14 October 2002 Susanne Mussmann
typed-structural tagging complete-no semantic tagging-spell-check complete

TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI GRATIARUM LIB. XIII.

I.

Quid me, Faber polite,
Tibi iusserit, Cupido
Dare nuptialis orsi,
Vacare si vacat iam
Tua tibi officina,
Paucis, mane, indicabo.
Ut hactenus, Dearum
Novensilum in viretis
Alacriter vagatus,
Tibi eruditione
Politiaque morum,
Magnum decus parasti,
Sic deincipem in Dionae
Curam teras rosetis,
Et ipse conterare
Attritione molli.
Cupidinis sagittis
Cor aureun: ustulatus,
Ut ne invidere possit
Sororibus Camoenis
Decus tuum Cythera.


page 142, image: s142

Heic, o faber polite,
Cedrus superba floret,
Modo tu elegantiorem
Florentis in nitelam
Nervos velis fabrileis
Intendere, atque possis,
Ut artifex dolandi:
Terebra et ascia, inde
Caelo, et dolabra, et inde
Clavo trabali, in ima
Cedri imitusque agendo
Et rursus extrahendo,
Opus est, faber polite,
Sane sat esse credo
Tibi ingeni atque nervi.
Cedrum ut dolare possis
Vel hacce longiorem,
Longeque crassiorem.
Tu muneri videbis
Quid imminere tanto
Putes, tuo Lepore,
Acumine, et labore,
Ego hoc tibi, vetusto
Amore ductus, addam,
Quod me puer Dionae
Qui te modo subegit
Sub lege Anacreontis
Praecepit expedire:
Domum tibi exstruendam
Venus locat venusta;
I, conde, quantacunque
Sollertia arte in omni est.
Sine missione tantae
Fungi labore divae
Faber, otium putabis.
Heic intus est Columna
Tibi fortis applicanda,
Heic sunt diem, fenestrae,
Sparsurae in atrium omne.
Conclavis hic locus, heic
Cellae, cubiculique
Sedes patescit alta.
Heic est iuganda fornix,
Heic iam iugata fornix,
Sed intus est replenda;
Faber, hanc reple intus omnem.
Sic occupatum in aedeis
Fabriliter struendas
Vocabit architectum,
Brevi virum Diona.
Sic fiet ut domum te
Struente tam superbam,
Patrem vocent Columnae,
Suum sibi architectum.
Et atria in Nepotum
Perpes reductus ordo
Tibi debeat caCumen.
Sic esse qui videris
Modo unus et modo alter,
Triplexque quadruplexque
Te nominabis ipse.
Hanc Mysticam fabris dat
Suis, Diona, mercem.
Sed sum semel potitus
Titulum architecti habebis,
Columna facta semper
Causam dabit parandae
Et, Victor, instruendo,
Vinci voles deinde,
Vincas ut ipse porro


page 143, image: s143

Aedem tuam architectus.
Tantum tibi Cupido
Dare nuptialis orsi
Praeceptor imperavit.
Tu quid sequare, quidve
Hinc negligas, videbis.
Ferrum tuum heic in igne est.

II.

Cicada, cantilenas
Quis te elegantiores
Docuit, furente Sole?
Cane arva decoquente?
Fui puella quondam
O caendidi Poetae,
Nitens velut Diona,
Formosa, ceu Neaera,
Fui puella quondam,
O candidi Poetae,
Cui nulla par canora
Torquere voce verba,
Sic cantitare docta
Ut saepe nocte caeca
Perire voce sola
Coegerim iacenteis
Ante ostium iuuencos.
Ut mortivoca Seiren,
Seiren canori morta.
Sed oderam ipsa cunctos
Quantum libet me amanteis
Superbiaque magna
Nisi me ipsa, nil amabam.
Apollo forte fessus
A Daphnidis fuga, istic
In gramine excubabat,
Meditans novam coronam.
Veni gradu protervo
Mecumque sola, cantu
Superbiam fovebam.
Sed, viso Apolline, illum
Medio in sono premebam.
Furebat ille flammis,
Et vulneris recentis
Recluditur cicatrix.
Iussit relicta verba
Iterare, cum secutis,
Totamque cantilenam
Retexere ordientem.
Sentire vel iubentis
A Gratia, Deum esse
Debebam: ego abnegabam,
Temnens Apollinem ipsum.
Licet comanti eburnam
Humero lyram moveret,
Nostramque cantilenam
Hac temperare vellet.
De nocte nos solemus
Taleis videre, dixi,
Ante ostium iacenteis,
Non ad lubidinem horum
Diam locare vocem.
Furebat ille pridem
Solatio [Reg: Solacio] repulsus:
De nocte, dixit, ergo
Canis hactenus; deinde
Meridiem teneto,
Alia tamen figura.
Puella eram; cicadam
Nunc rustici vocant me,
Noctes canore quondam
Amantium innocentum


page 144, image: s144

Amabili necabam.
Nunc Cum calore Phoebus
Rumpit graveis colonos,
Ego solor his laborem
Allusione cantus.
Anacreonta quondam
Memini mihi favere,
Sed nunc favet Rosillus,
Par est uterque versu.

III.

Nuper duae puellae
Hoc obviae angiportu
Stetere; meque molli
Sic carmine allocutae,
Vibrans utraque flammam
Florentibusque ocellis,
Et hiantibus labellis.
Sumus duae puellae
Pulcerrime [Reg: Pulcherrimae] huius orae,
Ut ipse iudicabis,
Post paulo, si cavebis
Veneri movere bilem
Repulsione nostra.
Utraque te canentem
Audivimus, Rosille,
Ad istud angiportum,
Suavissimos leporeis,
Nunc neutra sese amari
Non credit, e duabus
Volt neutra sese amari
Peiusve, viliusve.
Et. istiusve causa
Certavimus placendi,
Ad usque pugnam et ungues.
Sedabis hos, ubi iam
Dices, utram priorem
Damnesve praeferasve.
Te iudicem veremur,
Submittimusque litem,
Et nos, nisi renutas.
Confixus ipse dictis
Speculabar acriori
Utramque lumine illam,
Neutra ante visa nobis,
Erat cupita neutra,
Sed utraque digna flamma,
Protervia decente
Iocosa et hanc illam.
O ambulae, canebam
Columbulae meae, vos
Ambas amo unicae instar,
Amo unice unice ambas,
Parili Cupidine ambas,
Utrique heri canebam.
Vix dixeram, superbis
Simul involant ocellis,
Et huc et huc et illuc
Rapiunt trahuntque victum,
Nec vincere expetentem.
Ambas tenebam, et ambas
Patiebar, hoc superbum est.
Patiebar ut potirer,
Potiebar; hoc superbum est.
Hac cantitare Poena
Da saepe mi Cupido.

IV.

Echo iocosa, quis me
Dignum putat potitu?
Tu. Quis me amare rite?
Perite. Quoi iocaris?


page 145, image: s145

Charis. mihine amandum est?
Nandum est. Mare ergo amare?
Mare. Consili quid inde?
In te. Iubes refutem?
Putem. Amare sed facetum.
Acetum. Acescet ergo?
E)/rgw. Putas resignem?
Ignem. Unda mi videtur.
Detur. Lavabo in illam?
Ini illam. Ohe impudica!
Pudica falsa clamas.
Amas. eamne? eamne.
Redamare qui impetratur?
Amare qui impetratur.
Loquax ubi puella est?
Ella est. Videbon' unquam [Reg: umquam] ?
Numquam tamen videbo?
Ridebo. pergam amando?
Arando. Amare pulchrum [Orig: pulcrum] .
Sepulcrum. At est politum.
Litum. Furis, morare,
Mwrare stulta tu ipsa.
Tua ipsa. At est venusta:
Usta. Iacens supina,
Spina. At rosis repleta.
Odiis repleta. Vanum,
Anum! elegans, egens. Vah!
Ah! Plurimis cupita.
Potita. non volo istud,
Volo istud. At meretur,
Retur. superba non est.
Non est? rogas rogantem.
Nugantem. Abi, Neaera est.
Neaera est: potita nulli.
Ita nulli? Ego tenebo.
Ego flebo. At obtinebo.
Timebo. mene ludis?
Ou)dei/s. petulca multum.
Inultum. abibit a me?
Ah me! Ominare bellum.
Bellum. Gradivi imago?
Aio. Subibit? ibit.
Sine me rogare recte.
Tecte. Voletne mecum?
Eccum. Patrare quiddam?
Quidnam? Impudica non est.
Est. censen' hanc potesse?
Esse. hoc nimis iocatum est.
Catum est. volo pudicam.
Dicam. Quid ergo dices?
Dis es scio esse; at hinc quid?
Fit. Impudica, dices?
Dis es. bis ergo idem istud?
Dem istud. Mea ergo fiet?
Fiet. Pudica quamvis?
Quamvis. volo Neaeram.
Eam. Voletne prodi?
Odi. Quis ergo fassus?
Assus. Cupidine ipse?
Nae ipse: at hoc severum est,
Verum est. Amo Neaeram,
Arenam. At hanc amo nunc.
Quo nunc? rogas? agas. Quid?
Id. sum beatus ergo?
Ut ego. Vocor Poeta.
Theta. ad ducenta saepe.
Sape: carmina una in hora,
Psora: inficeta ludia es.
Dies. probabit illa?
Abit illa: quis moratur?


page 146, image: s146

Orator. Ast amemus?
Amoenus. Ipse non sum?
Si non sim: Abibon'? ibo.
Feliciter Vale tu:
Et tu. Valebo. Abibo.
Satis es rogata. grata.

V.

Papillulae Neaerae,
Vos ordiar canendo.
Ocelluli Neaerae
Vos desinam canendo.
Papillulae Cytheres
Ocelluli Dianae,
Capillali Lyaei,
Apollinis labella,
Et Palladis lacerti,
Pectusculumque Florae,
Iunoniumque collum,
Venterculus rotundus
Rotundi ventris Hebes.
Digiti, marita qualeis
Tithonia expetescat,
Thetyos pedes nitentis,
Agiles velut Choreae.
Concordiaeque corclum,
Proserpinaeque Tergum,
Peithus venusta Lingua,
Cleius canora Labra,
Decentiaeque Pompa,
Placentiaeque Laudeis,
Et quod super Deorum,
Et quod super Dearum,
Pulcerrimis [Reg: Pulcherrimis] tributum est
Pulcerrimum [Reg: Pulcherrimum] ante vulgum.
Servire vos iubemus
Papillulis Neaerae,
Ocellulis Neaerae,
Capillulis Neaerae,
Labellulis Neaerae,
Lacertulis Neaerae,
Pectusculo Neaerae,
Cerviculae Neaerae,
Venterculo Neaerae,
Digiticulis Neaerae,
Pedusculis Neaerae,
Et corculo Neaerae,
Et tergulo Neaerae,
Et linguulae Neaerae,
Et osculo Neaerae,
Et pompulae Neaerae,
Et laudibus Neaerae,
Et quod super Neaerae
Lepidumque candidumque
Supraque vulgus omne est.
Omneis opes Deorum,
Omneis opes Dearum,
Servire vos Neaerae
Opibus simul iubemus.

VI.

Risere Gratiae treis,
Et una, et unus horum,
Harumque sic locuti.
Vale Poeta docte.
Si docta vis, peristi.
Nemo eruditus horna
De messe volt Poetas
Doctosve lectitare,
Vel explicare sanctos.
Vulgum nihil moraris,
Doctis placere temnis


page 147, image: s147

Si scriptitas severa.
Salve iocose vates,
Anacreon diserte,
Hodie iocamur omnes;
Sapientibus Poetae
Horni iocamur omneis.
Plato et Cato severi
Adeste, tu puellae
Femur ut sanis nitentis,
Tu noctibus serenis
Ut aleae vacabas.
Nos aurei Poetae
Canimus pias puellas,
Procul hinc puella si quae
Est dura vel severa,
Orata nulla nobis
Iocum negavit umquam.
Quot ergo sunt puellae
Tot erunt ioci canendi,
Finemque cantilena
Nullum umquam habebit isthaec.
Amemus et iocemur,
Iocemur atque amemur,
Utrumque mutitanteis.

VII.

Unum Neaera nobis
Rogata denegavit,
Duo sed Neaera nobis
Numquam rogata, numquam
Orata, praestinavit.
Casta est utroque utrimque
Quod denegavit, et quod
Ultro ipsa praestinavit.
Vtrumque utroque sed ne
Pereat perire vovit.
Mihi dicite hoc amanteis,
Et habebo vos disertos.

VIII.

Si quindecim Poetas
Favere, Martialis,
Favente veritate
Sibi cecinit bibenti,
Eis quindecim Poetae
Nobis favere debent,
Qui Martialis acrem
Stomachum nihil moramur.
Sed sobrii et parati
Iocamur, atque cantu
Musaeo inebriamur.

IX.

Mea Vita, mi Rosille,
Prius atque amore vestro
Latum recedam ad unguem,
Optem mori, atque leto
Sacerrimo interire.
Mea Vita sic locuta est,
Roseisque me lacertis
Ad millia usque centum
Suaviationum
Ligavit implicatum
Tenuitque nexuin, et in se
Animam meam recepit,
Et mutua vice in me
Animam suam remisit.
Mea Vita, mi Neaera,
Prius atque Amore vestro
Vel tantulum recedam,
A me procul recedam,
Nec vivere a me et a te


page 148, image: s148

Desertus, et repulsus,
Amans, morive possim.
Habebit omne finem,
Habuit quod ordium umquam,
Amore Cum fideli
Nihil Neci negoci est.
Sol interire, Luna
Succedere audet olli.
Veneris salubre sidus
Hos ducit evocatque,
Hos mergit eluitque,
Repurgat, enovatque,
Sequitur praeitque semper.
Hebetat Sororis ingens
Speculat Apollo frater,
Apollinis vicissim
Speculo nocet Diana.
Venus aurea inter omnem
Pugnam aurea est manetque
Naturae, et alti Olympi,
Telluris atque Ponti,
Et Aeris sereni.
Veneris salubre sidus
Veneris fovet Poetas.
Genium Venus libellis
A tempore, atque summo
Aeternitatis orbe,
Amabilem impetravit.
Anacreonta dicunt
Quem candidi Poetae.

X.

Scazonta quid superbum
Laceramus ambituque
Magno tonamus atrae
Atrum melisma sectae?
Sine Porticu in supina
Lapides iacere magnos.
Nec Stoicum ulcus istis
Digitis preme, o Poeta,
Aurora glorietur
Quibus, et Charis, sonoras
Obambulet fides, nec
Venus aurea erubescat.
Quid alterius ingens
Bacchamur in furoreis?
Vacat hoc furore solum
Quod vivimus lubenter,
Lubentiae vacanteis.
Choreae, Ioci, Susurri,
Pede pressi uncularum,
Digiti loquentiarum,
Ocelli verberorum,
Labellitorquiorum,
Obhaesiunculaerum,
Et morsiuncularum,
Et suctiuncularum,
Sali cordi verberorum,
Animambulationum,
Papilli pressionum
Genus omne, Cum Leporum,
Iocorum, Amorum, Odorum,
Adspersiuncula acri
Sunt illa, queis [Reg: quibus] Poetae
Platonas, et Catonas,
Zenonas, et Theonas,
Timonas, et Solonas,
Phaedonas, et Critonas,
Glauconas, et Simonas,
Polemonas, et Bionas,
Lyconas, et Stratonas,


page 149, image: s149

Pyrrhonas, et Dionas,
Stilponas, et Dioclas,
Et quicquid horridorum
Est nominum, et sacrorum,
Nullo labore vincunt.

XI.

Volo servus esse Amoris;
Anacreonta dium
Volo subsequi ad choream.
Veni, io, Lyaee, mollis.
Quate corculum, et penetra
Animam, animam elegantem,
Quate corculum venustum.
Saltamus, et iocamur,
Sic vita transit in se:
Invita vita tristis,
Vita est iocosa vera.
Non longitudine illam
Sapiens vir aestimabit,
Sed gratia atque amore.
Quae cum semel recessit,
Nihilest, fuitque semper.

XII.

Amor in meo volabat
Horto, et canebat, et me
Subinde suscitabat
Suave dormientem.
Volans iocosa, dixi,
Sine me in meo sopore:
Neaera dormit in me.
At ille me eiulantem
Ridere, quin et ala
Subinde verberare,
Petulantibusque dictis
Incessere, excitare.
Viden' ut mihi labellum
Discidit? hoc ferendum
De tantula volucri?
Avicipulam ergo feci,
Et corculum columbae
In arculam posivi.
Quod ille Cum involaret,
Ego arculam superne
Funisculo patentem
Clausi: intus at putabam
Tenere me volucrem,
Cupidinem; o Dii, Cum
Ocellus est Neaerae
Volucri ex amore factus!

XIII.

Obibo, obibo, obibo.
Perire me voluptas
Summa occupat, perire:
Veni, veni, Neaera.
Vates tuus perire
Orditur, o Neaera;
Quaeris; quid hocce morbi est
Clamare, se perire,
Cum salvus ista clames
Tam fortiter? perire
Cogeris hercle tanto
Clamore, nitacebis
Obibo, obibo, obibo.
Veni, veni, Neaera.
Apis modo ista, qua Cum
Tam saepe lusitabam,
Eine in meam Neaeram
Volavit, et reliquit
Aculeum in sinu eius.
Obibo, obibo, obibo,


page 150, image: s150

Nisi iam venis, Neaera.

XIV.

Volo esse taurus atque
Terram exarare ceu bos.
Bos sum tuus, cupido,
Vitulus fui Dionae,
Vitulus fui Dionae,
Bos sum tuus, Cupido.
Vitulo mihi Dionae
Servire Pasicompsa
Volebat, impetrabat.
Cupidinis bovem esse
Cum sentiet Neaera
Servire mi volet. Qui
Vitulum tulit, bovem ille
Feret; hoc vetustum et aptu [Reg: aptum] est.
Vitulus fui Dionae,
Bos sum tuus, Cupido.
Vitulum tulit Diona,
Taurum feret Cupido.

XV.

Qui in hortulo meo isto
Modo, taurus errat, illum
Vitulum fuisse Cypris
Meminit, scio ipse iuxta.
Utrimque murus illum
Includit, imo in horte
Duo sunt aquae canaleis
Niveae, Dionaeum ut lac,
Sed ille Cum ferocit
Non murus, haud canaleis
Aquae tenere possunt.
Insurgit altior se
Murumque transit, undam
Omnem ebibit, nec olli
Requies datur, nisi undam
Omnem evomat, bibit quam,
Nisi lassitudine ipsa
Murum in suum residat.
Sed amabilis Neaerae
Nimium hortulus iuvenco
Vicinus est furenti,
Saepe eiulavi ad illam,
Taurum meum esse lassum,
Saepe illa limo ocello
Morientem eum excitavit.
Tibi nunc. Neaera taurum
Commendo, tu tibi illum
Sine esse gratum; ut ille
Sit gratus et Deinceps.
Quod sic puto futurum
Si lassum eum sopore
Sines frui petito.
Nimium cave furorem
Letalis ille longum est.

XVI.

Speculum, Neaera vobis
Cum matre dedicabis
Vieto, Cupido, flore.
At, o Cupido, vobis
Cum matre si manendum
Tam sit diu invenustis,
Speculum usque donec istud
Vieto, Neaera, flore
Utrique dedicabit,
Utrique in aeviternum
Sua nescienda forma est.
Vietae Neaerae imago
Vestri est imago floris,
Cupido Cum Diona.


page 151, image: s151

Nobis patere nostrum
Pectus nequit, Cupido.
Qua tu arte id introisti?
Saepe ipse Cum furorem
Speculor, meum, ipse nostrum
Spectare pectus intus
Magno emerim potesse.
Doce artem eam, o Cupido.
O Stulte, dixit ille
An umquam, an umquam, ocellos
Oblitus es Neaerae
Vidisse? trans ocellos
Amabilis Rosilli
Pectusculum ipse fixi.
Edisce eos, Poeta.

XVII.

Quid tum, tumente bile
Vitrescat iste et ille,
Nos nil minus iocamur
Iocabimurque semper,
Ut hactenus iocatum est.
Bulla est homo: in Iuventae
Bis bulla Cum senescit
Ter bulla. Quis nitentem
Vetat interire, si cui
Semel interire fixum est?
Date flosculos coronae,
Unguenta Othonianis
Rigate lauta conchis.
Natabimus meris in
Rosis; Rosa est homo ipse,
Quicunque pulcer [Reg: pulcher] . Omnes
Reliquos putamus esse
Spinas, fugam Dionae
Atque exsules amorum.
Roseum melos Cythera est,
Roseum Iocus Poema est,
Rosea est amor voluptas.
Rosa Ludus est Deorum,
Rosa flos nitens Iuventae est,
Quicquid placet Voluptas,
Quicquid Cupido ridet,
Rosa est mera, in Rosarum
Cumulo Diona Martem
Experta, Cumque Adoni
Thalamo ex Rosis parato
Cubat Diona saepe.
Rosa ver decusque mundi est,
Oculus Rosa est Thaliae,
Rosa caelitum est Labellum,
Quotquot favent Amori.
Rosa osculum est Dianae,
Rosa basium est Minervae,
Rosa est papilla Suadae,
Temerata nulli Ephebo.
Pubes Rosa est Iuventae,
Temerata nulli Ephebo.
Rosa Gratiae est Libellus,
In quem notata mille
Exstant modi placendi.
Lubentiae et Leporum
Rosa littera et tabella est,
Quod lacte tincta tellus
Iunonis educavit,
Rosa est, Corolla Phoebi.
Lubentiae Lubido,
Cupidinis Cupido,
Charitum Charis, figurae
Rosa est amoenitatis.


page 152, image: s152

Risum stupere dicas
Roseo sine involucro.
Charis inficeta pallet
Nisi liliis in albis
Calathi rosas, corollis
Bicoloribus ministrent.
Tumeant, tumere quorum
Fatum est tumore plenum.
Ridebimus, iocari
queis [Reg: quibus] [(transcriber); sic: qeis] fata praestinarunt.
Omneis sophos supinos
Vitae putamus huius
Inamabileis Spadones.
Abite io Spadones.

XVIII.

Hoc dicite, o diserti,
Habentne quod receptis
Orco imputare possint
Inamabiles Amantes?
Felicitate capti
Centesimum usque in annum
Fame et siti subacti
Cruciantur, ut diem unum
Vivant, vicissim amati?

XIX.

Pastor, severe Pastor,
Procul tuos iuvencos
Ab hortulo Neaerae
Baculo move severo.
Heic flosculi nitenteis,
Hic uberat corollis
Charitum rosa enecanda.
Fortes abite tauri,
Si quem deinde in horto
Apprendero Neaerae,
Sit ille centum, ut Argus,
Oculis superbus, illi
Oculos mea ista centum
Harpe enecabit omnes.

XX.

Si denuo tibi istud
Si fecero, Hypsitilla,
Invitae et abnuenti,
Poenam mihi ipse figo
Sacerrimam atque magnam.
Nec hostibus meis quam
Optandam ego putarim.
Quaeris, quid hocce poenae est
Sacerrimae, atque magnae?
Sacerrima, Hypsitilla,
Poena est mihipte fixa,
Meo ore, nec refixa.
Si fecero Hypsitillae
Istud deinde nostrae
Invitae et abnuenti,
Ut illa iure possit
Queri meum furorem.
Superi hoc sacrate testes,
Sit poena sit mihi ista
Sit fixa, nec refixa,
Nudus, sine involucro,
Aciem ad meae Dianae
Statuat decem per horas,
Et ut severa poena
Se saevior quoque ipsa
Fiat, Dii Sacranteis
Hoc adsecrate Poenae,
Sit nuda tum Diana.


page 153, image: s153

XXI.

Decemne tu puellas
Es, Victor, osculatus?
Omnesne es osculatus
Victor, decem puellas?
Ah me, Hercules fuisti!
Ego unam ubi osculatus
Semel aut bis aut ter: ah me
Mihi Theseus videbar!

XXII.

Nequam puella nequam
Dormire denegabit;
Post unam et unam et unam,
Treis osculationes
Dedormiantur, ut fas
Et iusta iura mandant.
At quae puella nequam
Dormire denegabit,
Huic dormienti, et inde
Nil suave sentienti,
Fiat, precamur, illud
Unde est puella nequam.

XXIII.

Nolo, puella, nolo,
Quid me, petulca, vexas?
Nolo, puella, nolo.
Debes, puelle, debes,
Dixit salax puella,
Tamen. At, quid ergo? Nolo
Debere: nil salaci
Tibi debeo. Ast oportet.
Quid ergo factitandum
Mihi dicitis fuisse,
O candidi Poetae?
Volui semel coactus,
Sed illa Cum superbe
Mihi plurima impetraret,
Ut liberarer, actum
Excogitare coepi.
Nequeo, salax puella.

XXIV.

Haedillum ego, Cythera,
Tibi offero pusillum,
Haedillus est pusillus,
Sed oppido petulcus.
Cornu ille nuper unco
Incursitavit isthanc
Salicem, et perinde laesit
Ut nunc tumore magno
Media illa pene rumpat.
Quare, Cythera, vobis
Haedillum ego offero istum.
Sum es, Cythera, Poenam,
Ne viribus Iuventae
Animisque postmodo auctus
Myrtos deinde laedat
Salices ut ante laesit,
Cornu graviterebrans.

XXV.

Scutulabimus plagillum
Ut quaeque nos puella
Captabit, evolare
Ne possit, ipsa capta.
Venite nunc salaces,
Transcurrite huc et illuc,
Pedicas deinde nostras
Ridete, Cum tenebunt
Agillimas choreas.
Pro serico atque lineo
Filis, Anacreontas


page 154, image: s154

Meros quadrante texam
Foramine, ut puella
Penetrare quaeque malet,
Laevi haereat catena.
Adeste, adeste pupae,
Negocii [Reg: Negotii] quid istis
Agat Poeta vester
Speculatum adeste, pusae,
Ego vos tenebo, ego vos
Ita nectam et impedibo,
Ut nexae et impeditae
Sic sentiatis, et de
Me sic loquamini omneis,
Fortis Poeta, certe est,
Forte est mei Poetae
Scutulatile plagillum.
Haerebitis, puellae,
Haerebitis salaceis,
Hoc ante praedicabo
Haerere uti deinde
Optetis absque fine.

XXVI.

Miraris unde nobis
Tot rideant puellae
Uni unice unam amanti?
Cum sit genus superbum
Et invidum, et malignum?
Unam unice uni amamus,
Reliquas lepore magno
Quia rumpimus, sequuntur.
Magno lepore rumpi,
Amabile est puellis,
Hoc disce, Victor, ex me.

XXVII.

Collum meae puellae
Amplexus, obsecrabam,
Mea Vita, si me amares,
Cur tantulum hoc negares,
Ut te semel tenerem
Qualem tenere vellem?
Ridentem ego obsecrabam
Ut ora nostra, fletu
Liquidissimo rigata,
Suspiria inter alta
Gemitusque, colliquerent.
Suspirium illa ab ima
Mihi reddidit petitum
Anima, et refusa collo
Placide implicans plicantem,
Bis terque suaviata
Sic rursus allocuta est.
Mea Vita, mi Rosille,
Sic nos putas amare
Sic nolumus quae amari?
Pudoris esto prima
Custodia, in puella
Generosa amabilique.
Ne perde, perdito quo
Amoris interire
Habeat necesse fructus.
Si quid pudore salvo
Tibi usui atque bello
Cupidini est futurum,
Nostrum, Neaera, nosti
Tua quam sit, ut nec ipsa
Sua tam sit, o Rosille,
Diem omnia haec ferentem,
Quae sunt acerba, plena
Maturitate quondam,
Spectare nos necesse est.


page 155, image: s155

Acerba si revelles
Poma, arbori nocebis,
Nullum feresque fructum.
Sinimus cani ista per te
Quae numquam ita impetrabis,
Ut gloriari ab illis
Favente veritate
Possis, venuste Vates.
Dixit, meumque collum
Exosculata, plusquam
Trecenties, reduxit
Amabileis ocellos.
O veri amoris unum
In seculis repertum
Specimen decem, Puella!
Nunc nunc, Neaera, vobis
Debere cuncta novi.
Debere quod nihil nunc
Possim, nisi Pudicum,
Ambos decens amnteis.
Et ille parricida est,
Qui vir apit puellae
Tali, quod ipse nec vi
Precio [Reg: Pretio] que, restitutum
Videre nescit illi.

XXVIII.

Feci mihi corollam
De floribus Dionae,
Quoties eam admovere
Volo naribus, resultat.
Ingrata quid corolla
Toties retro resultas?
Cur ergo sis corolla
Nisi odore mi fruenda es?
Concesserim te odore
Frui Rosae, Rosille,
Sed naribus tibi istis
Video eminere densem.
Vereor ne amore victus
Fragrantiae suavis
Hunc imprimas Rosae, quae
Deinde convalere
Semel inquinata, nescit.

XXIX.

Eia ergo ego Neaerae
Nec crusculum videbo?
Tunicam prehende, dixit,
Negat haec videre. Verum est.
Nec vi volo nec astu,
Tamen tuum, Neaera,
Ego crusculum videbo.
Ratione qua? requiris?
Non credo ego Neaeram
Famae instar esse pulcram [Reg: pulchram] .
Rubuit puellae dicto.
Tunica ipsa sussilire [Reg: subsilire]
Coepit: nec hactenus: sed
Quid scitius videndum
Mihi contigit, quod instat:
Sedo Dii Deaeque,
Sors laeta mussitanda est!

XXX.

eques, quid erudita
Campum ungula fatigas?
eques perite, si quid
equitare doctus es cur
Pedes is amoris orbem?