Amphitheatrum Seriorum Iocorum: Libris XXX Epigrammatum constructum.Machine-readable textBarth, Caspar vonBarth, Caspar vonXML version, markup prototype, December 1999Ruediger NiehlmarkupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/barth6barthseriorum.htmls001.htmlbarthseriorum.xmlbarth6/jpghtmlHannover: Biermann, 1613.
Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
1 March 2006Reinhard Gruhlmarkuptext typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the preface and the dedication
TARRAEI HEBI EPIGRAMMATUM LIBER XI.
EPIGR. I. Ad Lectorem.
QUEM quaeris, bone Lector, invenireIamdudum poteras bonum PoetamSi de te bene posset hic tuoqueDe sentire animo: Boni LegenteisRarae sunt hodie nimis volucres,Nec sunt aucupe quolibet tenendae!Quin si quis Bonus est reapse, multosCorrumpit prius optimos Poetas,Quam fiat bonus e malo necesse est.
II. Ad Paullimum.
SI vacat atque operae est, ad me, Paulline, venito,Sigma vacat, Operis est opus una Opera.
III. Ad Lectorem.
UNdecimus liber est, Lectorem quis putet unum?Ipse tamen tecum fabulor; unus ave;Sed tamen hocpacto, si denum, Lector, et unumMille tuis dices fratribus esse bonum.
IV. Menandri apud Stob. Serm. 1.
UBi superi voluere vertere funditusFacilem ruendis aedibus causam danunt.
V. Eiusdem.
HAbeare iustus: in hoc studeto primitus;Opus omne habebis indidem factum in lucro.
VI. Eiusdem. Serm. 2.
SPontaneae Paenae vicem imprudentia est,Reapse caecus exstat imprudens homo:Stulticia magna est nosse quae sint facto opusNec facere nota nec cavere ut est opus.
VII. Eiusdem.
BOna in bonorum gratia et forte haud malaMeliora qui quaerit sibi quaerit malum.
VIII. Eiusdem.
INscitia nnil quidquiam est audacius,Bene ferre vitam qui nequit, quaeque endo ea,Stolidi vocabulum haud beati sufferet.
IX. Eiusdem.
SI iustus es mores tuos legem aestimo:Ne suspiceris de bono quicquam mali;Iniurium quid facere iustus haudo potest:Iniusta facta sunt cavenda ab omnibus:Iniurium esse in supplicem minime decet;Praesertim ubi ille errore non animo cadit,Piaculum hoc put anus esse maximum.
X. Eiusdem.
QUod iustum in omni vincere hoc debet loco;Fugiens petitos, o parens, iniuria,Cui opem parare facile quibis alteri?Studium tenes civile maxime, tenesSi facere nemini virorum iniuriam.
XI. Eiusdem.
HUmanitas nutritur et produciturAb abstinente iniuriis irum viro.
XII. Eiusdem. Serm. 8.
OPum cupido maximum est homini malum,Namque cupiens augere ab alienis sua,Spe saepe pessum cecidit amissa miser;Alienaque auxit propriis, studens sua.
XIII. Eiusdem.
QUicumque supposivit auro dexteramConsilia, quamlibet neget, struit mala.
XIV. Eiusdem.
NEmo repente dis fuit, vivens bene,Iustus etenim legente parsimoniaPaullatim opes acquirit; Unico tenetQuicumque saltu, eripuit alteri bona.
XV. Eiusdem.
COgnatum habere pauper haud temere potest;Quia pertinere quisque egentem ad se negat,Quem postulare quippiam metuit opis.
XVI. Eiusdem. Serm. 9.
ADsit mihi tibique veritas precor,Facile omnium negotium iustissimum,Quaesita numquam saepe veritas patet:Semper profecto est optimum verum loqui,Et tempore omni, vita si quoquam potestEa veritate fulcietur optime.
XVII. Sermone 13.
QUi propria temere dilapidat homo bonaEum aestimari pro beno, multis nocet,Nam qui praeesse propriae vitae nequit,Ser vabit ille quomodo alteri suam?
XVIII. Eiusdem.
SI navigare quattuor opus est dies,In singulos, utenda quae, seponimus;At si senectae parsimonia usus est,Cur non suum huic viaticum seponimus?
XIX. Eiusdem. Serm. 14.
FElicem habere nolo divitem nimisQui nescit uti conditis perper am opibus,Noli lucrum undiquaque quaerere; est pudorQuiper nefas acquirere bona bonos vetat.Timet male omnia ter miser, cui parcitasOdium extudit bis amplius partis bonis.
XX. Eiusdem.
OPes, vagum illud dictitas negotium,Quas, possidere sivoles, semper tege,Dominusque solus alteri utileis nega:Si te ipsum habere cuncta possidens nequisQuid invidebis alteri has, pater? ImminetFortasse sors indigniori quae alteriDonabit ista, quis tumes, te paupere:Quare autumo illis liberaliter, Pater,Tibi fruendum, possidere dum putas,Opem omnibus praestare, dites plurimosEfficere per te, quos amicos nuncupes.Aeterna virtus haec erit, egens omniumAb his beabere invicem, quos nunc beas.
XXI. De Hyllo.
FRacto crure recens melior vetere exiit Hyllus,Optimus Unipedum pessimus est bipedum.
XXII. Ad H. Grootium.
INgenii princeps, Grooti, quid dicere quibis,Haec ubi ab investi carmina facta legis?Qui puer haud umquam, licet imo in flore, fuisti,Sed natus quovis doctior es Senica?Verte oculorum aciem atque crepundia vestra tuere,Heic ubi coepisti tu, mihi finis erit.
XXIII. Ad Dan. Heinsium.
QUi tibi tantum, Heinsi, soli concedere novit,Quantum ipse es cunctis lautior ingenii,Te Vigil, in primis lambens modo corticis umbram,Victoris solo nomine habens titulos,Daphnide Phoebea saturum bene vivere mandat,Nilolli hoc in te suavius imperio est.
XXIV. In Grammaticos.
AN de Grammatica tollat Communia RamusNescio; de sensu Grammaticum illa potest.
XXV. Ad Lectorem.
FInire, Lector, si tibi leve est librum,Incipere nobis gravius obvenit nilo,Ut uterque iusto fine constet auctorum,Finire nostrum, incipere sit tuum porro.
XXVI. Ad Max. Urintium.
NOn est aequus Lyaeus ebrio vatiSed esse eqvuleum potius arbitror, Urinti.
XXVII. Ad Lectorem.
VIx duo lecta tenes nec tota Epigrammata, Lector,Et iam cum sero res Colofone tibi est.Quid faciam? invito non est longum esse legente;Sim brevis? At nullus nec tibi nec mihi sim.Quippe placent onere haud hodierni fruge libelli,Si longum dicis, tu tibi probra canis.
XXVIII. In Orbilium.
ORbilii scutica si quem semel ira cecidit,Grande habet ultra omneis ingenium Senecas:Idque adeo constans, ut nec fervente caloremSole Cleonaeis sentiat in stabulis.Quin um bram ad Virgae quid de virtute locutus,Clunem agitat cunctis Socraticis melius.
XXIX. De Libellis.
TRes velquattuor undecim in libellisPersonaeperiere; quam ScioppoSangaeque, orbilioque BauvioqueIgnoscam bene, quattuor stet istisSi versus mihi summa Ludionis.Mutent nomina nec sacri legenteisQUINTI protinus et ferantur omneis,Quis per tot gabalos adhuc profectisCrux semper nova, taedium legendi,Furcas pro patre surrigit ScioppI.
XXX. De Pumpa.
SObria quod fecit edicit Pumpa madulsa,Cum dormire nequit, nec dare, quid faciat?
XXXI. In Anagrammatistas.
INgeniosa sacris texens Anagrammata nugis,Et pro patrono quidlibet inveniens,Non reus in rerum censebitur ille tenorem,Nomina fatali dum excutit officio?Nam mutata legens Fortuna vocabula FelixPraeterit: innocuus fata nocentis obit.
XXXII. In eosdem.
NOminibus Genios patriis exscindere doctosCastrantum in numeros pono Anagrammaticos.
XXXIII. De Scaligero.
UT mentem a vitiis servet pugnacibus, omnemScaliger impendit, stirps superorum, operam.At dum caelesteis fax occupat Enthea sensus,Congestamque Heros mentem obit intra animam.Ne rude quo possit corpus maculare nitorem,Quam lepide expurgant Loiolae Forias.
XXXIV. Ad Scaligeros Patrem et Fil.
DIis geniti Heroes, magnorum maxima DivumPosteritas, Salvete mihi: gens Martia mundiSceptra manu ponens, ut Dictatoribus almisBarbaries excisa, solo capita horrida ponat:Scilicet in vostras veniat foedissima palmasPestis, et incestet SCALAM Burdone nefando,Si scutica infelix rabiosam suscitat iramOrbilii genus, aut, exstincto Rege, culinamPantolabus fugit esuriens, convicia ventriIndulgens querulo, conturbatorque libellumPatricio vendit Eluco Sanga Bonarsco?Quin gladium in dextram desuetaque, mitibus armisEloquii, instauras arma immortalia belloStirps Augusta Deum, Mundum complexa triumfis.
XXXV. Ad Sangam.
FOedo in libello, quo nihil magis turpeEuropa vidit, quamdiu libros vidit,Una expatrata est pompa mirior miris,Tibi, Ferine, qui suroris extremiCoram omnibus probatus atque convictus,Vulgaritate vulgus omne debellas.Tribus tot inficeta, dicta defoeda,Maleominosa, conspuenda, pagellisDicta intudisti plena barbarae mentis,Ut nominare nemo, quam libet promptus,Ea mille possit paginis, licet magnis.
XXXVI. Ad Aulum de Sipo.
SIpus professus esse naris emunctaeMentitus, Aule, est: cur enim facit versus?
XXXVII. In Romaram.
ROmara marmoreo sub corpore commoda servat,Mille; in eis; functam nemo lapis premet hanc.
XXXVIII. In Orbilium.
NOcteis atque dies in libris, inque lituris,Accubuusque habitas, Orbili, et adsiduus.Nec tamen in doctas animum penetrare cohorteis,Grammaticum aut aliquod nomen habere potes.Causa latet fortasse rudem te caeca magistrum,Hanc tibi non longis dixero versiculis.Quod cerebro mandas per nasum hoc effluit omne,Cuius ah amissa est non tibi fronte modus.
XXXIX. Ad Rittilianum.
VErsa quod in methodi praecepta Epigrammata cogisCrede mihi, hoc purum est, Rittiliane, chaos.Namque ubi servatus nemo est Epigrammatis ordo,Heic demum veniunt ordine quodque suo.
XL. De Orbilio.
TUbos per omneis viscerum ambulat lente,Et exoleto pridiana vestigatConcoctionis prandia extimae, naso;Orbilius, et sentire se negat, morbiQuid ilia urat: o Supinitas Nasi!
XLI. Ad eundem.
CUrare medicos ulcus, Orbili, vostrum,Si vivere velis, causa nulla cur mandes.
XLII. In eundem.
MOnstrosum ultra omne antidea mihi saeperelatum,Denuo, ita Orbilii palma sit ingenium,Confecit, scuticarum haeres, domitorque flagellorumAnte fuit natus quam bene, consenuit.
XLIII. Ad Rittershusium et Gryterum.
RIttershusiade, et sagax Gratere,Victor vos Vigil hac avere caraInfelix Epigrammatum Poeta,Felices iubet omnium Poetas:Verum hac lege iubet; quod orat, omneAvobis, ut uterque se impetrareConcedat, licet oppido et superbum,Et praeiudicii sit invidendi:Quale hoc quaeritis? hoc Vigilrogat, neCredatis se Epigrammatum Poetam,Rittershusiade et sagax Grytere:
XLIV. Ad Ioann. Ovvenum.
OWene noster, hoc rogare GermanosOmnes ad unum te putato; cum porroEpigramma facies Teutonum grave in moreis,Id cautiore nare falxcices paullo;Nescire enim videris, ut fluunt versus,Olfacere belle quam queat merum Teuto.
XLV. De M. Urintio.
QUod Batavam insiliit populator Urintius ausem,Poenam hanc constituit Phoebus Apollo mihi.Urintiadem numquam nisi Flandro cernere naso.Hei mihi quam laevum numen mihi Apollo es!
XLVI. In Sangam.
SUbtilitateis assequi catas SCALAENequire dicit Sanga Bombobellator.Quis credet? unum peditum libro tantoQui captat, esse naris usque eo brutae.
XLVII. Ad eundem.
DEmocriti puteos quid lambis, Sanga Ferine?Cantaber Isiacus num sitit hos asinus?
XLVIII. In eundem.
PInsi in pistrino socios, Verine, canenti,Totum istud tibi nos cedimus, et merito.Nam qui nil faciunt, nisi, cruda farina, farinant,Pinsi in pistrino iusque piumque puto.
XLIX. In eundem.
LOIOLA IGNAT INOMENTULIT: hoc tibi, Sanga,Cedimus, auferre est tollere quis Latium.
L. Ex eiusdem verbis.
LYnceus est Criticus, tu talpam, Sanga, fateris,Convenit hic libris Auctor uterque suis.
LI. Ad Ios. Scaligerum.
SCALIGER, esse potest Sanga quid acutius Ocno?In media terra cernit opaca loca!
LII. In Scoppium.
ORdine Arithmetico mendacia Scoppius auctorSubducens, pendet ordine Geometro.
LIII. In Clarum.
PLacata pariens versus Genetyllide Clarus,Coliadae iratam caudam habeat Veneris.
LIV. De iis qui Iuvenes obeunt.
FElix qui fato netriceis praevenit horas,Nec cum suspensa litigat ante colo.Quid tardum in vellus male gratos tenditis ungueis?Bis meruit qui non vult semel unum abitum.Felicem dicam non cui trieterida longamDena ter extenso vellere Morta dedit.Sed qui cum vellet, posset quoque, vivere, obivit,Quique adolescentis nomine consenuit.
LV. In Orbanum.
MArtis profani quaque voce turgenteisQuid inter offas grande loqueris, Orbane?Cui magnus erit hic qui sibipte adulatur?
LVI. sagax Simplicitas.
HEllespontiaco volucris sacrata Priapo,Nil levisomnibus est deterior canibus,Voce domum, ut quondam Capitolia capta, tueri:Pingitur hac prudens iudice Simplicitas.
LVII. Ad Gothof. Iugermannum.
PAce Deum in media, quod, Iungermanne, virileisPerpetuo Iuvenis nomine, habes animos,Hoc tihi nunc fracto Sors invidet altera crure,Nominibus Sortis vulnus inest gravibus.Et quis pallentem tanto te vidit in aestuCui vincunt fati Vulnera Tristitiam?
LVIII. In Hyllonem.
AB se posse capi canit omnia Semivir Hyllo,Ante hircus, Gallus, nunc caper et capus est.
LIX. In Pontiam.
POntia non summo dicatur iure virago,Tot magni incumbunt cui sine morte viri?
LX. In Naevolum.
DIcis Naevole, te virum iocosum,Nec peccas: ioco enim vir autumaris,Cum res pro te alii gerant virileis.
LXI. Ad Meliorem Goldastum.
CRebra tuas laudeis Cleio, Goldaste, sonaretNostra, sed est meritis vilior illa tuis.Digna tuis meritis praeconia Cratserus, addit,Loiolae summum sunt maledicta decus.
LXII. In Licinam.
IUrepotes summo Licinam censere pudicamSummum saepe etenim ius est iniuria summa.
LXIII. In Libam et Alpam.
PArva quod est magnis Liba nupturit, altior AulaHectorea cum sit sesquipedem Andromacha,Cordatis parvo cum omento sponsa parata est,Scorpio sic homines et Crocodilus amant.
LXIV. In Bavilum.
ORantem quisquis auditurit, Aule, Bavilum,Conducta aure, sua nare venire decet.
LXV. In Stovvevum.
NOn faciat versus cur Stovvevus, Aulice, quaeris,De Gallo fecit serta capum Bavii.
LXVI. In Lascivum Poetam.
DElius in versu faciet quid, Parce, salaci,Dignior hoc auctor sit tibi Deliacus.
LXVII. Ad Sangam.
QUod vilipendI te vocabulum, Sanges,Finxisti glorieris, est palam falsum,Furax societas antea hoc meret longe.
LXVIII. Ad eundem.
FRagrare libros quid canis patrum, Sanga,Mendaciis putere quos SocI cogunt?
LXIX. De eodem.
MIrum est quei Polypo Ferinus hostisDicat Scaligerum, ut tenace morbo,Infestari adeo, pedum cohortemSangae cui facile integram domare est?
LXX. In Antiquarium.
PRaeteritis inhians, temnens praesentia verba,Linguam debebas volvere in occipite.
LXXI. Ad Tucam.
SI genus et proavos infercis laudibus istisQuas pro patratis vendere, Tucca, soles.Te gracilem Crassi rumpent omenta Nepotem,Tollere avum nolis quem male ferre potes.
LXXII. Ad Lectorem.
CHarta perit si non auris cartacea vostra est,Dic tamdem libro, Lector, ohe nimio.
LXXIII. Ad Scioppium.
DUdum est aedepol, o Comes Scioppi,Quod, pro mutuo Amore negligenter,Te non alloquor; at roganti amicoHoc ignoscere nolle te putamus,Spes nostras hominumque in universumLusisti omnium, ad usque de BatavoRomam littore, Graeciamque Styram,Tanto tempore tot Cruceis tulisti,Nec tolli potes unica vicissim.
LXXIV. Ad Clarum.
TEnebricose Clare, quid tibi parcis?Scribanus esse, nolit aut velit, debet,Cui pro theatro tam nitente pendendum est.
LXXV. In eundem.
POmpeiana ferunt traxisse theatra ruinam,Saepe, Venus donec proxima templa habuit.Saepe cadit Clari, pompaebrevis, Amphitheatrum,Constituet pendens auctor id a foribus.
LXXVI. In Sangam.
INebriate falsimoniae poclis,Inusitata, Sanga, quid vomis dicta,Delir iorum messis unde succrescit,Sociique turpeis exeunt brevi cauda?Theatra Clartana sic frequentatis?Sic Maleloquendi Doctor instruit Scoppus?O inficeta natio, nihil quitisNisi velle solum malefacere Deum Genti:Nam ceteroquin cum putatis ingentiConviciorum cui nocere Torrente,Vestro peritis gurgite; a bonae mentisExistimatione simplicilongeAbrepti in aequor inferum nigri Ditis,Ubi, sequace conscientiae flagro,AEterna volucris, ferreos vibrans uncos,Eviscerabit crimina superum aeterna.Ubi Paenitentia omnis undique erepta,Nisi Poena pura nil videbitur prorsus.
LXXVII. Menander apud Stob. Serm. 14.
AMor virorum apertus est longe prior,Operta quam auri vis ut infossa est solo.
LXXVIII. Eiusdem. Serm. 16.
SApiat necesse perparum, multum bibens,Nec ipsa vini copia hoc facit malum,Natura at eius qui merum in se ingurgitat.
LXXIX. Ibidem.
MOlesta res est Ebrius multum loquens,Quae nescit, illa scire seputat optime.
LXXX. Democriti apud Stob. Ser. 1.
AUget voluptatem alma Temperantia,Iucunda quae sunt, suavia haec facit magis.
LXXXI. Euripides. Serm. 49.
AUdere Iuvenem semper insignem decet,Timidus celehris nemo quispiam fuit,Labore vaenit gloria, ignavos fugit.
LXXXII. Ibid.
IN asperis superba crescit Gloria,Paucique forteis plurimis praestant pigris,Animosus unus plurimis senex virisEst praeferendus; quo pigro corpus valens?Defende te intrepide: Mori satius bene estQuam trahere vitam turpibus salvam modis.
LXXXIII. Democriti. Ibid.
REhus gerendis prima Dux audacia est,Fortuna fini domnina Colofonem facit.
LXXXIV. Antiphanis.
QUando necesse est omnibus semel mori,Gratis perire maximum damnum arbitror.
LXXXV. Pindari.
Spernunt pericla magna secordem virum.
LXXXVI. Platonis. Serm. 1.
HUmana sub custode TemperantiaSecura vita est, non sinite ea inscitiam,Magnis abuti virbus, damno virum.
LXXXVII. Sosithei. Stob. Serm. 49.
UNa aquila mille spargit ignavas aveis,Generosus unus frivolum vulgus fugat.
LXXXVIII. Menandri. Serm.50.
NOli aestimare iunior utrum quid loquar,Sed utrum virile sermo quid sapiens ferat.
LXXXIX. De Fortuna.
VEstis ut apta viro est non corpore longior, illudSit breve, sit longum quamlibet, aut medium.Sed quae membratim sequitur de corpore filum,Nec nimia gressus praepedit in tunica.Sic fortuna habilis nimia concinnior exstat:Si qua modum excedit, praepedit, non operae est.
XC. In Licinum.
CUi pater est dives, coniux formosa, quid interMaerenteis princeps semper adest Licinus?Neutra dignus homo est, qui sorti semper eidemSemper eandem homo volt oggerere effigiem.
XCI. Ad Lectorem.
CUi brevis inciso properat Colofone libellus,Versifragum, Lector, Scoppion adsimilas.
XCII. In Bavium.
EUropa exsilium cui debent fata, Bavillus,Quod barbaris dat Laureas, caute facit.
XCIII. De Vida.
Cetera qui viditV ida omnia, luscus in uno est,Scribere centoneis pompa pusilli animi est.
XCIV. Ad Calliodorum, de Poetis.
SI nequeunt vates nisi poti scribere versus,Vilius est iusto, Calliodore, merum.
XCV. De Libris Sacris.
CAlx veluti non est solida aut durabilis ex se,Sed cum coniuncto firma manet latere.Sic animi Cultus non est Sapientia per se,Iuncta sed ut sanctis legibus est, Sophia est.
XCVI. In Stoicam.
PHillis Stoica nupturit Crateti,Agmen nasciturit Chamaeleontum.
XCVII. In Palaeam.
SEsquisenex, unoque osulo, luscoque Palaea,Cur semper pallet, Naevole? Semper obit.
XCVIII: Ad Lectorem.
NImium familiarem autumas Iocum, Lector?Aude hosticum aliquid, unicoque deglutiTotos hiatu barbari iocos vatis.