12 February 2004 Ruediger Niehl
TEI header and markup added; typed text - structural markup complete (but sp-tags in dramata incomplete) - no semantic tagging - no spell check
19 March 2004 Ruediger Niehl
TEI header and markup added; typed text - structural markup complete (but sp-tags in dramata incomplete) - no semantic tagging - no spell check

Eucharisticon. H. B. Iustingensis. Ad reverendum in christo patrem Ioannem. Abbatem monasterii bebenhusen.

O conviva tibi fuerim venerabilis abbas
(.Etsi me nunquam tali dignabar honore.)
Gaudeo: tractasti laute atque humaniter ipse
Bebelium: fueras hilarisque et frontis amoenae
Hic placuere sales: placuit facundia linguae
Seu romana velis fari: aut vernacula verba
In primis placuit tanti clementia patris
Ignotum quae me tanto tractarit honore
Ergo ego li nequeo dignas persoluere grates
Dii dent incolumem tibi dii dent nestoris anno
Nec plus optandum est: a te nam cetera sumes
Non sunt ingrati vates: sed munera tantum
Illorum versus: sequitur quos fama perennis
Accipias igitur laeta dignissime patrum
Fronte meos versus: munuscula parua clientis
Telos

Epitaphium doctoris martini uranii prennynger utriusque iuris monarchae editum per Henricum bebelium Iustingensem.

Huc qui carpis iter: sta paulum: care viator
Atque prius relegas haec monumenta: precor
Uranium nosces martinum claudier isto
Saxo: cui similem non habuistis avi
Hic patriam nostram decoravit laudibus amplis
Ingens teutonici fama decusque soli
Qui consulta patrum: legum vel quicquid in orbe est
Aonerat: et magno cum cicerone loqui


image: s119

Usque adeo: ut paulus merito vel scaevola possit
Teutonicus dici: sulpiciusve gravis
Cuius ob ingenium germania tota nitescit
Ingenio cuius cessit et italia
Immortalis erat: virtus si mortis ab ore
Eriperet quemuis: si sophiaeque nitor
At nec bellerophon pulcher: nec fortis achilles
Effugit nigras fatiferasque deas
Et salomon sapiens lethi est tristissima passus
Classica: virtutem care viator ama
Haec dat post obitum nomen venerabile mundo
Sola dat aethereos scandere posse thronos

Tetrastichicon de eodem

Antistes legum: et germane gloria terre
Martinus tumulo hoc clauditur uranius
Auspicio cuius meruit germania laudis
Galli quicquid habent Ausoniique viri

Sepultus in bebenhusen familiarissimus Abbati dum vixit.

De obitu eiusdem et fragilitate humana. Ad reverendum in christo patrem. Ioannem Abbatem monasterii bebenhusensis. epigramma. H. B. I.

Aspice Joannes patrum celeberrime: quicquid
Nobile mundus habet quam cito depereat
Aspice quam volucris sit mundi gloria: quam sit
Spes hominum fallax vivere posse diu
Quandoquidem uranius nostro clarissimus aevo
Concidit ante diem: nec revocandus abit
Qui bonus et prudens fuerat: qui noverat unus
Quicquid legiferi philosophique docent
Desine qua propter ullis homo fidere rebus
Nec speres longos vivere posse dies
Nam si mane rubes: marcebis vespere forsan
Lilia ceu campi florigerumque decus
At vixisse diu nil prodest: vivere mundo
Mors quia dicenda est: exiliumque grave
Jactamur curis et sollicitudine multa
Tristibus haec lacrimis vallis amara scatet
Ut post exilium praesens post mille labores
Afflicti in patriam scandere iure queant
Hic ubi felices tandem sine fine triumphant
Ad quam nos omnes duc bone christe: precor


image: s120

Telos

Elegia extemporalis H. B. In mortem nobilis et praestantissimi viri hartmanni de eptingen Canonici Basiliensis. 1500

Plangite pierides nunc mecum plangite musae
Et tristi plangat flavus apollo lyra
Ille etenim hartmannus vestris depastus in hortis
Qui coluit vates fovit et usque pios
Concidit et tepidi factus iam praeda sepulchri
Ah miseris nobis qualis amicus erat
Hic mihi maecenas fuit hic spes unica vati
Ille parens alter totus amicus erat.
Quem semel aspicerem soleo liquisse suevos
Sole sub ardenti raurica tecta petens
At simul ut fessum vatem basilea recepit
Invenio dominum mortis adisse viam
Oh ego quos gemitus quaenam suspiria mixtis
Cum lacrimis dederam: fletibus ora rigans
Atque fidem mox inclamavi hominumque deumque
Insultans morti mortiferaeque deae
Immansueta cohors: quid vos iniustius inquam
Quas resecare iuvat nobile quicquid erit
Nam si virtutes quemquam fecisse perennem
Atque animus posset fortis et egregius
O parcae immites numquam disrumpere fila
In manibus vestris tam licuisset enim
Sed frustra querimur: nun quam lamenta dolores
Tollunt: et rident nescia vota dee
At mihi dilectus si quid deliquit amicus
Impetra veniam virgo sacrata poli
Nam si tu a nobis oculos averteris euheu
Occidimus miseri nec medicina subest

Epitaphium eiusdem hartmanni

Eptingense genus iacet hac hartmannus in urna
Nobilitatis honor cecropiaeque deae
Si quem virtutes si quem doctissima pallas
Cum probitate pium ducere ad astra solent
Illius ad superos erit acceptissimus omnes
Adventus: faveas cui pia virgo poli

Ex basilea. 1500. festo Magdalenae

Finis