March 2004 Ruediger Niehl
Errata list item: 435. v. 3. vivus l. virus.: not identified; the erratic and frequently faulty abbreviations for the speakers have been mostly standardized. TEI header added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check; Note: Some of the items on the errata list (image number 592) have been already corrected manually in the copy presented here. The manual alterations have been quietly ignored in the tagging of the machine-readable version. NOTE: In a few allegorical passages, speaker tags have not been applied (for purely technical reasons)


page 204, image: s212

CANVTVS Tragoedia.

ARGVMENTVM.

CANVTVS Princeps fuit Dianae, Henrico Rege oriundus. Hoc vita functo successit in regnum Nicolaus Canuti Patruus, fraterque Henrici. Quia multum et militaribus et Christianis dotibus valebat Canutus, incidit in odium tum Cognati sui Magni, qui filius erat Nicolai, tum etiam alterius Cognati Henrici ex Svenone [(printer); sic: Suevone] altero Nicolai filio. Auxit odium et invidiam, quod Lotharius Imp: Canutum Saxonum et Oboritarum Regem crearit: quam ctiam ob causam Nicolao exosus fuit. Eo evasit odium Cognatorum, ut constituerint eum per insidias occidere. Quare sub amicitiae et devotionis specie eum invitant ad locu mremotum ad celebranda festa Natalis Domini: quo demum in loco eum occidunt. Hermindus Canuti frater a populo ob dictam mortem commoto in Regem assumptus caede Magni et Nicolai mortem Canuti vindicavit. Anno 1130. Molanus, et Surius.


page 205, image: s213

ACTVS I.

SCENA I.

Canutus de piratis maris Balthici victor, in patriam Cum Hermindo fratre suo redux ad littus exscendit, et in latitia signam iubet a Mauris, quos secum reduxit, choream exhiberi.

CANUTUS. HERMINDUS. NARSETES. CAN: AMata patriae tecta et optatos lares
Tandem tenemus: quamque vesano din
Fluctu negabat pontus, hanc patrio solo
Capimus quietem. Pace nos parta domi
Frater fruamur. Cura Narsetes tua est
Naves tueri.
NAR: Legis est instar tua
Mihi voluntas. Sorte, qua frueris, mea
Fortuna constat. Aula sic faveat tibi,
Ut favit unda. Grande (non equidem nego)
Periculorum iurgium pontus dedit:
Sed tumet et aula fluctibus, ubi altas agit
Invidia spumas
CAN: Vicimus pelagi minas,
Vincemus aulae. Fateor hic livor tomet,
Et involutis artibus fervent doli,
Aestuque vincunt Basthici ponti minas:
Tamen huc eamus.
HER: Socius in sorteni tibi
Qua mcumque, frater, ibo. Qui fervet calor
Aulae aestuantis, ludus est mihi, dum tuam
Virtutem adorat pontus, et tellus colit.
CAN: Sunt ista Caeli munera. Ad templum prius


page 206, image: s214

Gradum feramus, quam palatinas domos
Subea mus aulae. Credo Timonem levi
Praemiffum in alno, patruo iam se meo
Stitiste fidum nuntium, ac strage hostium
Depurpurata maria, piratas procul
Sinu repulfos Balthico, et partam fuo
Regno quietem, Civibus pacem, integra
Fide attulisse.
HER: Sanus hic sensus fuit
Sapientis animi. Vos, prius quam nos sacras
Adeamus aras, supplici voto DEO
Grates daturi, filii Aurorae, auream
Solis parentem fistulis, fistris, chely
Excipite ritu patrio, et plausum date.

SCENA II.

Magnus conatur semina odii iacere in Canutum apud Nicolaum Regem; fingitque ab illo offensum Daniae Regem gueciae, nihil tamen proficit.

NICOLAUS REX. MAGNUS FILIUS. AQUANUS COGNATUS REGIS. NIC: PAlmae fubumbra, quam trium phali tulit
Mavorte fusis barbaris Nepos tuus
Cantus, altem Daninquietem capic
Gaudetque fructu pa cis optatae frui.
Sed inde nobis pondus incumbit grave,
Ut, quisalutem patriae assictae sua
Manu paravit, de bitum nostra manu
Tanto labori praemium, et honorem ferat.
MAG: Si mihi loquendi libera potestas datur,


page 207, image: s215

Et veritati ad Regies aures patet
Securus aditus, nec tuo quidquam, pater,
Demitur honori, quem tibi a chara decet
Sobole referri, sensui adversum tuo
Sensum recludam.
NIC: Sanguinis rivus mei
Qui manat inte, plurima favofum in tuum
Blande perorat. Liberam verbis tuis
Patere arenam iubeo. Quo tecta est minus,
Hoc gratiorem veritas frontem exerit.
MAG: Palmacum in umbra, quas peregrinis tulit
Canutus oris, creditur nafci quies,
Sed fallit error. Inde turbari magis
Tranquillitarem Civium, et regni [(printer); sic: regna] otia,
Adverte genitor. Sonitus armorum nova
Expergefecitbella. Nam tacitus suis
Qui se tenebat finibus Suecus, gravi
Exulceratus vulnere offensam premit.
NIC: Quo sauciatus vulnere? aut quonam dolet
Offensus ictu?
MAG: Quae diu nodosacro
Stetere vincta foedera, et Suecum aurea
Danis ligabant pace, convelli dolet
Dani procella exercitus. atque hinc suis
Securus ut sit finibus, Martem pari
Furore munit. Regiae curae ad latus
Suspicio semper socia riva lem timet.
Omnemque larvem metuit.
NIC: Et Sueco et mihi
Maris potestas libera est Quid hinc sibi
Metuere possit?
MAG: Iustior tanto dolor
In mente fervet Regia, quanto putat
Esse graviorem iniuriam, solvi fidem


page 208, image: s216

Foedusque rumpi. Crevit exinde hic furor,
(Ut solet euntis crescere ad furias Noti
Adulta flamma) quando purpureum mare
Sanguine natare vidit hostili, et tuam
Classem vagari Balthico impunem aequore,
Spoliisque onustam Daniae in portus sua
Vertisse vela. Subditi haec narrant tui,
Scribuntque amici Daniae, quibus est amor
Necessitati Sueciae, in lucrum suum,
Offerre nmerces. Vereor, ut sparsu: cruos
Frigida in arena semen invidiae riget,
Unde furialem crescat in mestem dolor.
NIC: Tua mihi cura perplacet; sed non timor
Communis hostis Thracia est illi, et mihi;
Commune poena Thraciae utrique est bonum.
MAG: Si fiat ipsa praeda communis quoque.
NIC: Quam gloriofo Marte Canutus tulit?
Haec est faventis grande fortunae bonum
In nos reflexum. Si Prior Suecus suo
Marte occupasset, parterer: hanc prior impulit
Canutus; habeat. Praeda non pretio solet
Levi haec parari. Saepe quin proprii emitur
Cruoris amne.
MAG: Si innocens bellum fuit,
Hostique praeda rapta non ullum tulit
Vicino amico incommodum, nullum locum
Offensa reperit. Unde si frater tuae
Coniugis in iram mente commota calet,
Aliquam a nepote praebitam offensam argue.
NIC: Mala haec sequela est. Alia, qui venit prior
Timon ad aulam, detulit: nos hic iubet


page 209, image: s217

Vivere quietos, de que Canuti fide
Nil suspicari: ac inde virtuti suae
Nos praeparare praemium dignum decet.

SCENA III.

Queritur Magnus se a Regenon exauditum: inde cum Aquano contra Canutum coniurat.

MAGNUS. AQUANUS. MAG: QUicumque Amori rapuit oculorum sacem
Debebat una fingere expertem aurium
Audisti Aquane, quanta Canutum tegit
Regis faventis gratia, ut claudat viam
Vero influenti.
AQU: Fascinum hoc fictae puta
Pietat is esse, et artis assuctae dolis,
Qua fronte amores prodit, atque animo tegit
Canutus odia.
MAG: Nota mihi fraudis via est,
Per quam dolosus currit ad regnum Sinon.
AQU: Sic est: dolentem saepe sua soror, mea
Coniux notavit, fata quod iniqua fide
Sibi tenella sceptra sustulerint manu;
Quae per paterni sanguinis rivum insuum
Sinum fluebant: siquive fit caelo aequitas.
Sperat futurum, ut candidum tandem ferat
Aurora mundo. Cynthium, quose inferat
Legitimus haeres patris erepti throno.
MAG: Iniqua fata dixerim, sceptrum alteri
Si per favorem conferant, cuius mihi
Natura ius concessit. At coeco tamen
Si fata currunt impetu, et casus magis,


page 210, image: s218

Quam ratio, habenas patrii regni in finum
Minus merentis conferat; non sic mihi
Caecus erit: oculus, languida aut residis manus
Vindicta, ut ira iaceat, et nullo paret
Occurrere obice.
AQU: Quod quod audari subis
Discrimen animo, socius ingenua fide
Subibo tecum. et quando iam iussa est procu!
Aula exulare veritas, fraudivia
Pandenda restat. Saepe, quam captus dolis
Rex veritati denegat, fraudi exh bet
Benignus aurem.
MAG: Verba iam labris premo
Operique mentem praepara. Videor mihi
Audire nota voce Canutum loqui.
Hic in recessu verba venari libet.

SCENA IV.

Audit Rex Canutum suas de piratis victorias recensentem, omnemque de offenso Rege Suecia timorem ponit, et in pramium donat ei Ducatum Slesvicensem.

NICOLAUS REX. CANUTUS. OSMANUS. MAHOMET. NIC: PRosequere bella, quasquive piratis mari
Mersis tulisti glorias.
CAN: Postquam meo
Hostile robur Marte disiectum fuit:
Quam frustra ab armis petiit, a venti impetu
Coepit salutem quaerere: at frustra id quoque
Hermindus animo fortior, quamvis minus
Cautus, fugacis terga violentus premit,


page 211, image: s219

Ruptasque nave: litoro in nostro obruit.
NIC: An adstitere proelio Sueci?
CAN: Manum
Adferre prompti, nostra si ancipiti loco
Fortuna staret. Barbaras praedam rates
His sponte dedimus.
NIC: Laudo. Sed nulla hicn mihi
Alia res lata praeda, quam vani fugax
Titulus honoris?
CAN: Regibus grande es lucrum
Tulisse honorem. Illuitrior nota est honor,
Quam splendorauri.
NIC: Illustrior: sed non magis
Opulenta. Regum verticen fulgens nisi
Aurum coronet, umbra vix Regum suis
Populis habentur.
CAN: Aureus splendor magis
Deliquia Regum prodit, ubi puri nitor
Abest honoris. At tibi utrumque aggerit
Benignus aether; quodque debemus Deo,
Tibi utriusque grande vectigal fero.
NIC: Desiderantis vota tua virtus quidem
Canute adaequat: Umbra mihi tamen levis
Serenitatis integrae turbat diem.
Sed umbra solum est.
CAN: Regio nubem sinu
Iube exulare; quamque fors error parit
Umbram, fereno veritas radio eliquet.
NIC: Nescio quid ore, forsan invidia magis,
Quam fama loquitur, Marte commotam tuo
Arsisse in ires Sueciam, et nostris sua
Inferre regnis arma, queis digna in meos
Tonet ultione.
CAN: Fama rumores tulit
Mendace lingua. Grata tam Suecis fuit,
Quam tibi relata palma: nec fructus minor
Illis paratus: quodque constantis nota est


page 212, image: s220

Indubia fidei, manibus et lingua dedit
Rex ipse amoris signa.
NIC: Cor mihi in labra
Riden e gaudio exilit, et omnis cadit
Suspicio mente; quaequive mihi sinum occupat,
Securitatis certa spes umbras fugat.
At tumereris plurimum, leve interim
Munus capesse a Rege Slesvicum. Tuis
Inferius istud esse promeritis scio,
Tamen modestus mentis excelsae vigor,
In hoc amorem munere agnoscet meum.
CAN: Est ampla nimium, qua quive transcendit meor
Mercet labores, siquive non grandis foret,
Affectus iste Regius grandem facit.
Quod mihi faventis dextra fortunae dedit,
Commune Regifacio, captivos duos
Fidei probatae Regio obsequio pares
Promtosque sisto: Mahomet huic nomen dedit,
Osmannus alter dicitur.
NIC: Munustui
Osculor amoris.
OSM: At ego Canuto velim
Servire semper.
MAH: Nec ego Canuto velim
Unquam revelli.
CAN: Gratiam agnosce, et tace,
Comes ibo ad aulam Regiam, cui me quoque
Servire cernis
NIC: Regiam mecum subi
Canute victor. Dania at palmis tuis
Securitati reddita, in plausus eat,
Tuae et trophaea aeterna virtuti erigat.

SCENA V.

Ragunda sub virili veste fugit ab Henrico suo Coniuge Nicolai Regi nepote; quam assequitur Alfidus Praefectus: cui cum reditum persuadere non possit, una fugit.


page 213, image: s221

RAGUNDA. ALFIDUS. RAG: COnnubiali vinculo nullus magis
Est nodus arctus. corpora duorum ligat
Sed stringit animas, perquive non mites furit
In mente plagas. Quisquis hunc dixit iugum,
Erravit. Uno saepe coniuncti iugo
Trahunt iuvenci aratrum inaequales, labor
Quos aequat unus: longa sed geminos tamen
Unire amore coniuges nescit mora.
Olim marito foedere Henrico sui
Volente patre iuncta, quem aequalem mihi
Faciebat amne sanguis illustri fluens,
Sed genius impar impares mores habet.
Suspecta quaevis umbra vesanum excitat
Illi furorem; nulla zelotypo est quies,
Fruique pace Coniugem nulla sinit.
Hinc me virili veste contectam metus
Ultimaque desperatio in fugam rapit.
Heu me! fugacem sequitur Alfidus.
ALF: Pedem
Regunda siste. Nosco te, quamvis virum
Initeris habitu.
RAG: Sidera, auxilium date!
Alfide, adimple nominis sensum tui.
ALF: Implebosi sim fidus Henrico, et sugae
Te retraho calle, et coniugi reddo tuo.
RAG: Alfide, utrique fidus es, si te mihi
Comitem fugaci iungis, et honoris mei
Es testis idem, et tutor.
ALF: Ut fugiam comes?
Benignus istud crimen avertat polus.
Quod tu insolente crimen admit tis fuga,


page 214, image: s222

Huius ego solus debitas poenas darem.
RAG: Aliquid subesse sceleris huic fugae aestimas?
Natura suadet, iura concedunt: nihil
Securitatem prohibet. Henrici ad latus
Secura nunquam vivo quot sur gunt dies,
Tot mihi supremos censeo, et semper metus
Cum Sole surgit, umbra ne Henticum novo
Armet surore, et toxico, aut ferro mihi
Noctem supremam provehat.
ALF: Iustus tuut
Ragunda timor est: quam tamen legem tibi
Natura dictat, illa me nequit meo
Solvere reatu. Namque si vivo vagus,
Saeam timere debeo Henrici manum.
RAG: Pio salutem credo Canuto meam.
Non hic timori infficit clypeus tuo?
ALF: Hic scopulus ipse est. Nomen, et famam, et decus
Canuti adoro: Fidus Henrico tamen
Nunquam esse servus desino, cuius tibi
Promitto amores, si fuga coepta redis.
RAG: Ego redire ad coniugem? Prius gelu
Cum flamma inibit foedus. Aut ibis mihi
alfide socius, aut ego sola in fugam
Praecipito gressum. Si impedis, aliae in fugam
Minatur sibi pugione.
Viae patebunt.
ALF: Subsequar, dum a dhuc licet
Sperare magnae mentis imperium suo
Dandum furori.

SCENA VI.

Advertens Magnus Henrici dolorem de suae coniugis fuga, conatur huic persuadere, eam a Canuto amari, eiusque opera fugisse: ideoque ad vindictam animat.


page 215, image: s223

HENRICUS. MAGNUS. HEN: Femina o grandis mali
Semen nocivum! Nomine sub uno latet
Res gemina, damnum honoris et vitae simul,
Si quis subivit retia incautus semel.
MAG: Condoleo sorti, Henrice, quae torquet tuum
Pectus, sinistrae, sique sit linguae meae
Vel dexterae necessitas, lingua et manu
Servi fidelis semper obsequium dabo.
HEN: Haec promptitudo merita transcendit mea,
Menumque votum. Stulta Ragundam fuga
Abripuit isthinc, illa (quod tangit mihi
Imos recessus pectoris) secum meun
Rapuit honorem.
MAG: Doleo. sed quod est, tibi
Aperire liceat, stulta Canuti intimo
Amore capta est. Fama iam toram vaga
Implevit aulam, amore Canutituam
Arsisse pridem Coniugem, auctore hoc fugam
Intisse, comite hoc, hoc duce alieni plagas
Adire mundi.
HEN: Multa iam fluxit dies,
Mensesque, et annus, ipse quod centum excubo
Attentus oculis; nulla Canutum tamen
Suspicio potuit tangere, aut umbra levi
Amor notari.
MAG: Astutus in fraudes Sinon
Simulare didicit, nullus ut facile animum
Penetrare possit. Coniugis certa estfuga.
Nec levibus auctor esse Canutus notis
Apparet: ante Regis imperio prope
Urbem locare militum iussus globum,


page 117, image: s224

Ne quis repente Vandali inserpatituror:
Huic illa forte providam traxit fugam.
HEN: Si vera sint haec, quid quid est dirum styge,
Quidquid procellae fulminum caelo, traham
In ultionem. Tu prius mentem patris
Ad aequalitatem flecte.
MAG: Tiu potius tuo:
Expone luctus: unicum, quod ine manet,
Spondeo, furorem patris acensa magis
Stimulate flamma Intempore en profert gradum.
Resume pectus, mentis afflictae impetum
Ad cotem honoris acue: ego volvam rotam.

SCENA VII.

Accusat Canutum: Henricas, et una cum Magno petit in eum toto rigore Iustitiae animadverti, Negat id se facturum Rex, nisi prius Canu: um audiat.

NICOLAUS. HENRICUS. MAGNUS. OSMANUR. MAHOMET. HEN: REx magne, nulla Regiae auditum scelus
Aetate tantum, quodque deposcat manu
Rigida expiari.
NIC: Scelus et auctorem refer.
Quantum patratum facinus excedit modum,
Tantum parata poena superabit fidern.
HEN: Ragundae amores improbi (o probrum meum!
Meique thalami dedecus!) qui iam palam
Tota canuntur Regia, tuas quoque
Venisse ad auras credo.
NIC: Ragundaetuae
Arguis amores improbos? Tuum argue
Potius furorem, pecotris saevi impetum,


page 118, image: s225

Durumque genium. Hinc illa suscepta fuga
Suam salutem quaerit: hinc oritur tui
Doloris haec acerbitas.
HEN: Erras. Amot
Fructus in istos exilit, cuius face
Aulae tyrannus, nominis latro mei
Canutus ardet, quem quidem primum levas
Regiaead honorem; at ille calcato meo
Honore, fama, gloria, et thalami fide,
Graditur in altum.
NIC: Pone non gratis modum
Henrice verbis. Cautus observa mei
Fines honoris. Regiae nec est meae
Tyrannus ille, nec ego crudelem fero
Tyrannum in aula.
MAG: Si pater iustis negas
Aurem querelis, esse vix iustus potes.
NIC: Non ego querelis Regium auditum nego,
Sed insolente nolo proponi modo.
Prosequere reliqus.
HEN: magne Rex, memoritenes
Animo, Svenonis esse me sobolem, et tuo
Generi propinquum: Sanguinem si quae meum
Obscoena labes foedat, in stirpem tuam
Reflectit umbram. Ac inde, quam poscis tui
Vitare maculam nominis, tam etiam meum
Puntre debes debita poena probrum,
Quod se revolvit stirpis in labem tuae,
NIC: Debeo, voloque. Labis auctorem tuae
Meaequive prode.
HEN: Veritas odium mihi
Ne pariat, oro.
NIC: Loquere.
HEN: Canutus probri
Est huius Aucotr.
NIC: Credere id prohibet mihi
Perspecta virtus: indeoles illum sua
Satis tuetur.
MAG: Genitor, r Henricus nepos


page 119, image: s226

Tuus hinc querelam grandis aspersae sibi
Notae recenset; inde Canutus nepos
Arguitur alter. Arbiter geminos sedes
Inter Nepotes: Regiam aequali tene
Pondere bilancem, ut illa nec dextrum in latus.
Nec in sinistrum facilis inflecti queat.
Non ergo nondum cognita causa decet
Pronunciare quempiam insontem, reum
Quem tota damnat Regia, et vulgus canit.
NIC: Nec innocentem dico, nec possum reum
Pronuntiare, A Iudice audiri decet
Utrasque partes, antequam sententia
Pronuntietur. Interim fugitivam eques
Celer sequatur, sistat, et rursus meam
Revehat ad aulam.

SCENA VIII.

Angelina Uxor Canuti, alias Engelburga, veste virili tecta occurrit in silva Ragundae: fingit se nuntium ex Saxonia ad Canutum ab uxore missum, et ne suspicionem Saxonicus habitus pariat, mutat hunc cum Ragunda.

ANGELINA. RAGUNDA. COMINUS. RAG: O Perdita in mundo fides,
Exulque pietas! Ipse, qui custos meum
Caput tegebat, perfidus factus mihi
Alfidus abiit, meque desertam in sinu
Nemoris reliquit. Quanta me moles premit
Periculorum! Densa nisi cautam magis


page 120, image: s227

Texisset umbra nemoris, Henrici in manus,
Et in cruentam praeda venissem necem.
Quis hic filente nemoris umbrosi in sinu
Externus hospes obvium adportat gradum?
Carrecta qua se porrigunt, condam caput,
Latensque densis arborum subter comis
Venabor avido lumine abeuntis gradus,
Et aure verba, forte quis sit hic, sciam.
ANG: Hic ego morabor: Daniae tu aulam subi,
Mihique propere adesse Canutum iube:
Suae salutis cura si tangit fibras,
Omnes relicta Regia abrumpat moras.
COM: Tene ergo nemoris invii ignota plaga
Solam relinquam? Ratio me prudens vetat,
Amorque prohibet.
ANG: Perge: sum tuto loco.
RAG: Amice salve.
ANG: Amice? Quis loci favor.
Pietasque blandae sortis arridet mihi,
Uttalis heros, qualis ex vultu tuo
Et ore splendet, servulum tantis suum
Titulis honoret?
RAG: Parce; nec servum tua
Te forma loquitur; nec ego sum, qualem putas,
Superbus heros: sed solet amicos amor
Plures in unum stringere. Is, quem tu palam
Ingloriosum fassa Canutum es, tua
Facit videri in fronte Canutum. Suae
Ego adoro famae gloriam. Hinc amor ligat
Distincta in unum [(printer); sic: unam] pectora, et tibi quoque
Nectit per illum. Parce, si videor nimis
Audax fuisse. Si quis hic error fuit,
Veniam meretur, Innocen: semper fuit


page 121, image: s228

Delictum amoris.
ANG: Error hic dignus sua
Est laude. Sed prosare: Canutus diem
Hunc agit in aula?
RAG: Mane, cum nascens dies
Prodiret undis, Regis imperio fuit
Iussus propinquum milite tueri mare:
Et iam redisse credo.
ANG: Num imperium tenet
Adhuc supremum militum?
RAG: Regis favor
Tenet hunc, fovetque. Sed ferax semen mali est
Honor, favorque Regius: semper sequax
Livor canino gloriam morsu petit.
Dum favor honorem partutit, eodem exilit
Invidia partu.
ANG: Magna Canuti potest,
Soletque virtus frangete invidiae impetum.
RAG: Invidia saepe toxicum ex ipsa trahit
Virtute: qualis Musico a cantu tigris
Bibit furores.
ANG: Is meo capiti imminet,
Quicumque casus premere Canutum potest:
Nec ante in illum proruet, quam me opprimat.
Hac mente venio Saxonum ductus plaga,
Puliusque iussu coniugis: metuo tamen
Ne vestis ista Saxonum ficta ad modum
Me prodat aulae.
RAG: Prompta medicina est malo.
Servitque utrique. Si tibi menti sedet
Latere Danos, vestium mecum tuum
Muta apparatum, et pectocis seda metum.
Mihi, dum sub oras Saxonum tendo, tuus
Serviet amictus.
ANG: Laudo consilium. Hinc abi
Comine tandem; teque Canuto exhibe;
Et quod videre licuit, hoc illi refer.
RAG: Hic in recessu nemoris et vestem et comam!


page 122, image: s229

Mutare licca'.
ANG: Faveat inceptis polus
Et innocentis fraudis aspiret dolo.

ACTVS II.

SCENAI.

Aquanus suadet magno, ut in ruinam Canuti disponat Adrastum recenter ex campo reducem, et alteram Canuti victoriam relaturum, ut narret Ragundam ad Canutum confugisse.

MAGNUS. AQUANUS. OSMANUS. MAG: ADest Adrastus, Vandalos narrat suo
Campum notafse sanguine, et turpem in fugam
Vertiffe terga. At antequam exponat patri
Belli secundos exitus, libet fidem
Tentare Adrasti, ut fingat alterius manu
Stetisse palmam, ne qua Canutum occupet
Ambitio rursus, postque iam partum alterum
Bello triumphum, praemium facto duplex
Sperare possit.
AQU: Vanus est, Magne, hic labor.
Si tota turba militum est testis rei,
Nequit latere veritas. Sensum meum
Apprende Princeps
MAG: Fare, quid suades?
AQU: Dolum
Veris Adrastus misceat. Belli ex fide
Verum renarret ordmem; fingattamen
Ragundam adisse castra Canuti, hanc suo
Tegere favore. veritas non sit licet,
Est veritati simile, nec facile cadit


page 123, image: s230

Inpebis oculos; perque millenas tegi
Patest figuras, facilem ut inveniat fidem.
Sit una flamma pectori Henrici, et patris
Infundet ignes.
MAG: Fraudis ingenium ferax,
Fraudemque laudo. Saeva regnandi sitis
Omnem putati sceleris absolvit notam.
Nec credo Adrastum precibus invitam meis
Operam daturum: longus id suadet sui
Amoris usus. integra et mentis fides.
Ibo, antevertam in Regiam Adrasti gradum.

SCENA II.

Cominus dolose nuntiat Canuto adventum Angelinae in Saxoniam, quae tamen latebat in proxima silva.

CANUTUS. HERMINDUS. COMINUS. HER: SI mora trahatur, magna momento ruunt.
Nisi celerasses arma, iam inhonesto iugo
Subiecta gemeret Dania, et dura hostium
Imperia serret. Hostis instabat manu
Animoque fortis: robur addebant spei
Palmae obtinendae numerus, et vis, et calor.
At nostra trepidus castra stringebat timor,
Et iam velarma ponere, vel acta in fugam
Eripere vitam suneri, et campum hostibus
Cedere parabant. Quale Tyndaridae solent,
Cum fervet unda Nerei, et pontus fremit,
Spondere nautis otia, et amatae spei
Afflare radiis, talis affulsit tuae
In media Danum castra virtutis calor;


page 124, image: s231

Tua vox ademptum militi nostro metum
Infudit hosti, spiritum menti addidit,
Roburque manibus: quodque generosum fuit
Animis resumptis calcar, exemplum tuum
Omnem secundo Marte Danorum chorum
Per scissa traxit agminacadentum hostium,
CAN: Haec mitte frater. Omnis eccelo venit
Numine iubente pain a Si quis est vigor,
Quem nos in armis getimus, illlus levis
Umbra est vigoris. Debitus totus Deo
Eit hic triumphus: illius sacris tholis
Figenda demus spolia.
COM: Quo Princeps gradum
HER: Audire libeat.
CAN: Vocis est notae sonus.
HER: Tuus est Cominus.
CAN: Cuius imperio venis
Comine sortis? Integra gaudet mea
Salute Coniux?
COM: Gaudet, et caelo tibi
Parem precatur. Unicus menti est dolor,
Quod sola, et impar ponderi populos regat.
Hinc te propinquum postit, ut Cives tua
In frena cogat; quodque debilior nequit,
Tu fortiore dextera imperium regas.
CAN: Quos timida fluctus metuit?
COM: Arcana iube
Tibi haec referri sede.
CAN: Quod poscit, dabo.
Herminde sacras Numinis ad arac praei.

SCENA III.

Adrastus artibus Magni instructus fingit partam victoriam non tam Canuto adscribendam, quam Ragundae, quae apud ipsum in castris sit. Unde iratus Rex iubet Canatum captivari.


page 125, image: s232

NICOLAUS. MAGNUS. HENRICUS. ADRASTUS. NIC: MIssus ab arena Martis aspectus meos
Subeat Adrastus; cuius adventus novi
Adfertlevamen gaudii. Hic, vernis ubi
Blanditur herbis zephyrus, et grato fluit
Illimis unda murmure; herbarum viror
In me refsexus erigit grandem spei
In mente molem; et fontium cadens lepor
Submergit undis omne curarum genus.
ADR: Rex magne, vive. Pronus aspirat tuis
Olympus armis, quemque successum potes:
Vovere donat. Nontot Autumni rigor
Aquilone mixtus arborum frondes rapit.
Quot vel rebelles Vandali ferro tui
Cecidere Martis, Marte vel capti in tuas
Abiere partes.
NIC: Iste Canuti est labor,
Qui semper aequa gloriam dextra refert.
ADR: Equidem animosi merita Canutiprobo
Ignemque cordis: ille pectoribus facem,
Facisque flammam, et dexteris vitam dedit:
At quod mihimet redderet dubiam fidem,
Nisi testis oculus ista spectasset meus,
Ragunda laudis plurimum hoc bello tulit;
Ut, quidquid mde publici emergit boni,
Huic debeatur. Illa simulata virum
Induta veste, fronte met venda et manu,
Semperque lateri socia Canuti, facem
Subiecit animo, spiritum dextrae dedit,
Ferro calorem; et prima; quod stupeas, equo


page 126, image: s233

Hostile fregit agmen, et rupit viam.
HEN: O architecte fraudis! o latro mei
Canute honoris? sic cine irretis meam
Sinon dolose Coniugem, et honorem, et caput
Exponis hosti? quodque supremum imprimit
Animo dolorem, siccine illaqueas tuo
Alienam amore, et debitam Henrico fidem
Nunquam eluendo victimam probro immolas?
Et adhuc Tyrannum dicere infamem vetor?
NIC: Henrice, mentis impetum freno tene.
Quo verberari scelere te solum putas,
Hoc ipse tanger. Non inexpertam dolis
Ludit puellam; me magis frande impetit:
Mihi ultionis debitae incumbit labor;
Mihi hunc remitte. Perfide, ac Regis tui
Canute probrum! His artibus palmas seris?
Haec est triumphi gloria? Haec sortis manus?
ADR: Rex magne, parce. Ficta me forsan tener
Imago veri: saepe fese oculus fuo
Errore ludit. Tanta Canutum nequit
Maculare culpa.
MAG: Tantus aspectum nequit
Illudere error. Vanus est dicti dolor,
Quo comprobasti debitam Regi fidem.
Quem veritatis poenitet dictae, nihil
Ascelere distat perfidi.
NIC: Forsan mora
(Quod evenire rebus in dubiis folet)
Diserimen auget: agite, truncentur morae:
Ad castra velox nuncius gressum ferat,
Et mihi nepotem sistat. hoc testor iubar
Solis videntis, culpa si tangit reum,
Vorsi in furorem amoris exemplum dabit.


page 127, image: s234

SCENA IV.

Henricus demandat Alfido ut ad castra excurrat, et captivum cum Ragunda Canutum adducat.

HENRICUS. ALFIDUS. ALF: DEmum fuga cis terga praecipiti gradu
Eram aslecutus: cassus at labor fuit
Precum et minarum; nec manu iniecta fagam
Prohibere licuit, quoque vibrabat minas,
Excutere ferrum: vestium cultus, color,
Statura, vultus linea, capillus, probe
Mihi sunt notata. Militis parva manu
Si roborare libeat Alfidum, brevis
Dabit hora praedam.
HEN: Regia accinctus latus
Cohorte, primum quaere per notum nemus;
Exinde in ipsa castra Canuti vola,
Ubi fa ma fert, Amozonem ferroinclytam
Froeno iugalem flectere, et Martem sequi.
Metas honoris debiti excedas. licet.
Fas est in isto gonere, quod in alio est nefas.
Ego imperavi: innoxium culpae mea
Faciet voluntas. Gloriae quantum meae
Alfide studeas, experimento sciam,
Si mihi Ragundam in vinculis sistas. Manu
Si tela contra tendat, et raptam tibi
Canutus iterum tentet eripere, pari
Vi perduellem stringe Canutum, et mihi
Regique siste. Regio armatus vola
Ad castra iussu; Vinculo aeterni tibi


page 128, image: s235

Amoris obligabis Henricum.
ALF: Volo,
Quocumque princeps magne, me servum iubes.

SCENA V.

Canutus occurrit in silva Angelina sub veste virili latenti, quam tamen agnoscit.

ANGELINA, CANUTUS. ANG: DIlata spes afflictio est Semper calens
Incendium urit pectus, et nullum datu:
Spei levamen. Estne, qua misera frui
Possim medela 8. Sola spes spei est super,
Qua mihi licdet sperare: nec fas est tamen
Dubitantium umbris candidum fidei meae:
Aperire vultum. Regia estmortis mare
Fer vens procellis. Saepe Sirenes viros
Frogere blando vocis ar gutae sono.
Canutus est immotus, est constans, pius,
Iustus, probusque: sed tamen floret virens
Illi iuventus; Ista non uno fluit
Constans ten ore saepe meliore indole
Praevertit annos; saepe permixtum parit
Cum flore fru ctum: at saepe non constans sui
Amoris alios germinat. Quo me rapis
Amer malorum suspicax? non hoc tua.
Fides meretur. Erro, Canutus fidem
Nullam meretur, proditor vitae meae.
O misera! quo me suspicax aestus trahit!
O parce coniux! Mentis erravit dolor,
Sed corde fido perstat innocuus Amor.


page 129, image: s236

Nimias Cominus missus hinc ducit moras.
Heu me! quis horror pectus invadit metu?
Quid si cruento chalybe Canutus meus
Vulnus bibisset, cuius immani dolor
Acerbitate serperet, quodque obvium
Est cogitare, scire me sortis suae
Casum vetaret? Ergo quid necto moras?
Ego, ego medelam vulneri inflictodabo:
CAN: Quid hinc repente submoves gressum fuga
Subsiste.
ANG: Non Hinc fugio; fugientem sequor.
CAN: Alium Angelina sequeris.
AN: Et noscis meos
Canute vultus? nec tuam fallit coma
Peregrina mentem? nec pio ludit dolo
Aslumpta vestis? Experimentum fuit
Fuga simulata amoris.
CAN: Est vanus! abor
Celare magnae velle virtutis facem.
Excelsa virtus proditrix ipsa est sui.
Utinter umbras gemma, splendidius micat;
Ut Phoebus inter nubila, refulget magis.
ANG: Absifte laude plurium Hoc laudis mihi
Est omne pretium, quoque fas mihi unico
Est gloriari; quod meus es, ego tua.
Canute, nullo comite stipatus latus
Hoec densa silvae Iustra subilsti? Tuus
Ubi est Cominus?
CAN: Solus ut adirem hoc nemus,
Nulloque cinctus comite, mihi fidus fuit
Auctor Cominus: forte ne reditus tuus
Ulli pateret.
ANG: Audio armorum sonum,
CAN: Siste Angelina: quidquid adversum [(printer); sic: adversus] irruat,
Arcebo ferro.
ANG: Nominis quoddam mei
Statusque Coniux edere indicium cave.


page 130, image: s237

SCENA VI.

Alfidus captivat Canutum et Angelinam, quam putat esse Ragundam.

Supradictis accedit Alfidus cum cohorte. ALF: ESt ipse. Miles semitas omne tene,
Omnesque calles obside, ne quis fugae
Locus supersit. Martis indicium date.
Uterque sponte dede captivas manus.
CAN: Alfide nubem terge, quae velo tuos
Obnubit oculos. An ribi ignotus potest
Canutus esse? lumina et frontem aspice.
ALF: Satis ista nosco, et Principis cerno notas.
Sed parce Princeps, si errorin facto est, mea
Est nulla culpa. Vinculis miles manus
Utrique stringe.
CAN: Stolido et audaci nimis
Furore raperis. Cede, vel fero impiam
Scrutabor animam. Vilis, et pulchro virum
Indigna turba nomine. ignavum pedem
His effer umbris.
ALF: Regis imperium est.
CAN: Iubet?
Parebo. Martis nulla quod serro cohors
Armata posset, unicus nutus valet
Regis iubentis. vereor augusti sacrum
Nominis honorem, meque captivum tihbi
Alfide dedo. Nullus in mentem venit
Metus benigni Iudicis. Recti tenax
Spiritus et animus innocens nullum timet
Stare ad tribunal.
ALF: Chalybe denuda latus,
Et arma pone.
CAN: Ponere hoc ferum iubes,
Quo saepe patriae fancta libertas stetit,


page 131, image: s238

Quo saepe fusus hostis, et pulchrae tenor
Pacis reductus? Tanta Canuti qucat
Manum notare vilitas? stirpem meam,
Meumque tanto sanguinem aspergam probro?
Aliis reserva manibus infames notas
Has vinculorum? Regium nomen mihi
Omni catena fortius stringit manus.
Sequar ego, quo Rex imperat; certatibi
Gaudere pace nobilis Iuvenis datur.
ALF: Nec tibi, nec illi parcitur: utrumque imperat
Rex vinculari.
CAN: Sceleris alieni innocens
Supplicia ferat?
ALF: An innocens sit, an reus,
Expendat alius; plectat, absolvat; nihil
Me tangit istud; Cura quod mea exigit,
Est, imperantis Regis imperiis manum
Gerere obsequentem, quamlibet precio mei
Obtemperandum capitis et vitae foret.
CAN: Temeraria tua dextera si quidquam audeat
In innocentis Iuvenis immeritum caput,
Tua vile precium vita persolvet nece.
Applicat manum capulo, sed non Aringit, quia Angelina impedit.
ANG: Princeps calentem retrahe a ferro manum.
Quaecumque te sors verset, haec sortis meae
Erit una semper regula. Haud solus feres
Immeritus antri carcerem; et tecum frui
Vita est amoenum, et dulce mihi tecum est mori.
Uterque vita est innocens, nec te ferit
Nec me umbra sceleris: alter alterius erit
Scutum et levamen. Purior nec se meae


page 132, image: s239

Lux innocentiae exeret, quam si tua
Lateat in umbra.
CAN: Iusta quos suasit meo
Animo furoresira, tu solus tuo
Amore reprimis. Unicum insausto mibi
Hoc est levamen, sorte te mecum pari
Habere comitem Spente, quo vocas, gradum
Una feremus: sequere post tergum cohors.

SCENA VII.

Rex cum Magno dolet sortem Canuti, parat tamen vindictam.

NICOLAUS. MAGNUS. NIC: EQuidem putabam gratiis flexum meis,
Meoque amore, posle Canutum pios
Imbibere sensus pectore, et dastam fidem
Imprimere cordi: quique coniunctis valet
Pietate et armis, gloriae ascensu suae
Cotem vel escam grandis invidiae forc.
Agnosco demum credulae errorem spei.
Odia ab amore sumpsit, et fictam fidem
Retulit favori. Regiae mentis pios
Nequit favores [(printer); sic: favore] ferre, promeritos ferat
Ergo furores.
MAG: Saepe quos credis minut:
Dolis valere, tutius fraudem instruunt:
Quoque magis esse creditur constans fides,
Securiore graditur ad crimen via.
Ignosce genitor, nostra si peccat nimis
Audendo lingua: Vereor excelsam tui
Prudentiam animi; non tamen primos Ducis;
Decuis Honores, vimque Marortis tui


page 133, image: s240

Conferre in illum, cuius in fibris calet
Ambitio regni, quique spem sceptri sibi
Haereditatis iure non dubtam facit.
NIC: Nondum paternum, nate, consilium tenes.
Tu mihi levamen unicum, et stitpis meae
Spes una, Magne, es. Ergo non decuit tuum
Periculo si fluctibus Martis caput
Dare opprimendum. Dubius eventus mihi
Belli hoc prohibuit. Quod mihinon est datum
Praeominari, fama Canuti hinc micat,
Ubi ego volebam perditam; seque inclitis
Agit qua drigis: quem que sperari sibi
Fas est honorem, vita Canuti sua
In luce sepelit. Nate, non demum vides,
Si vivit, ille, dubius eventus tuo
Sceptro minatur, ille si moritur, tenes.
Solium paternum. Quando spes alit duos,
Minor in utroque est. Certior scopum tenes,
Si pereat ille, qui esle rivalis potest.
MAG: Sed maior inde surgit, unde- Aurem mihi
Quis hinc tumultu miles insolito ferit?
Metumque in ipsos cordis infunditsinus?

SCENA VIII.

Supervenit cum captivis Alfidus: exprobrat Nicolaus scelus Canuto, cuius accusatus fuerat, qui nec intelligit, cuius agatur criminis reus

ALFIDUS, CANUTUS. ANGELINA. et qui supra. ALF: QUoquo scelestus suigat, oecurrit suis
Ubique poeniss tortor a ter go metus


page 134, image: s241

Sequitur fugacem, quaque convertit gradum,
Flagellat animum. Magne Rex, qu a se nemus
Densas in umbras colligit, solisua
Consilia agebant. Solishuc radios neges
Potuisse mitti. Regiaeat penetrant manus,
Quo Solis ire radius ardentis nequit.
Haec illa tecta veste mentita viri.
ANG: Heu me! Cominus proditor, rupta fide,
Detexit aulae, veste quod falsa abdidi.
ALF: Hanc involantis militis cursum manu
Ut raperet iste, nescio an ferro magis,
An magis amore fortis, opposuit latus,
Minasque precibus miscuit, et omnes fugae
Tentavit artes.
NIC: Militi nostro manus
Opponere ausus? Regiis tanti est tibi
Parere iussis? Roboris nempe hac tui
Documenta prodis: Martii hae [(printer); sic: haec] cordis notae,
Hi sunt triumphi, et pulchra virtutis tuae
Exempla? raptam coniugem alterius sibi
Amore vetito iungere; atque armis meis,
Quibus salutem patriae, et regni, et meam
Decuit tueri, petere per summum nefas,
Ipsius animam Regis? Huc regni sitis,
Et execranda pestis ambitio gradum
Malesana movit? Iam patet ficta dolus
Qui nube latuit; pateat et regno, suas
Me rege structis fraudibus poenas dari;
Et aequitatis neminem impuni modos
Violare facto:
CAN: Iustus, et recti tenax
Legum tueris iura: mihi nullum nefas


page 135, image: s242

Corripuit animum. Iniurius genio tuo est,
Quicumque tanto a Principe insonti sibi
Supplicia metuit imprimi.
NIC: Par hoc fuit,
Ut me tenacem iuris, ac meritas dare
Poenas scelestis crederes, quando impium
Es crimen ausus. Tempus illecebris fuit,
Fictaequive fidei, qua fidem et amores meos
Tibi obligasti. Larva detracta est: pater,
Qui lusit ante, fraudis occultae dolus.
CAN: Vidistis oculi siderum puri meae
Fidei labores, testis est terra et mare,
Tuque ipse nosti, quantus in campo cruor
Late cadentis hostis exhaustus fibris,
Tuae ut rigarem laureae augustum decus.
NIC: Ut praeda amoris fieret alieno thoro
Iurata coniux.
CAN: Non satis mente assequor
Sensu involuta verba quae dubioseris.
Deterge dictis nubila: alterius ego
Thalamum in volavi? Coniugem alterius ego
Seductor audax sustuli?
NIC: Auditis pium,
Probum, pudicum, Veneris ignarum, fide
Intaminata candidum? Fare, haec tua est?
Haec impudica, coniugis fui immemor,
Suique honoris?
CAN: Est mea haec, mea est.
ANG: Sua
Fuique, eroque quamdiu his membris calor
Ardebit animi, et spiritus cordis sinu
Vitam fovebit.
NIC: pectore impuro extraham
Contaminatum spiritum, et tandem sua
Post hac vocari desines.
CAN: Tuo obsequi
Alias paratus Numini, hic nulla audio


page 136, image: s243

Imperia Regis. Esse tu invitus potes,
Sed ista nunquam desinet iuris mei
Amoris esse: sique non cauta mahu
In innocentem immerita supplicia paras,
Inte redibunt.
NIC: Perfidum, atque audax caput,
Vindiceque dignum fulmine, haec coram mihi?
Nec ulla caelo fulgura effracto tonant?
Et parcit ira militis? Si qua est fides
In me meorum stringite impuras reis
Post terga palmas: quaquetenebrosos specus
Profunda turris aperit, huc fimul impia
Sepelite capita, noctis ubi perpes color
Omnem serenae lucis excludit diem.
MAG: Uterque parium criminum reus ferat
Supplicia paria: singulis carcer suus
Sit singularis; sola communis fluat
In utrumque poena.
ANG: Sola scurrili latus
Custode cincta? sola non meritas tranor
Carceris ad umbras? sola? et hoc poterit mei
Conditioferre sanguinis, et honor meus?
MAG: Audi pudicam, et integra castam fide,
Amantem honoris! quantus in verbis pudor?
Hoc nempe claro sanguini, ac stitpituae
Fuerit honori, sola quod sexum viri
Mentita veste per peregrinas soli
Plagas oberres? Ista conftantem probant
Fidem pudoris?
NIC: Verba quid frustra seris?
Satis est, honoris incapax nuliam aestimat
Honoris umbram. Perge scelerata, et tuo
Amore sruere. Carceritan uno sinu


page 236, image: s244

Mergantur, una culpa quos fecit reos:
Post una plectet poena.
CAN: Rex audi,
NIC: Meis
Removete ab oculis impium.
CAN: Audiridecet
Etiam scelestos, antequam statuasiva
Supplicia sceleri.
NIC: Plura, quam velim, audii,
Vidique, testis ipse sum erroris tui.
Truncanda tandem verba sunt, et vos moram
Truncatifidi milites, iubeo, et volo.

ACTVS III

SCENA I.

Osmanus in carcerem admissus enarrat Canuto et Angelinae suorum vinculorum causam; qui errore intellecto spem libertatis concipiunt. Ideoque eundem Osmanum mittunt ad Ragundam adhuc in silva latentem, ut eadem ei significet; illa vero errorem totum Regi detegat.

CANUTUS. ANGELINA. OSMANUS. ANG: QUod crimen istud: veste mentita viri
Simulasse sexum, perquive non notas via
Errasse, noto coniuge ut tandem mihi
Frui liceret? Si tamen crimen fuit,
Meum est; nec illud debuit poena pari
Premere innocentem Coniugem. Iniusta furit
Rex torvus ira. Principes ortu sumus,
Regis soluti legibus, nullo sacri
Iuris ligati vinculo, et sine ordine,


page 237, image: s245

Sine lege damnat nullius culpae reos.
Veterem Cominus perdidit fidem, et mei
Arcana cordis prodidit.
CAN: Non, ut putas
Vel te Cominus prodidit, vel Rex tonat
Furore iniquo. Numinis iusti pios
Agnosce nutus: hic coronarum mihi
Tibique messis surgit, et caeli datur
Signum faventis. Placeat aeterno breve
Mutare damnum gaudio, atque animo levem
Forti dolorem ferre; queis emitur bene
Peritura nunquam gloria, et meta carens
Caeli voluptas. Quando iamsortis mihi
Affulget huius radius, hoc unum est super,
Uttinctus amne sanguinis fidei meae
Candor rubente fulgeat ab ostro magis.
ANG: Procul cruoris symbola a Pheobo meo,
Ortuque in ipso gloriae, occasus tui
Tristis triumphi. Laureas, palmas, decus
Victoriarum destinat caelum tibi,
Arcusque secto marmore erectos tuis
Titulis honorat, praemium dextrae tuae
Quae tot profundo victimas Orco dedit.
Sed heu! quis horror noctis hoc antrum subit
Lucente Sole? Nuncium extremum necis
Haec spectra portant.
CAN: Purior ab ipsis dies
Exoritur umbris. Ista venientis spei
Aurora prima est. Quis mihi Osmannum Deus
Hoc fert ad antrum? Osmane, quis soli viam
Tibi pate fecit? Aula quid parit novi,
Quod scire prosit?
OSM: Constitit magno mihi


page 238, image: s246

Concessus aditus: Semita haec frameae meae
Est empta pretio: durior custos petra
Prameae recepto munere ingressum dedit.
Gaudia parabam ferre Canuto meo,
Inimica vetuit sortis eversaerota,
Rexfervetira, fulminat, tonat, iacit
In voce tela. Magnus Henrico comes
Et Aquanus animant igne suggesto impium
Regis calorem. Qui tuo obsequio meam
Vitam obligavi. protinus gressum huc tuli;
Ut prostituto capite fugiendi viam
Tibi parerem.
CAN: A moris obsequium tui
Osmane gratum est: Animus innocuus tamen
Fugam recusat. Se facit reum, fuga
Quisquis salutem quaerit. At Regem furor
Qui versat, unde natus est? Cuius reos
Nos esse sceleris arguit?
OSM: Vetitos putat
Vos agere amores; Coniugem Henrici tua
Fraude esse raptam, quaequive poenarum tibi
Socia Angelina est, este Ragundam autumat.
CAN: Egone alienam Coniugem? Henrici thorum
Ego violarim?
ANG: Mene consortem putat
Henrici, adeptam scelere Canuti? O Deus!
CAN: Aenigma sensim prodit, et facies doli
Sese revelat.
ANG: Falsa nisi lusus mihi
Depingit animus; ille, qui capitis comam,
Vestemque mecum et arma mutavit, fuit
Ragunda vera: iam mihi vocis renor,
Gestusque, et oris linea, et frontis color
Subeunt in animum.
CAN: Ignota Ragundae hactenus


page 239, image: s247

Mihi fuga fuerat: cumque me Magni furor
Ac ira Regis premeret, et iniqui reum
Raptus vocaret; esse credebam tui
Causa furorem, quod peregrinum viri
Mentita cultum dedecus honori tuo
Famaequive faceres.
ANG: Nostra libertas tuum
Si tangit animum Olmane, non segni pedes
Succinge penna; quaque frondoso viret
Obscura senio silva veloci gradum
Impelle motu; quaere, scrutare omnia,
Omnesque lustra semitas, si qua latet
Fors miles umbra, cuius in vultu rubet
Alberque vernae primus aetatis color,
Capillus undat candido fluctu, sagum
Colore ludit caerulo: hunc mitis tibi
Si fert olympus obvium, hoc verbo increpa:
Ragunda, ad urbem praepetem cursum cita,
Tua compeditos causa Canutum tenet
Et Angelinam vinculis, et iam ultimo
Luctantur in periculo. Vestis tua
Mutata secum casui huic ansam dedic.
Capis imperata? Nominum voces sinu
Mentis tenace conde.
OSM: Nil animo excidet,
Quo iussa mandant, alitem impello gradum.
CAN: Parce Angelina: nostra libertas magis
Compendiosa semita duci potest,
Expedio ad aulam paginam, et rotam rei
Enarro seriem: si patet Regi gravis
Erroris ordo, nostra tranquillo sedet
Secura portu integritas,
ANG: Quando patet


page 240, image: s248

Iam vinculorum causa nostrorum, nihil
Periclitamur capite: sed nihil quoque
Iuvat Angelinam detegi. Quin si audiat
Ragunda triste nuntium capitis tui
Periclitantis; ultro fugi ivum gradum
Ad nos reflectet: spondet hoc constans amor,
Quo nos adorac. Illa si referat pedem,
Sperare plura possumus: Regis cadet
Erasus error, ira mitescet, cavo
Nos liberatos pulchra libertas dabit
Iterum favori pristino Regis; fugae
Ragunda veniama Coniuge Henrico feret.
Gravius timendum est, vinculis sinos prius
Illa exsolutos resciat. Ragundae amor
Mihi suader ista: ferre nisi mecum brevem
Moram recusas.
CAN: Gratius tecum mihi est
Hoc turris antrum, quam sine aspectu tui
Et tuta vita, et pulchra libertas: tamen
Integritati grande discrimen prope
Nostrae minatur: forsan et durae neci
Victima cademus.
ANG: Istud avertat malum
Benignus aether. Hac duce in clarum diem
Errot trahetur, nostra ut integritas suo
Constet vigori
CAN: Sensui sensum meum
Tuo Angelina subiugo, et mentem probo.

SCENA II

Hermindus conatur animum Regis flectere in favorem captivorum: Opponit se Magnus. Rex nutat, et tandem cognoscendam causam Regio consilio committit.


page 241, image: s249

NICOLAUS. HERMINDUS. MAGNUS. HENRICUS HER: EQuidem tonarent iusta supplicia in reu
Si gravior illum culpa convictum, pala
Probaret orbi. Tam levi causa haud decet
Sobelem parente Rege progenitam, cui
Tantis stetere sanguinis rivis tui
Pax alma sceptri, Daniae afflictae status,
Securitatis publicae indemnis tenor,
Tuique vita capitis, atque honor tuus,
Haud decet ineptae plebis in paenas trahi.
NIC: Herminde sensu falleris: semper suae
Sic poena culpae adhaeret, ut cassus labor
Sit, velle iure sanguinis, et alti gradus
Splendore poenis eximi, si quis suis
Vitiis habenas dederit. Impunis semel
Sanguis potentum plurima audacem sacit
In scelera plebem. Imo altior quanto rei
Conditio sese sublevat, tanto scelus
Evadit inde gravius, et satis est levis
Erroris umbra, ut innocens fiat nocens,
Iustusque in illum fulminet poenas rigor.
HER: Sed liceat, oro, scire Canuti nefas.
MAG: Partem videris sceleris exacti quoque
Herminde habere: tantus incumbis rei
Defensioni; reque Maiestas nihil
Auctoritatis Regiae, aut sceptri movet
Tonantis horror.
HER: Sanguinis partem trah
Non imputati sceleris.
MAG: Incerta satus
Genitiice ducis sanguinem.
HER: Patri meo


page 242, image: s250

Regale stemma debeo. Henricus mihi
Magnus. priusque genitor est; cuius potens
Tu rapere sceptrum fraude, non merito cupis,
NIC: Ambo silete. Lance me iusta decet
Examinare litis ambiguae vices.
HER: Iustitia sancta poscit audiri reum,
Astraea non est caeca. Designa locum,
Telum priusquam torqueas. Nunquam reoc
Confundere innocentibus, iustum fuit,
Quodcumque sit, palmare Canuti scelus
Nondum probatum est.
NIC: Fastus hic nimia mei
Benignitate peccat, et superat modum.
Herminde vocem comprime, ac aula pedem
Effer super bum, nec pritis tenta gradum
Inferre, quam te Regis imperium vocet,
HER: Sileo, abeoque, forte sed mei vice
Nimbus Gothorum Baltico allapsus mari
Subibit aulam, quodque tu nondum times,
Ferro loquetur; utque Ragundam, suam
Neptim periculo eximat Suecus, suis
Violentus armis funera et strages dabit:
Aut forte laesa morte Canuti suum
Armis requiret Principem; et qua se explicant
Felicis arva Daniae, infundet gravem
Martis procellam; sanguinem et Ducis sui
Tuo reposcet sanguine.
MAG: Incassum allatrat
Diffusa caelosidera iratus canis.
Abrumpe segnes, magne Rex, tandem moras:
Est fulminanda poena, qua pendet tuae
Securitatis linea, et fama, ac honor.


page 243, image: s251

NIC: Scyllam et charybdin inter ambiguo natant
Consilia flexu. Ponderis non est levis,
Spargere cruorem Regium Astraeae manu.
Hic sanguis, arma germinat, et agmen parit
Quaecumque gutta militum, quorum furor
Ultor redite verticem in nostrum potest.
HEN: Nec inulta nostri iura violari thori
Tolerabit unquam Nemesis. Et mihi est patre
Abrege ductus sanguis et, magno fluers
Svenone stemma; et populus adstrictus fide,
Fortisque ad arma; cuius armatae manus
Nostrum tueri verticem ferro queant.
NIC: O sors iniqua Principum, et nunquam sat
Ploranda la chrimis! Multa si circumfluat
Et filiorum, et sanguinis amici cohors;
Est multus hostis: Uritur quivis siti
Regalis ostri: Quisque regnantis cupit
Videre mortem: dumque per varios eunt
Ad sceptra calles, purpurae augustum decus
In frusta lacerant: quodque miserandum est magis
Cor regis ipsum dividunt cura et metu,
Et omne pulchrae pacis extinguunt iubar.
Si sterile Regum stemma progenie caret,
Auctoritatis Regiae perit decus,
Quivis timore ludit incusso sopor,
Larvasque fingit; omne vilescit iubar,
Et subditorum subditum Regem facit.
MAG: Quos mente trepida concipis, Pater, metus
In brevia navem desides morae trahunt,
Ubi perit omnis naufragae mentis vigor.


page 244, image: s252

Impavidus inter conciti rixas maris
Navita periclis forris insultat suis,
Domat que fluctus Nonne convicti re??
Nonne et reatus Regiis oculis pater?
Nullam meretur Iudicis libram hoc scelus,
Ut ambigente pendulus cura haereas.
Uterque meruit opprimi inhonesta nece.
Decerne mortem: hanc aequitas Iuris petit.
NIC: Supplicia quamvis ultima, et acerbam necem
Ambo meruerint; aequitas poscit tamen,
Partes ur omnes Iudicis iusti impleam.
Rei audiantur: arbitrum vitae et necis
Statuo Senatum. Sic odia plebis meo
Procul removeo capite.

SCENA III.

Ragunda queritur incassum a se quaesitum Canutum: novam illi doloris materiam creat Echo. Supervenit Osmannus, a quo intelligit Canuti et Angelina casum; parat reditum, ut eos libertati reponat. RAGUNDA. OSMANUS. ECHO. RAG: CAnuto diu
Frustra mvocato, patriae secum ut simum
Socia subirem, sistor hac tandem plaga
Ferente fato, nescia an placeat polo
Me coepto itinere progredi, an me regredi.
ECH: Redi.
RAG: Redibo ad perfidum? cuius sinu
Extinctus amor est? cuius in fibris atrox
Perfidia vivit?
ECH: Ivit.
RAG: An dolor? an favor


page 245, image: s253

Est iste? Dic, quis? forte Canutus meus
In campo obivit?
ECH: Ivit.
RA: Ad necem?
ECH: Ad necem.
RA: O pura caeli sidera! o mites faces!
Qua, quaeso, causa mea voluptas mortua est?
ECH: Tua est.
RA: Mea est? An ludis errantem Deus?
Cuius perivit dextera quem tu regis?
ECH: Regis.
RAG: Cruente latro, Canutus tuo
Ferro peremptus occidit? Dira o manus!
Atroxque fertum! Redeo: vis me regredi?
ECH: Redi.
RA: Redibo. Larva mihi fraudem parat.
Quis iste, qui redire me iubet Deus?
ECH: Deus.
RAG: Deus respondet. Illius decet
Obtemperare nutibus, quoquo vocet.
Heularva! Nonne dixeram a larvis mihi
Dolum parari?
OSM: Siste, contempler tuum
Generose miles frontis ac oris decus.
Coma tibi radio solis immixto fluit.
Tibi verna species oris, et sagum tibi
Colore ludit caerulo. Es, cuius mihi
Hoc evocandi nemore commissus labor.
Ragunda, ad urbem concitum gressum refer.
RAG: Qua se inferorum sede ab infausta trahit
Haec umbra Lethes? Tune Avernalis lues
Meos loquentis voce reperebas sonos?
OSM: Neque ego loquentis verba percepi; neque
Audisse memini.
RAG: Cuius imperio venis?
Quo? quando? quis redire me silva iubet?
OSM: Canutus orat.
RA: Ille me reducem petit?
OSM: Gradu citato Causa non patitur moram.
RA: Quae causa tandem est?
OSM: Carceris opaci specu


page 246, image: s254

Socia Angelinam clausus extremam sui
Exspectat horam funeris.
RA: Tuae o Deus!
Fuere voces. Causa quae fecit reum?
OSM: quod Angelina veste mutata tuos
Sumpserit amictus: unde delusi dolo
Et Rex, et omnis aula Ragundam putant
Quae fugit aula.
RAG: Quae tulit vestem meam
Ergo Angelina est? Ambo discrimen mei
Adiere causa et ultimum expectant necis
Minantis ictum? Non feram: impulso Notos
Gradu anteibo; mille per capitis prior
Pericula mei mille per mortes ruam,
Quam cruda patiar fata Canuti mei
Causa subire. Sequere, et infamis rei
Expone seriem.

SCENA IV.

Aquanus defert Regi sententiam a senatu in Canutum et Angelinam latam, is eam subscribit, redditque Aquano ad Custodem turris deferendam.

NICOLAUS. HENRICUS. MAGNUS. AQUANUS MAHOMET. MAG: REgius iussu tuo
Coiit Senatus; iamque, quod sperem, ultimam
Absente te sententiam in reos tulit.
Praeire quemquam REx iube, eventum ut rei
Ferat peractae.
NIC: Magne, quam calide sitis
Aliena damna! Certa livoris tui,
Quo mentis altae gloriam invitus vides,
Indicia prodis, Magne.
MAG: Livoris? scelus


page 247, image: s255

Hoc mitios aether mentis avertat sinu.
Tui me honoris cura, me fidei tuae
Amor satigat; quoque non vellem, pio
Calcari adurget
HEN: Ecce, consilio redux
Adest Aquanus; ille, qui praesenstuas
Vices obivit, ordinem rei adferet.
AQU: Auguste Titan Daniae, et patriae pater,
Idaea Regum, iussus imperio tuo
Senatus istam paginam, lacrimis magis
Quam defluentis septae scripsit notis:
Rigidoque iuri legis intentus, reos
Adiudicavit ultimae morti, licet
Sint stirpe nati regia. Teneri mihi
Affectus an mi paginae infamis notas
Spectare sicco luminum intuitu vetat.
HEN: Huc cede chartam, corde qui firmomagis
Spectare tragicos sortis eventus scio.
Si flueret ista sanguine reorum, magis
Recrearet animum.
NIC: Indignus affectus piam
Subire mentem Principis, qualem tibi
Natura tribuit. Iudicum sensum lege.
HEN: legit Summus Senatus Daniae expendit scelus,
Probationes audiit quod lex petit,
Pronuncia vit morte damnandos reos,
Parente natos Rege, Canutum et suo
Raptam Ragundam coniugi. Hanc, quod non sui
Contenta thalami iura violavit. proco
Adhaesit alii (quod scelus leges iubent
Morte expiari) Regium in caput proci
Arma excitavit [(printer); sic: excitarit] , Daniae in regnum impulit,


page 248, image: s256

Regemque movit Sueciae, armata ut mare
Classe tabularet, seque violento impetu
Nostris plagis infunderet.
NIC: Tantum nefas
Temeraria ausa est? Longa non ibit mora
Supplicia sceleri paria tam enormi cadent.
Prosequere reliquum pagmae.
HEN: Hunc, quod eam fugam
Texit colore, quodque fugitivam suis
Tutatus armis; inque custodes sui
Vim praeparare Regis est ausus: manu
Nudavit ensem Rege spectante: exteros
Perlarga Reges munera in pacta impia, suum
Foederaque traxit: Daniae imperium
Haereditaris iure quod iactat) iugo
Subdere paravit. Una Regalis fuit
Mens haec Senatus. Si tamen lubeat, pius
Rex mitigare iura supplicii potest.
NIC: Quid mitigare? Maior ut vinctos rigor
Feriat agendum est. Sepiam et pennam date,
Decreta Patrum Regia ut firmet manus.
Invita trepidat dextra.
HEN: Naturam trahe
In iura legum:
NIC: Iuris obsequiis decec
Servire Reges. Iudicum sensum probo
Meoque firmo nomine, invitus licet,
Tamen aequitatis, patrii et iuris tenax.
Peracta causa est. Prima curarum tua
Sit nunc Aquane, Regium fulmen reis
Ut intimetur, seque supremum parent
Ad mortis ictum.
AQU: Iusta mandasti: volo
Ut imperatis Regiis constet vigor,


page 249, image: s257

SCENA V.

Aquanus horret mortis nuntium Cognato suo Canuto adferre; ideo Mahometi decretum consignat ad Custodem carceris deferendum.

AQUANUS. MAHOMET. AQU: EGone Aquanus, Regia stirpe editus,
Durae minister sortis, agnato meo
Denuntiare cogar infamem necem?
Ego mei honoris proditor, tot per dolos,
Falsosque testes, mille per si audem modos
Male constitutae mortis imperium feram?
Huc me secundae fortis afflarus dedit
Parente nasci Rege, ut obsequium meo
Tam vile praestem sanguini? Non, non decet
Me stirpe natum Regia intamis genus
Obire servitutis. At neque hoc sinit
Affectus ille, iure naturae meo
Insculptus animo. Namque Canutus meae
Germanus est consortis, affinis meus.
Hic ultionem sanguis aeternam mihi
Caelo evocaret. Iamque Canuti mihi
Umbram videre videor exlanguem, horrido
Pallore meostam, voce quae tristi meas
Fulminat in aures: Tune Cognatum potes
Damnare mortis? tu min sterio genus
Maculare turpi Regium? tantum tibi
Frigus cruentas pectoris fibras gelat?
Non patitur istud mentis humanae calor,
Mitisque sensus. Alius id munus gerat,


page 250, image: s258

Abi hinc scelesta pagina, et manus meas
Foedare cessa. Mahomet hanc chartam leva,
Regisque iussu defer, ubi vinctus iacet
Canutus antro; moxque Custodi exhibe,
Ut quidquid illa continet, fieri imperer.
MAH: Eurum anteverto, nutui ut tuo obsequar.

SCENA VI.

Dum Rex ob fulminatam in reos sententiam poenitudine agitur, adest Ragunda, exprobrat suam Henrico saevitiam, ob quam ipsa fugerit, detegit Regi errorem, non Ragundam, sed Angelinam teneri caprivam. Mittit Rex ad carcerem, ut sententiae executio suspendatur.

RAGUNDA. NICOLAUS. MAGNUS. HENRICUS ALFIDUS. RAG: RAgunda, quid agis? turris umbroso situ
Noctem sepultam, et antra speluncae subis,
Ut innocentes faucibus fati eruas?
An ante Regis sponte conspectum ruis,
Umbrasque retegis fabulae? aspectu tui
Vanescet erret. Aula sed prodit. Iuvat
Latere modicum, donec aspiret meis
Bona aura votis. Astra me caeli tegant.
NIC: Decreta mortis ded mus, et nostro autumo
Peracta iussu. At nescio, quis me dolor,
Sed forte sero tangit, et varia animum
Umbra inquierat.
HEN: Principis summum est decus
Lanx aequitatis iusta, et in neutrum latus


page 251, image: s259

Flexilis amore. Qui tuae mentis dolor
Secreta tangir, neque imitatorem, ne que
Laudem meretur,
NIC: Scelera puniri probo,
Neque puniisse poenitet: quin siforet
Res iudicanda rursus, in poenas pares
Rigor tonaret. Unicumid mentem ferit,
Quod propria adactum in vilcera mucronem meo
Cruore tinxi. et Regii solii obrui
Firmamen altum: quodque discrimen grave est,
Exasperavi morte Ragundae Gothos.
MAG: Firmamen altum? Parce Rex, Sceptritui
Pestem eruisti.
HEN: Quod Gothum Regem attinet,
Mea esto cura, faciam ut impuram scrat,
Et impudicam coniugi infidam suo.
RAG: Impurus ipse, criminis culpam tui
In innocentem reiicis: thalami fidem
Tu prodidisti.
NIC: Rege praesente eloqui
Quis audet istud?
HEN: Unde tam vehemens venit
Calumniarum nimbus in nostrum caput?
RAG: Gravidus sagittis fulmmum hic nimbus cadat,
Si quae videnti cura vindictae est polo.
Nondum perivi. Cerne: Ragundam vides,
Non, ut volebas perfide, natantem sui
Cruoris amne; sed neque obseuro specu
Vinctam carenis. Vivo, ringaris lices,
Liberaque vivo rigida perfidrae tuae
Ultrix futura.
HEN: Videone? an vultus meos
Vana umbra ludit?
RAG: Cernis hanc gemmam, tui
Mentiti amoris indicem? Vultum vides
Sub crine sicto ab conditum.
HEN: Agnosco nimis


page 252, image: s260

Infame probrum. Fatate tandem in manus
Meas dederunt, sanguine ut tuo eluam,
Quamcumque honori, nomini, ac samae meae
Notam intulisti.
NIC: Siste non sani impetus
Henrice flammam. Non bene effuso nota
Sanguine lavatur: Imo maiorem imprimit
Vindicta non matura. Si scelus est, meum est
Et iudicare, et plectere. Age, qua vi, aut dolo
Te liberasti carceris opaci finu?
Quae tetulerunt fata in aspectum meum?
RAG: O Rex aberras Nulla Ragundam suis
Tenuit catena amplexibus Caelum fuit,
Quod huc venire iussit. At dum me reos
Eliberandi vinculis labor tenet,
In vincula ipsa rapior.
MAG: Humanis tibi
Sic rebus animus altior, et inter poli
Locatus astra est, ut tuas voces Dei,
Sonent in aures! Vox avernali fuit
Emissa ab antro, cuius audisti sonum.
RAG: Ut innocentes protegant, solent poli
Etiam nocenti voce non solitaloqui.
NIC: Abscind: lites Fare, quis caelo estcibi
Detectus error? cuius innocuum caput
Est denot atum?
RAG: Qui iubes, aurem mihi
Praebe faventem.
NIC: Legibus quantum licet.
RAG: Iusti timores mortis iniustae (o Deus
Quo m ereduxit Coniugis saevi suror!)
Iusti timores mortis iniustae in fugam
Me compulerunt; non, ut hic fingit, calor
Impuri amoris: utque celarem meae


page 253, image: s261

Meditata mentis, veste me texi viri
Mentita sexum. At novit Alfidus virum
Fingere volentis lineam, et frontem, et modum,
Inde fugitiva, ut nemini, arguto licet.
Ind cia facerem nominis, sortis, status
Coeptam, sub isto Saxonum cultu, fugam
Ultra sequebar. Error hinc omnis fluit.
Mihi alia veitis antea, atque alia coma
Minus tegebar frontis ac oris notas:
Miles putatus militi occurrit mihi
Etiam putato, cuius in votis fuit
Oculos amicos fallere: hic suam dedit,
Meamque vestem sumpsit, et simul mea
Cum veste dimna: nec tamen miles fuit,
Sed Patre (qualis ipsa sum) Rege edita
Herois: Illa, quod tuam forian queat
Mentem in stuporem cogere, et vinctos quoque
Reponere iterum liberi in Solis diem,
Fuit Angelina, ut nuncio certo mihi
Post scire licuit. Coniugi iuncta haec suo
Nemore in propinquo capta, si quod est mihi
Scelus imputatum, carceris situ luit.
NIC: Miranda narras: siquive mendaces mihi
Nonfingis umbras, vulneris nostri gravem
Lenis dolorem. O quanta me!. Alfide, haec viri
Est illa species ficta. qua sele in fugim
Ragunda agebat?
ALF: Quando fugientem fui
Inter virentes nemoris umbrosi lares
Cursu assecutus, alius huic crinis fuit,
Et vestis alia.
NIC: Rumpat hic aliquis moram,


page 254, image: s262

Subeatque turrim, quaeque delusus tuli
Decreta mortis, sistat, et vinctos mea
Ante ora ducat Coniuges.
HEN: O Rex. dolis
Iterum ligaris. Feminae ingenium vafrum est,
Et fraude abundat cumque discrimen prope est,
Artes in omnes versat ingenii rotam.
RAG: Sint falsa, sintne vera, quae retuli, brevis
Mora te docebit Iudicem Tu me interim,
Si lubeat, inter vincula adstringe obsidem.
NIC: Securitarem spondeo, arque omnes meae
Auctoritatis obligo vires tibi.
Sed involutus nubibus mentis sinus [(printer); sic: sinu]
Suspensus haeret, seque per varios agit
Mens dubia fluctus, fulminis nostrian rigor
Iam forte utrumque coniugem dederit neci.
ALF: En huc Aquanus properat: hic iussu tuo
Mandata mortis detulit. Quis sit status,
Vivantne, sintne victimae in mortem dati,
Qua fronte tulerint fulmen, hic lucem dabit.

SCENA VII.

Rex intelligit ex Aquano iam morti datos esse duos Captivos, et dolore tangitur.

AQUANUS, et qui supra, AQU: UT credere licet, ultima securis reis
Cervice secta spiritum et vitam abstulit.
NIC: Ut credere licet? Ergo non notum tibi est,
An iam ceciderint, an supervivant adhuc?
AQU: Auctoritate Regia impulsus, necis


page 255, image: s263

Maesta ut veniret charta Custodi in manus
Mea fuit una cura. Supremo actui
Adesse frustra quaesii. Affectus mihi
Tenerior animum subrit, et vetuit mei
Spectare coram affinis infamem necem.
Sed ecce Mahomet advenit: turris cavum
Ille penetravit; rile decretae rei
Totum doceb tordinem.
NIC: An vivit super
Canutus? an iam verticem ferto dedit?
MAH: Domine, suprema linea est vitae suae
Recisa ferro: Socia quae sceleris fuit,
Est facta socia mortis, et pari dedit
Collum securi.
NIC: Sidera infausta! et meis
Inimica fatis! Magni, et Henrici impia,
Mendaxque lingua!
MAG: Libeat audire, o Pater.
NIC: Nolo. Revolve ad Regiam comes gradum.
Illic cruentum sceleris infandi ordinem,
Seriemque melius audiam, quo per dolum
Cecidere gemina fulcra, Canutus meus,
Mea Angelina. geminus iniustae iocus
Ludus que sortis. Iste maerorem locus
Angustiasque mentis haud satis capit.
Laxanda iam surgentibus toto impetu
Via est per oculos lacrimis. Praei meos
Ragunda gressus: tuta sub nostrae manus
Protoctione spiritum et vitam trahe.


page 256, image: s264

ACTVS IV.

SCENA I.

Osmanus detegit regi fraudem, quâ Magnus subornavit Adrastum, ut fingeret Ragundam confugisse ad Canutum, ut hac Via eum mortis reum faceret. Quam ob causam Magnus et Henricus tentant Osmanum occidere, sed iussu Regis in vincula coniciuntur.

NICOLAUS MAGNUS HENRICUS. RAGUNDA. OSMANUS. RAG: REx magne, verum dicere Osmanum iube.
An me latentem nemoris obscuri lare
Repererit ille: quisve cornipedem incito
Per castra agentem vidit impulsu? Locum,
Tempusque, et horam signet, ac equi notas.
A fidus humeri tegmen hoc videat; meum,
An Angelinae fuerit, infauste nimis,
Puraque sraudis machina ad iniquam necem
Adiudicatae! Veritas modico potest
Tempore latere, at opprimi nunquam Potest.
Nic: Osmane, verum fare; quod praesens status,
Casu sque poscit. Pertinax si rem negas.
Aut involucro sraudis ambiguae tegis,
Expressa flagris veritas sero nimis
Loqui docebit.
OSM: Certa si citae mihi
Spes sit, dolosae nubis evolvam sinum,
Omnemque retegarn machinae instructz ordinem.


page 257, image: s265

NIC: Sit munus istud Regiae fidei, tibi
Promissa vita. Prode veraci sono,
Quae corde celas.
OSM: Audii Magnum: Ahltimor
Zinguae volentis Obsequi vocem ligat,
Trepidumque rigida membra constringit gelu:
Nimis seroce Magnus aspectu surit,
Saevamque dextrsm vindici ferro applicat.
MAG: Mendax Ulysses! Regisimpostor! Nic. Tace.
Quis sit dolosus Regis impostor, brevis
Aperiet hora. Solve tu trcpidum metu
Osmane pectus: esse te tutum scias
Me protegente.
OSM: Magnus (audivi, et loquor
Lingua fideli) Magnus Adrastum dolos
Miscere iussit: singere, armatam vehi
Per aperta Martis castra Ragundam; ut tibi
Iram excitaret, teque deluso impia
Canutum, et una in fata Ragundam daret.
Ego, ut profundae turris umbrosos sinus
Subire possem, hoc ense nudavi latus,
Saevoque munus Grande custodi dedi.
Mens fuit, adimere vincula, et puro reos
Donare Sole. Nostra Canutus sequi
Consilia renuit. Illa, quae socias luit
Poenas eodem carcere, propinquumnemus
Adire iussit, pèrque frondofas plagas
Quaerere Ragundam, precibus admotis fuga
Retrahere, causam carceris iniqui, et statum
Periculosum pandere: Inventa est mihi
Etsola, et absque comite, et hunc ducta ad locum,
Hic ordo rerumest candidâ exposnus fide.


page 258, image: s266

HENR: Candore vult us candidam fidem probas.
Quod suasit alius, ore mentiris tuo.
OSM: Promissa per te vita mihi Rex cst, suus
Hanc poscit ense Magnus. Nic, Insanis manus
Inicite, quisquis fidus est Regi suo,
Utrique ferrum rapite violentâ manu:
Domate utrumque vinculis.
MAG: Nato tuo
Haec iussa genitor?
NIC: Perfido, iam non meo.
MAG: Si fundis istum sanguinem, tuum caret
Haerede Sceptrum,
NIC: Gloria est generis mei,
Non fluere regni sceptra in indignam manum.
MAG: Errasse sateor, fihi hic error fuit;
Sed in parente est venia. Nic, Iam nosum parens.
Tu me severum iudicem scelerum facis.
MAG: Habes fatentem sceleris admissi reum.
Nic, Habes fatentem, at ante convictumreum.
MAG: Utcumquereus, at sanguinis parslum tui
Nic, Sed a parente, a filio tanti patris
Per scelera nimium degener. Si quae manus
Est fida Regi, scelera constrictis trabe
Ad turris ancrum vinculis. O quae meum
Imago vivis reddita aspectum subit?

SCENA II.

Redeunt, qui impediendam caedem missi fuerant, secumque Canutum et Angelinam adducunt, quos sequuntur Hermindus et Mahomet. Gaudet Rex eorum vita: donat libertatem Mahometi, cuius opera servati fuerant: eandem impertiat Canutus Magno et Henrico.


page 259, image: s267

Omnes qui supra. CANUTUS. ANGELINA. HERMINDUS. MAHOMET. CAN: PRimas olympo gratias, tibi alteras
Auguste Princeps reddo, quod turris cavo
Me restitutum liberum in Solem trahis.
Nic: Canute, vivis? Caelites! quis me beat,
Iterumqus pene mortuo reddit diem?
Haec Angelina est?
ANG: Illa ego: iam non licec
Ultranegare, quando me tanto facis
Favore dignam, Nic: Sanguinismagnidecus,
Et gemma stir pis Regiae, errori meo
Benigna parce. Quatido Canuti ad latus
Rai constitisti, visa Ragunda es mihi,
Nec ad involutam callidis mentem dolis
Ulla Angelinae propria penetravit nota.
ANG: Meus error iste est: veste quod sumpta viri,
Ignara causam plurium morti deci.
RAG: Imo meus error iste; quod simulmea
Cum veste crimen transtuli in caput tuum.
CAN: Comunis error omnium est nostr um: at Deo
Debentur uni gratiae, quodnos. gravi
Errore adempto, et fluctibus pressis, dedit
Subite portum, Nic: Siccine illudis mihi
Scelerate Mahomet? hocne Canutum est sua
Cum comite lineam ultimam vitae suae
Dedisse serro? Persidum, et men dax caput!
MAH: Promereor inde praemium Auguste, in meu
Unde caput ardes Vita Canuti, et suae
Honor Angelinae, quodque Rex inde accipis


page 260, image: s268

Cordis levamen, magna pars studii mei est,
Si paruissem iussibus, sero nimis
Non in ferendae mortis imperium tuum
Penerrasset antea, carceris, et unareos
Saeve interemptos caede reperisset. Nic: Grave
Munus mereris, vera si narras.
MAH: Deum
Iurabo! Saevum paginae imperium mihi
Dederat Aquanus, utque custodi in manus
Darem, imperarat, Puduit infamis necis
Mandata ferre Principi, cuius favor
Mihi ante vitam dederat. Hinc minima scidi
Infrusta chartam: cumque, quis rerum status,
Vivantne, sintnc morevi, quos tu reos
Pronuntiasti, quaeteres; illis necem
Desiderari credidi: hinc ferro caput
Dedisse dixi. Quando iam in votis tibi
Vitam esse video, mente depono metum,
Meaque fateor paginamscissam manu,
Nic: Vitam mereris, vera si loqueris. Habe
Vitam et favorem Regium et collo iugum
Servile deme. Candida est maurus fide,
Ubinostra soboles pectore obsuram in duit,
Vilesque mores.
CAN: Heu! quod insaustum mihi
Spectaculum oculos turbat, et visu sui
Acerbat animum! video progenitum patre
Avoque Rege sanguinem gravibus manus
Vinctum cateni. Patere Rexoro, meis
Manibus resolvi vincula. Nic: indignus tuo
Uterque amore est, gratia in dignus mea.
CAN: Si quidquam honoris humilis et supplex potest


page 261, image: s269

Servus mereri, gratiam hanc Princeps rogo,
Nic: Iniuriosus ipse, Canute, es tibi.
CAN: Offensa si quae fuerit, haec fuit mea:
In non nocentes teeid t offensae dolot.
Serenus iste Solis aspectus, cui
Servata vita, et parta libertas mea
Debetur, atra nube maeroris teget
Diem meantisgaudii. Quisquis dolor
Hos tangit, idem viscera erodit mihi.
Nic: Prece abnuentem vincis. At superi velint,
Nesis tuorum ipse tibi damnorum faber.
Reis catenas demite. Hic vobis favor
Canuti amore redditur: grates pares
Reddanrut illi, et rursus asffectus novo
Nexu ligentur.
MAG: Martis invictum caput
Canute, vita et Pulchra libertas mea,
Quam Regis offert gratia, est munus tuum:
Tibi liberali Numen occurrat manu,
Ego tibi libertatie auctori meae
Et corde et ore iuro constantem fidem.
HEN: Ego quoque honori verticem inclino tuo,
Fidemque stabilem spondeo.
CAN: Aeternos dies
Auguste vive, Regius cuius favor
Nos prope sepultos rursus ad vitam trahie
ANG: Ragunda, quae periculis tantis, mei
Causa, involuta pene subiistinecem,
Tefronte mitis candida aspiciat polus,
Firmaque pace Coniugem a dstringat Des.
Nie. Mora resecetur, Regia in plausus eat.


page 262, image: s270

SCENA III.

Henricus nondum posita suspicione vetiti inter Canutum et Ragundam amoris, statuit cum Magno novis dolis Canutum involvere.

MAGNUS. HENRICUS. MAG: IN haec reservor fata? Canuti favor
Est vita Magno? Iuro stellatos poli
Ardentis ignes, si supervivo illius
Favore Magnus, ille morietur meae
Furore dextrae. Plaude nunctandem Pater,
Istumque nimbo gaudii phoebum exige;
Cedet dolori gaudium, et vitam nova
Mors sraude rapiet. Si nequeat una via
Mors invenici; ad sata reperiri potest
Aditus ab omni paste. Quis sensustuae
Henrice inentis? Pectore intrepido est opus,
Iraque forti,
HEN: Mentis adstrictus sinus
Adhuc tenetur vinculis, quamvis manus
Sint exsolutae: quique me strinxit prius,
Nunc in furores [(printer); sic: furore] excitat mentem chalybs.
Magis tamen amor urit, et iustam vocat
In uluionem, quo meisociam thori
Canutus ardet, meque renuentem trahit
In tela, et arma: quamlibet nunquam putem
Per castra vectam Coniugem.
MAG: Adrastus mighi
Detexit istud: ille si fallit, dolus
In innocentem cecidit, et sfidum ribi.
HEN: Nec inde nostra friget in Magnum sides.
Sed quam parenti Magne promisi tuo,


page 263, image: s271

Fides, ruentisimpetum freno tenet.
MAG: Fides timore exterta, qui possit virum
Concutere fortem, nulla dicenda est fides;
Sed spes vocetur; turbo quod praelens mali
Evolvet alia tempora, ao f ustum dabit
Rebus sinistris exitum.
HEN: NOsti probe
Fragilem esse sortis indolem, et vitri in modum
Frangi solere, gratius quando micat,
Hinc est necesse dextera forti rotae
Urgere cursum; quando non contra sua
Ruit ipsa mole.
MAG: Quod mones, equidem scio,
Hinc istud anime statuo: Qui superest suror
In cordis imo, seque patesieri vetat,
Silentio tegatur, et ficti in labra
Risus vocentur. Regia expertum sui
Simulare docuit, Tempori vulcus tenor
Orisque risus serviat; plausu pari
Plausum sequamur: prompta sit in ensem manus,
Occasioni et te mpori intenta. et loco.
Si structa fraudis machina eventu minus
Steterit secundo, viribus, serro, face,
Veneno agendum est;
HEN: Laudo consiliitui
Meditata magne; meque simulandi dolo
Adaptotecum Perge; iam votum subit.

SCENA VI.

Canutus mittit Cominum ad Angelinam, mandatque ut illa se ocius committat itineri in Saxoniam: Advenit interim Lotharii Legatus, qui nomine imperatoris Canutum creat Regem Saxonum et Oboritarum.


page 264, image: s272

COMINUS CANUTUS. LEGATUS. HERMINDUS-MAHOMET. OSMANUS. COM: VAgus per omne nemoris umbrosi vias
Clamore casso frondivincrepum increpui comas,
Ventosque et autas, inde Canutum inveco,
Hinc Angelinam: neuter ad voces meas
Responsa reddit. Repeto nunc aulam, et polt
Recipio munus. Ante Canutem, et suam
Salvam Angelinam intellige, quam se mihi
Patefecerit periculum: quod me tamen
Graviore acerbat vulnere, est, quod se ad novum
Iter Angelin praeparet iussu tuo.
CAN: Stat firmus animo sensus; ubi Phoebus diem
Evolvet undis, perque nocturnas vaga
Dissolvet umbras luce, et aftrorum gregem
Pellet minorum, littore ut solvas ratem,
Et Angelinam patria avellas procul.
COM: Hoc nempe reddis praemium adventus sui,
Utsola rursus abeat, et nunquam virto
Matita semper Sponsa, te careat, sui
Medulla amoris.
CAN: pignus adventu suo
Mihi grande amoris reddidit, maius tamen
Datura reditu; quem peto, et sua me iubet
Sperare vittus: tuque, qui Patris vice
Teneris ab annis femper adlatus comes
Custos que fueras fidus, et amores suos
Omnes tulisti, sidus abeunti comes
Eris, et levamen taedii.
COM: Inselix quoque
Saxonia semper vidua, tutore, et patre,


page 265, image: s273

Suo carebit Principe?
CAN: Hoc tempus meam
Ad arma poscit dexteram, ut Regis vice,
Inimica dum se Daniae insundit manus,
Et omne regnum Suecicus inund at furor,
Per castra sungar: Saxonum terras tenent
Tranquilla pacis studia et illimis quies,
Hine Angelina, cuius ingenium grave est,
Matura virtus, dulcis affatus, sinus
Prudente sensu soetus, huic populo potest
Sola imperare, quamlibet molis foret
Immane pondus.
HERM: GRande Mavortis decus fores
Canute, magni Caesaris poscit tuas
Legatus aures.
CAN: Caesaris?
HERM: Iamque ad
Expectat adicum.
CAN: Incongruus quamvis locus
Sit iste, nec Me pompa servorum ambiat,
Est audiendus.
LEG: Caesaris verba adfero,
Canute Princeps: Ille Nestoream tibi
Vitam, quietem, pacis optatae iubar
Vovet serenum; quodove iam pridem tua
Virtus meretur, esle te Regem iubet,
Regem salutat: Saxoni Oboritas ligat
Unu mque regnum statuit, et mandattuis
Post hac subesse legibus. Sceptrum hoc, notam
Iuris supremi, dexterae; hoc fronti aureum
Diadema mittit.
CAN: Caesar Augusto nimis
Honore servum adornat, Ambitio mihi
Nec ulla regni pectus angustum subit;
Nec in immerente sceptra bene fulgent manu:
Neque sine nutu Patrui Regis decet
Praeserre Regis nomen, autregni notat.


page 266, image: s274

LEG: Diploma regni cernis? hoc Patruo tuo
Summi Monarchae missus imperio sero;
Ut ille Regem investiat, Regem vocet,
Primusque honore Regio Regem colat.
CAN: Audire Regis sensa me primum decet.
Et iussa scire. Magne caelorum Deus,
Cui vastus iste mundus est levis globus,
Pilae quive lusus, quemquive ludendo vibras.
Et nunc in alta comico impulsu genus
Mortale tollis; nunc tuo lubitu iterum
Ad ima trudis: effice o mitis Deus,
Nesortis iste ludus, et variae vices
Furentis, et faventis, e turris cavo
Vocantis ad Regale me solium Deae
In grandiora damna me incautum trahat.
Sic illa facili nempe blanditur ioco,
Iocum ut per ipsum vulneret; in altum levae,
Ut acerbiore verbere affligat solo.

SCENA V.

Angelina intellecta sui coniugis voluntate, ut in Saxoniam se transferat, statuit remanere, ut aemulorum in Canutum fraudes exploret.

ANGELINA. COMINUS. ANG: ERgo obstinato corde Canutus mea
In vota perstat? nec mei duras amor
Tangit medullas? nec meus frangit dolor?
COM: Qualis frequente fluctuum allisu petra,
Quo verberatur saepius, duro magis


page 267, image: s275

Latere procellas reprimit, talis tuus
Canutus obstat precibus, et motus nihil
Stat mente sirmus: Coniugis nec quidquam amer,
Nec tot probata casibus sides mea,
Nec omne regnum Saxonum duros sinus
Curvare potuit.
ANG: Ergo iam magna est mcae
Pars ista curae, quando Canutus nihil
Sna damna curat, oculout attento undique
Vigilem saluti Coniugis. Vade, et refer,
Sui Angelinam Coniugis voci obsequi,
Et iam paratam vela ludibrium dare
Vento faventi. At interim offensinovas
Dem Magnus ac henricus in fraudes eunt,
Latebo fraudi intenta.
COM: Iam Cardo sonat.
Gens est ab aula. Flectere huc Princeps.
ANG: Sequar.

SCENA VI:

Magnus et Henricus per novum dolum decernunt invitare Canutum ad templum Vicelini, ut eum in via occidant.

MAGNUS. HENRICUS. MAG: HEnrice tumidam Coniuge Regis novi
An audiisti?
HEN: Feeminae ingenium prope
Rem tangit ipsam. Quando iam nostram olfacit
Astuta fraudem, nos quoque incepram decet
Urgere telam: Iacula quae in nostrum parat
Terquere collum, verbere reflexo cadant
Auctricem in ipsam, queisque nos armis petit


page 268, image: s276

Ipsis tegamur.
MAG: Clarius mentem tuim
Henrice pande.
HEN: Magne, genitori tuo
Persua deamus, urbis occultam in sinu
Esse Angelinam, quamilbet sese procul
Abiisse fingat; quodque figmento latet,
Sitim esse regni; Caesaris nempe et manum
Sperare, et arma, Daniae augusto quibus
Soliolotetur. Nata suspicio animum
Haec occupavit ante, sed crescit magis
Recente Regis nomine; idque unumtimet,
Neforte laesus Caesar offensam trahat
Nunquam daturus Regium nomensuo
Alias nepoti. Suspicax mentis timor
Umbras per omnestrahitur, Et crescunt magis
In Pectore umbrae, quo magis crescit metus.
MAG: Nhil ego Regi fido: suspecta est quoque
Fides Aquani: solus Henricus mihi
Vice plurimorum es. Facile, quod plures sciunt,
Erodit in apertum Robur amittit dolus,
Quem turba versat. Si meum sensum probas,
Paucos legamus conscios tantae rei;
Sed hos feroces, dexter ae audacis viros.
HEN: In paria tecum fata compellam meam
O Magne fortem. Fraude Canutus capi
Sed qua valebit, cuius ad nutum volant
Validae cohortes militum? cuius manus
Coniuncta manui fratris obstantum agmin
Toties cecidit hostium?
MAG: Hic arte est magis,
Quam viribus opus. Post fidem anobis datam
Nil metuit ultra, Pectore tegendus furor,


page 269, image: s277

In ore molli lingua fingenda estsono,
Tenorque amicus gestuum. Est illi pius
In corde iensus: sacra Vicelini specus
Illi est amori; saepius ad illam sui
Inflammat animi vota, et ardenti prece
Caelum fatigat, Noster huc tendar labor
Pietatis umbra ut captus huc flectat viam.
Favet hic serena luce, nascenti Deo
Dies dicatus: iste pietatem ingeret.
Veniet inermi dextera, ut solet, sui
Securus: at nos nemoris in opaciabdita
Laebula fortem dextera et ferro manum
Statuemus; et dum perget, inopino impetu
Pnaedam trahemus.
HEN: Fraudis astutae modum
Viamque laudo, iamque meditato manum
Fac.nori adspto, Praedatam pinguis gravem
Poscit laborem. corde iam bullit furor
Caedemque spirat. Ibe, maturum in dolum
Animabo socios, cordis erecti viros,
Et expeditos robere, atque armis giaves.
MAG: Sedsub profundo corde secretum ttge,
Si tibisecundus pectori eventus doli est.
Ncc mora trahenda est: cocta fraus odit morass
Dilatione temperis inanis ruit
Saepe labor ingens, quodque velatum diu
Latuit, apertum prodit in Solis diem.


page 270, image: s278

SCENA VII.

Offenditur Nicolaus, quod sibi Canutus iam Rex ad latus assideat: spendet placendum Magnus, et invitat Canutum ad Vicelini templum. acceptat invitationem Canutus.

NICOLAUS. CANUTUS. MAGNUS AQuanus. NIC: ADsit Senatus Regius, cuius gravi
Cura teguntur arma: stet miles sua
Acie ordinatus, Praelio accinctus pedes,
Equesque noster, antequam tipam occupet
Grex Vandalorum, semper inimicis meae
Infeltus armis Daniae; nostro licet
Marte fuperatus, semper in peius tumet
Capite reciso fertilis damni lues.
CAN: Auguste, nutus Regios femper vice
Mandati adoro Quo iubes, flectet sua
Canutus arma.
NIC: Iamque tam vilis tibi
Rex esse coepi, ut arrogans ausis meo
Lateri assidere? teque in aequali mihi
Locare sede?
CAN: Dexterum incautus latus
Sifors tenerem, dignitas posset tuae
Par aestimari: sed latus laevum meum
Diadema poscit, cuius excelso nihil
Adiment Honori vota, queis sempertuo
Velim subesse Numini, Nic. Ut video, etiam
Mihi assidere dexterum ad latus petis?
Tunmque dedecus aestimas, si quem mihi
Cedas honorem?
CAN: Non meum est prohrum: at gradus,
Ad que levastitu ipse Canutum prius,


page 271, image: s279

Aliudreposcit. Nic: Impium, ingratum edito
Soliolocavi: iam que mihi sero nimis
Erroris actu pectus inva dit pudor.
CAN: Adverte Rex li praestiti officii pudet;
Non te, sed ipsum Caesarem reum facis:
Cui dignitatem hanc debeo, et sceptri decus.
Nic: Illi ergo debes Regium nomen? Gere
Diadema honori Caesaris. Vade, et latus
Illius audaxoccupa.
MAG: Excusa Patris Rex cum indignatione abit.
O Rex furorem, Quanta sit magnis sui
Amhotio honoris; quamque zelotypo ardeant
Amore culius debiti aut suasibi
Imaginatione frivola sicti, probe
Canute nosti. Sensus est prudens tibi
Animusque sapiens: Genius est mollis patri;
Et ut repente turbine rotatur furor,
Sie etrepente remeat in pectus favor.
CAN: Ocultim videntis Numinis testem voco,
Nunquam hos honores ambii: quin et prece
Dia dema frontis abnui, et sceptro manum
Subtrahere studui; at ipse nolentem impulit.
Iam post adeptum Regiae frontis iubar,
Illud tuericogitur, quisquis sui
Custos honoris fidus est.
MAG: Studio meo
Remitte curam, pectore accensam Patris
Schdabo flammam, teque restituet loco,
Quem sors reposcit Regia. Huc utas age,
Ubi Vicelini templa pieratis sacras
Auras adhalant, verte promissium gradum,
Animique votum.
CAN: Nulla mihi tangit magit


page 272, image: s280

Animum voluptas Ouo vocas, toco prior
Amore curro. Regias prius notas,
Et arma ponam.

SCENA VIII.

Exponit Henricus Magno, quanto furore ardeat Rex in Canutum: gaudent uterque, et molimina sua constituunt exequi.

HENRICUS. MAGNUS. HEN: VEla felici volant
Impulfa vento! Regis inlanum furor
Ignem evaporat: vincula, catenas, specus,
Exilia, mortem, et quidquid est dictu horridum,
Minatur; et se desidemignavum, impium,
In opisque mentis arguit, quod non prius
Canutum ada cto miserit serro ad stygem.
Superbum, iniquum, mille promeritum neces
Et mille Avernos nominat. Tantum ferit
Apex honoris unicus Regum fibras!
Nonsicfurente fulmen elisum polo,
Si sors nitratum in pulverem lapsu cadat,
Inte mperante incendio in stipulas furit;
Ut Rex per omnes mentis errantis vias
Actus surorem spirat, et caedem, et neces.
MAG: Rivalierg o gloriae nostrae amplius
Non ae stimatur: aemulum iam R exsuum
Et supicatur, et tim et: multum hoc mihi
Tibique servit. Igne de suo faces
Nostrae augeantur.
HEN: Addidi flammam faci,


page 273, image: s281

Unde ardor isae crevit, et duplici ealet
Mens usta flamma, et fumus illustrem diem
Obfuscat animi. Hinc militis iussit manu
Quaeri Angelinam. Forte si in casses ruat,
Turris prosundae carcer excipiet ream,
Et adempta vita Coniugi utrieve ambitum
Regni gelabit,
MAG: Prosperet vota haec polus.
Praeoccupemus (iusta si menti sedet
Vindicta) votum Regis, et notum ad nemus
Caedem daturi chalybe moveamus gradum.

ACTVS V.

SCENA I.

Angelina ex somnio praesaga malorum Canuti excurrit ad silvam, quo eum abiisse intellexit.

ANGELINA. COMINUS. ANG: TErrere eredam lustra Canutum meum
Canum latratu? hac luce, quamagnus Deus
Fit parvus infans? absitl hoc pietas sua,
Magnique festi sancta religio vetat.
Nonille solitus quaerere in silvis seras.
Parvoque lucro focere iacturam sui,
Tempusque terere.
COM: Fama venatu ad nemus
Ivisse narrat.
ANG: Sidera augurium meum
Falium esse iubeant. Ante, dum iussus mei
Vigilas saluti Coniugis, somnus meis
Velamen oculis posuit; at menti brevi


page 274, image: s282

Sopore preslae visus est Con iuxsuo
Sanguine natare, perque transfossas sibras
Effundere animam, et slebili sono queri:
O Angelina, proditum tuum aspice
Pietate sicta Coniugem. Ad vocis sonum
Concussus animus, fronte discussus sopor.
Hausisse vulaus visa sum. Tantus sinum
Corripuit horror. Mens tamen compos sui
Discussit umbram. Rursus in sonum cado,
At rurlus eadem imago le menti obiicit,
Suo cruore tin Ctus, et proprio necis
Pallore Coniux decolor.
ANG: Quid hoc rei
Comine cenlses?
COM: Fictus est somni iocus.
ANG: Verum est: Sopore NUmen at nostras solet
Monere mentes. Aliquid hic dirum latet.
Una incitemus providum ad silvam gradum.

SCENA II.

Dum Canutus vicelinum tendit, invaditur horrore quodam, quem interveniens Angelina sui somnii narratione augere nititur, eo fine, ut is caveret insidias Magni et Henrici: sed eludit Canutus, iubetque eam solvere in Saxoniam. Abit illa maerens et malorum prasaga.

CANUTUS. ANGELINA. COMINUS. CAN: NEscio, quis error pectori illudit? via
Mihi ante saepe trita non notas meis
Obtrudit oculis semitas: prgri pedes
Animo repugnant, cuius est votum, sacrum


page 275, image: s283

Antrum vereri. Cordis o Numen mei,
Tu seis gravantem corporis molem, sui
Immanepondus spiritus, sempet retro
Trahere, volentem libero passu aethera
Transcendere animum, seque sublatum pii
Amoris ala mergere Tonantis sinu.
O quando rupto corporis nexu dabis
Non impe dito ad astra Canutum Deus
Tolli volatul
ANG: ESt ipse. Canuto dies
Dent astra semper candido! vivis tui
Securus adeo? solus? atque horror loci
Non subit in animum?
CAN: Vivo: sed quiste Deus
In ista ducit nemora? quis vitae meae
Iubet timere? Coniugi obsequeris tuo
Sic Angelina?
ANG: Legisimpatiens mare
Frenotencri nescit: adverso quoque
Ad litus aglmur Aeolo: nullus capit
Amor lupatos. Ille solicitam impulit,
Tuique plenam funeris metu lius tulit
CAN: Et unde turbo mortis afflatu meum
Petat sin stro verticem?
ANG: Magnus suos
Necdum furores posuit: Henricus calet
Vin dictae amore: Regis accensi calor
Utrique servit, tuti ut insidias tuae
Vitae elaborent,
CAN: Parvulum natum Deuns
Hie suspieacis mentis offendit pavor.
Et dum calorem candidae sidei adimis,
Tibi ipsa mentem labe sunesta insicis.Ovigiles pol
ANG: Non ego; sed ipsa sidera
Videntis oculi, vos mihi testem datis


page 276, image: s284

In verba flammam) sidera ambiguam mihi
Fidem loquuntur.
CAN: Quis tibi astrorum color [(printer); sic: calor]
Arcana pandit?
ANG: Ludis? At tristis tui
Imago abundans testis est. Vidi tuos
Pallere vultus, frontis extingui iubar,
Impressa cordi vulnera. foratum caput,
Totumque corpus fanguini immersum suo.
CAN: Larvas timoris arte fabricatas refers.
ANG: Caeli loquentis verba Canute aestima,
Queis veritatem detegit.
CAN: Nolo moras:
Ad sacra nomoris templa me pletas vocat.
Tu praeparatam cursui navim subi,
Felixque scinde maria. Sic iubeo et volo.
ANG: Sic vis, iubesque? sic ego volo quoque.
Sed amande Coniux, tantus in gelidis tibi
Reigor est medullis, lumine ut sicco queas
Cernere abeuntem? quando iam mortis tibi
Propinquat hora? iura naturae iubent
Oculos amico claudere: at crudus nimis
Ferusque tu me cedere invitam iubes.
Quaenam Angelinae culpa, qua laesit tuum
Incauta amorem? Quis tuis plagis piam
Affundet undam? quis tuos maesta m leget
Cineres in urnam?
CAN: Ratio solliciti regat
Animitimores, lingua ne peccet nimis.
Ratione destitutus in foedos timor
Exundat ausus Error hic veniam ferat;
Quia amore peccas. Gravius indicium tui Habes
Reposco amoris, quodque delectat magis
Redamnantis animum.
ANG: Fare; quid iubes?


page 277, image: s285

Tuis paratam nutibus, mille in neces
Si ruere iubeas.
CAN: Levius est, quo meiuves,
Mea Angelina.
ANG: Quidlibet manda: obsequar.
CAN: Egote obsequentem iussibus posco meis.
Hinc tolle gressum, teque concrede aequori
Ventis ferendam.
ANG: Gravius imperium ultimi
Mihi morte ponis: sed quia imperium est tuum,
Mihi leve fiet. Ergo discedo, et tibi
Te derelinquo Ah! nequeo divelli tuo
A latere: tecum parte meliori mei
Remaneo: amoris vinculum affixam tenet.
Canute! mi Canute! quam facilis fide es,
Tam amore durus. Ipsa quoque votum in tuum-
Sum prompta nimium. Cedo, mi Coniux vale,
Sed forte si sit istud extremum vale,
Ut mihi futuri conscius narrat sopor,
Me perge amate mortuus. Testor polos,
Te solum amavi, vita dum favit tibi,
Te solum amabo mortuum.
CAN: Heu! quanta mihi
Perplexitate dulcis affectus sinum
Animi occupavit! si suum modica mora
Tardasset abitum, pectus irriguis mihi
Fluxisser oculis. Quanta virtutis via
Undique struuntur vincula, et avaros poli
Homines morantur! semita sed qua magis
Brevi fubire templa Vicelini datur?

SCENA III

Occurrit Canuto Philethes miles a Magno ad eum quaerendum missus: Conatur ei sub vario schemate (ne iuratam fidem frangat) periculum proponere: sed a Canuto non intelligitur.


page 278, image: s286

PHILETHES, CANUTUS. PHIL: MAgno imperante nemoris has umbras diu
Vagus pererro. Magna, Canutus, mihi
Quaerenda praeda est. Sed metu pectus tremit,
Optatque non videre, quem nolens vias
Quaerit per omnes. Caelites faxint, sine
Illo ut revertar, aut caput tanti ducis
Ut eximam periculo! En ipse hic adest.
Heu! solus, et non cautus invidae venit
Ultro in fecurim, seque non prudens neci
Propinat ipse. Schemate implicito loquar,
Ut veritatis explicem tectae diem.
Sed caute agendum est, ne datam frangam fidem,
Parique me discrimini poenae implicem.
Canute, quonam solus errantem gradum
Hoc nemore adurges?
CAN: Sacra Vicelini lubet
Adire templa; deviae sed me viae
Errore fallunt; notus est alias locus,
Notusque callis; nescio quae me tenet
Oblivionis nebulae. At Henricus mihi
Magnusque, quos hic demoror, duces erunt,
Compendiosa terminum attingam via.
PHIL: Dispendiosa terminum attinges via.
Haec silva densis arborum affurgens comis
Casus atrocis ingerit specien. animo,
Ad cu ius umbram pectus attonitum riget,
Et ossa trepidant.
CAN: Fare; narrantem audiam.
Fors aura melior interim Magnum advehet.


page 279, image: s287

PHIL: de stirpe natos Regia fratres duos
Corripuit odii flamma in affinem, cui
Heroa virtus, mentis excelsus vigor
Debebat omnem gignere animorum fidem.
Hoc semine ira prodiit rixae, dolor,
Fraudes, furorque, vis, et ambiti gravis
Suspicio regni. Quidquid irarum fuit,
Pietas, amorque iuvenis infracto tulit
Animi vigore: donec armorum genus
Impia duorum dextera invenit, cui
Non potuit animus innocens iustas manut
Opponere iras. Lingua mellito dolo
Verba pietatis finxit, oculorum faces
Risum induere, gestus humanus fuit.
Hac arte captus innocens animus sua
In funera ivit. Forte solennem diem
Anni reduxit orbita: hanc nacti suis
Occasionem lividi fratres dolis,
Dulces labores instruunt, quibus feras
In tela cogant; nescius tecti doli
Iuvenis vocatur; advenit: sed (o dolor!)
Fit ipse praeda: capitur, et adacto in latus
Utrumque ferro spiritus vitae leves
Mittitur in auras. Sanguis hic iterum meo
Recurtit animo, perque morentes viam
Sortitus oculos luctibus mentem replet.
Audire videor iuvenis innocui ultimas
Voces cadentis, voxque destituit sinum
Dolore fracta.
CAN: Tale Divini aestimo
Fatum puelli, cuius in mundum advenae


page 280, image: s288

Memores obimus [(printer); sic: olim] gratiam. Fratres duo
Hebraeus et gentilis est populus. Huic
Seductor, illi stultus est visus: Crucis
Ab utroque populo barbarae addictus neci.
PHIL: Animum procul remittis. Haud notum tibi
Renarre fatum, quodque non distat procul.
CAN: Quidquid recenses, nil ad hunc confert diem.
PHIL: Sunt huic dici propria. At torpet nimis.
Secum loquitur.
Nec suscitatur ulla suspicio animo.
Opere loquendum est: abditum clauso sinu
Monstrabo ferrum: chalybis ad lucem potest
Videre verum. Cerne Canute hunc sinum,
Ostendit sua arma.
Et hunc mucronem: tuque qui Martis probe
Secreta calles, huius ad ferri facem
Excolle cilium.
CAN: Te Dei ignarum probas
Rerumque caeli nescium. Callem mihi
Vicelini ad antra ostende, vel Magnum huc rege,
Magnove me coniunge.
PHIL: Rem facilem rogas.
Hic commorare. Callis obliquus magis (Secum abiens
Mihi est terendus, quique in aversum gradus
Deferat euntis, ne quod inquiri iubes,
Reperire liceat; teque, qui non vis mei
Secreta cordis asiequi, manui DEI
Desero tegendum,
CAN: Forte placandae quoque
Se Magnus irae Regis impendit: viam
Aggresius hinc sit sero ad indictum locum.


page 281, image: s289

SCENA IV.

Invaditur a Magno Canutus, defendit se generose, et armat ei excutit: supervenit cum coniuratis Henricus: occiditur Canutus.

CANUTUS. MAGNUS. HENRICUS. CONIURATI CAN: QUae causa Magne tam diu adventum tuum
Mora impedivit?
MAG: Imo te pridem meo
Gressu anteverti: iamque solicitum tua
Mora faciebat, ut pedem pressa via
Iterum referrem.
CAN: Sed quid armatus subis
Sacr aVicelini templa?
MAG: Vindictam vocat
Scelus nefandum subditi, qui se mea
In iura trusit, perque inauditum nefas
Venatione est ausus hanc vetitam feris
Purgare silvam.
CAN: Magne, quo scelerum ruis?
Maiusne pretium beiluae, quam animae facis,
Amore cuius sanguinem nati sui
Deus profundi iussit? O Magne, illius
Benignitatem Numinis in animum voca,
Qui saepe nostris laesus offensis, tamen
Rursus paternam in gratiam admittit reos.
MAG: Tu fera ferocis ingenii es: ferrum hoc tibi
Est destinatum.
CAN: Magne, quo raperis! pia
Concede veniam mente, si quando es meo
Errore laesus.
MAG: Impium atque audax caput!
Tu mihi superbus rapere tentasti manu
Regale sceptrum; iamque me rursum studes


page 282, image: s290

Viduare ferro? Mitte sceleratum caput.
CAN: Collata sceptra nulla vis tolet mihi:
At, quem vibrasti fraude mucronem, decet
Etiam teneri, id antequam mergis mea (faves,
Violentus anima.
MAG: Proditus sum! quisquis
Succurre Magno.
CAN: Nil time: errorem tibi
Libens remitto, hac Iege; ut offensum DEUM
Veniam preceris, quodque patrasti scelus,
Lacrima codente diluas.
MAG: Praesens opem
Henrice tende.
HEN: Magne, quivem video?
MAG: Iuva
Vim mihi nefandus intulit.
CAN: Passus prius.
HEN: Ad arma socii: militum fidae manus
Ad arma ruite: tuque vel ferrum manu,
Vel pectore animam pone.
CAN: Sit nullum licet
Crimen, tueri verticem ferro suum,
Vulnusque praevenire, quando hostis gravi
Instat furore; nec Deus lege hoc vetet,
Natura et ipsa suadet; ferrum tamen
Tibi, ultionum Domine, committo, meae
In cuius acie tota ipes vitae sedet,
Totamque cum ipso chalibe tibi vitam sacro.
MAG: Me sinite iniqui criminis iusta manu
Exigere poenas. Exitum indignae decet
Me pandere animae. Sit mihi sacrae stygis
Iuratus amnis. Vade; Tartareas trahe
Tecum ad paludes sceptra, quae rabida nimis
Siti ambiisti.
CAN: Gratias reddo tibi
Numen benignum, teque submisso genu
Supplex adoro, quod die hac donas mihi


page 283, image: s291

Exirse vitae vinculis, qua tu poli
Delapsus aula in vincula humana advenis

SCENA V.

Multum solicito Nicolao Regi, quod non reperiatur Henricus iam belli dux contra insolentes Suecos in locum Canuti destinatus, suadet Hermindus, ut reponat Canutum, reiicit consilium Rex, praetensa quidem causa indecentiae, vere tamen ex odio.

REX NICOLAUS. AQUANUS. HERMINDUS. NIC: IAm Vandalorum classis ad litus prope?
Impellit undas, quemque fert Martem sinu,
Fundit in atenam: militem opponi decet,
Qui vel propinquam litore procellam vetet,
Vel iam ruentem libero campo obviis
Retundat armis. Alta Canutum vetat
Marti praeesse dignitas: Mignus quoque
Onus id recusat: Unus Henrici est super
Iam notus ardor, nostra qui imperio queat
Dirigere castra. Mitte, qui Henricum ocyus
Quaerant, Aquane.
AQU: Nulla retinebit mora,
Pares volabunt Aeolom campum, in nemus,
Urbem per omnem, proximum ad littus maris.
HERM: Rex crede; non est iste Canuti tumor
Ut dedeoere Regiam credat manum
Bello imperare; nec istud imperium leve est,
Ut nulla abinde gloriae surgat seges
Itura ad omnes posteros. Per te mihi
Auguste liceat, spondeo affatu brevi


page 284, image: s292

Dabo paratum vota Canutum tua
Explere, et altum Regiae frontis iubar
Mutare galca.
NIC: Malo, permutet prius
Hunc versum secum,
Vitam supremo funere. Hic animus placet;
Sed grandiori Regiae studium manus
Necessitati servo: meque ipsum decet
Consulere Regis nomini, ut tantus gradus
Par dignitati constet, et iussu meo
Non deprimatur. Miles ad turres volet
Urbisque portas teneat, et forti manu
Insanientum tela suecorum atterat.

SCENA VI.

Dolet legatus cogi se ad abitum Canuto non salutato. Hermindus dolens refert caedem Canuti fama spargi, quam plenius Cominus narrat. Hermindus meditatur vindictam. Legatus suadet movendum contra Regem, et magnum esse exercitum.

LEGATUS CUM SUIS. HERMINDUS. COMINUS. LEG: IAm stat parata navis, et amico ioco
Colludit aura supparis, ac se fuis
Puppi susurris ingerit, meque ad mare
Lenocinante gratia invitat: tamen
Invitus aliquam trahere constringor moram.
Canuti in ista Regia primas habet
Excelsa virtus. Temporis lapsi inclitos
Fastos relegi; nemo Canutum pari
Virtutea daeq vat. Non salutato prius


page 285, image: s293

Illo, explicare carbasa in faustum [(printer); sic: infaustum] est nefas
Aurae volatum,
HER: Iuro vindictam polo,
Si firmat istud veritas, quod iam impia
Spargitur in aula.
LEG: Herminde, quo sensum trahit
Calentis ira pectoris?
HER: Caesar quoque
Est vulneratus criminis tanti lue.
LEG: Densatur animo nebula confuso magis.
Herminde flammam reprime, et temet tibi
Restitue: quosque dubius extrusit furor
Ecorde sensus, mente pacata explica.
HERM: O astra! funus cecidit! Et furor, et dolor,
Et timor in imos cordis abscessus subit,
Et ordinari pectoris sensum vetat,
Qui sese in oris verba confuse ingerit,
LEG: Herminde, de quo loqueris? aut cuius nece
Furis, dolesque?
HER: O astra! Canutus iacet
Ferro peremptus, vera si referunt viri,
Qui de propinquo nemoris umbrosi sinu
Retulere gressus.
LEG: Esse mendacis reor
Commenta famae.
HER: Fama mentitur quidem,
Cum laeta narrat: maesta voraci nimis
Decantat ore.
LEG: Forte successum rei
Cominus adfert.
COM: Heu fuge herminde! heu fuge!
Et te minantis vulneri ferri eripe.
Post im piatam caede fraterna manum
Adhuc eruentum ventilat telum furor,
Tuoque easdem vertici intentat minas.
LEG: Canutus ergo extinctus?
COM: Extinctus iacet.
HERM: Sed fraude cuius?
COM: Magnus huic ficta dolos
Pietate struxit, complicem Henricum sus


page 286, image: s294

In scelera traxit. Inde post coedem gradum
Ad castra vertit, et potestatem sibi
Ducis arrogavit. Miles audito impii
Furoris ausu, renuit intruso Duci
Obtemperare. Is dextera ferrum rapit,
Ad obsequendum impellit: at miles gravi
Motus tumultu, vindice assultu simul
In arrogantem tela convertit ducem,
Centumque plagis perditum, assandam igneo
Transmisit orco victimam; exemplo horrido,
Qua demum olympus scelera vindicta premat.
HERM: Cedenda olympo est ultio, quando manum
Extendit ipse vindicem: hoc solum mihi
Licere posco, ut Magnus hac pereat manu.
Sed quo perempti fratris infaustum loco
Iacet cadaver?
COM: Iacuit in silva suo
Cruore mersum: at Numen excivit suis
Vicelinum ab antris: Ille dum extremam trahit
Canutus animam, et mortis auctores suae
Moriente voce Numini placat, gradu
Adest anhelo, carmine migrantem sacro
Comitatur animam: post, ubi aethereus iit
Spiritus in auras, mortui exstinctos [(printer); sic: extinctus] pia
Collegit artus sindone, atque humeris sacras
Detulit ad aras sarcinam. Huc plenis choris
Miles volavit, corpori maestos dedit
Funeris honres: tympani raucus fragor
Lugubre tonuit, signa Mavortis solo
Iacuere sparsa, et ipsa communis dolor
Increpuit astra. Gravior exinde in ducum


page 287, image: s295

Exarsit ira pectore: a Ducibus furor
In tota castra fusus est; totus minis
Exasperatus miles in ferrum ruit,
Et ultionem spirat, ac magnam [(printer); sic: Magnum] simul
Simulque Regem in vulnera et caedem petit:
Ac iam furore exaestuans aulam subit,
Ut utrumque perimat.
HER: Pereat: at tantae necis
Honor patrandae dexterae cedat meae.
Nunc est agendum, faudsta dum blandam exerit
Fortuna frontem.
COM: Herminde, ne nimium tuo
Confide ferro. Turba penetranda est: levi
Mutatur aura: dumque vesano furit
Audax tumultu, in optimum saepe irruit,
Et pro nocente dextram in insontem movet.
LEG: Herminde cede temport, et iustam preme
Tantisper iram, donec incensae faci
Addam calorem Caesoris laesi, et rapax
Turbo inferatur Regiae, ac Magnus simul
Cum Rege, et aula Regia in cineres eant.

SCENA VII.

Desaevit in aula communis furor militum vindictam de Rege et Magno spirantium. Abeunt Legatus et Hermindus, ut seditionem foveant.

II, QUI SUPRA. MILITES ARMATI. MIL_I: VIndicta!
MIL_II: Vindicta!
MIL_III: Arma non segni manu
Corripite socii.
MIL_IV: Cum Rege Magnus cadat.
MIL_V: V. Cadat Tyrannus impius.
MIL_VI: Peior cadat


page 288, image: s296

Suo parente filius!
HERM: Iam se igneus
Infundit aulae turbo, et infreni omnia
Incendit igne: ne qua sors coeptam quies
Repente flammam mitiget, nostro decet
Agi labore. Perge tu dextra via.
Ego sinistra; meta nos cadem tamen
Excipiet.
LEG: Urge parte suscepta viam,
Fortuna nostrum prona iam in votum fluit.

SCENA VIII.

Dolet Magnus, quod Henricus et se et Regem incaute furori militum exposuerit. Supervenit Hermindus, et Magnum occidit.

MAGNUS, HERMINDUS. MAG: INcaute nimis Henrice! Proh! quanto tui
Meique captis alcam errori implicas!
Aut imperitae dexterae, aut fidae minus
Concredidisti grande molimen rei!
Hinc poena, fusus sanguis, erroris tui est.
Sed iam propinquum vertici incumbit meo
Discrimen omne: In fratre, Canuti est super
Feralis umbra, quae draconino incubat
Tergis flagello, quaequive scintillans meo
Ferrum minatur vertici: haec plebem et ducet
Agit in furorem, et sulphure accendit fibras.
Sed prima Furia Hermindus est, cuius dolo
In ultimonem conciti arserunt Duces,
Omnisque miles: Ista si saltem impio
Caderet Averno victima, et fuso solum


page 289, image: s297

Morderet ore!
HER: Vivo, sumpturus tui
Caede ultionem, triste portentum stygis!
Quid ora vertis? quaeris effugio viam?
Imbellis, excors! nullus est fugae locus,
MAG: Nempe istud audes, quando me solum vides,
Et destitutum comite, te cingunt Duces,
Gregariique turba non vilis retro
Sequitur cohortis.
HER: Esset hoc verum, tibi
Quod vilis animo pingit imbelli timor;
Haec ars piaret artis indignae modum,
Quo tu notasti caede Canuti manus:
Sed pertimorem cordis imbellis, sono
Mendace fingis vela: sum solus; meum
Nullus coronat militis turbo latus:
Saevit hic in aula Regia, et iussas petit
Tyrannum in iras: ego fugae intentus tuae
Huc arma verti, teque sacrandum stygi
Praedam vivolavi. Mitteiam verba: in manum
Ira evocetur cordis. Hermindum vides,
Non involutum fraude Canutum tua,
Qui sponte ferrum posuit, et suae dedit
Caedis ministrum.
MAG: At ille me aggressus prior.
HERM: Mendacium est, Sed causa dirimatur manu,
Tibi fata certa, Martis incertae satus,
Canutus ultor dextera Hermindi imprimit,
MAG: Canute vincis: sanguinem, et regnum, et meam
Tibi cedo vitam. fruere vindictae brevi
Herminde gustu; Magnus aeternum perit.


page 290, image: s298

SCENA IX.

Legatus Imperatoris recenset Hermindo caedem Nicolai Regis a milite factum: narrat vicissim Hermindus a se occisum Magnum. Quare Legatus eum nomine Caesaris Regem Daniae et Saxoniae acclamat.

LEGATUS. HERMINDUS. LEG: REx arte facilem nactus ad fugam viam
Ad eminentis turris evasit iugum:
Hinc ille fidum militem signo monet
Subtrahere pontem mobilem: Iussa impiger
Excubitor audit, sequitur, et pontem suo
Cardine revellit; quique fugientis retro
Tergus premebat miles, exclusus fuit.
HERM: Ergo Tyrannus salvus est?
LEG: Audi exitum.
Tuto putabat stare fortunam loco,
Sed doctus ante caedis [(printer); sic: cedis] exactae modum
Excubitor omnis fremuit: et voce et manu
Rex imperavit Otia. At miles magis
Correptus oestro, vertit indignum sua
Arma in Tyrannum: latera pars acto in fibras
Scrutatur ense, capite pars vellit comas
Barbamque mento; denique extremus furor
Caput Tyranni resecat, ut turris iugo
Pulchrum ultionis debitae spectaculum
Nostro videndum militi exponit. Stetit
Attonita primum turba, mox laetum dedit
Clamore plausum: truncus, aiebant, iacet


page 291, image: s299

Tyrannus, alter funere occumbat pari,
Parique Magnus caede: et Hermindus regat.
HERM: Et Magnus orco spiritum impurum dedit.
LEG: Magnus peremptus?
HER: Funus hoc ferro iacet.
LEG: Est digna sceptro dextera, quae Magno impiam
Extrusit animam. Sceptra Canuti tibi
Haereditare competunt, quibus hanc meus
Caesar praeesse Saxonum optabat solo;
At iam perempto Rege, et Henrico obruto,
Magnoque caeso, Daniae augustum tibi
Diadema populus destinat, votis ego
Suscribo populi, Caesaris nutu mei.
HERM: Summi Tonantis dexterae inclino caput,
Quae magna modici temprosi mora brevi
Fulminis ad isntar subruit; dein caput
Submitto magno Caesari; huic vitam meam.
Meumque regnum dedico. Sub umbra ilius
In pace amores civium dulces legam,
Et Mars triumphi gloriam ex campo feret.
Sed nos perempti fratris in luctus vocat
Funesta pompa: demus extincto suos
Dem ore honores, antequam in campum meum
Ad opprimendos Vandalos Martem traham.
MIL_I: Herminde vive saecula!
MIL_II: Herminde ultimam
Vive in senectam.
MIL_I: Saxoni et Dano impera!
Et misce olivam laureae, et amori metum.