Amphitheatrum Gratiarum:Libris XVMachine-readable textCaspar von BarthBarth, Caspar vonXML version, markup prototype, December 1999Susanne MussmannmarkupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/barth5barthgratiarum.htmlbarth002.jpgbarthgratiarum.xmlbarth5/jpghtmlHanau: Biermann, 1613.
Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
14 October 2002Susanne Mussmannmarkuptyped-structural tagging complete-no semantic tagging-spell-check complete
TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI GRATIARUM
LIBER I.
I.
AMare qui impotenterInvenit, ille primusDebet duas amare.Amare nec potiri,Pariter duas amare est.Nam qui duas amabit,Potietur utra, ab illaProcul movebit ignem;Nec quam tenet tenebit.Quid, dia Pasicompsa,Frustra te amare dicam.Potiar licet, nihilqueMihi restet ad perireAmore Pasicompsae,Tamen te amare amatamNequeo, tenere tentam.Absentis hoc NeaeraePraesentia expatravit.
II.
EGo in tuis ocellisOculis meis AmoremVidi, nitens Neaera:Hoc pulpitum est Amoris,Ille inde dictat, et meIubet notare dictaPapyrum in elegantem.Rosillus et Neaera,Neaera Cum RosilloDuo sunt Amoris haedi,Duae Columbulae, ah me,Duo non sed una et unus.
III.
Volo Ulpianus esse,Aenigma iuris omneVolo solvere album ad unguem.Praetoris adsuperbiEdicta multa dicam.Et hoc et hoc et illudEx legibus resolvam.Sed iura nostra rerumNihil morantur; omnem inPersona et ActioneVolo occupare legem.Amor mihi ImperatorSolutus est suarumA sanctione Legum.Auctoritate magnaPrudentium potiturVenus severa nobis.Pandectae habent LeporemSibi Principem, atque Comum.Has explicant Choreae.Codex Rosilla nostra, exRecensione prima est.Nolo hanc deinde poliri.Iustiniani habeboAmplexibus NovellasAuctoritatis altae.Neaera est mihi LeonisGrex osculationum,Has nemo servat ullus.Statuta sunt et illisConsuetudo quod datQuodcunque poscit usus.Tribunal est torus, quoIus omne dividundum est,Actoris et reorum.Edicta nulla planoInscribo, cuncta morisProponere est profundo.Si Controversiam quisPersonam et ActionemCernentem habes, venito.De rebus hic, nisi unaEt in hanc data altera, nonDat Praetor Actionem.
IV.
TUi medulla cestiEst osculum, Cythere.Hoc ipse nactus, ipsamTe provocem ad duellum.Veni Diona sortis,Sed mollior redibis.Qui nescit osculariIndignus est vocariHumanitatis ore.Humanitatis oreQui indignus est vocariConvivium ad Leporum;Dignissimus perire est.Dignissimus perire estQui nescit osculari.Nos scimus osculariPerennitate digni.Nisi nossem ego osculariDecies puto, perissem,Sciens modo osculariDecies perenne vivo.
V.
Si fortis atque bellax,Si strenuus, Gradive, es.Thalamo quid in DionesArma omnia exuisti?Ubi telo Amoris usust,Martis quiescat hasta.Cum venit ad duellumDione Cum Gradivo,Ibi nuditate pugnant.
VI.
Quis fando cepit umquamPueri tam acerba facta?Amor suum me in hortumDucebat ad Dionam,Ibi grex erat Leporum,Ibi OsculationesToto aethere involabant,Ridere cuncta cernensRisi quoque ipse, et illucUbi Risus est, trahebar.Subito furore matriRapuit suae Cupido.Ridentem et osculantem.Terramque subter omnemDiducit, atque in altamMe proicit lacunam.Nunc huc venire perstatquotidie, atque sannisDirumpit immerentem.Hoc hoc suo novercoDat balneum Cupido.Hoc dicit avolatque.
VII.
POntanus inter astraHabitet perrenne sidus.Politiana PeithoFiat Maro in Marone.Cum Baudio HeinsioqueTaubmanus Ambidexter,Melissus, et Gruterus,Sint Caesaris Monarchae,Apollinisque Olores.Columba sum Cytheres,Huius traho quadrigam.Veneris cui quadrigamNon integrum est videre,Videat meos Leporeis:Hic divae imago viva est.Cecini pium Leandrum,Cecini Leandri amicam.Nisi me ipse cantitabo,Ut saeculum inficetum est,Quis amet meos Amores?Sperare si parem essetFelicitatem, in aevo hocEi, dedisse quam teScias priorum Amori.Omnes ament Poetae.Sed scaeva sors, prosecto,Est dextra cogitanti,Si vulgus omne velletAmare; quo BiloviFortuna peior essetQuam Tarrii et Melissi?Rhodomella si CapellaeDet Blovio Neaeram,Pereant Amoris Artes
VIII.
CUtor iocose, dic mi,Nisi Victor ipsus essesQuem te esse porro velles?Nisi Victor essem, haberemCur Tarrius vocarer.Nisi Tarrius vocarerVictor tamen negaremPerhiberier Poeta;Cur, delicate, quaeso?Epigrammatum Poetae,Nemo est Poeta, nisiAmator, atque felix.Felix ego sum amator,Epigrammatum PoetaTamen esse nolo Victor.Victori ibi oppetendum est,Ubi maxime iocatur;
IX.
EGo sum osculum Dionae,Cum me dedit GradivoVenus, stetere pugnae.Xenophon fuit disertus,Sophiae oppido peritus,Idemque Phtius alterAchilleiis Gradivo.Xenophonta qui Cytheres,Amantem, et expeditumVolt cernere ad duella,Videat Rosillum, ametque.Pugnamus atque amamus,Pugnare idem atque amare est,Amare quod duellisIn acribus periclum est.Ego sum osculum Dionae,Viso hoc stupet Gradivus.Et praelium remittit.Victorem ita ipse vinco.
X.
CAstrensis ista lex estAntiquitatis altae:Si quis stupescit armis,Venam viro medentesPertundite: stupescoMiles ferox Amoris.Ut sanitate priscaPotiar, nihil medente estOpus, hunc Neaera solvetMihi perinde morbumUt Phoebus ipse, docte.Pertunde, io Neaera,Venam mihi hanc, Neaera,Viden' ut tumet, nihilquePatitur quietis, ah me,Tenerum nimis puellumResolvere in soporem!Pertusionem ad istam,Sed opus tibi, Neaera,Pertusione vestra est.Qui sanguis hinc abibit,Medicabitur doloriCito utriusque nostrum.Adusque taedium, sedCito taedium peribit.
XI.
HOc somnium NeaeraeVolo expiare, Vesta.Visa est sibi, in soporeFratrem meum osculari.Et inde purpuram omnemAmittere a labello.Narrabam ego; at sacerdos,Sic est locuta Vestae.Fratrem tuum NeaeraSua sorore primumEst nuper osculatae.Hinc purpura e labelloManavit eleganti.Dicit siletque vates.At, o perite Lector,Ego nescio quid istudVelit sibi Leporis.Lepidumne tu putabis,Dignum pio Poeta,Sic Virginem osculari,Ut purpura e labelloDimanet eleganti?Doce, perite Lector.
XII.
ANacreonta diumHominem fuisse certum est.Non grandis ille vatesNon Martius cluebat;Virtus, Homere, vestraeSit caecitatis ista.Amabilem puellam,Laevi tenens lacerto estPrudenter osculatus.Ars artium haec supremae.Salve erudite vates,Apollinis magister.Te concinente DaphneMansisset aut stetissetHominis potita vultu.Apollo quod nequivit,Currensque cantitansque,Anacreon sine omniQueat ambitu osculando.
XIII.
PUella si fidelisEst una, tu putatoTotum genus fidele.Totum genus fideleNisi putabis hercle estPuella nulla prorsusIn omnibus fidelis.Iurare, peierare,Odisse, amare, HonoreOpprobrio sequi, omnesDidicere ad unicam omnes.Et ista cuncta causisProcul omnibus Nisi unoQuod nulla sit fidelis,Puella nulla certe estIn omnibus fidelis.
XIV.
Exercitata multumAdversi Amoris igne,Hanc sacrat tibi, Cupido,Mens Tarrii tabellam.Super omnia exstat ipsaeAdfectuum pericla,Uni hactenus fateturManum dedisse Amori.
XV.
O Delicata vitaIn Amore magno, et altaFelicitare macto.Quid, vita delicataOptem tibi hoc in oestro?Quoniam perennis esseFelicitas negaturEt deserenda, quamvisInvito Amoris AuraSpirans AmoenitatesCoelestium bonorum.Et sint timenda porro,Tum maxime pericla,Cum maxima est Voluptas.In hac rosa, inque floreViventi amabili isto,Inopina Mors sequaturSaltim hoc sibi relinquarQuae temporis, futuraUt credat anteactis.
XVI.
Fui nitens puellae,Fui puella quondamNitens, velut Diona,Sed casta sed faceta,Tamen velut Diona.Nunc sum nitens puellus,Nunc sum puellus acer.Nitens velut Lyaeus,Sed sobrius, pudicus,Tamen velut Lyaeus.Hinc fit puella nobis,Quod nulla possit, istisIlludere, ut suerunt,Nitentibus puellis,Amabiles puellae.Hoc una suspicataSentire me ut loquebar.Decepit, atque porroMihi se dedit fruendam,Liventibus Choreis.Puella casta, pulchra,Cata, docta, ceu Diona.Didici hoc quoque a puellisPuella Cum fui ipse,Nulli fidelis esse.Si pulchra tu, istud, istudHodie, pudica, sentis,Decepta ne querare.Cras sentient puellaeEt istae, et istae, et illae.
XVII.
Fortuna, non VenustasIn Amore regna servat.Vulcanus et DionaHic Loripes, DearumPulcherrima ista, iuncti,Thalamo fruuntur uno.Pastor fuit Paris, quemLaudant ubi Poetae,Pastorum habere dicuntPalmam a calore formae.Hoc ergo confitenturNihil supra bubulCumParidem fuisse pulchrum.Exempla plura narrem;Sed opus quid est venustosHis macerare Amantes?Fortuna, non VenustasIn Amore regna servat.Sed hoc habete vobis,O comtuli puelli,Fortuna quum potiriFacit ardido Lepore,Simplex datur voluptas.Cum Gratia et LeporesIunxere Amantium par,Triplex venit voluptas.Non corpora ipsa tam, quamAnimae aucupant Amorem,Et Amore perfruuntur.Animae occupant AmoremQuem corpora aucupantur.Animus Leporis hostisOdio est in ipso Amore.Animus Lepore regnansAmatur ipse ab hoste.
XVIII.
Ah me! puella clamatMediae in labore luctae:Quis credat elegantem?Dolet dolere certe,Finirier doloremHoc maxime dolori est.
XIX.
Vidi meam NeaeramNudam, nihil tegentem.Ita me Dii, Deaeque,Omnesque singuliqueOmnesque singulaequeBoni bene adiuvassint.Ut prae Lepore nudoOrnatus omnis alga est.Stupeo, micare linguaNon eloqui potest, quodNemesis negat profari!Nunc invidete cuncti:Felicitas perindeUbi crevit, ut putandoNequeat venire maior.O Nobiles fenestrae,Quae nobili patoreMihi nobiles AmoresMeos videre donant!Vos nobilis PoetaDat nobileis in aevum.Nec visa Cum Neaera est,Me barbare repellit,Nec rustico ruboreConfudit innocentemConviciove rupit.Patulam sed ad fenestramEburneo lacertoSuavissime reclinis,Ad osculum vocavit:Nolente me, ergo, dixit,Vidisse, mi Rosille,Putes meum Leporem.Hoc deinde cogitatoSemper: mea una Vita;Nobis sat est, pudiceSi credis, atque dicisDignam Lepore vestro.Quod hic vides, quod illicDomina vides, Rosille,Nolente, id omne in aevumServatur uni ab unaTibi, Rosille, soli.Si quid venusta forsanMentita fama de me est,Hoc corrigam Pudore.Quid, o iocose Lector,Censes potesse fari?Potui nihil; sed unum hocLacrimis ab ore totoManantibus putavi.Neaera vita, cunctaSunt spem supra: hoc perimus,Perire quod negatum est,Dabit hora quod negavitMihi hora: Plura voceManuque muginantemDulcissime repellit.Et osculationeTenerrima valereIusso Rosillo, abivit,Clausa prius fenestra.Ubi est Rosillus, ah me,Ego nescio, Legenteis?
XX.
Haec tibia illa vera estPer quam Leandri AmoreisCelebravi, Amor: Tibi illamEgo dedico sacroque.Tu praemium hoc LeandriDa Nobili Poetae,Amor pari LeandroFelicitate adorsus.Ut dispari LeandroFelicitate finemQueat indipisci amatum.
XXI.
Clamando, Amando Obibo,Bibo. Protenus, tenus, dicEcho mihi sonora?Ora: sat est rogatum.Ratum. Ergo dictitabis?Ita bis. Volo puellam.Ellam. Cubare mecum.Tecum. Voletne nostra?Os da. Dabit deinde?In te. Quis est mihi praes?Aes. at profundo crebrum.Cerebrum. peri Impudica,Pudica. Quando reddet?Rodet. peribit omne?Nae. cur taces? aces. QuinSolum me amare iurat.Urat. rogare pluraNolo malam: me alam: tuTibi te rogata quaere,Ere. taceto. cedo..
XXII.
Fugirugiam Iuventam,Cutiglabrem, et elegante,Frontexplicam Iuventam,Oculigneam Iuventam,Labripurpuram Iuventam,Eborigenam Iuventam,Rosimaliam Iuventam,Nigriciliam Iuventam,Argentidentem, Ab-auro-Scobicrinem amat IuventamMultum Venus venusta.Venus venusta multumAmat auream Iuventam.Papillituberantem,Pavoni collam, et alteequi pectorem Iuventam.Rotundi ventris Hebe,Femori patens Iuventae.Angusti virginalis,Sed crispi feminalisVeneri iuventa grata est.Senes quis ad disertosQuerulosque volt MagistrosDamnabiles puellos?Odit Venus magistros,Ferulae fugit sonoreis.Schola bilis est Iuventae.
XXIII.
Lucerna, nictitareQuae causa te coegit?Cras hoc videbis, inquit,Lucerna: risi ad istudEt, cras videbo, dixi.Mane mihi exeuntiFit obviam puella,Et illa, dixit, illaTibi cara PasicompsaQuondam, dedit Coraebo.Dedit ergo PasicompsaMeo sodali, id hercleEgo gaudeo, o puella.Here sed mihi LucernaVenusta nictitavit.Si Pasicompsa nostroErgo dedit sodali,Tu da, puella, nobis.Tua heri Lucerna si quidVenusta nictitavit,Hoc nescio puellae.At iam scies: profectoRescivit illa, et illaAmata PasicompsaQuondam, perire coepit.At tu mihi, Lucerna,Sic saepe nictitato.
XXIV.
Amo meos Amoreis;Et, Cum puella non volt,Ipso me Amore pasco.Velis, puella nolis;Mera cantilena nobisEs quantacunque, surgis.Noli meum PoemaLectorcule, osculari,Nisi meam osculariSimitu velis puellam.Mihi si meam puellamLectorcule, osculo unoTemerabis, hoc luelaeTibi sanciet Cupido,Anacreontem amabis,Teque ipse non amabit.
XXV.
Volo, volo, puella,Cur ergo nunc nevis tu?Respondit illa; Cum meVellet Cupido velle.Tu multa dictitabasEt hoc et hoc et illud,Obstaculum canebas.Nunc Cum Cupido velleTe volt, puella nolo.At nunc puella, noloNolo, puella, certe.Fugioque: at illa; nolleIam me nevult Cupido,Si vis potesque, prodi.Nolo, puella, nolo.Fugioque, serioqueRecuso: quid recusem?TrunCum super iacentemMedia in via cadebam.Illic dein volebam.Prehensus a puella;Sic opto saepe cogi.
XXVI.
Si, posteri, meorumBona cura vos AmorumQuandoque tanget; istucScitote de LeporumAmabili Poeta.E nobili ille genteProfectus, inter omnesUnam perit puellam,Et nobilem et venustam.Non ut perire vulgoSolent leves puellasIuvenculi nitentes.Annos novem bis illeNatus, perit NeaeramAnnos bis octo natam.Ut coniugali AmoreVelit brevi potiri,Uterque Castus ille est,Casta est puella puti.Quod ludere haec et illaAnacreonta iussitSuavissimo LeporeEt elegante Risu,Mera verba, facta nullaSunt innocis puelli.Puella docta nostra est,Et ipsa poem audetErato favente, castum.Nos orbitam sacrorumVatum sacri sequemur,Lasciviente versuSubinde velitemur.Respondet illa nobis.Mens delibuta multoSophiae Lepore cultaeSic ridet. o LegenteisRidete, si CachinnisOperati adhuc fuistis.Haec, posteri, de AmoreScitote nostro. HaebereQui plura nota poscet,Nostros legat libellos,Sophiam cate professos.Hi nobiles libelli,Lectore si carebunt,Legent suum ipsi Amorem,Ne supplicent Poetis.
XXVII.
Ergo tuus BerillusIter institit, redireQuod nemo quivit umquam,Ergo institit BerillusIter invium atque tetrum,Iter nigrum atque triste,Ergo tuus, NeaeraTener institit Berillus?Quae pausa lacrimandi,Quis sit modus dolendi?Ille ille nunc BerillusIter ivit OrCum ad atrum?Berille candide, OrCumAtrum bitis Berille?Et ille delicatusCandor, nigrore mutat?Teneri perire lusus,Gannitiunculae omneis,Assultiunculae omnes,Una perire possunt?Periit nitens Catella,Catella delicata,Periit sagax Catella,Catella blandicella.Ut musculus vocantemCurrebat ad puellam,Ut blandulus ColumbusGemebat ad puellam.Ut passer assilibat,Canebat ut Cicada.Ut cervulus minaciSe fronte protegebat.Aquilae nitens ocellusRemota conspicari,Et indicare doctusAmabili puellae.Sagacitate mira,Fidelitate diaPrior omnibus Catellis,Prior omnibus Puellis.Animo ferox Leonis,Lepusculique saltu,Cuniculi capilloLeviorque laeviorque.Tuus haedulus, Diona,Tuus agnulus, Thalia,Olorculusque, Apollo,Periere Cum Catello.Pedunculi rapaces,Lacertuli tenaces.Ocelluli minaces,Narisculae sagaces.Capilluli aurei illi,Aurillulae aureae illae,Caudillula aurea illa.Labellula aurea illa,Pectusculum superbum,Et Crusculum protervum,Frontiscula, et quod haud estEdicere, exiere!Iacet tener Berillus,Nec ludit, hoc BerillusUno perit, Neaera,Non lusitat Berillus.O ludie elegantumFestivitate princeps,Longum quiescis ergoAmabilis Berille!Humanitate lusus,Urbanitate saltus,Convicii Lepore,Corpusculi Nitore.Corpusculi Nitore,Fidelitate corcli,Sagacitate mentis,Et indole et figuraSemper Berillus heic est.Tumulo triumphet OrcusAmabilis Catelli,Humanitas BerilliHumana secla vivet.Sic ille sussilibat,Sic ille considebat,Baubabat, et canebat,Vocatus audiebat.Anacreonta iussitTumuli sui BerilliCustodiam Neaera.Tumulum aurei BerilliAnacreon tuetur.Hunc flore purpuranti,Hunc vino inebrianti,Rosaque balsamoqueFragrantibus, LeporumCustodit Architectus.Cana hinc abite saeclaNil quod voretis hic est,Memor sui BerilliSemper mea est Neaera.
XXVIII.
IN littore, ad lapillosLeve considens sonanteis,Undam ista murmurantemHere inaudii, o Neaera.Perit unda victa ab unda,Perit hora victa ab hora,Salaciae et GalenaeSuccedit imber atrox.Amori, Honori, Odori,Lepori, atra imminet nox.
XXIX.
In umbra heri iacebamMyrti tuae, o Diona.Volucris pusilla, ramos.Supersedens, locuta est.Aeternitas Perennis,Perennis, Aeviterna,Sine fine, it hora in horam.Vigilate, vivite, ite,Mortalitas sine omniSonitu supina transit.
XXX.
Breve tempus est meorumPerennitas, dierum.An audies vocantemAeterna diva vatemBrevissimum dierum?Sonitu profecta nulloPerennem it hora in horam.Mei fuere patres,Ego sum, ast erunt Nepotes.Breve omnium est periclum,Cras qui sum, abibo, postinFuisse dicar. ErgoNihil mihi tibique est.Sed, diva, me precantemUnum audiisse quibis.Licet nec audias me.Cum carmina ista ego iamNon concinam, tu amatrixAudito non canentisSuavissimas Leporeis.Sonus, Umbra, Fumus, Aura,Fulgor, Loquela, Punctum,Humana vita tota est.Cum transiere Soles,Numquam fuere, quamquamModo esse destitere.Quia iam esse destitere.Transit rapace curruRota Temporis volucris,Offendit illa saepeAtque excutit, senileisFrustra supimum in annos.Dum cogitas fuisti.Vix mominis minutiPars quarta it inter atramMortem, brevemque vitam.Cunae fuere multisPyra genitrix sepulcrum.