8 Feb 2003 Martin Tavakolian
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


image: s001

IACOBI BIDERMANI E SOCIETATE IESU HERODIADOS. LIBRI TRES, Sive DD.INNOCENTES CHRISTO-MARTYRES, AB HERODE TYRANNO CRUDELITER CAESI Formis Academicis. DILINGAE Cum Privilegio Caesaris, Auctoritate Maiorum. Apud UDALRICUM REN. ----------------- M. DC. XXII.


image: s002

TUNC HERODES. IRATUS. EST. VALDE ET. MITTENS OCCIDIT. OMNES. PUEROS QUI. ERANT. IN. BETHLEHEM ET. IN. OMNIBUS. FINIBUS. EIUS A. BIMATU. ET. INFRA Matth. 2.


page 1, image: s003

SERENISSIMO PRINCIPI PHILIPPO GUILIELMO WOLFG. GUILIEL. F. Comiti Palatino Rheni, Bavariae, Iuliae, Cliviae et Montium Duci, etc. Principi Iuventutis: IACOBUS BIDERMANUS E SOCIETATE IESU. LECTISSIME PRINCEPS.

INFANTES tibi scribimus, sed iam militiae gnaros, et bimulos heroas; quos in cunis plerosque, et adhuc nascentes bella excepere oppido cruenta: ubi, quamquam nec aetas aderat, nec vires, quibus


page 2, image: s004

telum stringere, hostemque ferro ferire sinerentur; ita tamen de sinu pugnarunt inermes, ut cum acie victi caderent omnes, omnes de hostis victoria triumpharent. Hos, inquam, tales tibi mittimus, lactentem turbam. Eccui enim alteri ephebulos hos purpuratos inscribere mallemus? Suspicis dudum amasque tu illos; et impense te illi. Nec dubium est, quin utrisque suae sint causae.

Nondum ab illorum aetatula tua te Praetexta longe seiunxit: et est morum elegantissimorum adhuc innocentia ea, quam ipsi supparem suae lubentes agnoscunt: eaque similitudine delectati, serenissmo clienti benevole patrocinantur. Ad haec praeclarum est aliud, nescio quod studium, quo eos tibi haud paullo arctius coniungis. Nam, ut teneri etiamdum illi ac bullati milites, FORTIA PATI pro Religione generose didicerunt; ita te vident pulchris initiis iam nunc puerum ostendere, pro eadem illa propediem FORTIA FACTURUM.


page 3, image: s005

Ceterum est, cur tibi, quem sexennem adhuc, non modo ad hanc praetextata aetatis innocentiam exprimendam; sed ad HEROUM quoque decora aemulanda, iam docilem videmus, prolixe gratulemur: quod in ea fortuna genitus es, ut non longe tibi sint inquirendi, quorum heroicas virtutes imitere. Exemplis enim domesticis abundas: quando in oculis assidue versantur, PARENTUM, conspicua in DEUM Pietas; Charitas erga cives admiranda; adversus inopes effusa Liber alitas; Humanitas in omnes, et quidquid aliarum virtutum lucere in principe fortuna potest. Quibus tu (nisi opum caelestiam, quam caducarum alii limites forent) id unum succensere posses, quod Philippo potuit Alexander, iam tum in ephebo Magnus: cum quereretur, tot patris victoriis nihil sibi reliquum fieri, in quo suam ipse virtutem experiretur. Secundum hos intueris e vicino, avi tui GUILIELMI, intueris avunculi MAXIMILIANI


page 4, image: s006

(quid nisi Maximorum Principum?) cognata exempla: quibus singulis singulae possent aetates gloriari.

In hoc virtutum heroicarum theatro, vbi tales agere ROSCIOS quotidie vides; non potes tu Magna indoles, quotidie vides; eadem, selicissime assuescas; eosque imitando, facias multa iam PUER, viris Principibus imitanda. Servet hanc nobis INDOLEM virtus: et nostra TE Societas (cuius capacissimum Ingenium litteris nunc imbuit) mox sentiat, in se fovenda et tuenda, vestigiis Serenissimorum pare tum insistere. E Collegio Societatis IESU Dilingae v. Kalend Ianuarias, die SS. Innocentibus festo: M. DC. XXI.


page 5, image: s007

LECTORI BENEVOLO BENE.

QVod nuper Epigrammatis meis et futurum esse praesensi, et factum deinde vidi; ut, quae viri prudentes et magni benevole accepissent, eadem Psylli, et pusilli, nescio qui, nec latini sermonis, nec artis poeticae ignari. libere criminarentur; laudaturi, si sui. similia reperissent: id utrosque in hoc etiam poemate facturos exspecto. Atque alteros quidem, utne aliud velint, obiestor. alteros autem, in incepto pergant, nec ne, (ingenue dicam) non moror. Absolvi se carmen putat, quod a talibus condemnatur; damnandum profecto, si illis placeret. Cum praesertim pueros audiam quosdam heri natos, et adhuc a matre rubentes, ipsum velle Maronem, (ingenium tot saeculis et ingeniis laudatum) in ordinem redigere, et inter poetarum lixas iam reconsere; quod planius scripserit, quam


page 6, image: s008

putent oportuisse; quodque cum Pacuviis antique et horride, cum Papiniis tumide, cum Persus obscure loqui refugerit. Digni censura sua ridiculi censores. Quibus sicarmen hoc parum videbitur grande, sciant de Infantibus, non Gigantibus scriptum esse. Porro prioribus illis, rationem instituti mei breviter edam.

Anni sunt haud minus viginti, cum adolescens inter alia poemata hoc de Infantibus Herodianis composui: argumentum pluribus poetis libatum prius, aut strictim exitinere contactum; a nullis, quos viderim, uberius et ex instituto perscriptum. Sumpsi primus scribere: et ad conandum aliquid, trahebar affectu. Id ubi legere postea quidam aut audiere, excitati suavissimo lemmate, eosdem Infantes suis sibi epigrammatis exornandos merito putarunt: quos opinor, alii aliique excipient; dum sese in Caelites hos praetextatos totus olim Helicon effundet.

Tres operis constitui partes; Harum prima caedes commemoratur: verae


page 7, image: s009

quidem illae, ac faedae; etsi non eo sortassis modo, quo reipsa sunt perpetratae; certe autem quo patrari potuerunt. Etfas fuit poetae, ubi historia tacuit, verisimilia divinare. Neque enim, quos in Aeneide legimus cecidisse, ferrum ea parte omnes receperunt, qua carmini visum fuit. In nominibus decorum fuerat, si gentilia deligerentur. Sed ea fuere Hebraea, sane magnam partem aut aspera, aut ad numeri leges contumacia; ut pleraque me a Graecis Latinisue (quibus Iudaei iam per id tempus assueverant) opportuerit accire. Quod ne idem in Graecorum fabulis auderem (quarum feracissima poesis est) obstitit gentis Religio: ut satius mihi fuerit, aliquam nitoris poetici (qui plurimus inde se offerebat) iacturam facere, quam ab hoc decoro iudicioque discedere. Placuit tamen quasdam Imagines, seu penicillo, seu acu pictas poemati permittere: quod ab iis auctoribus numquam ego steteram, qui Iudaeis omni Imaginum usu fuisse interdictum censuere: cum iam olim in


page 8, image: s010

eorum partes discesserim, quibus visum est, non aeque omnes imagines, lege aut more vlle, Iudaeis negatas fuisse. Et sane expediebat poesi hanc opinionem alteri anteferre.

Altero volumine, caesorum pridie Infantu exsequiae narrantur. Additi ludi, quos Herodes, velut periculo defunctus, militum ductoribus in Circo dedit. Sed adortae illum denuo curae, filium ei, nondum trimulum, in suspicionem adduxere: quem idcirco, (si Macrobio sides) ceterorum neci impius parens auctarium adiecit.

Postremus labor, varie divisus; iam caesi agminis manes, ad Elysium pratum consequitur: ubi longam proavorum seriem complexi; denique a vate divinitus edocentur, quibus olim poenis reservetur Tyrannus; simul aliorum faeda quaedam supplicia monstrantur: Iam profugum ad Aegyptios Iosephum; ibique cum Puero et Virgine coniuge exulantem, comitatur; Iam denique in Herodis aegritudine, et postremo eius furore, funereque explicando immoratur, cognosce ingenue lector, et si


page 9, image: s011

qua errasse ingenium videris, homini consitenti ignosce: si quid probaveris, boni auctorem Deum agnosce. Vale.

APPROBATIO R. P. PROVINCIALIS.

EGO CHRISTOPHORE GRENZING Societatis IESU per Superiorem Germaniam Praepositus Provincialis. potestate mihi ab admodum. R. P. N. Mutio Vitellesco Praeposito Generali, facta, tres libellos Herodiados, quos poemate latino composuit IACOBUS BIDERMANUS, quosque nostrae Societatis aliquor Sacerdotes censuerunt et approbarunt, typis edi permitto. Idque manu, et consueto Societatis insigne confirmo. Dilingae XVII. Octobr. MDCXXI. Christophorus Grenzing.


page 10, image: s012

B. IOSEPHO MAGNAE VIRGINIS CASTISSIMO SPONSO INNOCENTISSIMI INFANTIS ET MAGNE EXULIS FIDISSIMO COMITI NUTRITIO TUTORI HOC PRIMUM DE INNOCENTIBUS VOLUMEN SACRUM DICATUM ESTO.


page 11, image: s013

HERODIADOS LIBER PRIMUS.

Infandas acies, Iraeque pudenda profanae
Bella, Palaestinos vetitio populata nepotes
Agmine: Et undantes lactenti sanguine Cunas,
Maternique sinus ululata Biennia, cantu
Promere Musa iubet. Quamquam iallae tabile planctu
Tempus eget, mutasque premit sine pectine chordas:
Turbida cum bimo rorantes sanguine ploret
Mater adhuc Bullas; et hiantes vulnere sonti
Insontes iugulos, et adactum in Viscera ferrum
Tractet adhuc; imberque rubrum inter lacteus imbrem
Cognato de fonte ruat: caelumque solumque
Nondum deposito mutarint gaudia luctu:
Sed ne iussa chelyn moderari, plectra morentur,
(Maeonia quamvis testudine digna vacaret
Materies, Tragico non aspernanda cothurno,)
Insipiam. Rerum tu bimula turba tuarum
Ipsa mihi seriem; et, quem quisque peremerit hostis,
Et, quo quemque modo, (nec enim es rerum inscia) pande.


page 12, image: s014

2.

Iam monitos nemorosa fugam per devia Reges
Moliri, aligeri species inopina Ministri
Iusserat, et Solymae procul evitare potentis
Degeneres fastus, Aulaeque infida superbae
Hospitia. Illi alacres (postquam donata profuso
Expromsere sinu Nabathaeae pondera gazae
Et glebas, Pactole, tuas posuere beatos
Ante pedes) Cunis atra de aeocte relictis,
Per monstrata viae properant divortia, iussi.
Ad patrios, remeare lares, cautique Sabaeos
Hostibus elusis impune revisere fines.

3.

Quos ubi palmiferae fugisse Tyrannos Idumes
Resciit, et structos occulto tramite sensit
Declinasse dolos: nec signa cispita repertae
Ulla dedisse casae; sub qua vagire Cometes
Sceptrigerum infantem praesago ostenderit ortu:
Exiluit, frontemque manu stomachante cecidie
Efferus, et diris Erebi portenta lacessent
Exprobrat ignavae damnosa silentia Faemae.
Nam patefacta fugae citius si coepta fuissent.
Ipse vias sepire metu; et quacumque globato
Milite, tentatos poter at praevertere cursus.

4.

Nunc seris quid rebus agat? Fugientibus instet
Poneminax ultor? Formidatamne cruentus
Progeniem Cunis scrutetur in omnibus, interque
Inscia adoratum incunabula regem
Illud, an hoc, crudelis agat? Demum inter utrumque,
Hoc placuit, fuso respergere sanguine facies


page 13, image: s015

Iam multi potuere meos: quos arctior inter
Nexus erat. Feci iam, barbara Phasidos unda,
(Natorum in iugulos dum me videt ire meorum,
Matre magis durum ut miretur Colchide patrem.
Hos igitur viles cultuque in paupere natos
Quis novus Herodi metus est occidere vernas?
Non oculi spectare timent, nec sueta recusat
Lingua iubere nefas. Audet furor omnia, dixit.
Admotaque manu cupulo, vocat horrida Martis
Agmina: et immani iubet ire furore per omnes
Bethlehemidum fines: ferroque recondita matrum
Pignora rimari, et partus iugulare recentes,
Natali quoscumque sinu considere, quosque
Uberibus pendere, et adhuc rorantia lacte
Ora madere inuet. Per sceptra verenda, suumque
Per caput, et tactum capit is diadema, minatur
Omnia se ferro versurum ignique: rebellem
Si qua dolo genitrix fallens subducat alumnum.

5.

Talia finierat: Cum multis omne furentis
Undique Taenariis inuaditur anguibus agmen.
Numquam tot meminit Lethaea vorago cerasta
Tisiphores errasse sinu. Stetit Aula Tyranni
Vipereis confusa iubis: gentemque perosae
Ipsa Megaera suam, specie terrente refugit.
Sic ubi centimanus Briareus procera tetendit
Brachia, quot palmae, tot idem ore fletere trisulco
Serpentes, informe genus idigitosque per ipsos
Imersere feri, Briareia turba, colubri:


page 14, image: s016

Adspectu tot monstra Dies miratus in uno,
Mutavit subeunte suum pallore colorem.

6.

Haud secus in furias, conspecta Gorgone, versi
Corripiunt sua signa duces; inque arma cohortes,
Et coniuratas adigunt ad Classica turmas.
Cuique suus dat tela furor: Iamque agmene rapto
In sceleris documenta ruunt. Quacumque feruntur,
Carceris Aeolii vis indignata remugit;
Et Naturai nutant Elementa; proculque
Vel rigui saltus, vel amoeni vallibus anines
Triste gemunt; gemit usque cavis e rupibus Echo;
Usque queruntur aves; et in atrum desuper agmen
Obvia Phoebeus convitia despurtales.
Oppida quin etiam cladem vicina supremam
Extimuere diu; sed sormidata cavebat
Nemo mala. Abrumpsunt media de nocte soporem
Sollicitae matres: et inani murmure manes
Manibus occursaent: caecis ululatus ab umbris
Conspecto sine teste venit: cantuque pavendo
Undique feralis volat atraper atria Bubo.

7.

Indicium memorant venient is lugubre belli
Ante alios sensisse Fabrum; qui Coniuge felix
Virgine, Iesseos antiquo stemmate reges
Cognatos numerabat avos: tunc credita partus
Virginei fidus servabat pignora custos.
Huic aetate gravi, vix prima papavera somnus
Sparserat, offusa placidae caligine noctis:
Cum species, humeros oculosque decora, iacenti


page 15, image: s017

Adspicit [(printer); sic: Adstitit] , et gemitu prior eluctante, Quietus
Ergo iaces? blandaque, senex, ait, uteris umbra
Omnia tuta ratus, Iosippe? nec ista moraris
Quas Puero clades, quas Matri bella minentur?
Adspice, quae coeant gentes! ad furiera quanti
Armentur cumulanda greges! Cras agmine toto
Ad peritura rues iuratus moenia praede;
Iamque ruit, mora nulla datur: fuge, et utere nocte,
Tuque Puerque tuus: Pharii pete retna Canopi,
Quaper tela potes: septemplicis ostiae Nili
Portus erunt, statioque tuis fidissima rebus:
Ipse subibo comes simul haec, simul omnnia circum
Intremuere metu. Tenues abit omnis in auras
Alitis hinc species, senis illinc somnia fabri.

8.

Postquam animus rediit, subducere membra grabato
Accelerat senior, visuque obit astra sagaci
Omnia. Monstrum ingens! Caelum adspicit omne
Ac ferruginea late insordescere palla.
Stellis horror inest; et atroci contraehit arcu rubenti,
Luna suam sine luce facem: vacuique per auras
Cum galeis enses, clypeique virique rotantur;
Auditurque tubae fraitus per nubila clangor.
Inde Lycaoniae vestigia lentae Bootes
Miratur proper are ferae, dum praepete motu
Parrhasis a monstris fugit coeuntibus Arctos.
Palluit ipse etiam, Geminos qui proximam urget,
Vasta mole gigas: ac pane cadente machaera


page 16, image: s018

Nudatum stupuisse latus sibi sensit Orion:
Atque adeo stellis nisi brachia fixa rigerent,
Ille humeris iam visas erat labentibus ambas
Ad gladium conferre manus. Quemque ante timebant,
Tunc primum, nutante polo, sibi ceterae secum
Astra Cleonaeum videre timere Leonem.

9.

Territus ostentu senior caelestibus, instat
Exilii comitem, tenera cum prole, parentem
Tallere. Sic cunas positi complexus alumni
(Nox licet atra viam spissa caligine condat,)
Monstratum sestinat iter: dum denique longa
Emensus loca vasta faga, felicia transit
Iugera foecundae, non cognitus exul, Idunmae,
Mox Asiae fines Libyaeque egressus, Olivam
Attigit; excelsis insignem moenibus olim,
Tunc facie squallente locum, veterisque ruina
Indicium; Muris urbique superstite villa.

10.

Hic paucos dum virgo dies cum Prole moratur
Fessa fuge studio; neque porro posse timeri
Ulla Palaestinis discrimina credit ab armis;
Bethlemia venit ecce domo, comit ante Lycisca,
Tityrus; ille gregis moderator Tityrus albi,
Lanigeras qui nuper oves, ad laeta, Iacobi
Dascua, cum sociis noctu tribus unus agebat;
Quando per aerium modulatis vocibus orbem
Ambrosium aligeri cecinerunt carmen ephebi.
Ille ubi Iosippum (foribus qui forte sub ipsis


page 17, image: s019

Arida ligna foce, in tennem cumulabat acoruu [(reading uncertain: print unclear)]
Eminus adspexit, lacrimis sestines abortis,
Tua video, dilecte senex? An conscia formae
Fallit imago tuae? Video, agnoscoque. Sed istas
Quis bonus; error, ait, profugum me duxit adorat,
Finibus extorrem patriis, opis omnis egentem,
Terrarumque rudem? Simul ibat in aescula praeceps,
Haerebatque premens, stetaeque senile rigabat
Non cessante caput. Iosippus Ut oscula fixit
Mutua, et illacrimans aequatum miscuit imbrem.

11.

Tityre (nam stabuli cum nuper ad antra ferebas
Omnibus eximium Puero e lactentibus Agnum,
Tale, reor, tibe nomen erat) ni pauperis, inquit,
Reliquias, coctaeque fugis plebeia farinae
Fragmina (in exilio nec enim nisi taliae restant)
Gratus ades, commune, penu de paupere quidquid
Restat, erit. Iamque ipsa dies ad Iberica vergit
Litora, et instantes veniunt a montibus umbrae,
Iunge larem, nocte atque mane. Sic fatus, herilis
Duxit ad Infantis tacite Cunaebulae. At illum
Occubuisse ratus patriae inter funera per
Tityrus: Ut caedi superesse et vivere vidit,
Accidit ante pedes, lacrimisque recentibus omnem
Lavit humum, et, Taendem iuvat, huc venisse, meaque
Magne Puer, fugisse domo, atque ambage molesta
Ignotas calcasse vias. Tu cara Tonantis.
Progenies, iterumne meis concederis ulnis?
Atque iterum his oculis, atque his iterum [(reading uncertain: print unclear)] ore beatos


page 18, image: s020

Delibabo manus? pedibusque dabo oscula tantis?
Iam facilis iactura mihi; patriaeque domusque
Omnis erit: rerum neque dequerar ulla mearum
Damna: sibi rapiat modici quascunque Tyrannus
Ruris et urbis opes: uno hic infante reperto,
Pauper in exilio maiores reperit exul.
Dixit, et admosis pedis ad vestigia labris
Plurimus incubuit; donec ridente labello
Annuit ipse Puer; seniorque assurgere pronum
Paene coegit humo, iuxtaque recumbere iussit.

12.

Hic vario dum forte moram sermone trahebant,
Nipigitum, (Iosippus ait) memorare, quis error
Egerit extorrem: an patriae fortuna ruinae?
An propriae spectata domus iniuria? dudum
Gestio. Nam parvas nec habet tua lacrimae causas,
Et mandata mihi Pueri fuga, nescio cuius
Est praesaga mali. Miserum me! Tityrus insit,
Quid Iosippe iubes? Mala si qua novissima credis
Argolico tolerasse aliquando Pergama bello,
Omnia visa mihi. Miser his herodia vidi
Agmina; ego his oculis vidi arma nefanda virosque;
Infantumque neces, et fusa cadavera matrum.
Ipse dedi (quid longa moror?) non ultima cladi
a Funera. Nam gemines ad moenia prima nepotes
Paene pares, unaque nurum, prohibere parantem,
Comminus adspexi miserando occumbere letho.
Lethi informe genus! Sine me Iosippe (quid urges?)
Hunc sine me, si forte queam, caelare dolorem.


page 19, image: s021

Haeret adhuc, oculisque tenax occurrit imago,
Qua puerum arripuit, laevoque a crure Lycornus
(Impius Herodis dira e legione Lycornus)
Haereniem, ac passis manibus per inane vagantem,
Dissecuit medium saevus: partemque sinistra
Extulit ostentans, partem manante reliquit
Foedatam squallere solo. Mox alterum adacta
(Ma miserum!) elisit gemina inter tempora clava,
Ossaque dispersit tepido rorantia tabo.
Infelix spectator ego, sed viribus impar,
Quid nisi lamentist superumque hominumque vocarem
Non auditus opem? Quid multis denique? fessae
Ut respirarunt morientum a vocibus aures,
Quas gnati materque dabant, promiscua turba,
Tum nihil Herodi post id ratus esse relictum
Quod fureret; sparsas puerorum maestus humani
Reliquias, luctuque domi aegrescente remansi.

13.

Interea, vix quarta diem subduxerat umbra;
Resciit Herodes, pueri ad Cunabula magni
Pastorum venisse gregem; modicumque colostri,
Et lactis de flore parum, lectamque tulisse,
(Vos meministis adhuc) natalia dona, bidentem.
Omnibus hoc immane nefas, et morte piandum
Continuo. Lycidas mecum damnantur, et Aegon,
Et Corydon; sociis Corydon prior omnibus. Illos
Tunc ego quis casus tulerit; quis ab hoste propinquo
Aut locus, aut error servarit, nescio. Caedi


page 20, image: s022

Memet ego eripui celeri per devia cursu;
Quinque adeo noctes (nec enim confidere luci
Ausus) iter vario silvarum errore peregi,
Donec ad has, Iosippe; DEUS DEUS appulit oras.
Finierat lacrimans: At buxi pallidus instar
Iam dudum Iosippus avet cognoscere totam
Excidii seriem: deploratamque Iuventae
Bethlehemiae stragem longo iubet ordine fari.
Tityrus, immensum quaquam est opus, ordiar, inquit.

14.

Iam Solymis acies instructa a moenibus ibat
Ense minisque ferox; cum proximus ingruit horror
Armorum; et late circum inclarescere vasto
Cornua cum sonitu, Iuvenumque aerata videri.
Agmina per campos, et ahenam spargere luoem
Fama tulit. Fracti rerum formidine, primas
Molinur portas, adituque excludimus hostem
Nequicquam, miseri. Non valla sarentibus obstant
Non validae turres: sed adacto vecte revulsos
Ocius evellit ferrato e cardine postes,
Atque intro violenta ruit Bellona; flagello
Obturgans aciem, stimulosque volientibus addens.
Hinc mihi, quae facies urbi; quae prima cadentum
Audierit lamenta domus; quis telis cruore
Parvulus Astyanax lactanti prima notarit;
Quisque suis Libitina nurios orbarit alumnis,
Et quantus sexu certasse [(reading uncertain: print unclear)] ab utroque volarit
Tecta per et plateas, per et oppida, et aethera clamor;


page 21, image: s023

Quis memoret? Non ora mihi si mille diserto
Eloquii torrente fluant, sperem omnia posse
Illius absolvi fanda atque infanda diei

15.

Primus ibi (memini) non vano numine vates
Ut lituos, et scuta virum, et subeuntia vidit
Signa; iterum atque iterum voce ingeminavit inani,
O domus, o veterum magna incunabula regum!
Impete Nostra ruunt uno decora omnia. Cives,
Arma cito, arma viri: date tela, capessite ferrum:
Imminet exitium iugulis lactentibus. Illos
Arma petunt, illos: faecundae obsistite matres,
In vestros intenta sinus haec tela feruntur.
Audiit, ista palam vatem exclamare Machaon.
(Agmine in infausto qui iuxta proximus ibat,)
Et raptam impatiens clamant is in ora sarissam
Vatis agit: vultuque ferox, male falleris, inquit,
O canis infame caput; Lactentibus arma
Dum solis inimica times. Capularibus aeque
Ut Priamis funesta scias: age, primus ephebos
Ante senex occumbe tuos. Nec distulit ultra
Ora per, et fauces, agili penetrabile telum
Intorquere manu. Portis cadit ille sub ipsis:
Quodque unum potuit, lapsi conatur euntem
Corporis obiectu moriens excludere Martem.

16.

Haec ubi prima dedit sceleris documenta Machaon,
Continuo (veluti cum classica iussit Enyo
Signa dari,) turmas iuvenum clamorque furorque
Praecipitant. Omnes inimico turbine versi,


page 22, image: s024

Pars laxare Seras, foribusque illidere clausis
Annosae properant fragmenta trabalia quercus:
Pars obsessa premunt armis angusta viarum;
Aut in tecta ruunt violenti; et quaeque, lupi ceu
Exstimulante fame, rapiuntque, feruntque, trahuntque
Matresque gnatosque patresque: nec ulla morantur
Brachia nutricum; non ora madentia fletu,
Non sparsae sine lege comae; non livida planctu
Pectora, et effusae spreta inter tela sorores.
Saepe etiam (lacrimis quis pumice durior omni
Temperet?) intentos capiti cum parvulus enses
Cerneret, atque rudes efferret ad obvia palmas
Vulnera, et ipsum hostem iam multa caede ru-
Ore renidenti, gestuque iocante vocaret:
Non animos gestu potuit, non flectere blando bentem
Tela puer risu: sed atroci cuspide pergit
In iugulos saevire latro, Cunasque cruentans,
Tristia cum medio confundit funera risu.

17.

Non secus, ac ventis quoties hiemantibus imber
Nigranti de nube ruit: torrentibus undis
Vix validi montes, vix saxa Ceraunia restant,
Arboreae sternuntur opes, pinusque pyrusque,
Et patulae quercus, et vatum gloria laurus:
Praecipitesque cadunt inhonoro funere cedri:
Nec sua planities Corylos, nec litora Myrtos
Eximias a strage vident: nascentia frondes
Submittunt arbusta suas: fractisque myricae
Stirpibus exspirant: Dryades flevere, suasque
Eruta delectant nusquam virgulta Napaeas.


page 23, image: s025

18.

Forte suas pultes, et amati gaudia lactis
Liquerat Hippolytus; pupasque ex more trahebat
Iam satur, ad soliti dilecta crepundia ludi.
Magnus es bullasque inter puposque togatos
Signorum numerus. vario omnia nomine formaque
Et facie. Huic aureo rutilam de stamine vestem.
Huic candente stolam de sindone mater; at illis
Purpureum subtemen acu ludente pararat.
Indidit ipse ducum Regumque ingentia cuique
Nomina. Pars armis telisque corusca; quadrigis
Pars effulta sedet, famulaque in plebe triumphat:
Pars ex sultat equis. Has dum vario ordine ductat
Hippolytus turmas, mutatque rotatque: satelles
Alter et alter adest, pedibusque erepundia calcas
Barbarus; ac pictos regumque ducumque iugales
Praecipitat. Nihil Hippolyto funestius illa
Clade fuit. Questu vocat indignante parentem
Ergo puer, monstratque rei miserabile parvae
Excidium: immensam veluti calsaret opum vim
Persidis, aut omnes Erythraeo e littore gemmas
Barbarus obtereret plantis properantibus hospes.
Interea in primo ignarus clamore feritur
Ipse caput; rubroque genas humore colorat
Ilicet exundans hiscenti e vulnere rivus.
At nihil accepto queritur de vulneres totus
Hoc agit, ut verum turbatus clade suarum
Calcatos deploret equos; et ludicra pompae
Reddi signa suae, voto sibi poscat inani.
Donec humi super ipse datus magno impete praeceps.


page 24, image: s026

Una etiam pedibus calcatur: ibi ora volutans,
Dum moriente manu direpta crepundia quaerit,
Conatu in medio pupamque animamque reliquit.

19.

Contiguos Susanna lares nova nupta colebat,
Divite nata domo, et non impare laeta marito.
Haec nitidum partu ediderat Solomona recenti,
Optanti Solomona viro. Stupuere parentes,
Vicinaeque nurus caelestibus aemula formis
Ora, duasque faces Indis adamantibus aequas.
Sic Susanna sibis sic visa beata propinquis,
(Heu nimis infelix, venturique inscia!) nixu
Ut nuper defuncta gravi, requiescere coepit
Puniceo securatoro: videt inter opacas
Schemate funesto subrepere Morphea noctes,
Et somnos vexare iocis (consuerat eburnas
Quippa cubans lateri genitrix apponere Cunas.)
Horribilem visu speciem! ludentibus umbris,
Adstantem, positi propter Cunabula nati,
Credit equum (frenoque feri spumantia miles
Ora domabat equi) librare volumina crurum
Altius, ac geminos oculis illidere calces,
Et morsu vexare latus, rigidisque cubante
E puero luctantem animam exturbare lupatis.
Territa mater, Equum, procul a Solomone ferocem
Pellite, clamat, equum: Sonipes mea pignora calcat.
Vix ea cum tenues clamore fugatus in auras
Et sonipes et somnus iit. Tamen anxia gnatum


page 25, image: s027

Poscit et elisos an foderit ungula vultus,
Et sanie fusoque natent praecordia tabo,
Explorat, dubitansque diu, nune ora genasque
Luminaque, agnatasque manus, nunc ceter aversat:
Credere vix oculis demum ausa fidelibus, illa
Prole suam incolumem vere sibi vivere prolem.
Atque utinam fallax ludibria concinasset
Sola sopor: diro evigilasset ab omine mater
Impune; et felix mendaci ignosceret umbrae;
Tuque hodie Solomon, soboles dilecta, parentem,
Tuque tuum Solomona sinu, Susanna, teneres.
Nunc manifesta nimis, nimis, eheu, seria noctis
Omina! Nam densus sub prima crepuscula miles
Adfuit, et noctis ludos Bellona diurnis
Cladebus absoluit. Risit una Hornusque Padusque
Cum Tritone Merope, socio cum Nestore Cnemon
Hornus eques, Marti sacra cetera turba pedestri
Unum omnes Solomona petunt: prior occupat Hornus
Ignarum; et gladio puerum renuente trucidat,
Impingitque pedum immeritis calcaria cunis.
Illum effundit humi: Mox quadrupedante caballi
Exanimem insultans ferrato calce fatigat.

20.

At parte ex alia, maternis pendulus ulnis
Gestabatur Halys; spes tota parentis, et una
Cura parentis Halys: Pario cui marmore forma
Candidior, malisque notata rubentibus ora
Semper erant. Tyrio chlamis illi e vellere semper;


page 26, image: s028

Aurea sed Tyriam mordebat fibula vestem;
Aureus e collo Meander; et aurea circum
Cingula. Nulli olim species aut gloria maior
Omnibus e pueris. Hic nondum certa profari
Doctus, ab invito trudebat verba palato.
Utque semel matrem munilo [(reading uncertain: print unclear)] clamore sonare
Garrulus incepit, iam seratus esse disertum,
Matrem iterum et matrem, lingua titubante vocare
Perstitit, audirique et magnus amavit haberi.
Nec responsa diu cunctata remittere mater
Semper Halyn repetebat, Halyn: quoque altius illa,
Altius ille vocat. Velisti cum vere tepenti
Doctura implumem materno carmine pullum,
Ipsa quidem nido paullum philomela relicto
Considet arboreas alibi inter sedula frondes,
Et procul involucris nascentia murmura prolis
Temperat, inque vicem sequiturque praeitque canentem
Et modulo formare pari docet ora. Laborat
Pullus adhuc impar, matrique sine arte recantat.
Mutua sed cantu alterno dum gaudia captant,
Arbiter intentis dudum adstitit auribus auceps,
Moliturque gradus, et lentis passibus ipsam
Arbor is adrepit non observatus ad umbrans,
Incautumque rapit medio e certamine pullum.

21.

Haud aliter, dum clamat Halys materque reclamat,
Nondum gnara mali, sed adhuc captae immemor urbis,
Accipit ante fores blaesae certamina linguae


page 27, image: s029

Insidiis Tarchon, (qui iam sub limine primus
Constiterat) certaeque tenens vestigia praedae,
Impete praecipiti dirupta per ostia, torti
Fulminis instar, abiti puerumque ut vidit amictu
Purpureo fulgentem, atque auri luce decorum,
Restitit attonitus, meditataque paene pepercit
Stringere tela manu: potuit bellissimus infans
(Tantus erat formae decor) exarmare ruentes
In sua colla manus, ferrique hebetare furentes
Ore hiscente minas. Properavit et ipsa profuso
Plicet argento pro prole Themilla pacisci,
Prodiga cum dandas temere promisit Eoae
Gentis opes, fuluamque vehentia flumina glebam.
(Materni quid enim donare morentur amores
Ut soboli parcatur?) Erat neque caecus ad auri
Illecebras Tarchon: Tamen ut recruduit irae
Primae sitis, nihil ille preces, nihil ille moratus
Promissas crudelis opes, ferro imperat, ipse
Ferreus: et pulchrum invitis violentis ab ulnis
Vellit Halyn. Conatur Halys fugientia plorans
Brachia cognato nequicquam innectere collo,
Brachia, sed coepto frustrantur inania; quando
Porrectae nequeunt vinclo coalescere palmae:
Quippe prius ferri supra gravis incubuit vis,
Atque humero avulsit duplices ab utroque lacertos
Fulminis in morem. Cadit ocius ipse cadente
Semanimis cum matre puer; gremioque retentus
Quo genitus, cupiit posita cum matre moriri.
Nec concessa tamen postremi est gratia voti;


page 28, image: s030

Nam puer inde avulsus Halys (pulcherrimus olim
Iam sanie deformis Halys) calcatur. Amatam
Ipse tamen matrem postremo in funere, matrem
Quaerit; et in matris voce ora novissima condit.

22.

Mox vicina dari turbata cubilia motu
Lamentis eguere novis. Ibi postuma magni
Surgebat soboles genitoris, et inscius haeres
In patrias crescebat opes: Cui nomen avitum
Iusserat Antinoo genitor, si viveret, indi:
Maluit exstincti tamen illi a nomine nomen
Indere Sara patris, puerumque vocare Glyconem.
Nomen inane Glycon, perituraque gaudia! Norat
Iam facili risu venienti alludere matri
Ingenuus, prensaeque udis dare basia labris:
Et voces formare rudes: gressuque labanti
Vestigare solum, iamque a nutrice teneri
Impatiens, rectore gradum tentabat abacto.
Talibus a studiis cum denique fessa labarent
Genua, soporiferos (quamquam Phaethontia caelo
Lampas adhuc medio Tartelssia litora nondum
Attigerat) nutrix languentem portat alumnum
In thalamos. Negat ille quidem, pigramque grabati
Desidis elato damnat clamore quietem:
Ceu praesensa forent postremi fata soporis.
Vincitur imperio tamen, opploransque recumbit.

23.

Illi opploranti nutrix et vana querenti
Assidet, ac dubio quatiens cunabula motu,
Ut placida sensim renuentem obsopiat umbra,
Alternat faciles modulata voce susurros.


page 29, image: s031

Lemma fuit: Qualis reduci Iephtheia [(printer); sic: Iephthiea] Patri
Obvia prodierit, cum nondum immania virgo
Pacta, nec ambigui iurata piacula belli
Nosceret infelix. Aequalibus illa puellis
Exierat comitata quidem; choreasque decoro
Unanimes fecere gradu: ceu festa vocarent
Gaudia. Iamque aliae quatiebant tinnula docta
Sistra manu; alterno reboantia tympana pulsio
Tendebant aliae: certabant vocibus omnes,
Vestituque omnes: sed ab una Iephthide victae
Vocibus et sustrus et rebus in omnibus omnes.
Clarior in reliquis Lunai lampas ut astris
Omnibus una praeit: tegitur Cynosura suunsque
Gnosia sub mittunt Cycneaque sidera lumen.
Illa autem ut gemitus conspectum sensit in altos
Erupisse patrem, lacrimasque repenie cadentes
A redeunte; videns male se victricibus armis
Occurrisse, genas expalluit aegra, manusque
(Iam totum strictura patrem) patre territae ab ipso
Rettulit, et gressus amissa voce repressit.
Mox vero ac vires animumque virago resumsit,
Votaque cognovit pacti iurata paterni;
Haud pertaesa necem, modicas a patre poposcit
In silvis agitare moras,lessoque bimestri
Deplorare citae ventura silentia mortis.


page 30, image: s032

Concessit genitor. Mox iuncta Sodalibus illa
Virginibus, lucos nemorumque umbrosa pererrans
Institit Aonio modulari carmina planctu,
Carmina, Getuli quae colla iubata Leonis,
Et nemoris silvas, et inhospita lustra moverent;
Non movere patrem. Pacti memor ille severi,
Perstat adhuc animi certus: numeratque petitos
Ad lamenta dies, atque omnes imputat horas.
Altera cum demum coiissent cornua lunae,
Iephthida ferales genitor revocabat ad aras.
Nec revocata necem fugiebat virgo; sed ultro,
Post quam terna fero libaverat oscula patri,
Supremumque vale sociae moritura coronae
Dixerat, alta oculis extremum ad sidera versis,
Candida libratae subiecit colla securi.

24.

Talia prolixe sopito fata Glyconi
Occentarat anus, de more; et plura parabat
Subdere nequicquam: cum rupta per ostia Blennum
Hoplomachumque videt gladiis accurrere nudis
Sanguineque adspersis. Cantu illa repente relicto
In lacrimas effusa fugit; roseumque Glycona
Immemor exponit crudelibus. Ipse trahebat
Iam tenues rhonchos ignarus, et omnia circum
Fida ratus. Telis hic ecce micantibus hostes
In puerum ambo ruunt; pectus ferit alter, et alter
Per iugulum, atque omnem per Cunas exigit ensem.
Ipse graves oculos vana spe tollere nixus
Deficit, et claudens iterate lumina somno.


page 31, image: s033

Excipit illapsam per hiantia vulnera mortem.

25.

Quam simul cladem genitrix, intentae quas illis
Dum famulas penso exercet Tharbita diurno.
Audiit, excusso ruit in penetralia fuso
Per vacuos turbata lares; visoque cruore
Et cunas per et uda natante cubilia, tollit
Horrida clamorem, quantum furiata Mimallon
Cum stimulante ruit Trieterica ad Orgia Baccho
Hic laceras fodi: ungue genas, hic pectora pugno
Indignante petit: sparsisque timenda capillis
Nunc procumbit humi, nunc incunabula prensans
Reliquias animae perfosso in corpore captat.

26.

Mox prolem Faustina suam, mox altera
Sensit Hibisca suam. Vicinis utraque tectis
Concordes coluere fidem: communibus ambae quaerere
Ante bonis laetae, nunc tristes tristibus ambae.
Illa prior, veniente fugam praedone parabat
In sublime domus; ubi pignora turribus altis
Abderet, a ferro scrutantum intacta latronum.
Obsedit mors ipsa viam. Nam pone secutus
Miles, ut adspexit sublimem evadere, promit
E pharetra, et laevas laxato conjicit arcu
Noxia per costas hamatae tela sagittae.
Nec matrem satis est fixisse: sed exiit ultra
In sobolem, et lateri lethalis inhaesit arundo.
Occubuere pares. Neque prodiga duplice telo
Morseguit; poterat iaculum commune duobus


page 32, image: s034

Sufficere, atque una simul ambo occumbere plaga.

27.

Hos iaculo dum Patca ferit ludente, propinquos
Interea grassata lares Bellona tenebat,
Parvum ubi Hibisca manu misere raptabat Helissum
Anxia, postquam omnem faedari caedibus urbem,
Vicinaeque domus incendia viderat: amens,
Quo fugimus, mea vita? inquit. cervicibus instant
Ferrea tela tuis. Simul haec, simul ungue recuruo
Ora ferit, vulsosque trahit miseranda capillos,
Et lacrimis confusa furit. Miratur Helissus
Quid subiti casus, querulaeque insana parentis
Tot lamenta velint? Illi tamen ipse gementi
Aggemit; ignarus quae sit sibi causa gemendi.
Quid faceret deprensa parens? Specus acta recessu
Posticos aderat subter secura penates,
Fornicibus supra, solido circum obdita topho,
Et munita seris. Cimelia ditia quondam,
Nunc deserta specus. Condi illue mater Helissum
Cum nutrice iubet, si parcere forte latebris
Atropos, et nato queat exorata (sorore
Non renuente) colus vitale extendere filum.
Ac ne qua metuat tetrae caliginis antrum
Cum cutrie puer; melimela et dulcia liba
Addis Hibisca, penumque omnem Saliaribus imples
Illecebris, malisque pyrisque, etsi qua nuceto
Pruna in Idumaeo, Syriave volema Damasco
Repperit, illa uni genitrix promittit Hellisso
Pyreat utri lacrimis, linguaeque silentia discat.


page 33, image: s035

Heu, quanta humanas frustrantur inania mentes?

28.

Vix subiere locum; iamque aedibus acriterimis
Intenti, obiectos convellunt cardine postes,
Latronum glomerata manus, Sipylusque Lycusque
Asfysiusque Dymas, Tyriusque Choraebus, et Acron,
Et Dromus et Nomius. Non tanta furentibus ira
Tigribus, a pastu nemorum si quando reversae
Inveniunt catulis spelaea tepentia raptis;
Quanta Dromo sociisque fuit. Rimantur opacas
Ingressi latebras. Alii ancillantia pugnis
Agmina circumstant; alii materna minantus.
Viscera demersis (proles nisi mascula datur)
Scrutari gladiis. Audax negat illa, virile
Esse genus: famulasque omnes testatur, et omnes
(Tres aderant) vernas. Illi fari omnia docti,
Inepediant scelere ut scelus, in mendacia iurant.
At Siphlus nondum ipse fidem, nondum ipse Choraebus
Esse rati; Ferrum, simul, in praecordia, ferrum.
Ingeminant: summamque cutem simul ambo cruentant.
Hic (seu terror erat, seu vis inopina doloris)
Haud secus, ac telis traiecta exclamat Hibisca
Altius. Auditam genitricis noscit Helissus
Continuo vocem; poenitisque e sedibus, (Echo
Hei nimis infelix) iniussa voce reclamat.


page 34, image: s036

29.

Advertere sonum Nomiusque Dymasque Dromusque,
Et cauti indagant, quibus illa remugiat antri
E latebris Echo: longaque indagine circum
Abdita rimantur: dum devenere cavernas
Ignars. (Nec enim indicio se prodidit antrum)
Hic vagire puer repetito murmure coepit,
Blandirique levi nutrix audita susurro,
Et querulis mera mulsa labris, merae mella propinans,
Non potuit caeptos ulla arte recondere fletus.
Ergo avidi ad deprensa ruunt hypogaea: dehiscunt
Denique, ter denos effracta arietis ictus
Ostia. Confestim patuit miserabile furtum,
Praeda negata diu. Simul exclamare parentes,
Collacrimare puer; simul anxia turba, ministri
Currere, et elatas a fideras tendere palmas
maesta soror: Per ego hanc animam, per ego omnia vestras
Oro, inhibete manus. Nihil est a fratre timendum.
Quo ruitis? puer est. Pueri miseresctte, si quis
Sensus adhuc, Toto locus isto in corpore nullus,
Quemm feriatis, erit: per id haec ego sidera testor.
Invasitque pedes, genibusque Camilla duorum
Implicuit validos, cadi obluctata, lacertos.

30.

Flexerat hac facie Nomiumque Camilla Dromumque,
(Nam lacrimis inerunt violenta potentibus arma
Et restabat ei Sipylusque Lycusque Dymasque


page 35, image: s037

Exorandus adhuc. Sed enim frustrata, querelis
Ante suis cautes, atque acroceraunia flectat
Marmora, quam tales humano in corpore Tigres
Ocius ecce Dymas infantem avellit ab ulnis,
Allisurus humi; nisi collum ante occupet infans,
Carnificemque manu renuentem utraque moretur:
Ceu libare paret crudelibus oscula malis.
Impediit ferrum grave pendula sarcina, nusquam
Extricare Dymas ut collum a poncere posset;
Vulnere ni Sipylus postico figere pendens
Maturasset onus; tenui qui terga veruto
Fodit, in averso dum pectore mucro quievit.
Labitur exanimis, manibus non sponte solutis,
Inque paevimento querula ora supinat Helissus.

31.

Inde alios alii effusi per compita caedunt,
Ut sors quemque dedit. Manuelem obtruncat Hylactor,
Arsacium Pyrrhus, Narcissum barbarus Aeglon
Te Menelae Colax, et te Meleagre Coniscus,
Hunc manuum pugnis, illisis calcibus illum.
Mox Salmona Milo, mox Cyrum Fhorbus: Amyntor
Timotheum, Babylam Ptolomaeus: Himilco Telonem
Theronemque Gyas. Theronque Telonquo gemelli
Omnia tampariles, nutrix ut saepe negarit
Esse duos, unus cum posset uterque videri.
Ipsa parens ignara diu, si quando videbat
Alterum horum, alter, dubitabat, an alter adesset.


page 36, image: s038

Huic tamen (heu ferri furias immitis) utrique
Ferreus unanimem disclusit pugio vitam:
Unus utrique dies natalis: et unus utrique
Ultimus, unaoris species; formaeque venustas
Una erat: et tumulus nunc demum est unus utrique
Ite pares animae, concordibus ite choreis
Eysiae per amoena plaga: neque vestra seorsim
Gaudia quisque suis divisi carpite votis,
Sed velut occasu potuit sors aspera fratres
Unanimi sociare duos, ita laetior ambos
Vos viderat sociae solatia iungere vitae.

32.

Excipit hos numerosa cohors, quos divite censu
Natales aluere domus: Cordusque Thousque
Et Lamus et Memnon; Mariae Lamus unicae; Memnon
Unica Iudithae soboles. Et Acanhus et Argus.
Ille Senatoris bullata propago: Toparchae
Iste nepos; multo toga cui praetexta rubebat quid Ostri
Murice: Mox proprio, puer ab miserande
Delectat sanies aliena? cruore rubebas.
Post Samus et Marnas, Calarisque Bathonque Learchi
Progenies. Horum mihi cognita singula pridem
Nomina; quod patrias solitabam creber ad aedes
Aut faeta portare agnum de matre cadentem,
Aut agere errantes consuetum in ovile bidentes.
Quid reliquos memorem? Incertum sine nomine vulgus


page 37, image: s039

Plebeiaeque domus misera inde fletaque pubes
Sternitur, ac variis animas in mortibus efflat.

33.

His diffissa fluunt ab hianti vulnero caesine
Tempora, partitique natant in sanguine vultus.
His punctim fodere gulas mucronibus: illis
Desuper incussa caput elisere bipenni.
Hic capulo effusum supra incumbente cerebrum
Spargitur: Hic molles etiamnum ad spicula costas
Objicit, inque unum duplicatus labitur ictum.
Pars distracta manu; pars suffocata morantes
Exspirant animas. Heu! quantum pota cruorem
Hausit humus! quantum fluvialis sorbuit unda?
Cum detenta palam lactentibus ubera gnatis
Infestae rapuere manus, illosque reductae
Cautibus; aut Pariis misere allisere columnis;
Aut patrio (reptare prius quo saepe solebant)
Afflixere solo, aut altis egere fenestris
Praecipites; aut intenta fodere sarissa.
At non sola sibi puerorum turba supremuns
Illum babuere diem. Pariter cum prole parentes
Occubuere sua, dum pro se quisque rigentes
Conantur gladios, mortemque avertere passis
Crinibus, aut spretis ruere in sua vulnera passis
Tam crudelis amor materno in pectore saevit.

34.

Sicut ubi nidos infesta colubra tepentes
Repperit alituum, potuitque afflare venene
Aeriam [(reading uncertain: print unclear)]
(dum mater abest ad pabula) gentem


page 38, image: s040

Indefensa cadunt pullorum corpora, nidisque
Implumes moriuntur aves: simul atque reversa
Vipereo mater videt in tabescere morsu
Plumantes animas, vitae incubat immemor, ardens
Ipsa mori, et sese teneris impendere natis.
Mox igitur (mirum!) praecordia plumea rostro
Ter proper ante ferit; fusique liquore cruoris
Abluit exstinctos. At tu (nisi fabula fallit)
Matribus, heu! longe nostris felicior ales:
Quippe tui incolumes ex ipso funere pulli
Continuo, quamquam genitrice cadente, resurgunt.
At nostrae cum prole cadunt; proprioque liceri
Funere, gnatorum nequaquam funera possunt.

35.

Iam mihi adhuc videor, Iosippe, videre Lycasten,
Ut metuens fugiat, ferroque sequente, biennem
Phaedimon amplexu non dimissura recondat.
Ac, licet hinc atque hinc praedones ense minentur,
Hinc tamen illa atque hinc praedonum occurrit in enses
Impavida; et soboli nullam superesse per horam
Testatur se velle suae. Cui multa precanti
In latus hasta subit; nec caesa in matre quiescens,
Exiit in prolem, cognataque funera iunxit.

36.

Altera mox bimo periit cum Nestore Martha,
Altera item (quamvis illi iam trimulus ibat)
Cum Samuele suo Iustina; recentibus aucta
Divitiis nuper, sed non fruitura receptis.
Tu quoque delicium Samson breve matris Himellae,


page 39, image: s041

Matris in ore cadis. Nondum tu robur aviti
Sanguinis ah nondum Samsonia brachia noras;
Qualibus ille Syros olim terrere leones.
Atque Palaestinas mavortia corpora turmas
Exiguo in eventae maxillae fundere frusto:
Aut vigilum ex oculis non conniventibus, ambas
Alter Atlas potuit portarum tollere valvas;
Aut stabiles utraque manu quassare columnas,
Tectaque in ultricem traebere indignata ruinam.
Nunc solum tibs nomen eraet Samsonis, et uno
Militis imbells Samson Superaius es ictu.

37.

Has autem ut fieri primainter moenia caedes
Audiit extremo murorum abstrusa recessu
Cordula, Thobiae nurus ultima, quaesiit arctis
Provida rebus opem: Nec suffectura parandis
Defuit hora dolis, cum necdum proxima circum
Arderet bello vicinia. Parvulus illi
Aedibus in maegnis iam tum ludebat Helorus.
Doctus arundineos stabulis nutrire caballos,
Et tenui niannos in gyrum flectere freno:
Aut picto biiuges agitare inpulvere currus.
Progenie sed ubi iugulari fama virilem
Rettulet, immunesque exire a clade puellas,
Nil successuros pronato repperit aestus
Ingeniosa parens: in Heloram vertit Helorum.
Omniaque exemplo ludi puerilis ademit
Gaudia, abegit equos: et, stirpis ne qua virilis
Signa forent, pictas ussit fornace quadrigas.
Inde puellari puerum circumdat amictu,


page 40, image: s042

Componitque sinus, et tracto syrmata limbo
Pone subire iubet. Neque sola in veste laborat
Fallere; sed plexis praevelat tempora sertis,
Gemmeaque a Nivea cervice monilia nectit.
Et digitis Berillon, et auribus addit utrisque
Hinc atque bins viridi lucentes igne Smaragdos:
Iacturam factura libens, si sola monili
Colla velit, placitisque caput nudare lapillis
Miles, et a viva vacuus discedere praeda.

38.

Iamque puer poterat germana puella videri,
Spesque erat hac facie serntantem eludere Parcam.
Euentu ab nimium spes eludendae caduco.
Nam quadrima soror, versae miracula formae
In fratre ut vidit, pallamque agnovit, et auri
Ornamenta sui, luctu indignante querelas
Rupit, et effuso turbavit limina fletu,
Neo puduit furii puerum damnare biennem:
Nequicquam miscente proces et munera matro
Tanta etiam primis odia exerceniur ab annis!
Taliae cum plorans perstaret multa, vocatus
Denique Mars aderat; scalisque globata ruebat
Tectorum in sublime phalanx, Cornusque Tarusque,
Hic gladiator Arabs, hic Mauro e littore praedo,
Carpus et Hasbytes, et ahena in Casside Lampus,
Quisque suo comitante globo. Quibus Ursula visu,
Germanum lacrimis audax maioribus urget;


page 41, image: s043

Et Cycladem reddi, eapitisque reposcit ademtum
Cum bacca pendente decus: non illud Heloro,
Sed sibi iure datum; Curru et frena teneret
Ipse sibi, et domitos agitaret, ut ante, iugales.
Fas mihi fraternis uti negat esse quadrigis:
Cur, ait, ergo meas ius esse [(printer); sic: Fas esse] existimat in res
Ille sibi? Geminas ubi Cornus utrinque sorores,
Et nusquam puerum circa, et puerilia nusquam
Argumenta videt; Maternum callidus astum
Explorare parat. Nec defuit Ursula coeptis,
Sed, meus, inquit, hic est germanus, hic ille superbus
Veste mea! Mea sunt haec syrmata cycladis albae.
Berylli meus hic, meus est nitor iste Smaragdi,
Et Mundus meus omnis hic est. Dudum oderat illam
Cordula, per natae lacrimas male prodita litem.
Sed medicina malo minor est. Nam fraude retecta
Cornus adest: unaque Tarus, orudele renidens
Reddet, ait, frater redimicula gemmea, reddet:
Nulla mora est. Telum magno simul impete librat
In caput. Hic vero genitrix occurrere, lethi
Consternata metu: clamansque immane, per hostes
Et bifidos enses ruere, et contem nere mortes.
Dum manibus clausura piis defendat Helorum
Ante tamen secta caput a cervice revulsum
Maetruis in expassas non sponte relabitur ulnas.
Tunc astus damnare suos incepit obortis
Cordula cum laorimis, germanaque fratre peremto


page 42, image: s044

Ursula, quas vestes irata poposcerat, odit.

39.

Ibat abhuc calidus iugulati sanguis Helori
Cum socii ruerunt in tecta propinqua latrones,
Iobus ubi dives meritis, niveaque verendus
Canitie, gominos elato patre nepotes
Pantagathum Basilumque domi securus alebaet
Bimulum utrumque, pars dederat quos Tassula partu,
Spem generis, claraeque domus atque uberis auri.
Horum alter, lento aegra trahens suspiria morbo
Mox (proper ata diem nisi vis praeverteret) ulto
Qua vitam natura via dimittere suevit,
Excessurus erat: Ferro tamen ante recepto
Per factos animum victorem efflavit hiatus.
Alter adhuc stragis cognatae nescius, intra
Intima tecta puer, plenamque tapetibus aulam
Liber oberrabat, text asque colore figuras
Alituum et pecudum nutrice docente legebat.

40.

Effigies illic ex omnibus ominis una
Materiem suspecta dabat: qua stamine texto
Thariades, auctor generis depictus Hebraei,
Imperio superum clam tristia sacra parabat.
Hic vallis suberat, vivoque simillimus amnis.
Illic silva frequens, mixtique leonibus ursi,
Inde per aerias mons ibat in athera nubes.
Cuius in excelso perstabat vertice magnus
Abramia cumprole pater: quam fasce gravatam
Roboreo, ignotas comitatus agebat ad aras.
Victima nusquam aderat, necturis acerra Sabaei.


page 43, image: s045

Exigua sed vasa senex animata favilla
Triste silens, nato circum spectante, ferebat.
Ast alibi, allato lignorum e fasce, paratur
Area quadra pyrae; quam flexo poplite supra
Abrami soboles, nihil indignata locatur.
Stat iuxta senior, guttisque cadentibus aram
Spargit, et enervi librat difricta lacerto
Tela, per agnatae seruicis itura cruorem.
Iamque adeo vicina manus cervicibus instat,
Cum tempestivus properat descendere caelo
Nuntius, aeterni qui iussu numinis ensem
Arceat, innocuae feriatne colla iuventae.
Diriguit mox iussa manus, vacuoque pependit
Aere, nec vulnus potuit, nisi vana, minari.
Sic ubi laxatis Aegea per aequora ventis
Evolat uncta ratis, cum sese parva Biremi
Ingenti applicuit, laterique Echeneis adhaesit:
Teta repente Carina flupet, quaeque ante volarat
Plurima, seu scapulis [(reading uncertain: print unclear)] infixa morantibus haeret,
Aut illis vadis. Miratur pigra magister
Aequora: nec, quamvis centeno remige tundat
Nerea, veltotidem suspendat carbasa malis,
Exorata sinunt sufflamina currere puppim.
Caelite non aliter supra incumbente ministro,
Brachia Thariade riguere immota parenti.

41.

Taelia Pantagatho mostrabat garrula nutrix,
Damnabatque puer pictae mala monstra machaerae
Saepius, impacto in lustro.


page 44, image: s046

Ah periture puer, non haec tibi tela cavenda
Quae Phrygiae miraris acus subtemine facta,
Ferrea sed Chalybum venient sudata caminis
Spicula, non pugni tonitru frangenda, nec ullo
Evitanda metu! Vagus ergo tapetibus illis
Dum vacat, et picto penetrali pascitur Infans:
Irruit ecce Merops et Hymettus: uterque cruetae
Nuper ab infami qui Munere fugit Arenae;
Nunc in Idumea legione tribunus uterque
Hic prior, ut textis puerum indulgere figuris
Sensit Hymettus, et una haerere in imagine picti
Thariade, ac telum mirari immobile: Lenta
Haec, ait, ira nimis: Quid enim senis arma morantur,
Ignava districta manus? nempe illa vetatur
Aligero? nugae. Tu foemina disce, vocatus
An vibrare meos idem vetet aliger enses.
Sic ait; et toruum irridens, rapto ense, iocantem
Pantagathum obiruncat. Cadit ille: et victima caelo
Isacias, quaesita diu, tandem imbuit aras.

42.

Hic Iobus clamore gravi, quem territa nutrix
Sustulit, excitus trepide, cum cerneret una
Occubuisse duos violenta caede nepotes,
Sirataque contiguo faedari corporatabo,
At libi, ait, meritis pro taelibus, impie (iustas
Si qua preces curant etiamnum sidera) reddant!
Digna, precor; quisquis geminata strage penates
Funestare meos, et dedere corpora letho


page 45, image: s047

Ausus es in sontum. Nec enim! Vix ista locutus
Corripit exesum longa rubigine ferrum,
Directaque petit praecordia militis hasta,
Hasta sed extremos saguli perrupit amictus.
Cetera per ventos, et inanes exiit auras.
Nam citus imbolli deflexit Hymettus ab ictu,
Intorsitque suum gladior: at impare in hasta
Imparina fuit. Nam fossa per ilia laevas
Transadigit costas; hisque asperat ultima verbis:
I, sequere, et solare tuos, Hoc, (ductor ut abstit)
Invenies, ait, ense viam. Modo trames eunti
Pervius est; praeeunt multa, multique sequentur.
Tu medio ponere loco. Labat ille relictis
Viribus extemplo: largeque natante verendos
Purpurat immoriens puerorum in sanguine Canos.

43.

Nec te pulcher Hyla, neque te formosior Haeme
Transiero, paribus digni mihi uterque Camenis,
Quos in scetrigerae regali monte Sionis
Edidit una parens, sed non partu edidit uno
Alter enim seniore minor distabat ab Haemo,
Quattuor annorum non amplius intervallo
Sexta suas Haemo numerabat messis aristas,
Bruma nives portarat Hylae iam tertia. Felix
Una utroque omnes aequabat Elysa parentes.
Ni formidaret penetralibus edita sacris
Fatidici responsa senis: quae mente volulans
Sollicita, fletu votisque piare dicatis


page 44, image: s048

Saepe laborabat. Gravida cum ferret in alvo
Nuper Hylam, didicit (dictu mirabile monstrum!)
Effractum tecti subituros limen aviti
Inde, feram forma horribilem, rabideque furenti
Dente lupum: Armeniis nutritam saltibus inde
Mole parem, et vario maculosam tegmine tigrim,
Exitium ferale domus: Quorum alter in Haenum
(Incustodito veluti insultaret ovili)
Panderet immanes armato gutture rictus,
Altera Hylam fixis, matre inspectante, receptum
Unguibus; inque artus et frusta cruenta minutim
Discerptum, catulis praedam asportaret obuncis.

44.

Talibus illa diu perculsa, recondere gnatos
Usque suos studuit; tigridisque lupique refugit
Nomen, et a picti trepidavit imagine monstri:
Et nemorum saltus, et lucos odit, et antra,
Antra habitata feris. Multae illum avertere matres
Multa illam voluere nurius, ne tristibus aegra
Duceret esse fidem: sed nullae avertere matres,
Nullae illam potuere nurus. Perstabat Elysae
Cura timere feras. Neque nox nisi talisa semper
Noverat insomni simulacrae ostendere menti.

45.

Ecce autem Solyma discesserat urbe subillos
Forte dies (veniam dederat Phidippus eundi,
Dives aegri coniux, pecorisque et mercis abundans


page 47, image: s049

Bethlemios peteret famulis ut septa penates,
Maturosque tori Genialis Elisa [(printer); sic: Elysa]
labores
Demonstraret avo. Heu! quanti mortalia casus
Vota premunt! primam vix illo in limine noctem
Egerat infelix, cum mane sub aedibus adstant
Armatum iuvenum clypeis fulgentibus agmen,
Quos ductabat Arar. Duo perrupere seratas
Vi properante fores, Clytus alter, Hydaspius
Ille, laboratas, galeae pro regmine, gestans
Tigridis exuvias, quarum latera extima curuis alter:
Unguibus, exsertis horrebant dentibus ora:
Ille, Lupi de pelle caput, refluamque gravari
Caesariem; et pendens per terga natare sinebat
Syrma ferae, inque humeris uncos ostenderat ungues.

46.

Hos una ingressos conspexit Elisa: nec enses
Nec scuta extimuit; sed visa tigridis inde,
Inde Lupifacie, veteris memor ominis, illas
Scilicet esse feras, miseris sunt omina, clamat,
Omina nota mihi: superi, servate peremtos:
Prodita turba sumus. Simul irruit obvia, parnumque
Amplexatur Hylan, ulnisque sinuque trementem
Nequicquam inuoluit. Clytus inde, et Hydaspius inde
Viribus insistunt pariter, pariterque minantur,
Evolvuntque sinu. Tamen haerens illa repugnat
Qua potis est, et Hylan violento iure tuetur.
Donec in haerenti Clytus ense obstantia truncas


page 48, image: s050

Brachia pertaesus. Tum denique victa reliquis
Mater Hylan. At ii divulsa prole potiti.
Alterno rimantur Hylae cava tempora ferro;
Calactoque latant sparsim sola trita cerebro.
Inde caeput (quid saeva sibi vult ira licere?)
Suspensum super alta locant hostilia. Forma
Sed nec ibi cessavit Hylae formosa videri,
Oraque adhuc ipsam decorabant mortua mortem.

47.

Advolat haec inter, querulis clamoribus Haemus.
Haemus mairis amor: qui post quam vulnera vidit
Latronum patrata manu, truncumque cadaver
Fratris humi et sublime caput; matrisque resecta
Brachia, respersosque sinus; cum voce, peremptis
Incidit, et matrem vocat, heu, lacrimabile! Mater
An moritura laces? nec ad Haemum respicis? Haemus
Hic ivus, Haemus ego. Genitrix mea, negligis Haemum?
Audiit illa Haemi iam paene emortua nemen.
Atque ablita sui, solito de more parabat
Stringere comp lexu venientem. At brachia nusquam
Quae collo injicerentur, erant. Iterumque retentat,
Atque iterum truncos humeros orbata lacertis,
Ac manibus defecta movet. Tum denique solos
Omnibus e mermbris sibi sensi Elisa relictos
Semianimes oculos: Hos illa reclusit ad Haemi
Nomen, et aspecto saturata [(reading uncertain: print unclear)] recondidit Haemo.

48.

Hic Puer et lacrimis, et forma flore decorus.


page 49, image: s051

Ad socios sceleris, saltem hoc concedite, saevi,
Vos per ego has lacrimas, per ego vos: parcite fratrem
Tollere, ait, matremque mihi. Sinite omnia solus
Membra legam: fratris caput in cervice reponam
Atque iteruex humeris languentia brachia nectam;
Atque iterum sparsum redigam in loca nota cruore:
Omnia solus agam: Date fratrem, reddite matrem
Vos mihi, vel tales: Per ego precor ultima, tales
Reddite, si modus est. Nondum spirantia cessant
Pectora; versat adhuc oculorum, (cernitis?) orbes
Frater adhuc vite sunt sigae superstitis. Addam
Vitae aliquid departe meae; date, prodigus addam.

49.

Movisset vox blanda feras; et (si qua profanae
Danda fides famae est) Haemo nequiisset Ulysses,
(Hectoream quamvis potuit collidere prolem;
Uni afferre manus: nihil uni Colchidis ira,
Et Pandioniae nihil inclementia Procnes
Ausa nocere foret, nihil ausa nocere Polyxo:
Sed Clytus, et socius Clyti Hydaspius ausus, uterque.
Rupibus Aeoliis duroque e marmore nati,
Ore, animoque tigres. Tenerum hi ludetibus Haemum
Tantum obtestantem, perque omnia chara rogantem
Ensibus insiltant, quamquam defenderet aetas,
(Quippe duos toto prope lustro excesserat annos)
Et niveos truncantque pedes, iugulumque resolvit.
Ille cadit, veluticum sorte papa vera [(reading uncertain: print unclear)] grando
Decutit, aut vernum Paestano in litore florem


page 50, image: s052

Obruit incumbens Austris hiemantibus imber.

50.

Quis memoret reliquas vicina per oppida mortes
Praeterea, Iosippe? Manus consumere ferro
Quos nequiit, vasti rapuere caloribus ignes,
Hauserunt putei, mersere Charybdibus amnes,
Obtrivere pedes, ductae secuere quadrigae,
Collisere greges; et equorum praepete cursu
Ferrea calcatis superobruit ungula membris.
Horruit ipsa dies, et atrocia funera Tellus
Attonito complexa sinu; dubitavit an hostes
Visceribus ruptis patulo sorberet hiatu;
An super eversis sepeliret montibus urbes,
Ac, (nisi despiciens vetuisset ab aethere numen,)
Iam laxare fores tenebrosi carceris ibat,
Unde simul Boreamque, Austrumque, Eurumque, Nothumque
Aequa recessuros ultrix armaret in hostes;
Eversura reas inopino turbine turres,
Aut motura loco, et nutantia tecta iacenti
Aequatura solo. Subitae sed restitit irae
Provida mens superum celeresque reposcere poenas
Distulit, ut gravius saeviret fulmine lento.
Talia cum tecto memorasset in exule, fessus
Conticuit tandem lacrimis redeuntibus Hospes.

Finis libri primi.


page 51, image: s053

B. ALOYSIO. INNOCENTISSIMO. IUVENI OLIM E. GONZAGARUM ILLUSTRISSIMA. FAMILIA PRINCIPI POST IN. SOCIETATE. IESU MAGNO INNOCENTIAE EXEMPLO NUNC INTER. COELITES MAGNO INNOCENTIS. ADOLESCENTIAE PATRONO HOC. ALTERUM DE DD. INNOCENTIBUS VOLUMEN CONSECRAT AUCTOR


page 52, image: s054

HERODIADOS LIBER SECUNDUS.

HEsperiis iam Phoebus equos immerserat undis,
Lucebatque facem Telluris Luna minorem;
Cum sceleris mens acta sui formidine, coepit
Aeribus Eumenidum Herodem sulcare flagellis,
Et noctem turbare metu, somnique cupitam
Sontibus insulians oculis arcere quietem.

2.

Ille quidem umbrarum impatiens, ut forte iacebat
In testudineo increpitans lenta astra cubilis.
Invitansque diem, iam dudum fessus, avebat
Scire, quis Infantum iussa de clade reversus
Aemulae narraret Solymi cunabula regni,
Ferro excisa sibi. Quid enim, Superi! inquit, inermi
In puero clypeata cohors tam lenta moratur?
An fama praeeunte mali, fugere relicto
Turba lare? an clausis abscedere Martia portis
Iussa phalanx, nequiit subiectis vectibus urbem
Pandere, et impacto labe factare ariete muros?
An potius mutata fides; aurumque tribunos
Vicit, et aere dato manus expugnata pepercit?


page 53, image: s055

Quicquid id est, accuso moram. Cum talia multus
Volveret: illapso per stragula serica somno
Denique corripitur. Mox tota cubilia monstris,
Qualia secum animo fubricaverat ante diurno,
Circumfusa videt, plenasque timoribus umbras.

3.

Prima loci servat nutu vigilante seratas
Solicitudo fores. Vicinae postibus errant
Exanimes Curae; citroque ultroque recurrunt
Mille Minae; et Larvae mentito nomine mille.
Et Tremor, et Lacrimae, et spoliata Silentia linguis,
Et Macies, et Pallor, et illae tabile Frigus,
Iatimus effulti preciosa toralia lecti
Ambit obitque Timor, qui pervia Regis inerti
Imbuit ossa gelu; et varia sub imagine turbas
Ante oculos, atque ora ciet. Turba unus in omni
Altior, et supra solium sublimis eburnum:
Visus adhuc gestire Puer, qui clarus avito
Tempora vinciret diademate. Plurimus illi
Oris honos, oculisque venustas mira verendis.
Dextra decus sceptri regale ferebat eburni:
Ostro facta chlamys, chlamydis sinus oblitus auro;
Cetera erant gemmae, visisve similima gemmis.

4.

Hunc alii stipare greges, redivi aparetum
Priscorum series, qui gratis vocibus illum
Isacia sibi quisque ducem de gente legebant.
Illam unum e Regum clamantes stirpe nepotem.
Sceptra Sionaei maneant quem propria Regni.


page 54, image: s056

Contra autem Herodi plebs bimula visa minari
Pollice funesto, neque diris parcere sacrum
Carnificis vexare caput, vinctumque catenis
Ad Rhadamanteum violenta citare tribunal.
Iamque videbatur fanulis inhonorus abactis
Ipse trahi, et manibus cogipost terga revinctis
Infima lactentis cadere ad vestigia Regis:
Hic pavidum abrupit mens indignata soporem,
(Nam dudum impatiens male sana superbia servae
Conditionis erat) vigilanque an dormiat, haeret.
At neque iam vigiles incussus desiit artus
Affeciare tremor, gelidoque e corpore manans
Tum quoque sudor iit: pueridum forma recurrit
Saepius, ac mentem lymphatam plurima turbat.

5.

Segnia sed post quam caelo inclinavit Orion
Sidera, iamque orbi coepit Phoebeia lampas
Conspicuam lucere diem: rediere feroces
Bethlemii facta populi de strage phalanges,
Sanguine deformes, et adhuc ad plura paratae
Funera, nifessi stupuissent coedibus enses.
Tunc animo cessere metus: viresque recepit
Aeger, et absterso gelidi sudore pavoris,
Quaerit an Infantem, coniuratamque rebelli
Reppererint cum Rege manum! Quae funera plebis
Pygmeae dederint? Nullum ne effugerit omni
E pumila legione caput? Scelerisne peremti
Eruerint versos adfundamenta penates,
Indicium ne quod meditati exstet?


page 55, image: s057

6.

Incipit infandum sceleris caput; ordineque unus
Omnia caesorum lamenta renarrat Acarnan.
Ductor Idumeae primus legionis Acarnan.
Nec veras narrasse satur, mendacibus auget
Res odiis: Inventa novi cunabula regis,
Sceptrumque, chlamydemque, aurumque et quicquid Eoi
Donarint heroes. Et addit symbola veri,
Decisas ab Athone manus, niveasque resectum
Acervice caput, quod fixum iusserat alto
Praeferri hastilis, totaque a plebe videri.
(Illud Hylae fuerat pueri, quem nuper Elisa [(printer); sic: Elysa]
Viderat irata laniari a Tigride mater.)
Haesit Hylae adspecto defixus in ore Tyrannus
Longius, atque oculos, quamquam caligine tectos
Iam dudum, et tabo, sparsoque cruore madentes.
Rege tamen dignos stupuit: risitque videndo
Fixa rebellantis pueri mucronibus orae.
Utque omnes puerile caput proscindere diris
Aisdiit, inque suum iurata assurgere nomen
Signa ducum, exsiluit, gestuque favente probavit
Victrices aquslas: ac si Babylonia quondam
Expugnata suis memorassent maenia signis.
Aut domitos bello venisse in vinculae Persas.

7.

Continuo primis belli ductoribus, omne
Sive Tagi pretiosa rotat quod arena, metallum,
Sine quod Hermus aqua generavit divite, promit:


page 56, image: s058

Et nitidos, colli sinuosa volumina, torques,
Aemula Maeandri donaria, prodigus offert.
Nec parcit digitis Eoas indere gemmas
Pluribus, et census in turbaem effundit equestres
Quin adeo (privatae diem ne gaudia condaret)
Attonitam tunicis albere nitentibus urbem.
Et positis populo laxata per atria mensis
Regales inferre dapes, et condira Chio
Fundere vina cado iubet, ut convivia possent
Assyrios ridere focos. Mox aera flammis
Missilibus lucere iubet. Stupuere volantes
Nubibus in mediis plebs non assiiet a dracones.
Vix agitata ferunt Tarpeio [(reading uncertain: print unclear)] gaudia clivo
Talia, cum Libyci domita Carthagine regni
Scipiade rediere duces; et tota Quirini
Progenies, Numidis frustra plorantibus; egit
Caedida felices poenorum e clade triumphos.
Nec dum signa ratus satis edita multa Tyrannus
Laetitiae, potos vocat ad spectacula cives
Editor, insanaeque edicit Munus arenae:
Confestim Cunei Numero completur Equestres
Divite, sed Caveam plebs obsidet infima Summam,
Intenti, quam sive feram Venabula, sive
Iacta Secutorem tunicatum Retia captent.

8.

Forte Remus longo iam carcere clausus, atroces
Coniuge debebat iugulata pendere poenas,
Mel Cruce vel sociis Serpente et Simio. At illum


page 57, image: s059

Servarat Nemesis Getulo occulta Leoni.
Alter Eryx, quem triste nemus scopulique nocentes
Infamem fecere diu: Scyronia quondam
Mitior (hospitibus quamquam omnibus improba) rupes.
Ille senes iugulare manu: faetasque solebat
(Horrendum visis!) matres utrimque recurvis.
Nectere, laxatisque verum, discerpere ramis.
Ille idem pueros consueraet ab ubere raptos
Vel torrere veru, vel stipite figere acuto.
Delicias risumque ratus, spectare trementes
Ignibus in mediis semusti corporis artus,
Vivaque adhuc, lentis membra obluctantia flammis.
Indicium sceleris demum fecere iacentum
Ossa virum, sparsaeque inhumata cadavera turbae,
Lubricaque effusi vestigia sanguinis. Inde
Caeptus Eryx, Immane scelus qua morte piaret
Impius aequali, nulla usquam inventa placebat,
Non, Tityo si vuliur edax aliquando relicto,
Ad nova latronis migraret viscera, non si
Arte, Perille, tua, tauro mugiret aheno
Conditus: illum aequas, Rhamnusia solvere poenas
Crediderat. Cavea sed formidata fremebat
Hircana de valle Tigris? cui noxius uni
Componi debebat Eryx; longe impare poena.
9 Ergo Remo sociatus Eryx, in proelia, quamquam [(printer); sic: ]


page 58, image: s060

Nudus uterque subit: mediaque iubetur arena
Stare loco, dum signa dari feralia pugnae
Orchestra iubeat prospectans Editor alta.
Ut sonuere tubae, Cavea ruit, ecce, iubatus
Inde Leo, simul inde Tigris, visenda ferarum
Monstra, quibus rabies et vis erat aequa nocendi.
Haec Erycem petit, ille Remum. Stat corpore contra
Venator nudo, gemina venabula tendens
Sola manu, et morti sociato Marte renitens.
Non metuit conspecta Remi venabula Tigris,
Sed cursu exsuliante ferox occurrere telis
Gaudet, et, hac illac nulli penetrabile ferro
Corpus agens, quacunque Remus convertitur, instat.
Ille quidem nusquam se deserit, obvia monstro
Tela rotans, exitque ungues, ictusque petentis
Tigridis evitat: dum summo denique ferri
Perstrinxit mucrone feram. Furit illa doloris
Impatiens, repetitque hostem valido improba saltu,
Et laevum complexa femur, rapit ungue cruento
Ingentem lateris divulso a corpore pulpam.
Ilicet ossa patent, et hiantia vulnera grandi
Sanguinis imbre pluunt. Remus, ad spoliariae claudo
Contendit properare gradu: sed plurimus obstat
Lictor, et ignitis iteranda in praelia lamnis
Cunctantem subigit, nec adest speranda nocenti
Missso, iamque aegre fugiente labantia sensu


page 59, image: s061

Genua [(reading uncertain: print unclear)] trahit, vixque ipsa manu venabula servat.

10.

Acrior interea, et meliori robore victor
Pugnat Eryx, multis exercita caedibus illum
Dextra iuvat: Nunc lata ferit mucrone leonis
Tergora, nunc caudae minitantis syrmata vitat
Inipiger, inque iubas et colla frementia fundit
Tela frequens, refugitque celer, fugiensque; recurrit.
Et quantum superat Leo vi, tantum arte Leonem
Vincit Eryx. Nam forte cavam de pulvere sicco
Ut licuit replere manum, sabulum omne refudit,
Callidus, et iactam Libycae venator arenam
Sparsit in ora ferae. Geminos caligo repente
Occupat atra sinus oculorum, et nocte laborat
Bellua, dumque oculis inimici pulveris imbrem
Excutit, urget Eryx toto venabula nisu
Pectus in adversum, pellemque libyssida ferro
Trajicit. Hic plausu dubio fremere omnia: victam
Pars clamare feram: pars exspectare quid hoste
Fiat adhuc! plagane leo cadat ictus ab una!
Interea dum perstat Eryx incumbere in hastam
Fortius, atque ipsis luctatus in ossibus haeret.
Iam perfuncta Remum fera vicerat altera, et artus
Corporis avulsos, semesaque frusta relinquens,
Improvisa Erycis ruit ad certamina Tigris,
Atque illum tergo resupinat, et omnibus ungues
Artibus infixos sulcata per ossa cruentat.
Ipse repentino perterritus hoste: morantem


page 60, image: s062

Inter prima ferae praecor dia deserit hastam.
Utque avulsum humeris rabioso dente lacertum
Abstulit Hircanus furor, ille (quod ultima vitae
Spes docuit) deiectus bumi, (lacrimabile visu!)
Tela capit, nova tela tigremque obversus in ipsam,
Ore ferox petit or a ferae, dentesque lacessit
Dentibus, et morsus alternis morsibus aequat.
Qualis, ubi in silvis alacer de gente Britanna
Inter caeca lupum reperit spelaea molossus,
Mutua pugna cales. Sed Eryx iam viribus impar
Sucsubuit tandem; et laceris spectacula clausit
Artubus, ac Tigrim labente cadavere pavit.

12.

Editor ut vidit non fastidita probari
Munera, ductores vocat ad nova ludicra primos.
Si qui forte velint iaculo contendere et arcu,
Prima Leo dabitur meta et meta altera Tigris.
Praemiae, cum Graiae plumantae pondere Cristae
Aurea cassis erunt, clypeique argenteus unebo.


page 61, image: s063

Dixit, et insignes ferri iubet omnibus arcus.
Continuo dat Nomen Atlas, et iunctus Atlanti
Eurymedon: aeque timuere utrumque fugaces
Persarum cunei, quoties aversa volabant
Spicula: mox Ammon, bellique supremus Acarnan
Consequitur. Pharetris hi quisque volatile telum
Corripiunt alacres, et equino cornua nervo
Contendunt omnes violenti, et arundine supra
Imposita, ad nutum sinuatis arcubus adstant.
Eurymedon primus iaculo stridente Leonis
Crura ferit, configit Atlas suprema iubarum.
Sensit utrumque Leo; sed quo peteretur ab hoste
Nescius, actriplici iam dudum vulnere tardus,
Unguibus in vacuam furit indignatus arenam.
Tertia post arculentato destinat Ammon
Tela; sed eluso labuntur vulnere praeter
Colla ferae, mollemque lacessunt irrita terram.
Ipse gravat gemino sua denique cornua ferro,
Et valido nervos conatu tendit Acarnan:
Ut que manu chordas iterum laxante remisit,
Auolat, et patulas lethalis arundo per aures
Indita Massyli penetravit tempora monstri,
Ac cerebri rimata vias, immobilis haesit.
Concidit exanimis. Sequitur per Equestria plausus:
Victorique venit, donum spectabile, cassis.
Et galeae cristatus apex; qui plurimus auri


page 62, image: s064

Lucentes radiis undantibus evomit ignes.

13.

Ille morae impatiens, pharetra depromit eadem
Altera lavato praefixa hastilia ferro,
Tigridis in cladem. Sed vana per aera virtus
Exiit, atque artem tigris frustrata fefellit.
Proximus Eurymedon, et eidem proximus Amnon
Arma capit, iaculoque feram perstringit uterque,
Ille quidem obliquo maculosum vulnere tergus,
Hic oculi mucrone sinum. Fixaeque sagittae
Quaeque suo mansere loco, velut aliera corpus
Circumagat plenum iaculis horrentibus Histrix.
Solus adhuc restabat Atlas: Qui, cedite, Tigris
Atlanti debetur, ait. Pariterque tetendit,
Laxavitque arcum. Stridens properanter arundo
Per costas abiit, medioque in viscere inhaesit.
Hoc habet, hoc, exclamat Atlas: date praemia, Tigris
Occubuit. Se quitur populi cum murmure plausus
Et Clypei promissus honos, argenteus umbo.
Umbo laborata monstrabat imagine fratres
Terrigenas, (vasto deformem corpore turbam,)
Expugnat uros caeli conuexa gigantes.
Aerat ae facies illis, latera aere, lacertique
Aere rigent omnes: Electro crura, pedesque
Extremaeque manus: argento grandia candent
Saxa, quibus caelum iaculis pessum dare nisi,
Irrita turba: rubet vis torti fulminis auro.
Totum opus artifices Chalybum fudere camini,


page 63, image: s065

Herodi donarat Arar, qui Persicus olim
Hospes ad Herodem solitus diverterat: illud
Denique victori Herodes donavit Atlanti.
Sic epulis impensa dies ludisque, Tyrannum
Absolvit secura metu, totoque rebelles
Ex animo infelix abolevit opinio cunas.

14.

At non illi domos implebant gaudia vinctas
Interea, sed longa foro lamenta sonabant.
Immensusque genis iam deficientibus, ibat
In faciem crinemque dolor, mortique superstes
Per lucem durabat adhuc. Sine funere nulli
Se videre lares, nullae sine vulnere matres.
Iamque aliae gremio deposta cadavera condunt,
Amplexuque fovent: aliae squallentia lymphis,
(Ut soboli ablatam reddat manus irrita formam,)
Ora lavant, madidasque extergunt sindone plagas
Haec dispersa legit spatiis distantibus ossa,
Cervicique caput, femorique reponere tentat
Truncatos miseranda pedes: haec brachia quarit
Infelix, humeris ut iuncta carentibus aptet
Illa oculis replere sinus stillantibus orbos,
Et digitis digitos adiungere, et artubus artus,
Totus ad ex equias ut matri appareat infans.

15.

Abstrusos etiam genitrix non una gemebat,
Aut quaerebat adhuc post desita proelia gnatos,
Quos turbaia metu latebris abscondera! atris
Pridie: at e latebris nullos deceptae recepit.
Quippe suo gestans puerum Mangora bimestrem
Ubere iam potum, et velatum sindone Coa


page 64, image: s066

Sopitumque sinu visis in limine primo
Ensibus, abdiderat vicino pignora furno:
(Hoc fuga consilium properata reliquerat unum)
Liba siligineae fuerant ubi forte farinae
Cocta prius, nec dum calor inde recesserat omnis:
Ipsa tamen, studio fallendi, oblita caloris
Indiderat puerum. Vix istud, et ecce ruentes
Certatim a tergo scelerum subiere manipli,
Comprensamque minis iusserunt edere, proles
Tecta lateret ubi. Sed plurima iussa fateri,
Et pueri monstrare locum Mangora, negarat
Omnia: nec gladio, docilis, nec verbere, cogi.
Ergo indignati, pedibus calcare negantem
Institerunt, pugnisque omnem contundere: donec
Mentis inops, sensusque parens procumberet impos.
Tum vacua fugere domo. Iacet illa, sequentes
Dum Phoebi rediere faces; ibi reddita menti
Sopitos paulatim oculos e morte recludit;
Abstrusaeque memor sobolis, sine voce recurrit
Ad furni festina fidem. Foribusque remotis
Invenit (horrendum visu!) deformiat ostae
Ossa cutis, Maurasque manus, et adusta duorum
Ima pedum; et toto nihil oris in ore relictum.
Hic hominum Mangora fidem superumque poposcit
Vociferans: pectusque manu: crinesque revellens,
Se queritur fecisse nefas. Ego morte piandum


page 65, image: s067

Crimen; ego nullis scelera unquam inventa novercis
Concivi genitrix. Potui subducere ferro
Natum ego, fumanti quo possem includere furno?
Hic fuit, hic genitricis amor! crudelior ipso
Host e parens Sine matre foret, modo viveret infans
Aut levius certe periisset ab hoste, necasset
Ense ille, at mater mitissima saeviit igne.

16.

Barbara tunc etiam lethi rea; bimula postquam
Audierat ferro mactari pignora, Bulbum
Foenili inclusit, stipulaque obsepsit opaca
Undique, vix spatiis ad spiramenta relictis.
Ut digressa loco est, foeni omnis meta relapsa
In puerum, iniusto cunabula pondere pressit,
Arctanitque anima spiracula prorsus, iterque,
Eripuit voci sed milite mater abacto
Iam perfuncta sibi discrimine visa, redibat
Ad natum, et, utvis certe mihi, Bulbule (milet
Rumpatur) mihi vivis, ait vox nulla parenti
Redditur. Accurrittanto mage Barbara Bulbum
Accipere. Hic, eheu! collapsa mole sepultum
Repperit: et iumulo quamquam festina refosso
Eruerit, mutata tamen iam repperit ora,
Ora parens maculis nimium suffusa cruentis,
Venasque exsangues, glacieque rigentia membra,
Et Bulbum exanimem. Visu perterrita tollit
Cum gemitu vocem ingentem; defectaque claudit
Semineces oculos: nec plus effata recumbit
Barbara, defunctaque animam cum prole relinquit.


page 66, image: s068

17.

Cautior hac (nec cauta tamen satis) esse Sabella
Calando potuit puero in Tritone videri.
Nam querulum infantem fidi inclusura sub arca
Ne sese lacrimis scrutanti proderet hosti,
Mella soporifero confudit Hymettia succo,
Hoc pueri somnum, somnique silentia multo
Effectura parens. Dryope miscere Sabellam
Hunc docuit cum melle dolum. Sed utramque fefellit
Eventu renuente liquor. Nam sopiit umbrum
Ille quidem, at somno consopii umbrum aeterno.
Mater enim properante manu, dum forte liquore
Appetit innocuum, mixtis aconita cicutis
Corripit infelix; et toxica praeparat umbro.
Ergo suas artes seseque Sabella querelis
Increpat, et quavis saevam magis esse noverca
Vociferans proclamat in hanc nova tela parente
Sumite crudeles, hanc telis figite matrem:
Si tamen et matrem, quae mella armare veneno
Non timui, natumque amens hac arte peremi.

18.

Talibus a studiis alibi dum plurima fervent
Tecta, laresque viaeque; Nigro subit agmen amictu
Funebre, multa gemens et famineo ululatu
Aurasque lateasque replens. Effertur Arisbae
Heroa de stirpe Paris: quem mater Agylla
Floribus a vernis, non una voce, iubebat
Nunc violam, nunc esse rosam, nunc quicquid Acanthus


page 67, image: s069

Et Narcissus erat, Paris omne erat unus [(printer); sic: illud] Agyllae
Tunc, eheu, non ille Paris! Languebat in alto
Exanimis pulvino; ubi pallidus ora genasque,
Mut atusque color; nulla usquam purpura, nullus
In candore rubor, nisi quem manantia suerunt
Vulnera; respersusque cruor formare ruborem.
Pectus hiabat adhuc, iugulique cruenta soluti
Plaga: fatebatur gladii vestigia cervix,
Traiectumque latur. Tam parvo in corpore tantis
Vulneribus spatium deerat: vixque altera cuiquam
Per maiora fuit dimissa foramina vita.
Instita de feretro pendebat serica: iuxta
Moerebant priscae fumosa insignia gentis,
Et series memoranda domus, et Martia belli
Gloria; dignataeque toris regalibus. Umbrae,
Opplorabat anus modulato Praefica lesso,
Invidiamque tribus motura sororibus, unum
Instabat pueri crebra exprobrare cadaver.

19.

Orba sequebatur miserabile funus Agylla
Mater, et, imbelli quam quam circumdata seu
Pectora non poterat liventia plangere, crinesque
Iniecta vexare manu (nam turba vetabat
Mollior) orsa tamen magnis ululatibus urbem
Exciit, et, matri sua reddite gaudia, matri;
Quo rapitis? gremio debentur pignora nostro.
Nos illis cognata domus. Sinite oscula charis
Ultima ferre genis: date dulcia lumina matri,
Effugientis adhuc animae vestigia quaeram:
Restat adhuc fortasse calor: Date, persequar omnes


page 68, image: s070

Reliquias vitae, gremioque tepente fovebo.
Aut saltem properate minus: Per ego ultima matris
Vota (vel hic matris vener abile ducite nomen)
Lentius ite, precor. Quid enim festina citatis
Funera? Tardantes etiam properare putabo.
Alloquar ante meum: brevis est mora. Sentiet ille
Vel media de morte, foro; neque mutua matri
Reddero verba suae proles orata negabit.
Denique si soboli sacrum exsequiale paratis,
Nos erimus tumulus; gremio condatur in isto:
Nusquam ills melior, nusquam altera carior urna:
Quod si alio mens est illam tumulare sepulcro,
Addite me proli, et cum pignore condite matrem
Haec effata; simul difectis sensibus amens
Praecipitatum humis Famulae simul undique certant,
Pars dominam relevare sinus pars brachia fulcre
Exoipere, avi libris medicatos indere succos,
Illi [(reading uncertain: print unclear)] tamque aegro retinere in corpore vitane

20.

At Paris interea ferctro [(reading uncertain: print unclear)] sublimis in alto
Venerat ad nemoris cava Mausolea paterni.
Lucus ubi multam viridi quincunce cypressum
Continuans, horrente locun, circumsidet umbra.
Interior quadro Libyes e marmore surgit
Pyramis, et caelo turrita cacunina tollit.
Subter anhelat humus, caecis laqueata cavernis


page 69, image: s071

Obscuri cinerum tantum umbrarumque penates
Inde ferunt crebros alta caligine manes
Per vacuum cursare nemus, tenuique lucerna
Conspicuos, pavidis inter dum occurrere vernis [(reading uncertain: print unclear)]
Et tacitos gemitus, et murmura rauca ciere.

21.

Hoc Paridem posisere specu: simul ubere summum
Cum fletu dixere vale: tumbamque gravarunt
Barbaricis opibus. Iuxta abiecere nitentem
Staminis aurati chlamydem, mirandaque Serum
Texta, et Puniceo pretiosas murice pallas,
Gestarat quas ante puer. Tum turbu Sabaeo
Ture locum et pleno sparsere cadaver amome,
Pallentique croco, spicaeque liquore Cilissae.
Assyriis nunquam fragravit odoribus urna
Largius optarat (veniam si terra dedisset)
Unius in pueri tumulum seimpendere tota
Hesperii nemoris, Sicula que opulentia Florae.
Hoc unum natura loco concessit, ut udae:
Pyramis assidue caelestix ore maderet,
Hasque sibi lacrimas servaret tumba perennis.
Tu tamen his hodie, puer o pulcherrimus [(reading uncertain: print unclear)] , nostris
Sponte rosis volisque cares: pedibiosque leatis
Elysii meliora eris violaria campi,
Spirantesque rosas, et candida lilia passine
Omnino ipse rosis violisque venustior ambis:


page 70, image: s072

22.

Inferiis iam [(printer); sic: huic] rite datis, dum pompa revertit
Funebris, occurrunt aliis a partibus aequo
Cum gemitu diversa cohors, certantque refossis
Quaeque suos moestae cineres inferre sepulcris.
Hac Halys, hac effertur Atys. Portatur Helorus
Hexaphoro, modicumque extra pomoeria cippum
Nactus, ab assuetis discit divertere cunis.
Proximus huic Menelae iaces, huic proximus Arge,
Aggere quisque suo: neutri decus abfuit urnae,
Quae patrias absumsit opes: haustumque patentes
Unguen odoriferum non parca refudit in auras;
Pars quorum plebeia domus, tenuisque parentum
Census erat, busto plures tumulantur eodem,
Concordes animae, sociaque teguntur arena.
Pars opulenta suas materno in limine tumbas
Accipiunt, solitosque sinus post funera servant.
Exsequiis ita tracta dies lugubribus, urbi
Attulit aeterno memorandos omine fastos.

23.

Interea cedente die successerat umbra
Altera, cum pulsus iam per diludia Terror
Af pavidi redivivus adest penetralia Regis,
Herodemque petit. Rursum illa minantia plebis
Agmina, rursum aquilas regnique insignia monstrat
Aemula, et impositum puero diadema rebelli.
Tertia nox eadem, atque eadem illi quarta reducit
Spectra quies: Nullus Pueri sine imagine somunus.


page 71, image: s073

Ergone vivat adhuc? et adhuc, ait, imperet infans,
Exieritque meos arcanis artibus enses
Improbus, et tanta caesorum e clade supersit?
Exierit. Scrutabor abhuc; sive intima terrae
Viscera, sive uteri natale regressus in antrum
Eugerit: matris gremio, terraeque recessis
Callidus effodiam. Caput hoc fascesque retentos
Deiero. Non fallam periuro carmine numen.
Dixerat. Attonitae procul intentaeque morantur
Excubiae domini, quem destinet ira nocentem,
Cui iubeat concire necem? Ceu quando vagatus
Saltibus Idaeis leo circum fusa tuetur
Pinguia terga boum; rabida fremit obvius ira
Exsultatque iubis, atque horridus exserit ungues;
Exspectant pavidae, muto pastore, iuvencae,
Quam rabies animam, quos invasura sit armos.

24.

Talibus Herodes dum curis angitur, et quem
Omnibus ex pueris vicinia nutriat hostem,
Ambiguus multa cum suspicione volutat:
Parvulus ingreditur, famulo ductante, Polites,
Tertia quem vix dum superata reliquerat aestas,
Sera patris soboles, natuque novissimus infans.
Sueverat ille seni formosus, hiante labello
Oscula ferre patri, dictoque recedere salue:
Tunc facturus idem. Neque Rex, quamquam ante stetisset
Torua tuens, potuit venienti occurrere toruus:
Sed mulcere manu, vultuque favere sereno


page 72, image: s074

Promptus in agnato se patrem sanguine sensit.
Excidit ira prior, noctisque metusque recentis
Immemor, a pueri didicit mansuescere vultu.

25.

Utque data infanti est abeundi copia, vidit
Purpuream a tergo chlamydem, limbosque rigenti
Conspicuos auro; et flavam diademate cingi
Casariem, ac plenis pendere monilia baccis:
Nec deerat manibus sceptri gestamen eburni,
Quod dederat nuper, puerilia ludicra, nutrix,
Ludicra, sed vertenda brevi in ioca seria fletu.
Nam visa Herodes excitus imagine, secum
Continuo, (novus Eumenidum furor intus agebat
Continuo:) satis est, nec inani ludimus umbra.
Deprensus puer est: patuere enigmata. Noctis
Monstrarunt toties quem sera crepuscula, gnatus
Is meus est. Misero quid patri denique restat?
Ah meus est: agnosco manus, chlamydemque rubenti
Murice fulgentem. Simili ille refulsit in ostro:
Ille comam similem, sceptra ille simillima gessit.
Pro superi! men ergo meus diademate danguis
Exuet? Et patriae puer insidiabitur aulae?
Quid monstri sortuna paras? Ego callidus extra
Plebeios vastare lares, suspectaque caepi
Formidare domus alienae limina: Regni
Cognatis fuerat quaerendus in aedibus hostis.
Ipse mihi insidias genui pater; ipse cavebo


page 73, image: s075

Qui genui. Proles absoluet caesa parentem.
Non Chalybum si mille iugis vallata resistat,
Aut Solymis teneat mediam in penetralibus aram,
Vitabit moritura patrem. Sic fatus Achillam
(Infelicis erat pueri moderator Achillas)
Maturare iubet perituri fata Politae.
Restitit hic, et abire negat: sed abire negantem
Cogit abire ferox. Abeuntem ut denique vidit,
Mitior ire vetat rursum ut subsistere sensit,
Rursus abire iubet; rursusque moratur euntem.

26.

Qualis Bistonio pinus Rhodopeia nutas
Fixa iugo; quoties dubii in contraria venti
Bella ruunt; unaque Eurus Boreasque sonanti
Agmine confligunt; dubitantque cacumina silvae
Cui vento parere velint: huc pinus et illuc
Dissidio raptata cadit; modo vertice laevam
Prona salutat humum, modo dextrum flexa recumbit
In latus, et tota inconstans a stirpe vacillat.
Sic varius nutat dubia ratione Tyrannus;
Et, quid, ait, malesanus ago? Iugulabitur Infans?
Et Puer et meus est: Titulus servare Politen
Alteruter, vel uterque iubet. Defendere neuter
Imo iubet. Docui iam posse occumbere ferro
Et Pueros, et posse meos: Quamquam ergo Polites
Et Puer, et meus est, titulo damnatur utroque.
At nondum ille nocens! Ideo caedatur: in ipso
Ne videam fieri caeso genitore nocentem.


page 74, image: s076

Nondum anni nocuisse sinunt! Scelus impedit aetas!
Iam nocuit, quicumque potest aliquando nocere.
Aude aliquid genitor: tuque irrevocatus, Achilla,
Ipropera, atque absolue patrem. Detrectat Achillas
Imperium ferale senis, facinusque cruentum
Abnuit; ingenio potius moderanda Tyranni
Iussa ratus: puerum metuente a matre Politen
Amplectenda patris placandi ad genua reducit
Ignarum, si forte rudi praecordia lingua
Molliat, aut risu properantia fata retardet.

27.

Ingressum, et palmas (ita ductor iusserat) ambas
Tendentem, dominumque iterum Patremque vocantem
Non tulit Herodes: caedisque oblatus et irae
Protinus, in gremium, passasque admisit in ulnas.
Sicut, ubi Phrygius palmis arctarat avitis
Astyanacta senex, animo vanescere sensit
Mille rates Danaum: nullae obstrepuere phalanges
Moenibus, et patriae nusquam occursabat Achilles:
Omnis in adspecto requierat cura nepote.

28.

Ut tamen in chlamydem pater ora subinde retorsit,
Confestim Furiae, regnique pericula totum
Erecere Patrem. Redeunt meditata nocendi
Consilia: et laqueum gestata monilia praebent.
Ergo manum iugulo lactenti accommodat ipse,
Insectamque iterum perterritus ipse removit:


page 75, image: s077

Idque iterum, atque iterum. Donec facto impete, victor.
Tandem, ait, audendum est, ignavia lenta quid haeres?
Vince manum. Simul haec, simul ipsa monilia collo
Implicat insonti, iuguloque adstricta coarctat.

29.

Principio ridere Puer, neque seria cladis
Signa putare suae. Sed ubi angustata coivit
Fascia, et exclusit vitales faucibus auras:
Tum pedibus trepidare tener, clausumque negatae
Quaerere vocis iter, tum colls vinculae vana
Extricare manu, tristique resistere nodo.
Utque nihil valvere manus, elanguit oris
Cum candore decor, tumuerunt sanguine venae,
Et livente genas subiit caligine nigror,
Perque oculos auresque cruor naresque cucurrit.
Nec tamen incepti pudor impiae pectora movit,
Durat adhuc, pergitque animae praecludere saevus
Spiramenta pater, faucesque potentius arctat:
Donec in immiti complexu denique fecit
Vi sibi vita viam, elisoque e corpore cessit.
Omnibus extemplo fugit calor artubus omnis,
Successitque gelu: tacuit pulcherrima cervix,
Marmoreae cecidere maniss: haesere lacerti,
Diriguere pedes, oculis extincta duobus
Gemma duplex, squallor capitis turbavit honoram
Caesariem, et nusquam agnovit sua forma Politen.
Ut si qua Hiblaeo vagus hospes oberret in horto,
Florida regna terens, gressuque licente decoros


page 76, image: s078

Interimens flores, violamque thymumque rosamque
Et calcata premens neglecto lilia passis;
Nobile germen obit: sparsoque beata gravatur
Forma luto, et nulli iacet agnoscenda coleno.

30.

At regina, mali quamuis ignara, requirit
Amissam sobolem; vacuamque vagata per aulam,
Omnibus in famulis orba ancillisque moratur.
Triste silent omnes, silet ipse rogatus Achillas,
Dum cavet infausti ne fiat funeris index.
Iam caligo diem tenebris obduxerat atris,
Cum lacrimas curasque parens defessa remisit
Denique, et, in somnum non sponte soluta, quievit.
Hic oculis vix dum coeuntibus, ecoe, repertum
Vidit adesse, suum nota cum veste Politen,
Non roseis, velut ante, genis utrimque rubentem,
Nec risu facilem: sed opertum sanguine multo,
Et facie squallentem, et vix a matre videndum.
Cui prior ipsa, redis tandem, o mea maxima, dixit,
Cura redis? Ecquis peregrino schemate mutat
Ora decora color? Simul amplexura Politen,
Eluso tenuem complexu fertur in umbram.
Terque sinu invitat genitrix, ter sensit inanem
Esse sinum. Quo semper abis, ait, unice? matrem
Nate cupite vides. Rursum utraque brachia redit,
Utraque sed vano complexu brachia rursum
Lusa videt. Tandem ipse, Parens, ait, oscula nato
Sera paras: vacuam presas sine corpore formam,
Et manes a morte meos. Iam nulla caducae


page 77, image: s079

Gaudia me vitae, nec spes solantur inanes.
Et sceptri puerile mei gestamen, et auro
Intertexta tuo sordet mihi purpura: pro me
Desine mortales, mater mea desine, curas.
Ne frustra cruciere tamen: Non horrida rictu
Me fera, nec casu rapuit fortuna sinistro;
Sed pater ipse manus violentas attulit, ipse
Nexuit insonti baccata monilia collo,
Et fauces laqueo precioso fregit anhelas.
Accelerata tamen nihil obfuit Atropos: aulae
Quae patriae sublata perit mihi portio, regno
Elysiae est pensatae plagae. Tu quaerere prolem,
Et plorare parens perituro murmure ossa,
Aeternumque vale. Nec plura locutus, in auras
Ocius excita puer a genitrice recessit.

31.

Insequitur clamore fugam Reginae; Politen
Ingeminans, oculoque locum vigilante per omnem
Circumiens, nati vestigiae vana requirit,
Maternique sinus deplorat damna: furensque
Multa super forma queritur, super indole multa
Pignoris amissi nunc unum accusat Achillam
Ductorem pueri; nunc imputat omnia matra
Infelix; nunc tota minis, et inanibus ipsum
vocibus Herodem, non exaudita, flagellat.
Talis erat, quande Nemeaea per arua cupitum
Inachios ductura duces properaret ad amnem


page 78, image: s080

Lemnias, herbosique infantem in cespite clivi
Incustoditum male cauta locarat Ophelten.
Quem simul infuso serpentis frigore vidit
Occubuisse redux; immenso tota Pelasgum
Turbavit clamore nemus: pectusque genasque
Insontesque manu coepit convellere crines,
Vipereoque furens convitia dicere monstro.

32.

Non tacuit festina procul traducere dirum
Fama nefas: sed Carpathii trans aequora Ponti,
Taenariumque latus, Delonque et Phocidos arcem
Extulit; Aegeumque ultra; Cyproque Samoque,
Et tacitis incerta volans memoravit Amyclis.
Quin adeo fines eadem transgressa Sicanos
Ad Capitolinas penetravit nuntia sedes:
Ausoniae moderator ubi simul audiit Aulae
Factum horrendum, immane Patris; Quem barbara morem
Terra Palaestinis per mittit gentibus? inquit:
Non parcit propriis patris inclem entia natis,
Parcit ubi vetulis populi indulgentia porcis.
Inde diu attonitus, ne se natura moveret,
Extimuit: refugo neu sole reduceret umbras
Paene Thyesteis aequata insania cenis,
Aut Pyrrhae spectata semel, spectanda redirent
Secula, communem terris iterantia cladem.

33.

Nec formido minor Iudaeas terruit urbes:
Omnibus occurrunt odio male nota recenti
Bethlehemiae lamenta plagae. Neque posse putatur


page 79, image: s081

Parcere plebejis, qui pignora censuerit fas
Sanguine creta suo, manibus iugulare cruentis.
Ergo suos alii (si quos habuere nepotes
Lactis adhuc, et adhuc plenae nutricis egentes)
Urbibus emittunt pavidi, memorumque recessus
Turribus anteferunt; laribusque mapale superbis.
Ne conspecta novas infantia suscitet iras.
Vagitus alii lactentum et clara laborant
Murmura, praeclusis aut suffocare cavernis
Aut alio (ne qua renovatum murmura Cunis
Exaudita creent odium) celaere susurro.
Sic Phrygios quondam memorant arcana Curetes
(Si quae fides famae est) Iovis incunabula parvi
Ut gerent, Saturne, tuas aut aere sonoro
Aut buxi impediisse cavis stridoribus aures.

34.

Quin etiam cano visendos vertice iussit
Ira ferire Senes, quotquot malo fida trahebat
Suspicio, socias arcana ad bella rebelli
Cum Puero iunxisse manus: Et sexus et Aetas,
Plebesque Proceresque minis patuere. Sed unus
Ante alios omnes Simeon obnoxius: ille
Ter felix Simeon, qui post quam funera fessus
Institit emeritis exposcere debita Canis,
Audierat, non ante necis speranda cupitae
Otia, quam caelo datae parturiente, Tonantis
Pignora, virgineis gestata videret in ulnis.
Inde dies noctesque senex intentus, avebat
Otius hac oculis promissa luce potiri.


page 80, image: s082

Denique cum Templi pius observasset adaram
Centenas properare nurus, centenaque Matrum
Munera porrecto mutari turture; vidit
Unam alias inter radiis ardere puellam,
Atque alios inter Puerum stellantibus unum
Insignem facibus; gemino quem virgo redemtum
Institerat castae pullo mutare columbae.
Hic Simeon (cognorat enim) penetrare per omnes
Obstantum Cuneos, populo cedente: proculque
Exclamare; Meis sinite hanc ambire lacertis
Progeniem: haec ulnis debetur sarcina nostris.
Ac simul Infantem, genitrice lubente, receptum
Ostentat populis: templumque per omne triumphat.
Multa super Puero memorans: et Tristia laetis
Mixta canens, magnae Pueri subeunda Parenti.

35.

Distulit extemplo Solymorum fama per urbem
Omnia dicta senis, cauto suspecta Tyranno.
Qui metuens, linguam senis omnem exscindere
Fatidicam, et nocuos iussit truncare lacertos
Et geminas utrimque ulnas, quibus ille rebellem ferro
Foverit infantem. Iam missios abire satelles
Coeperat: hic nigrum querulis ex aedibus agmers
Ipsius Simeonis iit, functumque per urbem
Non illaudato produxit funere vatem.
Nam pia venturas tranquilla morte, Tyranni
Praevertis Natura manus. Fremit impius, illam
Herodes fugisse suo sine vulnere vitam:
Accusatque leves hoc uno crimine Parcas,


page 81, image: s083

Quaesiti senium Simeonis triste furori
Subductum rapuisse suo. Quamquam ipse feri
Atali opta esset gladio, totosque senilis
Verticis Infanti dilecto impendere Canos.

36.

Silva fuit densis circumdata sentibus, ingens,
Aeriisque obsessa iugis; ubi Sirius ardor
Obluctante gelu fastigia summa laborat
Messibus in mediis, cana spoliare pruina.
Hinc gelidae valles, umbraeque et limpida fontis
Unda per informes multo ruit obice rupes.
Vatibus (ut perhibent) erat haec fidssima quondam
Hebraeis statio; populi quos ira protervi.
Aut Regum quandoque furor violentus adegit
Abstrusas nemorum terraeve subire cavernas.
Ipse etiam, qui pauper oves praedantibus ursis
Iverat ereptum, fulvisque leonibus audax
Restiterat, cum Saulis opes vitaret, in illis
Rupibus, et silvis horrentibus exulagebat.
Huc cum prole parens Ioanne profugit Elisa.
Regis Idumaei metuens: qui saevus ephebum
Saepe Zachariaden paribus quaesiverat armis
Ereptum texere tamen matura parentis
Consilia, et profugis spelaea reperta colonis
Saxa inter montesque feros. Quis ibi omnia silvis
Abdita, et humanos longe fugientia visus.
Illius et humanos longe fugientia visus.
Commemoret? Tu, si qua iubes memorare poetam,
Ipse puer, puerique parens effoeta, docete.


page 82, image: s084

37.

Qua iuga in Arctoos protendit summae Triones
Horrendum silvae nemus, hac lactentis ephebi
Venerat extorris genitrix. Utque aegra resedit,
Ecce fatiscentes exesa in rupe cavernas
Faucibus angustis, adituque voraginis arcto,
Conspicit, intus erant laqueata cubilibus antrae
Grandibus, et vivo fabricata sedilia saxo,
Et species non vana domus. Ibi vena strepentis
Dives aquae, nulla sibi fecerat arte canales,
Sed modico collecta sinu, qua parte redundat,
Occultos absorpta soli rursum intrat hiatus.
Nec desunt arbusta loco, piceaeque cedrique
Aeriae; caeliquaes suda crepuscula semper
Vel liquido rore ubertim, vel melle tenaci
Inficunt, stillisque solum omne cadelibus ungunt.
Hos statuunt optare lares; languente Tyranni
Turbo Palaestini dum tempestate quiescat.

38.

Vix primo sibi Elisa dies, et menstrua Lunae
Tempora complerat, cum pluribus anxia curis,
Aerumnasque loci iam detrectante Senecta,
Occubuit mater, mediisque in montibus unum
Emoriente sinupuerum complexa reliquit.
Successit fugiente tamen pro matre minister
Aetherius: parvoque dapes providie alumno,
Nunc ab arundineis stillantia mella myricis,
Nunc mensae tenues, in condimenta locustas,
Nunc lymphae pro lacte gelae. Sic altor, eremo


page 83, image: s085

Venturaeque fami docilem durabat ephebum.

39.

Ac velut Abramides (quem de Nilotide serva
Sustulerat Senior) dum tes qua per arida fugit
Extorri cum matre puer, neque gutta levandae
Parvit ullae siti; saebulo in squallente resedit,
Ultima consumtae repetens suspiria vitae.
Hic illi subitus miserantibus ales ab astris
Adstitit, iptantique udae saliontia petrae
Murmura, manates digito dedit indice lymphas.
Alitis ut vidit Puer ora genasque manusque
Caesariemque auro, vestemque nitere pyropo,
Haesit in adspecta redivivos imagine, et ipsam
Paene sitim puer, et sit is est oblita liquorem.
Taelis et hic orbo curator missius alumno
Stellatae de sede fisit: qui saepe clientis
Perdius adstaret lateri, desertaque pernox
Excubiis tegeret saepo incunabulae custos.

40.

Ille prior voces, meditatque verba profari
Edovit, patrraeque elementa agnoscere linguae;
Ille dicaere preces, susperosque in votae vocare,
Et plucidos moros, artesque addiscere, non quaes
Semivir Aeacidae consuenit tradere Chiron
Barbara Cecropio praeponens antra Lycaeo.
Nec quas (ut inemorant) Thebani fabula monstri
Suevit Echionio quodam divendere vulgo
Perplexos commeata dolos: sed qualibus ipsi
Calicolae dulgere soles, gaudentque repertis;


page 84, image: s086

Scilicet, occlusi quibus iret in atria caeli
Gens exclusa diu. Nec ad haec erat indole segnis
Complectanda puer; sed magnis passibus ibat
Iam propior, iam paene prior ducente, Magistro.

41.

Vique anni crevere magis, licuitque vagari
Silvarum per opaeca, nihil peritura moratus
Gavaia, nec rerum commercia vana, nec urbis
Degeneres luxus, Pariove e marmore turres,
Aut imbuta Tyri precioso vellera fuco:
Sed villosa, pilis gibbosi rexta cameli,
Endromis, et caesae pellita lacerna bidentis,
Mundus ei muliebris erant, quo tectus, in illas
Torus hiabat opes, quas exspectatae perennes
Mentibus aeternum melioribus Astra reservant.
Hoc studium, seu fleret, erat; seu pectora pugno
Tunderet; e liquidi seu forte crepidine rivi
Fatales spectaret aquas, quibus ille Tonantis
Venturi tingenda sibi fore membrae sciebat:
Hoc totum Ioannis erat. Nec pectore clausus
Iste tepebat amor; sed in ignem erumpere iam tum
Coeperat; indicie, quantis ardoribus esset
Terrarum populos olim tracturiis, ut Orci
Faucibus erepit, mutato sidera culle
Quaerere certarent. Hominum inde tot agmina plangunt,
Inde pii gemitus, et suspirantia caelo


page 85, image: s087

Murmura, dum crebri violentis viribus instant
Vim superis afferre plagis perguntque seratas
Oppugnare fores, repetitoque ariete pulsant.

42.

Caelituum chorus ipse, poli flatione relicta,
In silvas migrare frequens, fludiumque clientis,
Et vitum, et mores propiori agnoscere visis
Gestiit. Obstupuere omnes, et siqua daretur
Libertas, cuperent ad eandem vivere normam.
Quin ipsae coepere ferae mansuescere sensim
Hospitis ingenio, positoque more, cocatae
Ad vocem venere statim, et sua quaeque libenti
Ad spelaea gradu iussae diaicere reverti.
Hic veram Orphei felici monstrae tbeatri
Invenere fidem: placidos ubi cerva leones
Iuxta impune stetit, damisque oblita pepercit
Tigris: et inter oves praedantum nulla luporum
Ingluvies metuenda fuit: tutumque quieti
Siverunt leporem campis errare molossi.
Bistonio non illa quidem spectacula cantu
Threiciae fecere lyrae, sed monstra ferarum
Integritas vitae, et mens criminis inscia traxit
Ipsaque velrudibus veneranda infantia silvis.
Nec volucres cessere feris. Quacunque ferebat
Ille gradum, aerios certatim tinnula plausiis
Turba dabat, iuxtaque frequens, supraque sonoros
Hinc fringilla modos, illinc philomela, canebat.
Saepe, roor, nidis aliquae venere relictis.


page 86, image: s088

Inque rudi lusere manu: nec sensit Acanthis
Ulla magis tutos alibi, nec alauda, penates.

43.

Sexta suas frondes foliis pubentibus aestas
Induerat, totidemque albentia vellera silvis
Canapararat hiems: Puero cum forte precanti
Austitis ille, oculis iam notus amantibus, ales,
Quem sic alloquitur: Rerum o dilecte mearum
Arbiter, et parvi fidissime tutor alumni:
Nulla (fatebor enim) silvarum taedia mentem
Sollicitant: placet iste mei mibi carceris horror [(printer); sic: error] ,
Et facies inamaena loci: nec nescio quales
Hac inter nemorum deserta reserverat usus;
Omnia nota mibi. Sed quis me casus opaci
Egerit in spelae alaris, tam saepe requiro
Irritus. Et quam quam scio non sine numine factum
Tu tamen ede modum, caussaeque exordia narra.

44.

Dixerat. At vultu placide adspirante, renidens
Aliger; o superum puer ingens curae tuorum,
Si veteris narraere fugae primordia cogis,
Tristia sint quamuis, risuque carentia, paxdam.
Vi coniurato cecidit stirps bima tumultu,
Vicinasque nurus orbavit prole, Tyranni
Saeva Palestini rabies; tu forte petendus
Herodi super unus eras Resciverat ortus
Admiranda tui: et profugi in cunabulae Regis
Ulturus, socias cupiebat plectere cunas.
Quippe recensierat vicinae per oppida rantor
Qualis in aeris Iudaea montibus Infans,


page 87, image: s089

Non dubius quondam venturi anteambulo Christi,)
Iffaeta sit aeatus anu, quem nuntius ales
In mediis templorum adytis, cum festa cremaeret
Tira pater, suetisque preces affunderet aris,
Iusserit imposito Ioannis nomine dici.
Hic stupuisse patrem, vocisque repente negatae
Amisisse sonum, linguamque haesisse palato;
Dum novies Lunae dccrescere viderit orbem,
Atque iterism toties in cornua sumtae reverti.
Tunc subitas lingua rupisse tacentis habenas,
Et pueri studium, et mores memorasse futuros
Carmine fatidico: et lesseia regna Sioni
Pollicitum reditura brevi, quae iure perenni
Davidicae stirpis soboles aeterna teneret.

45.

Hic iterum furiis Herodes actus, ademtos
Continuo faesces, ereptaque regna veretur,
Ni properes, primoque vafer partum opprimat ortis.
At cautum nihiliste furor, nihil ista fefellit
Fama patrem: insidiis vigilat quacunque cavendis.
Teque tuamque domo clam maturare parentem,
Extremosque iubet nemorum tentare recessus
Tantisper. Latebras, duce me, vanistis adistas.
Hic vobis abiere dies, hic omnia noctis
Otta, non inter nives plumantia lecti
Stragula: sed gelidae subter laquearia petrae
Nuda fovebat humus: pulvini mellior instar
Muscus erat: Materna tibi de more ferebant
Ubera sola dapem, atque eadem tibi sola liquorem.


page 88, image: s090

Sed matri vel palma nucem, vel agrestia pomus
Poma dabat, laticem haec vicini marmoris unda

46.

Lauta vel haec poterat fugitivis mensi videri,
Dummodo tuta foret. Nam Regia turba penati
Ut vacuos, profugoque [(printer); sic: profugo] patrem sine pignore vidit,
Admoto scrutata metu: Quo fugerit infans?
Quaesierit quae tecta parens? Quibus occulat attris
Funestam regique facem regnoque? Pateri
Plurima cunctantem, pars crebro verbere pulsant,
Raptatumque inter medii penetralia Templi
Atque altare necant: pars sicut odora canum vis
Abstrusam indagant sua per vestigia praedam.
Iamque adeo nemoris divortia quaeque remensi
Trans ipsos abiere specus primisque propinqui
Faucibus, haerentem (nisi mens caecata fuisset)
Matris in amplexis poterant deprendere prole.
Sed superi sepsere viam; lusosque Tyranni
Irrita conantis non admisere ministros.

47.

Mox alii subiere metus. Nam clara fugarat
Cynthia nocturnas bigis pallentibus umbras:
Hiclethea phalanx (Satyroa Faunosque vetusta
Et Dryadas decepta et Oreadas esse putarat.)
E stygiis emersa focis, loca nota renisit,
Concilium infelix. His caetus quippe cavernis
Cogere consuerat lagio Plutonia, quando
Aut humana dolos meditari in damna recentes


page 89, image: s091

Visum erat, aut feriem pensi memorare diurni
Longius: Heroas facta quot quisque ruina
Straverit, aut quantas in cladem turba futuram
Struxerit insidias, laqueosque tetenderit orbi.
Ah quibus hicillis, et quantis risere cachinnis
Eumenidum cum prima soror, longo ordine duplex
Rettulit hercis Iessaei crimen? ut illum
Impulerit vetito conuertere lumina motu
Funestas ad Aquaes: ubi visam exposcere formam
Caeperit, et subitos per lumina traxerit ignes.
Ille quidem furto misere gnudebat: at iste
Ignarum fecere iocos. Utque altera caedis
Materies adiecta fuit, qua iusserat idem
Coniugis ereptae, ferro consumere (primis
Hostibus obiectum, et meritum meliora) maritum:
Hei mihi! quos illa plaus in clade dederunt?

48.

At maiore locum mox implevere triumpho,
Cum victum (horresco referens) Solomona voluptas
Traxit, et ille cebris incautum mille fefellit.
Quantus enim, ah quanto datus est e culmine praeccps?
Admiranda prius patrio qui Templa Tonanti
Arduus immensa fuerat molitus opum vi;
Atque Arabum effossism venis locu pletibus aurum.
Argentique graves immania pondera lamnas,
Atque exhausta frequens Themesaeis aera fodinis
Omnia, certatim in Solymam congesserat Aedem:


page 90, image: s092

Post autem, ut captum Cocytia monstra profanis
Implicuere toris (nam taedis mille iugales
Inerat in thalamos, Hymenis mille ligatus)
Infelix delubra Iovi Venerique dicavit,
Et Stygias coluit, vanissima numina, Larvas
Stultus, adorato, fieri quod iusserat, auro.
Haec ubi nocturno Furiarum maxima caetu
Artibus acta suis, narraverat, omnia circum
Haec Acherunt eo sonuere cacumina plausu.
Centum exinde dies, totidemque ea gaudia noctes
Hoc egere specu, semper Solomone vocato.
Numquam alia gavisa magis sunt Tartara praeda.

49.

Huc de more cohors eadem remeaverat, illis
Noctibus, hoc primis genitrix quibus attigit antrum
Adventum sensere ferae, stabulisque relictis
Intima deserti petiere cubilia luci.
Exoritur longeque fragor; lateque ruinam
Unam omnes montes, unam omnia saxa minantur
Insequitur formis acies informibus ingens,
Capri pedum plerique genus, plerique recurvis
Unguibus, infesti cornutis frontibus omnes.
Hi veteres antri latebras velut agmine facto
Insultare parant, caveamque insidere monstris.
At simulae habitatae loci spelaea colonis
Attoniti videre novis, et adesse parasam
Arcani custodis opem, (nam limina praesens
Munieram custos) illi retro otius acti
Per diversa ruunt, noctumque ululatibus implent.


page 91, image: s093

Idque aliis aliisque iterum de noctibus ausi,
Sunt iterum atque iterum me propugnante repulsi,
Aeternoque locum vitare timore coacti.
Talia sexenni custos memorabat alumno.
Ille statim: si causa mei fuit ista recessus,
O bone tutor, ait: liceat, persi quid amavi
Te coluique patris deserta revisere tecta,
O liceat! mora nulla viaeest; permiseris, ibo,
In medium penetrabo fori, cupiamque videri.
Quid miserum Herodis totin annos differo votum?
Quaesitum inneniat tandem caput. Hauriat omnem
Dum Domino parcat, famulie cervice cruorem.

50.

Dixit. At ille, meis, puero, ait intime curis,
Parcius ista velis. Non haec sunt ulitima fatis
Tempora pacta tuis: fieri neque crimen ab uno
Omne Herode potest. Venient Natique nepotesque
Illius, et patrem in scelerum certamine vincent.
Ex illis tibi certus erit, ne quaere, tyrannus.
Iam video, quid quina tibi post lustra minetur
Improbus, et thalami fraterni incestus adulter.
Tu ne cede minis, sed flagitiosa coerce
Connubia, et nullo coeuntes auspice taedas
Rumpe frequens. Dabitur quondam indignissima merces,
Carcer. At aeratis libertas vincta catenis
Stabit adhuc; manibusque licet pedibusque ligaetis,
Herodi servire tamen se lingua negabit.
Macte nova virtute puer! sic saepe tonantem


page 92, image: s094

Audiat Herodes, pravoque a tramite rectum
Ad leges convertat iter. Sed enim improba Dipsas
Turbat opus, video. Video Sybaritica regum
Barbarico dudum convivia fervere luxu:
Et festas quae forma dapes lasciva profanet
Hebraeae Veneris. Superi, hanc arcete puellam
Una omnes mecum, scelerisque avertite prolem!
Alternum facit, ecce pedem; saltuque salaci
Fascinat infaustae rideniia Sigmata mensae.
Quam vereor miserande puer, quo fabula tendat!
Ecce repente caput, caputa cervice resectum
Elaeta fertilla manu. Cessa improba, cessa,
Iam satis. Haec fatus medio sua verbae reliquit
Imperfecta sono. Stupuitpuer abdita rerum,
Ignarus quid, quaeque forent. Tamen omniae certus
Consilio stabilita Dei, nil quaesiit ultra,
Quae vitae praeussa forent eventa futurae.

Finis Libri Secundi.


page 93, image: s095

B. STANISLAO CASTISSIMO. ADOLESCENTI QUEM EX. ILLUSTRI. DOMO COSCARUM IN. SOCIETATEM. IESU ADLECTUM INNOCENTIA CAElITIBUS. LAUDANDA NOBIS IMITANDA. CERTE. ADMIRANDA. DD. INNOCENTIBUS MERITO SOCIAVIT. HOC DE. IISDEM TERTIUM. VOLUMEN DICAT. DEDICAT AUCTOR.


page 94, image: s096

HERODIADOS LIBER TERTIUS.

INterea tectis dum LUCTUS in omnibus errat,
Inque orbas Lamenta domos iterata recurrunt,
Occisi rapuere viam per inania manes
Umbrarum nemora, et vacuis ambagibus acti
Elysios venere sinus: ubi fessa piorum
Agmina, perstabant certantibus irrita votis
Sidereos optare Lares. Huc quippe migrarant
Post alios alii proceres; ut quemque Senecta
Extulit, aut praeceps potuit mortalibus oris
Exturbare lues. Hos inter honestior unus,
Ibat Abelus, iis qui longior hospes in arvis
Egerat, ex umbris insons magis omnibus umbra.
Faedere namrupto immeritum cognataperemit
Dextera, cum tonsas pascua prima bidentes
Infelix ageret. Nondum illi flava capilli
Caesaries, necdum vegetae durata iuventae
Robora desierant, cum tabo lividus atro
Tempora pereussum nodoso stipite frater
Sustulit. Hunc iuxta gradstur, quem Poma nocenti
Carpta manu fecere reum, et felicibus inde


page 95, image: s097

Extorrem iussere procul discedere campis.
Nondum illi ereptae iactura miserrima sortis
Excidit: haeret adhuc vetitae sapor Arboris; haerent
Vipereae male suada (eheu!) mendacia linguae,
Exul ad amissos dum frustra respicit Hortos.

2.

Proximus errabat Senior, qui vasta phaselo
Aequora, et immensas sine remige vicerat undas
Omnia diffuso cum mersa cacumina Ponto,
Montesque scopulique urbesque arcesque natarent
Navifragae, et pecudum genus omne hominumque refusis
Praecipites, ultore Deo, raperentur ab undis.
Ipse frequens memorabat adhuc quos aequora fluctus
Excierint; quantos glomerarit Aquarius imbres,
Vi fremitu Boreas, Eurusque Notusque pavendo
Impulerint nubes; quibus altum merserit umbris
Nox effusa diem. Memorantem talia, Patres
Attoniti, et nati natorum, et tota nepotum
Agmina circumstant, tempestatisque procellam
Praeteritae, tamquam praesentibus ingruat, horrent.

3.

Ille igitur post quam properata tot undique sensit
Millia lactentum, sociis accedere turmis:
Non aliter, quamsi gravidis e nubibus imber,
Aut densata nivis glomerentur vellera, currit
Obvius, et, magnae fuerit quae cladis origo,
Anxius explorat. Nec enim numerosius, inquit,


page 96, image: s098

Una eademque via descendere vidimus agmen.
An viiis iterum cogentibus, omnia pactam
Ruperunt elementa fidem? caelumque solumque
Omne superfusis complerunt aequora lymphis?
Dicite progenies mea, dicite, naufraga certe
Signa videmus ait Simul hos conplexus et illos
Interius nemoris vocat in penetrale: frequentes
Ceteri ubi manes, et avorum turba colebant.

4.

Incipit una omnis Puerorum Contu: nullis
O genitor, nullis undarum huc fluctibus acti
Naufragae turbasumus: sed sanguinis inmbre mademus
Quisque sui. Haec omnes. Reliquum pertexuit Haemus
Hos viden, et viden hos? Caput omnibus abstulit ensis;
Omnibus his mucro iugulos his omnibus haust [(reading uncertain: print unclear)]
Pectora in hos omnes aut est incussa bipennis,
Aut illis a pedum vestigia. Tegula testam
Verticis essregit; penetravit in ilia ferrum.
Hos pressere sudes; hos fixa peremit arundo,
His impacta cavos pulmones ungula rupit
Quadrupedum, arctatoque animas e carcere trusit
Denique quid querimur? non hic pater ulla Syrorum
Persarumue vides collatis edita signis
Funera; sed nostri nos ira domestica regis
Perdidit insontes. Odii causa omnibus una,
Omnibus una necis: Quam nunc agnoscere fundi
Coepimus, et vestras dudum quoque venit ad aure:


page 97, image: s099

Nuntius) in vivis nec causa, nec ira liquebat.
Quippe timet ne regna puer, (puer, o bone! magni
Progenies aequaeva patris,) quem virgine natum
Nuper, et heredem Iesseia in sede locandum
Audierat, pulso peregrino rege capessat.
Inde furor. Delusa tamen sunt arma furentis.
Effugitque puer. Fugiatque o sospes, et hostem
Terreat, oro, puer. Nos succidanea facti
Victima pro Puero gladios excepimus illo.
Atque utinam plures gladios hebetare pusillae
Cervice, et plures puero illi impendere vitas
Fas foret, hac una placuissent funera caussa.

5.

Nondum ea finierat, cum patrum excita subinde
Adstantum series venientibus ingruit umbris
obvia, et essuso tacitarum murmure vocum
Felices animas ab honoro funere laudat:
Atque eadem mox quisque cupit (si rursus ad auras
Vitales reseretur iter) sibi fata pacisci:
Nec nulli ex ipsis manes exempla decorae
Aemula mortis habent. Puerum sepropter eumdem
(Exspectandus adhuc quan quam puerile latebat)
Pars memorant avidis itidem iacuisse leonum
Rictibus expostos; liquidis pars amnibus haustos,
Pars gladio caesos; lento pars igne crematos,
Fatidici plerique senes. Quos inter, aduncis
Gaudet Amosiades alte praetendere Serram
Dentibus informem, ac tabo stillante madentem;
Qua laeceros immane genus sulcaverit artus


page 98, image: s100

Insomi, letoque trementia membra biformi
Huc raptarit et huc: seri quod praescius aevi
Monstrasset, gravida venturam a virgine prole
Iura Palaestinis quae numquam abolenda Tyrannis
Diceret, ac populos haeres aeterna teneret.

6.

Gestiit hic etiam venienti occurrere turba
Helciades, foeta quem nondum a matre cadentem
Iam vatem ad populos, et grandia nomina Regum
Miserat omnipotens, ut iussa perennia certis
Panderet indiciis. verene ego praescius, inquit.
Hanc proavis caedem potui monstare futuram
Et viduas memorare domos? Ah talia noram
Funera, et orbarum audieram lamenta parentum,
Ante diu, vestris quam nota parentibus essent.
Non impune meis tamen haec oracula fudi
Civibus. Immeritum plebes incredula vatem
(Ebria ceu quondam Lapitharum pugna furentum
Ferueret) infesta saxorum grandine mersit.

7.

Forte pares Iuvenum mediis in vallibis umbrae,
Exigui numero, sedamico foedere manes,
Errabant: quorum vestigia mater honesto
Pone secutagradu, nusquam intermissa legebat
Hos procul Helciades ut contemplatus, eorum
Et genus, et septem, generis miracula, fratres
Rettulit: heis, quantis iactati casibus, inquit,


page 99, image: s101

Hunc isti venere locum! dum regia quondam
Antiochi renuunt mandata facessere, sanctis
Mandere cum vetit as iussisset legibus escas!
Cernit is illum aliis qui pluribus eminet? Ignes
Ipse prior, morsusque ferox contemsit ahenae
Forcipis, abscissae caderent cum fragmina palmae
Avulsique pedum digiti, et truncata cruentum
Ubertim terris pluerent Metacarpia rorem.
Rursus ut exsertam iussit protendere linguam
Tortor, ab ingenuo non territa Lingua palato
Sponte suam in cladem prolibertate tuenda
Prosiluit, vocemque libens in vulnere liquit.
Et quamquam vulso sensit de vertice totam
Defluxisse Cutim, et lacera tridentibus Ollis
Membra coqui, et vivum posita Sartagine volui
Corpus, et ardentes infra excandescere prunas:
Degener ex ocislis numquam tamen excidit humor.

8.

Haec eadem passi fratrum alter et alter,
Oppetiere neces. Quemque omnibus ire minorem honestas
Cernitis, heroae generosum mentis ephebum,
Omnibus is graviora tulit: Iurata tyranni
Munera, et obiectas, mentem si electere vellet.
Aspernatus opes, ultroque lacessere diros
Carnisices ausus. Formidatumque giganti
Supplicium ridere puer. Puer indole magna
Perge per Elysios felix decurrere flores.
Qua violas Calthasque teres, pubescere Calthe


page 100, image: s102

Continuo Violaeque volet: et, quod Rosa nondum est,
Id, eum calce premes, tenero Rosa sub pede fiet.

9.

Hic Haemus, quaenam illa, inquit, quae proxima fratres
Septenos comitatur anus? Reverentur eundem
Unanimes, oculisque observant saepe retortis.
An genitrix his illa fuit? Sed fronte severum
Nescio quid, sexumque supra monstrare videtur.
Ipsa, ait, ipsa fuit. Superi quo faemina caeli
Digna loco? Stabat natorum in funere mater
Spectatrix, ferrumque videns ignemque supinis
Artubus admotum, nihil aversata refugit.
Nec fletu lenire feri praecordia regis
Faemineo, aut precibus veniam conat a molestis
Poscere, sed constans fumantibus ubera natis
Olim impensa diu, primisque data oscula eunis
Commemorare parens, caelumque ostendere longe,
Et, per ego haec, nati, per ego precor omnia, ferte,
Ferte brevi mala dura mora, facibusque caducum
Indulgete latus; date forcipe membra tenaci
Impavidi carpenda; dute, o mea turba securi
Gaedendos in frusta pedes: impendite caelo
Felices animas. Lucrum est, quod perditis. Ipsa
Sic partu faecunda meo, sic denique matris
Esse mihi titulis et imagine digna videbor,
Cuitales peperisse datum est. Neque fortia solum
Dicere, sed paribus facta institit addere dictis
Femina. In ardentes piceat is ignibus ollas
Iussa subire, ollas nihil indignata subivit.


page 101, image: s103

Tendere iussa manum, manum utramque repente tetendit,
Iussa pedes ferro feriendos subdere ferro
Subdidit: et quidquid morientibus ante ferendum
Suaserat, id moriens, fermi [(reading uncertain: print unclear)] posse, ipsa probavit.

10.

Talia dum vates puerili multa coronae
Alterni menorant, iterumque iterumque recentes
Bethlemia de clade vident accedere turmas
Attoniti: ex rema puerorum e strage Polites
Parvulus Ferodis, natuque novissimus infans.
Agmina claudit. Adhuc pendere monilia collo
Credita: adouc chlamydis simulatae purpura tabo
Sparsa, novi [(reading uncertain: print unclear)] caeles in patre redarguit iras.
Illum igitur manes simul agnovere, paterna
Occubuisse nanu. multis e millebus unum
Circumstant ilacres, et amico murmure mulcent.

11.

Forte solo propter viridi Iesseius horos.
Arrectas retinens intentis mentibus umbras,
Flebile ludebat solita testudine carmen;
Quanta Iacobaden olim iactarit ephebum
Per varios fortuna metus: ut livida fratrum
Contio plorantem, et nequicquam multa precantem
Iam siccomersare lacu, iam prodiga parvo
Barbaricis venum dare mercatoribus auro
Sumserit, ah misert, quis agit furor? usque adeone
Dulce malum est, odio frater num haurire cruorem?
Isacides hic sanguis, hic est quem venditis. Idem
Vester hic, aut vestri patrr is est (miserescite) sanguis.
Nullae illos movere preces, lacrimaeque decorae
Immites acuere ansmos: quam barbara vendit


page 102, image: s104

Vile catasta caput, tam vile est vendere fratrem
Ne suspecta tamen cano foret ira parenti,
Rem texere dolo. Pictae praetexta lacernae
Vellera, mactati faedata recentibus hoedi
Amaculis, misere patri. Silvestribus illa
Esse reperta iugis: Syrios ubi multa leones
Silva alat, et praeda sint plena cubilia rapta.
Iam, ne forte puer luco male cautus eodem
Haeserit, esse metum. Laceros exploret amictus
Ipse pater: noritne suos? an fallat imago
Aemula, praetextam mentita simillima vestem?
Non tulit adspectum genitor longaevus, et haec est
Me miserum, haec nati chlamys est, date notaparenti
Symbola; reliquias date chari sanguine tinctas
Pignoris, agnosco: fera bellua saeviit; ungues
Nosco leaena tuos, aut vincere siqua leaenas
Saevior ursa potes. Crudelibus utere Parca
Fascibus, atque orbum meritas demitte sub umbras,
Exorata parrem. Gravis orbae est vita senectae.

12.

Hactenus Isacidae lugubria fata nepotis
Regius heroo memorarat carmine vates,
Ulterius ducturus adhus, nisi visa Politae
Umbra, repentino mutasset barbita motiu.
Quippe novus mentem calor impulit, omne Tyranni
Supplicium, et generis poenas evolvere diri,
Quas pater, et nati natorum, omnisque daturae
Progenies Herodis erat. Iubet ergo peremtos


page 103, image: s105

Una omnes adstare greges. Nec longa morati
Convenere pares, vatemque immensa coronat
Contio. Vox illic lactentibus omnibus una,
Numinis ultrices an sumere dextera poenas
Negliget: et solus sublato vindice sanguis
Noster inultus erit? vates clamantibus obstat
Mitior; et, dabitur quondam, mea turba, quod optas,
O, dabitur! nunc disce breves, ait, usque furenti
Indulgere moras. Magno luet impia crimen
Aula suum. Videri ut vaevo discedat hiatu
Subter humus? (simul omnis humo dirupta recessis
Materies, imaeque Erebi patuere cavernae)
Ut piceas agat atra palus Acheruntia flammas,
Et fumum per inane rotet? Timuere profundum
Attoniti spectare chaeos, saevamque barathri
Colluviem, vulgusque modis miserabile miris,
Informes animarum umbras, torrente citati
Mersas igne vadi, supraque ardere perenne
Sulfur et in famem procul exhalare Mephitim.
Intus Hydras vivosque genus deforme, cerastas
Sibila senserunt candentibus edere linguis,
Perque omnes errare sinus: semperque recenti
Pectora clamantum vexare nocentia morsu.

13.

Quod genus hoc hominum! o vates, quaeve huius origo
Deploranda mali? nostrone haec poena Tyranno
Debita? an usquam alio dignus cruciabitur igne?


page 104, image: s106

Regius his contra respondens talia vates,
Ista palus, inquit, sedesque profunda nocentem
Exagitat turbam, quae quondam infame pudendi
Criminis (excisa naturae lege) theatrum
Pentapolin fecere sibi: quos sulfure misso
Altitonans, piceoque iratus subruit imbre,
Evertitque lares, et humo fumantia late
Stagna superfudit, veterem testantia noxam.

14.

Hic alii, (quos flamma rogis ardetibus ambit,
Amphoraque infuso semper rigat ignea plumbo;)
Immodicae consueta gulae conuivia damnat
Sero nimis: gelidamque labris sitieniibus undam
Irrita vota petiunt: cum solo detur anhelum
Sulfuris igniti moder ariplasmate guitur.

15.

Hic scopulos alii supra voluuntur acutos.
Praecipitesque ruunt: iterumque e valle retracti
Alternas ineunt ab eadem rupe ruinas
Instabiles semper: Quos olim magna iuvabat
Quaerere fortunae ludentis inania; quorumque
Aucupio captatus honor, peregreque petita
Gloria contemtu populum pressere minorem.

16.

Proxima castratenent, odiis quos acribus egit
Invidia stimulante furor. Nunc, ecce, colubris
Undique perplexi roduntur edacibus omnes,
Perpetuumque omnes iter anda in vulnera durant.
Rursum alii, quos dira fames exercuit auri,
Atque alii, quos ira nocens, aut improba mentis
Vexavit rabies aut desperatio versas


page 105, image: s107

In iugulum torquere manus pertaesa coegit.
Singula quid mostrem nox arum ergastula culpam
Quisque suam sibi carcer habet, distinctaeque poenis
Crimina sunt; multisque unus furit artibus ignis,
Ingenuosus in hoc, ut facta doloribus aequet.

17.

Illa autem quae turba? quis est candentibus undis
Innumera cum plebe globus? nant ecce iugales
Flammiferi, revomuntque meros e faucibus igne
Eversaeque ardente rotantur in amne quadrigae.
Continuo vates: Phariis ea turba sub armis
Dum sequitur populi profugas infesta phalangas,
Vidit Erythreas inopina recedere lymphas,
Et geminos utrimque undarum assisrgere muros,
Et medio siccata pedum vestigia ponto.
Ergo subire audax, et equos bigasque per alti
Gurgitis arentes agere improba coepit arenas
Ipsa, nihil metuens. Iamque aequoris intima sicci
Attigerat, cum versa suis occurrere bigis
Aequora, conuulsisque labantia fundamentis
Undarum hinc atque hinc decrescere moenia cernit
Opplerique vadum, et nusquam fugientibus ulla
Littora, sed longo venientem a littore mortem.
Tunc trepidare cohors, magnisque ululatib. undas
Frustra arcere: Ruunt ex omni parte procellae
Desuper, et currus inopino turbine vertunt,
Excutiuntque viros, refluoque inimica profundo
Arma rotant. Manes illo de gurgite pulsi
Hac in sede luunt scelus, aeternumque iubentur


page 106, image: s108

Infernos innare lacus: flammaque perusti
Haec agitant rediviva sui simulacra furoris.

18.

Non procul ecce alter piceo natat amne Tyrannus
Niliacis itidem qui fascibus usus, iniqua
Isacias matres cogebat lege, recentes
Fluctibus undarum in mediis exponere partus,
Aegypti crudele nefas. Nunc ipse rotatur
Sulfureis immersus aquis: semperque requirit
Littora, quaerentem frustrantur littora semper,
Reiiciuntque suas emersum semper in undas.

19.

Hic etiam rebus gravis infestusque secundis
Saepe meis, commissa luit, cui creber eburno
Pectine (vesanos agerent cum corda dolores)
Consueram placidam revocare sub ossa quietem.
Uritur hic etiam longaevis ignibus hostis
Ille, Palaestinas qui princeps ante phalangas
Ense ferox hastaque minax [(printer); sic: minox] , squamaque trilici
Tutus, in Hebraeas iaciebat probra cohortes,
Monstrum horrendum, immane, gigas. Sed funda gigantem
Exigui tactu silicis librata petivit.
Ipse, velut vento procera furente cupressus
Aeriis evulsa iugis, procumbit, et ingens
Arma super clypeumque cadit. Ego protinus ensem
Eripio, victaque caput cervice revello.

20.

Iuxta aliis aliisque suas Acheruntia flammas
Stagna, superfuso liquidae picis imbre, ministrant.
Clamor sibique, et ubique labor stridorque dolorque


page 107, image: s109

Et lacrimae, et gemitus, et perpetui ululatus;
Nec facies, nec forma loco, sed terror et horror
Undique, et innumerus daninato in carcere torter
Sontibus aeternos substernit manibus ignes.
Nec numerus turbae est, sed restant mille reorum
Agmina; mille latent horrendo nomine poenae,
Nomine mille carent: labor est evolvere partem.

21.

Verum illi quid molis agunt, quis axa praeustis
Ignea subuectant humeris, atque irrita fessi
Fundamenta locant? an et ha Phlegethontia curae
Pestora sollicitant? Urbesque attollere regno
Persephones tentant? age fare novissima vates;
Protinus ille: pares coeptis audacibus, inquit,
Persoluunt poenas; et iam bis dena laborant
Saecula frustrati, bisque altera dena negatum
Conabuntur opus. Nam post quam naufraga gentem
Sacrilegam tellus fatalibus obruit undis,
Hi veriti, seros eadem ne fata nepotes
Excidio premerent, atque eluvione secunda
Subruerent urbes; immani culmine turrim
Aedificant, rupesque intro montesque receptant
Circuitu, quantum Babylonia maenia possens
Olim optare sibi: mox usque in nubila saxis
Impositis fecere viam: caeloque minati
Vicinas afferre nsanus, sublime cacumen
Imbribus intactum, et nullis superabile vontis


page 108, image: s110

Esse rati, risere minas irasque trisulci
Fulminis, et fastu stolido sprevere Tonantem.

22.

Vidit vana pium fastigia crescere numen,
Iamque adeo montes, tanique ipsas tangere nubes,
Transabitura etiam, nisi coepta superba potenti
Disturbata manu consurgere porro vetaret
Altius. Ergo haeret feriatne tricuspide telo
Aeriam molem. et fastigia dissipet igne:
An Boreae quatiat vehementi turbine? an ima
Euocet iratus valedum e tellure tremorem,
Saxeaque ambiguo luxare cacumina motu
Occupet, an solo molimina grandia nutu
Ludat, et insaenas vertat sine fulmine turres?
Postremum placuit. Lingua consueverat una
Omnis adhuc tellus, et verba Hebraea rotabat
Non discorde sono, patriae commercia linguae.
Omnibus hinc facilis, fieri quodcunque iuberont
Diversi, consensus erat; paruoque iisuabat
Tempore sublimem Concordia surgere molem.

23.

Hac operas vism est ubi fundere parte Tonanti,
Vocum omnis tollatur, ait, Concordia. Dixit,
Verbaque dicentis res est comitata. Repente
Alter Arabs, alterque Cilix in dissona vocum
Murmura, labrorum informes pandebat hiatus.
Iam stridere Getae, iam frangere verba Geloni
Numquam audita prius: iam Memnones aspera
Barbarico torquere labra, et vocalia laxo (rictu
Gussure caeptabant protrudere sibila Quad.


page 109, image: s111

Hit Indus, Getulus ibi discordibus usi
Vocibus, alternos nequiere agnosoere nutus.
Et Persae Medos stupuere, et Bactra Britannos.
Et Numidae Celtas, et vox Germana Sicabros.
Inde sibi cunas Graiae sapientia linguae
Repperit, et voces excepit terra Latinas.
Tum dubiae coepere manus languere, suasque
Obstupuere moras opera interrupta: nec ullam
Alter in alterius consensu repperit artem.
Iussus enim praebere manu famulante ligonem,
Saxa dedit; dare iussus aquam faber, attulit ansam.
Atque iterum oratae sectum dare marmor, arenam
Portarunt operae: Calcem petiere, bitumen
Mittitur; et cuneus fertur, cum lima rogatur.
Saepe suam a socio socius repetivit amussim,
Cum socius terebram, aut unca pro forcipe serram
Ladibrio variante dedit. Descendere iussi
Adscendere omnes. Iterum quos forte magister
Iussit sublimes adscendere, descenderunt:
Venerunt vetiti, atque iterum fugere vocati:
Currere quem voluit, stetit, et quem stare, cucurrit
Inversis animi studiis. Discordia tandem
Concordes operas abrupta lege diremit,
Infectaque manus operosae a mole quierunt.

24.

Olli inter sese quantum distare loquelis.
Continuo tantum coepere recedere terris:
Qua sua Iordanes, qua littora lambit Araxes,
Qua Ganges, qua Rhenus abit, qua saxa Niphatae


page 110, image: s112

Nubiferaeque Alpes, Rhodopeiaque frigora pendent,
Qua Nili Catadupa sonant Tibrisque Padusque
Alluit Ausonias felici gurgite ripas.
Nunc opere ex tanto cum res sit nulla superstes,
Turris adhuc servat vacuum Babylonia nomen.

25.

Ecce autem hic, piceos ubi agunt incendia fumos,
Sulfureamque rotant vacua e sartagine nubem,
Et st ridente rotae voluuntur turbine curuis
Falcibus armatae, et ferro candente revinctae,
Hic sedes Herodis erit. Nusquam horridus alter
In toto Phlegethonte locus, nusquam altera poenis
Flamma infesta magis. Quicquid diversa malorum
Eximium servant Letheae ergastula vallis,
Omne redundat in hanc extremi carceris oram.
Iam vacua exspectat venturum flamma colonum
Impatiens: dudumque suos stomachatur inani
Ludibrio saevire rogos; ac debita flammis
Pabula, nequicquam toties sperata, negari.
Parua mora est, dabitur. Prius intestina pedester
Bella parat miles, scelerique domesticus ultor
Imminet; e vivo generandi corpore vermes
Defigent avidos humana in pabula dentes.
Quos ea desicient ubi pascua; mersus Auerno
Ipse novos vermes, impastaque monstra, cerastas
Cernet, et aeternis iterum rodenda colubris
Altera membra dabit. Poenis subigetur in istis


page 111, image: s113

Alternas mutare vices, sensuque perenni
Explorare Stygem. Iamque ignea debitus hospes
Sulfureae sudata pyrae, piceataque Lethes
Balnea: iam gelidae, glacialia frigora brumae
Insperata pati: iamque ad deserta reverti
Continuo, atque aliis iterum mistare repertis.
Hic vestram liset illo necem: quaeque ante Tyrannus
Plura dedit: quaeque ausurus dare plura superstes
Funera adhuc (nam perget adhuc dare niulta cruentus
Funera) supplicio luet hoc. Longamque nepotum
Iuxta se seriem, exempli scelerumque sequacem
Vicino infelix ardere videbit in igne.

26.

Hei mihi! quae video sobolis documenta futurae
Illa Deum quondam (metus est meminisse) nivali
Succingent chlamyde, et fatuo traducet amictu,
Utque greges ausint postica illudere sanna,
Auctor erit. Superi facinus probibete scelestum.
Igneaque irati pro Numine mittite capto
Fulmina. Rrogenies eadem, (simul ebria circum
Sigmata coeptabit choreas agitare pisella,
Alternos factura pedes;) orbare iubebit
Eximia cervice virum, cui secula vatem
Nulla tulere parem. Sed vindice numinis ira,
Indigus in terris poenas dabit exul Iberis.

27.

Nec senior meliora nepos Agrippa capesset


page 112, image: s114

Consilia, ille pari quondam altera et altera ferro
Tentabit capitum magnorum incidere colla;
(Altera sed missus subducet carcere rupto
Ales, et in tuto plebe admirante locabit:
Altera libratae subdentur victa securi.)
Non impune tamen: solio cum vanus ab also
Per strepet, ac populi plausis deceptus inani
Humanae superata sibi miracula linguae
Credet: ibi, caelo fastum indignante, rigescet
Diffuso per membra gelu; dictoque caducos
Iure suis aeger praebebit vermibus artus.

28.

Hunc Agrippa minor, sceleris postrema paterui
Effigies; hunc ipsa soror male nupta sequetur
Agnoscenda procul Berenice. Quantus ab una
Stirpe furer? Manet hos inferni caroeris horror
Et generi servata palus: Quam sola replere
Saltutrix posset vitiis Herodias omnem.
At non illa tamen sicco Phlegethonta subibis
Funere: supplicii partem prius exiget unda,
Vinda gravi glaciata gelu. Cerno, improba, cerno
Lubrica constricti transire coagisla rivi
Quam properet! Liquidae glaciei vitra dehiscunt
Iam medio dirupta lacis iam iamque puellae
Pars submersa natat: Iugulo tenus altera supra
Gurgitis adstrictas etiamnum subsilit undas.
Omeritam, ne testa pedes glaciata procaces
Ferret, habet iustas, culpae memor, alveus iras.
Talia dum pueris Iesseius explicat heros


page 113, image: s115

Terrai coeunt iterata lege cavornae,
Taenarium que piae prohibentur comminus umbrae
Inspectare chaos. Iuvat has meliora Picrum
Agmina mirari, et rebus gaudere secundis.

29.

Viribus interea, posito languore, receptis
(Bissenas luces postquam interiunxer at exul,)
Deserit hospitium veteris Iosippns Olivae,
Et profuga maturus iter cum prole relictum
Denique securas Aegypti instaurat ad urbes.
Iungitur exilii comes, et vestigia servat
Tityrus ut puero samulas accommodet ulnas.
Abnuit obsequium nunquam positura beatum
Mater onus; nec se dilecta posse gravari
Prole putat, fessos absque illa habitura lacertos.
Illis aligera ducotor locatuta cohortis
Praevis accurat, (nihilo diversas abillo
Quem liquido similem spectarat in aere nupor
Tityrus,) insignis radiata fronte minister,
Puniceo cui picta chlamys Sidonia limbo.
Ex humeris imos velabat pendula talos,
Auro texta gravi, varioque opulenta lapillo:
Summa leves volucrum pennis fulgontibus ala
Terga levant. Alii iuxtaque supraque minores
Extorrem puerum comitantur, et omne volatu
Praetentant fugientis iter, ne bellua turbet
Occursu funesta suo, neu devia ducant
Ad subitum incautos nemorum vestigia praeceps.


page 114, image: s116

Illi etiam rupes et saxa morantia, promta
Moliti pepulere manu; vepriumque molesta,
Asperaque clivorum agiles, et iniqua viarum
Complanare citi, et dura emollire laborant.

30.

Ipsa rosas pedibus gradientum, et lilia sollers
Sparsa ministrat humus: praetexit amaracus omnem
Qua fuga facta, viam: et pubentia gramina plantis
Suggerit. et casiam, et violas, et quicquid amaeni
Purpura veris habet, calcandum semita praebet.
Quin etiam derio volucrum gens musica plausu
Longinquum solatur iter, gratisque canorum
Accinit hospitibus vocali gutture carmen.
Laurigerumque nemus statioque uberrima palmae,
Aeprocera cedrus, turrique simillimae pinus,
Aduentum sensere Dei, lenique comantes
Caudia testata tremuerunt murmure silvae.

31.

Ficus orat viridi praetexta crepidine; fessis
Opportuna quies, et grata sedentibus umbra.
Nusquam alibi ramos effusius explicat arbor
Ulla suo stimas ferit ardua vertice nubes:
Frondibus hinc atque hinc porrectis subter opacat
Omne solum: et fructu domini spem vincit avari.
Hanc Pharii (vt perhibent) sevit manus inclita regis
Exiguam, nomenque suum parvae indidit: illo
Gaudet adhuc uno, quamvis procera, vocari.
Nulli illam agricolae, nullae laesere bipennes


page 115, image: s117

Sed stetit aerios iam dudum immota fragores
Inter, et a telo vim numquam est passa trisulco.
Huc ubi sera senex tetulit vestigia, prolesque
Aetheria extremas primum arboris attigit umbras
Intremuit procerus apex, puduitque videri
Erectum caelo caput ostentare: cacumen
Institit accurvis igitur submittere ramis,
Inque sinum, inque manum felices indere faetus.
Obstupuit visu genitrix, pronumque ministrae
Arboris obsequium, non aspernata, recepit.
Mox placidam contacta manum Melimela sequuntur,
Illecebrae dulces, ac dulcia nectare poma:
Et quaedam matura minus, cum virgine primum
Tacta fuere manu, mitescere docta fuerunt.

32.

Utque epulis exempta fames hortensibus: ultro
Accuruaeta levem surrexit in aera Ficus,
Officio perfuncta suo. Sed inhospit a circum
Maenia, gratuitos dum surda morantur egenis
Exulibus praestare lares: Humanior arbos
Officiis certare novis iterata laborat.
Et solido caepit diffissa fatiscere trunco:
Inque duas hiscente sinu discedere partes,
Porientifacies miranda! Cubilia fisso
Opportuna sibi genitrix in stipite vidit,
Daedalea fabricata manu. Nusquam altera mallet
Tecta, suae penetrale fugae: quo sedula noctis


page 116, image: s118

Vitaret subitos tuta cum prole timores.
Felices latebras, quas non a Rege Canopi
Exiguo ventura volent, sed ab Hospite magno
Aeternum terris extendere secula nomen.

33.

Ut primum e croceo visa est aurora cubili
Vicinum monstrare diem, tepuitque propinqua
Iam Phaethonteae face lampadis aurae, relinquunt
Arboris hospitiism, Nilique fluenta secuti,
Celsa Paretoniam procul inter moenia turrem,
Pyramidumque alias, immensa cacumina, moles,
Et laterum mirantur opus, quod Hebrea Tyranni
Imperio est molita maniss: servile prius quam
Excuteret gens pressa iugum, populoque sequaci
Per refugas ductor sieco pede corniger undas,
Melle mero plenas et nectare traderet oras.

34.

Qua se eumque ferunt, uncto via plurima Saxo
Visitur, et statuis insessa crepido pudendis
Infernae sobolis. Spectantur mille Deorum
Horribiles laruae: Pharie lunata luvencae
Cornua, deformis cerata fronte Serapis,
Liventesque iubae, et squamis maculosa paisendis,
Tergora Serpentum, et Crocodili turpis ima-
Inter adoratas sedem sibi destinat aras: (go,
Seque colirident faetentia numina Caepae,
Alliaque et stantis capitata cucurbita Porri.
Non potuit sufferre phalanx monstrosa Tonantis
(Quam quam infantis) iter: sed iussa facessere, passens


page 117, image: s119

Porruit, et fracto prostrata repente colosso,
Plausit humum pedibus plebes calcanda beatis:

35.

Stabat in annosae sublimi stipite palmae,
Aereus infami Stygis e fornace Canopus
Indecori cum ventre Deus: cui stulta recentes
Turba rosas, plexasque rosis sacrare corollas
Saepius insuerat, turisque frequenter odores
Supplice Niliaca mystes adolebat acerra.
Hunc initae fecer [(reading uncertain: print unclear)] Deum (miserabile) fraudes.
Atque, aras monstro templismque polumque dedere.
Nam iurata diu varias discordia gentes
Traxerat, ex omni quis demum plebe Deorum
Ius in caelicolas reliquos supremus baberet!
Consensu placuit tandem componere litem,
In medium pars quaque suos ut prompta iuberes
Accelerare Deos: qui viribus antistaret,
Ille sibi fasces, primusque perennia rector
Caelituum in magno retineret sceptra senatu.

36.

Continuo simulacra suis elata sacellis
Comportantur, iners circumstat turba Deorum
Fictilium, querno pars nati e stipite, partem
Arte Pomethea siguli finxere, inquenti [(reading uncertain: print unclear)]
Pars animam e cera, vario pars ora metallo,
Aut aliquo informem duxere e marmore formam.
Huc Phrygiae turrita Deae simulacra sacerdos
Semivir, Idaeos supra deposta! eones,
Attulit: huc Cererem gemint inter colla draconis
Trinacriae misere nurus: utramque vetusto
Arboris e trunco: veteri misere Minervam


page 118, image: s120

Attides argento caelatam, et fulmine torto,
Aegideque infesta metuendam, et casside toruam:
Vulnisicum tellus submisit Thracia Martem,
Creta Iovem, nuptamque Iovi Samos: insula claudum
Mulciberum Lemnos, Latonae pignora Delos,
Facta luto, minioque genas infecta rubenti.
Atque alios alii, deformia numina, truncos
Certatim accumulant: pastam serpentibus Ibim
Niligenae extremi; Crocodilum diruta Thebe,
Arsinoeque Canem: sistrata Diospolis Apim
Ore alio: atque alia sub imagine Memphis Osirim,
Syrmateque infamem postico Cercopithecon
Coptos: et huic geminum portentum extrema Syene.
Ultima monftra Pharus tulit, aerea signa, Canopum
Vasta mole Deum. Huic uteri tumuere recessus
Occulta faeti intus aqua: ceu plurimus unda
Inflatum distendat hydrops intercute ventrem.
Obdita fallaces texere foramina cerae;
Intempestivus ne qua prorumperet humor
Ante diem, furtique dolos aperiret operti.

37.

His adeo Chaldaea suum gens omnibus Ignem
Denique composuit: testata potentius illi
Numen inesse Deo: cui cetera turba Deorum
Cederet, aut vanas opponeret irrita vires.
Nec mora: Chaldoeo primus pugnavit in igne


page 119, image: s121

Iuppiter, at post quam vicino tactus ab astu
Intepuit, sese ipse sao cum fulmine vicum
Confessus crepuit. Nec martem adamantinus umbo
Eximinum texit nec cassis abena Minervam.
Ambusto cecidit rursum pede Lemnius, Isis
Lignea flagravit, cineres hausere Serapin,
Arsit et igne Ceres, et flammis cessit Apollo;
Cetera quid memorem signorum monstra? Superstes
Ex omni numero, iam solus inigne Canopus
Arte laborabat Pharia: clamoribus instant
Hinc Chaldaea manus, manus hinc Nilotica: victo
Neutra manses parsura Deo. spes angit utrinque.
Sed quae cera cavi praestructa foramina ventris
Munierat, flammis resolata voracibus, undas
Ecce repentinas Chaldaeum emisit in Ignem,
Qua data porta. velut gravidas cum forte coortus
Auster agit nubes, alisque tepentibus afflat,
Effundunt subitum Terris sitientibus imbrem
Pleiades, et valles calidis torrentibus implent.
Non secus effusis per aperta foramina limphis
Venter iners, monstrumque uteri deforme Canopus,
Obruit admotos Chaldaei numinis Ignes.
Exflinxitque Deum, tepidae iacuere favillae
Continuo, gelidusque cinis. Flevere subactum
Gens Chaldaea Deum, nullo iam numine tuti.


page 120, image: s122

38.

Tollitur inde ingens Nili per litora clamor,
Quantus ad inventum tolli consuevit Osirin,
Fortius in solo sibi numen inesse Canopo,
Quam caelum in toto possit reperire Senatu.
Hinc cita victori concordes munera trunco,
Ferre iubent, et plena Deo dare tura potenti.
Illum omnes prastare Deos. His artibus emtum
Truncus iners rapuit vota inter inania nomen.
Donec in amplexae Iesseae virginis Infans
Inscia nimhborum quaesito regna petivit
Exilio tunc mota loco cecidere paventis
Certatim portenta Stygis: claroque fragore
Dissiliit, (tonitru [(reading uncertain: print unclear)]
ut cum scissis [(reading uncertain: print unclear)] nubibus olim
Impatiens erumpit) humique effusus et ipse
Ante alios praeceps: et, quamvis aerea fregit
Colla tamen, traxitque ingenti mole ruinam,
Materies factus populis ridenda Canop. s. [(reading uncertain: print unclear)]

39.

Silva iugis aderat sublimibus horrian [(reading uncertain: print unclear)] , longeque
Invia servabat confuso tramite Tesqua,
Faunorum statio, Lemurumq, cubile vagorum.
Illic crebra suas legio Cocytia noctes
Exigere, et facto late complere tumultu
Omnia consuerat. Miseris manare colonis
Inde metus, trepidoque excitae pignora matres
Abdere parva sinu. Timuit loca tetra viam, quamvis
Et vigitum tremuere canes: et pascua
Impasti) fugere boves, sugexe volucres.
At simul aeterus soboles aeqaena parenti


page 121, image: s123

Horrificum visu nemus est ingressa, repente
Effugere Striges, Lamieque, Etebique cateruae,
Silvanique minae, et pecoris ludibria Panes,
Capri pedes Fauni, et cornigeri Satyrici.
Inque vicem, subiere, Deo mittente, ministri
Aligeri: lateque metus pepulere priores.

40.

Tunc hilares demum caepere virescere silvae,
Ac posito squallore, novis pubescere Terra
Floribus, et pulsis Tempe succedere Tesquis.
Substitit hic, Comitumque senex obversus ad unum
(Quippe repentino mutatus numine, vatem
Induit) et, quae se facies, ait, altera rerum
Tityre, in his silvis aperit? Video omnia miris
Versa modis: video nemorum haec in culta, seraci
Surrectura solo: quanto Phaeacia nunquam
Aut Paestana queant violaria crescere cultu.
En habit anda locis circum undique pluribus antra!

41.

Hic Pelusiacae paullus quondam incola gentis
Primus erit Profaegus patriis huc ibit ab oris,
Insidias metuens, hac deinde senescet in aula
Usque decem Nullas tamen afferet illi
Ulla culina dapes: primas sed amygdalus escas
Interea, et primas tenuis dabit alueus undas
Post longe documenta famu, tum denique iussus
Gratuitas discet sub sera crepuscula Cotuns


page 122, image: s124

Apportare dapes, Cereris fragmenta subactat
Dimidiata quidem, cum solus, et hospite nullo
Accumbet: peregre similis cum venerit hospes,
Integra convivis apponere liba duobus.

42.

Aemulus hic alter paribus vigilabit in antris
Noctes atque Antonius. Hei mihi! quantas
Ille per insidias olim eluctabitus Orci,
Ad solidae virtutis opes! Video undique septam
Monstris mille casam deformibus. Inde leones
Erectare iubas, hinc rictum oppandere tigres:
Hinc latrare canes, hinc cornu instare bisontes:
Ille tamen cinctus toto Phlegethonte, triumphat
Victor, et imbelles tot in hostibus exprobrat iras:
Miratur Styx victa virum, querituret nec uni
Ascetae potuisse suas obstare cohortes.

43.

Hunc alii ex aliis desertaper antra secuti,
Implevere nemus. Sonat (audio) car mine pernox
Silva pio; noctemque odis caelestibus aequat
Iussa dies; iterumque diem nox amula tentat,
Dum studet alternas divorum dicere laudes.
Ecce madent calidis essusa liquoribus ora,
Quacumque adspicio; liventque perennia fletu
Lumina; semanimesque arenti in corpore vultus
Accitaque fame, et quaesita torrida longa
Labra siti! Validis en ut praecordia pugnis
Tundat nudalapis? resonant cava pectora planctu
Adstantesque gemunt vicino a verbere rupes.
Quid? quod et armatos alii saevire lacertos


page 123, image: s125

In sua terga iubent? fusoque piare cruore
Exiguas labes nullo sub gente laborant?
Hos vigilata iuvat solidae per tempora noctis
Figere genua solo, sed lumina condere caelo;
Hos iuvat aut setis aut aspro includere villo
Corpus: at hos nudos praebere Aquilonibus artus
Atque hiemes ultro, brumasque lacessere pugna.
Hos fixo spectare gradu venientia Solis
Tempora delectat; rursusque cadentia fixo
Astra videre gradu: et stabiles mirantibus astris
Flurima in excelsa traducere lustra Columna.
Tanta tenent animos periturae taedia vitae,
Dum fervet melior is amor: solisque probentur
Ut Superis, odium fieri mortalibus optant.
Vos vero, o caelo dignissima pectora, numquam,
Numquam odio terris eritis: sed (si qua futuri
Mens praesaga mihi est,) nascens venerabitus orbis
Semper, et e vestris eductor terra cavernis
Olim perpetua supplex dignabitur ara.
Vos portenta Erebi (toties infesta minentur
Iam licet) ante pedes vestros abiecta, timebunt.
Vos placidae tigres, vos exarmata leonum
Agmina, cen dominum mansuetior agna, sequentur:
Submittentque iubas, et blando syrmate notos
Mulcebunt prostrata pedes: famulosque recondent,
Docta statim vobis parere iubentibus, ungues,
Et vacuos impune sinent percurrere rictus.


page 124, image: s126

Ceu quondam, pecoris cum parvus ovile paterni
Observaret adhuc puer, et Bethlemia circum
Pascua carnivoris tentata videret ab ursis,
Inque pecus ruere Assytios imbelle leones:
Lusit eos, inter teneros quasi luderet Agnos.
Nepe feras etiam trabet ad spectacula virtus,
Et silvam pietas mutari in templa iubebit.

45.

Finierat vates, cum denique paruit ingens,
Moenibus antiquis, et turribus alta superbis
Hermopolis: nam forte seni monstraverat Ales
Hanc fore longa fugae post diverticula sedem.
ARNIS ibi facia de stirpe colonus agebat,
Lurgos opum in miseros: species cui nocte sopora
Visa verenda senis, lassa cum coniuge notam
Implorare fidem, et socios optare penates.
Exauditur somno: et festibus ad ostia, si quis
Hospes oberret, abit. verum hospes ad ostia nullus:
Compita daduchis lustrat comitantibus hospes
Obvius est urbis tota inter compita nullus,
Irritus ergo suas somni redit Arnus ad umbras:
Nec mora: cana simul redeunt simulacra, prioris
Ora senis: quem fasce rudi collecta supellex.
Malleus ex humeris, et aduncae lamina Serrae,
Asciaque et Forceps et ahena Dolabra gravaret.
Ille manus iterum fessa pro coniuge supplex
Tendere visus erat, profugaque reposcere fidos.


page 125, image: s127

Hospitii pro prole lares. Ea protinus Arnum
Forma movet: necdum exper rectus, limina pandi,
Exulibus properata tubet. Succedite tectis
Hospita turba meis: famuli date lautia: Mensas
Ite cits. non dum manihus data limpha? Quid haerent?
Aut ubi sunt? dixit, mediaque in voce resoluit
Illusos formis oculos mendacibus. Et iam
Conspicit optatae vicina crepuscula lucis,
Nec nisi vana ratus Morphei ludibria, surgit
Immemorat medio dum caeli Phoebus in axe
Flexit anhelantes ad metae summae iugales,
Forte suburbanos Arnus procul ibat in hortos,
pluribus ardebant ubi prata rubentiae gemmis,
Arboreique gravi mutabant pondere foetus.

46.

Sustulit hic oculos, et recto tramise cernit
Aduent are senem, quem visa gravare Bipeanis
Malleus, et Forceps, et fabri, Seria, supellex.
Visa sequi coniux, et coniugis inditus ulnis
Esse toner, qualem sopor ille ostenderat, infans.
Ergo memor, properat venienti occurrere pompae
comminus. Hic oculis res insperata, repente
Ipse suum agnoscit veterem Iosippus amicum
Attonitus: pariterque ipsum vix viderat Anus,
Et prior, o superi? mihi tu suavissime fratrum,


page 126, image: s128

Tu Iosippe mihi? simul osculae sigit; et ardens
Alter in alterius complexu totus inhaeret.
Te mihi noctis, ait, venturum ostenderat umbra,
Tunc vans confusa metu; nunc verior ipso
Umbra die. Vidi venientem teque tuamque
Et simul adspectam compellat virginem, et ipsum
Virginae infantem cupidis amplectitur ulnis.
Cuius ab ambrosio radios effulgere vultu
Ominis ignarus stupet, et miranda modestae
Indelos ora videns, plenusque horrore verendo
Arcanum sensit puerili in corpore numen.

47.

Hic aliud monstrum mir anti grandius Arno,
Objicitur. Vertumnus erat, quem postibus horsi
Impositum, plebes donis placare studebat
Rustica, cum verna se tempestate renascons
Verteret, inque suum sese ipse revolveret orbem.
Illo ibi, (quamquam ingens clavis affixuas abenit
Nullum e sublimi casum statione timebat,)
Intremuit visu pueri, totusque pependie
Censura cum mole Deus: dum denique cervix
Excussit ridenda caput; ceciditque trophaeo
Testa suo: et truncas infami vulnere nares,
Et mutilas inhonora manus amisit imaego.
Arnus, adest Iosippe Deus; Deus, inquit, aperto
Proditur indieio, non hanc mihi vana ministrant
Argumenta sidem, metuunt simulacra, trahitque
Praecipites for mido Deos. Negat ipse roganti
Iam Phoebi respoaesa timor surdisque cruentus


page 127, image: s129

Se negat in templis tam posse litare sacerdos,
Et memini: vates de clade oracula tali
Fudit Amosiades: Excrema in regna Canopi
Venturum tenui quondam sub nube Tonantem,
Et subito in praeceps acturum Aegyptia late
Incusso simulacra metu. Vident omnia certis
Iam patefacta notis? Et habet plus ominis infans,
Cuius ab ambrosio radios effulgere vultu
Vidi equidem; et sensi tacitos in pectore motus
Nescio quos, Iosippe: Deus Deus indidit illos.
Teper ego, succede, precor, neque pauperis hospes
Tecta fuge: et rerum quae sint ostenta tuarum,
(Sunt etenim, sunt magna, reor, Iosippe) volenti
Pande libens Arno. Simul in sua praedia ductos
Accipit; et causas veniendi ex ordine discit.
Utque metum Herodis, bimaeque cruenta iuventae
Funera cognovit, lacrimis confusus obortis
Dulcia servati pueri vestigia pressit.
Incubuitque diu: et nimis hoc feliciae, dixit.
Hospite tecta! placet totos impendere census
Exilio. Quidquid profugis Iudaea negavit,
Barbara villa dabit. tenuem, ne spernite villam,

48.

Porticus, ecce, locum circumsecus amplae coronat,
Quae praestare larem, noctisque arcere timorem
Tuta queat. Videri haec (simul in pomaria ducit,
Interiora senem:) veterum monimenta parentum,


page 128, image: s130

Omnia parietibus depicta! Aliquando diurnae
Ut minuam curas, iuvat his inhiare tabellis,
Et veterum mores e pariete discere picto
Hic primum aerio suspe isos turbine Currus,
Et biiuges ostendit Equos; bigaque locatum
Ignifera vatem, qui caeli primus inausum
Per nubes tentarat iter. Flagrat ignibus Axis,
Et rota flammatis circumdatur orbibus: Ardet
Igne iugum, temoque iugu vivumque iugales
Ore vomunt, oculisque et anhelis naribus ignem,
Ipse sedet mediis non ustus in ignibus, orbique
(Ultima fatales metuet cum terra ruinas)
Caesure rediturus abit. Sed Labitur alto
Defluus e curru, vatemque relinquit amictus.
Calvus idem spolium domini fugient is Alumnus
Excipit, et refugas illo velut obice cogit
Hinc Iordanis et hinc subito divortere limphas.
Mox alsas aliasque oculo lustrante figuras
Circumeunt. Hic castra inter Babylonia captis
Insultare vident Holofernem moenibus: illio
Educto qualis gladio Iuditha cubantem,
Esriaque Assyrio voluentem somnia lecto,
Ausa neci dederit: iuguloque repente resecto
Una virago viros. sine milite, fuderit omnes.

49.

Hic Mosaea cboro soror applaudente Pharonem
Ridet Erythraei demersum gurgitis undis.
Hic omnes Regina metus Hestera, minasque
In caput Hebraei generis quascumque pararat


page 129, image: s131

Hostis, in auctorem sceleris convertit Amanum.
Agnoscit triplicis se virgo in imagine Nymphae;
Erubuitque suas alieno in schemate laudes;
Et cito monstratum peragi desiderat omen.

50.

Parte alia, proris Rostrara tridentibus aequor
Sulcat, et hibernas inter Ratis acta procellas
Aerias nubes Puppi ferit ardua, Proram
Aequore as eadem demersa recondit in undas.
Tendunt pallentes in caelum brachia nautae,
Oraque clamorem cupientia tollere pandunt
Nequie quam. Media stat pars densata carina,
Et Ionam (iusso fugientem a littore Ionam)
Praecipitem sratas e nani exturbat in undas.
Ecce autem! immanes Balaena Britannica rictus
(Pone natans motaque everrens aequora cauda)
Pandit, et eiectum laxo vasti oris hiatu
Sorbet onus. Sensim inde putes mitescere fluctus,
Et posita feritate omnem subsidere Pontum.
At procul adversum, tenui in caligine, littus
Pingitur: hic udam reiectat Bellua praedam,
Brachia tendentem, et prensantem littora vatem.

51.

Iosippum species tenuit non vana, Sed haesit
Titytus interea diversa in imagine fixus:
Lanigeras ducebat ones qua picta Iacobus
Arva per, et valles: et aprica per ardua colles.


page 130, image: s132

Hic gregis amissi memor, usque videre bidentes
Perstat; et enumerat pictum pecus omne, suoque
Comparat. Ipsa suas, dominum comitata, repertas
(Ut tabulam suspexit) ones putat esse Lycisca.
Inde alia ex aliis Arnus demonstrat; et omnem,
Si sedet, hane horti, Iosippe, ait, incole villam.

52.

Iam dudum hospitio Iosippus et hospitis Arni,
Colloquio ganisus: Opem, quam largus egenis
Haud dubiam promittis, ait, non poscimus omnem:
Tecta dedisse sat est, modicoque cubile mapali.
Cetera (cum vegetae durent in corpore vires)
Nos dabimus. Nec enim gravis est, tolerata bipenni,
Vita fabro, et solit is quaerenda laboribus esca.
Nec novum erit, curare nemus, textisque patentes
Arcendo pecors circumdare moenibus hortos.
Aut flavii ripas secta praetexere pinu.
Aut validas magnis aptare biremibus alvos:
Ipsa soror vel pensa trahet, vel sedulae lanam
Interea faciet, Phrygia vol candida sollers
Stamina pinget acu: (didicat, cum paruula templo
Clausae vacaret adhuc.) Nec rebus provida deerunt
Sidera: numen alet, cui sunt opera omnia curae.

53.

Sic fatus, sedem in tectis hor tensibus optat
Extorri cum prole faber, quos Tityrus ambit
Exul et hospitii postrema in parte relinqui,
Aetheriae sobolis studio, comes additus ardet.


page 131, image: s133

Hic mihi, quid genitrix caelo procul acta paterno,
Quid peregrebis terna senex per frigora brumae,
Perque alias totidem quid messes egerit infans,
Et tulerit: memoresne mihi narrare Camaenas
Posse putem? An potius rerum miracula nullae,
Quidquid agant, se posse vident aequare canendo?
Summa tamen timido iuxta fastigia passu
Vatibus ire licet. Vatem tu maxima duce
Virgo tuum, puerique breves narra exulis annos.

54.

Extrema memori fons est pelliscidus sua,
Dives aquae, et tacito dum Sirius urit biantes
Igne serenus agros, vitreo de gurgite bullit
Unda, nives, gelidaeque lacessens frigora brumae.
Inde cavis omnes excepta canalibus horti
Irrigat areolas: floresque rosasque perenni
Frigore foecundat: nec restagnante moratur
Pigra lacu; liquido sed derivata ministrat
Amne per aestivas large sua munera valles.
Imminet arbor aquis, frondesque iubente propagat
Autumno foecunda graves, quas plurima subter
Spargitur umbra solo: viridis qua caespes ab aestu
Incolumes horti defendere gaudeat herbas.
Optavere locum (si quondam credimus) ipse
Thespiades Musae; nec eas Libethra tenebus
Iam sua, cumpoto semel hoc de fonte rigassent
Ora, vetus nequiit Pirene tollere notam
Fastidita sitim: celebrem iam denique crebrae
Contemptis odere liquoribus Hippocrenen.
At superi sacros culim [(reading uncertain: print unclear)] vetuere profano


page 132, image: s134

Turbari fontes, domino meliore bibendos.

55.

Huc igitur virgo Iesseia saepe cavata
Fontanos urna latices haustura cucurris,
Seu tolerata seni, seu (postquam a lacte removit)
Exigeret tenerae potum sitis arida proli,
Saepe sacro pueri sudore imbuta lavabat
Lintea; cum sensit se limpidus ipse lavari
Sinilonis attactu liquor; et, purissima quamvis
Unda, tamen semper sese ipsa purior ibat.
Iamque sinu prodire puer coeptubat, humumque
Felici calcare gradie; sed semper inhaerens
Materno lateri comes: et quacumque trahebat
Picta per attigui nemoris violaria castum
Virgo pedem, Soboles gressum sociasa ferebat:
Unaque aut flores tenero decerpserat ungue,
Aut calathos onerare rosis: aeist candida sollers
Lilia felices disponere iuvit in usus.
Et quocumque pedes converterat, ocius illis
Tota teri pedibus cupiit caelestibus Hybla:
Atque iterum quocumque manus adverteret, illae
Tota iterum manibus cupiere rosaeriae carpi.
Fortunata nimis pratorum germina tali
Comingenda manu, Hesperiis numquam invida pratis:
Noc Corcyreos inter malitis odores
Vivere, digna oculis irritamenta profanis,
Quam talem decerpta mori potuisse per ungue.

56.

At Puer ut mediis aliquando vagatus in hortis


page 133, image: s135

Urticas nudo pressit pede, iussa pepercit
Nudo urtica pedi: subitoque oblita maligna
Indolis, in plantae melior is nobile germen
Versa, Palaestini sudare opobalsama succi
Coepit, odorataeque afflare tepentibus aurae
Deliciis vicina Phari iuga, et omnia Nili
Littora. Miratur Thymus, et redolentis Amomi,
Et florum superatus odos, Quisnam ille beatas
Exhalet Zephyrus pratis caelestibus auras?
Nec brevis illa stetit mutatae Gloria plantae:
Sed servata sua in sobole est; quae divite succo
Europamque Asiamque omnem, Libyamque peragrans
Suavia fert Templis et Regibus unguina magnis

57.

Forte rosas alia violasque in parte legebat
Absent, genitrice puer; iam tamque rubentes
Undique Narcissos, et candidulos Hyacinthos
Carpserat: hic visu novus, admirabile monstrum,
Ecce frutex! Humili surgens e stipite pandum
Desinit in florem: folio qui tenditus uno
Continuus, Radiisque oras ambitur acutis.
In medio lucent quinis illustria gemmis
Tubera: purpurea stillantia Tubera limpha.
At matura sinum calycis qua nympha recludit,
Erigitur (miranda fides!) procera patenti
Fiva Columna sinu tereti de marmore qualem
Daedala conari Lysippi dextera vellet.
Summa coronantur flexo Diademate; credae


page 134, image: s136

Consertosque haerere vepres, hirtisque minari
Armatum stimulis erecti tergus echini.
Eminet implexis e sentibus ordine triplex
Clavorum facies, atra ferrugine quorum
Fixus in erecta stabilitur mucro columna.
Prominet e folio breviore Sarissa, Flagellum
Capreoli efformant; species sed stipitis alti
Quadrifidam procera Crucem simulare videtur.
Non Arabum fragrare ulli memorantur odores
Suavius, et vinci seprata Sabaea fatentur.
Hunc avide talem reliquis e floribus unum
Chara Dei soboles, manibus complexa futurique
Haud ignara, piis saepe est dignata labellis,
Inclusitque sinu; propereque ostendere gestit
Dona reperta suae, plena inter gaudia, matri.

58.

Illa nonum ut vidit fruticem procul, inscia rerum
Palluit, et rosei color oris ab ore recessit.
At propiore manu germon tactura, fluentes
Ex oculis sensit cadere ignorantibus undas.
Utque manu florem semel aegrescente removit,
Siccatae rediere genae. Simul illae resumpsit
Germen, ad amissos oculi rediere liquores.
Ecquod, ait, visis miserae est in floribus omen?
Ter contacta mihi, ter oborto planta rigavit
Imbre genas. Aliquid mihi triste Corona minaris,
Vosque aliquid Clavi, vosque o distincta cruentis
Stigmata quina notis; et vos suspecta Columnae


page 135, image: s137

Marmora, vos aliquod miserae portenditis omen.
Quidquid id est, fiat soli mihi triste, meoque
Obveniat capiti, precor, et mea pignora servet.
Dixit, et acceptam gremio fidissima prolem
Abscondit genitrix: iterumque uberrima flevit.
Dum demum assiduum matris lenire dolorem
Caelituum sumsere duces: qui tristia floris
Omnia Niliacis e finibus, usque remotos
Oceani fines, alioque in sole vagantes
Indorum populos celeri rapuere volatu,
Radicesque agere, et generis semente perenni,
Memnoniis sobolem iussere virescere pratis.

59.

Iosippum interea studium non deses habebat
Diversis, ut quisque manum poscebat, ansicis
Nil senio tardante suos deferre labores.
Seu tignis aptanda trabes, pronaemque ruinae
Iligno fuerat portandum Atlante lacunar:
Seu tecto columen deerat, seu sublica ponti;
Hac modicas faber aute dapes, ac caetera rerum
Quaesiit, ut pueram puerique utcunque parato
Rebus in extremis defenderet aere parentem:
Atque ubi iam primos infantia desint annos,
Saepe puer (veniam genitriae cum sorte dedisset)
Sueverat ire comes seniori, quando diurnum
Incepturus opus, vicinos ibat in hortos.
Contextumque libens e lento vimine corbem
Ex humeris dudum optarat gestare, paternum
Aemulus ut tentaret enus. Mox, si qua bipenni


page 136, image: s138

Caedua de magno desecta est assula trunco,
Ipse manu spolium legere, et collecta minutum
In faescem, quoties Iosippum sera iubebat
Umbra redire, suae portabat segmina matri.

60.

At genitrix tunc ipsa (foci cum nulla paerandi
Cura super) lino tenui subtemina serum
Idea miscebat acu: Non illa profanis
Rerum illusa notis; quibus irridendae Gigantum
Bella, Semisamio Babylonia texere fuco
Suovit aniss. Magno sed erant plena omniae vero.
Nam sua nascenti placuit primordia mundi
Pingere. Cumque vagos primum lucentibus orbet
Iam stellis animasset acus, mediique parasset
Fundamenta soli; reliquis properabat omissis
Illa voluptatis Nemora, et pomaria ducte
Stamine conari, quaeprimi accepta parentes
Atque amissa statim, aeternis flevere querelis.
Hic labor omnis erat. Mediis ebulliit hortis
Uberis humor Aquae: ripisque argenteus altis
Quattuor aduersos diffusus abibat in Amnes.
Vernabant viridi discrimine Littora, veraque
Alueus incano simulabat Flumina filo.
Multae per areolas violis est purpurae: multae
Formandis impensa Rosis: flavescere miro
Iussa simul Crocus, et candescere Lilia textu,
Atque aiii pallere, alii livescere flores.


page 137, image: s139

61.

Surgebat diversa viis hortensibus arbos
Quaeque colore suo procerior una virentes
Tendebat, visu pulcherrima brachia, ramos.
Es gravidos passim decumano pondere foetus,
Qualibus ad sese deceptas aemula vers
Ars traexisset aves, contempta Zeusidis vua.
Propter Adamus erat, facili genus omne leones
Imperio tigridesque regens: necdum ille senectae
Ullius aut mortis metuens:sed Laetae suarum
Inter opum stabat viridaria tutus: et uliro
Accipienda feras faciles ad iura vocabat.
Eua etiam (ab generis male cauta noverca futuri!)
Pingitur, ut vetito steterit iam proxima ramo,
Numinis ut spreta paulatim lege nocentem
Admorit superata manum: pomique potitae
Ille caebris eadem haec irritamenta marito
Suaserit incauto! Non abnuit ille probatas
Infelix epulas, pomoque momordit in uno
Et natos natorum, et qui nascentur ab illis.

62.

Callidus haec inter squamoso tergore serpens
Funereo victor damno gavisus ovabat,
Seque suas tam iam voti reus, abdere furtim
In latebras, oculis sanie liventibus atra,
Inflatusque iubas, caudaeque volumina torquens.


page 138, image: s140

Coeperat: Hic versis subiit mutatio rebus
Altera. Pelluntur profugi extorresque beatis
Sedibius: a tergo propior fugientibus instat
Parca metu comitata, Fameque Sitique: sequuntur
Et Labor, et Lacrimae, et miseris in rebus Egestas
Numquam visa prius. Comitum miratur Adamus
Degenerem pompam. Neque se foecunda marito
Eua recordatur tantum effudisse nepotum
Una nocte regem. Renuunt agnoscere prolem
Auersi, et prohibens venientibus oscula natis,
Occluduntque sinus. Sed eo maiore lacessunt
Ambitione patrem, matrique tenacius haerent
Infestae Soboles. Clauduntur montibus Horti
Denique, et obiecto munitur semita vallo.
Totus Arachnaei texta sub imagine veli
Conspectus patuit, tela variante colores
Nunc hos, nunc illos, quo ducere quemque decebat;

63.

Donec in hortorum Custode venustior une,
Haesit acus, seque ipsa sibi miranda fefellit,
Nam vigelens (Geniis quem de caelestibus horto
Apposuit Genitor, forroque armavit et igni,
Ne profugos sineret sporata in prata reverti)
Usque laborato fulgentem Vestiit Ostro
Inservit geminos oculis Adamantas apertis,
Et rutila passos distinxit Iaspide crines:
Puniceo chlamydem de Murice pinaeit: et Auro
Insignes humeris sublimibus addidit alas.


page 139, image: s141

Sic media caeli volucrem suspendit in aura,
Fulmineum dextra telum laevaque rotantem.
Cingentemque metu nemus insuperabile. Credas
(Lentibus afflentur zephyris ubi lintea) totum
Vivere sublimem, motaque per aera pluma
Alternare humeros, et aves aquare volatu,
Vibratoque gravem profugis mucrone minari.
Illi autem aduersa miserandi in valle negatas
Lamentantur opes, lacrimisque cadentibus optant
Perdita felicis nequicquam gaudia campi.

64.

Haec Phrygia complexa parens erat omnia tela,
Ut donum meritae mox discessura Melussae
Linqueret, hospitii memor. At pleramque Melussa
Materiem dederat locuples, conchylia large
Argentumque aurumque operi gemmamque futuro:
Addidit illa manus artemque, ut iudice Nilo
Materiam superarit opus: memorabile textum.

65.

Sexta Paretoniis iam ducta in finibus aestas;
Cesserat, et glacies horrebat septima brumae,
Fabrili cum forte redux a mole reversus
Membra soporifero Senior dedit aegra grabato:
Vitque facem tacitae pallentem Cynthia nocti
Luxerat, ecce iubar subit in penetrale, locumque
Angustat radiis: volucer succedit Ephebus
Insignis facie, et niveis pulcherrimus alis,
Non qualis (memini) cum quondam nocte sopora
Tristior, et vultu tacitum prodente timorem,


page 140, image: s142

Maturare fugam, et mutare Sionia regna
Iusserat exilio: sed fronte serenus amoena,
Et placido, (quali laetantur sidera) vultu:

66.

Quid Pelusiaca Iosippe senescis in ora
Hospes? ait, terraeque iaces oblitus avitae
Tamdiu? an ignota sepeliri quaeris arena?
Nec dulces patriae est tibi cura revisere fines?
Ille sibi in somnis adstantem agnoscere visus,
Excipit: o segnes, Iuvenum pulcherrime, cessa
Exprobrare moras: dudum non sponte moramur:
Sed sumus impertis huc immortalibus acti:
Ante redire nefas, quam nos iterata reverti
Iussa velint. Durant Herode superstite curae.
Hac gemitu comitante senex. Haec illicet alier:
Parce metu, Iosippe, dedit, dedit improba poenus
Crudeli cum rege manus. Consumpta furentis
Saevitios Herodis, et implacabile ferrum
Exstincto didicit cladem nescire tyranno:
Surge age, rumpe moras, patriosque revise penates,
Omnia tuta vides. Ita fatus ad alta recessit
Stellati convexa poli Iosippus euntem
Iam vigil, et pennis ventorum adversa secantem
Obtutu insequitur: quali Gortynia, quando
Arcubus exeusso sonuerunt spicula nervo,
Evolat, et visus festina relinquit arundo.
Aut quoties sera vigilans de nocte, cadentes


page 141, image: s143

Praecipiti stellas ferri videt impete pastor,
Effugiunt oculos properatis motibus ignes.

67.

Ergo sub Aurorae matura crepuscula, fido,
Pandore consilium (nec enim bene facta sinebant
Ignaro tentare fugam) faber occupat Arno;
Et lacrimans, quas Arne, tibi me dicere grates
Par erit? Extorres, ait, et rerum omnium egentes
Accipis hospitio, meritisque ingentibus ornas;
Et victu rebusque ivuas, et plura profuso
Non cessas offerre sinu: numquam ulla (fatebor.)
Teque tuumque mihi tollent oblivia nomen,
Donec erunt Nili Phariis in finibus undae,
Et Solymae stabunt immoto vertice turres.
At geminos caeli genitor qui temperat axes.
Is larga tibi dona manu, (si quid mea possunt
Vota precesque) dabit. Sic fatus in oscula gestit
Ire senex: lacrimans cuptenti restitit Arnus,
Et per siqua tibi, mea numquam inuisa pistasti
Hospita, oro: breves (adeo si patria cordi est,
Et iubet Hermopoli manifestum abscedere numen.)
Adde moras, unamque diem (non magna rogamus)
Indulge, et nostris hanc mollior adjice votis.
Supremum ut liceat meliora per otia Salue
Et puero IESU, et fugiturae dicere matris:


page 142, image: s144

Quid properas? sunt multae mihi, sunt multa Melussae
Ante paranda meae. Pariterque obnixus inhaeret
Multa recusanti nequicquam, et fortior obstat.

68.

Ipsa etiam studio interea non impare coniux
In puero, et pueri retinenda matre laborat.
Obtinuere pares. Solidas mox dulcibus horas
Officiis utrinque trahunt! Hic virgo Melussae
Arte labor atum properat depromere velum
Discessura suae monimenta perennia telae.
Attoniti mirantur opus, mentemque tuendo
Expleri nequeunt. Neque se velamina rentur
Cernere texta manu, sed foloribus undique vivis.
Et violis nemus et vero pubescere vere.
Evaque picta, oculis poterat viva Eva videri,
Obstitit exiguum hoc Evae discrimen utrique,
Vius loqui poterat, poterat sed picta tacere.
Ac nisi vibrantis requiessent sibila linguae,
Viva putarentur picti portenta colubri.

69.

Ergo Melussa datis dum gaudet plurima donis,
Et mensas infert epulasque, novissima magnis
Lautia coniugis: ultroque citroque supremis.
Obsequiis certare iuvat: vulgata per omnes
Fama volat, Solymis excita e sedibus, urbes,
Funus Idumaei memorans infame Tyranni,
Et procerum stragem, rabies quos ultima tractos
Ire Acheronteas comites sibi iussit in undas.


page 143, image: s145

Si mihi Pieridum dabis haec ad crimina fontes
Expedienda novos, cum dudum sicca querantur,
Undique Castalios arescere labra liquores,
Persequar, Hero disque extrema in clade quiescam.

70.

Iam cruor insontum, caedesque informis, ad aulae
Sidereae regem penetraverat, et cunctantem
Numinis excierat validis clamoribus iram,
Cum pater omnipotens, pallentes evocat orco,
Ingenti morborum acie comitante, sorores:
Emeritamque iubet subitis urgere senectam
Febribus, et lento Herodem turbare veneno.
Vixea mandarat, iamque intestina Tyranni
Obsedere Febres. et noxia viscora vastat
Arcano novus igne calor, suffocat anhelum
Pectus Hydrops, et peste pedes insedit aquosa.
Contracti torpent ignavo frigore Nerui,
Et diffusa cutim maculis Lentigo pudendis
Induit: erumpunt generati ex ulcere vermes.
Infamatque torum manans e corpore foedo
Nautea, et adstantes efflata Machaonas arcot.
Ipse dapum aeterna, numquam satur, ardet Orexi,
Atque epulis inhians epulas vanescere credit,
Iam sibi (cum fuerit quondam mera fabula) verus
Tantalus, in refugis magis ac magix irritus escis.

71.

Talia dum meritus venis incendia nutrit
Omnibus, et poenitis grassatur flamma medullis,
Respirant vacui longa formidine cives,


page 144, image: s146

Et moriente audent iuga detrectare Tyranno.
Ergo alii primo moliri limine templi
Aurea maturant AQUILAE simulacra profanae,
Et raptare solo: Quae rupta lege paterni
Numinis Herodes contemtor in Aede locarat.
Id facinus tentare cohors diserimine certo
Ausa; quater deni Iuvenes, natalibus omnes
Conspicui magnis, vindexque Tyrannidis agmen.

72.

Mox alii festo gratati regia plausu
Funera (nam mendax vulgarat funera rumor)
Immatura ruunt in gaudia. Denique natu
Maximus Antipater (qui carcere conditus arcto
Irrita miscuerat sensuro toxica patri)
Iam regni fasces, laxato carcere, vanus
Somniat et vivo praeceps de patre triumphat.
Sentit vana Pater studia; et (quamquam aegra moratur
Membra lues; animamque inuito in corpore solis
Artibus haerentem retinet calor) igneus irae
Reliquias in morte vocat; viresque nocendi
Omnibus explorat membrorum in partibus omnes
Sed pedibus vis nulla super, vis nulla lacertis,
Et cecidere manus, effaeto robore: sola
Lingua suas tenuit nondum omnis mortua, vires.
Hac ulciscar, ait. Qualis cum forte reperti
Caerula Serpentis calcavit terga viator,
Elisitque iubas, et colla tumentia pressit:
servat adhuc iras coluber, iamque omnia victus,


page 145, image: s147

Ore minatur adhuc, et linguae cuspide pugnat.
Aut ubi Cecropio cum fucis innuba prato
Depugnavit Apis, quam plaga infesta reliquit
Seminecem, iacet illa quidem, sed saeva nocere
Postica molitur acu, necdum abstinet hamo.

73.

Haud secus Herodes. Lingua moriente, cremari
Raptores Aquilae vivis iubet ignibus. Illi
Lecta manus iuvenum, simul omnes, fortia bello
Pectora, confestim palmas post terga rovincti
Constrictique pedes, generosaque corpora nudi,
Stridentes (visu horrendum) sparguntur in ignes.
Constantesque aliis soli opplorantibus ardent.
Gratior Herodi nulla unquam e turis acerra
Nidor iit: placuit cum tali victima flamma.

74.

Nec tamen hic animi stetit implacabilis
Sed congata manu scrutari viscera dudum (ira:
Suetus, in Antipatri postremam sanguine palmam
Quaesivit; ut reliquis natorum hunc adderet umbris.
I, ferum rape miles, ait; stolidasque cruenta
Spes incide manu. Patri succedere functo
Gestiit infelix: vivum praecedere discat
Ante patrem, et Stygiis venturum nuntiet umbris
Carceris extemplo decurrit ad antra satelles,
Lictorum comitante globo. Hic vixisse parentem
Iam ratus Antipater, procul ingredientibus, ultro
Tandem o sceptra mihi, et capiti diudematae tandem.


page 146, image: s148

Fertis, ait, segnes! dudum mihi debita cani
Iurapatris, nemo rapiet de fratribus heres.
Tollite vincula citi, voto ut concessa capessam
Regna meo. Dixit: mediaque in voce loquelam
(Ferrea sensit enim vibrari tela) reliquit
Pallidus; et lacrimis nequicquam fata moratus
Luctanti ferrum iugulo ferale recepit.
Mox ubi purpurea caput a cervice revulsum,
Oraque luminaque tristi pallentia morte
Monstravere seni: cubito languente renidens
Erigitur, gaudetque ferox, inhiatque cupitos
Aeger in aspectus, et vindice pascitur ira.

75.

Iam satur, et cubito cedente relapsus in alti
Plumea fartatori, proceres iubet omnibus omnes
Usque accire plagis, vacuoque includere Circo
Ignaros: Haec deinde dedit mandata sorori
Ultima. Consiliis soror a [(reading uncertain: print unclear)] fidissima nostris,
Tuque meae semper mihi conscie mentis Alexa,
Sibens me quicquam fecisse putatis utrique,
Estque aliqua et domini, et morituri gratia fratris,
Extremis date rebus opem, pactaque rogati
Herodem servate fide Mirantibus, ecquam
Ille sibi optet opem; Lacrimis labentibus infit.

76.

Cernitis immemores animos, et nescia flecti
Pectora, nullorum meritis obnoxia regum;
Ut vivo insultent etiamnum, et funera votis


page 147, image: s149

Antevolent: longa est avidis, quam vivimus hora.
Quos animos gentipost funera nostra futuros
Creditis? in plausus certatim et festa soluti
Gaudia, complebunt hilarem clamoribus urbem.
Nos humilis sine luce rogus, lessoque carentes
Inferiae, et luctus expers Libitina manebunt.
At vos et lacrimas et singultantia certe
Lamenta e scopulis mihi suppedit abitis illis,
Inuitamque meo lugere iubebitis urbem
Interitu: ut quantis nullum gens altera regem
Extulit exsequiis, me me meus efferat hostis.

77.

Ter centum proceres Hebraea stirpe creatos
Amphitheatra tenens: (vetuti cum indagine) cinctos
Cornibus insignes obuallant retia ceruos,)
Hos, ubi supremus me liquerit halitus, omnes
Confestim iaculis et acuti grandine ferri
Obruite audaces; et pectora figite contis,
Inferiasque mihi morienti mittite. Siquis
Sensus apud manes erit, et Phlegethonte sub imo
Iste meas feriet non falso nuntius aures,
Lethaeis captare merum mihi nectar in undis
Ambrosiasque dapes, caelo indignante videbor.

78.

Haec mihi summa precum et ratio suprema mearum est,
Vos vestra firmate fide, si pectora nondum
Vestra reliquit amor, si nondum denique vobis
Excidit Herodes. Quamquam horruit impia Regis


page 148, image: s150

Pacta probare manus, tamen (heu fera pectora!) demum
Expugnata precum studio constantia cessit,
Et iurata fidem pepigit manus. Illicet armis
Obsessas munire fores, et cingere ferro
Amphiteatralem properavit miles Arenam,
Designans pavidos contentis arcubus hostes,
In quoscumque dato missurus spicula signo.

79.

At pater omnipotens, certis moderatus habenis
Omnia, dum Solymi vigilans meditata Tyranni
Respicit, alipedem iubet accelerare ministrum,
Qui laxare vetet neruis stridentibus arcus,
Intentatque manus, et saeva moretur Alexae
Pacta, nec iratam sinat insanire sororem.
Ipse pater rapidum candenti e sulfure telum
Molitur dextra, claramque e nube trisisculum
In ferale caput, valido movet impete fulmen;
Non tamen ullum aer, non audiit unda fragorem
Fulminis, et motu tremuerunt culmina nullo,
Sed tacitae cecidere faces, flammaeque cadentis
Conscius Herodes, nullo hausit teste vaporem.
Viscera confestim venasque iacentis et artus
Ossaque, et infusas durata per ossa medullas
Flamma voravit edax, et noxia pectora rupit.

80.

Ipse diu obluctans oculisque immane retortis,
Multae gemens Stygias e corpore fugit in undas.
Ad Dei, Deiparaeque virginis Gloriam Maiorem.


image: s151

SYNOPSIS LIBRI PRIMI.

I. OPeris totius propositio: de Bimulorum clade, et paren- tum calamitate. 11

2, Magorum dona, Puero IESU data: eorumdem occulta fuga. 12

3. Herodis ira adversus magos sibi deluso elapsos. Matth. 2. ibid.

4. Eiusdem consilia de magis persoquendis. et infantibus caedendis. ibi.

5. Militum Herodianorum furor. Briareus centimanus gigas. 13

6. Militum eorumdem, adversus parvulos expeditio Naturae horror et sceleris detestatio. 14

7. Iosephus de imminenti clade premonitus. Aegyptum petere iubetur. Matth. 2. ibi.

8. Monstra caelestia, cladis futurae portenta. 15

9. Iosephus cum Puero IESU et virgine coniuge clam Aegyptum petit. 16

10. Tityrus opilio, qui nuper ad pueri incunabula inviserat, domo pulsus, insperato


image: s152

Iosephum assequitur. 16

11. Idem a Iosepho inuitatus, ad Pueri IESU pedes se abiicit. 17

12. Idem renarrat, quas, absente Iosepho, clades Bethlehemitae acceperint: initium narrandi a suo infortunio facit, quo nurum, et duos nepotulos a Lycorno peremtos amiserit. 18

13. Tityrus et socii opiliones ad caedem ab Herode quaesiti. 19

14. 16. Militum impetus in urbem et ad caedem ruentium. 20. 21

15. Vates anonymus in portis urbis obtruneatur. 21 17. Nimborum tempestas descripta. 22

18. Hippolytus infans, inter sua crepundia opprimitur. 23

19. Salomon infantulus perimitur: Somniu Susannae matris omniosum. 24

20. Halys, iam garrulus matrem vocare assuescit. Philomele ac pullorum certamen musicum. 25. 26

21. Halys occiditur: frustra aurum offerente Themilla. 27

22. Glyconis pueruli gratia. 28

23. Iephthidis virginis caedes, a nutri Glyconis decantata. 29

24. Glycon occiditur, a duobus. 30

25. Glyconis necem deplorat Thatbita. 31


image: s153

26. Faustina, cum prole traicitur sagitta. 31

27. Helissus specu abditur. 32

28. Idem, matri excla manti reclamans, deprehenditur. 33

29. Idem a sorore lacrimante frustra defenditur. 34

30. Idem a Sipylo occiditur. 35

31. Theron et Tehlon gemelli, et omnia pares, cum aliis iugulantur. ibi.

32. 33. Varie caedes, ac promiscue liberorum et matrum. 36. 37

34. Pelecan sese vulnerat, ut sanguine suo pullos conseruet. 37

35. Phoedimus cum Lycaste configitur. 38

36. Samson, Samuel, Nestor pueruli, cum matribus obtruncantur. ibi.

37. Helorus vertitur in Heloram, mutatis vestibus. 39

38. Helorus ab Ursula sorore, suas sibi vestes reposcente, proditur. Mox occiditur. 40. 41

39. Basilus, iam ante aegritudine moriturus, ferro confoditur. 42

40. Abramus in tabula depictus, cum Isaaco immolando. Remorae descriptio. 43

41. Pantagathus, dum in sacrificanto Abramo haeret, obtruncatur. 43. 44

42. Iobus, decrepitus senex, nepotulorum necem ulturus, traiicitur. 44


image: s154

43. 44. Elisae matris ominosus metus de Hyla et Haemo, utroque a belluis devorando. 45

45. Milites duo, alter lupi, alter tigridis tegmine, pro galea, usi. 47

46. Hylas misere cum matre conciditur. 48

47. 48. Haemi sexennis pueruli querelae, de matris fratrisque morte. Eiusdem preces ad milites fusae. 48. 49

49. Haemus, quamquam sexennis, tamen ab iisdem belluis iugulatur. 49

50. Confusa plurium aliorum caedes. Natura deliberat, de ulciscenda Herodis et exercitus immanitate.

SYNOPSIS LIBRI SECUNDI.

1. HERodes, absente exercitu, et in caede puerorum versante, sui sceleris conscientia exagitatur. 52

2. Miratur segnes cunctantium copiarum moras. ibi.

3. 4. In somniis mire perturbatur: puerorum Legione, et puero Rege identidem occursante, nec emque minitante. 53

5. 6. Reversae demum ad Herodem copiae, ros a se praeclare gestas commemorant.


image: s155

Caput Hylae, ceu deprehensi Regis, ostendant. 54. 55

7. Herodes caede puerorum laetatus, exercitum remuneratur: datis militi donativis, populo congiariis et udis. 55. 56

8. Remus et Eryx nobiles latrones, ad feras damnati. 56. 57

9. Remi, cum tigride commissi, pugna, et fortuna. 58

10. Erycis pugna cum leone, quem ipse dum sauciat, Eryx pone a tigride inuaditur, ac laniatur. 59

11. Populi spectantis affectus et clamor in Circo. 60

12. Acaernan iaculo figit leonem: aliis idem frustra conantibus. 61

13. Atlas altera sagitta tigridem ferit. 62

14. Herodes iaculatoribus praemia dividit: clypeum, in quo caelata Titanum pugna. ibid.

14. 22. Studium ac labor matrum, in exsequiis parandis. 63

15. Mangora filium tepenti furno pridie imprudens abstruserat: quem postridie reversa, undique reperit ambustum. 63. 64

16. Bulbulum infantem Barbara sub faenili absconderat, ut a milite tueretur: sed eum corruente cumulo suffocatum inuenit. 65


image: s156

17. Sabella ut Tritonem sopiret, ne sese vagitu proderet militibus, infuso per errorem veneno, occidit. 66

17. 18. Paris pridie occisus, magna pompa effertur. Agylla matris ambitio sus luctus. 66. 67 20. 21. Paridis exsequiae, et tumulus. 68. 69

23. Redeunt ad Herodem furiae, aliisque novis suspicionibus eum perturbant. 70

24. Polites, Herodis filius, ex more ad patrem salutandum ingreditur. 71

25. Idem a patre digressus, suo sibi ornatu, quem regium puer gestabat, suspicionem, et cladem accersit. 73

26. Herodes de caede filii parvuli deliberat. Tempestatis alia descriptio. ibi.

27. Polites ignarus mali, ad Herodem regreditur: rex inuitus emollitur. 74

28. Herodes eiecto patris affectu, Politen occidere denique constituit. ibi.

29. Polites in patris complexu suffocatur. Iussu certe patris occisum esse aliquemm eius filium inter ceteros Innocentes, tradit Macorbius 2. Saturnal. c. 4. quem diversum esse ab Alexandro, Aristobulo, Aniipatro, (quos itidem pater, sed alio tempore occidit) ostendunt Nicolaus Serar. in Herod. 21. et Baron. tom. 1. annal. an. 1. et indicat Philo. lib. de temporib. 75


image: s157

30. Regina mater diu quaesitum Politen suum videt in somno, agnoscitque a patre necatum quae vero eius infantis mater fuerit, non est compertum: cum Herodes decem omnino uxores duxerit, ut colligit Serrarius. in Herod. cap. 18. aut certe novem, ut videtur tradere Ioseph. et Gorionides lib. s. c. 32. 76

31. Regina e somnis excitatae luctus, de filio occiso: comparatus cum luctu Hypsipyles de Archemoro. 77. 78

32. Herodiani parricidii fama, per orbem universum vulgata. 78

33. Iudaei cum suis quisque liberis fugiunt, aut eos abdunt, metu Herodis. 79

34. 35. Simeon, qui puerum IESUM ulnis acceperat, Herodi suspectus, ad necem quaeritur. Qui tamen iam ante commodum de functus, tyranni ferrum evasit. De eius morte lege Epiphan. l. b. de vita et interit. proph. c. 24. 79

36. Ioannes Bapt. metu eiusdem Herodis, in silvam a matre clam exportatur, teste Niceph. 1. hist c. 14. Cedreno in comp. hist. Franc. Suar. 3. p tom. 2. d. 23. sect. 3. 82

37. Spelunca eius solitudinis, in qua delituit Ioan. Bapt. Vide Pratum spirit. capit. 1. et Bedam lib. de locis sanctis. c. 13. Suar. citat. ibid.


image: s158

38. Moritur in solitudine Elizabetha Ioannis mater: ipse ab Angelo tutelari postmodum educatur. Vide Niceph. Cedrenum in compend. Hist. Suar. cit. Baronium ann. 1. qui Mortem hanc accidisse ait, quadragesimo die post initam fugam. ibi.

39. Ismaelem, Abrami filium, siti cruciatum Angelus solatur. 83

40. Ioannes Bapt. eruditur ab Angelo in eremo ibid.

41. Ioannis vita, mores, studium in eremo. 84

42. Ioannis consuetudo et familiaritas cum caelitibus. Habitatio inter feras. 85

43. Ioannes Bapt. iam sexennis modeste percontatur ex Angelo, quare et quomodo in eam solitudinem infans devenerit. 86

44. Narrat Angelus; ut pater Zacharias obmutuerit, deque Christo venturo vaticinatus fuerit. 86. 87

45. Ut Zacharias ideo ab Herode metuens, Ioannem in eremum cum matre amandarit. 87

46. Ut Ioanne nusquam reperto, Zacharias ab Herode occisus fuerit. Ita Tertull. Scorp. c. 8. Cyril. Alex. aduersus anthropomorph. et S. Petrus Alex. in regul. Eccles. can. 3. et fuse Baronius ann. 1. cum aliis: quamuis Hieron. apocryphum putet. 88

47. Nocturna spectra infestant Ioannis


image: s159

infantis speluncam. Saepe id loci antea caetus agere, et mala sua facinora commemorare solita: uti Davidis lapsum qua in toro, qua in homicidio. 2. Reg. 11. 88. 89

48. Salomonis iam virtus, iam miserabilis casus, 3. Reg. 11. 89

49. Lemurum stygiorum fugae, ex eremo Ioannis votum ac pium defiderium Ioannis infantuli. 90. 91

50. Angeli vaticinatio, de Herodis iunioris et Herodiadis odio in Ioannem: deque eius caede. 91

SYNOPSIS LIBRI TERTII.

1. INnocentulorum animae, in Elysiis campis congrediuntur cum Abelo, et Adamo, aliisque Patribus. 94

2. 3. Noemus, memor veteris diluvii, miratur. Unde ea occisorum frequentia, suspicatur novam orbis cladem, 95

4. Haemus, unus de innocentibus, memorat compendium cladis suae. 96

5. Isaias cum aliis patribus occurrit: et sese pro eadem causa memorat olim mortem oppettiisse, cum fuit serra divisus. 97


image: s160

6. Hieremias itidem, se ait eorum cladem praedixisse: mox lapidibus obrutum occubuisse. 78

7. 8. Machabaei septem fratres, demonstrantur: gravissima itidem ab Antiocho Tyranno perpessi. 2. Machab. 7. 98. 99

9. Machabaeorum mater, eiusque mirifica quaedam constantia laudatur. 100

10. Polites, Herodis filius, longo intervallo, alios manes secutus, in limbum descendit 101

11. Iosephi Patriarchae historia, a Davide decantata. Genes. 37. ibidem.

12. Davides, monstraturus Innocentibus, quas Deus ab Herode poenas sit exacturus, ob eorum caedem, ostendit eminus locum ac supplicium inferorum. 103.

13. Supplicium Pentapolitarum, de quibus vide Genes. 19. ibidem.

14. Supplicium Gulosorum hominum. 104 15. Supplicium hominum Superborum. ibi.

16. Supplicium Invidorum, Avarorum, de sperantoum de vita. ibidem.

17. Supplicium Pharaonis, et Aegyptiorum, mari rubro submersorum. Exodi. 14. 105.

18. Supplicium alterius Pharaonis, exponentis infantulos Iudaeorum. Vide


image: s161

Exod. 1. 106

19. 20. Supplicium Saulis, et Goliathi Philistaei, et aliorum. ibid:

21. 22. Supplicium eorum, qui superbe moliti sunt turrim Babyloniam: quorum consilia et coepta DEVS dissipavit. Gen. 11. 107. 108.

23. 24. Linguarum, populorumque divisio. ib. 109

25. Supplicium, cui reservatus erat Senior Herodes, infanticida. 110

28. Supplicium designatum Herodi iuniori, qui Christum erat illusurus, et Ioannem obtruncaturus. Luc. 23. Marc. 6 Item Herodiadis puellae. De cutus prodigiosa morte, lege Niceph. 1. hist. c. 20. et Baron. 1. tom. anno Christi. 33. 111

27. Supplicium destinatum Agrippae maiori Herodis nepoti, Aristobuli filio: qui Petrum in vinculis habuit, Iacobum capite plexit. De quo in aect. Apost. Ioseph. Barontus tom. 1. ann. 44. et 46. 112

28. Supplicium Agrippae minoris, filii Agrippae maioris: de quo S. Lucas in act. Apost. c. 25. Fuit frater Berenicos, de qua Satyricus. vide Bar. 1. tom. ann. Christ. 46. Serrarium Herod. c. 20. Ioseph. lib. 19. c. ult. et lib. 20. c. 1. 112

29. Iosephi cum puero IESU ulterior


image: s162

profectio in Aegyptum. Comitatur exules Tityrus, ducit Angelus. 113

30. Gaudia naturae gestientis, ex adventu magnorum hospitum. 114

31. Ficus Pharaonis, prope Hermopolim, maxima arbor, venienti Christo et B. Virgini sese demisit. Fructusque suos decerpendos dedit. Tradit de hac Sozomenus 5. hist. c. 20. Niceph. 10 lib. c. 31. Baronius ann. tom. 1. an. Christ. 1. ibid.

32. Ficus eadem suapte vi dissiliit media in formam sacelli, locumque hospitibus dedit. Hodieque ostentum hoc videri testatur Nieol. Christ. Radivillus, in sua peregrinatione epist. 3. mense Augusto. Ibidem hodio in veneratione est, et lampade appensa colitur. 115

33. Pyramides Memphi Iadaeorum opera erectae, 116

34. Simulacra et monstra Aegyptiorum Deorum, passim collapsa decidunt, ad Christi pueruli aduentum. Tradit Eusebius de demonstr. lib. 6. c. 20. Athanasius libro de Incarn. verb. Origenes homil. 3. divers. vide Baronium tom. 1. ann. 1. ibid.

35. Canopi ventiosum [(reading uncertain: print unclear)] simulacrum, qua fraude in Deorum numerum apud Aegyptios pervenerit. 117

36. Fabulosa comitia Deorum, ex omnibus


image: s163

gentibus coacta, de principatu. ibi.

37. Ignis Chaldaeorum omnes reliquos Deos vicit et confecit: a solo ventrioso Canope denique victus restinguitur. 119

38. Canopi simulacrum, praesente puero IESU collapsum diffringitus, 120

39. 40. Silva Thebaidos a stygiis monstris pridem obsessa, aduentu Christi lustratur: et in ascererium mutatur. ib.

41. 42. 43. 44. Ibi Paulum Anachoretam, ibi Antonium magnum, ibi alios innumeros ascetas olim religiosissime victuros vaticinatur Iosephus. 121. 122. 123

45. Hermopoli Arnus, vir dives et pius in somno videt adventare hospitem cum coniuge et infante: surgit cubitu, quaerit. 124

46. Arnus mane Hermopoli egressus, incidit in Iosephum agnoscit veterem amicum: complectitur. 125

47. Dum inter se illi salutant, collabitur simulacrum Vertumni. Recordatur vetus oraculum Arnus, et numen in puero agnoscit. Iosephum hospitio inuitat: offert suburbanam villam. 126. 127

48. Porticus picturis insignis. Ibi Elias curru igneo raptus: ibi Iuditha ebrium Holifernem triumphans, ostenditur. 128

49. Ibidem Maria de Pharaone submerso: ibi


image: s164

Hestera de Amano suspenso gratulabunda, monstratur. 128. 129

50. Naufrigium Ionae vatis, in eadem proticu depictum. 129

51. Denique in varia pictura, Tityrus maxime illam probat, qua pascua gregesque Iacobi repraesentantur: suumque ioi [(reading uncertain: print unclear)] se pecus videre arbitratur. 129

52. 53. Iosephus laetus hospitio, villam hortumque septennium fere colit, una cum Tityro, adiutore. 130

54. Hortulus, et fons, a IESU infantulo, et B. Virgine nobilitatus. Tradunt de eo Burcard. in descript. Terr. Sanct. p. 2. c. 4. Nicol. Christ. Radivilus in peregrin. epist. 3. mense August. Baron. 1. tom. ann. Christ. 1. Auger. Busbequius leg. Turc. epist. 4. qui aiunt villam hodieque Natareata vocari. 131

55. Vita et consuetudo pueruli Iesu commorantis in Aegyqto. 132

56. Hortus Natareensis balsami ferax. Cuius succus opobalsamum est. 133. De que lege Baronium, et Burcdard. cum Busbequio, supra citatos, Refert Radivilus epi- stol. 3. paulo ante suum adventum, exaruisse ibidem omnes frutices balsami, culpa cuiusdam purpurati Turcae. Soli Iudaeae concessum eum fruticem esse tradit


image: s165

Plinius. lib. 12. c. 25. et lib. 16. c. 32.

57. Iesus puerulus reperit in horto florem Indicum, quem vocant Granadillae; in quo mysteria Christi patientis mire omnia conspiciuntur. Cuius eruditam descriptionem habes in 3 tom. Crucis. Iacobi Gretseri, 4. parte horti erucis. 133

58. Virgo, conspecto mirabili flore, maestum quid ominatur de cruce filii. Angeli florem idcirco ex oculis ablatum in ultimos Indos transportant. 134

59. Iosephi labor in Aegypto, et pueruli IESU collaborantis studium. 135

60. 61. 62. 63. 64. B. Virginis labor in velo artificrose texendo, in quo totum paradisum terrestrem coloribus scite expressit. Licuisse enim Iudaeis pingere et habere imagines, (etsi aliqui negant) docet Fran. Suar. 3. p. tom. 1. d. 54. fect. 1. et 2. ubi tradit. a Nicodemo quoque et ab ipso Christo imagines fuisse relictas. Vide etiam Bar. tom. 1. de Syrophoenissa. 137. 138

65. 66. Iosephus ab Angelo de reditu admonetur. 139. 140

67. 68. Iosephus et B. Virgo. Vale dicunt Arno et Melussae, hospitibus suis in Aegypto. 141

69. 70. Nuntiatur Hermopoli Mors Herodis,


image: s166

quem omnes prius morbi infestarant, ut fuse describit Iosephus antiq. lib. 17. c. 8. et Baron. tom. 1. anno Christi 8.

71. Cives Herodis aegritudine erecti, libertatem sperant. Iuvenes quadraginta Aquilam a auream, ab Herode contra leges in templo dedicatam, deripiunt. Iosephus 17. antiq. cap. 8. et Baron. 1. tom. ann. 8.

72. 74. Antipater Herodis filius, ob veneni suspicionem carcere clausus: et in spem regni erectus, ab Herode, quinto ante obitum die, obtruncatur. Ioseph. 17. antiq. c. 9. Baron. cit. Nicol. Serar. Herode. c. 21. Quare Herodes e filiis suis quatuor, omnino interemit: Hunc, videlicet, et paruulum, et duos florentissimos e Martamne, Alexandrum et Aristobulum. Ioseph. 16. antiq. c. 17. Ser ar. cit.

73. Aquilae raptores exuruntur vivi ab Herode Ioseph. et Baron. cit.

75. 76. 77. 78. Extremum facinus Herodis, iubentis occidi proceres omnes in Circo. Ioseph. et Baron. cit.

79. 80. Misso fulmine occulto, miserrime emoritur Herodes.

FINIS.

[Gap desc: errata]