Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
TUNC HERODES. IRATUS. EST. VALDE ET. MITTENS OCCIDIT. OMNES. PUEROS QUI. ERANT. IN. BETHLEHEM ET. IN. OMNIBUS. FINIBUS. EIUS A. BIMATU. ET. INFRA Matth. 2.
SERENISSIMO PRINCIPI PHILIPPO GUILIELMO WOLFG. GUILIEL. F. Comiti Palatino Rheni, Bavariae, Iuliae, Cliviae et Montium Duci, etc. Principi Iuventutis: IACOBUS BIDERMANUS E SOCIETATE IESU. LECTISSIME PRINCEPS.
INFANTES tibi scribimus, sed iam militiae gnaros,
et bimulos heroas;
quos in cunis plerosque,
et adhuc nascentes bella
excepere oppido cruenta: ubi, quamquam
nec aetas aderat, nec vires, quibus
Nondum ab illorum aetatula tua te Praetexta longe seiunxit: et est morum elegantissimorum adhuc innocentia ea, quam ipsi supparem suae lubentes agnoscunt: eaque similitudine delectati, serenissmo clienti benevole patrocinantur. Ad haec praeclarum est aliud, nescio quod studium, quo eos tibi haud paullo arctius coniungis. Nam, ut teneri etiamdum illi ac bullati milites, FORTIA PATI pro Religione generose didicerunt; ita te vident pulchris initiis iam nunc puerum ostendere, pro eadem illa propediem FORTIA FACTURUM.
Ceterum est, cur tibi, quem sexennem
adhuc, non modo ad hanc praetextata
aetatis innocentiam exprimendam; sed
ad HEROUM quoque decora aemulanda,
iam docilem videmus, prolixe
gratulemur: quod in ea fortuna genitus
es, ut non longe tibi sint inquirendi,
quorum heroicas virtutes imitere. Exemplis
enim domesticis abundas: quando
in oculis assidue versantur, PARENTUM,
conspicua in DEUM Pietas; Charitas
erga cives admiranda; adversus
inopes effusa Liber alitas; Humanitas in
omnes, et quidquid aliarum virtutum
lucere in principe fortuna potest. Quibus
tu (nisi opum caelestiam, quam caducarum
alii limites forent) id unum
succensere posses, quod Philippo potuit
Alexander, iam tum in ephebo Magnus:
cum quereretur, tot patris victoriis
nihil sibi reliquum fieri, in quo suam ipse
virtutem experiretur. Secundum hos
intueris e vicino, avi tui GUILIELMI,
intueris avunculi MAXIMILIANI
In hoc virtutum heroicarum theatro, vbi tales agere ROSCIOS quotidie vides; non potes tu Magna indoles, quotidie vides; eadem, selicissime assuescas; eosque imitando, facias multa iam PUER, viris Principibus imitanda. Servet hanc nobis INDOLEM virtus: et nostra TE Societas (cuius capacissimum Ingenium litteris nunc imbuit) mox sentiat, in se fovenda et tuenda, vestigiis Serenissimorum pare tum insistere. E Collegio Societatis IESU Dilingae v. Kalend Ianuarias, die SS. Innocentibus festo: M. DC. XXI.
LECTORI BENEVOLO BENE.
QVod nuper Epigrammatis
meis et futurum esse praesensi, et factum deinde vidi;
ut, quae viri prudentes
et magni benevole accepissent,
eadem Psylli, et pusilli, nescio qui, nec
latini sermonis, nec artis poeticae ignari.
libere criminarentur; laudaturi, si sui.
similia reperissent: id utrosque in hoc etiam
poemate facturos exspecto. Atque alteros
quidem, utne aliud velint, obiestor.
alteros autem, in incepto pergant, nec ne,
(ingenue dicam) non moror. Absolvi se
carmen putat, quod a talibus condemnatur;
damnandum profecto, si illis placeret.
Cum praesertim pueros audiam quosdam
heri natos, et adhuc a matre rubentes,
ipsum velle Maronem, (ingenium tot saeculis et ingeniis laudatum)
in ordinem redigere, et inter poetarum lixas iam reconsere;
quod planius scripserit, quam
Anni sunt haud minus viginti, cum adolescens inter alia poemata hoc de Infantibus Herodianis composui: argumentum pluribus poetis libatum prius, aut strictim exitinere contactum; a nullis, quos viderim, uberius et ex instituto perscriptum. Sumpsi primus scribere: et ad conandum aliquid, trahebar affectu. Id ubi legere postea quidam aut audiere, excitati suavissimo lemmate, eosdem Infantes suis sibi epigrammatis exornandos merito putarunt: quos opinor, alii aliique excipient; dum sese in Caelites hos praetextatos totus olim Helicon effundet.
Tres operis constitui partes; Harum
prima caedes commemoratur: verae
Altero volumine, caesorum pridie Infantu exsequiae narrantur. Additi ludi, quos Herodes, velut periculo defunctus, militum ductoribus in Circo dedit. Sed adortae illum denuo curae, filium ei, nondum trimulum, in suspicionem adduxere: quem idcirco, (si Macrobio sides) ceterorum neci impius parens auctarium adiecit.
Postremus labor, varie divisus; iam
caesi agminis manes, ad Elysium pratum
consequitur: ubi longam proavorum seriem
complexi; denique a vate divinitus edocentur,
quibus olim poenis reservetur
Tyrannus; simul aliorum faeda quaedam
supplicia monstrantur: Iam profugum ad
Aegyptios Iosephum; ibique cum Puero et
Virgine coniuge exulantem, comitatur;
Iam denique in Herodis aegritudine, et postremo
eius furore, funereque explicando
immoratur, cognosce ingenue lector, et si
APPROBATIO R. P. PROVINCIALIS.
EGO CHRISTOPHORE GRENZING Societatis IESU per Superiorem Germaniam Praepositus Provincialis. potestate mihi ab admodum. R. P. N. Mutio Vitellesco Praeposito Generali, facta, tres libellos Herodiados, quos poemate latino composuit IACOBUS BIDERMANUS, quosque nostrae Societatis aliquor Sacerdotes censuerunt et approbarunt, typis edi permitto. Idque manu, et consueto Societatis insigne confirmo. Dilingae XVII. Octobr. MDCXXI. Christophorus Grenzing.
B. IOSEPHO MAGNAE VIRGINIS CASTISSIMO SPONSO INNOCENTISSIMI INFANTIS ET MAGNE EXULIS FIDISSIMO COMITI NUTRITIO TUTORI HOC PRIMUM DE INNOCENTIBUS VOLUMEN SACRUM DICATUM ESTO.