ARGUMENTUM.
FAcile coronas occupat, qui sua per arma DEUM circumfert. Prima enim Imperia
proferendi lex et ars est, proferre Pietatem. Romae tranquillitatem turbabat
Maxentius, et Flavium Constantinum Constantius Pie Filium relicti sibi a Parente
Imperii aditu prohibebat: Senatum vero Urbis Constantino faventem ac potissimum
Christianos, non iam metu magis, quam clade premebat; et promiscuis innocentum
caedibus fora omnia funestabat. Sed et insana Ambitionis, et crudelis tyrannidis
exitus semper est funestus. Paratur enim lapsui graviori, qui
per nefas ascendit sublimius; et caedem sui provocat, qui per innocentum iugulos
grassatur. Impulsus ergo caelesti monitu Flavius Constantinus, ac Roman! Senatus
precibus invocatus, trina per Italiam victoria metuendus numerosum exercitum Romae
applicat Interim Maxentius Dymantis Magi Fraudibus occupatus castra ad Tiberim
locat; pontem ligneum flumini imponit in decipulam Constantino, sibi verius in
ruinam. Ita fraus innocentem praeterit, et toto impetu in Auctorem redit. Confligit
cum Constantino Maxentius: Sed; ut Tyranni solent, infeliciter. In summa rerum
confusione pontem Milvium in refugium petit, quem paraverat imperatori in interitum. Ut Perillum Taurus, sic Tyrannum suus pons excepit. Ruunt substructiones;
ipse Tiberi involvitur, et aquis ambitionis, et tyrannidis sua calorem exstinguit.
Mox. Fl. Constantini Filii, Iulius Flav. Crispus et Constantinus Iunior urbem qua
terra, qua flumine invadunt, et occupant. Subacta Urbe triumphat Imperator
plaudente Roma; moxque indictis Christianis ritibus, et Crucis honoribus (cum
iam antea Crispum maiorem natu filium Caesarem ac Imperii Consortem dixisset)
Constantinum quoque Iuniorem poscente Roma ad sceptra evexit. Sic ubi Pietas Imperatores prosequitur, per ipsa Coronarum pericula ad novas Coronas feliciter
eluctantur. Vide Nicephorum.
Data Viennae Augustissimo Imperatori LEOPOLDO, Anno 1659.