12 April 2004 Angela Reinthal (spell check), Ruediger Niehl (tagging)
typed text - simplified structural tagging (no speaker tags) - no semantic tagging - Morpheus spell check
19 July 2004 Ruediger Niehl
worked in corrections supplied by Clemens Mueller (in last play: Josaphat)

PHILEMON MARTYR COMOEDIA.

ARGUMENTUM E fastis Marianis damus, in quibus VIII. Martii leguntur sequentia.

DEdit hodie caelo risum Philemon, cum terris tantum pararet, nimis doctus mimus. Apollonius Christianus sacrificare. Diis iussus, cum et scelus facere, et ni faceret, poenas dare metueret, auro Philemonem corrumpit, iubetque ut Apollonium interim induat, dum sacrificet. Ille dum Apollonium veste, vultu, gestuque mentitus, omnium oculos, et quod mirere, suos adeo fallit, repente advertit, non vestem modo, sed animum, etiam Christianum se induisse. Crucis signo (ipse se miratus) armat, negatque Daemonibus litaturum. Denique iam non agere Christianum, sed esse talis videtur. Nempe furere Apollonium exclamat


page 4, image: s004

praeses Arrianus; iubet Tibicinem Philemonem adesse, qui mulceret insanientem. Mox re omni intellecta cachinnum tollit, acclamat, plaudit, bellissimam fabulam multis laudat, nimisque bene simulasse Christianam religionem ait. At Philemon serius iam soccos exuerat, et cothurnos induerat. Quare ad preces eius Tibiae igne caelesti exustae; Ipse cum manus admovere et aquam nemo auderet, a caelesti manu e nube aqua primum, mox sanguine suo, flagris caesus, lustratus est. Inde una-cum vero Apollonio traiectis ferro pedibus per urbem raptatus; ultimo ad arboris truncum religatus, et sagittis impetitus est. Sed hae omnes vel in aere steterunt, vel in arborem exerrarunt. Una etiam viam relegit, oculoque Indicis Arriani haesit. Vidit tandem hic etiam, quam ante non viderat, fidei lucem, iniecto (contra quam fieri amat) in oculum e Philemonis tumulo, pulvere. En Surio.


page 5, image: s005

ACTUS I.

SCENA I. VULCANUS. SATURNUS. IUPITER. CUPIDO. FAUNUS. SATYRUS. SILVANUS. ANGELUS.

VULC QUid enim feci? oh, oh: dimitte. Exeo, exeo.
ANG. Infame monstrum; informe portentum Stygis,
Abi terris; repete Acherontios lacus.
VULC. Proh tempora, proh mores! ubi tandem gentium
Subsistam? nunquamne ego neque fugere desinam,
Neque metuere? Quondam ubi regnarem, quaesii:
Nunc ubi possim exulare, quaero. Nec locum
Habeo exsul. Audistis utique Vulcanum, Deum
Olim fuisse: audistis id pridem; scio:
Haud dum vidistis: iam videte. Equidem ego sum
Infelix ille; caelo pulsus decidi.
Post, claudicante tibia Lemnum insulam;
Post, Aetnae furnos; post, alia atque alia miser
Adii pudenda: Caelitibus ludibrium
Ac risus. Quamquam apud homines tamen fui
Exinde cultus: Aras ii namque soliti


page 6, image: s006

Statuasque mihi ponere; mihi sacra facere,
Signare vota, consecrare munera.
Pensabat honos ille meae damnum tibiae
Aliquamdiu. Neque iam quod claudus, et faber.
Dicebar, puduit: dummodo DEUS dicerer.
Hic equidem fortunam rebar aliquo in statu
Mansuram: cum repente hic rursus cedere,
Et fugere, DEUMque exuere. iussus, rideor
Apud mortales, et contemnor denuo.
SAT. Oh, oh. VULC. Sed eccere Saturnum. SAT. Hui, ut miseriter
Me admutilavit? VULC. Etiam hic est stipendii
Mei commilito. SAT. Nimirum istuc parum
Erat aerumnarum, quod me has inter compedes
Habebat ortus; nisi terra etiam aras mihi
Meas negaret? VULC. Quas querimur molestias
Saturne? SAT. Nempe quas patimur. Lararium
Evertit hospes omne: DEOS, deunculos,
Plebem omnem caeli, omnem senatum ex aedibus
Proturbat. In me primus ivit impetus.
VULC. Atqui ego videbar unus ita apud hospitem
Meum accipi. Nunc, quando eadem data stips tibi,
Saturne, gratulor. SAT. Tum vero, si meos
Mecum inquilinos videas, qui me plurimi
Circum stetere. VULC. Quid? etiam illos perculit
Haec clades? SAT. Omnes. At mihi non hoc otii
Erat, ut morarer dum perirent ceteri.
Verum ipsos, ecce. CUP. Telum adeo nullum mihi
Reliquit: etiam pharetram exarmavit meam
Crudelis hospes. IUP. Fulmen ut improbus meum
Contempsit? en dimidii teli fragmina!
Ita Iupiter etiam homuncioni evilui?
Ita me ille dehonestare? ita me ille frangere?
Ita domo arcere? ita aras evertere mihi?
Adeste socium genus: idemque lararium


page 7, image: s007

Repetite mecum. CUP. Timeo Crucem, quam ille id loci
Iam posuit. VULC. Et ego, Aquam, qua nunc iam parietes
Respersit. SAT. Et ego nomen, quod modo foribus
Affixit. IUP. Et ego tametsi haec timeo; tamen pudet
Victum cessisse. Vim paremus: angulus
Certe aedium aliquis occupabitur, dehinc
Ne prorsus exulemus. VULC. Potes id vero tu,
Si adeo lubet. M. hi sic repulso non lubet.
SATYR. Ha ha, he ut suaviter hospitium suum mihi
Renuntiavit hospes! VULC. Viden'? SILEN. Ex hortuli
Beato nemore, cui praeeramus, cecidimus,
Mei Satyrisci. Actum est. FAUN. Suppetias quin Iovem
Rogamus: Iup. Atqui ipse, sibi quas ferat, haud habet.
SATYR. Adestisne et vos? hem, quis istunc turbinem
In nos repente cunctos immisit furor?
Ego statuam sui securam, in hortulo hoc
Dudum, incolebam: cum hodie denique impetu
Tota uno corruit. SIL. Meam bipennibus
Iratis hospes iam adeo primum diffidit,
FAUN. Meam truncavit ridiculus: dein pede
Utroque insultans increpavit. Quid rei est?
IUP. Video, quae res agantur. Hospes clanculo
Ad Christianos transiit. SAT. Dudum mihi
Hoc subolebat; Apollonius cum identidem
Huc introiret. VULC. Illum equidem Apollonium
Pro eo ac meritus est, et pro eo ac mihi dolet,
Ulciscar. IUP. Proin adeste, et quid quemque deceat,
Censete. talionis lege reddite
Quicquid dedere Christiani. Quid placet
Saturne? SAT. Nihil placet eorum omnium mihi
Quae passi sumus. IUP. At vindicandi quis placet
Modo modus? SAT. Placet ut sacrificulos, tum ut popas,
Tum ut aeditimos omnes, tum ut victimarios
Turbemus. Hi quoad coluere nos, lucrum


page 8, image: s008

Fecere; sacra cum nobis facere omiserint.
Lucrum amittent. Haec illos aegre iniuria
Habebit, scio. Ego illos rei omnem originem
Docebo; tum et Christicolis infensos dabo.
IUP. CUP. VUL. Placet; laudamus. FAUN. Tum nos urbem Panicis
Ea propter omnem implebimus terroribus.
CUP. Tum ego aulam vendicabo mihi praetoriam;
Ubi animos ignientibus telis, meum
Denuo in obsequium cogam. Nam haud aegre oderint
Christum, qui me hospitio suo receperint.
IUP. Rectam insistitis omnes viam. VULC. Quid? tu tibi
Quas sumis partes? IUP. Ego meas non negligam.
Nunc ite; post scietis. Hac tu te insere
Cupido. CUP. Pareo. IUP. Vos illac ducite;
Vos hac. SATYR. Quid si hoc meum potius vobis placet?
Philemon est Choraules: hunc ego. IUP. Iam scio,
Scio. Opportune hunc tu dolum capis. Equidem
Dum vos fungimini quisque suam provinciam,
Mihi cum Idololatria aliud erit negotium.

SCENA II. IUPPITER. IDOLOLATRIA.

IUP. UBi es trivenefica, Stygii mater gregis
Ubi Idololatria? ades o ignavum pecus.
ID. Quid iam? IUP. Quia Orcum perdidisti iam. ID. Orcum ego?
IUP. Orcum tu; tu, tu, tu. Vin' dicam centies?
ID. Non hercle volo; si tali uti lingua voles.


page 9, image: s009

IUP. Viden' ubi sim locorum? portentum impudens.
ID. Video; nempe hic: nempe ubi me caedis, ubi enecas.
IUP. Ita commerita es. Cur cessas nos colere, improba?
ID. Ego cesso? quae orbem furiis omnem compleo?
IUP. At non satis. ID. Non satis. Ecquid tibi sit satis?
Dudum delubra ture fumant; et boum
Pecudumque cruore pavimenta natant. Copia
Ferme est Deorum maior, quam mortalium.
Nec satias interim te, nec tuas capit.
Aras et templa et victimas quis non habet?
IUP. Quis imo, stulta, habet? Una omnes amisimus
Hodie, Ego, Saturnus, Vulcanus. ID. Qua manu?
IUP. Tua: qua Christianos sinis excrescere.
ID. Quid faciam, aut qua illos arte prohibeam? doce.
IUP. Occide. ID. Absiste: mortui illi plus nocent.
Eorum sanguis, eorundem sementis est.
Tanquam non saepe id ipsum tumet senseris.
IUP. Vivent ergo tuo hostes mei suffragio.
ID. Nisi vis, ut dum unus perit, enascantur decem.
IUP. Iube ergo, vivi Christum colere desinant.
ID. Non parent. IUP. Coge. ID. Quomodo? IUP. Lentis ignibus;
Equuleis, fidiculis, ferro, pice, sulfure,
Et quicquid terrere potest. ID. Nam securibus
Feriri, leve iam nimis est: sunt terroribus
Subigendi, siquos cogere tu tales velis.
IUP. ID. mecum annitere tu proinde. Caesares
Ego instigabo, ut me meosque in integrum
Restituant. Quod scio meos dudum milites
Agitare. Sed nimirum edictionibus
Res est novis urgenda: quas allatum eo.
Tu, ne hic malum interim serpat, itidem cave.


page 10, image: s010

SCENA III. QUIRINUS. GETA Servus.

QUIR. VIde ut probe accurentur ante noctem adhuc.
GET. Dabo operam. Numquid vis? QUIR. Recte. Sed heus, Geta;
Ne quis tibi sit arbiter. Alias! tenes?
GET. Memoriter. QUIR. Tum deinde ut nullae reliquiae
Supersint. GET. Factum puta. QUIR. At ego ad Apollonium
Provisam: illic ero, si quis me volet. GET. Audio.
QUIR. Facinus feci, ut laudabile, ita periculi
Plenissimum. Cum nuper apud animum meum
Reputarem, qui essent mores, quae illorum indoles
Qui Christiani dicerentur; repperi
Ibi, quod probarem unice et amarem. Protinus
Applicui memet, remque eo adduxi loci
Ut sacra clam Christiana admiserim. Bene
Hoc, inquam, factum: sed ubi id emanaverit,
Periculosum. Etsi huius ego non fecero
Pericula, post quam didici opes contemnere
Mortales, atque opes perennes quaerere.
Ea propter omne lustravi lararium,
Domesticasque porticus, et hortuli
Vireta. Atque undiqne [(transcriber); sic: undique] et undique veteres Stygis
Deieci larvas. o maiorum dedecus
Meorum! argenteos ubique Marsyas,
Ioves auratos, gemmatos Apollines,
Per aedes disposuere. Hic Hermes ligneus,
Hic marmoreus Vulcanus; hic de fictili
Luto Saturnus occursabat. Omnia


page 11, image: s011

Haec hodie monstra diffregi. Post, servulo
Negotium dedi, ut statuarum fragmina
Amoliretur, ne quod indicium foret.
Sed, Christe, Numen unum, o quantam gratiam
Tibi habebo, qui me docuisti contemnere
Hos Satyros, hos Silenos, semideum genus;
Imo Cacodaemonum faecem extremissimam?
Iam vivere demum me scio. Ah, sine prosperum
Ut res haec sortiatur finem. Nam tibi
De cetero uni vivam, uni tibi moriar.
Modo Apollonium eo visum.

SCENA IV. PHILEMON.

CErte iam diu est - - - -
Quod mea me mater artes edocuit duas;
Earum erat altera, ut sitim potu; altera, ut
Famem cibo iugularem. Deerat, tertiam ut
Me artem doceret, qua potum et cibum apiscerer:
Sed in hac prius quam me erudiret, vivere
Infelix desiit; nutricula mihi
Relicta egestate, et duobus vernulis
Gula atque ventre; parvulis olim quidem
Illis ac frugi: iisdem, post quam mecum interim
Crevere, adeo improbis, adeo voracibus,
Ut quotidie omnes sollicitent cetarios,
Fatigent lanios, cuppedinarios,
Coquos, fartores, piscatores, aucupes.
Malam utique familiam et edacem; quam mea mihi
Reliquit testamento mater. Obsecro,
Nemo est horum, qui huiusmodi sibi servulum


page 12, image: s012

Utatur? commodabo, sive in prandium
Mavultis, sive in coenulam: et gratis quidem:
Nil precii statuo: munificum quam sordidum
Malo dicatis. Nemo horum, inquam, est qui velit?
Eho autem, nemo? et vero ne gratis quidem?
Hercle ego aliud ergo aucupium instituam; atque canere
Occepso. Quamquam plorare potius iubet
Me venter.
Ades bona o bona cithara,
Suavicula, blandula, tinnula,
In ventre sunt ieiunia
O, affer, affer pabula.
Improbula, querula, durula,
Siti cremantur guttura,
Ades bona, o bona cithara,
Philemoni fer pocula.
At quem strepitum exaudio pedum?
Aiebant Pamphilum ad me iturum. Is si sua
Cum legione aderit, ego hic illi in insidiis ero.
Est ipsus; est. Hic iam accubabo in ebrium.

SCENA V. PAMPHILUS, CRISPUS, LUCIUS, HERMES, ANNIUS, PHILEMON.

PAMPH. QUid restitatis? hac mihi comitamini.
CRISP. Utique in popinas aliquo se pridem abdidit.
LUC. Hui, non tam mane. CRISP. Tanquam id hodie primulum?


page 13, image: s013

PAMPH. Quid enim si hoc more est, ut, dum impasti ceteri
Non potitant, non comedat ille sobrius?
CRISP. Nam ita hoc genus tibicines ferme assolent.
LUC. Quis iam istic hos interdiu ronchos mihi?
CRISP. Mirum, nisi ipse est ille. Pamphile; obsecro.
PAMPH. Quis homo? CRISP. Tuam fidem! PAMPH. Philemon? o pecus!
CRISP. St'; Nescio, quid secum ipse immurmurat. PHIL. Bibe.
PAMPH. Somniat insanus. PHIL. Ebibe, inquam; aut vitreum.
CRISP. Non dixi? potulentus iam est lurco. PAMPH. Annium
Tu et Hermen coge; dum nos hunc expergimus.
CRISP. Philemon. PHIL. Calices octo. PAMPH. Surge. PHIL. Maximos.
PAMPH. Philemon. PHIL. Haustu simplici omnes. CRISP. Hoc age,
Et surge. PHIL. Ad imum a summo. PAMPH. Evigila. PHIL. Largiter.
CRISP. An nondum est edormita comissatio?
PHIL. Ubi cantharus, puer? ubi est vini cirnea?
LUC. Viden'? ut recumbit quadrupes? HERM. Nec dum es vigil?
PAMPH. Nihil agimus. excitari e crapula nequit.
CRISP. Loquitur cyathos, vina mera, cantharos meros.
PAMPH. Annonam ventri hodie praebuerit annuam
Necessum est, qui sic fabuletur. PHIL. Marsyam
Dabo illum; ni cessarit. Pugni pruriunt.
ANN. Etiam minacias temulentus somniat.
PAMPH. Culinae, opinor, et testae vinariae.
PHIL, Nam quidni ego illum? ANN. Miseret me illius hominis,


page 14, image: s014

In cuius vitrea, haec pestis fecit impetum.
Haec congios charybdis sorbet et amphoras,
Stragem aliquam edit cibariam, quoties edit.
PAMPH. Id igitur hodie in lucro deputabitur,
Quum de alieno pastam hanc hyaenam habebimus.
Nullis aliis minoris vendet musicam
Suam ille, quam quibus inante satur cecinerit.
HERM. Sapienter. Dum excitari posset. CRISP. Id equidem
Facile praestabo. Date huc aliquis mihi frigidam:
Ea ego hominem ita perfundam, ut ab aqua madidior
Sit; quam a vino. Huc properiter. PHIL. Ubi sum? ubi fui?
PAMPH. Mirum, nisi in taberna aliqua fuisti. PHIL. Ubi
Me quaeram? nam me certe amisi; Iupiter,
Ubi me reperiam? CRISP. Haud dubium est, quin in dolio.
PHIL. Eho, tu ain', in dolio? potin' iam eo
Me perductare? Nam me ego, hercle sedulo
Inibi scrutabor. PAMPH. Tandem vigilasne et sapis?
PHIL. Quis tu istic homo, qui horsum loquare? o Pamphile,
O Luci, o ceteri. Vosne aderatis mihi?
Ego, nescio quos, credebam: ita quoddam somnium
Me perturbarat. CRISP. Madidum fortasse? PHIL. Madidum
Omnino et humidum. Quippe mihi accumbere
Videbar in caupona. ANN. Iam ingressus placet.
PHIL. Tum plena poculentis circa esse omnia.
HERM. Non terruit te id somnii? PHIL. Tu cogita.
Tum deinde compotorum aderat ingens manus.
LUC. Nos de illis? PHIL. Ausculta. Tum cyathis poscere
Maioribus coeptabant. Luc. Tun' de illis? PHIL. Rogas?
Ego ante illos. Tum hic deinde meracum poculum


page 15, image: s015

Opimiani vini ego capio manu.
CRISP. Tum quid deinde? PHIL. Tum deinde conspicor
Hominem tui simillimum ad me accedere.
CRISP. Is territabat te? PHIL. Oppido. CRISP. Quidum? PHIL. Quia
Aquam meo volebat vino affundere.
Exsilui, Crispe, attonitus. Et eho, tu hic eras?
Quid cogitabas? CRISP. Cerritum esse. PHIL. Ha ha; optime.
Et lymphatum? CRISP. Minime id quidem. PHIL. Quomodo? CRISP. Quia
Sciebam a lymphis te, quam a Baccho cautius
Cavisse. PHIL. Ha ha, he: rem loqueris. At quo vos pedes?
PAMPH. Si satur es, una ire potes. PHIL. An tu non vides,
Uterum me ferre? Saturitatem ipsissimam
Parturio. PAMPH. Pol timebam; ne pareret brevi
Stultitiam haec mater. PHIL. Nempe partum tollere
Tu cogitabas? PAMPH. Ego te in furcam, cum tua
Tam infausta prole. Sequeris hac, an non? sciam.
PHIL. Si oraveris. PAMPH. Ego te orem? PHIL. Et suppliciter quidem.
PAMPH. Nobiscum ut potites? PHIL. Ora, inquam. PAMPH. Ut prandeas?
PHIL. Ora, inquam; hodie nisi oratus nusquam sequor.
PAMPH. Quis ergo te DEUM hodie fecit? PHIL. Saturitas.
CRISP. Sequere; intus ara Bacchi erit, ibi orabimus.


page 16, image: s016

SCENA VI. AEGYPTUS cum duobus Ephebis, IDOLOLATRIA.

EGo sum illa terrarum religiosissima
Aegyptus; quae, cum non habeo, facio Deos.
Crocodilon adoro. Osyrin deveneror bovem,
Praeterea porrum; numen est mihi et Allium.
Contenta Deo paupere; ne solum gemmei
Argenteique colantur. Nam quem pauperes
DEUM rogarent, si omnes Dii essent aurei?
Nunc auro qui indigent, habere in hortulis
Lararium possunt, ubi illis ALLIUM,
Porrumque, atque novi Dii nascuntur quotidie.
Sed an video Idololatriam? ut male graditur?
Ubi aegre est tibi, soror? ID. Undique, soror, et undique:
Pereunt mihi Dii mei quotidie. AEG. Id ne dole.
Nam et quotidie tibi renascuntur. Maximus
Ceparum et Alliorum mihi proventus est.
Satis inde adhuc nobis Deorum erit. IDOL. Satis
Quidem esset, ni tot Christiani essent. Ii
Viden' ut me elumbem reddidere? aegre meis
Pedibus insisto. Hoc scipione fulcior;
Modico si impellar, nulla cum spe concidi.
AEG. Non plane concides. Iam ego tuis calcibus
Dabo Christianos subiices, IDOL. Nihil efficis.
AEG. Ego nil? efficient Caesarum minaciae.
IDOL. Serae nempe illae. AEG. Seriae imo. Iam mihi
Fama tulit, passim illorum edictionibus
Omnes vexari. IDOL. At quantulum hoc est, si interim


page 17, image: s017

Apud nos certe floreant? AEG. Prout ominor.
Diu haud florebunt. Sed tu quo ibas? ID. Patria
Profugere cogitabam, et Nilo excedere.
AEG. Facinus funestum! quid subegit? IDOL. Vivere
Cum Christianis ego, nec si possim volo,
Nec possum, si velim. AEG. Non vives. Ceterum
Mane; illi aut esse Christiani, aut vivere
Mox desinent: scio hoc parari. Hac tu interim
Me sequere; post paullo redibis laetior.

SCENA VII. GETA.

AUgiae stabulum, opinor, citius Hercules
Purgasset, atque ego haec larvarum infamia
Purgavi monstra. Certe vero Iupiter
Me sibi scit sedulo operatum, usque ut plurimum
Sudarim, dum eius truncum totum exurerem.
Nunquam illi arsit, puto, ara luculentior.
At monstri est simile, quod me quidam clanculo
Flagrantem ad ignem oppressit, cum pedes Iovi
Dimidium prominerent: at heus tu, herus ubi est:
Respicio. Est servus praesidis. Ego Cerberum
Videre videbar. Qua licuit tamen, obruo
Extrema pedum; et pallidior buxo; herum, inquio [(transcriber); sic: inquiro] ,
Quaeris? ait herum ego domi abnuo esse. Ocius, ait,
Ad praesidem, super hesterno negotio
Forensi. Eo, inquam, et arcesso. Tum ille, quid agam,
Rogare. Ego illi fabulam confingere:
Id solum spectans, qui illum mecum abducerem.
Nunc nescio, an quid senserit. Periit herus,
Si homini suboluit. Ceterum ego ad illum avolo.


page 18, image: s018

SCENA VIII. PHILEMON NUNTIUS.

PHIL. QUem primum videro hominem, eum dii: Manibus
Me oportet sacrificare; simul ut obviam
Se dederit: stat utroque umbone decem occidere,
Si quid mutire tentent. Nam ante paullulum
Mutavi nomen; de Philemone subito
Saturio factus. Mores proin' cum nomine
Meos mutabo; Ex Ludione Lanius
Fiam; et mactabo homines, qui de via mihi
Non sponte cedent. Ideo aperte haec fabulor,
Ne se nescisse quis causetur. Iam duos
Violentia Bacchaei laticis sepelii.
Modo tertium funus ductandum est alicubi.
At hunc quem video? peregrina facie est homo.
Lubet scire, quid apportet. Insidias struam.
NUNT. A Caesarum profectus aula, litteras
Apporto: Christianis utique nuntius
Haud opportunus. PHIL. Nec mihi, si afferas nihil.
NUNT. Terras, et flumina, et maria, credo, omnia
Pervasi. PHIL. Hem ut paratragoediat! NUNT. Reliquum est mihi
Solum, ut trans sidera abeam. PHIL. Imo etiam ad Tartara,
Ut nusquam non fueris. NUNT. Nam hercle ego vel Pegasum
Praetervolavi. PHIL. Mentiendo quidem: alias
Quas alas indueris non video. NUNT. Quod alii
Iter diebus sedecim aegre transeant,


page 19, image: s019

Ego confeci quadriduo. PHIL. Mirum nisi
Veneficus hic, in hirco vexit? NUNT. Denique
Sum eundo fessus. PHIL. Eundo: ne quis crederet,
Etiam esse fessum mentiendo. NUNT. Scilicet
Hunc terminum itineris mei esse gaudeo.
Nam Antinoe haec urbs est utique. PHIL. Dubitat flagrio.
NUNT. Nisi calculi me fallunt. PHIL. Calculos ego
Hominem adiutabo. Hic intus moliar dolum.
NUNT. Dixere tales esse plateas: talibus
Aedificiis claram urbem, qualia video;
Nisi male video. Has portas certe, haec moenia
Delinearunt. Quamquam in uno terreor,
Quod nusquam est ullus obviam, quem interrogem.

SCENA IX. PAMPHILUS. NUNTIUS. PHILEMON. CRISPUS. LUCIUS. ANNIUS. HERMES.

PAMPH. TEneo te. Cetera ego, ut res tulerit, persequar.
NUNT. Eccum autem adolescentem. PAMPH. Eccum nuntium. Te ego
Mi homo obsecro obtestorque per iura omnia
Sacra, et profana, serva miserum, si potes.
NUNT. Ergone tibi ego Salus? PAMPH. ipsissima; si viam
Calles, Quae Antinoen spectat urbem, NUNT. Calleo.
Quid tum? PAMPH. Ut me illuc comitere. NUNT. Atqui iam illic sumus.
PAMPH. Animo certe: si modo etiam ibi essem corpore


page 20, image: s020

NUNT. Quid? ubi ergo sumus? PAMPH. in hac urbe Qua. PAM. Scilicet
Delicias facis, ut qui Ciram esse hanc nescias.
NUNT. Quae ergo est Antinoe? PAMPH. Longe alia. NUNT. Ubi? PAMPH. Tuum id erat
Monstrare. Ceterum ego hinc aufugio. o si scias,
Ubi esses. NUNT. Ubinam? obsecro. PAMPH. Vale. NUNT. Quid est? Mane.
Aliquis hic seu pedum est error, seu luminum
Caligo; seu, quod propius credam, mentium
Stupor. Nam quorsum haec monstra? ANN. In tempore subeo:
Iam Pamphilus elusit. NUNT. Nisi in Thessalia ego
Fortassis ambulo! ubi huiuscemodi fascinis
Agitantur mortuales [Reg: mortales] . Sed enim hic alterum
Conspicor. Adolescens salve. ANN. Numquid nuntias
NUNT. Potin' si' me nomen Urbis huiusce doceas?
ANN. Facile id quidem. Cira appellatur. NUNT. Numquid et
Antinoe eadem est? ANN. Diei sub diluculum
Nondum erat: ad vesperum quid fiat, haud scio.
NUNT. Ubi sum ergo? ANN. Ho, iam si tu vertigine ambulas,
Periisti; abscede: a vertigine initium capit
Hic morbus, qui urbem perdit hanc contagio.
NUNT. Ecquod contagium istic memorat? fortean'
Stultescere discunt alteri hic ab alteris:
Ego non discendi causa huc adii: Nec habeo
Mecum minerval, quod doctori praebeam.
Luc. Ubi est? quo evasit? eho tu, hac an hac iit?
NUNT. Quis homo? Luc. Stat urbem hanc Ciram usque omnem excurrere.
NUNT. Hac transiit adolescens; si illum forte vis.
Luc. Longulum ais quendam, et tristem, et querulum? NUNT. Ipsissimum.


page 21, image: s021

LUC. Quo tendere se dicebat? NUNT. Antinoen. Luc. probe,
Hic ipsus fuit: una Antinoen abibimus:
Nam hic Cirae commorari in hac lue, haud lubet.
NUNT. Et iste Ciram appellat. Vincor testibus,
Ut esse credam. At ego, quod fessus sum oppido,
Quin has fores pulsare tento? CRISP. Non sinam:
Nam si pultarit, periit ludus. Quo ruis
Insane! quid mali in caput arcessis tuum?
NUNT. Egone! quid noxiae est aspicere ad has fores?
CRISP. At ego te accedere rebar. NUNT. Quid cum accessero?
Quid cum pultaro? CRISP. Tum tu ergo hominum es omnium
Occisissimus. NUNT. Ob quam rem? CRISP. Nemo civium
Quotquot Ciram incolimus has audet tangere.
NUNT. Ergo ego qui civis non sum, audebo effringere.
CRISP. Si certum est tibi perire., differ donicum.
Me ego hinc subduco. NUNT. Quid enim inest periculi?
CRISP. Recede sis, dum narro: Aliquanto longius;
Etiamnum aliquanto; etiamnum. NUNT. Etiamne? CRISP. Sufficit.
Mensis forte est, et haec lues vix coeperat
Grassari, NUNT. Quaenam? CRISP. Ausculta. Cum primarius
Harum aedium civis, familia cetera
Iam extincta, sese adversus istanc ianuam
Suspendiarium fecit. NUNT. Dolor animi
Utique subegit. CRISP. Opinor. Inde lapidibus
Circum undique pluit assidue, ut simul aliquis
Accessit, dixisses Lemures, et Lamias,
Striges, Stygemque ipsam incolere. NUNT. Quam commodum


page 22, image: s022

Tu igitur me abstinuisti: et meminero gratiam.
Sed quam mihi luem dixti hic nuper serpere?
CRISP. Nimirum paullulam, et nostris Cirensibus
Haud insolentem. NUNT. At quae putatur ea lues?
CRISP. Ante dies octo, longe erat adhuc saevior,
Ducentos cum in ephemeridem dabat. Inde in diem
Homines non plus centum octoginta corripit.
NUNT. Hem centum et octoginta! quisnam hic morbus est?
CRISP. Ah neu [Reg: neve] terrere. Mortales omnes sumus.
NUNT. Ii ergo moriuntur? CRISP. Abeo. NUNT. Mane; quo fugis?
Tandem ista Cira me adducet ad insaniam.
PHIL. Heus tu. NUNT. Quis vocat? PHIL. Egesne nummis? NUNT. Unice.
PHIL. Est qui promittat, NUNT. Mallem esse aliquem, qui daret.
PHIL. Dabo. NUNT. Sodes, liberaliter; nihil excidet.
PHIL. Quantum mereberis, ut mihi duo funera
His efferas ex aedibus? NUNT. Duo funera?
PHIL. Parvula: parentis unum, fratris alterum.
NUNT. Tuum me vespillonem credis? PHIL. Non meum,
Sed funerum duorum. NUNT. Abi: An non publici
Sunt pollinctores? PHIL. Sunt vero: sed mortuos
Timent. NUNT. NImirum ne reviviscant. PHIL. Puto.
Timent, cum nomen pestilentiae audiunt.
NUNT. Quid? pestilentiae? PHIL. Ita, inquam: confestim timent.
Ego fratrem iuxta in peste emorientem adstiti,
Ac primum iam abii. Nec timeo tamen mihi.
NUNT. At ego hercle mihi. Recede, recede. PHIL. Vin'duos
Numerem aureos pro singulis? NUNT. Numera alteri.
PHIL. At indigere tute nummis dixeras.
NUNT. At mentiebar, non indigeo; pecuniae


page 23, image: s023

Contemtor vivo. Ego malis avibus me intuli
In Ciram hanc: error, Manes, pestes undique
Se ostentant. Et certe praesagibat animus,
Aliquid me errare. Hic hospitium non aucupor.
Antinoen est reptandum, ubi ubi est: Nolim, velim.

SCENA X. PHILEMON. GETA. NUNTIUS.

PHIL. HIc tandem stupor abactus est. Alibi incidet
In alios, qui dicant verum. At mihi ludere
Hominem hunc fuit necesse, ut vinum vincerem
Quod largius potaram. Nunc de crastino
Ratio est ducenda, ubi esse possim asymbolus.
Nam id demum industrium est, futuris tempori
Prospicere. Quid si hoc fecero? Non convenit.
Quid si hoc? Neque hoc. Quid si istud? istud minime. At hoc
Tandem? hui stupor, ita a te plane desertus es?
Quis iam exit inde? Novin'? ut nomen meum.
Capio in arena consilium. o corculum
Meum, o Geta! GET. Satin' salve? PHIL. Non impero
Mihi, quin homini amicissimo dem basium.
GET. Quam dudum est, cum alteri tulisti basium?
PHIL. Cui? GET. Cantharo. PHIL. Oboluine? GET. Haud secus, ac si amphoram
Totam evitasses. PHIL. At ego non nisi congio
Animam uni extraxi. Quo ibas? GET. Ociter domum.
PHIL. Potin'ut cras me ad heri prandium invites tui?
GET. Dabo operam. PHIL. Nona, praeter propter? GET. Scilicet.


page 24, image: s024

PHIL. O aureum caput! Non ego iam te ex tuis
Meritis ornabo? cedo sis istunc pileum.
GET. Quidum? PHIL. Hunc meam pro illo tibi in caput cape.
GET. Papae, Cristatus Hector iam videor mihi.
PHIL. Tum istuc itidem mantellum ex humeris abices
Meum hoc circumda. GET. Pavus iam ego Iunonius.
PHIL. Sic vir es. Hunc ornatum interim ego capiam mihi,
Donec meum abs te repetam. Paullulum ambula,
Ostende, quam te hic deceat ornatus meus.
GET. Satin', si sic? PHIL. Nondum. GET. Si at modo? PHIL. Necdum satis.
GET. Vide, si nondum? PHIL. Iam; sed paullo erectius.
GET. Tandem? PHIL. Laevorsum aliquantulum. GET. Demum hoc placet?
PHIL. Rursus dextrorsum. GET. Sic censes? PHIL. Maioribus
Graditor [(transcriber); sic: Granditor] gradibus. GET. Iam totum? PHIL. Imo torvior
Sit vultus. GET. Siccine? PHIL. Propemodum. Iam iam est satis.
Cave aliquid mutes. GET. Ego nimio mihi placeo.
Vale. PHIL. o Geta, o noster vale. NUNT. Ut inferi et inferae
Hunc flagrionem usque omnes perdant pessime;
PHIL. Video, quae coeant nubes. Ego me hinc aufero,
NUNT. Suis qui me in furorem sycophantiis
Usque infatuavit. GET. Cui iste scelus irascitur?
NUNT. Sed ecce; adhuc moratur. Ego te, verbere,
Quin hostiam sacrificem, pol, ne Iuppiter
Quidem prohibessit, GET. Cur istuc? NUNT. Rogas scelus?


page 25, image: s025

GET. Quippini ego rogem, cum a te innocens ita vapulem?
NUNT. Etiamnum insultas? GET. Absine, moneo. NUNT. Abstine
Et tu homines advenas strophis illudere.
GET. Insanis. NUNT. Id tua fecerunt ludibria.
NET. Quaenam? NUNT. Ob quae vapulas. Huc ego non veneram
Ut effet quem ludificares. GET. Multo ego minus
Ut esset quem tu caederes.
NUNT. Tu vero ut noris quid nugando feceris;
Edictiones Caesarum fero Praesidi.
GET. Ain' tu? quorsum? NUNT. Ut iubeat te in furcam erigi.
GET. At serio; mi homo erras. NUNquam ego adfui.
NUNT. Nunquam adfuisti? Non ego novi hoc pallium?
Non has ego cristas pillei? dic denuo
Quod nomen est huic urbi? GET. Quod semper fuit.
Nisi nomen tu illi a Caesare apportas novum.
NUNT. Dic imo antiquum. GET. Antinoe. NUNT. Ut ergo te inferi
Plectant, sceleste. Cur Ciram esse dixeras?
GET. Furis. Nunquam istuc nomen urbis audii.
NUNT. Hoc proin tibi tu viaticum habe, ut illuc eas.
GET. Miror quid huic insano, in mentem venerit,
Ut me illusisse sibi nugator diceret?
Nam ego nisi in somnis cum illo fortasse fuerim,
Nunquam hominem vidi. Quod si etiam telum mihi
Aliquod fuisset, non impune caederer.
Nunc si haec fortuna mantelli est Philemonis,
Ut tundi debeat; excutiam humeris meis.
Nam nimio quam onerosum est; Magno stetit mihi.


page 26, image: s026

SCENA XI. PHILEMON. QUIRINUS

PHIL. ABiit ne pridem? nae ego sapiebam in tempore;
Ni pallium abdicassem, vae scapulis meis.
Ut illum invasit? ut illum multavit male?
Ego commerebar illud congiarium.
Sed repperi, vicariam qui operam daret.
Et lanienam a me fustidinariam
In se transferret. Iam hoc mili carum est pallium.
Absque hoc fuisset, usque in tergum, usque in humeros
Mihi impluisset. Quamquam tales grandines
A caelo ligneo cadentes, ossea
Potius manu arcuissem. QUIR. Redeo serius
Quam optabam. Et dudum servum praemisi Getam,
Qui nuntiaret. Sed quem video? an est Geta?
PHIL. Cras dabit hoc pallium, ut spero, mihi prandium.
QUIR. Quas carnifex secum actitat ipse fabulas?
PHIL. Nam eiusce causa praemisi illuc obsidem.
QUIR. Nescio quid mutit. Increpabo hominem acriter.
Itane tu hic otiosus? quasi nihil habeas
Domi curare? an haec tibi mandata dederam?
Quid stas? quid haeres? quin hos evolvis sinus?
At ego, si hunc fustem coepero, loqueris, scelus.
PHIL. Ceterum homo omitte parare hoc genus epulas mihi.
QUIR. Oggannis? tanquam non hoc ego iuris habeam?
PHIL. Redhostiam ergo. Venales ego scapulas
Non gero: nec si has bacillo semel effregeris,
Alias de publico mihi dari putes.
QUIR. Tam confidenter? ego te ut murenam dabo


page 27, image: s027

Domi exossandum. PHIL. Sum liber; herum non fero.
QUIR. Quid conspicor? Eras tu Philemon? obsecto
Ignosce. PHIL. Quem putabas? QUIR. Neminem minus
Quam te. Getam arbitrabar. PHIL. Certe iam manus
In pugnum pruriebat. QUIR. Ah quam paenitet!
Quaeso te iterum, Philemon, dona hanc noxiam.
PHIL. Ego donem? QUIR. Quidni 3 quandoquidem feci insciens.
PHIL. Tum ego si insciens tibi redhibuissem verbera?
QUIR. Tulissem. PHIL. Nunc quando abstinui, litem aestima.
QUIR. Tu potius aestima ipse. PHIL. Faciam; hac formula.
Philemoni ut Quirinus rursum in gratiam
Redeat, dabit Quirinus cras Philemoni
In iure liquido atque piperato naufragos
Duos spadones gallos, Numidicas duas
Gallinas, anserem fartum unum; Porcii
Corocottae Grunnii nepotem unum: duos
Vini Falerni congios, et Cretici
Unam, unam Massici liquoris amphoram.
Contra, Quirinus exigito a Philemone
Convivam assiduum, dentes triginta et duos.
Palatum delicatum unum; et stomachum dein
Unum, sed qui certare didicerit tribus.
Audi Diespiter, audi ius et fas: ubi
Vos fallo, in duplum istanc mihi multam dicite.
QUIR. Iam sudore fluo, dum tu tot res nominas.
PHIL. Laborem partiemur. Tu cum haec audies
Sudato: sudabo ego quando haec comedero.
QUIR. Ego certe, aut nunquam irascar amplus tibi,
Aut ubi laesero, nunquam conciliabor. Veni.
PHIL. O lepidum caput: hodie faciam, omnes gratiae
Faventiaeque lubentiaeque adsint tibi.


page 28, image: s028

ACTUS II.

SCENA I. SCRIBA. PRAECO. 3. LICTORES. SATELLITES. Cum tubicine.

SCRIB. QUod dudum oportuerat, ut omnes improbi,
DEUM contemptores, hostesque Caesarum
Proscriberentur, hodie effectum est denique.
Cane tubicen, populoque fac audientiam.
Has, Praeco, tabulas Caesarum lege propalam.
Distinctim, syllabatim; ne qui nesciant.
PRAEC. B. F.
Aur. Val. Diocletianus, Iovius, M. Val.
Maximianus Herculeus Pii, Aug. Pontifices Max. Patres Patriae, Trib.
Pot. XIX.
QUos Deorum immortalium nutus ad imperium evexit, eos par est, Deorum sibi venerationem tuendam,
perque orbem Rom.


page 29, image: s029

in dies propagandam suscipere. Cum ergo nostra pietas, impiam Christiani nominis gentem, passim in Deos
perduellem compererit, quod ad eorundem cultum undique delendum nefarie coniurent; placuit in eam
gentis impietatem vindicare, perfidiamque severis edictionibus coercere. Omnes proinde omnium
Christianorum codices igni deuruntor: Eorum antistites suis honoribus abdicantor; ceteri promiscue ad
aras adducuntor: abnuentibus, supplicia, quae videbitur, atrocissima irrogantor. Mediolani Idibus Martiis,
Constantio Chloro, et Gal. Maximiano Caesaribus. IV. Coss.
SCRIB. Fige tabulam tu ad valvas, praeco publicas.
Ego abeo ad flamines, ut curent hostias
Puras Dis apparari, et sacra publica
Populo indici. Vos id operam date, ut suis
E latebris Christiani educantur greges.
1.us LICT. Nisi quis Iovis in quadrigam forte se extulit.
Aut cum Hercule aliquo ad inferos sese abdidit.
Nusquam has meas evadet callidus manus.
2.us LICT. Etiamsi in Nili gurgites iit aliquis.
Aut in maris abstrusos subist sagax specus,
Hamatis inde manibus illum protraham.
3.us LICT. Sit anguilla glabrior, tenebo: Proteo
Sit mutabilior, indagabo. 1.us LICT. Quaerite
Alacres. Iam certe ego aquilinos habeo oculos:
Argus sum totus. 2.us LICT. Ego nares venaticas
Gero: olfacio praedam inde a milliario.
3.us LICT. At ego cancrorum habeo acetabula; teneo


page 30, image: s030

Quicquid comprendo. I.us LICT. Nunc sortio quaerite
Qua cuique eundum. Vici; tu hac exi Dromo.
Vicisti. LICT. 3.us Tu illac curre: hic ego ero, ut excubem.

SCENA. II. CALATOR, Cum sacrorum Ministris.

CAL. FAvete cives, incolae, accolae, advenae;
Favete linguis popule. Sacra publica
Iovi fient Elicio. et Iunoni opigenae,
Deo Averrunco, et Verticordiae Deae;
Bona verba dicite; operas intermittite.
Adeste puri; vestes puras, et manus
Afferte puras. eu)fhmei=te. Iuppiter
Sic fulminator, sic Iuno Sororia,
Sic Dii Deaeque sint propitii. Fas fuat
Tam civi puro, quam incolae, advenae
Seu ture facere, seu vino, sive vitulo.
Vos hic legitimas instruite aras: hic Iovem
Facite adstitem: prout Sacrorum Rex iubet.


page 31, image: s031

SCENA III. CONSTANTIUS. MARINUS. DORYLAS. CRISPULUS. PHILOCALUS.

CONST. MIrabar mecum, quidnam insanus Numinum
Praeco advocaret? en tibi, monstrum inferum
Rursus habet aras. Pro infamem adulterum;
Stygis portentum informe, Averni pabulum:
Phui, phui. Marine. Doryla, Crispule. OMN. Adsumus.
MAR. Quorsum evocas? CONST. Videtis, quaenam in publico
Cacodaemoni cives tropaea erexerint?
OMN. Videmus. Phui portentum. MAR. Ut turpibus genis
Sordescit? CRISP. Ut ridicula mentum barbula
Fucatur? DOR. Ut languenti ignava fulmine
Dextera minatur? CONST. Et hic pusillus masculus
Pro magno haberi concupiscat Numine?
Phui nebulonem. OMN. Phui, phui, phui. CONST. Monstrum cingite.
OMN. Paremus. CONST. Brachia altum in aera tollite.
OMN. Tollimus. CONST. In verba respondete. OMN. Tu praei.
CONST. Male Iovi. OMN. Male. CONST. Male dis deabus omnibus.
OMN. Male. CONST. Pereat adulter. OMN. Pereat. CONST. Pereat stygis
Portentum. OMN. Pereat. CONST. Nemo adulterum colat.


page 32, image: s032

OMN. Nemo. CONST. Te Christe solum agnoscimus DEUM.
OMN. Solum agnoscimus. CONST. Unicum adoramus. OMN. Unicum.
CONST. Quin aggredimur hunc, ipsumque prius victimam
Facimus, quam ipsi altera fiat. OMN. Invola, feri.
Sequemur, CONST. Oculos exsculpam hoc pugione. MAR. Ego
Iugulum exsolvam. CRISP. Istoc telo pectus hauriam.
DOR. Manus ego admutilabo. MAR. Truncabo pedes.
CRISP. Cervices frangam. DOR. Humeros nefandos distraham.
PHIL. Hei mihi, ubi sunt? video., o facinus temerarium!
Marine! MAR. Quis impedit? PHIL. Omnes, properiter, ociter.
OMN. Quid est? PHIL. Iam non vacat. Intus explicabitur.
Fugite mecum omnes. OM. Quare? PHIL. Properiter, ociter;
Sacrificuli appetunt iam iam, cum victimis;
Hic operaturi. OMN. Periimus, ubi viderint.


page 33, image: s033

SCENA IV. REX SACRORUM. FLAMINES IV. ARUSPEX. VICTIMARIUS. POPA, Cum reliquo comitatu. PULLARIUS. CALATOR. IUPITER.

CAL. FAvete cives, incolae, accolae, advenae,
Favete linguis popule. REX. Vasa Flamines
Praebete pura. Huc admovete victimam
Ad aram. Huc vinum date purum in manus mihi.
Calator, fac populus profanus ex siet.
CAL. eu)fhmei=te, Sacris qui interestis publicis.
Probi favete, linguis; exeste improbi.
REX. Quae res Augustis populoque ut vortat bene,
Veneramini Deos: o bone Diespiter.
(Tum vultus cernuate: tum procumbite.)
Sator Deorum, five Fagutalis es
Sive Supinalis. sive tu Lucetius
Sive esse mavis Elicius: hanc victimam
Vel praecidaneam, vel succidaneam
Ita lubens capito, ut tibi populus lubens duit.
Tu serva Caesares: tu coeptis Caesarum
Favente annue nutu: tum vero perfidos
Sic macta hostes, tibi ut hostiam hanc mactabimus.
OMN. Serias oris, timidasque mentis
Mittimus Regi supero querelas;
Praebeas caelo vacuas ab alto
Iupiter aures.


page 34, image: s034

Nequis occulto malus hostis astu,
In Duces magnae queat ire Romae;
Anxio plebes rogat ista voto;
Iupiter audi.
REX. SACR. Iam tu quoque Carna, seu maiorum gentium
Dea es, seu plebeio contenta es Numine,
Ades, et Iecinora, et Corda, et viscera victimae
Conserva salva. Date manibus sacris aquam.
Date molam salsam. Date vinum inferium mihi.
Iupiter, uti te bonas precatus sum preces,
Eiusdem nunc rei ergo, Macte Iupiter
Hoc vino inferio esto. OMN. Mactata est victima.
REX SAC. Tum victimam hanc mola salsa aspersam, tibi
Rite ego Sacrorum rex sacerdos immolo.
OMN. Rite immolata est victima. Iupiter fave.
POPA. Agon'! Sacrorum Rex, quid mandas? REX. Hoc age.
OMN. Iupiter audi.
REX. Tu consule exta, haruspex. ARUS. Nihil usquam integrum.
Cor marcet aegrum penitus, ac mersum latet,
Liventque venae; magna pars Fibris abest.
Et felle nigro tabidum spumat iecur;
Mutatus ordo est, sede nil propria iacet,
In parte dextra pulmo sanguineus iacet.
Non laeva cordis regio, non molli ambitu
Omenta pingues viscerum obtendunt sinus.
Natura versa est, nulla lex utero maner.
REX. Quid haec sinistra, haruspex, monstrant omina?
ARUS. Aversa mens Deorum est; ira Numinum
Portenditur. Sed irae causa non liquet.
Tu in vota superos voce sollenni [(transcriber); sic: sollemni] voca.
REX. „Te sancte venerans precibus invicte invoco.
Portenta ut populo patriae verruncent bene.
OMN. Iupiter audi.


page 35, image: s035

Iup' Quid causas irati rogatis Numinis?
Habetis unam, quae placari me vetat.
ARUS. Obscura sunt adhuc responsa: pergito
Tu orare; dum sese explicent Di clarius.
REX. Quid caecis magne Iupiter ludibriis
Iubes turbatas aures compavescere?
Ostende quid fieri vetes, quid imperes.
OMN. Iupiter audi.
Iup. Christiadae nostras profugi cogantur ad aras.
Tura Iovi, magnaeque Iovis adolere sorori.
Non erit ante quies; Nec gens prius Itala tollet
Supra barbaricas victricia signa phalangas.
OMN. LItatum est: iam propitios speremus Deos.
REX. Gens inquies, Christicolae, turbant Caesares
Provinciasque, et insuper negotium
Facessunt Divis. Flamen exta da focis.
FLA. Iuben' porricere me exta? REX. Iubeo; porrice,
OMN. Iupiter audi. REX. Quin tu Calator iam face
Populum omnem missum. CAL. Popule, litatum est: Ilicet.
REX. Vos Flamines, hac mecum adite ad Praesidem,
Deorum illi mandata minasque edisseram.

SCENA V. PHILEMON. PAMPHILUS. CRISPUS.

PHIL. LItasse se Sacrifici dicunt; nescio
Quid ipsi orarint: Ego si, ut quicquid petiero,
Statim litabo; brevi iam orare desinam,
Deus ero ipse. O Iupiter, o bone, bone Iupiter!


page 36, image: s036

Quicquid te alii appellent; tu mihi Dapalis es,
Tu Cerealis, tu Vinius, tu Musteus,
Tu es quicquid [(transcriber); sic: quisquis] venter huiusmodi amat nominis;
O Iupiter hunc vides hiatum, hunc gutturem
Vides! ah quid molestiae non exhibent
Hi mihi? dudum quaesivi qui haec foramina
Scienter obstrueret: sed actum egi oppido.
Si pallium rumpatur, est qui sarciat;
Si calceus fatiscat, est qui consuat;
Si corporis vulnus hiet, est qui colliget;
Hunc solum hiatum oris qui impleat, est nuspiam.
Eiusce vulneris causa ego te Iupiter
Hoc ture macto. o Iupiter audi, o Iupiter.
CRISP. Ut religiosus est Philemon, Pamphile!
Numen utique propitium habuit. PAM. At tristis mili
Quidem videtur. PHIL. o Iupiter, o Iupiter!
CRISP. Quid ingemis, Philemon? PHIL. Imo ita supplico.
PAM. Etiam tu supplicia facis? PHIL Plura patior.
PAM. A quo? PHIL. a Iove isto; siquando domicenio
Me tristi mactat. CRISP. At iam est propitius tibi.
PHIL. Nondum respondit. CRISP. Quin tu pullos consulis?
Nam scio PUllarium esse te. PHIL. Id nimirum eram
Facturus; sed nunquam addicunt illi mihi.
PAMP. Qui id fit? PHIL. Quia pulli vivi artem haud norunt probe.
Assatos aliquid nosse credo; verum ii
Mihi non addicunt. PAM. Quomodo? PHIL. Quia non favent.
At vos eccur adestis? PAM. Supplicia Iovi
Daturi. PHIL. Irati adestis ergo? PAM. Et CRISP. Quomodo?
PHIL. Quia Iovem verberabitis PAM. Et CRISP. Praefiscini.
Ture faciemus imo. PHIL. Hui! quam subito pii?


page 37, image: s037

Alias consuestis Baccho operari; iam Iovi?
PAM. Id ideo? Christianos ne quis esse nos
Puret. PHIL. Caussa alia est nulla? turi parcite;
Libero hodie istoc nos metu. Qui novent
Qui simus, qui vivamus, nunquam dixerit
Nos Christianos: ne ius iurandum quidem
Si dederimus, credet. Quare istam parcite
In ture iacturam facere, facite in mero.
CRISP. Atqui irascetur Iupiter. PHIL. Atque vos Iovi.
Sic paria facietis. Quin mihi tu es Iupiter,
Meraco in mensam tibi litabo poculo.
CRISP. Hunc alteri habe honorem. Nos intro cedimus.
PHIL. Ego hedera sum; quacumque anteitis, adhaereo.

SCENA VI. APOLLONIUS. QUIRINUS. IUSTINUS. COMUS. CORNUS.

AP.QUo res evaserint, videtis. Ceterum
Quid animi quisque habeatis, nunc ostendite.
Nam edicta Caesarum urgent; urgent inferi;
Urgent aruspices: et Praeses indole
Suapte saevus, hortatore non eget.
OMN. Manebimus. AP. Consulite vestram audaciam
An suppliciis ferendis sit. OMN. DEUS dabit.
AP. Alioquin fuga tentanda, sive latibula
Quaerenda; dum haec Stygis tempestas detonet.
QUIR Apolloni, ita ferme vixi, ut mihi fugere
Non sit necesse: latere vero, nomine
Meo sit indignum. Et iam exinde cum dedi
Christo fidem, exspectabam dum aliqua appelleret


page 38, image: s038

Procella, quae me Christi causa mergeret.
Ea si haec demum est, Apolloni, insiliat, fero.
AP. Placet consilium constans. IUST. Me vero, etsi opes
Mihi sunt honestae, quarum iacturam omnium
Subibo, nemo adiget latebras ut quaeritem:
Vitam ipsam mage, prout dignum nomine est meo,
Impendam, pro Christo; aut carnifici, aut Caesari.
AP. Non ambigebam, quin de vestris viribus
Ita sentiretis; At familiae et liberis
Quomodo vultis consultum? QUIR. Ipsi nos excitant,
Et viribus maiora optant pericula.
Mihi est Marinus annorum decem puer.
Mirum dictu, quos ille iam gerat animos?
Timet mortem, si natura ferat; si afferat
Tyrannus, amat. Erubui ad filium hunc pater,
Nisi vitam timeo, et Christi causa mortem amo.
IUST. Mihi pari ferme Natus est aetatula,s
Parique voto. Denique quicquid liberis
Fiat, Apolloni; ego quod Christus volet, volam.
Scio quanti referat per mortem sidera
Mercari? opes caducas cum immortalibus
Componere? Adimat omnia mihi carnifex,
Quod est carissimum mihi, relinquet, DEUM.
AP. O utinam pluribus haec foret constantia!
Quamquam profecto erit. Et tu, Come, audaciter,
Tuque etiam Corne in horum exempla respice.
Facile est iugulo carnifices superare gladios
Cum Christus imperat, cum Christus adiuvat.
COM. Nihil detrecto; Nec formido haec fulmina
Tyranni: detonabunt. CORN. Iam praevisa sunt
Haec dudum tela. Ad omnia istaec vixeram
Paratus. Vivere si me praeses non sinat,
Morti insultabo. AP. Hos animos Christus perpetes
Conservet. Nunc me ad eventa accinctum hinc eo.


page 39, image: s039

SCENA VII. STORAX. DROMO. LAELAPS.

STOR. AGe Storax; hoc Comitium exorna gnaviter
Quando ab subselliis tibi his salarium
Est demerendum; quoties huc plagipatidas,
Ulmitribas, ferricrepos viros adduxeris.
Dromo, Laelaps, ubi estis? non sequemini?
Hui tardigrados, domiportas. DRO. Non ita validis
Sum hercle ego lacertis 3 ut septem lorarios
Adversus pendeam. STOR. Ohe patibularie,
Tanquam robustus non sis, qui sine gemitu
Auriculam carnifici donaris. Apage te,
Ac mox numellas apportate, et compedes.
LAEL. Quid iam? STOR. Rogas? uncos [(transcriber); sic: uncus] , catenas, forcipes,
Tum lamnas, fidiculas, rastros. LAEL. Quam memoriter!
Putem haec in tergo haesisse tuo olim; ita recitas.
STOR. Tun' me corvorum pabulum? DRO. Praeses subit.


page 40, image: s040

SCENA VIII. ARRIANUS. TERTULLUS. FABULLUS. SCRIBA. PRAECO. HALYS. HYLAS. APPARITORES IV. Cum fascibus. SATELLITES VI. LICTORES III.

ARR. ID Praeside me portentum audiri ut moenibus
Exedere Dii n=minentur? et provinciam
Populi Romani abominentur ut impiam?
Idque adeo pauculorum improbitate fieri
Quos Christianos dicimus? Te Iupiter
Vosque o caelestes Dii Deaeque, vos ego
Attestor omnes; aut ego nomen desinam
Meum, vel gentem invisam exscindam funditus.
TERT. Bene de Republica, praeses, mereberis,
ARR. Quid vos? an promulgastis leges Caesarum?
SCRI. Ut imperaras. ARR. Et restant interim aliqui?
SCRI. Ut ne quidem prodierit unus, quem suae
Perfidiae paeniteret. ARR. Ita sunt perditi?
FAB. Gens nulla sceleris est sui retinentior:
Minas, Edicta, leges susque deque habet;
Imperia spernit: estque contumacior
Quanto clementiori Praeside regitur.
TER. Aliquid est serii parandum. Nam minis,
Si solae sint, pergent magis insolescere.
ARR. Faxo equidem, opinor, cassas ne audiant minas.
Habetis gentis iam huiusce aliquem in vinculis?


page 41, image: s041

SCRIB. Haud dum quemquam. ARR. Quid ergo, fuci desides,
Agitis? dedin' vobis hoc ego negotium?
Iussin' rebelles Caesarum comprendere?
Iussin' Deorum hostes in vincla ducere?
Nunc igitur incoram edico: Nisi videro
Ante huiusce diei appetentem vesperum
Alios in his catenis, vos critis mihi.
Satis hoc aperte? Ignavi. STOR. Culpa haec est tua,
Nam vini pestis, cellae multo es cupidior
Quam praedae. DRO. Quid tu carnufex? Ego te aleam
Scio ludere, quoties nos praedam quaerimus.
LAEL. Olla. et cacabus; uterque iuxta candidi.
Ite ite nunc, et vesperum antevertite;
Nisi rursus! DRO. Meum ego officium fungor naviter.

SCENA IX. QUIRINUS. MARINUS. GETA.

QUIR. MIrifice mentem advertunt horum temporum
Momenta. Nam video nostris cervicibus
Ingruere ferrum: cuius aliud, nisi moram,
Nil equidem timeo: idemque video familiam
Pleramque velle. Movet praesertim filii
Tenelli erectus rebus in tam arctis status.
Placet experiri de integro, quid sentiat.
Geta. GET. Adsum. QUIR. Huc mihi Marinum ut advoces vide.
GET. Nempe huc ad te foras? intelligo, QUIR. At cito.
Assimilabo timidum me vitaeque anxium.
MAR. Praesto sum: si quid me modo vis, Pater, impera.


page 42, image: s042

QUIR. Venit summa dies, et ineluctabile tempus,
Marine. MAR. Quomodo, pater? QUIR. Istaec tu vides?
MAR. Catenas, inquis, illas atque uncos, pater?
QUIR. Nempe ipsos. Quid iis tu futurum existimas?
MAR. Non assequor. QUIR. Mihi parari forcipes
Has praeses iussit. MAR. Tibi? Meliora, mi pater.
Quomodo tibi? ut te excarnificent miseris modis?
QUIR. Ita aiunt. MAR. Qua de causa? QUIR. Quod Christum colo.
MAR. Ah mi pater, obsecro; obsecro te, mi pater.
QUIR. Quid vis, Marine? MAR. Sine te exorati, pater.
QUIR. Quid sinam? MAR. Ut una me tecum ducas. QUIR. In fugam?
MAR. Non. QUIR. In latibula? MAR. Neque hoc. QUIR. Quorsum igitur? MAR. In necem;
In tormenta. QUIR. In necem te? MAR. Quidni? Eadem mihi est.
Quae tibi causa. QUIR. At non aetas eadem, non idem
Marine, robur. MAR. Idem vero Christus est,
Dabit ille robur, quod natura non dedit.
QUIR. Quid si oculos praetor tibi iubeat exsculpere
Ni Christum eiures; quid tu facies? MAR. DABO oculos.
QUIR. Si ambas manus truncare? MAR. Ambas dabo manus.
QUIR. Si opes promittat atque delicias tibi?
MAR. Maiores Christus pollicetur mihi meus.
Serva delicias praetor, serva opes tibi,
Mihi aufer omnia; Christum si reliqueris,
Nihil abstulisti. QUIR. Sed si te coegerit
Christum ut prodas? MAR. Non possum Christum prodere,
Pater, non possum; omitte. QUIR. Atqui ego possum fuga
Mortem evitare, fili. MAR. Ah ne fugias, pater
Pro Christo mortem, aut vitam fugies, aut DEUM


page 43, image: s043

Imo fugies et Christum. QUIR. Te ergo deseram?
MAR. Minime id vero: siquidem una tecum ego oppetam.
QUIR. At certe matrem deseremus. MAR. Si bona est,
Sequetur. Amo matrem, at prae matre amo DEUM.
QUIR. O indolem Christo maturam, o filium
Carum parenti; perge in coepto pergere;
Necdum ca sunt tempora, ut nos quaeramus necem,
Nos quaeret ipsa: tunc ubi Christus iusserit,
Uterque subsequemur. Tu nunc intro abi.
O Christe, quantos animos! haec tibi refero
Accepta soli. Ah perge haec nobis robora
Indere, siqui in arenam pro te vocabimur.


page 44, image: s044

ACTUS III.

SCENA I. METUS. APOLLONIUS PHILEMON.

MET. IAm hominem expugnavi. Iam vacillat; perlevi
Procumbet ictu. Progredere ex ergastulo
Tuo aerumnose: tutius aliquid pete.
Quid delitescis? extrahere. Exi: fuge.
APOL. Si usquam est homo quem miserum fecerit metus,
Ego utique sum. Hui caeli terraeque dedecus!
Alii ad meum se exemplum, ut in speculo, solent
Examinare; a me omnes vitae regulam
Exscribere; me consilia in dubiis poscere;
Et ego, pro pudor! ut ipse trepido? ut fluctuor?
Assiduum est, velle, nolle; surgere, cadere.
O siqua tellus ultimo orbis angulo
Lates; et toto disclusa recedis mari;
Me me inquilinum admitte, et ex hominum oculis
Subduce. MET. Nondum succumbis? nondum iaces
APOL. Durandum est. MET. Ita ne? Quid si admorit carnifex
Candentes ad nudata latera laminas,
Feresne et durabis? APOL. Nequeo, ah Christe nequeo.


page 45, image: s045

MET. Quid si sulcarit rastris terga ferreis,
Vincesne et superabis? APOL. Perii, perii miser.
MET. Quid si fidiculis corpus pendulum araverit,
Patieris et constabis? APOL. Despero, ah DEUS.
MET. Quid si ista et ista, et ista applicuerit,
Pergesne et tolerabis? APOL. Nequeo, ah Christe nequeo.
MET. Ergo sacrificabis. APOL. Ego, Iovi? ego Cacodaemoni?
MET. Alterutrum debes. APOL. Ego? qui alios absterrui?
MET. Alterutrum debes. APOL. Ego quod prohibeo, faciam?
MET. Alterutrum debes. APOL. Neutrum si optio est, volam.
MET. Alterutrum debes; tu utrum sit gravius, vide.
APOL. Utrumque ex aequo est. Quin terra dehiscis mihi?
At certe utrumque cavebo, si qua effugero.
MET. Non potes; admotis portae obstant custodiis:
Quacumque fugies, lictor destruet fugam.
APOL. o siquis hominum mihi consilium suppetat!
Nam amicis hunc metum prodere nimium pudet.
PHIL. Quas istic secum ipse actitat tragoedias?
APOL. Minimo est minus, quin disperisse me putem.
PHIL. Alloquar. At res salva tibi est, si hoc tantum putes.
APOL. Superi! quae vox? tun' diu aderas? PHIL. Satis diu.
APOL. Meque audiebas? PHIL. Plane. APOL. Quid facere tibi
Videbar? PHIL. Laqueum quaerere, quo te suspenderes.
Eo aderam, ut operam tibi darem adiutabilem.
APOL. Quo pacto? PHIL. Si solus non sufficeres tibi,
Ut ego arctius laqueum in nodos adstringerem.


page 46, image: s046

APOL. Apage obsequelam hanc, et meis illudere
Aerumnis noli. PHIL. Serio si dixeris
Quae mala te sollicitent. mox ego ero serius.
APOL. Omitte, non potes. PHIL. Plus possum, quam putes.
APOL. At hic iuvare non potes; certum est mihi.
PHIL. Cerrum est mihi, non esse certum, quod tu ais.
APOL. Tun' es Philemon? PHIL. Ipsus. APOL. Quem tibicinem
Utuntur cives? PHIL. Ipsus. APOL. Nosti quis sim ego?
PHIL. Simul ac mihi dixeris. APOL. Abi, mi homo: nihil iuvas.
PHIL. Ceterum ego suadeo, sacrifices ut Iovi,
An ille te adiutassit. APOL. Ah, quam hic me feris?
PHIL. Quid est? APOL. Recte. PHIL. Quid, inquam, te hac voce ferio?
APOL. Sacrificasne Iovi tute? PHIL. Baccho saepius;
Sed et Iovi; siquid apiscor, quod sacrificem.
APOL. Quid a me tibi capies, ut rursum sacrifices?
PHIL. Tus. APOL. Quid pretii, inquam. PHIL. Quantum tu mih [(transcriber); sic: mihi] dederis.
APOL. Si quid tacere nosti, concredam tibi.
PHIL. Sit garrula licet lingua, ab auro muta fit.
APOL. Da ius iurandum. PHIL. Si sciens fallo et lubens
Tu Iupiter lapis, hoc mihi caput fulmines.
APOL. Dicam ergo: Sed ne quis sit clanculo arbiter.
PHIL. In tuto stamus. APOL. Sum, ah pudet, Apollonius,
Homo Christianus. PHIL. Cogitabam. APOL. Perculit
Me dira vestri Praesidis crudelitas,
Ut vacillarem. a Christo abire non lubet,
Sed nec lubet in suppliciis vitam perdere.
PHIL. Intelligo. APOL. At illud est necessum, si Iovi
Fecero, et istud, si ture Iovi non fecero.
PHIL. Lupum auribus tenes; utrumvis feceris,


page 47, image: s047

Offendisti. APOL. Quid suades? PHIL. Ego provinciam,
Quod video, difficilem adii. Nam legibus
Vestris quid fas sit, quidque iisdem sit nefas,
Mihi parum adeo est compertum. APOL. Consilium quidem
Aliquod subit: at grandi ad id audacia est opus.
PHIL. Hanc tibi ego hodie locabo tantam, quanta opus,
APOL. O mi Philemon praebe naufrago manum.
PHIL. Eloquere. APOL. Tura meam vicem tu fer Iovi,
Meque hoc periculo eximo. Spondeo aureos
Tibi numos tres. PHIL. Hos accipere mihi facile est.
Quid deinde? APOL. Tum ut Apollonium te esse simules.
PHIL. Hoc gravius est. APOL. Philemon obsecro: nisi
Vis ut peream? PHIL. Est etiamne aliud? APOL. In hanc tibi
Fallaciam, opus est vestibus meis, Eas
Sine permutemus. PHIL. Verum hoc difficillimum est.
Nam vestes permutatae, mihi fataliter
Sunt infelices. Hisce diebus pallium
Memini alienum in humeros hos imponere,
Vix imposueram, et pugni impositi erant mihi.
Forte revertenti haec lux fortunae sacra erit,
Ubi has induero. APOL. Damnum praestabo tibi.
Nummo aureo uno ad tres priores addito.
PHIL. Accipio conditionem. Sequere hac paululum
Intro. Ibi tuum ornatum mihi capiam: Meas
Tu tibias servabis: tutus cetera.


page 48, image: s048

SCENA II. CHORUS III. ANGELORUM. Factum Apollonii per Philemonem sacrificantis damnat.

ANG. 1.us O Apolloni! Quo caece ruis?
Quae tanta tibi mentis egestas?
Tantumne boni, quod sponte venit,
Seseque offert, miserique sinum
Occupat ultro, tu stulte fugis?
Et vile putas perdere caelum?
ANG. 2.us Caelum amittens tibi pro caelo
Acheronta paras! tantum damni
Damnum esse negas? o digne cui
Sua praeripiat dona Philemon!
Nam quid perdis vilis homulle
Dum Regna Poli ingentia perdis?
Rem nempe levem, pro qua stipulam
Dare nemo velit! quam vel digito
Tangere non sit! Vah digne cui
Sua praeripiat dona Philemon!
ANG. 3.us Ingens Dominus, Rector Olympi,
Aequum esse negat, dare nolenti
Tam grande bonum; obtrudere caelum
His, qui malunt Phlegethonta Stygis,
Et stagna pati picis aeternae.
Habeant Orcum, quibus immensus
Displicet Aether; Tormenta ferant,
Qui ferre valent, ultroque volunt;
Cui ferre grave est, ambiat Astra;


page 49, image: s049

Pretium vile est, tenuisque labor,
Gloria grandis. Modico sumptu
Sidera constant, et saepe labor Maior ad Orcum.
ANG. 1.us O quo miseri, caecique ruunt
Mortale genus! DEUS alme iuva!
Quod si miseros cogere non vis
(Nec velle decet) saltem caecis
Lumina pande! Ah videant, videant,
Quam grande malum, Caeli pulchra
Luce relicta, spretoque DEO,
Erebi tenebras noctemque pati
Quam nulla dies, nulla sequetur.
Ah! quam insanum properare illuc,
Unde reverti cuperent omnes,
Dabitur nulli! heu! dabitur nulli!
ANG. 2.us Nunquam interea deerunt alii
Quos dulcis amor tangat Olympi,
Qui grande bonum hoc ultro cupiant
Quamvis dura morte pacisci.
His triste quies, gratumque labor,
Laetumque dolor, pulchrumque pati,
Sanctumque mori, et vivere castum.
Tum pro Caelo tolerare aestus,
Tolerare nives, tolerare famem,
Tolerare sitim, ferre extrema, et
Ferre libenter. Tum super haec con-
Temnere semet; secum b llum [(transcriber); sic: bellum]
Gerere aeternum, nisi cum pacem
Mors laeta dabit. Cuncta haec faciunt,
Quos tangit amor dulcis Olympi,
Quosque alta vehet gloria Caelo.
ANG. 3.us Hos clara manent Regna Polorum;
Non haec dantur Regna coactis;
Nulla invitos dona sequuntur;


page 50, image: s050

Qui sponte bonus, semperque bonus,
Promissa bonis praemia speret.
Non nisi meritos Astra coronant.
Hoc aeterna stat lege ratum.
O Apolloni, quo caece ruis?

SCENA III. STORAX. DORUS. IUSTINUS, Christianus Senator.

STOR. NEscio, quid me factum est: videor totus mihi
Hodie esse nasus. Quacumque eo, quicquid later,
Subolet repente. Hic Christianos alicubi
Opus est esse: Illorum odor ad nares appulit.
Vestigiis insistam. Hac iit, hac itidem iit
Praeda: Hactenus perduxit me insolens odor;
Ut porro persequar, fores hae non sinunt.
Aperite aliquis hoc ostium. Aperite ostium.
Timent sibi fores. Heus, aperite. DOR. Quis iubet?
Quid tu, moleste? quid tibi has est tactio?
STOR. Pol, tu puer, absynthiten epotaveris,
Qui tam torvum videas? DOR. Ha mos mihi, quoties
Te video. Quid tu intro profanos carnufex
Oculos convertis, ut aspectu aedes polluas?
STOR. Olfacio. DOR. Stultitiam, credo: quid est! STOR. Evoca
Herum. DOR. Ad te? STOR. Ad me, inquam. Dor. Apage te sis ab aedibus.
Nihil his sibi collocutoribus herus indiget.


page 51, image: s051

STOR. At ego ipsius egeo. i, die missum a Praeside.
DOR. Honorificam legationem instituerit
Profecto Praeses, qui lictorem miserit.
STOR. Puer, esuris profecto: cave pugnos edas,
Misera gens est lictorum; passim spernitur,
Quamquam timeatur. At at. IUST. Quos ad fores meas
Cies tumultus? STOR. Nullos equidem: te volo.
IUST. Quid ais? STOR. Aiunt hodie Hecatomben te Iovi
Centumpedae immolaturum: Ego operam meam
Tibi venio locatum. IUST. Non utor operam hanc.
SI quid volam, familia me comitabitur.
STOR. At gratis adero. IUST. Aderis ingratiis meis.
STOR. Quin iussit praeses apparere me tibi.
IUST. Apparitore non utor. Abi et desine
Me habere ludos. Quae est haec impudentia
Lictoris? abi, et aliud cura. STOR. Abeo, sed brevi
Rediturus, Iustine, et paullo comitatior.
Hic Christianus est Senator; comperi.
Faxo ut, cum ad Praesidem iero, sit obsequentior.

SCENA IV. SCRIBA. COMUS. CORNUS. DROMO. LAELAPS. STORAX. Cum 4. Satellitibus.

SCRIB. HOc agitis, an non? COM. CORN. Non paremus. SCRIB. Ducite
Ad aras. DROM. Stulti, eccur recusatis tribus
Digitulis tura contingere, ut in posterum
Securam a poena vitam liceat degere?
COM. Prohibet id facere Christus. SCRIB. Caesar imperat.


page 52, image: s052

COR. Potentior ille. SCRIB. Experiamur potentiam.
DRO. Ignes properate: LAEL. Lamnas prunis indite.
DRO. Hoc tu unco lania nuda amborum corpora,
Laelaps; ego iam candenti latera forcipe
Invadam. Rape, velle, trahe, tunde, percute.
Nunc adeo in huius latus involo. COM. Da aliquid morae.
DRO. Resipisces? COM. Exspecta. SCRIB. Qui adhuc dubitat, negat.
Perge, ure. COM. Differ; animum sine dum colligam.
DRO. Parebis? SCRIB. Haeret. Perge, perge. COM. Volo, volo.
SCRIB. Tura tribus ergo summis comprende digitis:
Et age. COM. Quid agam? aliquis mihi formulam praei.
SCRIB. Hoc ture puro, Macte esto mihi Iupiter.
COR. Miserum me, quid video? COM. Ah, me poena exterruit.
SCRIB. Mittite iam hunc liberum; cliens est Caesaris.
Dic Nomen. COM. Comus, Tranionis filius.
SCRIB. Tu frater huius? CORN. Fui aliquando; at desii,
Cum Christianus istic esse desiit.
Abi a me impie, abi proditor nefarie.
SCRIB. Magnifice loqueris. Atqui hic fastus concidet,
Cum poenam admovero. Persistis furere, miser?
CORN. Furunt, qui obtemperant. SCRIB. Humi illum affligite,
Distentumque flagris acriter concidite.
CORN. Non dolet. LAEL. At iam dolebit. STOR. Ubi est Scriba? Ociter
Ad praesidem. SCRIB. Non haec absolvam? STOR. Haud censeo.
Aliud prae manibus est. SCRIB. Igitur in carcerem
Hunc condite, ut sistatur, cum opus est, praesidi.
COM. Ah quo ibis, frater? COR. Abstine: non audio


page 53, image: s053

Hoc nomen fratris, ab eo, qui sibi noluit
Christum esse patrem. LAEL. Ita loqueris? Cras aliud voles.

SCENA V. PHILEMON. ANGELUS.

PHIL. QUam aegre est mihi, dum in his includor vestibus?
Alias sum pica quavis inquietior.
Nunc me grandire gradus oportet; quod solent
Olim in tragoediis facere, qui Agamemnonas
Simulant reges, cum sint cerdonum liberi.
Idem ego, dum mentibor Apollonium, dabo
Operam, ut sim lingua, vultu, et incessu gravi,
Quemadmodum sunt Christiani. Quattuor
Numi aurei fecere tam modestulum.
Ubi Iovi tura tulero, et ita Apollonium
Sui securum fecero, tum ad indolem
Meam redibo. Nunc quid dicam praesidi?
Quo illum fuco circumveniam, ut ne sentiat
Philemonem esse me? Iam hunc repperi dolum.
Adibo, et sacrificabo. ANG. Quo infelix abis?
PHIL. Perii, perii. Quis est? quis fuit? animum unico
Aspectu ademit. Nihil horum alias accidit.
Nisi forte somniavi, et vano percitus
Timore, finxi me cernere, quod nusquam erat.
Etsi, miser, tremo totus; redeo quicquid est.
ANG. Etiamne, audax? PHIL. Superi omnes; perii, perii, perii.
ANG. Ah miseri mortuales [Reg: mortales] , quo ludibrio


page 54, image: s054

Se fallunt ipsi? mercantur pecunia
Venduntque sese: et Numen aestimant suum
Tantillulo lucello. Tu, quem effinxerit
De nihilo Numen; tu, quem misere perditum
Orcique flammis mancipatum vernulam,
Suomet promercandum sanguine censuit;
Illud tu Numen, illum, pro te tam anxium
Parentem, verbulo fateri libero
Formidas? o male memoris gentis animos!
Apolloni, DEUM negas apud homines;
Olim ille te, ni resipiscis, apud caelites.
Sed non patiar, ut tute hac arte liberes.
Non, non abibis. Hic qui studet a praeside
Te abstrahere; hic te trahet ipse mox ad praesidem.
Nescit Philemon quas agat fallacias;
Falletur illis ipse; sed feliciter.
Iam terrui: at redibit, scio. Dabo me obviam
Illi iterum. Certum est mihi nunquam permittere
Ut sacrificet. - - - - - - - - - -

SCENA VI. QUIRINUS. GETA.

QUIR. AIn' cum oculis adeo tuis
Vidisse? GET. Quam planum est, me iam nunc vivere:
QUIR. Nostin' probe hominem? GET. Ego non norim? ut nemo melius.
QUIR. Ubi incidisti? GET. Ibi ad Philippi porticum.
QUIR. Non fuit, omitte. GET. Meos vin' oculos deierem?


page 55, image: s055

QUIR. Quid dixit? GET. Ego, salve, inquam; quo tam properiter
Apolloni? Is, recte, inquit: Eo atque sacrifico
Iovi. Iovi, inquam, tu? sic est, inquit, vale.
Ego abeo; et recta ad te Numquid potui aliud?
Si fallerem, quod pretium esset mendacio?
QUIR. O falsas hominum spes! o animos debiles!
Cadimus, dum stamus. Here nemo illo erectior
Erat Apollonio; hodie, si verum hic docet,
Deiectus e statu, succumbit turpiter.
Sed adhuc vacillo: forte falsus est Geta;
Ego ipse ad illum, eo protinus revisere.

SCENA VII. SCRIBA, cum comitatu, et lictoribus. IUSTINUS. PRAECO.

SCRIB ITa nihil est contagione hac liberum;
Plebs ima Christum sequitur: dites, pauperes,
Deos desertant. Reliquum erat ut senatui
Haec inferretur pestis. Hic Iustinus est
In paucis nobilis et opulens; et principum
Senatus princeps; quem tamen etiam haec lues
Afflavit. Magno id fecerit malo suo.
Valla satelles has anticas aedium
Fores. Cave sis quisquam hac erumpat in fugam.
Age praeco, Iustinum reum face; evoca.
PRAEC. Iustinus, quod vetitis operatur artibus
Eam ob rem, legum ac Caesarum rebellis est.


page 56, image: s056

Ad causam orandam compareto. IUST. Quid sibi
Armata, cives, vult obsidio? Quaeritis
Hic hostem Caesarum? frustra estis: nullus est.
Patriae amicum civem, et clientem cernitis;
Sed talem quorsum armata cingitis manu?
SCRIB. Iustine hoc exigit tua quidem dignitas,
Ut dicam amice, cui rei modo venerim;
Malarum crimine accusaris artium.
IUST. Nullas didici. SCRIB. Magiam aiunt. IUST. Exhorreo
Vel nomen. SCRIB. Opus est, ut refellas. IUST. Libere.
SCRIB. Porro modus tui purgandi est unicus.
IUST. Quis ille? SCRIB. Currum inscende, et qua ducto, sequere.
IUST. Non pugno. In medias duc procellas aequorum,
Duc fulminum in ruinas, impavidus ero.
SCRIB. Hic siste currum. Praeses, Iustine, imperat
Ut immoles. IUST. Haec causae erit defensio?
SCRIB. Erit. IUST. Nunquam ad Iovis hoc tribunal sciveram
Orari causas, SCRIB. Orabis primus tuam.
IUST. Modo peroravi. SCRIB. Quomodo enim? IUST. Non sacrifico.
SCRIB. En tibi. Dixin' te esse Magum? IUST. Dixti: sed male.
SCRIB. Quin face Iovi ergo. IUST. Christianus non facit.
SCRIB. Tu Christianus? IUST. Fateor. SCRIB. Ante negaveras.
IUST. Magum negavi; Christianum, absit negem.
SCRIB. Idem est utrumque. IUST. Vobis. At sapientibus
Nihil est diversius. SCRIB. Cole Iovem. IUST. Colo DEUM.


page 57, image: s057

SCRIB. Tibi Iupiter non est Deus? IUST. Nec unquam erit
SCRIB. Aut sacrifica Iovi, aut ducere in vincula.
IUST. Non delibero; ducar. SCRIB. Catenas indite;
IUST. O charos mihi Christi causa, manuum annulos.
SCRIB. Ad carcerem ductate. Referam haec praesidi.
STORAX. Etiamnum dedignaris mecum incedere?
IUST. Pro Christo non dedignor. Duc quoquo voles.
STOR. In cavea hac discat colere Iovem: hac intrudite.
IUST. Christe, libenter: tu ut constanter possim, face.


page 58, image: s058

ACTUS IV.

SCENA I. PHILEMON. ANGELUS. Chorus Angelorum.

PHIL. NUsquamne paret? occidi, si denuo.
Securus es Philemon; nemo est obviam.
Hui quam terrifico vultu, me ante invaserat?
Quam paene exanimarat? Equidem nisi me aurei
Quatuor urgerent, huc revenire omitterem.
Nunc, ut defungar sponsione, quam dedi,
Prodeo sacrificaturus: quando et praesidem
Eodem iturum comperi: cui commodum
Apparebo ego personatus Apollonius.
ANG. Philemon. PHIL. Quis me? vae mihi: perii. ANG. Cade
Philemon, ut resurgas. Iam terroribus
Supersedeo; teque illiciam amoribus.
Ah mi Philemon, cogunt quatuor te aurei
Iovi immolare adultero. Atqui id quantulum est?
Modicum peculium; quod aut tu perdere.
Aut illud te debebit. Christo sacrifica,
Et caelum comparasti: o quale praemium?
Pingi illud non potest, narrari non potest,
Potest amari: ah perperam dixi, potest,
Debet. Lunam miraris? ancillabitur:


page 59, image: s059

Tue ris Solem? famulabitur: oboedient
Tibi sidera; tibi blandientur omnia.
Ah mi Philemon, Christianum fingere
Desiste; et esse, quicquid fingis, incipe.
Quae foedo Acherontis ibas monstro praestitum,
DEO persolve: et hanc corollam in proximo
Gestabis. Mi Philemon, quanti gaudii
Te vis expectat? quanta caeli suavitas?
Qua procul audita, inanes flare tibias,
Et absonas Philemon pulsare Citharas
Ah nunquam velles. Vos adeste caelites,
Et gustulum aliquem nostrae suavitudinis,
Huic propinate. CHOR. Cui iubes? ANG. Philemoni.
CHOR. Ah parce: Nondum Christianus est. ANG. Erit.
Date alumno iam hoc meo: brevi quoque socio.
CHOR. Nil canitur suavius,
Auditur nil iucundius,
Nil cogitatur dulcius;
Quam IESUS DEI filius.
ANG. Hunc tu IESUM, Philemon, hunc tu cogita.
CHOR. Nec lingua valet dicere,
Nec littera exprimere,
Expertus potest credere,
Quid sit IESUM diligere.
ANG. Hunc tu IESUM, Philemon, hunc tu dilige.
CHOR. Amor IESU dulcissimus,
Et vere suavissimus,
Plus millies gratissimus
Quam dicere sufficimus.
ANG. Huic tu IESU, Philemon, huic tu sufficis.
Nos vernulae sumus duntaxat illius,
Et aulici ephebuli. Ah si ipsummet audias,
Si ipsummet videas, dices illico, omnia
Prae nectare illo, et melle illo, esse fellea.


page 60, image: s060

Iam nos redimus illuc, unde abivimus.
Tu vero collige animum; et hac Crucis nota
Insignis, i, contemne Iovem, et Christum cole.

SCENA. II. PHILEMON.

HEu me! IESU, IESU, IESU. Quid sentio?
IESU! Quid sentio? mi IESU o qualis es?
O qualis IESU? Eheu me miserum! Quamdiu
Nescivi IESUM! Vae mihi, vae tempori
Quondam illi, quo nescivi IESUM? ah debui
Amare, fugi! ah odi! colere debui!
Vae tempori illi! quo illum amare nolui!
Vae tempori illi? ah quare suavitudine,
Ah quare dulcitudine me tanta inscius
Privavi tamdiu? Vae vae illi tempori!
Vae tempori illi! Christe, nomen o mihi
Sero compertum, o sero dilectum mihi!
Potuin' nescire te, o voluptas, tamdiu?
Potuin' carere te, o dulcedo, tamdiu?
Potuin' te non amare? potuine fugere?
Potuin' odisse? o sero cognitum mihi!
Vae tempori, quo nescii; vae tempori!


page 61, image: s061

SCENA III. ARRIANUS. TERTULLUS. FABULLUS. SCRIBA. III. Lictores. VI. Apparitores cum fascibus. IV. Satellites. PHILEMON.

ARR. DAtus est in vincla Iustinus? SCRIB. Dudum. ARR. Meos
Etiam familiares certum est mihi perdere,
Nisi resipiscant. Sint amici, amicior
Est ara; quam qui tempserit, iam tesseram
Apud me fregit. PHIL. Christe, o Numen unicum,
ARR. Quis Christum appellat in vicino tam palam?
PHIL Parce veteri errori. ARR. Animadverte. STOR. Ti/s poqen
Ei)=s a)ndrw=n! PHIL. o Numen, da hanc mihi veniam; ut tuum
Me servulum esse, quamvis serum, praedicem.
STOR. Corripite insanum, et ab humo elatum tollite.
Exprome propere, sede qua genitus cluas.
Hac ne multatus dextera ad terram accidas.
Tacet: ad tribunal rapite. ARR. Tu Christum modo
Appellitaras? PHIL. Ah modo! dudum oportuit.
ARR. Cruciatu proinde dignus es. PHIL. Vel maximo.
ARR. Fateris? PHIL. Fateor. ARR. Paenitet ergo? PHIL. Paenitet.
Ah Christe paenitet! ARR. Quid? Christum denuo?
Non detestaris, nequedum [Reg: necdum] , veterem insaniam?
PHIL. Detestor, praeses, et odi quanto maxime.


page 62, image: s062

ARR. Da specimen, quo te iudicemus serium.
PHIL. Quodnam aliud possum? lacrimas, si vis, dabo.
Si vis, impendam sanguinem. ARR. Neutrum volo.
Credam, ubi sacrificare Iovi magno institueris.
PHIL. Superi! quid mandas? ego quo Christi me asseclam
Probem, sacrificabo Iovi! omitte, insania est.
ARR. At tu, sceleste, dictitabas primulum
Te facti paenitere. PHIL. Dixi. ARR. At iam negas.
PHIL. Dico imo etiamnum, praeses. ARR. Quidnam? Insaniae
Veteris pudere? PHIL. Istuc inquam ipsum ipsissimum.
ARR. Quin igitur pares, atque paenitudinis
Tuae das specimen? PHIL. Ah iube praeses, dabo,
Iugulum, caput, cervicem, vitam, sanguinem.
ARR. Dixi; credam ubi sacrificare Iovi institueris.
PHIL. Dixi; ridiculum est, ut specimen hoc dem tibi.
ARR. Iupiter, hic me lymphatus in furorem aget,
Qui me his deludat stultitiis. Age, et Iovi
Fer tura, ni modis luere vis pessimis.
PHIL. Volo, praeses; ARR. Proin ad aram Iovis adducite.
PHIL. Iovi non facio. ARR. At dixti velle, flagrio.
PHIL. Non dixi, praeses; nec dicturum me puta.
ARR. Dii te Deaeque perdant/ ut ludos facit?
Abripite facinorosum, Prope in insaniam
Me tam inconstanti praecipitat ludibrio.
Quod nomen est tibi? PHIL. Christiani. ARR. Quod aliud?
PHIL. Aliud habebam, cum insanirem. Nunc mihi
HOC unicum est. ARR. Insaniebas ergo tu?
PHIL. Ah graviter, et diu: cum crederem miser
Iovem esse Deum. Et huius me pudet, huius piget
Me, praeses. Christum nesciebam. O tempora
Male Iovi collocata, Christo debita!
ARR. Ego nist in te cruciatus extremissimi
Exempla edidero; Iupiter me fulminet.


page 63, image: s063

Parate lamnas in scelestum: properiter.
FAB. Sine paullulum, Arriane, dum haec deferveat
Turbatae mentis ira. Nihil est impetu
Illo conandum, quem ira praeceps suppetit.
TERT. Et ipse reus certe aut agitatur somnio
Infesto, aut potius mentis integrae est inops.
Da spatium et irae huic parvam, et huic insaniae.
Carcer fortasse mentem turbidam auferet.
ARR. Ergo rapite insanum. PHIL. Iam vero desii
Tandem insanire, quando Christum repperi.
ARR. Nihil me dudum tanto affecit taedio,
Quanto haec nebulonis hominis argutatio.
Vocate aliquis ad me meum Philemonem,
Qui mihi lepore solito atque ioco hanc eximat
E pectore nubem. Audin' Storax? vide ut ociter.

SCENA IV. QUIRINUS. STORAX.

QUIR. TAndem timeo, etsi nondum integre, Apollonium
Sacrificatum esse Iovi; quod mihi Geta dixerat.
Nam illum ego nusquam video: domi, et foris
Ubique quaesii. Aut enim cum praeside est.
Et perii: aut crubescit male sibi conscius
In lucem exire. Alias adesse, et sedulo
Curare solitabat, nequid periculi


page 64, image: s064

In Christianos, atque in me potissimum
Sese incitaret. STOR. Ego nusquam illum reperio.
QUIR. Ecce emissarium hunc lictorem praesidis.
STOR. Quosquos interrogo, tacent omnes. QUIR. Scilicet
Hic ad Macellum aliquem requirit. STOR. Scire me
Oportet. Heus; vidistin' tu Philemonem?
QUIR. Nusquam hodie. STOR. Praeses illum ad se acciri iubet.
QUIR. Tun' dudum a praeside? STOR. Primulum. QUIR. Solus tum erat?
STOR. Imo aderat Christianus quidam. QUIR. Qua ille homo
Statura? STOR. Mediocri. QUIR. Vultu? STOR. Quasi subnigro.
QUIR. Nomine? STOR. Nescitur. Abeo; properandum est mihi.
QUIR. Iam desperavi: Apollonius est. Quam male,
Eheu quam male nobismet nos confidimus?

SCENA V. APOLLONIUS. LAELAPS. DROMO.

APOL. IN horas enicor, miser. Cervicibus
Si impendeant propinquis enses, aut tonet
Irato caelum murmure, fulmenque pariat,
Minus timerem. Pridem est cum Philemonem
Induxi, ut sese fingeret Apollonium,
Meisque personatus vestibus, Iovi
Meam vicem tus adoleret apud praesidem,
Quo liber ego timere porro absisterem.


page 65, image: s065

Nihil profeci: nam exinde metuo magis.
Quid enim si me ille fefellit? quid si prodidit?
Quid si in popinam invasit, atque pignori
Meas ibi vestes deposuit? suspectus est
Quicquid moretur. Ego interim lateo miser.
Nec in hoc ornatu prodeo usquam in publicum:
Nisi pro insano lubeat rideri. Sic duplo,
Quam prius eram, factus sum calamitosior.
DRO.Quis illic est? Laelaps, Storax, modo repperi.
APOL. Perii! quis me conspexit? iacta est alea.
LAEL. Ubi est? DROM. Viden'? ibi. LAEL. o mi Philemon, quamdiu est
Cum te, urbem totam percursando, quaerimus?
APOL. Quid dicam? deprehendit me infortunium.
DROM. Audin' Philemon? hem, dissimulat. LAEL. Fallimur;
Non est Philemon. DRO. Est. LAEL. Non est. APOl. Men' quaeritis?
LAEL. Non est. DRO. At vestes certe sunt Philemonis.
LAEL. Alium esse credebamus. APOL. Nempe vestibus
Decepti? Commodavit has ad biduum
Philemon. LAEL. Ubi is est? Praesidi illum quaerimus.
APOL. Itan'? Praesidi? Ego porro ubi sit nescio.
Theon, est frater ipsi: is utique sciverit.
DRO. Male inferi illum perdant; qui semper alias
Ubivis est, nunc nuspiam est. APOL. Quod metueram,
Hoc factum persevero: Nunquam ad Praesidem
Philemon, nunquam ad aram accessit. Reliquum id est,
Ut mox per ludibria nova ego male peream.


page 66, image: s066

SCENA VI. AEGYPTUS IUPITER. CUPIDO. VULCANUS.

AEG. NOn dudum est, cum actum de Diis Aegyptiis
Existimabam: fugerant iam ceteri,
Et exulabant: ultimum ferme allium
Porrumque perseverabat. Sed Caesares
Mihi Deos tandem reddidere. Iupiter
En ipsus.Quam reditu hoc mihi vestro gratulor?
IUP. Non dixeram? futurum ut pristinum in locum
Propediem restitueremur? CUP. Ego validior
Sum longe, quam cum necdum pulsus pristinos
Lares tenebam. Arcum recepi atque pharetram
Plenam sagittis. IUP. Mihi maiores victimas
Popae immolant, quam nunquam. VULC. Verum ego actum ago.
Mea, credo, oris impedior atredine,
Manuumque barbararum istac fuligine,
Ne quod mihi denuo hospitium patefaciam.
Sed et Saturnus adhuc oberrat, nuspiam
Admissus; dum tu in templis revocatus habitas.
AEG. Bene adhuc sperate. Et tu Vulcane, forsitan
Vacuam fornacem reperires, si quaereres.
Gradus dum fieret ad meliorem reculam,
Ab officina fabrum, ad fana flaminum:
Et ab hara, ad aram. IUP. Persta et perge alacriter.
Iam Christiani nutant: estque erectior
Poparum turba. Ite, et mecum opus absolvite.


page 67, image: s067

SCENA VII. ARRIANUS. TERTULLUS. FABULLUS. SCRIBA. THEON. VI. APPARITORES. III. LICTORES. IV. SATELLITES. PHILEMON. PAMPHILUS, cum sociis.

ARR. QUicquid agam, nulla est inquieto pectori
Quies; dum tandem Christianum sanguinem
Diis ultoribus propinem. Quin iubes
Tu, Scriba, illum ad me insanum adduci e carcere?
Quem paullo ante includi imperaram, donicum
Mihi Philemon sisteretur. SCRIB. Iam hic erit.
ARR. Quo se ergo penetravit Philemon, nuspiam ut
Queat inveniri? temporis molestiam
Huius mihi egregie fefellisset: scio.
TERT. Id genus homines sunt sepe, ubi minime putes,
FAB. Imo in popina, ubi esse putem, saepissime.
SCRIB. Hunc sisto, Praeses, uti mihi imperaveras.
ARR Edormiisti insaniam cerebri tui?
PHIL. Nunquam bibi ullam, praeses, post quam dedidi
Me Christo. ARR. Nomen ede, infelix. PHIL. Iam diu est,
Cum dixi. ARR. Rursus, inquam, nomen expedi.
PHIL. Sum Christianus. ARR. Non qui sis, sed nomina
Quo appelliteris, istuc, stulte, sciscitor.
PHIL. Quod nomen mihi vetus erat, eius me pudet.
Novum si quaeris, Christianus dictitor.
ARR. At te tuosque Christianos in crucem


page 68, image: s068

Veterator, Admovete sceleri verbera.
STOR. Propera Theon: diu exspectamur. THEON. Frustra ero,
Quantumvis properem, quando ille ubi sit nescio.
STOR. Ad st Philemonis germanus hic Theon,
Namque ipse quidem nusquam est. ARR. Nusquamne ille est, Theon?
THEON. Sane, Praeses; iam inde a lucis crepusculo
Domo ut exist, nunquam revenit. ARR. Improbus
Istic mihi stomachum omnem commovit, adeo
Ut egeam fratris. THEON. Quidnam video? Iupiter,
Hic est Philemon ipsus; hic frater meus.
ARR. Ita me omnes Superi amant. Obvertite faciem.
OMN. Philemon est; ha ha, he he. ARR. Redit animus.
Me hercle, nunquam ille tam gratis me erroribus
Antehac ludificaverat, atque modo. FAB Ut approbe
Gestus vocesque Christicolarum expresserat?
TERT. Quam pertinaciter risum continuerat?
ARR. Placet adhuc lusitare in quaestionibus.
Quid ergo infelix? dici te Philemonem
Cur dissimulabas? PHIL. Dixi quod me nominis
Huius puderet. ARR. Qui ergo iam vocabere?
PHIL. Christe,, tuus, o Christe, tuus dicar servulus.
ARR. Atqui tu liber eras antehac, iam servies?
PHIL. Libertas una est, praeses, Christi servitus.
ARR. Igitur me servum credis, qui Iovem colam?
PHIL. Servum imo, et usque miserum, usque miserabilem.
ARR. Diune est cum servisti Christo? PHIL. Non diu est;
Atque o quam poenitet morae me huius meae?
ARR. Quid vero causae habes, cur Christo servias?
PHIL. Quas causas, praeses? illas, quas etiam tu habes.
ARR. Ego nullas habeo. PHIL. Ah nullas; plurimas habes:


page 69, image: s069

Sed nullas utique intelligis. Non tu vides
Hoc caelum? causa est mihi. Non terram hanc? non mare?
Non aerem hunc? non me ipsum? haec causa sunt mihi.
Clamant, monent haec omnia, Christo ut serviam.
TERT. Profecto, hic ut si Christianus serio
Sit. ita examussim ex illorum mente loquitur.
PHIL. Tu vero infelix, qui huic servire non cupis.
Quas affers causas, cur tu illi non servias?
ARR. Ut alias nullas; una est: nolunt Caesares.
Non tu etiam iuxta mecum Caesares colis?
PHIL. Colo. ARR. At illi prohibent, Christum ne quisquam colat.
PHIL. Non possunt prohibere. ARR. Prohibent vero, ut vides.
PHIL. Mihi non prohibebunt. ARR. Certe vero punient.
PHIL. Gaudebo. Nam occidere me possunt; pectori
Eripere Christum non possunt: velint licet.
OMN. Ha, ha, he. Quam constanter. FAB. Credas serio
Haec dici, nisi scias esse hunc Philemonem.
PHIL. At certe serio haec proloquor; absunt ioca.
Aberuntque posthac, donec equidem vixero.
Si obstat mihi nomen, ne credatis, desii
Philemon esse, Christianus iam vocor.
Male Iovi sit tuo, praeses, male omnibus
DIS et Deabus. ARR. Ceterum sic ludito
Philemon, ut ne diis facias convitium.
PHIL. Non ludo, praeses: si unquam ferius fui,
Modo tum. Ah nescis quae me vis immutaverit?
Sum Christianus ex Philemone. Christum amo.
Iovem contemno, Iunonem eius exsecror,
Rid o [(transcriber); sic: Rideo] Minervam, odi exsecrorque Apollinem.
DEUS mihi Christus est, et Christus solus est.
FAB. Intra modum Philemon urere his iocis.
Iam satis est lusum. PHIL. Christe scis, quam serius


page 70, image: s070

Haec dicam. O miserum me! o indignum nomine
Me Christiano! iurato non creditur.
OMN. Ha ha, he, he. Quam serius? PHIL. Da Christe mi
Da verbum, quo esse serium his me comprobem.
ARR. Tandem sacrifica: et quos iocando laeseras,
Ture modico reconcilia tibi Deos.
PHIL. Non eo; sum Christianus; non eo. ARR. Rapite.
TERT. Ut obluctatur nequiter? ut bene simulat?
STOR. Cape tura. PHIL. Pereant tura; pereat Iupiter.
Phui turpe monstrum; quin te, ut meritum es, conspuo.
ARR. Prohibete iniuriam. Sceleratum abducite
Ab ara. In te profanum et impium caput
Ego vindicabo, pro eo ac mereris; qui facis
Memet Deosque scelere tuo ludibrium.
PHIL. Ne tu irascare, praeses; tu ludibrium
Te reddis ipse: siquidem me esse serium
Pridem testabar: ideo Christo nuntium
Remittere non possum. ARR. Tu serio meum
Iovem aspernere? cedite pugnis noxium.
PHIL. Libenter, Christe. OMN. Ah ne ita caedite Philemonem.
Philemon circi delicium, urbis gaudium.
TERT. Audin', Philemon, quam tui omnes misereat?
Miserare te ipse. Iovique iussus supplica.
PHIL. Ignava misericordia est. Vos saepe, cum
Me assentatorum turba palmis caederet,
Colaphisque ductis, modicum ob lucrum, tunderer,
Risu estis prosecuti: tandem hic misertum [(transcriber); sic: miseritum] est,
Cum Christi, hoc est, ingentis causa praemii,
Pauxillum caedor? Hanc inite gratiam
Ab aliis: mihi volupe ita et caedi, et emori est.
ARR. Dabo ego operam, ne tu hac privere volupia.
Raptate in carcerem: dum consilium mihi
Capio aliquod, quibus illum poenis enecem.


page 71, image: s071

PHIL. Delibera, quantoque ingeniosior eris.
Tanto tibi adero, Christi causa, promptior.
THEON. Heu me, germane; quis te novus error agitat?
Quis te infatuavit? PAMPH. Ah Philemon, immemor
Potes ire nostri? respice. Tuus Pamphilus,
Tuique ceteri adsumus. Non tangeris
Amore nostri? PHIL. At vos valete in ludicris
Olim socieni [Reg: socienni] : Nunc me Christus serium
Iubet esse; caelum pollicetur praemium:
Haec porro res tanta iocari me non sinit.
Valete: et vel comitamini ad caelum mihi;
Vel si comitari renuitis, desistite
Saltem remorati. PAMPH. Aegre avellemur. PHIL. Aegrius
Ego remanerem. Alio animus iam incendio
Flagrat meus, ac olim. Vilescunt gaudia,
Sordescit terra, sola illectant sidera.
THEON. Insanis frater. PHIL. Heu, quam dolet, insania
Hac tamdiu caruisse? at sero tu scies
Te desipuisse: sero ah sero tu scies.
STOR. Compendium fac nugis. PHIL. Duc. si quo voles.
PAMPH. Vale Philemon, non Philemon. OMN. Ah vale.

SCENA VIII. APOLLONIUS. PHILEMON. CUSTOS Carceris.

APOL. MIserum me mortualem [Reg: mortalem] , et usque usque miserum,
Quid dicam? unde ordiar querelas? et cui
Deponam? et a quo praesidium, miser, petam?
Eheu pudorem; eheu, meam dementiam!
Men' adeo turpiter pericula fugere?


page 72, image: s072

Men' a Tyranno sic timere? men' ita
Vestem mutare? o famae dedecus meae!
Quid erat hoc aliud, quam a Christo desciscere?
Quid nisi habitum caelum alteri divendere?
Perisse vellem. At quid me his ludo inaniis?
Aufugi, ne perirem. Iam quid interim
Profeci? Ego statione dum excedo miser,
Alium intromitto; et alterum Christo inscius
Dum Christianum pario, ah miser, ipse pereo.
Philemon iam Philemon esse desiit,
Ego esse caepi: is Christum habet inter vincula.
Ego hic amisi. Abite, abite tibiae,
Non ego vos posthac, non Philemon vos volet.
Vestes mihi ille meas, mihi meum carcerem,
Mihi meum Christum reddat. Ego Apollonius
In mortem poscor; nulla dica Philemoni
Est scripta: me me leges illae Caesarum,
Me poena praesidis quaerebat. Duplici
Sum nomine nocens; et quod Christianus, et
Quod desertor. Bis ut negetur emori,
Mors una certe concedetur. Impera
Iam Christe, o Christe; quicquid est piaculi.
Nihil recuso. Potuit paganus Iovem
Palam ridere; et Christianus, cum dabis,
Valebo. Eo: revisam ad urbis carcerem;
Et quicquid fugi, quaeram. I, crimen expia
Nova virtute. Qui solus trepidaveras
Iam habes commilitem Apolloni: siquo indiges
Exemplo, anteivit: si socio, comitabitur.
Hic locus est. Heus, quisquis curas ad has fores.
CUST. Quid me vis adolescens? an hospitium venis
Rogatum? APOL. Utinam quidem. CUST. Vacat unum ergastulum;
Succede; habebis ibi loca utique lautia.
APOL. Ceterum id age custos; et siquem Philemonem


page 73, image: s073

In vinclis attines, ipsius copiam
Da colloquendi. CUST. hac lege, ut si ille effugerit
Tu victima ille fias succidanea.
APOL. Intelligo. CUST. Huc educam. APOL. Eheu, quibus oculis
Illum intuebor? at increpuere iam fores:
Prodit. Per ego te, mi Philemon, per fidem,
Pen quicquid oculis est tibi tuis carius;
Da veniam hanc mihi, et ignosce. PHIL. Quid enim ignoscerem,
Mi Apolloni? APOL. Ego te in hunc squalorem carceris
Induxi; ego te reum feci; absque me foret,
Tu liber esses. PHIL. Atque idcirco te Deus
Amet Apolloni, sine te esset, Philemonem
Christus nescirer. o quanti auctor mihi boni
Fuisti? hane unam habeo, Apolloni, iniuriam
Tuam, quod sero ad hunc me adduxti carcerem;
Pridem debebas. APOL. Atqui ego non auctor tibi
Esse, sed exemplum debuissem. Nunc fugae
Exempla dedi; imitare: et huic te carceri
Subduce. Ego sum Apollonius; carcer mihi
Servatur; liberabo te, qui perdidi.
PHIL. Non perdidisti; omitte hanc noxam credere;
Beneficium fuit. APOL. Redde igitur, quicquid est.
Necesse mihi alterutrum est Sive suit noxia,
Poenam hanc merebor; sive beneficium fuit,
Merebor gratiam hanc, paria ut reddas mihi.
PHIL. Mi Apolloni; promitte montes aureos,
Et orbe toto me experire, carcerem
Meum non vendo. Servent aulam Caesares.
Suamque Reges regiam magni aestiment.
Palatia ambiant potentes; carcerem
Mihi relinquant: aut si permurandus est,
Mutetur morte. Nunquam caelum clarius,
Atque inter tenebras carceris conspexeram.


page 74, image: s074

APOL. At tu es Philemon: exue te Apollonium.
Et abi. Apollonium duci, haud Philemonem
Iussit praeses. PHIL. Desiste: nondum finiit
Hic actus; quam personam agere me iusseras,
Hanc sine, dum peragam. APOL. haud egeo actore vicario.
Agam ipse. Redde vestem; et abi. Per ego tuum
Te caput oro, has catenas iniicito mihi.
PHIL. Perque ego te vitam oro tuam, has mihi relinquito.
APOL. Non abeo. donec te mihi expugnavero.
Haec vincla redde. PHIL. Mea sunt. APOL. Mea sunt. CUST. Denique
Compendium sit verbis. Huc tu te refer.
Tu quo lubet, abi. PHIL. Apolloni vale, vale
Patrone; liberator , benefactor vale.
APOL. Eheu me ter quaterque miserum, et millies
Miserrimum: ita me et carcer, quem fugi, fugit.
Non cesso: aut lacrimis expiabo noxiam,
Aut sanguine: aut utrisque. Res utrisque eget.


page 75, image: s075

ACTUS V.

SCENA I. THEON.

HIne illae, hinc illae lacrimae! nam quomodo,
Ni hoc sit, frater tam temere, tam nefarie.
Tam turpiter tantum ausit facinus? qui prius
Usque bene in divos erat affectus patrios,
Uti addecebat; post vero quam Apollonium
Aspexit, demum hanc induit vesaniam
Philemon. Ego pol illum scelus in proximo
Ulciscar strenue. Nam nisi recta ad documum
Accurro praesidis, causamue Philemonis
Mutati ostendo, mihi sint omnes inferi
Infensi. Faxo ut Apollonius e vinculis
Philemonem eximat, ipse se illis induat.

SCENA. II. IUPITER. IDOLOLATRIA.

IUP. BEllum prosecto custodem atque strenuum.
Qui dum praedam mihi paullulam aliunde aucupor,


page 76, image: s076

Aliunde magnam emitto. Ubi denuo es. meum
Portentum, Idololatria? prodi. IDOL. Cui rei?
IUP. Hem! necdum metuis, saga venefica? IDOL. Quid enim
Metuam? IUP. Hoc fulmen, ne in caput affligam hoc, improba.
ID. Denuo aliquid turbast utique, cuius mihi
Sit poena luenda. Quid est? Quid succenses mihi?
IUP. Quid? de Philemone. An erubescis, impudens?
ID. Nihil equidem. IUP. At quare illum exire e cassibus
Meis sivisti? ID. Quare imo tu ilium? IUP. Exprobras
Trivenefica? nunc edico, nisi tu illum meas
Reducis ad aras; Ego. IDOL. Qui possim? obduruit.
IUP. Et tergum tibi tuum obdurescet. IDOL. Oh. IUP. Vide
Ut coneris. Abi, propera, curre, vola, vola.
IDOL. Plane; ubi mihi plagarum has alas assuis.
IUP. Pluris iacturam facio huius Philemonis,
Quam. Sed an abis? curris? volas? dixin' tibi?

SCENA III. STORAX. LAELAPS. THEON.

STOR. MIhi satis animi est, ne dubita, ad nefarium
Veteratorem comprendendum: dummodo oculi
Sint etiam, quibus illius latebras conspicer.
LAEL. Atqui ego te naso contentum putaveram,
Quo praedam olfaceres? STOR. Te si quaeram in patibulum,
Oculis non utar: hircus, quem male redoles,


page 77, image: s077

Certum faciet meis indicium naribus.
LAEL. Atqui ego si opulentus sim, et tu sis domi meae,
Oculis egebo, quibus tuas observitem
Manus. STOR. Mastigia, vin' capiti tuo malum?
THEOn. Ego probe commemini locum; me sequimini:
Sese ipse prodet. Ferre vestem dicitur
Philemonis. LAEL. Ain' tu illum, qui Philemonis?
Dispeream, nisi is est, quem ante paullum videram.
Novi hominem. Duc propere. Interim restem explico.

SCENA IV. ARRIANUS. SCRIBA. TERTULLUS. FABULLUS. PRAECO. Cum consueto apparatu. PHILEMON. ANGELUS.

ARR. NImio me opere sollicitum habet Philemonis
Impietas. Crucior ira. Sisti denuo
Mihi iussi. Certum est, omni male perdere
Hominem cruciatu. TERT. Iam ecce nunc adducitur.
Placide illum praeses a principio appellita;
Plus lenitas, quam praeceps ira proficit.
ARR. Mihi imperabo. SCRIB. Adest Philemon. ARR. Integer
Et salvus? PHIL. Integer salvusque prout vides.
ARR. Non tu illum ex imperio meo tractaveras?
SCRIB. Factum. ARR. Necdum expugnatus est animus tibi?
PHIL. Necdum, Arriane; nec quondam expugnabitur.
ARR. Mihi vero mirum est, cum tu insaniam hanc amas.


page 78, image: s078

PHIL. Mihi vero mirum est, cum tu insaniam hanc vocas.
ARR. Quid? non liquida est stultitia, poenas quaerere?
PHIL. Si Christi amore quaerantur, sapientia est.
ARR. Cuius, miselle, Christi? PHIL. Ah cuius? Adhuc rogas?
Mei, mei, praeses: cuius alius putem?
Meus est. Aliud neque licet dicere, nec liber.
ARR. Fallere, Philemon: esse non potest tuus.
PHIL. Eo certe est amore Christus, ut velit.
ARR. At nescis stulte, nondum te esse flumine
Ablutum Christiano? absque hoc nil proficis.
PHIL. Gratas tibi gratias, qui opportune mones.
O si qui circum adestis de Christi grege,
Affundite mihi, affundite vestri fluminis
Vel guttulam mihi. Ah, me vestro hoc balsamo
Aliquis dignamini. Aliquis guttulam mihi.
ARR. Viden' tu ut nemo tui se causa commovet?
Non potes in Christianis esse, etsi velis.
PHIL. O Christe magnum unumque Numen, indito
Tui gregis insignia mihi: tibi famulor,
Tibi milito; da tesseram tuam mihi.
ANG. Philemon, animi ne tu idcirco pendeas;
Non repudiaberis: Christo transcriptus es.
Qui flumine nequit ablui, sanguine potest.
TERT. FAB. Pol hic praestigiator multo est maximus.
ARR. Quas Orco voces elicis, me ut fascines?
PHIL. Caelo evocavi; nil cum Orco est commercii.
ARR. Si caeli est cura, quin veneraris caelites?
PHIL. Veneror, sed caelites utique, non inferos.
ARR. Iovem inquis, patrem ceterorum caelitum?
PHIL. Christum imo inquam, patrem et regem et DEUM meum.
ARR. Facesse hunc Christum tandem, aut ibis in crucem.
PHIL. Ibi multo adhuc etiam minus illum desinam.
ARR. Nunc quando nihil adeo te commiseret tui,


page 79, image: s079

Miserere civium tuorum; quos vides
Aegre tua carituros esse Musica.
PHIL. Ridiculum est Arriane, propter Musicam,
Pessumdare animam. ARR. At saepe applauserunt tibi.
PHIL. Servent iam plausus; meliores Christus dabit,
Ubi te vicero. ARR. Non cogitas tu tibias
Tuas, quo illarum sit abitura suavitas?
PHIL. Quin certe cogito. Utinam illae sint nuspiam:
Utinam dispereant misso caeli fulmine!
Tolle illas Christe; ne meae vesaniae
Pars superet ulla. OMN. Iupiter; pro! Iupiter!
TERT. Praestigiae sunt, praeses. Iam nihil agimus.
FAB. Neci dedatur tandem. Male pereat Magus.
OMN. Pereat Magus. Dispereat hostis Numinum.
ARR. Adhuc, velut gladium in vagina conditum.
Habebam: nunc quando obstinasti: libero
Ensem vagina. Tu tibi hanc cape tabulam,
Et lege. Tu i, tres accersere sagittarios.
PRAEC. Philemon hostis Caesarum atque Numinum.
Post quam impietatis accusatus crimine
Se non purgavit, sed Christum insuper DEUM
Appellavit: eam ob rem, post poenas ceteras,
Expassus arboris trunco suffigitor,
Ibi iaculis, ibi sagittis configitor.
OMN. Pereat magus, dispereat hostis Numinum.
ARR. Hunc titulum caedis ab alta praefer pertica..
PHIL. Christe, nihil pugno. Veteres solum parcito
Meminisse noxas. Seu sagittae tempora
Confixerint, sive ipso in pectore haeserint,
Eae haud dolebunt Christe; ceterum eae mihi
Dolebunt solae, quae mihi pepercerint.
DRO. Omitte haec metuere: haud multas credam fore
SAgittas, quae sint parsurae. Intro in atrium
Praetorii subite: et arcus tendite.


page 80, image: s080

SCENA V. ARRIANUS, cum suis etc. STORAX. LAELAPS. APOLLONIUS. THEON.

THEON. SEquerisne veterator? trudite. APOL. Nihil est opus.
Sponte sequar. FAB. Captus Apollonius adducitur.
ARR. Quare ad tribunal rursus. STOR. Nisi totus oculus
Fuissem; et hic Laelaps, nisi quantus quantus est;
Nasus fuisset, haec anguilla evaserat.
LAEL. Nimirum Christianum qui norit probe
Vel unum, novit omnes: qua vel rimula est,
Evadunt et vanescunt, nisi centimanus es.
THEON. Hunc sisto, Praeses, impostorem: hic est mei
Frartis [(transcriber); sic: Fratris] , tui Philemonis corruptor; hic
Docuit ridere Deos; hic fana, hic spernere
Tura, hic Christum colere; hic me reque Philemonis
Egere; hic urbis lusum et risum perdere.
Redde mihi fratrem, impostor; redde Praesidi
Philemonem; redde suum plebi gaudium:
Nam his ego te nunc criminibus accuso omnibus.
Tu Praeses vindica hanc iniuriam meam,
Tuamque vindicasti. ARR. Quid ais perfide?
Taces? et vera haec crimina esse, silentio
Fateris? Edissere nomen. APOL. Apollonius.
ARR. Nempe ille, qui metu perculsus fugeras?
Qui ne morerere. vestem cum Philemone
Mutaras? peponem ignavum! Christus si hoc tuus


page 81, image: s081

Resciscat, utique ut desertorem puniet:
Quid ais? APOL. Pudore lingua iusto se impedit;
Rubor est in vultu, ingens in praecordiis dolor:
Eo fit, aegrius ut loquar. Convitiis
Ne parce, Praeses; timidum, profugum, perfidum
Desertoremque appelle, et nondum etiam omnia
Dixisti: hos mereor titulos, nec solos. Pudet
Fecisse, quicquid feci. Habes, Praeses, reum,
Quod gratulere, confitentem. ARR. Ceterum
Te Christi e gratia excidisse iam vides!
APOL. Video; doleo; erubesco. ARR. Quod ergo proximum est,
A Iove nunc gratiam isto, si sapis, ineas.
APOL. Christumne ego iterato infelix deseruero?
ARR. Semel est desertus. APOL. Plus igitur satis est. semel.
ARR. Iam te odit ille, APOL. Mereor. ARR. Et tu illum oderis.
APOL. Ah, non meretur. ARR. Atqui hostis tamen est tuus.
APOL. Dominus imo meus, et pater, et DEUS meus.
ARR. Ergo patrem tu tuum? ergo DEUM deserueras?
APOL. Pudet, dolet: maculamque hanc sanguine eluam.
ARR. Et speras posse te redire in gratiam?
APOL. Spero, etsi non mereor. ARR. Ita facilem putas?
APOL. Non puto, Praeses; scio. Verbo placari potest.
TERT. Mira haec est, Christiani. vestra beatitas,
DEUM si adeo habetis propitium, ut dicitis.
FAB. Age tu proinde, et ture sacrifica Iovi.
Nam etsi irascatur Christus, placari potest.
APOL. Vel ideo non laedam, quia placari potest.
Nam cur DEUM mihi tam facilem irritavero?
Amabo, venerabor, colam: et quicquid pius
Facere formidabam, facere nunc gestiam.
ARR. Satis est nugarum. Sacrifica, aut Philemonem


page 82, image: s082

Tuum sequeris. APOL. Id dudum unice volo.
ARR. Ita dii deaeque perdant pertinaciam
Hanc improborum! morte terrentur minus
Quam vita. Frangam hanc moriendi libidinem
Tam barbaram, negando mortem. Tollite
Scelestum, et cruciatibus interim acerbissimis
Laniate: in vincla meo e conspectu abducite.
APOL. Tandem o tandem admittito carcer Apollonium;
Da cupido beneficium, quod nuper ne dares
Timebam. ARR. At tu provise, quid Philemone
Agatur! an devique confixus perierit.

SCENA VI. DROMO. ARRIANUS. TERTULLUS. FABULLUS. III. SAGITARII, Cum ceteris.

DROM. IN Thessalia sumus; aut in primi nominis
Magum e Thessalia incidimus, Praeses. ARR. Ecquid est?
DROM. Sine me, respirem. ARR. Evasitne aliquo flagrio?
DROM. Nusquam. ARR. Quid igitur affers ominis mali.
DROM. Philemon immortalis est. ARR. Intelligo;
Is, quia semel oppetiit, porro mori non potest.
DROM. Hercle est et immortalis et impenetrabilis.
Tangi, feriti, vulnerari non potest.
ARR. Quomodo? DRO. Stat inter tela tutus, et videt
Volare sagittas laetus. Ut arcus insonant,
Inclamat nescio quem IESUM, ac subito irrita
Falluntur, aut sparguntur in auras spicula.


page 83, image: s083

ARR. Nugas mihi blatis, et commenta somnias.
DROM. An somniare est, dicere siquid videris?
SAG. 1. Iupiter ut grande est, quod vidi miraculum?
SAG. 2. Pharetram vacuefeci omnem, tela perdidi,
Manus lassavi, dum interim effeci nihil.
SAG. 3. Ma\ di/a: Si Apollo adsit iaculator ipsemet,
Operam omnem ludat. SAG. 1. Horret arbor spiculis,
Caret Philemon. Terra telis obsita est.
SAG. 2. Haerent illusae in aere sagittae, et stupent.
ARR. Nec pergitis ferire? TERT. Hae sunt praestigiae.
SAG. 1. Nihil reliquum est mihi, quo feriam; si accessero,
Quo feriar erit. ARR. Non impero mihi, quin eam,
Et vel portenta haec, vel mendacia videam.
TERT. FAB. Sequimur. DROM. At ego non suasero. Nam mihi comae
Steterunt, cum spectarem; nusquam a spiculis
Securus: quanto enim eram ab illis remotior,
Tanto propior eram. Ita, dum nil Philemonem
Terrebat, me atque meos terrebant omnia.

SCENA VII. ARRIANUS, cum iisdem. PHILEMON. SCRIBA.

ARR. IUpiter, interii, interii. SCRIB. Quem audio strepitum?
ARR. Evellite cito. DRO. Vox quidem haec est Praesidis
SCRIB. Procurrit ipse. ARR. Heu me, heu me, heu me! SCRIB. Quid enim accidit?


page 84, image: s084

TERT. In alto pensile telum haerebat aere.
SCRIB. Telum? TERT. Istuc, quod vides. Id ut suspexerat
Supinus Praeses. SCRIB. Male iam formidat animus.
TERT. Repente telum, in illum, ab alto decidit;
Et dexterum illi continuo expunxit oculum.
SCRIB. Oculum? hem, quas artes Christiani calleant?
ARR. Heu me, heu me. Properate aliquis; et huc medicum mihi.
SCRIB. I, Curre Dromo. ARR. Non fero dolorem luminis
Effossi: crescit momento impotens dolor.
Heu me, heu me. FAB. Fortiter praeses, uti te decet.
ARR. Dolor decorum non observat. Nondum adest?
SCRIB. Quis vero? ARR. Medicus. In furorem mox agar.
Ite, urite, carpite, lacerate Philemonem.
Parentate dolori meo: inferias date
Oculo. TERT. Audi Praeses, ac prius quam occideris
Philemonem, roga oculum tibi, quem eliserit,
Redhibere. Mira hominum istorum est scientia:
Quid si et Philemoni aliqua etiam hasta est Pelias?
ARR. Tun' illum carnificem meum, vis ut rogem?
TERT. Necessitas subinde vel imis supplicat.
ARR. Vincor dolore, ut, quid me deceat, nesciam.
Reducite parricidam: ite citi, currite.
Succumbo: nec pro parvitate vulneris
Dolor item est parvus. Si caput a cervicibus
Resecetur, non equidem tam impatienter feram.
SCRIB. Philemon age, quaeso, et miserare Praesidem.
PHIL. Christum roget meum; lubens miserebitur.
ARR. Perii totus, nisi me Philemon adiuvas.
Redde oculum, quem extinxisti, dexterum mihi.
PHIL. Iovem rogares, si illum crederes Deum.
ARR. Qui expunxit oculum, par illum est mihi reddere.


page 85, image: s085

PHIL. Non sum Deus, ut reddam oculum, quem non fecerim.
ARR. At qua nocuisti arte, illa eadem me iuva.
PHIL. Facerem in praesenti, nisi magicum quid crederes.
ARR. Obsecro iuva; ni vis ut me dolor enecet.
PHIL. Non enecabit. Sed tu, simul ego obiero.
Ad funeris mei tumulum contendito,
Atque indidem, appellato Christi nomine
Pulvisculum legito, oculisque aspergito,
Valebis. ARR. Quin praesentem medicinam facis?
PHIL, Non est ex re tua Arriane. ARR. Quid ergo agam
Differre dolor opem promissam non sinit.
I, lictor, atque Philemonem funus face;
Adde et Apollonium, poenae atque noxiae
Socienum [Reg: Sociennum] . Namque aut me Philemon decipit.
Tum puniatur. Aut verum dicit mihi,
Tum medicetur. STOR. Quo supplicio illos me iubes.
Mactare? ARR. Christiani causa nominis,
Capita amputato. PHIL. Christe iam me intelligo
Felicem. Hanc mortem optavi: hunc socium quaesii.

SCENA VIII. SCRIBA, cum suis. APOLLONIUS. PHILEMON.

SCRIB HUc adducite Apollonium, Laelaps, Dromo.
At tu Philemon, per si quae fuit mutui
Necessitudo amoris, resipe, dum potes.
PHIL. Non possum, amice, non volo. SCRIB. Quid proderis?


page 86, image: s086

PHIL. Ah nescis, nescis, Christum habebo: sidera
Habebo; habebo gaudia, cuiusmodi oculus
Nusquam ullus vidit: haec videbo gaudia
Ego; haec habebo. SCRIB. Non habebo eadem et ego?
PHIL. Si Christum haberes. At prodit Apollonius.
Da hanc veniam, ut mutuos nobis, utque ultimos
Liceat ire in complexus. SCRIB. Dummodo sint breves.
APOL. Te ego. mi Philemon, o carum Christo caput.
Te ego comitabor? PHIL. O mei auctor gaudii,
Apolloni! APOL. O mei et tu! PHIL. Sine te perieram.
APOL. Sine te ego. Iam, iam demum est, cum Philemonem
Me factum non pudet. PHIL. Sed et Apollonium
Iam delectat factum esse me ex Philemone.
Salve o mi ductor, o mi comes, o mi omnia.
APOL. O mi Philemon, exemplum meum, vale.
Ad Christum abimus: vivere taedet; mors placet.
SCRIB. Nusquam hos animos, sub mortem, nusquam haec gaudia,
Nisi inter Christianos esse comperi.
PHIL. Nunc, quo lubitum [Reg: libitum] est, ductate. SCRIB. Hac me consequimini.

SCENA IX. ANGELUS. CHORUS.

ANG. SOcii felices, dum Philemon plectitur
Cum suo Apollonio: illis nos victoriam
Aggratulemur. O quanta est felicitas
Amborum? Cum inferos certatim quaererent,
Ignari ad superos evasere. Scilicet,


page 87, image: s087

1. Hac se vindicat, hac, Olympus ira;
Ignaros capit, allicit fugaces.
Invitos rapit, attrahit rebelles,
Ut, quae sidera fugerant, adorent.
2. Qui Christum modico paratus aure
Mutato voluit negare cultu,
Christum Memnoniis repente coepit
Imperterritus anteferre gazis.
3. Unum qui trepido timebat ore
Contemptis rogitare Numen aris,
Iam, toto licet ureretur Orco,
Unum Numen adorat, unum anhelat.
4. O qui tam placidam timetis iram.
Hanc nos omnibus imprecamur iram,
Ut qui spernitis et timetis astra,
Quicquid spernitis, illud impetretis.
Iam parat e corpore excedere, Philemonis
Anima victrix. Nos imus, eamque ad sidera
Comitamur. Ah quam saepenumero sidera
Alias incomitati revisere cogimur!

SCENA X. QUIRINUS, cum familia, et Christianorum comitatu.

QUIR. O felices animos duorum militum!
Iam debellastis, iam triumphum ducitis.
Nos humiles animae, necdum caelo debitae
Terras amamus: felices quod corpora
Licet eorum tenere, quos caelum tenet.
Haec capita, haec ossa, adhuc recenti sanguine


page 88, image: s088

Perfusa, nescio qua insperata Praesidis
Venia, sum nactus. Abist enim iam carnifex.
Abiit satelles, abierunt omnes: ita
Haec praeda obvenit mihi: urinam et praeda ipsemet.
Sim talis! o contra aurum chara lipsana,
Subite modicas aedes: humilesque tumulos
Ne detrectate. Quando nequii sanguinem
Una profundere; hic iam instituam lacrimis
Iuxtim madere. Quod si Praeses nesciet,
Hic mihi colemini. Quod si resciverit,
Nihil terrebor, Martyr ero apud Martyres.

SCENA XI. STORAX. ARRIANUS, cum suis. SCRIBA. CONSTANTIUS. DORYLAS.

STOR. ABisse me rebantur Christiani: Ego
Eminus in occulto arbitros habui oculos
Quid fieret; quis furtive funera raperer.
Hoc quippe negotium dederat praeses mihi.
Atqui hem! quam confidenter! ut si publico
Decretum edicto foret; ita omnes propalam
Venere, rapuere, abiere; Quirinus etiam:
At quo malo id suo fecerit, intelliget,
Ubi Praesidi narraro. Et eccum Praesidem.
ARR. Crescit mora ipsa dolor: in proximo enicor.
Nisi est, qui oculi dispuncti vulnus ociter
Medicetur. Tu explorasti, quis diripuerit
Cadavera/ STOR. Sagacissime. ARR. Duc ilicet.
STOR. Qurinus in aedes vicinas illa abdidit.


page 89, image: s089

SCRIB. Quirinus? i satelles, aedes occupa;
Perrumpe lictor, quaere siquo abstruserit.
ARR. Non differo: sequor intro: perdoluit mora.
CONST. Iam capti eramus, nisi alio alii fugerant.
Et ego hac eruperam. Unus cum patre substitit
Marinulus. DOR. Fuge Constanti, fuge: periit
Marinus; iam a lictore comprehenditur.
SCRIB. Vincire iusseram Quirinum: prohibuit
Praeses. Nescio quid sit faturum! corpori
Philemonis cruento pronus accidit.
Ego impatiens spectaculi eius exii.
STOR. Iupiter, o Iupiter! quid hoc miraculi est?
SCRIB. Intusne? STOR. Intus. Vix modicum praeses pulverem
Admorat vulneri, nomenque quod solent
Clamare Christiani, vix clamaverat,
Coiit vulnus, redit oculus, valet, videt.
ARR. Christe DEUS es; tandem ah tandem scio, DEUS es.
Abite Ioves, abite; mihi, Christe, DEUS es.
O Numen unum, o unicum Numen mihi.
Ignosce Christe perfidi crimen animi:
Ignosce caedes, quas patravi noxius:
Hausi tuorum sanguinem improba manu,
Hausi innocentem, fateor; sed dolet, pudet.
Meum reponam ego, meum ego rependam tibi.
Sint utinam mille corpora mihi; singulas
Tibi guttas, totis pensitabo congiis.
Iam nunc in hoc vestigio, iubeo Deos
A me Deasque facessere: iubeo vinculis
Absolvi Christianos; iubeo sidera
Salvere; iubeo valere mortualia.
Quantum odi Christum, amabo. At qui imperio meo
Eundem odistis, eundem et amate nunc meo
Imperio: nihil unquam imperavi iustius:
Nec vos vero unquam, si quidem parebitis,
Dicetis ulli paruisse suavius.