12 April 2004 Angela Reinthal (spell check), Ruediger Niehl (tagging)
typed text - simplified structural tagging (no speaker tags) - no semantic tagging - Morpheus spell check
19 July 2004 Ruediger Niehl
worked in corrections supplied by Clemens Mueller (in last play: Josaphat)

STERTINIUS PROSCRIPTUS. PRO DRAMATE SCHOLASTICO DATUS LUCALIBUS IN GYMNASIO MONACENSI.

ARGUMENTUM DRAMATIS.

IGnoscet benevolus Lector, si nobilibus argumentis, quae praemisimus, et quae cuivis Scenae sint suffectura ad plausum, nunc veluti leve quoddam e)pi/metron addamus STERTINIUM istum, omnium bonarum literarum iuratissimum hostem. STERTINIUM, inquam, quem quia. Bidermannus noster sub finem Annis Scholastici, cum pro more omnibus Gymnasiis nostris recepto, bene meritae Scholarum Iuventuti Praemia distribuerentur, protraxit quasi obtorto collo in Theatrum, non sine plausu fructuque eiusdem Iuventutis. Ut autem no veris hanc pestem, STERTINIUS iste torporis et Ignaviae germana soboles, iam pluribus annis


page 381, image: s381

perdite grassatus in florentissimam Iuventutem Gymnasii Monacensis, magna cum multorum Adolescentum strage, pernicieque bonarum literarum, tandem a Labore in Ius vocatus, causamque dicere ad Tribunal S. Hieronymi, Praesidis et Patroni perpetuis omnium Studiorum, coactus, acriter instante Adversario, cum non haberet admodum, quo se defenderet, causa cecidit, iudicio tanti viri condemnatus. Sententia in cum lata, ut solum verteret, eos Adolescentes, quos tenebat in vinculis, captivitate exsolveret. redderetque liberati, deinceps Labori mancipes futuros; insuper etiam Iuventutis, omni commercio abstineret, et ad millesimum ab Urbe lapidem perpetuum exsularet. Paruit tum ille quidem legitimo iudicio condemnatus, et cum omni suorum coetu in exilium est deportatus. Sed credunt permulti, et pervulgata fere omnium est opinio, dudum illum non hic tantum, sed et alibi, ubi simili proscriptione notatus est, postliminio ad veteres suos Tribules. rediisse. Unde speratur haud leve operae pretium laturus, quisquis nunc temporis, exemplo P. Bidermanni, causam instauraverit, et ubique locorum hunc reum in idem forum Hieronymianum retraxerit, atque istum perniciosissimum hostem bonarum Artium ad Caucasi saxa in ultima Scythia condemnari, et illic una cum Promotheo [(transcriber); sic: Prometheo] aeternis vinculis religari curaverit.


page 382, image: s382

Interea dum hoc fiat tu, bone Lector, boni consule hanc qualemcumque nostram operans, qua permittere noluimus, ut quidquam eorum posteritati periret, quae sciebamus, ab erudito P. Bidermanni calamo prodiisse. Tibi autem si non vacat haec pauca legere, non sit saltem lubido illecta condemnare; Erunt fortassis alii, quibus haec non omnino displiceant, etsi credam non defuturos plures, qui spernant. Inter Virgilii tamen Maronis opera, nec Culicem, nec Moretum, quantumvis humilia argumenta, spernenda putant Viri docti; et Passer Catulli inter plurimorum manus circumvolat; nec post divinam Aeneida, post Peleum et Thedita dedignantur Reges Literatorum haec legere; neque eos paenitet operae, tametsi in vilissimis collocatae, quia Principes Poetarum non poeni tuit illa scripsisse. Ceterum superest adhuc in isto quasi supremo limine Operis, quod te monitum velim, mi Lector; Nimirum a non-nemine e Mariophilis additam esse appendicem huic STERTINIO, quae non sit P. Bidermanni: est tamen eiusmodi, ut si viveret etiamnum P. Bidermannus, nisi me omnia fallant, eam ultro civitatis a se conditae iure donasset. vel ob solam argumenti nobilis praerogativam. Est Ode longiuscula, minutis versiculis complexa minimam partem laudum maximarum sacratissimae Deiparae Virginis. Longe ultra primam destinationem


page 383, image: s383

Auctoris crevit Carmen sub calamo, magis affluentia materiae et felicitate uberis argumenti, quam scribendi pruritus, aut sterilis alioqui venae redundantia; uti in metalli fodinis contingit, quando vena beatior in montibus Potosinis, locupletat insperatis divitiis attonitum fossorem, quantumvis cetera inertem, et operis fossorii facile saturum; haec tamen inopinata felicitas suaviter extendit laborem, sua lucra sub pigro ligone crescentia, admirantem. Et quis unquam Poetarum serio voluit laudare MARIAM, et tamen post paucos versiculos, et quasi in vestibulo adhuc operis, pervenit ad finem? Quis autem enavigavit Oceanum immensum spatio paucarum horarum? Vix triennium suffecit felicissimis Nautarum, Draconibus et Magellanis. MARIAM autem Oceanum esse omnium laudum et Gratiarum experti sunt omnes, quotquot in eo navigare coeperunt; qui semel ingressi hoc pelagus, ubique aequora, non facile alibi littus, nisi in eo portu invenerunt, in quem velis remisque omnes contendimus. Eccui autem aliquando fastidium fuit, inter rosas aut mella diutule versari? Certe nec in roseto spinae, nec inter mella quamvis acres aculei aut tela ferocia apicularum, quemquam ad periculum usque lancinarunt. Imo auferunt sensum omnem cuiuscumque molestiae, et hic et illic blandimenta negotii, quod exercet sic occupatos,


page 384, image: s384

et rerum mollissimas tractantem si quid etiam occurrit, quod pungat, ipse propemodum iam dolor delectat, compensatus voluptate blandissima hinc odoris, illinc saporis. Quid mirum, si idem contingat modulantibus laudes Magnae Matris, cuius conversatio cum taedium non habeat, durus non potest esse labor, qui illi honorandae impenditur a sincere amantibus, cum amoris attactu omnia dulcescant. Quod si nihilominus Poeta videatur excessisse metas brevitatis in laudandi Virgine, nunquam sat is laudata, cogitet benevolus Loctor, STERTINIUM istum, alioqui sat is brevem, aliquid spatii reliquisse laudandae DEIparae; nisi forte inconcinnum sit, ut accrescat Reginae caeli, quod Torpori atque Ignaviae fuerit detractum. Alioqui quis erit ex Mariophilis, qui non in culmine felicitatis ponat, si possit in laudibus DEI Matris non modo consenescere, sed et mori? Et hoc solum sufficere potest ad excusationem prolixitatis.


page 385, image: s385

DRAMATIS SCENA I. LABOR.

LAB. ITane ille me? Ita ille meos? Ita miseris modis
Familiam omnem, domum omnem. rem omnem perdere?
Et quem ego ne inter servitia quidem tuleram, ei ego
Servitium esse? Vel hodie ego nomen desinam
Meum, vel belluam hanc ulciscar. Sed cui,
Et quibus haec querar infelix? Tanquam meas
Se quis ob iniurias rumpat? Querar tamen.
Et hanc dolori faciam medicinam meo.
Nam LABOR ego sum: non ille quidem, quem sordido
Et plus plebeio amictu ferme pingere
Solent pictores, aut poetae fingere.
Apage te has sordes ruris et inficetias.
Quippe ingenuus sum LABOR, et solum Musicas
Ad artes factus. Horum ego iuvenum incenderem.
Ut devincirem mihi, ut ad magna incenderem.
Ut otio praeriperem, ego nunquam destiti
Promittere praemia, gloriam, libros, opes.
Quaeque alia solitus sum meis alumnulis
Praestare quondam. Sed quid effeci modo!
Iam dicor imposuisse; et adolescentiam
Vestram meracis elusisse fabulis.


page 386, image: s386

STERTINIUS hostis interim vester, meus,
Exsultat victor, me triumphat, et suos
Fucorum inertium ostentat mihi greges:
Viden', inquit, ut ille, et ille, et ille, qui nihil
Operae probae fecerunt unquam, perpetes
Qui ferias egerunt, qui solidos dies,
Solidasque noctes stertere, qui numquam libris,
Nunquam Musis operati, semper somniis
Nutriri consuevere; ut, inquam, illi modo
Nihilo sunt infeliciores ac tui:
Quos pernox, perdius ad incudem exercuit
Conatus? Nempe uti carere praemiis
Tui hodie possent, toto illis anno fuit
Laborandum; hoc pridem mei otiando habent.
Haec taliaque convitia porro non fero:
Eo questum. Michael Superi Princeps gregis,
Huius Lycei Tutela est. - - - - - -

SCENA II. STERTINIUS. OTIUM. AMELIUS. ENDYMION. AMUSUS, Cum sociis.

STERT. ITe ociter, - - - - - -
Properiter ite; OT. Ite, ite. Haud intelligo
Quam linguam tu loquare. Sedere, accumbere,
Iacere didici. Ire. properare, currere,
Graecum est mihi, non intelligo. Testudo sum,
Si nescis. STERT. Atqui id est necessum. OT. Atqui id mihi
Non est necessum. ENDYM. Male Stertinio huic; meridie


page 387, image: s387

Vix etiamdum exacto, iam a somno me excitat:
Ecquid enim tibi tam mane vis? STERT. Curanda res
Naviter et sollerter quaedam. OT. Hui nobis? STERT. Tibi
Tibi Otium! Atque Endymioni huic, atque Amelio huic.
AMEL. Omitte curas, Stertini; apage hinc solertias,
Ad nomen enecor: absiste, non fero.
Si est quod de somno inertiaque consulas,
Recte advocasti. Aliud familia haec tua nequit.
STERT. Atqui alius iam debebit. END. Quid enim illud aliud?
STERT. Laborare et sudare. END. Cui fini aut bono?
STERT. Ut paribus illa quoque donetur praemiis.
AMEL. Quis enim alius donatus hodie est praemiis
STERT. Etiamne rogas? Nempe LABOR, nempe Alumnuli
Laboris. END. Illi praemiis? STERT. Inaniis
Nimirum, affaniis, offuciis. Libros
Sperare iussi et gloriam; modo sentiunt
Frustra sese esse. AMEL. Ergo quicquid nos otio
Captamus, illi praestinant sudoribus?
Huc adeste iuvenes
Divites et pauperes,
Advolate celeres,
Et calcate codices.
OTIUM. Lacerate carmina
Iuventutis tormina,
IND. Fugite examina
Capitum gravamina.
STERT. Calamos confringite,
AMEL. Nihil prorsus pingite.
OTIUM. Neque iam distinguite,
END. Nugas meras fingite.
OTIUM. Otio torpescite.


page 388, image: s388

Somniando crescite,
Litteras facessite,
Ferias capessite.
END. Qui vivit in laboribus.
Corrumpitur doloribus,
AMEL. Abite ab his foribus,
Quid vobis cum his moribus?
AMUS. CUM SOC. Ubi tam bellum, (o bellum) poema pangitur?
Quin imus socii; et propius hos Amphionas
Audimus? Obsecro vos, melos hoc absolvite
Quod occepistis: nam oppido id quidem placet
STERT. Vos mane summo surgite,
Dum genae adhuc turgidae,
Totis diebus scribite,
In noctem usque discite.
1. AMUS. Nolumus, absiste, nolumus; aliud cane.
2. NOn itidem haec, sicut primula vestratia placent.
STERT. Quippe Labor haec suis alumnis accinit.
AMUS. At vos quid vestris? STERT. Haec, et mille talia.
Corpus somno sternite,
Neque lucem cernite;
Totas noctes stertite,
Latus nunquam vertite.
OTIUM. Quando est diluculum,
Et velletis plusculum;
Abdite corpusculum,
Usque in crepusculum.
AMUS. Haec, socii, amemus. Nunquam simile odarium
Labor depangit. Sed amabo, quinam genus?
Unde domo estis? Nam mihi praequam beatuli
Paretis. STERT. Ego Stertinius, duco familiam hanc;
Semper dormimus, feriamur, stertimus.
AMUS. Quantum operae est autem vestrae pretium? OT. Quantulum est


page 389, image: s389

Vestro Labori. AM. Quomodo? OT. Numquid annuam
Inter castra Laboris vos fecistis operam?
AMUS. CUM Soc. Sane annuam. OT. Et quid accepistis praemii?
AMUS. Nihil hactenus, licet ageremus omnia.
END. Et nos nihil agendo, idem habemus praemium.
AMUS. Valete Laboris castra, valete in posterum,
Si tanta dabitur merces feriantibus,
Quanta laborantibus daretur. OT. Etquid et
Vos adolescentes itis in hanc sententiam?
Nam praemia, quae hodie exspectatis, nulla sunt.
AMUSI SOCII OMN. Imo imus, imus. STERT. Hac ergo mihi comitamini.

SCENA III. MICHAEL.

MICH. LOci Tutela, iuventaeque huius arbiter,
Praeses, praestesque Michael, adsum: et mei
Quid agant clientes, imo quid hactenus egerint,
Reviso; ah quoties et non visus adfui?
Quoties notavi vos, notatus nemini?
Videbam alios, cum strenue, cum naviter
Obtemperarent legibus, quas huic ego
Lyceo pridem dixeram. Et o bona indoles
Sic adolesce, inquiebam, ac spem quam modo facis,
Ne incide; magna te manebunt praemia.
Alios videbam paullo sequiora [Reg: sesquihora] facere,
His, qua licebat ingemiscere, aggemui,
Miseratus illos, ut qui nescii suae
Felicitatis, partem aetatis optimam
Abuterentur, et o dicebam, ut quondam ii


page 390, image: s390

Frugi essent, atque ab hac animi socordia
Recederent. Sed haec vota fuerunt mera,
Re destituta, nec eventu felicia;
Pergebant illi, illisque susque deque eram.
Alios rursus videbam, qui etsi litteris
Sese indulgebant maxime, nunquam tamen
Cur indulgerent, aut qua fini discerent.
Considerabant; et ego, o isti sanctius
Studerent, inquiebam? Nec laboribus
Tam seriis, tam vanam et fluxam quaererent.
Mercedem. Nam in Scientia scientiam
Si solam spectes, iam periit labor tuus,
Periit conatus, perierunt horae et dies.
Ita enim et veteres solebant illi, Tullii.
Marones, Livii vestri, milleque alii,
Qui modo laudantur ubi non sunt; ubi vero sunt,
Cruciantur. Ah ne tu mea adolescentia
Olim etiam cum illis. Sed quid cesso singulos
Scholarum Genios singularum arcessere?

SCENA IV. MICHAEL. TUTELA RHETORUM. POETARUM, SYNTACTICORUM ET RELIQUI SCHOLARUM GENII.

MICH. ADeste caelitum phalanx, socia cohors;
Huius qui Athenaei curatis indolem,


page 391, image: s391

Musisque praesidetis Monachiensibus.
RHET. Adsumus, o magni magne princeps aetheris,
Quid imperas. MICH. Alumnulis vestris eo
Consultum. RHET. Id nobis gratulamur. Nec alius
Quicquam adeo avemus. MICH. Annus hodie finiit,
Quem Musico vestros in opere ducere
Ephebos iussi. Observitastis sedulo,
Quas quique res id temporis actitaverint?
RHET. Omnes non tantum accurate aestimavimus,
Ut oportuit: sed singulas res insuper
In acta transmittere distincte studuimus.
MICH. Ergo rationem inite, et plane calculos
Subducite. Seorsim quot quisque desides,
Quot et sollertes; quot malos, quot item bonos
Numerarit! quos donandos deinde munere,
Quos et aliquo mulctandos infortunio
Censuerit. Neque enim impune erit iis, optimas
Horas qui in otio duxere: luent mihi,
Luent. RHET. Cum. Soc. Ah nondum. Iam fortasse corrigent
Male coepta: differ interim has minacias.
MICH. Probos tamen navosque nominarier
Mihi volo. RHET. Istud facturi sponte iam sua
Eramus quisque. MICH. Ergo accurate. RHET. Cum Soc. Uti iubes.

SCENA V. MELETERIUS. VIGILIUS. LABOR.

MELET. QUis mihi meum monstrassit herum? Haccine abierit,
An illac? an neque hac, neque illac? Nam illum ego


page 392, image: s392

Tota urbe dudum quaerito, nec uspiam
Est invenire. Heus vos, nemo est qui viderit
Laborem? In compitis fui; at nusquam Labor.
Omnes plateas exii; at nusquam Labor
Per omnia fora deerravi; et nusquam Labor.
Visi ad tabernas; verum neque inibi erat Labor.
Scholas aditavi: at nusquam, et nusquam, et nusquam erat
Labor, Otium si quaererem, passim otium
Etiam in negotio invenirem. at eccere,
Vigilium; et hic eundem quaesitum iverat.
VIG. Eu(/rhka, eu(/rhk'; Hui quantis sudoribus
Mihi stetit istaec inventio? MEL. Sodes, ubi
Ergo invenisti? VIG. Dicam. In humili tugurio,
Ubi extremae inopiae puer, male conditos
Elucubrabat versus; membranae ingerens
Ingenti carmen; quo, ut ferebat, iusculum
Liquidum emptitaret. Haerebat lateri Labor
Intereadum, et monebat ne desisteret;
Nam Endymion accinebat illi altrinsecus,
Frange miser calamos, meditataque praelia rumpe,
Qui facis in parva sublimia carmina cella.
MEL. O ludionem ignavum: ita omnes scilicet
A recto avertet? Sed numquid sequitur Labor?
VIG. Eccum tibi ipsum. LAB Proximum est, ut nuspiam
Mihi locus superet. otium undique et undique
Occursat, et infelix Stertinii manus.
Meque loco pellit: et parum habet, illudere;
Quin eiam [(reading uncertain: etiam)] ephebos mancupi [(transcriber); sic: mancipi] pridem meos
Ad sese illectat, ac letali ignaviae
Torpore fascinat. O supremae curiae
Aliger, huiusque princeps moderator gregis
Haec Michael vides, et interim taces?


page 393, image: s393

SCENA VI. MICHAEL. LABOR. MELETERIUS. VIGILIUS.

MICH. QUae te querelae, quae te lamenta occupant,
Labor? LAB. Ah rogas? paullum erit, et Bacchanalia
Vivent plerique. Endymionem iam adeo mihi
Et Otium contendunt; imo praeferunt.
Nihil differre clamitant, probum improbo,
Pigrum laborioso, residem strenuo.
MICH. Ecquae illis causa tam stultae est sententiae?
LAB. Una illa, quod vident et fucos desides
Et navas indoles, utrosque praemiis
Hodie privari. tantique esse inertiam
Quanti et solertiam. MICH. Habe animum bonum, Labor;
Faxo hodie intelligant, quantum inter desides.
Interque industrios intersit. VIG. Ego vigiles
Et inconnivos in noctem plurimam oculos
Exercitarim? Ego gallicantum cum meis
Alumnis iam vigil exspectarim? Interdiu
Atque internoctu omnem quietem excluserim?
Nec aliud tamen effecerim, quam ut cum noctuis
Hisce, et cum somniantibus contenderer?
Hanc prohibe, o caeli princeps, contumeliam.
MICH. Prohibebo, ne cruciare. MEL. Alioquin et meis
Male consuleretur lucubrationibus:
Nam quorsum ego curis me conficerem? Cui rei
Meditari, commentari, libros volvere
Iuxta ac revolvere tanto opere conniterer,


page 394, image: s394

Nisi ut ab ignavo Stertiniorum somnio
Dignosci quandoque et discerni possiem?
MICH. Quin iam iam eximius ut sis, effectum dabo.
Tu, Labor; intende Stertinio litem, ac palam
Accusa: Quaesitorem causae exstempulo
Sufficiam, Hieronymum aulae istius nobilem
Tutelam: hic ille vobis ius dicturus est.
OMN. I felix, et tuos serva clientulos.

SCENA VII. LABOR. VIGILIUS. MELETERIUS. STERTINIUS, Cum suis etc.

LAB. ERgo evoca Meleteri illisce ex aedibus
Stertinium, ut quam diem illi dixit Michael,
Edicam, ne dum causa agenda est, dormiat,
Qui mos est illi. MEL. Stertini foras, foras.
LAB. Stertit etiamnum pecus: at tu clama altius.
MEL. Prodire Stertinium Labor, et Meleterius
Et Vigilius iubent ad sese foras. Foras.
STERT. Quis inquietat, hancque suavitudinem
Quis turbo turbat? Agite vos ab aedibus:
Nihil hic negotii est. VIG. Imo est. STERT. Nihil est, inquio [(transcriber); sic: inquiro] .
VIGIL. Faciemus igitur esse. STERT. Cui? VIG. Tibi, tuis.
STERT. Abeste; sinite me otiari hoc otium.
LAB. Non sino. Iam in ius vocamus. Vadimonium
Tibi est obeundum; ita quidem aulae huius imperant
Patroni Tutelares. STERT. Quos mihi dictitas


page 395, image: s395

Patronos? LAB. Nullos equidem tibi: nam hostes tuos
Liquido esse constat. Quis enim te non oderit?
STERT. Quis imo te? Nam amicos ego sicubi meos
Numerare voluero, nunquam hodie desinam,
Tu si tuos, voles, nunquam hodie incipies.
Viden' ut hac de corona omnes mihi annuant?
Viden' illum, extremis inibi qui subselhis [Reg: subselliis]
Diducto ore oscitat? Ille mavult in meis
Vel esurire castris; quam in tuis gulam
Propitiare. Ecquid verum dixi? Te, puto
Te, te; qui retro spectas. An non stertere
Diem ipsum mavis, quam horulam unam discere?
Recte: annuis. O mi adolescens, non solus hanc
Iniisti mecum gratiam: Legionibus
Totis amicos numero. Et hic mihi neminem
Tamen favere criminatur. Quin doce
Iam et tu, si quos habes forte necessarios.
LAB. Docebo, sed post paullulum. STERT. In praesentia
Doce, inquam: monstra ex omni hoc numero, quem putes
Amicum? Nempe pudet rogare. Tuam vicem
Equidem rogabo. Tun' es, qui laborem amas?
Tacet. An tu? Tacet. An tu? Tacet. Nun tu? Tacet.
STERT. Cum sociie. Tacet amicitia,
Muta sunt officia:
Labor dum laudabitur,
Nemo quicquam fabitur.
Vis habere socium,
Quaere tibi Otium.
Nusquam cibus deficit,
Ubi somnus reficit.
MEL. Triumphate licet; nondum decretorio
Perfuncti discrimine; nec plane iudicis
Minas lusuri. Comparendum est illico:


page 396, image: s396

END. Nihil moramur; ibimus clientulis
Stipati mille, milleque favitoribus.
Aut iure vincemus. aut multitudine.

SCENA VIII. S. HIERONYMUS.

EGO ille Hieronymus sum, cuius iconem
In ara hac dedicatam saepe cernitis
Colitisque: Ego unus de huius adolescentiae
Patronis. Ego seu funditatis hic preces,
Adspicio, sive divinis adsistitis,
Adsisto: et vobis Numen propitio. Omnibus
E Superis unus litteras acerrime
Et litteratos diligo. Ea vetus est mihi
Consuetudo. Nam etiamdum in solitudine
Cum degerem, et vastis ambirer rupibus,
Tamen has ambire litteras non destiti.
Imo olim, aetas priusquam in senium vergeret,
Immodicis deperii illas cupiditatibus.
Hinc illa nox, mihi quondam inter verbera
Evigilata; ubi me sisti magno Iudici
Oportuit; ubi me, quum forte dicerem
Hominem esse Christianum, lacrimans audii
Me appellitari Tullianum: scilicet
Profanis in scriptoribus, convenerat
Nihil profanum quaerere. Quare hoc nevelim
Exemplo iuvenes in Musas accendere.
Illum illum me sequantur, quem alternae preces
Et litterae occupabant; quem modo scribere
Sacra, modo lectitare, modo lacrimis
Iuvabat indulgere: quem suspiria


page 397, image: s397

Inter, et inter gemitus videtis pectora
Silice pulsare; illum, inquam, me adolescentuli
Ingenui imitentur, si bene volunt musicam
Operam Iocare. Nam siqui Eloquentiam,
Quam discunt, vertant in loquentiam.
Poesin in lasciviam; si qui stilum
Ad inaniam aptent, ingenium ad superbiam,
Odi, odi, inquam hoc profanum vulgus et arceo.
Nec illi me sibi patronom optaverint,
Nec illos ego mihi clientes dixerim.
Nunc iam me Michael, causam cognoscere
Inter Laborem, interque Stertinium iubet.
Pareo lubens; quando id meis alumnulis
Bene eveniet. Vos. qui mecum estis praesides
Huius Athenaei, partes huc arcessite.
Rhet. et Poet. Ang. Imus vocatum. POET. Solus. Ego Stertinum. RHET. Laborem ego.

SCENA XI. RHET. ET POET. TUTELA. LABOR cum suis. STERTINIUS cum suis.

RHET. TUT. LAbor. quique in Laboris contubernio
Diversitores, familiares, hospites;
In ius eunto: data est in Stertinium actio.
LAB. O mihi meisque optatam lucem! Sequimini:
Atque advocationem adversus otium
Praestate. SOC. LAB. Una omnium causa est: et vincimus
Tecum omnes; et tecum omnes una vincimur.
POET. TUT. Stertinius, quique in Stertinii sive aedibus,


page 398, image: s398

Sive officiis, sive obsequiis; seu servulus
Seu liber; ad dicendam causam in publico
Adsunto; si secus, exsulanto. STERT. Haud terreor
Hac evocatione. Nam et defendere
Meos; et aliis litem didici intendere,
Si qua est necesse. Amici, socii, famuli; ubi
Estis? SOC. Iuxta adsumus; prompti omnem in aleam
Fortunae. OT. Idem omnes nos absolvet calculus,
Idem damnabit. AMEL. NUsquam a te divellimur:
Seu versare dolos, seu certae occumbere morti
Ego obstinavi. STERT. Idem omnes compromittitis?
SOC. Omnes; vivat Stertinius, dispereat Labor.
STERT. Quod ergo bene mihi vobisque verterit,
Eo, collatoque pede cum hoste dimico.

SCENA X. S. HIERONYMUS. LABOR Cum suis. STERTINIUS cum suis.

HIER. AGe Labor, et quas de Stertinio clanculum
Querelas deposuisti, iure publico
Da disceptandas. Aures ego vacuas dabo.
LAB. Si apud eum mihi Iudicem dicendum esset, cui
Ignavam hostis mei indolem, dudum cognitam esse
Non putarem; supersedissem hodie fortassis de meis
Aerumnis conqueri, omnesque impotentis belluae
Iniurias, indicto mihi meisque exilio, tacitus
Declinassem. Nunc quando eum Iudicem nacti sumus,
Qui non pernoverit solum Stertinii huius inertiam,
Verum etiam oderit, magnisque pridem decretis
Iugularit; certam prope in spem venio fore, ut


page 399, image: s399

Hodiernum diem et Stertinius felicitatis suae, et nos
Infortunii nostri supremum habeamus. Tribus te
Criminibus Stertini, magnis, et in hac Musarum
Republica non ferendis, accuso. (Nam levia quae
Sunt, dissimulando ferre malumus, quam quiritando
Exaggerare) Dico igitur te plagiarium esse, qui meos
Mihi alumnos fraude circumventos abduxeris:
Dico impostorem esse, qui praeclaros adolescentulorum
Conatus, quos tollere non poteras, veneficio
Corruperis, et velut Echeneis, tuo contactu, retardaris.
Dico Calumniatorem esse, qui multis me probris
Traducere, atque ex meis iniuriis crescere laboraris.
Quae omnia cum adeo certa sint, ut ne singula
Quidem defendere possis; quibus quaeso te legibus
Hodie postulabo? Memini haud pridem fieri,
Ut numerus eorum iuvenum iniretur, quos hoc hoc
Lyceum educabat; et constitit, censa esse capitum
Mille amplius et quadraginta. Laudanda prorsus
Frequentia, si absque hac Hyaena fuisset. Sed
Vide sis, in eum numerum, quantum hic praedo
Saevierit. Alios enim otio aggressus hebetare, alios
Somno conficere, alios rerum bonarum incogitantia
Prosternere, brevi effecit, ut de castris meis
Transfugere, sub inertiae signis mereri, coepta
Omnia intermittere quam plurimi molirentur.
Fallor enim, aut istic ipse adolescens, quo
Capto immodice gloriaris, nudius primum tertius
Aut quartus inter necessarios tuos haberi coeptus est;
Heri mancupio [Reg: mancipio] adhuc meus? At vide iam, ut subito in
Torporem defluxerit, ut omnem animi corporisque
Vim non remiserit, sed amiserit? Ut vix aliquid
Ingenui liberique hominis retinuerit? Cum is
Certe olim virtutis causa praemiis a me aliquot
Donatus, plura se meriturum prope ostenderit.


page 400, image: s400

Quam ego me daturum? Unde igitur haec illi
Tam repentina defectio? Nisi quod tuis tu illum
Confiliis in hanc amentiam praecipitasti? Nempe,
Qui mos tuus, pessimos quosque non adsciscere
Soles, sed facere; torpetque ad pleraque omnia
Ingenium tuum; in hoc unum excitatur,
Ut doceat torpere. Atque utinam exiguo contenta
Haec pestis, in totam se Rem publicam nunquam
Effunderet? Iam enim plus octiduum est, cum
Sibi non in paucos aliquos saevire sumpsit, sed
Ius etiam in universos arrogavit. Quippe scholas
Propalam Omnes clausit, carmina concerpsit,
Libris interdixit; calamos chartasque deportare,
Sedes Musarum ipsas profanare, vastare, subruere,
Evertere excidere maturavit. Quo ego nomine a te
Stertini, mulctam postulo: A te autem, Iudex ac
Patrone, peto rogoque, uti et hic mihi adolescens,
Et eius similes ceteri transfugae, iure recuperatorio
In meam familiam vindicentur; Stertiniusque ad
Millesimum iam dehinc lapidem ab Gymnasio
Proscribatur. Deinde uti commenta, quibus est
Honorem meum deterere conatus, tanquam
Labori praemia neque deberentur, neque darentur;
Tantundemque inerres habituri essent, quantum
Industrii; ea palam a se conficta esse fateatur:
Mcique [(reading uncertain: Meique)] demum alumni, quorum studium
Operaque per ceras ac libripendes comprobata sunt,
Veteri more, spectante Stertinio, et invidente,
Praemiis afficiantur. Dixi.
SOC. LAB. Ita te omnes obtestamur; serva, quos potes,
Serva clientes, atque ab Stertinio assere.
S. HIER. Habes, quod dicas, Stertini? Per me licet.
STERT. Atqui ego, Iudex, adeo nihil eorum, quae ab
Labore obiecta mihi sunt, infitiabor, ut ea magnam


page 401, image: s401

Partem sponte etiam fuerim dicturus. Nam quae
Alii crimina, ne negando quidem defenderat,
Ego diluam confitendo. Habes ergo Labor,
(Quod merito gratulere) habes reum confitentem.
Quid porro agest eam mihi dicis indolem esse,
Ut ex industriis ignavos reddam. Aliud tu a Stertinio
Exspectabas? Aliud tibi de Otio, de Amelio,
De Endymione promittebas? Fungimur munus
Nostrum, et pro ignavia non ignave, Nemo
Succensuit igni, quod ureret: nemo in hiemem
Declamavit, quod undas glaciaret: natura illis,
Defensio est: accusarem, si a natura desciscerent.
Sed hunc ego adolescentem, huiusque similes
Multos, ac fortassis opinione tua plures, manu
Mea captos, abduxi, Id nimirum tu miraris?
Feci, quod pro ingenio meo debui, feci quod
Potui. Quin tu magis incusas vigilantiam tuam,
Qui tot iactitas curis te septum, tot oculis, et
Inconnivis quidem praeditum, ut quovis Argo
Argutior videare: et has tamen praedas non
Cavisti nequa [(transcriber); sic: nequam] tibi eriperemus? Quae si socordia
Potius tua fuit, vide ne et tu esse Labor desinas,
Et in Stertinii familiam accenseare. Quod extremum
Addis, me commentis meis in tuum honorem
Illudere; id pace tua dixerim, commentum est.
Testabor enim hos adolescentes, quique a te
Iam defecerunt, quique propediem sunt defecturi;
Diem anni vix ullum abiisse, quem inanibus
Pollicitationibus, vanisque spebus non impleris.
Ecquae enim tu illis, ut ad laborandum induceres,
Praemia, quae imo somnia non depinxisti? Annuos
Scilicet labores ementita dieculae huius
Exspectatione solatus es. Aut certe, si vana
Tua promissa non sunt, hodie praemium aliquod


page 402, image: s402

Ostende, et vicisti, Haec ergo quando fecisse non
Puduit, Labor, non pudeat audire, Nihil ultra
Purgo; cetera iam omnia, confitendo refutavi, Dixi.
SOC. STERT. Vicit Stertinius, vicit. Victus est Labor.
HIER. Absistite intempestivis clamoribus,
Ignava monstra; nota est impudentia
Iam vestra; qui etiam ab ipsa vos inertia
Iactatis; maleque vos egisse creditis,
Nisi male agatis. Ite, dum sententiam,
Quam scripsero, praeconis vox pronuntiet.

SCENA XI. OTIUM. ENDYMION. AMELIUS. STERTINIUS.

OTIUM. MAlum est mihi praesagium, fore ut male
Ab istoc Iudice habeamur. Qui si modo
Nos exulare iubear, atque protinus
Illuc abire, ubi Laborem nusquam amplius
Sit invenire! END. O mihi si exilium obtingeret
Tam felix! Nam quo abeo a Labore longius,
Hoc ad patriam videor accedere propius.
AMEL. Ecquid tu ages, si te Iudex damnaverit?
STERT. Nihil. AMEL. Site, inquam, in carcerem compegerit,
Quid ages? STERT. Nihil. AM. At vero si te absolverit,
Quid ages? STERT. Ho ho. Tum multo quam nihil minus.
AMEL. Quid si Laborem tibi cedendum traderer,
Quid ageres? STERT. Scuticam, opinor. Nam ille me nimis
Iam abalienavit. Noxio de tergore


page 403, image: s403

Mihi parentarem; dum esset satias. End. Omnia
Mihi imperet Iudex, dummodo ne somnulum
Prohibessit. AMEL. Mihi dum curas ne imperet modo,
Prohibeat quidvis. OT. Sed mihi dum nec imperet
Quidquam, net prohibeat. Cetera faciam omnia.
STERT. Nunc ite; dum intus summa de re consalam.

SCENA XII. MICHAEL. cum singularum scholarum Tutelis.

MICH. EFfectumne id dedistis, quod praeceperam?
RHET. Ac diligenter. MICH. Agite et omnem evolvite
Clientum vestrorum seriem; quid sanum ibi,
Quid aegrum animadverteritis? Rhet. Ego de Rhetorum
Tutela, centum praeter propter alumnulos
Numeravi; pars dilapsi; pars ad sanctius
Vitae genus adsciti; pars abrepti impetu
Aetatis, praemature excusserunt iugum.
Reliqui adsunt, impari conatu: alii omnia
Fecerunt; alii aliqua; alii. Sed desino.
Eximios omni ex numero, quiaque reperio,
Quos hoc inscriptos defero ad te syllabo,
Dignos qui aliquo donentur hodie praemio.
MICH. Bene laboratum; et in his tametsi pauculis
Operam non perdidisti. POET. Ego centum et circiter
Numerabam septuaginta, poeticen
Qui different, adolescentes industrios
Ex illis multos, multos optimae indolis
Capaces; quinque tamen horum potissimos;


page 404, image: s404

Quos itidem hac tabula consignatos accipe.
Mich. O utinam centum potius essent: praemia
Nulli deessent. 1.ae Gram. 1a Dilectu habito, quatuor
Invenio praestantes, inter clientulos
Octoginta, Si quintus etiam excelleret,
Et quintum adscriberem, atqui et ille defuit.
Sibi, et ego illi, 1ae Gram. 2.a Ego de centum et undecim meis.
Quinque adeo reperi, quos praeferrem ceteris,
Utinam unus adhuc potuisset iis accedere,
Sed talis unus, quem inter omnes unicum
Amabam atque fovebam. Quamquam, ut possum, feram.
Et ille emerget olim: ah olim hoc quando erit.
2.a Gram. Mea in clientela, octoginta censui
Et centum; hos inter eminebant quatuor,
Plures volebant; ah plures! Sed defuit
Aliis natura, aliis conatus; et aliis
Aliud. Flebunt fortassis aliqui: at serius,
Quam oportet. 3.a Gram. Sesquicentum ferme sunt mihi,
Quinque tamen inde solum antistant ceteris,
Adeo difficile est, ut de plurimis
Vel pauci praestent. Rud.ma Nobis rudis aetatula
Curanda obvenit. Et mihi numero ex meo
Quinque adeo se probarunt. RUDmim. Quatuor ex meo:
Reliqui olim eodem accedent. PRINC. Hanc et parvulos
Apud illos operam facere decuit. Syllabum
Proinde hunc tolle. MICH. O charos adolescentiae
Vestrae conatus; excitare pergite
Itidem ad maiora; nullos intermittite
Impendere iis labores. Olim ex parvula hac
Semente, magna vobis proveniet seges.


page 405, image: s405

Sed iam ad Reginam adibo supplex Virginem,
Illa numerabit his nostris clientibus
Stipendium. - - - - - - -

SCENA XIII. MICHAEL. Tutelae omnes. B. VIRGO.

MICH. O magni magna parens Numinis,
Nostri Regina caelus, Domina caelitum
Hominumque. Miserate labores, quos litteris
Discendis aetas tenera tuoque dedita
Honori, impendit, Praemiola, unde se tibi
Cordi esse intelligant, et alacrius
Tibi sese emancipent. imperti. TUT. OMN. Quae soles
Benefica in omnes esse, sis clientulos
Benefica in nostros. B VIRG. Quid precibus tam seriis
Me postulatis, quod soleo prius etiam
Quam postuler, donare? Scio quos animulos
Procuretis; scio quibus illos cingere
Custodiis soleatis; scio quam sedulo
Illis deserviatis, quantoque stimulos
Ad studia, et ad virtutes illis addere
Consueveritis. Quam certe operam non magis iis
Quam mihimet gratificamini. Adeo et anxie
Amo foveoque vestros. Utinam mutuos
Dent illi amores. MICH. Dant aliqui; aliqui dabunt.
Quorum non paucos hoc inclusi syllabo.
B. VIRG. Nec illos nescio qui sint. Pergant pergere
Iidem; et donec maiora illis misero.
Haec interim a me atque a virtute praemia
Sibi servent. Haec tu in Rhetoras; haec vos ordine


page 406, image: s406

In alios, aliosque tribuite. MICH. Ita te diligane
Tui clientes; ita te, o Virgo, omnes colant.
Sed quia non omnes tibi fortasse gratiam
Pro munere dicent, nos tibi certe dicimus.
MICH. ARCH. Ades Labor, canamus laudes Virginist
Incipiam Ego; sed tu sequere quantum potes;
Nec parce voci: Mater est Mirabilis,
Et est Regina; tenerum quiddam postulat,
Et grande pariter; utere nunc coloribus,
Liquidique gutturis vim totam exprome sis.
MICH. MARIA Praeses omnium
Suprema Litterarum!
O cetta Musarum Parens
Dulcis MARIA salve!
LABOR. MARIA vera Castalis,
Cui serviunt Camenae:
Cui nunc Poetae supplicant.
Dulcis MARIA salve!
MICH. Quamquam novenae Virgines
Sint oppido canorae,
Cum tu canenda Mater es,
Altum silere malunt.
LABOR. Malunt silere, barbaro
Stridere quam susurro:
Cantent, recantent quidlibet.
Nil surget ad MARIAM.
MICH. Apollo dudum a Filio
Exterritus MARIAE,
Fatum timebit Marsyae;
Timebit, et silebit.
LABOR. Ergo Patrona Carminum
Iam sola Virgo, restas:
Tu sola Carmen suggere.
Tua quod aure dignum.


page 407, image: s407

MARIA Nomen aureum,
Et melle delibutum;
Odore vincis Balsama,
Nectar sapore vincis.
MICH. Passim bonorum guttulae
Sparguntur hic et illic;
Sed tu bonorum maximum
Compendium MARIA.
Caeli sub alto fornice
Nil usquequaque pulchrum;
MARIA tu pulcherrima;
Nam tota tota pulchra.
LABOR. Deformis est formositas,
Nec pulchritudo pulchra.
Gratae nec ipsae Gratiae,
Si comparem MARIAE.
Quicumque quartam dixerit
Te, Virgo, Gratiarum,
Quam nescit ille Gratiis
Te milte gratiorem?
MICH. Sol Rex superbus Aetheris,
Tot Siderum Choragus,
Uni tibi prosternitur,
Uni supinat Astrum.
At Luna fratris aemula,
Argenteo curuli
Subvecta, gaudet lambere,
Et basiare plantas.
LABOR. Rerum supremus est Apex
MARIA conditarum:
Quod universae non habent.
Habetur a MARIA.
Nil maius est te Virgine,
Nec par, nec est secundum,


page 408, image: s408

MARIA cunctis celsior
Altissime superstas,
MICH. Mundi Faber ter maximus
Cum conderet MARIAM,
Impedit huic se Virgini,
Ceu vellet esse magnus.
Hinc praepotentis brachii
Nervos tetendit omnes,
Fecitque magna qui potens,
Sanctumque nomen eius.
LABOR. Quod alibi parce severat,
Effudit in MARIAM:
Hanc fabricatus, credidit
Dignam suo Magistro.
Nullis pepercit sumptibus,
Ut expoliret unam:
Hic ille soli contulit,
Quod omnibus negavit.
MICH. Et ornat hanc, et excolit,
Hac floret, hac triumphat.
Dumque ornat, expleri nequit,
Gaudetque plus mereri.
Iam nemo speret gratiam.
Quam non dedit MARIAE;
Nemo favores expetat,
Quos non habet MARIA.
MICH. Quidquid choreae Siderum
Et noctium Tapetes,
Terraeque pulchritudines
Possunt habere magnum,
Rarum, venustum, nobile,
Insigne,. gratiosum,
Id omne magnus Artifex
Congessit in MARIAM.


page 409, image: s409

LABOR. Es ergo retum maxima,
Quae sunt, erunt, fuerunt:
Et tanta cum sis, Filio
Mater subesse gaudes!
Est maior unus Filius;
Huic, Virgo, cedis uni:
Immentus ille Filius
Stat altior Parente.
MICH. At non proinde tu minor,
Sed maior es MARIA,
Quod tanta Maiestas DEI
Te Matre glorietur.
O quanta Matris gloria
Supra videre Natum?
Infra videre quidquid est
Sub granditate Nati?
LABOR. Laus prima tantae Matris est
Quod obtinet secundas,
Et interim non alteram
Post se videt secundam.
Nam quae sequntur Feminae,
Non iam superba gens est,
Nam supplices te Virginem
Longissime sequuntur.
MICH. Haec cuncta debes Filio;
Nec maius est, quod optes;
Ancilla nuper Filii,
Nunc Orbis Imperatrix.
Quacumque Caeli cardines
Aulaea picta pandunt,
Infra supraque Sidera
Laudaris Imperatrix.
LABOR. Ingens corona Matris est
Hac unice triumphas,


page 410, image: s410

Nil absque posse Filio,
Nil posse non per ipsum.
Ni talis esset Filius,
Nec ipsa talis esses;
Ni tantus esset Filius,
Esses nec ipsa tanti.
MICH. Dictator ille Filius
Nutus Parentis audit:
Quod Mater oras, illico
Hoc credit imperari;
Et Mater ista dignior,
Maiorque Bethsabaea,
Partem potentis ImperI
Si poscat, impetrabit,
LABOR. Nam quid negabit Filius
Si Mater hunc rogabit?
Precesne possunt irritae
A Filio reverti?
Potestne talis Filius
Quidquam negare Matri?
Hoc possit alter, Filius
Hoc non potest MARIAE.
MICH. Haec postulat, Natus iubet,
Et annuit precanti;
Plus annuit, quam postulet,
Ut monstret esse Matrem.
Nec interest, quis annuat
Materve, Filiusve,
Si largiuntur omnia,
Quaecumque postulantur.
LABOR. Iratus olim Filius
Mundo parabat Ignes;
Tu Mater offers ubera,
Quid Filius negaret?


page 411, image: s411

Dominicus istud viderat,
Assisiasque pauper!
Mundus savillis cesserat,
Fuisset absque Matre.
MICH. Cilix Sacerdos ausus est
DEI negare Numen;
Hoc ausus est; non ausus est
DEI negare Matrem.
Fulmen vibrabat Filius
In perfide negantem:
Praetendit illa Pallium,
Et fecit innocentem.
LABOR. Iuditha quondam barbarum
Truncavit Holofernem,
Fecitque quod vix femina,
Vix capta debuisset.
Quis anguis ille sibilat
Sub calce Virginali
Est Holoferne fortior,
Non fortior MARIA.
MICH. Hanc Inferorum Satrapae,
Hanc pertimescit Orcus;
Hanc intuentur Virginem,
Nec sustinere possunt.
Orco ruunt examina:
Stat una virgo contra:
Millena saepe examina
Prostravit una Virgo.
LABOR. Quis possit omnes Virginis
Enuntiare laudes?
Adobruit me copia,
Immensitate vincor.
Utcumque te laudaverim,
Amare, Virgo, mallem:


page 412, image: s412

Des Virgo; quod desidero,
Pro laude des amorern.
MICH. Amare Matrem postulans
Nil postulas negandum:
Tuos amotes sanctius
Non elocabis ulli.
Amare vis hanc Virginem?
Leges amoris audi:
Non alteram dilexeris,
Haec sola vult amari.
Tum cuncta par est Cypridis
Arcere tela blandae;
Auri talenta spernere.
Et infulas honorum:
Primam vel ipsis Regibus
Non invidere sortem:
Perferre quaevis aspera
Amore Virginali:
Mentemque Caelo figere.
Ut neutiquam refigas:
Amare nil praeter DEUM.
Hoc est amare Matrem.
Haec grata Laus. est. Virgini,
Odariumque dulce:
Haec delicata Musica
Sacras titillat aures.
Haec sola Parnassum facit,
Haec vincit Hippocrenem,
Haec casta Siren sanctius
Permulcet audientem.
Illae novenae Virgines
Impune nunc silebunt,
Dum gratiores Oscines
Iam repperit MARIA.


page 413, image: s413

LABOR. Quae magna res est, Virginem
Laudare voce sola?
Implent utramque paginam,
Qui diligunt MARIAM.
Dignare me, laudare te,
O ter sacrata Virgo!
Sic esse victor hostium
Non desinam tuorum.
Amare Te, dignare me,
O ter sacrata Mater,
Haec esto merces candidi,
Sed pauperis Poetae.

SCENA XIV. LABOR, cum suis. S. HIERONYMUS. PRAECO.

LAB. HOra est, opinor, qua Iudex praesto sibi
Nos esse iussit ad summam sententiam.
MEL. Nusquam est Stertinius. an causae diffidere
Iam coepit? VIG. Ipse damnat sese, qui forum
Metuit. Sed prodit Iudex. S. HIER. Huc ades Labor;
Hocque edictum praeconis voce publica
Iube recitari. Vicisti. OMN. Quas gratias
O patrone, o tutela tibi meminerimus?
LAB. Habe igitur Praeco, et voce, quanta maxima
Potes, lente, distincte, clare pellege.
PRAECO. Bonum Factum.
In ante diem quintum decimum Kalendas Novembr. hora diei nona, frequenti Tutelarium senatu, de
Stertinio


page 414, image: s414

sic decretum: Stertinius captos adolescentes Labori reddito; ipse ante solem occasum cum omni familia
solom vertito, nusquam in Laboris fundo, nusquam in villa, nusquam in praedio diverrito, nunquam in
patriam revenito; nemo illum hospitio excipito; de sociis Stertinii Lex Siremps esto, Qui secus faxit, capital
esto. De Labore sic decretum. Labor laborisque socii, omnibus sententiis absoluti. in antiquum restituuntor;
Praemiis, libris inauratis, virtutis ergo donantor [(transcriber); sic: donator] ; praemia a Scholarum Tutelis, lancibus argenteis
deferuntor; nemo intercedito.
TUT. RHET. Adsumus; et quae promissa tibi sunt
Munera praestemus. Ceterum tu hos iuvenes evoca
Quos his indicibus consignatos videris.

Posthac praemia distribuuntur ab Agonotheta.

Ad DEI DEIparaeque Virginis aeternam gloriam.