Amphitheatrum Gratiarum:Libris XVMachine-readable textCaspar von BarthBarth, Caspar vonXML version, markup prototype, December 1999Susanne MussmannmarkupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/barth5barthgratiarum.htmlbarth002.jpgbarthgratiarum.xmlbarth5/jpghtmlHanau: Biermann, 1613.
Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
14 October 2002Susanne Mussmannmarkuptyped-structural tagging complete-no semantic tagging-spell-check complete
TARRAEI HEBI AMPHIT HEATRI GRATIARUM
LIB. V.
I.
Tamen es mea, o NeaeraNolis velisque, nostra es.Si denuis negasque;Memento te fuisseToties, Neaera, nostram.
II.
Et hoc Amore dignum estCatullus et Secundus,Lernutius, PaterqueCum Filio, Doiisae,Et Caesar ipse, nostraPares fuere flammae.Hoc invidos trucidet;Quod mi super facetum est,Delectet eleganteis.Nil invidos timemus.
III.
Ovilla delicata,Dominumne tu Rosillum,Dominamne tu NeaeramAgnoscis, atque sentis?Sentire te putamus,Vel certe eorum AmoreisOlfactitare pridem.Sic floribus facetisDominae Hortulum decoras.
IV.
Salax capella, quis teHis vitibus suasitSaevo nocere dente?Si denuo prehendamEgo te, inter ista vostraLasciva cornua, istumCapulum tibi recondam.
V.
Animae Rosa eruditae,Flos Gratiae, DecorqueFormositatis, et LuxSacrae eruditionis,Mortalitatis ingensTriumphus, ingeniqueSuprema vis Deo orti,Veneris pudica Palma,Charitum nitens voluptas,Concentus omnium aptusVirtutum, in hoc sepulcro,Iacet, o perite Lector,Cui fata destinaruntHelenae ossa, quam MariamWakefelsiam vocabant.Tu Fausta comprecare,Et marmor osculare,Bene ut pote ambulare.
VI.
Helenae decus Mariae,Matthaee Wakkefelsi,Quale arbitremur olimFuisse, sic docemus.Nil tale procreareTe posse denuo ipsumMatthaae Wakkefelsi,Simul arbitramur omnes.
VII.
Priapus ista dicta, ePlano legenda, cunctisPraefixit heic puellis.Horti abstinete nostriA prolibus, puellae,Hortos vel ipse vestrosMox prolibus replebo.
VIII.
Rides meam bipennemPriapus ad puellamLocutus est salacem:Ridebat hanc severaModo Portia, atque abibatVeniente laetior se,Quid te putas futurum?
IX.
Nisi mihi ipse laetosCondam dies, quis olimOb tristem et arrogantemVitam mihi favebit,Vel gratias aget, quodFuerim Catonis haeresDurissimo rigore?Me macerare si quisAuderet exterorumInelegante victu,Quos non Deos cierem?Quae fata non moverem?Hominesve non doceremTormenta quanta ferrem?Quid si mihipte fiamModo carnifex, querelisCuius patebit auris?Senes valete torvi,Quantumque combibonum est,Avete, nostra vobisLaetetur alba vita.Non quod placere possintScytici pericla potus,Amystis aut supina,Rixaeque, praeliisqueIndormiisse diris,Qui mos modo est bibonum.Scio quos colam sodaleis,Sanem citra est bibendum,Deinde quid iocorumVernile proferendumNumeroque et ordine apto.Deinde cum ChoreisVetus eluenda noxa,Amabili puellae.Ultra osculum et papillamLicere nil volo mi.Cum nox iubet cubare,Laedenda per iocum una estPuellula, ut rogareVeniam queam, hacque technaRevocare cras Choream.Scio qui sient sodaleisApti Lepore nostro.Spurcos ferosque BacchiNil transfugas moramur.Suillia ille curetQui potat usque donecVomitu inquinet Cheream,Casi iocemur, atqueVenusta sorbeamus,Pulcri piique, pocla,Salute plena nostraEt virginum Pudore,Quocum valent puellae,Sine quo cadunt puellae.At mane, quae cuiqueSunt factitanda, sensuFacere integro laboret.Reviviscit ille multaSopitus ante nocte,Hilari excitante Ludo.Paedore cum sepulcriSui ambulent Catones,Vanaque gloriarumDudum ebrii et sepulti:Nebula, perire certentSeveritate longa.Sensus cient sepulcroNegotiorum ab alto,Ludi, et Ioci, et Choreae,Et Oscula et VoluptasSano scatens Lepore.
X.
Columba delicata,Anacreontis almiLeveis trahens quadrigas,Quibus sedere Douza,Catullus et Secundus,Et Caesar impetrarunt.In quo loco RosillumVis considere, mollemIuvenculum atque doctum?Ad Caesaris cupiscitHic considere magniVestigia, atque dioFrui canentis ore.Generosa mellis illaCaptare volt apertoTener osculo RosillusDiis fluenta grataPrae nectaris sapore.
XI.
Seiren canora, quid nuncOrdire dulcis odae?An Caesaris celebrasAnimum, Diis canendum?Rosille delicate,Mera in rosa educate,Leporibus probate,Venerique longum amate,Charitique collocate,Comoque consecrate,Non Caesaris celebroScalae modo alta gesta,Semper licet celebremSed Getiteri, potantisIn Musico amne pocla,Ducenti eo PoetaSub vindice Orco ab atroRediere lucem in albam.Cuncti Itali Poetae,Contentus ipse ApolloHac gloria rediret.Sed addit ille GallosTot, Italis tot, omneisNostro Lepore plenos:Ducenties duos nuncIlli vocamus annos,Ut gloria ista dignoPraecone ne careret.
XII.
Amor profecto AmorisIn amante causa sola est.Opes, amator, aurumGemmasque, temnit omneis.Nec provocant AmoremPecuniae, nec augent.Solum in suo se Amore,Sequitur praeit AmatorVerus, nihil popello,Nihil dat ille doctis.Est aureae relictaAetatis ille gutta:Et seculum istud illoRefert quoque, ipse nudusAmasiam suam voltSecum tenere nudam.
XIII.
Animantia omnia unaNatura lege vestit.Iubas dedit LeoniVillos Lupis et ursis,Duram cutemque barris,Et Nasicornibus, necAvibus deesse plumas,Sivitve gramen arvis,Frondesve porro silvis,A frigore omnia unaTutatur illa lege.Cur soli Amoris ergoSine veste semper, illaCutis glabella, ridet?Quo nudior Cupido estMinus alget, o Amanteis,Domi suae istud unusQuisque experitur in se.
XIV.
Dicunt mihi puellae,Rosille, quid magistrosMoraris impotenteis?Noctu bonum est iocari.Nolo, o malae; MagistriBene istud exputarunt.Nox obtegit tenebrisQuodcunque turpe vostrum est.Ego basiare noloNisi quas videre possim.Ne post videre cogar,Ne post amare cogar,Ne post habere cogar,Quas basiare nolim.
XV.
Nisi valgulis labellisObhaesero Neaerae,Obtruseroque quicquidAnima in mea suave est,Recepseroque quicquidTota in mea NeaeraSuave, dulce, molle,Lepidum, nitens, venustum,Amabile atque pulchrum est,Cur vivere expetam? OrceCum valgulis labellisRecessero Neaerae,Nec osculum illud, illudMolle atque delicatumAssuxero osculo isto,Sit ut e duabus unaAnima, osculum quoque unum,Medillico enecato.
XVI.
Pedusculos NeaeraeNive purpurantiores,Manusculas NeaeraeDie rutilantioreis,Lacertulos NeaeraeEbore albicantiores,Papillulas NeaeraePomis rotundiores,Pectusculum Neaerae,Et crusculum Neaerae,Et collulum Neaerae,Planumque plenulumquePlenumque planulumque,Rectumque regiumque.Femurculum Neaerae,Cubiticulum Neaerae,Digiticulum Neaerae,Umbliculum Neaerae,Venterculum Neaerae,Niveumque, purpureumque,Albumque lucidumque,Roseumque candidumqueLabellulum Neaerae,Narillulas Neaerae,Linguillulam Neaerae,Malillulas Neaerae,Ocellulos Neaerae,Aurillulas Neaerae,Pupillulas Neaerae,Quodque est nimis pudicum,Quodque est nimis severum,Quodque est nimis superbumEdicere, eloquique,Laudare, iactitare,Celebrare, nominare,Possedi ego, idque noctePossedi ego ipse tota.Nec ista cuncta tantum.Et corculum Neaerae,Animamque ego NeaeraePossedi eapte nocte.Possedi eapte nocteEt porro sum NeaeraeHabiturus ista cuncta,Habere dum cupiscam.
XVII.
Sine me perire non quisAmabilis Neaera,Sine me perire possumEgo, Neaera, mecum.Nam quod meae in laboreVitae bonum atque dulceFuitve vel suturum estIllud tibi omne summoTranscribere ipse iureMemini, die beataCum primitus videremTuum, Neaera, vultum.Quid maius altiusvePretiosiusve possumTibi dicere, o beata,Nisi quod perire possumSine me; perire tu nonSine me, Neaera, possis?
XVIII.
Epistolam tuam miBene reddidit Lycinna.Cum te valere legi,Tum me valere sensi.Bene res meae, Neaera,Currunt et expedite,Si tu me amare constas.Desideri nitentisQuid longa verba dictem?Tecum pari rependiPar autumo, inde disce.Mandata cuncta vostraIam dum expedita cense.Valere uti RosillumCupis, vale Neaera.
XIX.
Anacreonta vellemLepore transmarinoFrequenter expolire.Sed, o Poeta docte,Dum fucus e PelasgisRodotheciis petitur,Rosa aruit venusta,Dum mel peto ex HymettoUt condiam, uva dudumExspirat, atque passa est.
XX.
Ut nata sunt, rubentqueDe matre, nostra dicta,Capite, optimi nepotes.Quod curiosus haud sim,Vobisque cuncta credam,Merebitur favoremFiducia ista vestrum:Si iudicare voltisCritica supina lancoAnacreontis orsa,Stulti estis, o nepotes,Leges putare nauciLex est Amoris oestro.Non hunc Minerva vatem,Solus Cupide fecit.Ut ille fecit, isteIta loquitur, nepotes,Ignoscite illum Amori.
XXI.
Tumulta dicta censes,Ego pauca nostra, Lector.Nam, nil amare praeterEt scriptitare qui volt,Ei ista multa censes?Ego censeo esse pauca:Numeres nisi a Lepore.
XXII.
In Gallias abireParat tener Rosillus.Comites adeste MusaeComites adeste Amores,In Galliis RosillusFaciet nihil ni amareEt scriptitare versusAnacreontis oestro.Viaticum NeaeraeAmor illius futurum est,Nil sumptui paravitAliud, quae amare iussitEadem, Neaera, pascet.Amer omnia est Amanti,Fideliter me amareNovique gloriorque,Viaticum istud omne est.Nemo mihi dolosusSodalis, aut latro acerViaticum istud umquamRapiet, scio atque iacto.Amo, abstinete cuncti,Hoc sufficit RosilloA fraude, vi, tuendo.
XXIII.
Iterum mihi osculum unumSuffugit, o Neaera,Redde illico, aut meum siNegas mihi osculum, ipseTuum illico involabo,Non osculo, sed illo,Nec osculum, sed illudQuod scimus ambo utrumqueMagis osculo esse dulce.
XXIV.
Dies diem secutaFestinat, exit illucNulla unde quit reverti.Dies et hora nullaNon corpori nociva estHominis, dies secuti.Cibus est ruentis horae,Hominis caduca vita,Cum quis semel recessit,Redire nescit umquam.Nox dormienda functo estPerennis in tenebris.Hoc cogitate, larvae,Bis vivit ille, qui seSentit perire vivum,Moritur bis ille, qui seVivum haud videt moriri.
XXV.
Quid tum, impotete rupatFermento et hic, et ille,Mori sophi Catones,Et Socrates cicutamGladiosque ament cruentosRoseae vicem corollae,Iuvat me inebriari,Saltare, basiari,Cum nobili puellaSuavissime iocari.Quamvis et hic cicutaeSit poculum et cruentiAcies acuta ferri.Nam cum nevolt puellaAmator altera voltTanta perire flamma.Amoris ImperatorModus exulat, CupidoSine lege regnat, illudIn Amore pro veneno est,Cum maxime rogatur,Tum maxime negabitPuella docta, Amorem,Cum non putat te avere,Furit ipsa Amore magno.Orarier superba estDignamque se tuetur.Ambire plura mandatUt omnia impetres, nilAmbire denegabis.Finges tibi repulsasSaepissime, et rogabisIram gravem reponat,Lucrabere impotentem.Quin ipsa saepe rumpitLivore se, et negantemCogit te habere votum,Tum strenue negato.Furit illa maxime istic,Sed Cum negaris, illamVeniam pete impetrando.Est mobilis voluptasAmabilis puellae,Odit prius rogatum,Suamque culpam amiciVitio imputat; quod illuneOrasse se decebat.Ergo istud ipse sentiCum maxime est serenaSubi dolo atque vinceVeluti putes severam.Tum maximi aestimabitPeccasse se tuo ausu,Nec scire te quid olliQueas bene imputare.Rigidam timore placa,Lenem capit querela,Spes attinet furentem,Audacia impotentem,Est Cum superba fastuSpernente dedomanda est.Ista omnia ipse possumDecere, doctus a me,Nulli institutus umquam.Lapidescere, atque magnoRigore congelari,Zeno et Cato docebunt.
XXVI.
Nemo est amare dignusAmarierque rursus,Enuntiare qui voltSibi si boni quid olimDat clanculum puella.Ego pernego puellaIpsa acrius, mihi cumQuid obvenit iocosum.Semel error est potiriVel Casus: Ast amariSolus meretur ille,Eliminare qui nilDamno potest puellae.
XXVII.
Pereat perire famamQui volt rudis puellaeDecepta si qua lusit.In hoc virile maiusSapientiusque seclumNatura procreavit,Ut sint vagis puellisPro regula, atque norma.Scelus est nefasque cunctisNefastius, suaviMiseram Lepore pusamSermonis impedire.Et Cum Pudor, Rosae ceuFolium, revulsus ungeue est,Famam involare castam.Superos remittere omneCrimen puto valere,Superos remittere istudCrimen puto nequire.Et Poena nulla picta estVel ficta noxio umquamMage quin gravem mereriPutem calumniantem,Sceleri caput cui ipse est.Noxae dari puellaeHunc arbitrer necesse,Iustumque, si quid umquam estFuitve, vel futurum est.
XXVIII.
Heri mihi CupidoRapuit meam lyram, atqueSaxo in rigente fregit,Quod scripserim puellaeIn Gratiam pudicaeQuaedam severa verba.Lyram, Cupido, reddeNovam mihi, hanc vetustamTute ipse dein ferito,Ut fracta disque rupta est.Lyram mihi CupidoDat musteam; sed illamFragrantem odore miro.Quem cum ebibi semel, nilPorro scio pudicum,Cano delicata cuncta.Proinde vos, puellae,Moneo fide ex vetusta,Fidem novae negate,Vel interistis omneis.Nil spiro iam fidele.Me fallite, aut meo ipsaeFallemini Lepore.
XXIX.
Mille interire mortesMeliusque sanctiusquePacta in fide futurum estTibi, Neaera, nobis:Quam fallere unica illamVel cogitationeSanctissimam atque castam.Quid ergo ludis, inquis,Et hanc et hanc et illamTenuisse te fateris,Parcisque nec mihi ipsi?Fidelitatis istudDocumentum habes supremae,Me posse tanta, nolle.
XXX.
Cum tu subis, Lyaee,Tunc cura pallet omnisFugitque nigrum ad Indum.Plenus bono LyaeoOblitus est caducaeVitae, et colit perennemIn flore et in Chorea.Amoris incitator,Leporis Imperator.Honoris excitator,Tibi quique Rex vel IroMage pauper, atque Codro est.O qui aureum reducisSeclum bibentibus teIove nate, patre maior,Avo ave, Lyaee, maior.O Nyctileu, o Iache,O Bassereu, o Adoni,Dionyse, Bacche, et Evan,Eleleu, Bimater, Evoe,Myrionyme o Thyoneu,Nysae, quodque nomenNon est referre longum.Subi volens medullasEt inde grata dictaMihi Carmina, atque Amori.Curae satis tributum est,Vigilatum et excubaetumSatis est Apollini, atqueSororibus novenis,Sine Libero omnis aetasEst serva, nulla in illo.