8 Feb 2003 Martin Tavakolian
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


image: s001

IACOBI BIDERMANI E SOCIETATE IESU HERODIADOS. LIBRI TRES, Sive DD.INNOCENTES CHRISTO-MARTYRES, AB HERODE TYRANNO CRUDELITER CAESI Formis Academicis. DILINGAE Cum Privilegio Caesaris, Auctoritate Maiorum. Apud UDALRICUM REN. ----------------- M. DC. XXII.


image: s002

TUNC HERODES. IRATUS. EST. VALDE ET. MITTENS OCCIDIT. OMNES. PUEROS QUI. ERANT. IN. BETHLEHEM ET. IN. OMNIBUS. FINIBUS. EIUS A. BIMATU. ET. INFRA Matth. 2.


page 1, image: s003

SERENISSIMO PRINCIPI PHILIPPO GUILIELMO WOLFG. GUILIEL. F. Comiti Palatino Rheni, Bavariae, Iuliae, Cliviae et Montium Duci, etc. Principi Iuventutis: IACOBUS BIDERMANUS E SOCIETATE IESU. LECTISSIME PRINCEPS.

INFANTES tibi scribimus, sed iam militiae gnaros, et bimulos heroas; quos in cunis plerosque, et adhuc nascentes bella excepere oppido cruenta: ubi, quamquam nec aetas aderat, nec vires, quibus


page 2, image: s004

telum stringere, hostemque ferro ferire sinerentur; ita tamen de sinu pugnarunt inermes, ut cum acie victi caderent omnes, omnes de hostis victoria triumpharent. Hos, inquam, tales tibi mittimus, lactentem turbam. Eccui enim alteri ephebulos hos purpuratos inscribere mallemus? Suspicis dudum amasque tu illos; et impense te illi. Nec dubium est, quin utrisque suae sint causae.

Nondum ab illorum aetatula tua te Praetexta longe seiunxit: et est morum elegantissimorum adhuc innocentia ea, quam ipsi supparem suae lubentes agnoscunt: eaque similitudine delectati, serenissmo clienti benevole patrocinantur. Ad haec praeclarum est aliud, nescio quod studium, quo eos tibi haud paullo arctius coniungis. Nam, ut teneri etiamdum illi ac bullati milites, FORTIA PATI pro Religione generose didicerunt; ita te vident pulchris initiis iam nunc puerum ostendere, pro eadem illa propediem FORTIA FACTURUM.


page 3, image: s005

Ceterum est, cur tibi, quem sexennem adhuc, non modo ad hanc praetextata aetatis innocentiam exprimendam; sed ad HEROUM quoque decora aemulanda, iam docilem videmus, prolixe gratulemur: quod in ea fortuna genitus es, ut non longe tibi sint inquirendi, quorum heroicas virtutes imitere. Exemplis enim domesticis abundas: quando in oculis assidue versantur, PARENTUM, conspicua in DEUM Pietas; Charitas erga cives admiranda; adversus inopes effusa Liber alitas; Humanitas in omnes, et quidquid aliarum virtutum lucere in principe fortuna potest. Quibus tu (nisi opum caelestiam, quam caducarum alii limites forent) id unum succensere posses, quod Philippo potuit Alexander, iam tum in ephebo Magnus: cum quereretur, tot patris victoriis nihil sibi reliquum fieri, in quo suam ipse virtutem experiretur. Secundum hos intueris e vicino, avi tui GUILIELMI, intueris avunculi MAXIMILIANI


page 4, image: s006

(quid nisi Maximorum Principum?) cognata exempla: quibus singulis singulae possent aetates gloriari.

In hoc virtutum heroicarum theatro, vbi tales agere ROSCIOS quotidie vides; non potes tu Magna indoles, quotidie vides; eadem, selicissime assuescas; eosque imitando, facias multa iam PUER, viris Principibus imitanda. Servet hanc nobis INDOLEM virtus: et nostra TE Societas (cuius capacissimum Ingenium litteris nunc imbuit) mox sentiat, in se fovenda et tuenda, vestigiis Serenissimorum pare tum insistere. E Collegio Societatis IESU Dilingae v. Kalend Ianuarias, die SS. Innocentibus festo: M. DC. XXI.


page 5, image: s007

LECTORI BENEVOLO BENE.

QVod nuper Epigrammatis meis et futurum esse praesensi, et factum deinde vidi; ut, quae viri prudentes et magni benevole accepissent, eadem Psylli, et pusilli, nescio qui, nec latini sermonis, nec artis poeticae ignari. libere criminarentur; laudaturi, si sui. similia reperissent: id utrosque in hoc etiam poemate facturos exspecto. Atque alteros quidem, utne aliud velint, obiestor. alteros autem, in incepto pergant, nec ne, (ingenue dicam) non moror. Absolvi se carmen putat, quod a talibus condemnatur; damnandum profecto, si illis placeret. Cum praesertim pueros audiam quosdam heri natos, et adhuc a matre rubentes, ipsum velle Maronem, (ingenium tot saeculis et ingeniis laudatum) in ordinem redigere, et inter poetarum lixas iam reconsere; quod planius scripserit, quam


page 6, image: s008

putent oportuisse; quodque cum Pacuviis antique et horride, cum Papiniis tumide, cum Persus obscure loqui refugerit. Digni censura sua ridiculi censores. Quibus sicarmen hoc parum videbitur grande, sciant de Infantibus, non Gigantibus scriptum esse. Porro prioribus illis, rationem instituti mei breviter edam.

Anni sunt haud minus viginti, cum adolescens inter alia poemata hoc de Infantibus Herodianis composui: argumentum pluribus poetis libatum prius, aut strictim exitinere contactum; a nullis, quos viderim, uberius et ex instituto perscriptum. Sumpsi primus scribere: et ad conandum aliquid, trahebar affectu. Id ubi legere postea quidam aut audiere, excitati suavissimo lemmate, eosdem Infantes suis sibi epigrammatis exornandos merito putarunt: quos opinor, alii aliique excipient; dum sese in Caelites hos praetextatos totus olim Helicon effundet.

Tres operis constitui partes; Harum prima caedes commemoratur: verae


page 7, image: s009

quidem illae, ac faedae; etsi non eo sortassis modo, quo reipsa sunt perpetratae; certe autem quo patrari potuerunt. Etfas fuit poetae, ubi historia tacuit, verisimilia divinare. Neque enim, quos in Aeneide legimus cecidisse, ferrum ea parte omnes receperunt, qua carmini visum fuit. In nominibus decorum fuerat, si gentilia deligerentur. Sed ea fuere Hebraea, sane magnam partem aut aspera, aut ad numeri leges contumacia; ut pleraque me a Graecis Latinisue (quibus Iudaei iam per id tempus assueverant) opportuerit accire. Quod ne idem in Graecorum fabulis auderem (quarum feracissima poesis est) obstitit gentis Religio: ut satius mihi fuerit, aliquam nitoris poetici (qui plurimus inde se offerebat) iacturam facere, quam ab hoc decoro iudicioque discedere. Placuit tamen quasdam Imagines, seu penicillo, seu acu pictas poemati permittere: quod ab iis auctoribus numquam ego steteram, qui Iudaeis omni Imaginum usu fuisse interdictum censuere: cum iam olim in


page 8, image: s010

eorum partes discesserim, quibus visum est, non aeque omnes imagines, lege aut more vlle, Iudaeis negatas fuisse. Et sane expediebat poesi hanc opinionem alteri anteferre.

Altero volumine, caesorum pridie Infantu exsequiae narrantur. Additi ludi, quos Herodes, velut periculo defunctus, militum ductoribus in Circo dedit. Sed adortae illum denuo curae, filium ei, nondum trimulum, in suspicionem adduxere: quem idcirco, (si Macrobio sides) ceterorum neci impius parens auctarium adiecit.

Postremus labor, varie divisus; iam caesi agminis manes, ad Elysium pratum consequitur: ubi longam proavorum seriem complexi; denique a vate divinitus edocentur, quibus olim poenis reservetur Tyrannus; simul aliorum faeda quaedam supplicia monstrantur: Iam profugum ad Aegyptios Iosephum; ibique cum Puero et Virgine coniuge exulantem, comitatur; Iam denique in Herodis aegritudine, et postremo eius furore, funereque explicando immoratur, cognosce ingenue lector, et si


page 9, image: s011

qua errasse ingenium videris, homini consitenti ignosce: si quid probaveris, boni auctorem Deum agnosce. Vale.

APPROBATIO R. P. PROVINCIALIS.

EGO CHRISTOPHORE GRENZING Societatis IESU per Superiorem Germaniam Praepositus Provincialis. potestate mihi ab admodum. R. P. N. Mutio Vitellesco Praeposito Generali, facta, tres libellos Herodiados, quos poemate latino composuit IACOBUS BIDERMANUS, quosque nostrae Societatis aliquor Sacerdotes censuerunt et approbarunt, typis edi permitto. Idque manu, et consueto Societatis insigne confirmo. Dilingae XVII. Octobr. MDCXXI. Christophorus Grenzing.


page 10, image: s012

B. IOSEPHO MAGNAE VIRGINIS CASTISSIMO SPONSO INNOCENTISSIMI INFANTIS ET MAGNE EXULIS FIDISSIMO COMITI NUTRITIO TUTORI HOC PRIMUM DE INNOCENTIBUS VOLUMEN SACRUM DICATUM ESTO.