Amphitheatrum Gratiarum:Libris XVMachine-readable textCaspar von BarthBarth, Caspar vonXML version, markup prototype, December 1999Susanne MussmannmarkupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/barth5barthgratiarum.htmlbarth002.jpgbarthgratiarum.xmlbarth5/jpghtmlHanau: Biermann, 1613.
Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
14 October 2002Susanne Mussmannmarkuptyped-structural tagging complete-no semantic tagging-spell-check complete
TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI GRATIARUM
LIB. IV.
I.
A More Cum IuvencoNon integru est iocari.Cornu ille habet petulcum,Pro faeno in hocce cornuNimbus meae Neaerae est.Tegit hic Ocellum, OcellusCornu ille habet petulcum.Quale integrum est timereRudes nimis puellos.Rude nimis puelli,Oculi timere cornu.
II.
Est bulla homo; periteInflare qui scientemAudetis esse bullam,Bullissmi Catones.
III.
Nisi corculo cor istudTuo meum recludes,Iam flamma Amoris ingensMihi corcullum istud ex meFugabit, o Neaera.Sed iam fugavit istud,Nisi enim fugasset istudQuei corculo tuo corMeum, Neaera cludas?Clusum, Neaera, corclumMeum tuo tuereSancte atque delicate,Anima o mea, o meum cor.Res sancta delicate estEt delicata sancteCorclum pii Poetae.
IV.
Senecio ille pusus,Oculos tegens tenebra,Humero pharetram et arCum,Dextra facem coruscans,Non est Amor, Neaera,Nisi quando Amaror haud est.Tunc ille Amaror haud est,Cum nec Senecio iamNec est deinde pusus.
V.
Saepe aureae NeaeraeMinatus illud, illud,Quod aureis puellisSolent minari amanteis.Neaera risit illud,Et in cubiculo, infit,Meo ensi est, venito.Neaera risi, illudNon, hercle delicatum,Furore sed superboQuem dictitant PudoremAh rusticae puellae.Invictum Amor prosectoNegotium est; putabam:Quis dignius moririCadente quam NeaeraePossit ferox amator?Cubiculum NeaeraeSublustri in umbra adibam,Absconditusque subterLectisculum latebam.Venit Neaera mollis,Tunicamque mox recinctaeNudissima ad fenestramPrope constitit latentem.Tanti latere non estMecum ipse ganniebam,Tanti latere non sit,Tamen mihi latendum est:Nolens volens latebam.Pendebat ensis alteA pariete, et pudicumCubiculum canebat.Neaerae delicataNudissimam reclinisIn lectulum unico seSaltu dabat, tegebat.Nunc hora dixit illa, estAmor iocosus ad me.Erepsi ego e latebraRosillulum professus.Illa eiulare multumAudaciam execrari,Et invocare ferrum.Pudore victus ipse, utPudicus, atque mitis,Ultro foras abibam.Cum serio videretAbire me Neaera.At ensis inquit, istincEst pendulus, Rosille,Puderem ego verebor,Abibo, ave Neaera.Vale puella dura.Vix elocutus istud,Pernix Neaera saltuLectum unico reliquit,Et innocentem ab altoRapit ensem et e fenestraDat praecipem in plateamAh me, pudica Pusa,Quanti tuum pudereMihi constitit, Neaera.
VI.
Si casta es, o puella,Mecum experire solo,Ego te docere possumQuid casta sit puella,Castissima o Neaera,Solus, puella, solam.Tibi, Orce, dico ego istud,Febrim meae NeaeraeSed illico, aut nigrum teMaledicam, et usque ducamSuspendium ad cruentum.Respondit Orcus ater,Ore gravi favillis,Metuo tuum ipse Carmen,O delicate vates.Sed febris haec NeaeraeNon est febris profectoLethalis, est virilis:Febrim tuae NeaeraeSedabis optime ipsus.
VII.
Fuge, o venusta Syrinx,Caper est, Caper, sequentemFugisse quem iubemus.At tu mane, Neaera,Pulcherrimus IuvencusSequitur tuos Amoreis.
VIII.
ErotopaegniorumAngeriane, vates,Angis reapse versus,Nomenque de libelloMerito geris profanum.Labor est sacer profectoErotopaegniorum,Geniumque poscit altum,Minimeque vulgi amantem,Si Graeculus fuisses,Divinus auctor esses,Gravius cadunt Latina.
IX.
ADonin ut DionaeVidebat occidisse,Comas habere tristeis,Pallere mala utraque,Aprum illico iubebatAdducerent Amoreis.Illi illico volucreis,Sylvam evagantur omnemTristemque aprum prehendunt,Ligantque, colligantque,Fune impedibat unusCaptumque eum trahebat,Sed imminebat alterTergum et dolabat arcu.Miserabile ille inibatMetuens gravem Dionam:Sed ei Venus locuta est.Teterrime o ferarum,Tune hoc femur fer Isti?Tun' mi virum necasti?Respondit ille divae:Per te, Diona, iuroTibi, per tuum virum istum,Et per mea ista vincla,Perque hos meos Liganteis,Pulchrum tuum maritumNolebam ego ferire.Statuam dei putabam,Incendio gravi imparNudum femur furebamInsanus osculari.Nocuit mihi error iste.Hos ergo tu, Diona,Puni, seca, atque frange.Quid enim gero otiososDenteis amare ineptos?Nisi sufficit tibi istuc,Labra, ella, desecate.Sed eum est miserta Cypris,Amoribusque iussitVincla illico resolvant,Secutus inde divam est,Neque in nemus regressus.Quin ignibus propinquansExussit ille Amoreis.
X.
Viden hunc meum Columbum?Magnum gemit, Neaera,Lacrimas ad usque salsas.Absterseris modo illasBibace penicillo,Gemitum statim relinquet.
XI.
D. Helenam venustiformeRapuit Paris bubulcus.Helena est magis profecteMe suaviata nuperAmabilem bubulCum.P. Satyrisce, gloriariOb osculum caveto:Inanis osculum est res.D. Inanibus voluptasIn osculis reperta estDulcissima, o puella.P. Lavo osculum meum, ecCum,Et basium, proindeTuum exspuo bubulce.D. Lavasne tu labella?Da rursus osculandaTua tota mi labella.P. Vaccas (malum) osculare,His aptior bubulce, es,Non iniuges puellas.D. Fastum cave: IuventusUt somnium illico teRelinquet, o puella.P. Uvam prius vocabansNunc passula ipsa grata est:Rosa non perit, sed aret.D. Succede saltim in umbra,Oleam hanc, suave quiddamTibi dicturit bubulcus.P. Nolo antea quoque isticSermone de suaviMihi oblitum os recordor.D. Saltim hos veni sub ulmos,Suavissimos LeporeisTibi fistula haec sonabit.P. Tibi tu cane atque gaudeNihil mihi molestumPlacet, dein futurum.D. Ah ah, puella Cum sis,Iram time DionaeUti decet puellam.P. Valeat mihi DionaeLongum, licet puellae,Faveat modo Diana.D. Cave dicere; illa reteTe nectet impotenteSolvi, aut petet sagitta.P. Lubitu petat suo, meTamen Diana solvet,Sanabit illa volnus.P. Manum abstine, bubulce,Etiam impudens tibi istudLaniabo ego labellum.D. Nulla uspiam puellaEvasit umquam Amorem,Nec, tu, puto, puella.P. Per Pana ego puellaEvadam eum: sed istudSemper iugum subis tu.D. Timeo deinde netePeiore Cum maritoLaesus Cupido iungat.P. Multi meas procatiSunt nuptias, procorumPlacere nemo quivit.D. Ego quoque huc procorumVeni unus e tuorumNumero, satis frequente.P. Sed amice, factitandumQuid rere? Nuptiae suntVario labore plenae.D. Maerore Cum doloreTaedae vacant profecto,Ferunt meras Choreas.P. Audire sed maritosMemini graves timereA foeminis iugatis.D. Dominantur, o puellae,Nam quem, rogo, putabisTu foeminas timere?P. Partus tremo doloreis,Grave vulnus invocataLucina dat puellis.D. Regina sed tua illaEst obstetrix, Diana,Levabit illa vulnus.P. Parere attamen tremiscoMihi ne venusta formaVi partuum exsolescat.D. Pariendo sed videbisCharos, puella, natos,Lucem novam videbis.P. Si maxime adnuam istuc,Quid dotis est tibi, quodDignum dabis marito?D. Gregem universum, et omneNemus, atque pascua istaHabebis a marito.P. Iura ergo, ne relinquasExpleta Cum voluptas,Invitam, ut adsoletis.D. Per Pana iuro si meSaltim sequi voles, teEgo nuspiam relinquam.P. Thalamu mihi exstrues, cuStabulis, domoque pulcra,Si iunxero cubile?D. Thalamu tibi exstrua, suntOvium greges mihi, queisScit nemo pulcriores.P. Quidnam seni parentiSermonis inde dicamFacinus meum audienti?D. Probabit ille nostrumConnubium, modo siNomen sciet mariti.P. Illud tuum mihi dicNomen bubulce, NomenAmat puella saepe.D. Lycidas mihi parens est,Matrem vocant Nomaeam,Me Daphnidem bubulCum.P. Bene sunt sati parentes:Verum te ego nec hilumObscurior genus sum.D. Nec nobilissima hercle es,Cuius sciam parentemPerhiberier Menalcam.P. Ostende, Daphni, nobisNemus tuum hoc, ubiqueStabuli tui sit aula.D. Veni, vide ut decoraeProceritate magnaFlorent mihi cupressi.P. Pascimini CapellaeDum visitare tendeOpera, atque opes bubulci.D. Bene pascite interim vosTauri, nemus puellaeMonstrare dum recedo.P. Satyrisce, quid rei istuc?Quid factitas, mamillasQuid intus attigisti?D. Mala ista vestra primumFlorentia est lubidoCognoscere, o Venusta.P. Per Pana iam obstupesco,Rursum manum tuam istincFac extrahas, bubulce.D. Confide chara pusa,Quid obstupescis istuc,Timida oppido, et tremiscis?P. Vesteis mihi nitenteisContaminas, rapisqueIn sordidum cubile?D. At ecce vellus albumSubsterno vestibus, neQueant nocere sordeis.P. Ah cingulum remosti,Cur hoc, bubulce, cur hancZonam mihi resolvis?D. Veneri offero tuorumPrimum hoc, puella, donum,Ut adsolent mariti.P. Expecta, iö, miselle,Supervenire forsan,Strepitum audio, quis ausit.D. De nuptiis cupressiSecum hisce colloquuntur,Meis, tuisque celsae.P. Amiculum mihi istudMeum, impie, scidisti,Iam nuda prorsus adsto.D. Aliud tibi tuo istoAmiculum dabo, atqueMaiusque pulcriusque.P. Dare cuncta iactitas iam,Fortasse nec salem miDeinde praebiturus.D. Utinam tibi meam ipsamAnimam quoque, ut cupido est,Immittere impetrarem!P. Parce irae, iö DianaTua solitaria illaIam non fidelis ultra est.D. Mactabo sacram AmoriVitulam, potitus isto,Ipsi bovem Dionae.P. Veni huc puella virgo,Domum redibo porroMulier, soluta Zonam.D. Mulier futura mater,Nutrixque liberorum,Nec porro iam puella.Sic hi, vigente flore,Membris suis fruenteisSuave lusitabant,Et dulce succinebant.Consurgit inde furtoCubile coniugatum.Pergebat illa porroOves, ut ante, pastum,Oculis pudore plenis,Gavisa corculo ipso.Et ille porro taurosUt ante, pastum abibat,Laetus tulisse votum.
XII.
Amo, Neaera, te, ipsoMe ardentius, profecto.Si me furore tantoUmquam, Neaera, amassem,Numquam, Neaera, te istoFurore nunc amarem.
XIII.
Quia mi places, Neaerae,Formosam ait putareMe te, Bloviscus ater.Ergo quia hircus illeHircis putatur ipsisMonstrum, hircus esse nolit?
XIV.
Mihi si places, Neaera,Satis es superque pulcra,Formosa, delicata,Et vero ego istud optem,Nigerrimam esse vulgoPulcerrimam esse nobis.
XV.
Veni, Neaera, mecum,Honore te superboHic deinde mactitabo:Angusti clavis istucSi veneris, recedesClavo amplior, Neaera,
XVI.
Tres esse NestoriscoViros puella dicit.Cui Cum sene est cubandum,Unum ore gestat, illeMediocris est. Sub imoCorde alterum ille magnus.Dignus pia puella.Femore ultimum tuetur,Sed ille prorsus ille estQuem nominare nolitAmabilis puella.
XVII.
Me Apicium vocateMe Gurgitem vocate,O nobileis Poetae,Sed nempe basiorum,Sed nempe suaviorum!
XVIII.
Leander ut furenteisCrebrescere audit auras,Ventesque lene murmurCiere fundo a bimo.Sic allocutus UndasSic allocutus AurasPerhibetur Impotentis.Ad vota dum per altumProperat nitentis Herus,Vos parcite o FurenteisVenti, Fretumque, Ephebo.Post vota Cum per altumRedibo mollis Herus,Me mergite, o FurenteisVenti, Fretumque, Ephebum.Si merso opus putatisCrudelitate vestra.Undae audiisse vocem,Venti abnuisse certant.Perit innocens EphebusPerit ultimum ante votum.
XIX.
Cum turre celsa ab alta,Sponsi cadaver, Hero,Iactarier videretVento, marisque fluctu.O Dii, puella, dixit,Vos perfidos fidelisExtrema iam, saluto.Adeone magna res estSpoliare nos maritoSanctissimo omnium uno,Vestra ut fides liquescat,Mode hic Amor liquescat?Liquescet ille numquamEt mortuum maritumHerus fides am abit.Et mortuo maritoIungetur ignis Herus.Superest meum LeandriFunus cadaveri, unoIungamur ut sepulcro.Ergo hostiam hanc volentemCapite, o Dii, et maritoNon invidete nuptamPost fata si sepulcrumThalamo magis placereNobis potest iugandis.Et quantulum hoc cruorisTanto sitit tumultuQuod Pontus atque ventus?Dixit, gravique saltuDe turre se in furentemIecit puella pontum.
XX.
Labellula atque OcellosPugnare, mutua arma,Videmus expedire,Cum vita me salutas.Labella fulgore ardent,Loqui volunt ocelli,Et labella fulgurandoOculique suaviando,Centum osculationumMunus sacrum merentur.Uterque victor hic est,Cum neuter esse victusFateatur, atque pugnetSine missione pugnam.Ego basiando ocellosNil imputo labellis,Ego basians labella,Condono nil ocellis,Sed ut imputem omnia illisCondonem ut omnia istis,Ocellulos labellisLabellula ipsa ocellisUsque usque suaviando.
XX.
Cum cesso ab osculando,Vitam, Neaera, linquo;Nigrum omne, plena nocteVideo omnia et tenebris,Nil candidum relictum est.Redeo Cum ad osculandumRevivisce, candidamquePost limini favoreIuris diem saluto.Si vivere, atque lucensVidere vis Rosillum,Sine usque te osculari,Sine osculo ille ad OrcumReceptus esse censet.Viden' ut negante vitaLabellum, obire pallorProperet serena volta?
XXII.
Roseum osculu hoc, Neaera,Cordis mei arcula auroFabrefacta fulguranti est.Lingua illa blandula, atqueSali subsula illa lingua,Lepidi Lepor LeporisVeneris Venus venusta,Est funis aurea illaDe qua mea ista vitaDependet, o Neaera.Si vivere absque vitaPotero, absque suavio istoEt osculo, atque linguaPotero, Neaera, vitamSentire iam relictam.Mea vita dulcis, in meVeni Lepore toto,Iamdudum obire possum.Sine osculo relictusDum succino haec Lepori.
XXIII.
Ut succinum suevitPaleas, niger metallumFerrie movere Magnes,Suspendere, atque secumTenere, ceu catena.Sic osculum Neaerae,Ex intimis latebris,Ex corculi intima AulaAnimam attrahit Rosilli;Et figit in labella.Sed illa cursitandoLoce movere nescit,Secumque semper illicHabitare gaudet, et cumAnimam invenit Neaerae,Miscetur olli Amore.
XXIV.
Qui Tarrium solebasNumerare Cum disertis,Cave, iocose Victor,Numerare Cum disertisUt Tarrium solebas.Orationis illumMeditationis illumEt scriptionis illumDictationis illumEt dictionis illumRationis imo prorsusIllum favor reliquit.Scin' quei, iocose Victor?Dedit osculum NeaeraVieto seni osculandum.Quod ille Cum nequiretEdentulo ore, vae me,Invasit osculum ipsumAtque osculum momordit.
XXV.
Lasciva virgo, quid teNomen tenet severum?Tu nominisne causaTibi negabis illudQuod es puella propter?Scimus tamen, pudicasRarissime inveniri,Et nominis profectoSunt ambitu pudicae,Alias quoque actitarentQuod actitare nataeSunt prorsus atque factae.
XXVI.
Tragicum melisma nolo,Nimis, nimis mihi altu est.Et fine tristi acerbatVim Spiritus potentis.Heroa quid sepultumTraducis in cathedra,Cum mortuis canendo?Siticen merus profecto es.Placet Poeta nemo,Cum mortuis volutusPer facta detonanda.Placet Poeta solusVivo Lepore carmenQui vividum coruscat,Vivisque cantat, et seOstendit esse vivum.Vivit Poeta solusQui sacra fert Amoris.Sine Amore nemo vatesLaurum meretur umquam.Ut nare piscis est, utSpirare caeterorumMortalium, calereUt ignis, udam ut esseUndae, ut volare caeli,Sic est amare vatis.Cum cera colliquescitAdoptat inde formas,Cum cor Amore fervitTum quodlibet Poeta est.
XXVII.
Propterne nomen istudHabere te o puella.Quod ambitu puelliPoscunt potente, reris?O Virgo, maxime erras,Ut tempora omnium suntRerum, in volante mundo,Sic sunt quoque haec Pudoris.Pudoris inficeti,Cum nervus iste longoExtenditur periclo,Se rumpit ipse secum,Fructus perit Pudoris.O Virgo, si profecta esDe Virgine, ista votaServare te iubemus,At si parente nata es,Cur non eris parentisPost virginem, genitrix?Ipsa illa vostra tecumSoboles futuram quondamAnte esse litigat sic.Tua viscera, ipsa tecumMens litigare certat.Et obstinata, virgo, es?Debes tuae parenti,Debes tuo Pudori,Virtuti, et illa siqua est,Voto tuo, atque MentiEt corpori, quod ipsa es,Sobolem puto sequentem.
XXVII.
Iuris studere technaeDebebam ego, et peritoExamine tre legeisDistinctum; ut hae nocenteisCapitali at hae iuberentPoena levi supinosPlecti; deinde qua resSit actione nobisRetinenda, vindicanda.Sed ego valere iuraLibrosque mando magnos,Quid suavium osculo, atqueNictatio acri ocelloQuid fulminante distet,Quae sint Amoris arteis,Quae sint Leporis, istudNovi unguem ad expolitum,Quot fulgura ex ocello,Quot suavia e labello,Mereantur hic et illeLepidissimi Poetae,Sine disputationeScio docere versu.Qui iura volt severaCui acios requirat,Qui basia atque suctus,Ocelli amantis ictus,Fastusque Gratiasque,Persuasionem, et Astum,Et caetera huius ardetGeneris doceri, is istucAd me venire debet,Horum omnium fateborDoctorem ego et Magistrum.
XXIX.
Humanitatis inter-Est maxime, profectoIn Amore quem erudiri.Ut sudet ille Marti,Ut sudet iste libris,Mechanicis ut alterLaboribus senescat,Scopum tamen puellaeScientiarum et artiumHabent ad unicam omnium.Scopi istiusce causaLaborat hic et ille;Et qui vel maxime omniumNegant, tamen laborantHoc maxime brabeio.Humanitate de omniBene ergo ii merentur,Placere qui puellisExemplo et arte monstrant.Scientiam tacebo,Exemplum ego docebo.Hoc gloriatus anteVerissime atque prorsusSanctissime. PuellaNulla abnegavit umquamIocum meo Lepori.Cum possidere quivi,Quam plurimas reliqui.
XXX.
Hodie mihi osculum unuSuffugit, o Neaera,Glabrumque lucidumque,Nisi tu mihi illico istudNeaera, reddis, illoPro lucido atque glabroNon tale ego prehendamTuum, Actione iusta.