23 September 2003 Jolanta Wiendlocha
Markup added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - manual spell check

Viro venerabili atque sibi amicissimo Georgio Herman, Canonico Augustae ad sanctum Mauricium. S. D. P. H. Bebelius.

Cum sis homo Georgi omnium carissime ad liberalitatem natus, omnium doctorum atque studiosorum amator singularis, hospesque iucundissimus, quod ego ipse expertus sum, non sine impensa tua, indignum duxi, ut nullum in libris meis locum omnino haberes. Sed cum iam nullum offeratur argumentum idoneum, nullaque satis efficax occasio, ne nihil omnino facerem, volui nunc sub


page Aa5a, image: s082

tuo nomine iocari in eos qui sine fronte nihil non audent quique in caelum se scandere pollicentur. Eorum enim impudentia taxanda est, qui astrologiam profitentes, mirum immodum in dierum observatione et iudicio errant, ut quem serenum dicant, illum maxime pluvia occupet. adeoque contrarii sint inter se in iudiciis, ut nihil magis sit alienum a veritate quam eorum prognostica, unde non obscure declarant rerum futurarum eventum, non volo in firmamento caeli, sed in eorum numeris, non contineri, his nugis et strophis motus. Doctorem Henricum Ritter Starrenvuadel vulgo appellitatum, tibi olim notum, existimo commendandum. Qui cum haberetur imprudens et Morio, in hoc tamen prudentissime egit, quia cum alii ex astris futura praedicerent, ipse se serio praeteritorum Vatem atque divinatorem praedicabat. Ego itaque tam huius exemplo, quam aliorum mendaciis admonitus, veram affero practicam, ut ita loquar, quae in omnes annos duratura. procul abest a mendacio. quam ut effuse rideas, tibi uni dedicavi nuncupatim, adiunctis etiam Henrichmanni tui, immo nostri, prognosticis, quae ut ille traduxit ex vernacula nostra, ita ego dictitante mihi quodam amico ex Etrusca lingua. Reliquum est, ut summo desi- derio desiderem semel tecum esse, una cum Henrichmanno tuo, et Michaele Coccinio, cum quibus optime agitur. qui relicta Tubinga felicius meliorique sorte vitam agunt quam apud nos. Conditio pinguis, et honestissima alterius tibi nota est. Michael autem nuper cum honore et gloria et Italia in patriam repedavit, secretarius et cancellarius vicarii et gubernatoris, vel (ut cum vulgo loquar) locum tenentis ducatus Mutinensis, allatis secum quattuor historiarum libris, quos de motibus bellorum nostrae tempestatis in Italia tam verissime quam elegantissime conscripsit.

Vale, et litterarum litteratorumque


page Aa5b, image: s083

patronum atque principem, decus et ornamentum tam Suevorum omnium quam Augustensium, Conradum Peutingerum salvum esse meo nomine iubeas. Iterum Vale ex Zvifulda. vi. Kalendas. Augustas Anno domini. M. D. XII.

Prognosticon ex Etrusco sermone in latinum traductum ab Anno domini. M. D. IX. usque in finem mundi.

Prima Propositio.

In hoc atque futuris annis crescet vinum et triticum, legentque homines multa genera frumentorum, timendum tamen est secundum sententiam Hali Habenragel, ne parum congregent qui praediis carent, aut seminare obmiserunt, nisi aliorum possessiones invadere velint.

Propositio secunda.

Per oppositionem Saturni cum Marte indicatur preciosius futurum triticum quam milium, et milium acceptius quam lolium.

Propositio tertia.

Eadem et evidentiori ratione suspicandum est minus et tenuius frumentum collectum iri in montibus quam planitie, ea etiam de causa quia minus seminis committetur montosis praediis propter siccitatem et lapides.

Propositio quarta.

Frequentiori in usu erit panis triticeus quam milii.

Propositio quinta.

Alcindus item tradit, plus vini extorqueri de uvis quam piris et aliis fructibus, et si uva non bene maturuerit, erit vinum acerbum.

Propositio sexta.

Vinum Cretense, quod Malmaticum vocant, carius erit quam vinum vernaculum. erit etiam melioris saporis. hoc quilibet bibens testabitur, nisi laesum omnino fuerit palatum. Plus item iuvabit naturam hominis quam nostrum. Nam mane sumptum stomachum confortabit, meridie refrigerat corpus,


page Aa6a, image: s084

vesperi sitim extinguit.

Propositio septima.

Caveant sibi quorum arbores arefactae sunt in praediis eorum, quia fructus non producent propter lunae oppositionem.

Propositio octava.

Plus vescentur homines piscibus et leguminibus in mense Februario et Martio, propter observationem quadragesimae quam aliis temporibus anni. In rariori tamen usu erit piscis apud pauperes propter respectum Aquarii contrarium pecuniae, ut notat Albumasar in quarto tripartiti.

Propositio nona.

Propter altercationem quorundam signorum caelestium sciendum res quasdam nocivas futuras usui humano. Ad cavendum hunc influxum abstinebis ne lapides et paleas devores.

Propositio decima.

Tempore belli caveant belligerantes utriusque partis ne vulnerentur. timendum enim ne aliqui moriantur quia si moriantur, non facient amplius bellum, ut conveniunt omnes astrologi.

Propositio undecima.

Civitates Italiae Roma, Florentia. Senae. ceteraeque omnes erunt in iisdem locis ubi exactis temporibus fuerunt et hoc secundum sententiam Ptolemaei.

Propositio duodecima.

Multi vagabuntur per diversas regiones et loca longinqua. aliqui tamen in propinquo manebunt non ulterius progredientes propter penuriam viatici. aliqui vero procedent non timendo latrones propter divitias conquirendas.

Propositio tredecima.

Propter solis asendentem in leone, iuxta Hermetis sententiam, calidiores erunt Iulius et Augustus ceteris mensibus.

Propositio decimaquarta.

Propter naturalem et consuetum cursum solis longiores erunt dies aestatis quam hiemis.

Propositio. xv.


page Aa6b, image: s085

Propter altercationem Saturni cum Piscibus plus nivis et glaciei imminebit nobis tempore hiberno quam aestivo. et plus in locis alpestribus quam planis.

Propositio. xvi.

Imbres hoc anno erunt humidi propter respectum Aquarii.

Propositio. xvii.

In aestate lilia et rosae in copia provenient. sed timenda tunc tonitura et fulmina. In autumno folia de arboribus cadent, camporumque decus. flores deflorebunt et marcescent. In hieme homines ad vinum bibendum erunt inclinati, ut communis schola astrologorum dictat. In vere omnis vis terrae erigetur ad producendos flores et frumenta.

Propositio. xviii.

Considerata virtute planetarum, reperio stellas numerosius videri medio noctis quam diei. Verum cum caelum nubibus obfuscatum fuerit, nec noctu, nec interdiu apparebunt.

Propositio. xix.

Corripientur homines diversis infirmitatibus secundum diversas eorum complexiones, ut ita dicam, ille laborabit e pedibus, alter febribus. hic dysenteria, ille lumbagine. Aliqui autem convalescent, alii morientur.

Propositio. xx.

Sani melius habebunt quam infirmi, pariter divites quam pauperes.

Propositio, xxi.

Plebei et opifices nisi laboraverint, multi eorum patientur penuriam victus. ut Hermes probat per ascendentem Scorpionem.

Propositio. xxii.

Tam principes quam populares hoc anno timere habent mortem.

Propositio. xxiii.

Piscatoribus nonnullis res infortunatae sunt, praesertim si piscatum iverint in montibus vel paludibus propter aquarii siccitatem, ut in tabulis Alphonsi videri licet.


page Aa7a, image: s086

Propositio. xxiiii.

Coniunctio Veneris cum Iove demonstrat quam plures feminas praegnantes fore, quae ante gravide non fuerunt. et si masculum conceperint, parient masculum. si femellam parient femellam. Quod si magna coniunctio fuerit Martis et Veneris fient et virgines gravide. quoniam Sagittarius in corpus earum aget, ut concordant uno ore tam physici quam astrologi.

Propositio. xxv.

Iuppiter intensus sub signo Leonis significat magnam publicum et cimicum futuram copiam. nec speret eos quisquam capere noctua vel fistula aucuparia.

Propositio. xxvi.

Plures ferae capientur in campis et silvis quam in urbibus, secundum opinionem Alcindi.

Propositio. xxvii.

Advocati, procuratores invigilent bene suis officiis et causis, si voluerint venari sine retibus et canibus. quia si nihil acquisierint, parum exponent.

Propositio. xxviii.

Multae feminae quaerent habitus et formas novas, atque pleraeque delectabuntur choreis, cantibus et instrumentis musicis. nonnullae nocturnis proeliis. nonnullis vero gratum erit laudari. ut Ptolemaeus tradit.

Propositio. xxix.

Cives et magnates operam dabunt variis voluptatibus pro diversitate temporum et appetituum.

Propositio. xxx.

Cum sol fuerit in suo firmamento Padus nec equo nec pede transiri poterit.

FINIS.