IOANNIS BARZAEI HEROUM HELVETIORUM EPISTOLAE. Cum facultate Superiorum. FRIBURGI HELVETIORUM,Apud DAVIDEM IRRBISCH,ANNO M. DC. LVII.

ANAGRAMMA HELVETICUM Illustrissimo et Excellentissimo Domino DN. IOANNI DE LA BARDE, EQUITI, MATROLARUM AD SEQUANAM COMITI, etc. Christianissimo Galliarum et Navarrae Regi ab Consiliis intimis, et ad Helvetios, Rhaetosque LEGATO, Cuius Opera Inter eundem Invictissimum Regem LUDOVICUM XIV. ET POTENTISSIMOS HELVETIORUM CANTONES Foederis et Amicitiae pristinae restauratio, hoc ipso tempore, est instituta. Honoris et Observantiae ergo consecratum.

Tredecim Civitates apud Helvetios, Tigurum, Berna, Luceria, Uria, Suitia, Undervaldia, Tugium, Clarona, Basilea, Friburgum, Solodurum, Scaphusia, et Appenzella.

HEROuM HELVETIORuM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS. De primariis quibusdam Assertoribus Helveticae Libertatis.  s015 HTML-Text

EPISTOLAE I. ARGUMENTUM.

IMPERII Romani Principes cum in diuturno illo Germaniae interregno de Imperatoris novi successione dissiderent, maturo tandem suffragio Caesarem dixere Helvetium, Rudolphum Comitem ab Habsburg, Heroem pietate in Superos et virtute bellica inter coaevos eminentem. Id quia Electoris Moguntini opera potissimum evenit! Eidem Archipraesuli gratias agit Rudolphi Auunculus, Hartmannus Comes a Kyburg, inter celebres Helvetiae Regulos, ac heroes et ipse illustris. Enarrat 1. hac Epistola egregiam Rudolphi Nepotis sui indolem, virtutesque iam ante fastigium imperiale ostensas; quas videre est apud Franc. Guilimannum. Aegid. Albertinum. Sebast. Munsterum, et vel maxime in Genealogia Habsburg, R. Dominici Tschudj Abbatis Murensis etc. HARTMANNUS COMES A KYSVRG, VVERNERO COMITI DE FALCKENSTEIN, Archiepiscopo Moguntino, S. R. I. per Germaniam Archicancellario Principi Electori etc.

II. ARGUMENTUM.

TRium Helvetiae Pagorum et regionum Uraniae, Suitiae, et Undervvalidiae Libertatem iam ab antiquo partam, atque a nonnullis Caesaribus stabilitam amantissimus patriae suae Rudolphus Habsburgius auctoritate Imperatoria confirmat Anno Christi, 1291. Imperii XVIII. Idemque Udalricum Monasterii Einsidlensis Abbatem XVIII. S. R. I. Principem, motu proprio, designat; Eiusque successores universos Collegio Principum aggregandos, gratiosissime decernit, Anno 1274. Imperii anno primo. De quibus videri potest Franc. Guillim. rerum Helveticar. l. 2. Munsterus l. 3. Annales Eremitani R. P. Christophori Hartmanni in Abbate Vadlrio II. etc. RUDOLPHUS COMES AB HABSBURG, Romanorum Imperator semper Augustus. Conditionis Liberae Viris Uraniae, Suitii, Undervaldiae.

III. ARGUMENTUM.

ALBERTUS I. Habsburgo-Austriacus, Rudolphi F. Rom. Imperator, multorum in Helvetia Comitatuum, locorumque dominus, cum de Principatu per eandem Helvetiam constituendo laboraret, Tres vero Civitates Uraniam, Suitiam, ac Subsilvaniam, id temporis iam Liberas, et a solo Imperio dependentes, sibi contrarias sentiret; Legatione ad easdem facta persuadere conatus est, ut Domui Austriacae sese ultro submitterent, eiusque tutelam, ab dicato Imperio, acceptarent, optimo loco sub Principibus Austriacis staturae. Responsio erat negativa, cuius tenorem praesenti Epistola Gualterus Furstius, inter primarios Libertatis Helveticae vindices Trium Civitatum verbis exponit. Guillimann. Rerum Helvet. l. 2. etc. GUALTERUS FUERSTIUS, Uraniensis. LIBERIS BARONIBUS A LIECHTENBERG, ET OCHSENSTEIN, Maiestatis Caesareae Legatis.

IV. ARGUMENTUM.

TRibus Pagis ab Imperii tutela ad Ducum Austriae dominium transtre renuentibus, Albertus indignans Praefectos destinat, Eos modo non quatenus Austriae Dux, sed qua Rom. Imperator triumphaturus. Uranii quidem ac Suitenses Gaeslerum nacti sunt; Peregrinum a Landenberg silvani, Viros dignitate equestri, familiaque insignes. Eorum metamorphosin et insolentiam hominibus Liberis invisam detestatur hac Epistola VVernerus a Stauffakh, alter libertatis vindicandae Triumvir. Pro cuius recuperatione propinquos allicit, inque Tyrannidis excisionem adminicula neutiquam defutura promittit. Guillimannus l. 2. c. 16. etc. VVERNERUS A STAUFFACKH Suitensis, VVERNERO BARONI AB ATTIN GHAVSEN, Uraniae Landtammano.

V. ARGUMENTUM.

QUemadmodum a Gaesslero Praefecto Urii ac Suitenses, sic a Landenbergero Undervvaldii severius fuere tractati. Ex illis fuerat Henricus an der Halden, ex Melchthall, Virprimariae inter suos authoritatis. Ad hunc cum forte famulum suum, ut iuga boum praestantiora abduceret, Praefectus ablegasset: Arnoldum Henrici F. usque adeo sensit resistentem, ut famulo vim facturo stimulum infligeret, ac pollicem egregie pulsatum violaret. Erumpere ergo Arnoldus, et in locum a Praesidis furore tutum migrare: hic Arnoldi patrem atrocius plecte. re, oculum utrumque evellere, bonisque spoliare. Crudelitatem hanc efferam Praefecto ipsi Arnoldus Epist. hac obicit: utque sibi, Tyrannidem exuendo, consulat, liberalius exhortatur. ARNOLDVS an der Halden de Melchtall, Subsilvanus. PEREGRINOA LANDENBERG, Undervaldiae Praefecto.

VI. ARGUMENTUM.

GUaltero Furstio, VVernero a Stauffackh, et Arnoldo an der Halden, primariis pro libertate recuperanda Triumviris, succedit hic VVilhelmus Tellius, qui audacior exequi primus non timuit, quod comitiis suis Triumviratus iste diu multumque deliberavit. Historiam pilei in pertica propositi, Mali ab ipso infantis sui vertice decussi, captivitatis destinatae, Gaesslerique telo transfixi, Actor ipse proponit, orbique iudicandam relinquit. Quae quidem multorum, iam calamo praeloque explicita, indifferenter hic est introducta. VVILHELMVS TELLIUS Uraniensis. IOANNI GUALTERO ARNOLDO, a Spiringen.

VII. ARGUMENTUM.

PRaefectus Under valdiae Landenbergerus Nobilem de VVolfenschiess arci Rozenbergensi Vicarium praefecit, Sarnensi castro sibimet reseruato. Is potestate tribunitia abusus, dum Conradi Baumgartneri civis Subsilvani coniugem, quam deperibat, ipso absente, ad amorem illicitum solicitat, et ad balneum sibi praeparandum compellit: a marito superveniente, impacta quam gestaverat securi, in balneo ipso feritur, et lasciviae paenas, praesente supplicio soluit. Quae omnia Conradus ipse ab uxore et interfecti famulis edoctus, Patricio Lucernensi exponit. Simlerus l. 1. fol. 35. Guillim. l. 2. c. 16. alii. CONRADUS a BAUMGARTEN Subsilvanus. LEODEGARIO a FLECKENSTEIN Lucernati.

VIII. ARGUMENTUM.

TEmporum injurias hostiumque insultus frequentissimos, cum Uranii, Suitenses, ac Subsilvani, divina gratia mirabiliter, et virtute heroica fortiter superassent: perpetuo tandem Foedere sese invicem devinxerunt; certis conditionibus, in quas Confoederati se obstringerent, praescriptis: quas postmodum ipsas LUDOVICO IV.Bavaro, Rom. Imperatori obtulerunt, Foederis ipsius tenorem. nec honestatis limites, nec terminos aequitatis transgressum, Epistola haec, ad Authographi formulam, explanat. HENRICUS ZVVEYER ab Euebach, LUDOVICO IV. Romanorum Imperatori, semper Augusto.

IX. ARGUMENTUM.

GAEsslero sagitta Tellii, praeter conjuratorum opinionem stue decretum, interfecto, in eiusdem vel familiam, vel arces nihil attentatum, sed exspectatae sunt proximae mensis Ianuarii Calendae; quibus tam Uraniae ac Suitiae, quam Undervaldiae arces ab Indigenis occupatae, Praefectus a Landenberg cum familia captus, et extra terram Undervaldiam in perpetuum est relegatus. Idem alibi, nullo sanguine fuso, factum: et sic nominatae tres Civitates, Praefectis Ab Alberto Imp. primitus immissis, sunt liberatae. Simlerus, Guillimannus, alii. CONRADUS ab IBERG, Eques auratus. FRIDERICO Comiti a Toggenburg.

HEROUM HELVETIORUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. De variis Helvetiorum praeliis.  s088 HTML-Text

EPISTOLAE I. ARGUMENTUM.

LUdovici Bavari ad Imperium evecti partes, cum Urii, Suitenses, et Subsilvani contra Fridericum Austriae Ducem, Ludovici aemulum, fovissent; Leopoldus Friderici Frater, praeter alias iniurias revera nominales, hanc quoque vindicaturus, dictos populos duplici exercitu simul ac semel aggreditur, ad infaustissimum bellum ab aulicis suis perperam allectus. Acie primaria, cum 20. armatorum milibus, Dux ipse Suitiam; Secundaria sub Comite Strasbergensi Undervaldiam lacessit; pace a Suitensibus, missa etiam Legatione, nequicquam implorata. Viros igitur 1300. avidissimo hosti opponunt, ea generositate, ut caeso utroque Exercitu nobilissimam reportarint victoriam: quae SVICERIS exinde nomen, et Confoederationi perpetuae exordium dedit, Anno 1315. Christoph. Hartmanni Annales Einsidl. fol. 285. etc. Munsterus, Simlerus, Etterlinus, alii. ITELIUS REDING, Eques. HENRICO ab HUNENBERG, Tugino.

II. ARGUMENTUM.

BERNA Civitates inter Helveticas ad multorum invidiam florescente, in ciusdem Urbis ac ditionis perniciem plurima sunt moliti celebriores Helvetiae Reguli, Ducum Austriae partes ex instituto professi. Eminebant in iis Comites Nidoviae, Kyburgi, Neocomi, Vallendisii, Grueriae et Arbergae; qui una cum Comite de Furstenberg, comparato 30000. Virorum exercitu, Laupense oppidum, gravissima obsidione presserunt, in ipsam deinde Bernam arma feralia producturi. Haec Laupam suam 600. militum praesidio munit, et obtento Trium Pagicorum, urbisque Salodoranae auxilio etc. duce Rudolpho ab Erlach, generoso nobilissimi sanguinis heroe, hostem unde unde instructissimum, ingenti clade profligat, praesidiariis ipsis (sub Equitibus Antonio a Blanckenberg, et Ioanne a Bubenberg) commissis praelii etiamnum ignaris. Etterlin, Stettler, Munster, alii. RUDOLPHUS AB ERLACH Eques, NICOLAO A VVATTENVV EILL.

III. ARGUMENTUM.

REcrudescentibus inter Praefectos Austriacos, et confoederatos quospiam discordiis, Leopoldus Alberti Imper. Nepos, Austriae Dux, ex Alsatia in Helvetiam se contulit velitationibus quibusdam secundo Marte peractis. Cum autem VII. Idus Iul. Anno 1386. praecipuum exercitus sui neruum, illustri Nobilium, Baronum, Comitum, Principumque delectu constantem, ad Sempacensis Oppidi confinia produceret; eadem propemodum hora praesentes videt IV. Civitatum Lucernae, Uraniae, Suitii ac silvaniae Confoederatos, Viros 1300. quibus cum collatis repente signis, Dux generosissimus adorsus est pugnam acerrimam, et sibi et universo Nobilitatis flori fatalem; ut videre est apud Petrum Etterlin, et ceteros Foederis Helvetici scriptores. VDALRICUS AB HERTENSTEIN, GOTTHARDO A SONNENBERG.

IV. ARGUMENTUM.

OBtrectare solent imperiti, salso sed inani cavillo Helvetios efferis quondam armis, omnique iure posthabito, terras Ducibus Habsburgo. Austriacis subiectas invasisse, hodieque contra ius et fas easdem occupare, celebres praesertim in districtu Argoviae, Turgoviaeque Comitatus; Nobilissimas etiam familias, castella et arces, non nisi ab agrestibus Helvetiae colonis, furore barbaro, radicitus excisas. Contrarium haec Epistola proponit, calumniamque ex classicis rerum Helveticarum Scriptoribus refellit, Guillimanno, Simlero, Stettlero, aliis, in annum 1308. et 1460. etc. HENRICUS VERDMILLER, BEATO VVILHELMO IM THVRN, a Gutenburg Scaphausiano.

V. ARGUMENTUM.

INter egregia Helvetiorum facinora; sempiterna quoque memoria dignum est generosissimum illud, sed et maxime cruentum praelium, Anno 1444. ad Divi Iacobi, in Basileae suburbano pugnatum. Cum enim Galliae Delphinus (Ludovicus postmodum XI.) tempore Consilii Basiliensis in Germaniam allectus. cum ingenti Gallorum britannorumque militum exercitu, Helveticos fines depopulabundus invasisset: a modica nostratium manu non semel invasus; ad Pratelam ac Muttecium caesus, et trans Birsam, heroica fortitudine repulsus, palmam et militem propemodum omnem, ad LX. milia ab aliquibus censum, perdidisset; nisi aliae atque aliae semper copiae, Exercitui iam labanti, iteratas suppetias tulissent. Helvetiorum erant circiter 1500. vel 1600. gloriosa morte, in suo et hostium sanguine, potiorem partem, defuncti. E quibus pauculi residui, posteaquam e clade domum sunt reversi, ac si minus generose dimicassent, vita ipsa sunt periclitati. Stumpfius, Simler, cum reliquis in Annum 1444. PETRUSA GRAVENRIED, CONRADO A BERENFELS, Basiliensi.

VI. ARGUMENTUM.

ANnum Christi 1476. Confoederatis reddidit turbulentissimum Dux Burgundiae Carolus, ut Regionum ac rerum omnium abundantia locupletissimus, sic belli gloria nulli Principum secundus. Is importuno bello dum Helvetios lacessit, et universas pacis petitae conditiones respuit, incredibili opum, militum, et ipsius vitae iactura, orbem docuit fortissima quaeque ab inferioribus etiam posse confundi; dum a despectis Helvetiis ille triumphatus est, qui Galliae Regem, qui Caesarem, qui potentissimos Europae Principes ab arbitrio suo habuerat suspensos. Praelia cum ipso gesta Heros ille proponit, qui iisdem cum Praetura interfuit: quae omnia accurate pertractat Philippus de Comines, et universi rerum Helveticarum scriptores. IOANNES AB HALLVVEIL Eques. NICOLAO A DIESBACH Equiti.

VII. ARGUMENTUM.

POst magnam illam Sueviae Confoederationem instinctu Friederici 111. Imperat. erectam, gravissima bella inter Austriacos et Helvetios sunt exorta; quorum postremus quodammodo fuerat ille conflictus, qui ad Dornacum in dominio Solodorensi Anno 1499. die 22. Iulii, ab aliquot Helvetiorum Cantonibus uti alacritate generosa, sic excellenti Victoria fuit pugnatus. Eius adiuncta (in Annalibus Helvetiis passim annotata) praesenti Epistola exponit, nobilissimae familiae Salodoranus. IOANNES A ROLL. BENEDICTO HENRICO A STEINBRUCK.

HEROUM HELVETIORUM EPISTOLAE. LIBER TERTIUS. DE Helvetiae miscellaneis.  s166 HTML-Text

EPISTOLAE I. ARGUMENTUM.

SAlodorum ex antiquissimis Helvetiae Urbibus, cum Ludovici IV. Bavari Imp. Rom. partes foveret, Austriam offendit, obsideturque decem ipsas hebdomades a Duce Austriaco Leopoldo. Sed visione nocturna perterritus (ubi Thebaeos Martyres murorum, quos obibant, Custodes esse intelligit) obsidione soluta, vexillo primario Salodorum honorat, Urbem ingreditur, domumque pace stabilita revertit Anno 1310. Rem inter alios describit Dominus Capitaneus Antonius Hafner Paptricius Saldor. in Chronica Urbis eiusdem. etc. HARTMANNUS COMES A NIDAVV. Praepositus Salodorensis. LEOPOLDO AUSTRIAE ET SUEVIAE Duci.

II. ARGUMENTUM.

LUdovicus XI. Galliarum Rex, generosissimos Helvetiorum animos, Anno 14444. ad Divi Iacobi iuxta Basileam expertus, iisdem et Archiduci Austriae Sigismundo author extitit, ut pacem componerent, mutuaque in foedera coirent. Proposito huic exequendo, praeter Nobiliss. Equitem Nicolaum a Diessbach, usus praecipue fuerat opera Iodoci a Syllinen Lucernatis, Viri egregii, atque ex praeposito Beronensi, ad Episcopatus Sedunensis mitram, et gratianopolitani administrationem evecti. Foedus ipsum praeter Orbis opinionem, ad Ludovici Regis instantiam, primario fuit compositum 1474. Quod licet in bello Suevico sit interruptum, a Maximiliano tamen I. Imper. circa Annum 1511. fuit restauratum, Burgundiae Comitatu in foedus hoc haereditarium assumpto. Eius tenorem Iadocus ipse primariae Helvetiorum Rei publ. exponit. IODOCUS A SYLEINEN, HENRICO GÖLDLY a Tieffenaw, Equiti, Patricio Tigurino.

III. ARGUMENTUM.

POst acerrimum Orbique stupendum bellum Francos inter et heluetios in Gallia Cisalpina gestum; sub Saeculi XV. initium studuerunt Galliarum Reges Ludovici XI. consilium prosequi, et gentem Helveticam devincire sibi amicitia, quam supprimere non poterant arma. Cum iisdem igitur Helvetiis et eorum Sociis atque Confoederatis Franciscus Rex anno Christi 1516. Pacem perpetuam Friburgi Nuithonum statuit, et mutuo foederi fundamenta iecit: quod Anno post modum 1521. Lucernae t mature deliberatum, ita magnifice fuit conclusum. Pacis huiusce ac Foederis adiuncta potiora praesens Epistola recenset. FRANCISCUS PETRUS A PERROMAN. AEGIDIO TSCHUDI Patricio Claronensi.

IV. ARGUMENTUM.

CLEMENTI VIII. ad Pontificatum evecto, cum more maiorum gratulati fuissent Helvetii Romanae Ecclesiae addicti, eundem pariter sunt deprecati, ut Galliae Helvetiis confoederatae, atrocissimis autem bellorum iniuriis, id tempus, afflictae (ubi armis disputata fuit Henrici III. Successio) patrocinium sumere, ac Pacis media procurare clementissime dignaretur: matura reminiscentia meritorum veterum, quae Ecclesiae Sedisque Romanae protectioni multis saeculis, a Christianissimis Francorum Regibus, magnificentissime sunt impertita. Proponuntur haec vulgari carmine, ab illo, quem facundissime perorantem Pontifex, cum purpurato Collegio apprime fuit admiratus. Anno Christi 1393. IOANNES IACOBUS A STAAL, Eques auratus. CLEMENTI VIII. Pontifici Maximo.

V. ARGUMENTUM.

ORbis miraculum Lectori hic proponitur F. Nicolaus a Flue, inclitum illud undervaldiae ac totius Helvetiae iubar: cuius admirabilem vitam, incolis iuxta atque accolis in pretio habitam, simulque rariora quaedam, cum vitam ipsam comitata, tum mortem subsecuta prodigia, breviori hac epitome insinuat Anachoretae eiusdem conterraneus, olim hac super re ad Gregorium PP. XIV. una cum Illustri Viro Melchiore Lussio E. A. Legatus Tractatur materia haec libro peculiari a Ioan. Ioach. Eichhorn, et accuratius a Petro Hugone S. I. Ubi, quicquid fere epistola hac de B. Viro asseritur, implicitum habetur. MELCHIOR IM FELD, Eques auratus. ANDREAE S. R. E. CARDINALI ab Austria, Epscopo Constantiensi etc.

VI. ARGUMENTUM.

GEnerosissima populi Helvetici acta, velitationes et praelia, cum prae multitudine exponi non possint singula; visum est eorundem nonnulla in angustam Epistolae huius epitomen redigere, et grandiores cothurnos merita, parcioris Camenae versiculis Lectori insinuare potius, quam explicare: authoribus ipsis, quos inspicere licuit, in epistolae calcem reiectis. CAROLUS A MONTENACH, CONRADO ZUR LAUBEN, Equiti Ordinis Sancti Michaelis, Tugii Landammanno.

VII. ARGUMENTUM.

HENRICVM Borbonium Navarrae Regem, Galliarum regni legitimum haeredem, vi foederis inter Helvetios et Rhaetos aliquos, fovebant quoque copiis suis Salodorenses, milite egregio in Gallias ducto: Sub praestantissimis belli ducibus VVallieris, Suriis, Greder, Schvvaller: atque Saleris etc. Phalangiarcho Laurentio Aregger, Viro ad dignitatem Equestrem, ac Salodor. Reip. Praeturam merito virtutis, evecto. Hic bellis continuis praesens, pugnam Ligae Francicae fatalem, ad pagum YURI patratam Victoriam Helvetiorum stipante fortitudine obtentam: et nonnullas Henrici Magni dotes, oculatus rerum testis describit. Pro quibus vide Historiam Navarricam Conradi Leonis, in Anno Christi 1590. et seqq. AEgidii Albertini Teutsches Lusthauss in Henrico IV. Dionysium Petavium, Oratione III. in eiusdem Panaegyrico, etc. LAVRENTIVS AREGGER, Eques, IACOBO VVALLIER, Sancti Albini Domino, Christianissimo Regi a nobilioribus cubiculis; Comitatuum Neoburgi et Vallendisii Proprincipi, etc.

VIII. ARGUMENTUM.

COnfoederationis Helveticae fortunam et imperium cum carpant alii, mirentur alii: disseritur hac Epistola breviter de avita Nationis eiusdem politia, candore ac frugalitate: itemque de disciplina militari, et aliis quibusdam virtutibus, quae veluti solidissima fulcra, potentissimae Confoederatorum Reip. substituere basin, promovere vigorem, contribuere incrementum, et castigata luxus extranei licentia, promittere possunt perennitatem. IOANNES CONRADUS A BEROLDINGEN, Eques auratus. CONRADO TANNER ATAVV, Equiti aurato, Landammanno Appenzellae.

IX. ARGUMENTUM.

COronidem operi imponat eximia gentis Helveticae corona, F. Nicolaus Asceta: ut spissiori Epistolarum praesentium caligini lumen aliquod impertiatur ab illo D. DEI seruo, qui inter senticeta Helvetiae, quasi stella matutina in medio nebulae emicuit, orbemque et vitae sanctioris exemplo, et oris modestissimi Verbo illustravit. Prioris synopsin Epistola V. pertexuit, de posteriori suprema haec tractabit, exponetque salubria quaedam dogmata, quibus ipse in Comitiis Stanzii, Helvetiorum Proceres, ad concordiam, integritatem, atque constantiam fuit abhortatus, Anno Christi 1481. Petrus Hugo in Vita eiusdem. c. 9. et 14. Ioan. Ioach. Eichhorn. c. 15. etc. NICOLAUS DE FLUE, Eremita Subsilvanus. HELVETIIS.