28 April 2004Martin TavakolianmarkupTEI header added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell-check complete
HEROUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. DE PRIVATIS QUORUNDAM CA. LAMITATIBUS.
I. EUSTACHIUS Pater orbus, Mauro Romano. De LIBERORUM iactura.
NON cupis esse tuo pereunte Superstes amico,Sed properas fato, Maure, perire meo.O meritum meliora caput! Mihi sedula planctusRettulit, et gemitus nuntia fama tuos.Diceris, abrupto me saepe requirere somno,Et mecum infracto murmure multa loqui:Atque alios, ubi sim? atque alios, quis abegerit? et quaeIlla meae fuerit, quaerere, caussa fugae?Caussa fuit, qualem tibi coram aperire volebam;Sed meus impediit promere verba pudor.Nunc durata malis sunt pectora: quaeque pudebatDicere tunc, absens scribere verba sinor.Caussa fuit, rerum facies mutata mearum;Aulaque in informem regia versa casam.Abstulerat famulosque lues; Libitinaque servosHauserat; et pecudum mors inopina greges.Et reliquas vexarat opes fortuna: breviqueRedditus e Craeso divite Codrus eram.Sed cecinere mihi prius hac oracula sortem:Edita quae tali forte fuere modo.Qua praeceps Anio rapitur, Nilumque LatinusAemula mentitur per Catadupa fragor,Stabat villa, meo domus opportuna recessu;Proxima Tiburtes inter, amoena, lares.Huic ego subiectas oculis dum examino valles,Et video Latiis sparsa vireta iugis,Venandi subit ardor; et, otius arma, viri, arma,Retiaque et comites huc mihi, clamo, canes.Bella feris indico. Feris indicta, repenteBella, viri; et Iuvenes bella repente parant.Egredimur. Iam villa procul, procul alta CatilliMoenia: vicinum iam nemus umbra dabat.Irruimus silvam, cinctosque indagine saltus:Foverat innumeras intima silva feras.Tum dare signa duces: Iuvenum ruere ardua pubes;Et latrare canes; et trepidare greges.Fit fuga: perque omnes sternuntur inertia camposAgmina pars iaculo, pars cane victa cadit.Non leporem virgulta tegunt: nec inhospita damasCulmina: setigeros nec sua vallis apros,Hac hominum cursus; hac fertur odora canum vis,Praedaque diversos, et sua quemque, rapit.Illic Capra iugis deiecta minacibus; illicCingitur obiectis anxia Cerva plagis.Iamque adeo, dum quisque ruunt in devia, CeruusPer nemus aeria fertur inane fuga:Fertur. Ego Sociis; vos cetera turba moretur:Haec, aio, haec nostra est praeda petenda manu.Insequor Inde ferox. Fugit ille ferocior. Et quaInvia cuique foret, pervia utrique via est.Saepe feram ferro, iaculoque volante lacesso;Irrita sed ferri vis iaculique fuit.Ultima lunato tamen ut direximus arcuTela, fatigatae iam prope terga ferae,Immani sese illa, supra Marpesia, saltuSaxa (putes alis non caruisse) levat.Bellerophontei sic visa volasse caballiUngula, Pegasias cum fodiebat aquas.Utque pedem posuit sublimi in rupe, nec ullosEminus a pharetra credidit esse metus:Restitit; et verso directa ad spicula vultu,Ardua, cornigerum tollit in alta caput.Hic video monstrum (monstrum admirabile!) fixamIn mediis Cerni cornibus esse Crucem:Inque Crucis summa fixum video arbore Numen:Sed plenum innumero vulnere Numen erat.Attonitae cecidere statim, mea tela, sagittae;Ceteraque ia manibus diriguere meis.Haeret in obiecta, suspensus, imagine vultus,Atque animum sensus destituere sui.Dumque amens inhio:P caepere soluta repenteFatidici mecum Numinis ora loqui.Quae mihi! quae (superi!) DEUS ille, et qualia coepitDicere? verba ingens singula pondus erant.Da veniam: Non ipse tuus si commodet oraTullius, illa Dei dicta referre queam.Inde tamen clades (nam cetera parco) futuras,Et casura meae noram ego fulcra domus.Noram equidem: Sed quando forent casura, quibusqueQuotque ea fulcra modis; tunc mihi nosse nefas.Interea ex oculis ubi visa recessit imago,Fugitque illa spei debita praeda meae,Ipse relinquo nemus, sociisque ex valle receptisAd mea lassatos praedia verto pedes.Bis denos ibi dego dies; cum lenta subegitHinc hominum; hinc pecorum funera flere, lues.Mox aliae ex aliis, capto velut impete, cladesAbsumpsere meas, non leve fulmen, opes.Iamque super sola uxor erat, patrisque gemellaPignora; nondum annos pignora nata duos.Quacumque aspicio, merum ubique occurrit inane.Visaque res tota spesque migrasse domo.Erubuit fortuna meos mutata Sodales;Erubuit caetus uxor egena suos.Quid facimus, coniux? Alium fuga fiat in orbem,Externosque inter vita trahatur inops.Non dolet, ignoti, peregrinos inter, egestas;Pauperies noti divitis, illa dolet.Dixi ego. Nec dictis perterrita restitit uxor;Qua mihi cumque praeis, hac comes, inquit, ero.Ergo iter ingredimur; plenae qua cornua lunaeMonstravere breves ad maris alta vias.Prole sed e gemina, patris una sedebat in ulnis;Sarcina maternos presserat una sinus.Hanc profugi pompam, stans littore cymba recepit,Carbasa velivolo cymba datura salo.Soluimus; et portus, Italasque relinquimus arces.Acturi fragilem per freta vasta ratem.Interea crebris agitari fluctibus aequor,Et fremere alternis ventus, et unda minis.Iamque aliis, caeli vicinia tacta, procellis,Atque aliis tellus fissa patebat aquis:Ipsa dies atra noctis circumdata pallaOmnibus instantis nuntia mortis erat.Nos duplices Astris (quae se tamen ipsa negabant)In simul effuso tendimus imbre, manus.Auditae post multa preces: tumidique reseditIra maris; cessit nox, rediitque dies.Prospicimus terram. Sed barbara littora circum,Barbariorque omni littore nauta fuit.Nam, simul exscendi, natosque e puppe recepi,Reppulit in fidam a littore nauta ratem.Respicio, natosne parens, uxorque maritumPone sequatur? abest uxor, abestque parens,Illam obluctantem, superosque hominesque vocantemAbstulit ex oculis perfida cymba meis.Per fide verte ratem: thalami pars altera nostriIn refugo est cymbae lintre relicta tuae.Cum dicto, insilio: puppimque per aequora longeConiugis ereptae caecus amore sequor.Uxor et ipsa mihi longe occursura parabatNare pet infestas, si sineretur, aquas:Iniectae vetuere manus. Neque nostra, carinaeAequabant celerem brachia lenta fugam.Ergo redux, et inane querens, ad littora tendo,Spes ubi depositae bimula prolis erat.Hic mihi, quos animo dicam incubuisse dolores,Exciperem in fantes cum sine matre duos?Baiulus infelix! qua quemque in parte locarem?Indiguit toto patris uterque sinu.Dividor: et geminam suppono infantibus ulnam.Pondere quae numquam est visa minore premi.Atque utinam, ut geruli licuit mihi munere fungi.Ferre ita nutricis mi licuisset opem!Totus opem pueris, impranso patre, tulissem,Functus ut altricis crederer esse vicem.At neque lactis erat, solitae neque copia pultis:Sola sed in sterili creverat alga solo.Progredior lacrimans; Sabulique per invia lassusNon exploratum carpo viator iter.Ventum erat ad vastum ripis declivibus amnem;Glandiferum in ripa stabat utraque nemus.Pons nusquam, et nusquam vacuae spes ulla carinae:Unda erat invento traicienda vado.Et facilem daret unda viam, si remige corpusNare manu, mediis pensile posset aquis:At pueris aperiret iter, quae lympha, duobus?Non capiet cervix, si natet, una duos.Ergo vel alternas timidi patris occupet ulnasSarcina; vel neutri pervius amnis erit.Occupet alternas potius. Divisa, seorsimPondera, transferri forsitan unda sinet.Sic ego dimidium depono crepidine pondus;Dimidiumque humeris pondus adopto meis.Nec mora: sollicitis vada quaero latentia plantis;Vix totum ex alta dum caput exstat aqua:Et penetro adversam traiecto flumine ripam;Atque ibi in herboso pignora pono solo.Mox tumidum studio properante remetior amnemAt, misere in medio perditus amne fui.Namque ibi dum luctor cum gurgite; coepit uterqueVagire insolitum, ripa in utraque, puer;Et lingua matrem titubante patremque vocare.Erigor, atque oculis littus utrumque lego:Bellua plorantem in puerum furiosa ruebat(Monstra Lycaoniae credo fuisse ferae)Quae citius, quam ferret opem mea dextera raptumAd sua converso sustulit antra gradu.Insequor; et querulis dum vocibus omnia trubo,Fertur ab immani praeda voranda lupo.Iamque e conspectu, cum pignore bellua raptoFugerat, heu! membris bellua pasta meis;Quam, miser, aerumnas ego tales inter omisiImplorare hominum caelituumque fidem?Hoc scelus, hoc, exclamo, meum est. Ego bellua natoIpse meo; ipse lupi dirior ore fui.Obiecto poteram defendere corpore: et ultroPro pereunte nocens prole perire pater.Quis stupor, infantem desertae credere ripae?Debuit ille meo nusquam abiisse sinu.Cur ego non ambos una cervice subivi?Ferre simul geminum non prohibebar onus.Ipsa feros poterat pia sarcina sistere fluctus.Parsurus geminis fratribus amnis erat.Talia vociferans, repeto vada fluminis: et, quaFilius alter adhuc parte iacebat, eo:Et mecum, hunc, dixi, certe hunc fortuna relinques.Nam, fratre amisso et matre, superstes hic est.Heu! nihil humanis fas quemquam fidere votis!Sublata haec etiam spes mihi resque fuit.Dum loquor, e densis, ecce! altera bellua silvisProsilit, impexis bellua fulua iubis.Non Massyla pares iuga, nec Getula, Leones(Utraque monstrorum ditia regna) fovent.Hoc magis, obstantes ego territus ire per undasOccupo, et ad ripae valla venire prior.At nimis haec etiam studia, heu nimis, irrita! ProlemPraeripit immanis, patre vidente, Leo.Praeripit, et pleno victor mea pignora rictuAccelerat catulis pabula ferre suis.Hic ego semianimis viduatae in margine ripaeDeposui vita triste labante caput.Non aliter, quam genua labant; cum sanguine fusoIntima vitalis deserit ossa calor.Ut rediere tamen longo post tempore sensus,Et nemo est oculis visus adesse meis;Hic tandem, hic totum, fortuna, exclamo, triumphas:Quicquid erat, tolli quod mihi posset, habes.Una mihi Coniux, natique fuere gemelli;Est data pars Nautis, pars data praeda feris.Maiorine pater servandus praeda tyranno est?Qui magis et nautis sit ferus, atque feris?Ah! mihi, quisquis erit, minus, ah! minus ille nocebit,Quam nocuere prius Nauta, feraeque mihi.Fac, fodiat iugulum ferro; sensisse negabo:Est modo fulminibus vita permeta tribus:Nec novus ad plagam superest locus, Hostis, ut ultraEsse gravis possit, Vivere cogat, erit.Haec ego supremis iterabam verba querelis,Languida dum serus conderet ora sopor.Procubui vetulae sub opaco tegmine quercus;De viridi lectum cespite terra dabat.Hic mihi prima quies oculis infusa, diurnis,Ordine mutato, lusit imaginibus.Credebam, excitos cursare per arva colonos:Ilignae fuerant omnibus arma sudes.Clamor iis diversus erat, labor omnibus idem,Eripere impasto furta revulsa lupo.Ille scelus trepidare metu; praedaque relictaEffugere agrestes, per iuga nota, manus.At parte ex alia, Pastorum cruda iuventa,Plurima decursa feruet anhela via;Altera dum iaculis, balearibus altera fundis,In refugi unanimes terga Leonis eunt.(Raptum ille immani puerum portabat hiatu;Aut meus, aut similis certe erat ille meo.)Instat quisque ferox; dum sedula denique saevisFaucibus illaesum turba recepit onus.Ipsa deinde parens, natis onerata duobus,Sospes ad amissum est visa redire virum.Ergo pater teneris dare molior oscula natis,Consortemque mei clamo redisse tori.Illa suos narrare levi mihi murmure fletus,Rapta per infestas cum veheretur aquas:Utque animam subitis efflarit Navita paenis;Et steterit pacto tutus amore pudor.Illi ego, narratis, nihilo leviora, renarro,Me quibus infelix luserit unda modis;Denique, dum laeti citroque ultroque videmurTalia de gestis rebus uterque loqui,Excitor: atque oculis, ubi sint ea gaudia? quaero:Hei mihi! sunt oculis gaudia rapta meis.Omnia somnus erant. Ita vir, bis coniuge rapta,Bis didici rapta prole perire pater.Ergone crudeles etiam vos luditis umbrae?Suffecere suis damna diurna iocis.
II. AMBROSIUS Theodosio Imperatori. De CAEDE Thessalonicensi.
QUI domitum Augustis moderaris fascibus orbem,Et mare cum terris omnibus unus habes,Ore serenato, quam mittimus, aspice chartam;Nil ea, quod possit laedere, charta feret:Ni medico laedat Podalirius unguine; quandoPutria Paeonia vulnera sanat ope.Nolo, Maclaoniae tamen artis opisque peritumEsse putes: Animi vulnera tracto tui:Plus ea mortis habent: quantoque pericula celantAltius, hoc artis dexterioris egent.Non renues molli fomenta medentia tactu:Saeva manus medici, ni premat ulcus, erit.Forsitan (aegrotis quod quondam usuvenit) aegrumCaesar, adhuc nescis te esse; vel esse negas?Esse nega. Mihi fama tamen, quid nuntiet, audi:O utinam, falsi nuntia, fama foret!Qua super Aemathii circumflua littora pontiErigit alta suum Thessalonica caput,Diceris, in pleno Circi admisisse theatroInvisum superis terrigenisque nefas.Spectatura tuos Circensi in puluere ludosVenerat, abiecto civica turba metu.Iam Cuneos implerat eques; summaque locaratIn cavea lassos pulla caterva pedes;Iam biiuges audire roras; iam laeta videreCarceribus misses incipiebat equos;Hic alii Prasinae palmam spondere quadrigae;Hic alii Veneto malle favere Sago:Ter prope contactam rota flexerat aemula metam;Ouaque erant avido iam tria capta sinu:Iam secura manus plausum tentare; locatasqueInsidias, structis nemo timere dolis;Cum tuus, ecce! tuus (quid enim formido?) SatellesIussus ab arcanis prosilit insidiis:Et Cuneos, mucrone ferox, bacchatus in omnes,Obtuit armata vulgus inerme manu.Tollitur extemplo feralis ad aethera clamor;Et mera naufragii symbola Circus habet.Femina virque pares iugulantur: frater eodemQuo soror; et natus, quo pater, ense cadunt.Iosontes cum sonte luunt; cum Civibus hospes;Patrono tenuis cum locuplete cliens.Pars dum tela fugit, rapidis perit obvia bigis;Pars animam, Cuneis praecipitata, vomit.Et pueros mullo, et iuvenes, discrimine truncant,Decrepitosque secant impia tela senes.Clamor ubique et ubique cruor; mixtaeque cruoriLacrimae, et humectae nimbo ab utroque genae.Obiciunt alii gladiis fulgentibus aurum:Spretus apud gladios aureus umbo fuit.Ast alii veniam, moribunda voce, rogabant:Ad veniam surdus miles, et ensis erat.Quid, quod et insontes (miserabile vulgus) in ipsoFunere, cur pereant, dum periere, rogant?Et certe, mihi, Caesar, adhuc (permissi is) ipsi,Urbs tua cur pereat tanta, rogare libet.An, quia plebeius volucri furor impete, nuperAusus erat fasces ludificare tuos,Caesareumque sacro maculare cruore tribunal,Debuit uno omnis funere turba rapi?Consule te, caesar: Tua te clementia, talemCivibus ob culpam, posse nocere negat.Quod nocuisse tamen potuit; fuit impetus ille,Et subitus, ferro praecipitante, calor.Non ego vaesanae facinus defendo iuventae;Crimen erat certe, nec leve crimen erat;Esse tamen (fas esto loqui mihi) crimine magnoDebuerat Magni Caesaris ira minor.Grandia non plectunt Superi periuria semperFulmine; sed lacrimis saepe piare iubent.Cum tua par Superis, et paene sit aequa potestas,Cur etiam mores non sinis esse pares?Adde; quod, et Sociis, (cum te per sacra rogassentOmnia, perque tuam, voce gemente, fidem,)Et tua prensanti mihi genua; Remittere, dixti,Quanta ea cumque reis debita poena foret.Actae ideo grates (memini) tibi, Caesar: et aegrisQuam desperarant, reddita visa salus.Quis subitus promissa calor mutavit? ut iraeIam semel obstructam panderet ira viam?Quemque datae meruit veniae clementia plausum,Eriperet Circi tristis arena tibi?Verum age, plecte reos: meruere. Perire iubebantCum sonte insontem, quae nova iura, gregem?Nempe, decem ut luerent commissa piacula sontes,Praestitit innocuus funera mille cruor.Atque utinam vel mille satis Libitina putasset?Saeva putaremus tela fuisse minus.Nunc septena vorax populavit milia ferrum:Erubuit factas ensis et hasta neces.Hoc, quid erat, caesar? quid erat; nisi, Caesaris iram,Plecteret ut paruum, grande patrasse, nefas?Grande nefas, Caesar, lacrimisque piabile magnis;Et, lacrimis (si res vera fatenda) tuis.Nec grave sit, lacrimas tibi fundere, Caesar: et illud,Quod leve credebas fundere, Sanguis erat.Si tamen ista negas, quamvis atrocia, fletuDigna; aliud. dignum, quod lacrimeris, habe.Nam, dederim, (quod nemo dedit) licuisse peremptisSontibus infontes iungere (nemo dabit)Quis monstrum ferat istud, ut advena pauper et hospesCogatur populi soluere furta tui?Iam nihil in vacuo, nisi trunca cadavera, circoObvium; et in tota vivum erat urbe nihil,(Nam reliqui, notas pars quaesivere cavernas,Pars sibi non lenta consuluere fuga)Et necdum Libitina tamen compleverat omnem,Quem tua finierat caedibus ira, modum:Defuerant numero duo funera. Militis ingensNempe scelus, numerum non superasse, fuit.Ergo iubetur, adhuc tot mortibus addere mortes(Heu! nimis obsequii sedula turba!) duas.Advena forte Senex, cum Graiis baiulus ibatMercibus, in vacuo quaerere lucra foro.Pone gemella patrem comitantur pignora: rebusCarior appendix omnibus illa patri.Attigerant visu iam maesta suburbia; iamqueTransierant, nullo limina prima, metu:Barbara cum strictis legio ruit obvia telis,Sparsa cruentatas caede recente manus,Mox caedes factura novas. Ceu triste luporumVastavit pavidas cum semel agmen oves,Sint, licet, a raptis iam fessa bidentibus ora,Obvia restinctam suscitat agna famem.Haud aliter se turba furens subeuntibus offert,Edere mox geminas turba parata neces.Horruit occursu pater, et cum prole refugit,Ni foret obiecta clausa phalange fugaQuo furor hic, quo spectat? ait. Si quaeritis hostes;Nos pauci, et pavidi, et vulgus inerme sumus.Aut spolia, et praedas agitis? Nos paupere censuVivimus; et nullas arca flagellat opes.Condite tela viri: sine caussa perditis iras:Seruetur Parthis iste Getisque calor.Haec pater. Illi instare, merumque sitire cruorem;Iamque adeo in pueros cominus ire duos.Ergo novare preces, lacrimasque opponere ferro,Quamque habuit, tota merce rogare Senex.Irrita caepta, novumque in avaro milite monstrum!Nec positae merces, nec valuere preces:Nec placare sitim lacrimae potuere cruentam;Sedanda a iugulis illa duobus erat.Vos per ego vestros, si cui sunt pignora, natos,Et per adhuc quicquid carius esse potest,Vos precor, a natis divertite tela duobus:Unus ero vobis nati utriusque vicem.Dixit, et in medios avide pater insilit enses,Unius ut redimat pignora bina cruor.Sed, patris unius pactum Libitina cruorem,Respuit in geminae prolis habere loco.Sit, licet, uberior sanguis, patre, dixit, in uno;Non tamen est numero mors satis una meo.Pro nato satis ergo, pater, potes esse, sed uno:Alter erit patri, cum perimere, comes.Elige de geminis, quem caeso vivere patre;Elige, quem iubeas cum genitore mori.Hic, misero sensum quem par erat esse parenti?Quem mihi? quem, Caesar, par erit esse tibi?Stare iubes dubium gemina inter pignora patrem,Et medium huc, medium huc, partem in utramque rapis.Hunc prior optet, an hunc? illum eligat? abdicet illum?Huius agat caussam partis, an huius agat?Viscera, crede mihi, Metii, in diversa fuereVix per quadriiuges sic lacerata rotas.Hunc ego, clamat, amo: Sed et hunc amo, clamat. UterqueAequali patris est dignus amore puer.Atque hanc de gemina si vivere prole iubebe,Hanc ego de gemina prole iubebo mori.Ergo iubebo mori? Superi, hunc a patre furorem;Et procul haec animo tollite sensa meo.Vivere utramque volo. Sed vivere Caesar utramqueNon sinit: Est parti pars adimenda suae.Quid moror ergo? Pius si non sinor esse duobus;Unus erit, qui me sentiat esse pium.Festinata mihi sobolem optio vindicet unam,Cunctanti perdat ne mora lenta duas.Sic ait; atque oculos modo ad hanc, modo flexit ad illam;Carior haec oculis, carior illa fuit.Iamque manus illi, rursusque tetenderat illi:Inde retracta tamen rursus, et inde mannus.Quas lites natura facis? Secum ipsa voluntasDimicat; et quicquid vult modo, velle negat.Interea pueros in lite, quis explicet, illa,Egerit in partem quantus utramque timor?Stant circum trepidi; nutuque parentis ab unoFila videt vitae pendula quisque suaeIlle senem lacrimis manantibus ambit, et ille;Esseque et ille suum clamat, et ille, patrem.Vivere uterque cupit: Sed enim dum quaerit uterqueVivere, se fratri frater obesse videt.Undique discrimen stat ineluctabile. MortisHinc Timor; hinc fratris vincere pugnat Amor.Quid faciant? Dubii dum longa in lite morantur,Lis decisa brevi militis ense fuit.Occubuere pares. Doluitque miserrima proles,Altera in alterius vulnere; neutra suo.Hoc genitor viso, quid senserit; edere, Caesar,Non ego, non genitor, si velit ipse, queat.Res, fateor, narrata, simul pervenit ad aures,Saepe cadente meas abluit imbre genas.Et, nisi vana rei me fallit opinio, Caesar,Saepe cadente genas abluet imbre tuas.Nam levius quid agas? Pro sanguine funditur unda;Censeri an pretium sanguinis, unda potest!Unda nequit; mihi crede, nequit. Nihilo minus undamQuam potis est oculus fundere, Caesar ama.Purgat, et haerentem sensim abluit illa cruorem;Nec, querulus poenas ut petat ille, sinit.Poscit enim poenas alioqui; et vindice caeloPugnat in aspersas illius ira manus:Ira gravis; qualem latro senserat ille, recentemSanguine cognato qui macularat humum.Ira gravis; qualem metuit Iesleius heros,Fecerat Uriae quem cruor esse reum.Unius ille fuit cruor; unius ille cruoremContinuis omni nocte piabat aquis.Nec gemitu caruere dies: lunaque silente,Hoc etiam stratos diluit imbre toros.Aemulus huius eras, faciendis caedibus? Idem,Si sapis, in lacrimis aemulus huius eris.Imo, decet, lacrimis superes maioribus illumQuo, caede in facta, te fuit ille minor.Nam minor ille fuit; qui, per fera bella, dolosoNon nisi in unius saeviit ense caput.At tibi, de populo concidere milia septem,Quid nisi Circensem vidimus esse iocum?Desine, Magne, iocos; hos ludere desine ludos;Et mecum lacrimans seria, Caesar, age.Haec moneo Ambrosius, Mediae qui moenia LanaeTempero: sive nefas est monuisse, rogo.Non pigeat morem Ambrosio gessisse precanti:Vult, minus has nulli, quam tibi, obesse preces.
III. CHRYSOSTOMUS EUTROPIO Excons. Proscripto. De FORTUNAE inconstantia.
VENIT heri attonitas inopinus rumor ad aures,EUTROPIUM sacras ante iacere fores,Oraque pallenti monstrare simillima cerae,Anxiaque assiduo colla rotare metu,Et lacrimis turpare genas; et ad illa, supinas,Quae modo calcarat, tendere, Templa, manus.Post etiam, ut porta fuerit bipatente receptus,Semianimem fracto procubuisse genu,Tactaque consertis prensare altaria palmis,Et tremulo insuetas ore movere preces.Quae mihi cum rumor memorasset, omittite, dixi,Conciliat nullam fabula vestra fidem:Novimus Eutropium. Quis eo felicior uno?Divitias magni Caesaris unus habet.Ille duos terret bissenis fascibus orbes,Caesareque est paullo Consul utroque minor.Idem, ubi quadriiugos agitant Circensia currus,Audit, et applausus non capit ipse suos.Mille trahit sella comites sublimis eburna,Et latus innumerus stipat utrumque cliens.Vix fora sufficiunt statuis; et publica nusquamUlla Corinthiaco porticus aere caret;Marmoraque Eutropium, fastique librique loquuntur.Non habet, hoc fulcro stante, ruina locum.Haec ego perstabam memorans: et sacra citatoCum sociis propero visere templa gradu,Et video, (heu! quanti video, documenta cothurni?)Eutropium nuda voluere corpus humo,Oraque pallenti monstrare simillima cerae,Anxiaque assiduo vertere colla meru,Tactaque consertis prensare altaria palmis,Et tremula insuetas edere voce preces:Heu, quantum humanis, exclamo, in rebus inane est?Iam, nihil est, fieri quod potuisse negem.Ecce! suas Consul timet ipse, fugitque secures!Lictorisque videt pallidus ora sui!Et metuit fasces, et fulmina conscius horret!Et mala, quae populis intulit, ipse subit!Est, fateor, nostris etiam, est, in rebus inane:Sed fuit in rebus maius inane tuis.Nam quid erant plausus, et opum portenta tuarum?Et tituli, et pleno signa reposta soro?Quid blandita tibi Melibaeo purpura fuco?Tota merus fuerat spes ea resque vapor:Aut vapor, aut omni si vanior esse vaporeExoriens vel aquae bulla, vel umbra potest.Respice, quot gladii tergum insectentur, et hostes?Mille tuam expectant undique tela necem.Coniurata fremit manus, et violenta minatur.Si quid opis possunt ferre Theatra, ferant.Illa voluptatum consueta Sagina tuarum,Infamisque suis illa palaestra probris,Et toties ornata tuo Circensia luxu,Et Veneto toties factio culta sago,Quin properant? operaque iuvant servare patronumMutua? Age, atque datam reddere coge vicem.Cessant, inquis; et est impensi oblita favorisFactio. Res alias denique Circus agit.Sane alias res Circus agit. Nunc ille quadrigas,Pisaeoque actos puluere laudat equos;Atque aliis plaudit; te vero sibilat: imoCum tibi Circus adhuc plauderet, egit idem.Non fallebar ego tunc inscius; omnia noram:Dictaque erant a me non semel ista tibi.Saepe, quid obsequio, dixi, lassaris inani?Verus emi tali non solet arte favor.Fulcra caduca time: studium est mutabile vulgi:Crede mihi, non te, sed tua, Circus amat.Dixi ego: sed surdo cantata est fabula. CirciCarior et Caelo, et Numine, plausus erat.Ergo age, sis; illosque ad signa recurrere plaususNunc tibi, nunc arma et tela parare iube,Hinc clypeos obtende tuos; hic utere vulgo,Quasque vides, Circi vince favore, minas.Nempe vapor fuit, ille favor. Fueritque: iuvabuntTe parasitorum, ne perimare, greges.Nullus adest. Quique ante tuas obsederat aedesCreber adulator (respice) nullus adest.Absit et hic: poterunt tituli defendere. NuperDictus es, et patriae et Caesaris esse pater.Ah, titulos fragiles! o scutum imbelle! retundiObice tam vano spicula nulla solent.Adde, quod hos Caesar titulos iam sustulit omnes:Et patriae patrem te vocitasse, pudet.Ne qua etiam fieret te Consule vilior annus,Tempora iam titulos erubuere tuos.Utraque te tabulis erasit Roma; probrumqueEutropii fastis iussit abesse suis.At potes ad statuas fortasse recurrere; qualesIsthmiaco multas vivere in aere vides?Curre, miser: Steterant tua quo simulacra, videbisMota loco, et vacuo strata iacere foro.Hic informe caput, fracta cervice: resectasInde manus; truncos inde rigere pedes.Quaeritur Eutropius nunc ipse: Repertus, easdemDiruta quas poenas signa dedere, dabit.Restat adhuc, rutili moles congesta metalli,Qua tibi vix Crassos passus es esse pares;Restat, et Assyrii luxus consueta voluptas,Qua novus hic nobis Sardanapalus eras:Hac potes, hac fera tela potes mollire. Quid arasCurris ad has? Aurum ferre spodondit opem:Hac ope dum fidis, caelum ruat omne,. movebitEutropio nullos villa ruina metus.Sic, puto, dicebas, cum quondam ego sana monebam,Rumperet ut fastus nostra medela tuos.Ecce! fefellit opem fidissima gaza: nec auriCopia promissam praestat amata fidem.Quo fugias porro, miser? En penetralia TempliSpreta tibi toties, iam tibi sola favent.Quaeque tuis numquam fuerant altaria donisCulta, tuum gladios in caput ire vetant.Excipiuntque sinu; longeque infesta coercentAgmina; et avelli nulla per arma sinunt.Scilicet A R A suos his vindicat artibus hostes;Quos prius in sensos senserat esse, iuvat.At tua quas referunt tibi iam Circensia grates?Perfida patronis, quos habuere, nocent.Haec tibi si quondam (et poterant) praevisa fuissent,Humida iam lacrimis non foret ara tuis.Flecte tamen maestos etiamnum ad pristina vultus,Et quaecumque putas fida fuisse, vide:Exclamare voles: vere est in rebus inane:Tota merus fuerat spes mea resque vapor.Quid iuvat haec; inquis, sero exprobrare? iuvabit,Ve, quamvis sero, discere vera velis.Denique dum tactam procumbis inermis ad aram,Vera, licet, nolis discere, vera doces.
IV. GILIMER REX obsessus, Belisario Victori. De FAME, et aerumna Regis.
QUI dolor ad Nomadum me barbara culmina traxit,Ultima ubi Libyae pascua Maurus habet,Ille itidem voces, itidem ille madentia dictatVerba mihi; ille stylum commodat, ille manum.Uda proin maculis si squallet epistola; parce:Non didicit verus scribere pulchra dolor.Scripta tamen sic sunt, legere ut, Belisarie, possis;Et, quae non poteris, res leget ipsa tibi.En, ego, qui Tyriae domitor Carthaginis, AfrosUsque meo pressi dives, et usque iugo,Omnia qui Libyci maris aequora classe tenebam,Et longinqua etiam per freta terror eram;Gilimer ille, tuis nunc ultima pastus ab armis,Hic miser amissis fascibus exsul ago.Pallor, et Exsilii sum nomine abusus honesto;Carcere, debebam dicere, claudor ego.Carcer enim certe (vel si quid tristius illo)Est meus, in tali quem colo rupe, locus.Undique vel saxis, vel ahenis moenibus arctor;Semita vix oculis restat ad astra meis:Respiciant quascumque alias mea lumina partes,Undique quos metuant, arma virosque vident.Arma vir osque tamen minus est grave cernere: solumEsse molesta foris arma virique solent.Saevior intus agit, multoque propinquior hostis,Qui cruciat longa viscera sicca fame.Inde ego Massylae regnator gentis; opimasRegia cui suerat mensa parare dapes,Cui, volucrum stragem caena olim fecerat una,Prandia cui magnae funera cortis erant,Ille, fame iam victus, opem, Belisarie, parvamOro: sed oratam, me nisi fallo, dabis.Quanta rogem, exspectas? Tria sunt, quae Gilimer oro,Et tria, quae Regum nemo poposcit adhuc.Grandior haec, video, praefatio terret. Ego oremNempe, quod oratum a nemine Rege sciam?Quicquid id est, dices, magnum esse necesse profecto est,Omnia si Regum vincere vota potest.At neque victorem promittere talia victo,Talia nec victum poscere dona, decet.Posce minora; dabo. Poscam, Belisarie, poscam:Ipse ruo dices esse minora metu.Prima mihi, fateor (quis enim pudor ista fateri?)Exigui PANIS, pro stipe, dona peto.Nam nova ter plenae coierunt cornua lunae,Cum Cereris nulla est micula tacta mihi.O semel illa mihi! semel, o, (neque summa precabor)Detur adhuc oculis illa fruenda meis!Tum ferus insultabo fami; victorque videborFragmine conspecto panis, obire satur.Haec mihi prima trium praestetur gratia: RegesIllam alios numquam credo petisse prius.Gratia quam votis ego Gilimer oro secundis,SPONGIA sit; madidas apta levare genas.Mitte libens illam; Libyae Rex indiget illa;Deficiunt lacrimas altera lina meas.Assiduo vitiata fluunt duo lumina rivo,Oraque decurrens pallida nimbus habet.Ex opibus, gazaque tamen de divite, nullusEst mihi, quo tergam lumina, cento super,Ulteriora mihi si fas orare; SonoraePostremum CITHARAE, quod peto, munus erit.Fortunae minus est Cithara, inquis, idonea tali;Non placant surdam tinnula plectra famem.Apta meae minus est (non abnuo) Musica vitae.At comes esse mei funeris apta potest.Ipse mihi, ante meum lugubria carmina bustum,Et querula lessum Praefica voce canam.HUC faciet Citharae (neque sum rudis illius) usus:Non alium fidibus nostra dat aula locum.Nec timor est, nimio tumeant ne gaudia cantu:Turbabit laetum crebra querela sonum.It mihi materies ego non sum tota querendi:Sunt alii, quorum damna perinde querar.Qualia cum scieris, puto, collacrimaberis ipse.Et faciam certe, si sinis, illa scias.Maestus heri patula prospexi forte fenestra,Cum vidi (o oculis tristia visa meis!)Indole sunt magna mecum hoc in monte Nepotes,Iam duo lustra minor, plus duo, maior habet.Eximia virtute pares, vultuque decori;Rege, Nepos alter dignus et alter, avo.For una fuerat sed uterque indignus avita:Non cadere in rotam debuit illa domum.Mos pede collato miseros concurrere vidi,Et fera conserta bella ciere manu.Clamor utrinque et utrinque oculis uberrimus ibatImber; et alterno sparsus ab ore cruor.Quis, procul exclamo, pueri, hic furor? abstine obuncasA fratre, infelix, abstine uterque manus.Surdus uterque mihi. Rursum, impia bella NepotesSistire, proclamo. Surdus uterque mihi est.At mihi tam diri rabies et caussa duelliNon, nisi cum belli cognita fine fuit.Quippe ferina duos (superiora avertite) fratresCetera concordes, egit in arma fames.Abdita sub cineres, plebeiae cruda farinaePars erat; exiguo massa coquenda foco.Repperit hanc ut forte minor; plenam ille favillaeCrudamque esuriens ore patente rapit.Nec panis, sed limus erat: tamen institit illamRegius insueto mandere dente Nepos.Ecce autem! advertit maiorem nidor Ephebum;In fratrem ergo furens esuriensque ruit,Semesamque trahit cognata e fauce farinam,Et raptam, in fauces ingerit ipse suas.Impatiens id ferre minor; dum rapta reposcit,Fraterna exertis unguibus ora ferit.Mutuus inde furor pueris. Mihi plurimus inde,Pectora qui posset rumpere ahena, dolor:Qui licet e proprio mihi vulnere creverit ingens,Maior ab istorum clade fameque venit.His, precor, ignoscas. Auus ut peccaverit, istiNes timuere tuas, nec meruere, minas.Si Libyes vel sceptra mihi, vel pristina regniGaudia; vel sErum texta, togasque rogem,Vel similes illis, potui quas perdere, gazas,Vel, quibus assueram, flagitem habere dapes,Iure tuo mihi quaeque neges. Sunt carceris huiusEt sunt exsilii vota minora mei.Frustula semesae Cereris mihi parva poposci:Da Regi, dederas qualia saepe cani.Nec soli dabis illa mihi. De fragmine parvoObveniet, ducta pars mihi sorte, minor.De maiore duos ego pascam parte Nepotes;Aut, ne iterum pugnent, totum ego utrisque dabo:Spectando saturabor ego: Citharaque loquente,Quae comedent illi, dona tua esse canam:Flens tamen illa canam. Sed flentibus arida lapsas.Quam dabis, ex oculis, spongia tollet aquas.Mox ubi de Libyae regnoque et Rege triumphumAurea Romanae per fora plebis ages,Tu biiugis invectus equis, me pone sequentemVictor ad usque tui Caesaris ora trahes.Illum ego sublimi cum videro sede locatum,Et pavidum armata cingere gente latus,Auratumque tholo radiante micare lacunarEt positos supra picta tapeta pedes:Stans ibi Rex Libyae, manibus post terga revinctisInfelix populi Sanna iocantis ero.Tum mihi fortunae species obiecta priorisMateriam risus, quam modo ploro, dabit.Quippe, superba videns vestri diademata regni.Exsulis, hesterna luce, gravasse caput;Et citius, fortasse, dies quam crastina vertat,Posse etiam vestra sceptra labare manu;Democritus fiam, et ruptis clamabo cachinnis,Iam, fortuna, tuos cesso timere iocos.Nil ubi, quod ludas, reliquum est, ibi saeva, neaurumTollere, nec sceptrum, nec diadema, potes.Te meruant, qui regna tenent. Cui perdita iam suntOmnia, nil porro, quid minitere, timet.Sic ego ridebo, Belisarie; quando triumphumAurea Romanae per fora plebis ages.At fortuna suos ubi desultoria ludosEgerit, insida circumagere rota:Quare ego quos demens ludos vitare nequivi,Dum potes, ingenio tu meliore cave.Scribere plura dolor, penna renuente, iubebat:Sed scripsisse, tibi plus satis, ista, fuit.Quamquam ut penna velit: renuet iam saepia; pridemDiluta a lacrimis, albaque facta, meis.Interea e titulis crescet tibi gloria nostris,Quos tua mox inter quisque tropaea leget.Cassis ibi, et galeae, et clypei, et thoraces aheni,Fractaque captivi multa farissa ducis,Laxatique arcus, et inermis theca pharetrae;Non ita conspicuae symbola laudis erunt,Sicut erunt, hinc Visa CERES; CITHARA inde; madensqueIn medio, lacrimis SPONGIA plena meis.Tunc neglecturi Signa omnes cetera, quaerent,Haec tria praecipue quid sibi signa velint?Tu, Libyci dices haec esse Insignia Regni.Invideat Regnum iam mihi nemo meum.
V. BELISARIUS Caecus Iustiniano Imperatori. DE CALAMITATE Caecitatis.
ILLE tuos quondam, non ultimus, inter amicos.Dum traherent nostram vela secunda ratem,Nunc etiam, hibernis lacerata carina procellisDum natat, et mediis obruta pugnat aquis,Ille tuus (licet esse neges) Belisarius, oroPauca legas, alia verba notata manu.Ipse mea scripturus eram: sed cassa, volentemLumina servitio destituere suo:Lumina, (da veniam: non exprobro) lumina quae teIudice, sunt oculis nuper adempta meis.Hinc aliena manus; propriae sed lacrimae. Ab istis,Haec, quamcumque vides, facta litura venit.Unicus hic oculis usus mihi restat ademptis:Unicus hic illis eripiendus erat.Quem tamen usum illi ne qua dediscere possint,Haec mea, quam cogor vivere, vita facit.Quamquam ea, non video, cur possit vita putari,Quae nusquam visa vivere luce sinit.Fac, sine luce tamen, vitam mihi posse vocari;Vita mihi dici non sine Pane potest.Panis enim (quis credat?) abest Belisario: et illiQui modo messuerat Gargara, panis abest.Quemque onerata dapum strue pascere mensa solebat,Arida iam queritur membra rigere fame.Ah! dedimus, damno dedimus non impare poenas:Praeteritamque fames expiat ista gulam.Non accuso sitim. Nam, quae fuit ante falernoPulsa mihi, gelida nunc relevatur aqua.Obvia sunt undae salientis murmura; caecisqueOmnibus accessus pauperibusque patet.Si me lege fames uti sineretur eadem,Gratuitam illi ut opem ferret inempta Ceres,Esse mihi locuples iam parte viderer utraque,Nec gravis orato civibus aere forem.Sed quia venduntur Cereris mihi fragmina numo,Et tamen est numis orba crumena suis,Flagito, devexi lacrimabilis accola clivi,Assiduam turbae praetereuntis opem:Porrectaque manu, qua quondam ego fundere milleProdigus assueram munera, capto stipem:Et, vestram huc, cives, huc, clamo, tendite vestram(Brachia si nondum diriguere) manum:Induperator opem Belisarius orat, et assem:Asse et ope esuriens Induperator eget.Hac, puto, voce tigres mollirem, hac voce Leones,Et, tigre si qua magis, si qua Leone, fera est.Te quoque, praeteriens si vocem senseris illam,Sis licet iratus, molliet illa tamen;Et gemitus non sponte dabis; lacrimansque, clientesForte meos, dices, inter, hic unus erat.Unus eram certe; numquam inficiabor: et idemDonec vivo, tuos inter ego unus ero.Si tamen, an fuerim tuus, ambigis immemor; edamSymbola servitii non dubitata mei.Quaere, Semiramio quis castra tumentia fastuRuperit? Eoo quis fera Bactra solo?Clamabunt, se capta meo Babylonia ductuMoenia: seque meo Bactra subacta manu.Quaere, tibi Reges quis cedere iusserit Afros?Mauraque sub pedibus sceptra iacere tuis?Edomitos Reges, Maurique vetusta SyphacisRegna, subacta meo Marte fuisse scies.Quaere, quis infestos a moenibus egerit Hunnos?Quis sua barbaricis fregerit arma Gothis?Quis Tarpeia tuis Capitolia fascibus? et quisSubdiderit Latium fascibus omne tuis?Ausonibus, disces, Romaeque Hunnisque GothisqueImpositum esse tuum nostra per arma iugum.Tunc ego nempe tuus: data tunc mea nomina fastis;Inque tua niveis urbe vehebar equis.Proximus a curru magni Belisarius ibamCaesaris; et nusquam, me sine, Caesar eras,Nunc, ubi nulla Gothi, nulla Afri bella minantur,Notitiae, Caesar, tu nihil huius eges.Nec solum, nihil huius eges; sed triste perosusExsulis invisi nomen abesse iubes.Hinc rebus fortuna meis illudere gaudet:Quippe sequi vultum Caesaris illa solet.Blanda mihi fuerat, dum Caesaris ora favebant;Duraque mutato Caesaris ore, fuit.Et fuerit! Quid multa queror? nihil illa fefellit.Ipsa mihi, hos ludos, dixerat, esse suos.Dixerat id, Cereris cum mucida frusta rogantemAd me Gerulum compulit ire ducemTunc ego, cum legerem, quas agri dives et auriGilimer, humenti fuderat ore preces,Tunc poteram cavisse mihi. Tunc omnia, versaDamna mihi fuerant ista timenda, rota.Aerumnis modo disco meis, et sentio, nullam,Heu! nullam humanis rebus inesse fidem.Sero nimis, fateor. Quid enim cum perdita iam sintOmnia, ne perdam plura, cavere iuvat?Mille meos soliti nutus servare clientes,Ante meas servi mille sedere fores;Me stipare frequens (nec inermis turba) satelles,Et comitum innumeri me comitare greges;Diffugere omnes, et verna, cliensque comesqueImmemores domini verna cliensque sui.Tecta mihi Phrygiis stererant effulta columnis,Pensileque e Mauro dente lacunar erae,Calcabatur onyx, pariesque refulserat auro;Expavere meos picta asarota pedes;Plenaque fumosis pendebant atria ceris,Visaque erat fumo cera superba suo.Tota tamen subitis sunt versa palatia ventis,Maximaque est una strage sepulta domus.Adde, tot infecti factique talenta metalli,Aera Corinthiaco tot liquefacta rogo;Quae Crassi potuisse sitim sedare putares:Omnia fors uno sustulit illa die.Aspice bissenos, Socio cum Consule, fasces!Iam nihil ex illis fascibus exsul habet.Cerne triumphatos victa Carthagine Reges!Iam nihil ex victis Regibus ille tenet.Sic bona, quae virtus mihi longa paraverat, unoOmnia fortunae rapta fuere ioco.Ensis erat; (fulua qui pictus iaspide, sueratCingere, multorum terror, herile latus.)Hunc mihi, dicebam, certe hunc, fortuna, relinques;Ut pia pro magno Caesare tela feram.Raptus et ille fuit. Fuerit! Cogemus, inermesCaesare pro magno belligerare manus.Restabant oculi; pars corporis optima nostri;Et, saltem haec, dixi, pars mihi sospes erit.Dixi ego: sed dictum rapidae excepere procellae:Pupulaque est oculis eruta bina meis.Heu subitas noctes! quantis cadit umbra tenebris:Undique Cimmerio pingitur ore dies.Nusquam Hyperioniae lucent mihi lampadis ignes;Occulit ipsa suas invida Luna faces.Urgeor aeterna caligine: nigraque circumOmnia. Me solus non fugit iste color.Inde vagus prenso vestigia dirigo muro,Aut baculo incertos pono regente pedes:Unus hic et comes est, et caeci ante ambulo gressus:Non alium novit semita nostra ducem.Sic regit ille tamen miseri vestigia, caecumUt sinat infido saepe labare solo.Tum, neque qui teneat titubantem, est verna: neo ullaSunt, quibus imponam debile, fulcra, genu.Abstulit ira tui mihi fulminis omnia, Caesar:Nec scio quid post haec omnia, restet adhucRestat adhuc unum, memini. Tu tollere id unumParce, quod unum ipsis carius est oculis,Restat Amicus adhuc, oculis mihi carior ipsis:Hunc unum, ut tuleris cetera, linque mihi.Dum loquor haec, medio recubantem caecus amicumQuaero sinu. At raptus iam mihi amicus erat:Fortuna labente, fidem mutavit: et illumQuo sine vix poterat vivere, nosse negat.Do victas, fortuna, manus: nihil abnuo; vincis:Rapta mihi iam sunt, quae potuere rapi.Nec mala plura tibi, superant, quae, saeva, mineris;Nec bona, quae possis tollere, plura mihi.Inde suis mea vita malis, non sponte superstesMolitur tacitam, qua data porta, fugam.Apponetque lucro, mortis si copia fiat:Illius instantes optat amatque minas.Dum tamen inveniat tanti compendia voti,Porgite quaesitam vos, pia turba, stipem:Induperator opem Belisarius orat, et assem:Nullum assem esuriens Induperator habet.Sic meritum dices; qui coniurante iuventaImpulerim cives in tua fata tuos.Falleris, o Caesar; non hoc luo nomine poenas:Expertem vitam criminis huius ago.Nam, nihil ut videant aliud mea lumina; culpaeInsontem istius me tamen esse vident.Et, nisi noxa meam gravis ureret altera mentem,Conscia nullius criminis illa foret.Nunc ego, non omnis sceleris me praedico purum:Laesi, quod Magno Caesare maius erat.Extorrem, infelix, egi Silveium. Ab illoCrimine, res omnis est mihi versa retro.Da veniam Tarpeie Parens? A vertice sacroDebueram iustas abstinuisse manus.Iniecisse pudet. Romani ignoscite: vestrumImpius invasi nullo ego iure caput.Nec scelus excuso, fieri quod femina iussit:Iusserit: a titulo est maior inerte pudor.Qui prius ora virum terrere ducumque valebam,Una repente mihi femina terror erat.Inde meum scelus, inde dolor. Silverius ultorCriminis est: oculos eruit ille meos.Sed paenis satiare Pater mitissime sumptis;Laesaque pacari Principis ora sine.Tuque libens ultro tua mittere fulmina cessaCaesar; et augusta mitis ab arce tona.Caecus ut inteream repetito funere; non est,Non opus est, trifido me ferus igne petas:Rem perages nutu: meque illo, sive labantemSternere; seu lapsum, me relevare potes.Et, spero, relevare voles. Decet ista potentesGloria: nil miti nomine maius habent.Ipse tuis etiam (quod vidimus) hostibus ultroTu solitus saepe es parcere, saepe soles.Materies veniae neque prima nec ultima fiam:In mediis aliquem mi dabis esse locum:Et quem pauperies diram perferre coegit(Heu! mala, vix servis perpetienda) famem,Lenior hunc atro tu pasci pane iubebis,Aut, si quae dapibus decidet esca tuis.Si tamen hoc etiam dignum esse favore negabis,Caecus ut ambesi fragmine panis alar;Hunc saltem oranti supremum impende favorem,Aere parata tuo condat ut urna Senem.Et patere, haec illic in paupere carmina saxo,Aut hoc, aut simili scripta tenore, legi.Emeritus victi domitor Belisarius orbis,Hoc totum a Magno Caesare marmor habet.Cetera quisquis habet, dum sese credit habere,Cogitet, exemplo perdere posse meo.
VI. CONRADINUS, adolescens, moriturus, orbae Matri. De suo CARCERE, et morte.
HINC, ubi Campano Siren vicina VesevoRauca Dicarcheae murmura frangit aquae,Ite breves elegi, Septemque remota TrionumArva, per Ausonios usque subite sinus.Mater ibi viduos servat Regina penates,Et dolet aspectu se procul esse meo:Ite, precor, querulaeque meum portate parenti,Ipsa parens mitti quod sibi nolet, ave.Imo merum portate Vale: nam missa fuissetMulta salus matri, si foret ulla mihi.Dum tamen hinc itis, pede vobis claudicet unoVersus; et hac lentam nectite parte moram.Nam iuvat ignorare diu, cum maesta propinquatNon exspectatae nuntia charta rei.Post quoque, transmisso cum venerit AppenninoSera ad maternas littera nostra manus,Parcite praecipiti simul omnia fundere lingua:Tota cadat subitis ne domus icta malis.Prima sed obscuris memorate ambagibus: udasQuae faciant nullo credita rore genas.Inde aliud super atque aliud. Dum denique luctuExsuperante, genis omnibus imber eat.Verba praeibo. Dies vix primo Sole rubebat,Plena viris acies, plena fremebat equis:Iamque aberant teli non amplius agmina iactu,Mugiit immenso cum tuba rauca sono.Nec mora: miscentur consertis ensibus ensesEt clypei clypeis, pes pede, virque viro.Vulnera vulneribus pensantur, sanguine sanguis;Et nece, quam timuit, vindicat ira, necem.Intumuit vulturnus aquis; stupuitque coloreNon proprio fluctus Cuma rubere suos.Et mea Parthenope, Siculique Triquetra profundi(Agnita quondam aravis utraque Regna meis)Eminus attonito trepidabant pallida vultu,Protinus alterutri praeda futura duci,Paene triumphato iam victor in hoste videbar;Cum vertit subitas Sors inopina vices.Incipiunt mutare meis in partibus: et mox,Cornibus impulsis, cedere fusus eques.Inde fugam sperare pedes; ruere omnia. Campos,Et nemora, et prata, et littora victor habet.Ipse (fatebor enim) numero desertus ab omniNon explorator tramite carpo fugam.Austrius a tergo Fridericus inhaeret: et uno,Nescio quo, profugi condimur ambo specu.Hic ego, tot Iuvenes inter fidissime, dixi,Digne loco, et socio prosperiore comes,Cernis, ut a nostris fortuna recesserit armis?Terga premit, clausumque omne habet hostis itet:Quid superest in rebus opis? qua fallimus arte?Vix satis haec unum fida erit umbra diem.Prodita turba sumus. Vel enim lux crastina coget,Vel (nisi lux cogat) coget abire fames.Res aliud tentare monet. Saga proiice mecum,Proiice Sidonio vellera pota cado.Rustica nos villo circumdabit endromis hirto;Pellibus inversis fallere forma solet.Nox erit auxilio. Quid multa? Repertus agasoEt tegete informi, et paupere veste iuvat.Oebalii contra nos tegmina tradimus ostri,Et phrygia textum tradimus arte Sagum.Purpura non potuit vendi mea pluris: Et emptusMaiori nequiit cento fuisse lucro.Nam fuga sub tali secura patebat amictu,Qua brevior Thuscum trames ad aequor erat.Picta phaselus ibi, gemino cum remige; iam iamCandida Tyrrheno vela datura mari.Cursus ei, Hetruscas Alphea ab origine Pisas,Moenia consiliis non inimica meis.Conscensurus eram. Sed nusquam copia nauli.(Huc recidisse meas unda videbat opes.)Unus in articulo digiti mihi manserat imiAnulus; exiguus mole, sed arte gravis,Gemma Pyropus ibi; fuluo quam pala metalloClauserat, intacta docta flagrare manu.Haec mihi (Trinacriis minitanti finibus arma)Tradita, materni in pignus amoris erat.Et tamen hanc nautis (genitrix irascere) gemmanHanc, stolidus, naulo deficiente, dedi.Utque dedi, perii. Me, eheu, me perdidit illa,Tam dilecta licet, perdidit illa tamen.Quippe oculos rapuit species Eoa pyropi,Dignandusque manu nolibiore lapis,Nec mea bardiaco quadrabat forma cucullo,Cumque suo discors endromis ore fuit.Ergo latere dolos conclamat turba: videndumContinuo, quales, qui genus, unde domo?Prendimur: et larva cognoscimur ambo revulsa,Illi signa nocent Austria, Sueva mihi.Vincula mox teneris induntur ahenea palmis;Et duo victori tradita praeda sumus.Inde triumphati, patriae Sirenis in urbemRetrahimur, proavis moenia fida meis.Hei mihi! quantum illo nunc differo Conradino,Quem comitate suum est Suevia terra ducem?Qui modo compleram populos terrore Latinos;Littoraque armato Parthenopea metu:Et caput imposita sperabam cingere lauru,Victoremque inter signa referre pedem;Idem ego regnata iam captus in urbe triumphor;Quemque habuit patris Regia, carcer habet.Atque utinam solo saeviret carcere victor;Intervalla meus posset habere dolor.Nunc miseris alterna iocis iniuria ludit;Alternis iterum terret agitque minisDenique (cur spatiis ego inanibus ultima vito?)Ultima sunt oculis subicienda tuis.Post quam longa Satur tulerat fastidia carcer,Et mora victori longior omnis erat,Plurimus, ecce, fores fragor impulit: ostia cedunt;Adstitit armata cum legione Senex,Territus ingressu Friedericus, viximus, inquit,Conradine; ferunt omnia visa necem.Tristia signa viden'? viden' arma virosque? SatellesNil, nisi decretae symbola mortis, habet.Contra ego; Parce metu: fieri imo benignior hostisIncipit: immunes carcere abire sinet.Esse ferus nescit Ludovici Sanguis: ut auditIpse pius; fratrem sic docet esse pium.Quod voluit, dum vicit, habet: numquam ille cruentaSaeviet in pueri dedita colla manu.Adde, quod arma puer, quamquam infelicia, sumpsi,Arma tamen studui sumere iusta puer.Non peregrina vagus mihi littora praedo petivi,Sed, mea quae moriens dixerat esse pater.Si tamen aut meus hic fuit, aut patris, error; utrumqueIam diuturna mei carceris umbra luit.Plura sibi numquam petet ipse piacula victor:Ulnere sed gratum me sibi teque volet.Nuper ut Eoo germanum e carcere vidit.Pacto ad liligeros aere redisse lares,Barbarico laudasse fidem memoratur in hoste,Clementesque feri Regis amasse manus.Aemulus has laudes imitabitur ipse: nec ulloCarolus in pueri sanguine saevus erit.Talia causantem, spes, heu, quam vana! fefellit:Tradita sunt rapidis vota ferenda notis.Ecce! Nigram interea submota veste tabellamPromit, et haec tristi fulminat ore Senex:Venit summa dies, et ineluctabile tempus:Mors rata iam patulas excubat ante fores.Cras, ubi Sexta sonum Temesei excluserit aerisHora, meus praeco lege iubebit agi.Ferrum utrique caput iugulo cedente revellet.Haec duo damnatis fata duobus erunt.Dixi; et, ambobus Senior sine voce relictis,Obdidit aeratas post sua terga seras.Hic mea quis verset praecordia sensus, omitteQuaerere: de sensu coniice nostra tuo.Carceris angusti, rima fallente, dehiscitValvula; vicinum cernitur inde forum;Applico dimidios oculorum proximus orbes,Quis novus adversa turbet in urbe fragor?Conspicor excelsam tabulati assurgere molem,Lugubreque in media crescere pegma via.Funereo circum paries operitur amictu,Tensaque sunt toto pulla tapeta solo.Ambit ahena locum manus undique. Ponitur illicCippus, et extremo bina feretra situ.Nempe erit hoc nostrum, exclamo, Friederice theatrum,O mihi plus oculis frater amate meis!Haec aulaea meo pingenda cruore, tuoqueParturiunt strages ista seretra duas.Parturiant. Bis ego, bis caedar ego unus. Ego unoImplebo geminas funere sandapilas.Solus ego bellum, solus, duce nemine, moviExtera Campanis arma virosque plagis.Si scelus est, movisse; luam scelus ipse. Recedant,Praelia quos insons ad mea traxit amor.Parcite victores sociorum a sanguine: totusTranseat hac vester per mea colla furor.Nam tua quid meruit, Friderice, iuventa? NocereNec potuere tuae, nec voluere, manus.Solus amor, socioque fides servata, nocentemFecit. Habet laudem tam pia culpa suam.Ah! miserande puer; mihi sors ubi laetior esses,Pars tibi de regno cederet aequa meo:Meque novum Pyladae sequeretur nomen; at ipsumMaior Orestea te nova fama fide.Nunc, ubi mutatis exterrita suppara ventisAbstraxere meam per vada caeca ratem,Tu sequeris, Syrtes per, et ultima quaeque sodalem,Dignus amicitia prosperiore puer:Tu tamen et talem sequeris. Fortuna profugitTota; tamen, tota tu fugiente, manes;Et mecum pereunte peris. ne sabula NisumLaudet et Euryalum, tu, Friderice, facis.Audiet hoc annis melior voluentibus aetas,Claraque de pueris fama duobus erit.Finieram lacrimis haec omnia. Plura loquendaCum sociis nullam mi dabat hora moram.Cetera servabam tibi tempora, mater. At anniMille ea si fierent, vix satis illa forent.Debuit hora tamen satis esse vel una; iuberentUltima qua matrem verba valere meam.Ultima: Nam properant momenta rotata, meumqueIncipiunt vesper condere et umbra diemInde grave, et tristi patiar caligine noctem,Hei mihi! quae tetricae somnia noctis erunt!Occurrent animo simulacra minantia; lictor,Carnifices, uncus, vincula, furca, rotae.Hic acies nudae iam iam vibranda machaerae;Hic aderunt querulae tristia signa tubae;Hic geminas tortis alii post terga lacertisIn nodum adducto stringere fune manus,Hic egomet collum nudare videbor; et imoNon surrecturus ponere genua solo.Forsitan occurres, laceros effusa capillos,Tu quoque, et in gladios, mater, et arma rues:Iratique pedes prensabis iudicis; omnesqueImplebis lacrimis, me miserata, sinus:Miscebisque preces; medio dum funere raptumMe patrio reddas exhilarata lari,Talia forte mihi per noctem somnia ludent,Somnia, si demas ultima, vera nimis.Mox, ubi deserto Tithoni Aurora cubiliNascentem ostendet sole rubere diem,Aspectabo vigil mea somnia. Vera sonabuntAera; strepent armis septa virisque fora;Horridus accurret (iam non mera somnia) lictor,Et socios enses carnificesque trahet.Victima postremus sequar ipse: gemensque madebit.Omnis ab aspectu femina virque meo.Solus ab occulta victor (neque credo) fenestraPascere velle mea dicitur ora nece.Pascat: et e nostro discat pallere theatro,Versaque fortunae terga timere suae.Est mihi Caesar avus: Siculae est pater arbiter aulae;Et proavis tellus paret Ibera meis:Nomina vana! Genus succurrit imagine nulla:Caeca inter titulos lumina lictor habet.Nec patris ille videt, nec avorum sceptra meorum:Et rigida Suevos praeterit aure duces.Quis stabili durare loco sperabit; in istoSi mea conspiciat fulcra labasse iugo?Fulcra labant certe. Nusquam ulla potentia patris;Nusquam implorati nobile nomen avi.Sola vocata mihi (sed et haec per somnia) mateNil profecturam ferre laborat opem.Parce fatigatas genitrix impendere vires:Ut venias vere, sero nimis venies.Utque etiam venias in tempore, fabula agetur,Cuius ego, o Mater, non bonus actor ero.Hanc quoque te madido legisse fatebere vultu:Quid faceres, eadem si tibi visa foret?Ergo vale; et, sine te, permitte, ut fabula agatur:O utinam et sine me fabula posset agi!
VII. EMANUEL SOSA, naufragus, Lusitanis. De CLADE ex Naufragio.
VOS ego SOSA meos, o pectora fida, Sodales,Patria quos tuto servat Ibera sinu,Vos ego Memnoniae navifragus hospes arenae,Ad mea ferali funera voce voco;Funera: Nam vitae superat mora parvula, verbisQuae neque supremis tota sat esse porest.Illa tamen legitis dum verba suprema, sinetisPectora me lacrimis vestra rigere meis.Sic gemitu inclusum modico laxabo dolorem.Haec mora continui parva doloris erit.Nec tamen aggrediar cladis mala singula nostraePandere; plus uno singula digna libro;Me potius passum semel omnia et omnia dicam,(Inquinat hic nostram fabula nulla fidem)Nam neque terra mihi, neque lympha, nec aura pepercit:Aptus eram caussis SOSA perire tribus.Certavit natura minis: dubiumque reliquit,Saevior aura meis rebus, an unda, foret.Vicit Terra duas; Comitum quae sola meorumInnumero plenum funere littus habet.Mille per infames Sabuli squallentis aceruosOssa relicta feris alitibusque iacent.Vix mihi ter deni, sociis de mille, supersunt:Barbarica periit cetera turba fame.Ultima iam cogit penuria carpere dumos,Quaerereque agrestes per mera tesqua rubos.Invenisse unam tria post ieiunia glandem,Est, Luculle, tuas paene comesse dapes.Nulli etiam fontes, labra nulli arentia rivi,Sordida sed mixto recreat unda luto.Quaeritis, unde sit haec feritas tam barbara terrae?Imbuitur gentis moribus illa suae.Credite; dirorum gens est minus aspera fratrum,Quos fovet in Siculo Trinacris Aetna specu.Tutior intrarem Getulas navita Syrtes,Massylae peterem tutior antra leae;Littora quam tetigi fallacis inhospita gentis,Nullus ubi sceleris perfidiaeque timor.Forsan, et hoc aliqui cupient ediscere, nostramLittora quis tulerit casus ad ista ratem?Appulimus non sponte ratem: sed Auctibus actosExposuit tali fracta carina loco.Me miserum! quid prima iuvat momenta dolorisIntempestivo pingere velle stylo?Pingo tamen. Fessus rerum, domitisque superbisAurorae populis, divitisque satur,Defensaque DIO; (magnis ubi cladibus IndumA metuente meus reppulit arce Socer;)Exarsi, patriae iam dudum tactus amore,Deserto Hesperium visere Gange Tagum.Hoc socii, hoc optabat idem, cum pignore bino,Illa mei consors Eleonora tori.Expedior: celsamque argento divite puppim,Quaque alia est felix India, merce gravo.Nec deerant gemmae, nec Eois raptus ab undisUnio, (dignandum pollice Regis onus)Vix omnes rostrata (ingens licet omnia possetCetera ferre) suas ferre valebat opes.Unda querebatur, molem pertaesa: nec ipsumInsoliti patiens ponderis aequor crat.Provehimur portu tamen; et, pede carbasa factoCorripiunt iussam per vada falsa fugam.Iam procul ex oculis discesserat India nostris.Et vicina Bonae luxerat ora spei.(Mentior: Ora mihi fuerat dicenda sinistri.Ominis illa; Spei non erat ora Bonae.)Ecce! nigrae coeunt trepidante sub aethere nubes,Et rutilum involuit nox violenta diem:Inde micare feri ruptis e nubibus ignes,Et fremere irato murmura rauca polo;Eurique Zephyrique manus, Boreaeque NotiqueArdua per latum bella movere salum.Ingeminant fluctus, scopulisque illisa rebellantAequora, et infenso plus furit unda Noto.Expavere novas stridentia vela procellas,Et nusquam auditas Tethyos ante minas.Iamque regi indocilis, non arte, sed impete fertur,Per coniuratas territa puppis aquas.Tollimur alterno nunc usque in sidera fluctu:hei mihi! quos montes, cum tumet, aequor habet!Alterno rapimur nunc usque in Tartara lapsu;Hei mihi! quas valles, cum cadit, aequor habet!Tres sine Sole dies, et tres sine sidere noctes,Tresque aliae noctes, tresque abiere dies,Dum lacerata suos ruperunt vela rudentes,Ludibrium ventis vela relicta suis.Turbine mox fracti ceciderunt robora mali,Exermemque ruens absulit unda ratem.Hic clamare viri, trepidique pavescere nautae,Et dubias inter, vota vovere, preces.Proicimus tum quisque suas, et mergimus undis,Quas avidi nuper quaesieramus, opes.Fului adeo (quis credat?) honos ibi viluit auri;Nec suus est Onychi, Sardonychique valor.Fastidita natat spretum inter Iaspis Achaten,Et cum beryllo vile Smaragdus onus.Numquam ita divitias me spernere posse putaram,Mortis uti didici spernere posse metu.Euacuata ratis gaza tam divite, tutumSperabat modicis iam fore rebus iter.Parcite vel vacuis caelestes puppibus irae,Parcite: nil ultra, quod repetatis habent.Quicquid erat, dedimus: Superest, quam cernitis, una;Effugiat vestras ista carina manus.Haec ego cum lacrimis. Rapit haec tamen omnia ventus;Omniaque haec, ventis durior, unda rapit.Dum loquor, ingentes agit undique et undique rimasNavis, et in mediis fissa dehiscit aquis.Hic neque si calamis utatur dextera centum,Chartaque vel votis suppetat aequa meis,Expediam, miserae lamenta immania turbae,Aut varium visae cladis inibo modum.Omnia turbantur clamoribus: obruit alterAlterum; et auxilio femina virque caret.Hauritur rapido pars gurgite naufraga: partemDetulit in Libycum parvula cymba solum.Triste, licet, fuerit, comitum vidisse meorumInnumeros illa morte perire greges,Euasisse tamen vicina in littora vivos,Tristior, hac ipsa morte, medela fuit.Nam quibus aura Noti, quibus ira pepercerat undae,Exitium inventi littoris ora tulit.Vix emersa cohors tumidis e fluctibus, aegrosArenti in sabulo constituere pedes,Cum furua Aethiopum magno ruit agmine pubes,(Nullum Erebi quondam nigrius agmen erat)Pars iaculis arcuque ferox; pars horrida fundis;Vibrabat quernas pars numerosa sudes.Obruimur numero. Tamen arma capessimus, et quaPossumus, hostiles pellimus arte metus.Pellimus. At facilem deserto in littore victumQui mihi, qui sociis suppeditaret ager,Nullus erat. Discurro vagus, portumque requiro:Portus in ignoto littore nullus erat.Quid iuvat hostiles igitur pepulisse pharetras,Si fugiente potest hoste necare fames?Aut, quid ab aequoreis iuvat evasisse procellis,Arida si torrens enecat ora sitis?Enecet ora tamen sitis, et penuria perdat,Nam merui. At Socios non meruisse puto;Non meruit taedis desponsa iugalibus uxor;Et pueri certe non meruere mei.Parce fames istis: quibus aura perpecit et unda,Hos orata, mihi perdere parce, fames.Dixi ego; sed surdae. Nihil illa remittere: NusquamUllus in ingrato littore adesse cibus.Cogimur ergo; datisque alimenta paciscimur armis.(Numquam alias tanti res fuit empta mihi.)Hostibus arma damus, quae sola reliquerat aequor;Sed tamen accepta tradimus illa fide.Omnibus una viris generosior obstitit uxor,Arma viri, ingeminans, arma tenete viri;Nulla fides hosti; fraus barbara fallet inermes:Arma cibos nobis, arma retenta, dabant.Praepotuit vaesana fames; victique cruentisHostibus, accepta tradimus arma fide.Ac Venti rapuere fidem. Gens impia post quamDiscinctum Hesperio viderat ense latus,Eluso gavisa metu; nudavit Achivos,Quos personato texerat ore, dolos.Iniectaque manu, nostris modo saevior armis,Pulsatum totis finibus agmen agit,Et cunctas avide spoliato a corpore vestes,Invida quas nondum merserat unda, rapit.Nec mihi, nec sociis trama ulla relicta tegendis;Inde oculos refugit quisque timetque suos.Umbra omnes noctemque petunt: castusque subireAlterum in alterius non sinit ora pudor.Abdita se Coniux sabulo defodit in alto,Quaeque nequit sabulo condere, crine tegit.Ad latus hinc atque hinc miserabilis accubat infans,Atque in opem, plorans, matrem alimenta rogat.Quid faceret genitrix? pueros qua pasceret esca?Ambrosiam; si qua posset habere, daret.Pectore si rupto, vel pascere sanguine posset;Prodiga materni sanguinis illa foret.Quod super unicum erat; geminis dedit oscula natis:Haec cibus, haec inopis fercula matris erant.Quis mihi sensus ibi? genitor cum bina videremPignora iam certa iamque perire fame!Ipsa perinde parens anima defecta cadebat,Quamque ego non poteram ferre, rogabat opem.Ergo, licet mea fracta fame mihi genua labarent,Vix etiam ut plana stare liceret humo,Moverunt me dira tamen lamenta, putaremUt iuvenile meos robur habere pedes.Silva procul vasto squallebat opaca vepreto;Horrida, et obstructa, vix adeunda, via.Huc feror: et, si qua rudis haereat arbore faetus,Si qua vel in sterili, quaero, sit herba solo.Nocte, dieque nemus dum pervagor omne, reportoVix demum, gemini munus agreste pyri.Laetus et hoc: curro, veluti si lecta referremAlcinoi farto plurima poma sinu.Me miserum! Cur lenta nimis vestigia fixi?Nec properata meos impulit aura gradus?Debueram mollem citus evulsisse myricam,Aut teneram e prima fronde rulisse comam:Forsitan annona vitam producere taliFas erat, et paucos fallere fata dies.Nunc ego dum lentus remeo, tria cerno meorumNon apportato, funera facta, cibo.Quartum ego (quo sine me, gnati, sine Coniuge ConiuxQuo properi ruitis?) quartum ego funus ero.Tardum etiam quartum est: segnem excusate futurusPrimum egomet funus, si licuisset, eram.Talia lamentans, dum littora et aequora testor;Nudaque crudeli pectora plango manu;Labor inops animi; tenebrisque repente coortisDestituunt sensus luxque colorque meos.Et geminos patrio superobruo corpore natos:Pondere credo illos hoc voluisse tegi.Erigor a Sociis. Iterum inde iterumque relabor,Cumque tribus caepi terque quaterque mori.Ut sensus rediere tamen, vultusque doloriNon potuit lacrimas suppeditare novas;Intuor adstantes, ut erant; gemituque repressoMandata ad socios haec referenda dedi.Vos ego Sosa meos, o nomina chara, sodales,Quodquod adhuc estis, vos ego Sosa precor,Vivite contenti propriis, quas Baetica vobis,Quasque Tagus patrio flumine vectat opes,Neu petite Hesperio peregrinum Nerea velo,Eoo cupidi cymbam onerare lucro.Hei mihi! qui vobis haec suadeo serus amicis,Cur eadem suasi non prior ipse mihi?Laetus Ulysseo vobiscum ego gaudia portuNunc agerem; noto gaudia tuta sinu.Saltem, ibi pane famem, vilique levare polentaSperarem, et liquido pellere fonte sitim.Aut, morienti oculos qui claudere posset, haberem,Quive rudi corpus condere vellet humo.Hic, neque littorea moriturus humabor arena;Sed rapient Afrae corporis ossa tigres.Nec me terra sitim lympha recreare lacustri,Nec sinit inventa pascere glande famem.Iamque iterum vires, dum scribimus ista, labascunt,Destituuntque aegram brachia lassa manum.Et nova diffusis oritur caligo tenebris,Scilicet agnatam nuntiat umbra necem.Nil moror: Amissis una cum coniuge natis,Res me nulla iubet vivere; multa, mori.Vos tamen exsequias absenti soluite Sosae;Istud et in vacua scribite carmen humo.Ne Sosa cineres hic quaere, nec ossa, viator;Nam locus hic, Sosae nil nisi nomen habet.Cetera Memnoniae rapuerunt omnia tigres.Et prae Memnonia tigride, saeva fames.Dives opum fuerat, gemmaque gravatus et auro;Hinc spolium terris aequoribusque fuit.Nunc illi ex opibus reliquum manet omnibus unum,Civibus exemplum possit ut esse suis.Finis Libri Secundi.