1 March 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the preface and the dedication


page 257, image: s257

TARRAEI HEBI EPIGRAMMATUM LIBER XVI.

EPIGR. I. Ad Lectorem.

PRINCIPIUM Lectoris erit, cum fine iocosi,
Personae non est aptior ordo tuae.
Quippe caput nostri, bona sit quoque cauda libelli,
In medio pereant Orbilus et Bavius.

II. Ad Linum in vitam humanam.

CEntum anni quando, Line, sunt hora unae, vel eius
Quadrans? cum qui tot vixerat, emoritur.

III. Ad Lectorem.

SCripsi ego: tu mea dicta legis: moriemur uterque,
Quid scripsisse meum melius legisse tuo isto est?
Defuncto forsan qui scripta videbit utroque
Me credet legisse: meum scripsisse peribit:
Te credet scripsisse, tuum legisse peribit:
Tu Vigil exstiteris, ego sim cui carmina tot iam
Consecro, Lectoris versa, persona, tabella,
Sic mihi quando faves, ipsum te, Lector, adulas,
Cum te appello Poeta, meae sum praeco nitelae.

IV. Ad Se ipsum.

LOquere aliquendo Victor, o Vigil, tecum:
Sat est Scioppis temporis datum vostri.
Hoc gloriare quod redire quis ad te.
O belle vates, ecquid hoc diu factum est,
Tibi cogitasti quod perinde cedendum
Vita, atque quoivis alteri, vel ignavo?
Scripsisse, cogitasse, multa, delectat


page 258, image: s258

Non et iuvat te; cuncta detrahet tecum
Hora una mortis; illa vel modo incerta.
O Vanitatis summa Regna per mundum.
Scripsere multi, queis potentior dextram
Armavit acies flammifulguris pennae.
Abiere tandem; Nemo pluries annos
Repetivit um quam, quod Poetice vixit.
Quid ergo inanis exigit labor per te
Ensem potentem? Sparge debiles versus;
Mors sola vincit omnia. O rudis vestri
Hum ana natio, quid ineptiis vitam
Aliis fatigas? Cura mille cognatis
Quottidiana non sat ardet aerumnis?
Ultra lacessis impotentiam Fortis?
Laboriosa gens colentium Terram
Quae sis memento; qui fuere, te monstrant
Nihil futuram; perperam fremit tantum
Vis alta mentis; corpus ambulat sponte
Suum ad sepulcrum, patriosque poedoreis.
Cinis ille qui iam pedibus obiacet nostris
Clamat tacendo, dumque non potest, grandi
Testatur ore; se fuisse, nos olim
Vita relicta pulveri sub hastandos.
At olim! Egone praes mihi siem, aut sponsor
Hodie haud futurum, singula potens hora?
Volat hora vitae quaelibet nocens nostrae,
Nec ultimam rescire quispiam quivit.
Abiere cuncti, mille milia exstincti
Homines fuere: Solus ipse, non firmo
Quid corpore ausim pollicerier vitae
Mihi meae? o periculum imminens quovis
Momento, habeto conscium tui corpus.
Scio me hinc abire, sentioque dum dico.
Utinam: sed hora constituta, non quovis
Movenda voto est. Morior, abeo, dum vivo.


page 259, image: s259

Sentire possum, promovere Divinum est.

V. De Scioppo.

DUm methodum in Satura demonstrat Scioppia pestis,
Iudicium in Stoa qnaerit, eo ut pereat.

VI. Ad Lectorem.

LIbrum vincere te saperbe Lector,
Si de te tibi quid placet, fateri
Nolito: Bonus esse qui laborat
Mores vincere debet is supinos.

VII. Ad eundem.

MAle ominatur qui librum vocat longum.
Quo longior libellus, hoc magis curta
Res aestimatur qui breveis amat libros.

VIII. Ad eundem.

UT vix quartus habet Lector sentire ioci vim,
Unum qui servat treis Epigramma necat.

IX Ad Christoph. Nicium.

QUinive candidior Nici, qui veste ligustries,
Dic mihi cur piceo crine tegare caput?
Ne pereat cerebrinix alba nitentis, amico
Occiput amplexu pix tibi nigra tegit.

X. De Glycere.

CRispa quod est Glycere tumido se schemate vendit:
Quid faciet calvo vertice? emet alium.

XI. Ad Lectorem.

SI properum accusas, tactum est Epigrammatis ulcus,
Septenum decies hoc hodie facio.
Lector, amas frontem? mihi credere nolle fatere;
Quaerelego dico Carmina mefacere.
Sic quoque res propera est: Verum complere libellos
Festino, sic tu pellege; sic sapient.

XII. Ad Oppianam.

EGo basiare te, Oppiana, cur nolim
Lacrimans, requiris, eiulansque, ploransque?
Ne lacrimari, et eiulare; plorare


page 260, image: s260

Cessare sit necesse te mea causa.

XIII. De eadem.

PLorantem si quis fors basiat Oppilianam,
Officiens lacrimis officiosus homo est.

XIV. De eadem.

TAm suaviter plorare quae soles semper,
Dic Oppiana quam venustule rides?
Verniliter putamus atque iucunde:
Sed tu illud hercle, credo, nuspiam experta es.

XV. De Ollo.

PEs pede si premitur moecham vocat Ollus amicam,
Stupravit certe calcibus Ollus eam.

XVI. De Othone Imp.

MOllis Otho periit ferrum cum stringeret in se,
Cum rupit ferro pectora, vir periit.

XVII. De Bavilio.

AUratum, Bavili, quis te neget esse; veruto
Ex auro cinctum tam bene? nempe Cocum.

XVIII. De eodem.

IN terra Comes iste quod cubile
Condat saepe sibi, ultimus Nepotum
Telluris, Libycum sapit Gygantem;
Leydam, censeo, ne bitas, Bavilli,
Si te viderit Heinsius, peristi.

XIX. Ad Scoppum.

DUdum, Scoppe, facis nihil paternum.
Praefectura vacat modo haec, modo illae
Lictorum; in titulo iacente vobis;
Iamdudum decuit decem sepultos
Longos frangere, te bibente, torqueis;
Vir clarissime, quo decet favente,
Praefectos titulo frui Gradivo.
Vir Clarissime, seu parente prorsus
Cune tot tor quibus ardibe helluato
Vis illustris haberier, Scioppe.


page 261, image: s261

XX. Ad D. Heinsium.

LErnaeam ferro et flamma qui contudit Hydram,
Vincitur Alcides heinsiadae titulis.
Illustrem e lustris trahere in sacra tela diei,
Res longe magis est ardua, Torquivorum.

XXI. De Scoppio.

AUratus quei tam cito eques sit Scoppius, haud est
Mirum adeo, auritus qui fuit antea equus.

XXII. Ad eundem.

BUrdonesque asinosque, cur, Scioppe,
Dicam te facere; enecare factos?
Vespillo cupis esse cum Bonarsco,
Qui caesos, gladiator, unco adunco
Savitas trahit illa per theatra,
Quae tot struxit honoribus politae,
Ut iam pendeat ipse, quo secutor
Victoreis cupiat ciere priscos.
Vespillo cupis esse cum Bonarsco
Bur donumque, canumque; sed sepulte
Fas est te incipere a tuo Bonarsco.

XXIII. Ad Epigrammata.

DUm iuvat et fas est iuvenileis ludite versus,
Canum habeat sero Stoa caput gravitas.
Ite puellareis, Vigilis Victoria, pugnae,
Arma super ValerI figite sacra tholum.
Hoc aliquis vostro quondam accinet ultor Honori;
A ValerI tenet haec tempore regna Vigil.

XXIV. De Se.

QUod me Romulidum inseram coborti
Nec vatum morer ofsa Teutonorum,
Non spernit ioca nostra Martialis
Saevo, Roma, supercilI nec arcu.
Unum est quod morer, at mihi dolosa
Obiectum ratione; Martialem
Fracto quod Vigil insequar Phaloeco,


page 262, image: s262

Qui bis claudicat aut ter in supremo.
Censores iuveni hoc suo remittant
Non haec tempore condidit profosso
Puras lautitias, subire quondam
Veronam voluit suos libellos,
Unde est regula fracta, quam volebat
Custodire, ratamque sustinere:
Ni sic scribere malusset olim,
Nunt non scriberet, arbitror, Catullus.

XXV. In Censorem scabiosum.

PErgraecatori te litem indicere versui,
Pergallantem; hoc est, Stoice, de scabie.

XXVI. Ad Lectorem.

UNum addo ingenti quoties Epigramma cohorti,
Pugnandum toties, lector amice, tibi est.
Sed tibi ab bostili servit data tessera dextra,
Vaetibi si vincis; tessera nostra tua est.

XXVII. Ad eundem.

EXtreme nisi Bavus es, vel ipso
Bavo stultior, inquiete Lector,
Quid quaeram te ubi adulor, hinc doceris
Quod me carmina ponere ante dixi
Te componere. Sic Poeticaris.

XXVIII. In Rabulam.

IN collo cui pendeant, spadoni,
Ni ius testiculis suum negetur;
Suetis permolere omnium maritas,
Castrato male vate volt triumfum;
Exemplum sibinec videt cavendum:
Mollis Rabula, sicne te merentem
Insultare putas viro innocenti?
Excisis tibi fratribus luendum hoc:
Seu sis seu spado nolis esse; dudum es,
Qui tot, perside, mentulas vorasti,
Omento quibus in tuo relictis


page 263, image: s263

Prodit semiviro Poeta libro.

XXIX. De Martiale exsecto.

QUid castr are iuvat virum potentum?
Ascylton poter ant am are paucae,
Grandi pondere, nempe fastuosum,
Vulgareis oboli aestimantem amicas.
Et res digna erat illa Iesuitis,
Quos pleno iuv at ore devor are,
Quicquidd magnificum vident vocari.
Nunc mundus eupit omnis hunc Gnithona.
Sic falcem in propriamk tulere messem.
Gens improvida Loiocolentum.

XXX. De Macro.

CUm Macer obsonat, tetrum, et furiale tuetur,
Cum vor at, hoc nemo est salsior et levior.
Fronte cavet Stoa Cynicos Macer iste Epulones,
Nemo obsonatum vilius ire potest.

XXXI. Ad Ovinum, de Tollo.

EMendat tabulas quoties accedis ad aegrum,
Teque rogat nomen, Tollus, Ovine, tuum:
Stultus es et dicis: heredem scriptitat iste
Non sibi te, sed se Tollus, Ovine, tibi.

XXXII. In Epigrammata Ovveni.

RIte poetescis, Lector, Chalcenteros ut sis
Vatem ni censes Grammaticum esse Ovvenum.

XXXIII. Ad Nicoleum.

SCribis Ni modo, coleis relictis
Hoc fecit male provido maritus.

XXXIV. In Sophistas.

OMnia vana canunt nil verum exstare, Sophistae,
Ipsi sunt vani, vana vel est ubi Lex?
Quod si non vani, rebus quis inesse probabit?
Vane tua vere lege Sophista peris.

XXXV. De Tongilione.

FRatreis Tongilion habens Achillis


page 264, image: s264

Secum desidet, ut Caballo Epaei.
Fratreis quisquis habet pareis Achillis
Nec quod molus Ithaco dedere divi
Fratries non habeit ille, sed sororeis.

XXXVI. De Orbilio.

ORbilius, naso suppacto Februa solvit,
Dyssenteria cessit ut sua e schola.

XXXVII. Ad Arimicum.

AD Calidam scribis quod carmen, Arimice, Ceram:
Horrebit latices, ignem ut amare queat.

XXXVIII. De Orbilio.

VIvum atavi nasum Orbilius deprendit in hirci
Pene; ego nunc herbam do tibi, Pythagora.

XXXIX. Ad Carrionem.

SAlsa tua esse putem quam carmina, Carrio, quaeris?
Octiduum bibet haec cum leget, Orbilius.

XL. Ad Scorpionem.

CUm pidibus tibires est digna Scorpio; dignus
Qui nulla es prorsus re nisi compedibus.

XLI. De Scioppo.

SOcratis ut Scoppus queat iste imitator haberi,
Exemplo Actaei carcerem init Venetum.
Nil nocet heic celerem non exambisse cicutam,
Germanaerestis pocula lenta bibet.

XLII. Ad eundem.

PEndere votum quod tuum, Nepa, scimus:
Sed Italo pendere te volebamus
In orbe potius; Urbis ut tuae civis
In luce poses esse perpetim rerum:
Inlustris Heros, natus, altus in lustris.

XLIII. Festina lente.

QUicquid agis, propera, dubiam mors gannit in aurem:
Ter minus expulso iam Iove, templa tenet.
Sed tamen ut properans, quod ages, age, constet ut actum,
Omnia nefaciens nil penitus facias.


page 265, image: s265

XLIV. De Scioppio.

POstquam omnem e fumo BaronI vixisse culinam,
Coniector docti Scoppius ingenii
Cognovit: bibitum ante, suo vivente Patrono,
Vendere fumum Italis institit, exsul ita est.

XLV. Ad Pontiam.

QUi te, Pontia, dixit imminutam
Ex quo nomen habere virginale
Desiisti, lepidum tibi et iocosum,
Falsum dixit Arnutius profecto.
Namque a tempore tam tibi beato,
Bis es virgine crassior puella.

XLVI. De Scioppo in Germaniae.

PRofecit Bonus aedepol Scioppus
BaronI, bene, prodita culina:
Illic vix poter at satis mereri
Fumi, quottidianum in usum, at isthic
Flammas perpetuas potest mereri.

XLVII. Historia.

HEsterna mihi vesper a rubente
Mala Pilpius obvius, prehensa,
In ius auricula vocabat, ut me
Pratori Vadimonium Terento
Debentem, populus notarit omnis.
Nunc isto mihi mane non rubente
Sed pallente gena obvius rogavit,
Ne se desererem, malam atque magnam
Pssum ignominiam, cui magister
Naso excusso alapam dedisset Orrus.
Antestatus ego sequor, Terentus
Damnavit natitergii Magistrum,
Quodnaso faceret statim petulco!

XLVIII. Ad Lectorem.

DImidium sine te non est finire libellum,
Dimidia, Lector, parte Poeta, fave.


page 266, image: s266

XLIX. In Criticum.

QUi futuit cunctos et tentigine versus,
Furum est non vatum Grammaticus, Criticus.

L. Ad Bavilium.

BAvili iocose, dabimus hoc tibi nomen,
Here me audiisti, censeo, peror antem:
Ut tibi placemus? arbitramur argute:
Et, hercle, debes, nolis aut velis, nobis
Palpum, in patente qui tuum decus circo
Non erubente disputavimus versu:
Asinum ut putantes pridie Bavum cuncti
Hodie fateri Regium velint mulum.

LI. Ad Rittershusium et Gruterum.

RIttershusiade, et sagax Grytere,
Belgarum duo Saxonumque vates,
Vos, Ceiris rogat, in vicem, Architecti,
Victor, carmine non parum iocoso.
Quod vos Barthius allocutus illa est,
Defuncto sibi ne luendum amico,
Heredisiet omnium bonorum.
Nam quo tempore Barthius dicata
Ad plureis abiit utrique Ceiri
In tutoris erat manu; nihilque
Heredi coquere exedendum habebat.
Nec, credo, Actio dedicationis
Heredem pote iure convenire.

LII. De C. n='io.

FLos erat annorum, iuvenileis deseris aestus,
Ante sed aetatis gloria capta tibi est.
Spectator senii florente aetate fuisti,
Hoc paucis dederunt Numina, Iure tibi.

LIII. De eodem.

Barthius excessit: Victor Lamenter? inane est
O sine nitens, o sine faece, Anima,
Tene ego lamenter, quae carcere sera soluta es


page 267, image: s267

Inde profecta illuc, quo quoque ego hinc cupio?
Non fas hoc non fata sinunt, non tu quoque, frater,
Salve anima; haec scribens te, Vigil, hinc sequitur.
Qudo nisi flos vatum cum vestro flore sepultus,
Musaeos quisset diacer are choros.
Flos vatum vestro flori, sine more, parentet,
Nunc Vigil hoc facit; et, dum facit hoc, sequitur.

LIV. De eodem.

FLere iuvat adeo luctuque explere dolorem,
Nil in te quamvis Flebile, Amor, fuerit.
Vivus Amor n='I. nam tu sine labe vigebas,
Quis labem flendo, caste, tibi addiderit?
O Anima orta polo, nitidissima flamma sine aestu,
Inque tuo tibimet tota calore vacans.
Quis te, gaudentem vera modo luce Deorum,
Turbandam lacrimis iudicet esse suis?
Vive Anima Alba Deo, spernens rude corporis antrum,
Donec id e terra iusserit ire Deus.
Tunc dignus te fiet homo, quem deseris, ex que
Orta Deis repetit, mens tua sancta, Deos.
Qui placidum carmen, superis quod es ante professus,
Ad superos quam te e corpore restituis.
Nunc habet in manibus, vivumque amplectitur ignem
Hoc, Vigil, ut cecinit, te cupide sequitur.
Atque uti tres annos te serior exeat ad te,
Quoque tamen Victor, momine te sequitur.
Ut lacrimas oculi nolunt adminttere, prorsus
In lacrimas totus fluxit uterque tibi.
Tu tamen has vestra noli vice habere profusas,
Tu potius illic heic mea fata fleas.
Corporis exsuvias felix Amaranthus habeibit,
Adspergent semper flore recente Rosae.
Hinc illibati nata est candoris imago,
Quam vivam in vivo, frater ego, colui.
Mortuus es? fateor tellus tua membra sepulcro


page 268, image: s268

Continet; in nobis Mens tua viva manet.
Atque ea sit tumulo suprema inscriptio vestro,
Cetera nec locus his, nec tua volt Pietas.
Barthius annorum primo iacet Auctor in aestu.
Mens stat, et aeternum nobile nomen habet.

LV. De Epigrammatis.

RAra licet salsi fiant Epigrammata gustus,
Rarior est tamen his vel male salsae gula.

LVI. Denaso Orbilii.

TRe; caelum est ulnas latum in Camera Orbiliani
Nasi; astra esse putes Grammaticam Bavii.

LVII. De Tartillo.

QUi sider atum dixit esse Tartillum,
Iocatus hercle est, nisi Lyoeus est sidus.

LVIII. In effigiem Pueri clypeati.

QUid, puer infelix, iaculum clypeumque coruscas?
Occidet iaculum te, efferet hic clypeus.

LIX. In effigiem puerorum triumfantum.

ECce trium fantum spoliis de more potiti,
Laurea Victori dant pueri arma Iovi.
Fortia sic animis et duro corpora corde
Vel puerile potest sors facere opprobrium.

LX. De hominibus colubris.

QUisque suam secum differt colubram moriturus,
Post mortem rursum differet hunc colubrae.

LXI. Finis.

SI sapis ultra homines una haec sit Regula sancta,
Fine tuo semper fac tibi principium.

LXII. Effigies Sileni.

SIlenum pueri vexant, ubi plenus alumno est,
Floribus in mediis Sors habet imperium.

LXIII. De Alea.

ALea damnosa est; cuicumque est optima, laeva est:
Mors domina infestis imminet huic pedibus.
Omnia si donet levis alea, mente cadendum est:


page 269, image: s269

Pauperies animi maxima deliquium est.

LXIV. Ad Ollam.

RUgis arata quae cutem aridam densis,
Carbone cuncto es atrior, proco Remo
Te nubturire, quantum habet, precor, frigus?
An, Olla, nescis principem in Remi gente
Divortium fecisse Carbilum Rugam?

LXV. Beneficium.

SI bene quid facies, totum obliviscere factum,
Si bene quid tibi factum, aeterna mente teneto.

LXVI. Vera ubi sint falsa.

VEra ubi falsaputas? mentiri suetus ubi illa
Protulerit, quae sunt, esse ita nemo putat.

LXVII. Magistratus.

POmpa magistr atus nihil est nisi Pyramis alta.
Tota, ubi conscendes, umbra tibi interiit.

LXVIII. Stoicus.

AUt Deus aut lapis est si Stoicus: Optimus horum
Divinus fiet, Sosibiane, lapis.

LXIX. Eloquentia.

NIx mera dicendi candens est Gloria: quando
Fit, nitet; uno eadem liquitur intuitu.

LXX. Ad Petronium.

FActum te subito canis Poetam,
Non credam nisi legero, Petroni.

LXXI. Sapientia et Voluptas.

CEssat ubi Sapientia, ibi regnare Voluptas,
Luna uti mendico lumine Solis, habet.

LXXII. Adulatio.

EFfodere miserum est quem metalla damnatum,
Tamen est miserius improbo quem adulari.

LXXIII. In Tendonem.

NEc vir, nec mulier, nec ex utroque
Neutrius generis figura, Tendo, es.
Sed multo mage turpis et nociva


page 270, image: s270

Creatura Bavillii screantis.

LXXIV. In Cattum avarum aegrotantem.

ET medici poscunt, et poscunt pharmacopolae;
Si sapis antiquum, Catte, peris potius.

LXXV. Epigramma et Satira.

QUid Satura ingenti pertundere crimina vulgi,
Et chartae damno scribere multa iuvat?
Quod Rhomphaea minax lato facere haud pote serro,
Parvum epigr amma brevi, Casirice, patrat acu.

LXXVI. Epitaphium Infantis.

INfans hic iaceo: narr arem plura: sepultum
Qui vivens nequii dicere, prodigium est.

LXXVII. Ce Callimacho.

FRustra Hecalen Batti cense fecisse Nepotem;
Grande Poema illi quodque Epigramma fuit.

LXXVIII. Epitaphium Philoxeni.

CUi gula longa gruis fuit, ista Philoxenus urget
Marmora, ut AEtnaeos Enceladus scopulos.
Fulmina magna Gigas; epotam hic ructat Amystin,
Plura negant cineres: Lector abi aut sities.

LXXIX. De Pallidiano.

CUncta tenere cupit, nil discere Pallidianus,
AEgrotat male; sed nil dare volt medico.

LXXX. De Stoicis Poctis.

DEsipiens aliquid poterit Sapientia dici;
Carmina cum scribunt Stoicidum pueri.

LXXXI. De naso Orbilii.

PEstilitas saeva est, atque haec foetore fuganda,
O nasi silvam incende tuam, Orbilide.

LXXXII. Ad Ioann. Seussium de Poetis.

CArmine quem laudari hodie vilissima res est,
Quis magnum hoc credet quod faciunt Blovii?
Sed tamen a doctis celebrari gloria quaedam est,
Hos quoque contemnat, Seussi, homo magnanimus.
Nam venaie genus quicquid facit, omnia sordent:


page 271, image: s271

Ex quo Erato est aeris vendibilis crepitu.

LXXXIII. De Epigrammate.

UNum hoc est longo genus omne Poem ate peiius,
Dormitare legens nemo potest facile.

LXXXIV. De Orbilio.

MIrum epulum struxit sibimet Caper Orbilianus
Omnimodis; naso frontem epulum exhibuit!

LXXXV. Ad Scioppum.

CUm te patricium, Scioppe, fecit,
Clemens quam cuperes patrem in culina
Fecisset tibi; nam tuum helluando
Dudum quam fuit ante, perdidisti.

LXXXVI. Ad Lectorem.

LIcentiosum in carmine esse me dicis,
O Lector Optime; tale tu facis carmen
Qui vivere extra regulam putas salsum.

LXXXVII. Ad Bavilium.

IOcose Bavili, sic libri ter undeni
Triduanas singuli patrent cenas,
Nec mense toto prandeasve cenasve,
Nisi in culina publica, haud tuo sumptu.
Tetigisse tam te saepe, tam que festive,
Ad usque viva Comitis intimi omenta,
Modo paenitere me occipit. Vides toto
Me tremere corpore: nam modis nimis doctis
Ulciscier te quisti ab acribus sannis!
Ex quo iocoso tactus es etenim versu,
Larvale monstrum, crine laureatorum
Pleno colubrum, noctibus mihi binis
Somnum fugavit, corneam obdidit portam.

LXXXVIII. Ad Posteritatem.

O Posterorum domina magna saeclorum
Modo te aurem habere qui negat, rogat, Victor:
Ubi ipse iam non dicet, audias dicta.


page 272, image: s272

LXXXIX. De Poetis.

MEndicant hodie panem et sal; deinde Poetae
De pislore canunt grandia; magnanimum est.

XC. Ad Posteritatem.

ANtivida diva, retrograda Dea, te Victor
Elumbi in hocce genere non potest metri
Vel nominare: nominare se nolis
Rogat ille quondam; elumbium in libris vatum.

XCI. Epitaphium Scoppii.

PAtricius, Lictore satus, gabali quaesitor,
Hoc, Lector, Lapis est Stoicus in lapide.
Tu, nisi de tacto mavis lapidescere monstro,
Hinc procul hinc sanos perge movere pedes.

XCII. Ad Pudentem.

VIve Pudens, o vive, Pudens; proprie interit hora,
Nescis quot restent, prodita nulla redit.

XCIII. Ad Lectorem.

DIsticha pangentem, Lector, qui riferim Ovvenum,
Disticha quod scribam, ridiculum esse putas?
Rem tetigisti ut acu: rideriposcit Ovvenus,
Hoc mihi si praestas, flent Bilo et Orbilius.

XCIV. ORBILIUS, VIBOLIUS.

UNum habet Orbilius Rho, quo caret alter: at unum
VIBOLIUS habet U, quo caret Orbilius.
Cetera conveniunt si nomina, litteram adunam,
Lector, utrumque unam tu face litterulam.

XCV. De Oppiana.

FLens Oppiana basium rogat vatem,
Salire carmen hoc ego modo nolo.

XCVI. De Poetis Scazonticis.

SCaligerum demas, vix est de mille Poetis
Annorum, in claudo carmine qui placeat.
Sed Vigil in Scazonta et Barthius omnia ponunt.
Proxima regificum est Caesari habere loca.

XCVII. De Scaligero.


page 273, image: s273

Quae super emensum ingenio ante exscendit Olympum,
Dic mihi nunc ubi sit Scaligeri alma anima?
Pauperis est animi signatum ponere quoiquam
Voce locum: quam ubi sit nescio, ubique colo.

XCVIII. Ad Lectorem.

OCtonus bis abit liber: Perire
Iam non salva tibi legendo res est.
Si novi bene tetricum Leporem
Quot u tam tibi displices, Poetam
Octonos alios petis libellos.
Verum hinc elige, quae placere possunt,
Scribendo vietus Poeta non est.
Post sextum et decimum rudem libellum
Veientonem Asinamque, et Argonautas
Uno stans pede provocat Poeta.