28 April 2004 Martin Tavakolian
TEI header added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell-check complete


page 003, image: s003

ADMODUM REVERENDO PATRI MUTIO VITELLESCO SOCIETATIS IESU PRAEPOSITO GENERALI: IACOBUS BIDERMANUS.

IN secessu Tusculano, cura nuper alii labores missionem dedissent, huc animum horis subsecivis appuli; ut lucubrationes, quas adolescentiae calor ex excuderet, otiosus Inspicerem; et varios ingenii, seu partus, seu abortus, ad lucernam (tollendi mihi, an exponendi viderentur) explorarem. Reperi eos, uniusmodi omnes: id est, plerosque tales, quorum ego Noverca fieri, quam patens audire mallem. Nec longe iam aberat, quin deformes liberos in cunis


page 004, image: s004

praefocarem; cum amicorum apud me preces valuere: quod dicerent; saevire me gravius in tales non posse, quam si parcerem. Peius enim interituros, si lectorum iudiciis permitterentur. Peperci. Sed ii, cum satis adverterent, neque domi se, contra auctoris taedia munitos; nec foris in turba fore securos: Patronum sibi quaerendum censuere, cuius benevolo sinu excepti, protegerentur. Et talem ex animi sententia reperisse se, hic certe gratulatur; qui prior aliis ad Paternitatem Tuam auspicato se sperat confugisse: mox alios a tergo aliosque tracturus, ubi huic audaciae viderit fuisse impune. Quod eum promittere sibi, cum cetera Tua suavitas iubet; tum illud quoque iudicium. quo et antehac mea quaedam (aeque ac modo tenuia) non prorsus censueras aspernanda: sed iis comiter humaneque admissis, visus es, Meas esse aliquid putare nugas Eapropter Libello, hanc at TE viam affectanti, minus, quam oportuerat, pugnavi: cui, ut ut esse Malo contigerit, longus certe Magnusque ne esset, id operam dedi. Nomen ei Heroum Epistolas indidi: grandiusculum, haud nego; nec iis,


page 005, image: s005

qui Leandros quondam, et praetextatos Veneris pupos, in Heroum Orchestra locarunt, placiturum. Ceterum hos talium rhonchos ego non moror: et, vel res ipsa, qua describitur; vel ii, quorum nomine scribimus, hanc titulo invidiam sunt detracturi. Id, recte an secus, existimem; e subiecto operis indice statuatur. DEUS Paternitatem Tuam, Societati universae prasidem sospitemque cum bono publico diutissime servet. E Collegio Romano. Kalend. Ian. M. DC. XXXIII.


page 006, image: s006

LIBER I. In Hominis novissi mis totus consumitur:

1. Alexius, in explicanda MORTE.

2. Hieronymus, in IUDICIO.

3. Epulo dives, in INFERIS.

4. Augustinus, in CAELI gaudiis.

5. Valerianus, in ANGELIS.

6. Theophilus, in Calitum ROSIS.

LIBER II. Privatas quorundam calamitates deplorat:

1. Eustachius LIBERORUM iacturam.

2. Ambrosius, Thessalonicae CLADEM.

3. Chrysostomus, Fortunae ROTAM.

4. Gilimer Rex suam FAMEM.

5. Belisarius, CAECITATEM.

6. Conradinus, carcerem, et NECEM.

7. Emanuel Sosa, NAUFRAGIUM.

LIBER III. Miscellanea continet; in quibus narrat:

1. Filius prodigus, suam INOPIAM.

2. Petrus, suam ipsius CULPAM.

3. Alipius, profana SPECTACULA.

4. Nivardus, pia DESIDERIA.

5. Thomas Aquinas, suam PUGNAM.

6. Carolus V. abdicatum IMPERIUM.

7. Constantinus Imp. suam ROMAM.


page 007, image: s007

MUTIUS VITELLESCUS Sociatatis IESV Praepositus Generalis.

CUM P. Iacobi Bidermani, eiusdem Societatis, Heroum Epistolarum Libros tres, aliquot eiusdem Societatis, quibus id commissum fuit, recognoverint; et in lucem edi posse probaverint; facultatem concedimus, Ut typis mandentur: si ita Reverendiss D. Vicesgerenti, et Reverendiss. P. Magistro Sacri Palatii videbitur. In cuius rei fidem has litteras, manu nostra sub scriptas, et Sigillo nostro munitas dedimus. Rema 26. Februarii 1633.

Mutius Vitellescus.

Imprimatur, Si Videbitur Reverendissimi P. Mag. Sac. Palatii Apostolici.

A. Torniellus Vicesg. Imprimatur.

Fr. Nicolaus Riccardius Sacri Palatii Apostolici Mag. Ord. Prad.


page 1, image: s009

PROGRAMMA AD ANGELUM Tutelarem.

QUI quondam fragiles rudesque CUSTOS,
Fovisti teneri clientis annos;
Et vestigia parva, debilesque
Iuvisti Comes expedire gressus:
Mox per devia tesqua curiosae
Errantem pede libero Iuventae,
Servasti, pius; ultimaeque cladem
Cavisti miserabilem ruinae;
Nunc, o nunc, ades ALIGER; tuisque
Totis utere viribus. Minantur
Iam clades aliae; novoque magnae
Incertant animum timore curae.
En! filum secat ATROPOS; diemque
Coepit dicere Praetor: Ad supremum
Magni IUDICIS evocor tribunal:
oranda est ibi caussa. Sordidatum
Tu caussa iuva in ardua clientem.
Praelusit meus interim libellus;
Et penna faciem illius tremendae
Depinxit lacrimabilem palaestrae,
Erravit liber, inquis: illa quondam
Est multo tibi tetrior futura.
Ah cessa, bone Tutor; ah, palaestrae
Illius faciem efferare cessa.
Est nobis fera plus satis vel ista.