5 June 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


image: s001

Ioannis Bisselii, e Societate Iesu, Deliciae Aestatis.


image: s002

AD SERENISSIMAM CAELI, TERRARUMQUE, REGINAM.

GAUDIA cum gracili modularer AGRESTIA canna,
Et tenui canerem ditia RURA sono;
Hic opus est serie Cereris nitido mihi sidere (dixi)
Hic opus est serie, materiaque, Libri.
Lilia, prata, nemus, cerasos,sata, praedia, montes,
Blandaque sepositi pumicis antra, volo.
PRAE reliquis tamen, adsit Aquae mihi viva scatebra!
Cumque favente, favens Maxima DIVA, DEO!
HAEC ego. Iamque polum digito tetigisse videbar:
Tota meo suberant SPICEA regna pedi.
Ecce tibi! subito (nisi fallit amabilis Icon)
Quod mihi sors dederat, Vis aliena rapit.
Namque FIDES, Cererem mihi subtrahit; Aethera nubes;
Mons, casa, prata, nemus, Solis ab igne flagrant.
Lilia cum Cerasis, legit ALIGER alter, et alter:
Far Iuvenes alii, praecoce falce, secant.
Antra, nigro nebulosa gelu (tamen apta Thaliae)
PNEUMA Sacrum, radiis insidet usta suis.
Virginei quoque germen Agri, sine Semine NATUM,
Tu tibi, VIRGO, rapis: Te rapit ILLE sibi.
Sic ego Te, Sobolisque tuae spoliatus Amore,
Quas mihi Delicias, MATER, et, unde, petam?
SPES erat, In cumulis Segetum, Stipulisque, legendis;
His tamen Angelicae Sportula Corbis ovat:
Spes erat, In vitreis (Clarii vice gurgitis) UNDIS;
En, alius phila praeripit Ales aquas!
SPICA meis igitur perit, et perit UNDA, Camenis.
QUID superest? Alio Messis et AESTUS eant!
Aut ego nulla canam, sine carminis illice, RURA:
Aut ego pulso tuas, Regia Nympha, fores.
Cetera, cum Genii tulerint sibi, Symbola Messis;
Ultima, die, maneant (Culmus, et Unda,) Mihi!
Haec, neque TOTA, peto. Satis est, Ab utrisque, vel Unum
Munere contigerit si mihi, VIRGO, Tuo.
Sat mihi; De Stipulis, CALAMUS (teres atque Rotundus:)
De Salientis Aquae gurgite, VENA-Fluens.


page )( 3, image: s003


RELIGIOSISSIMO PRAESULI, AMPLISSIMO DOMINO, DOMINO IOANNI BAPTISTAE, Incliti BAUMBURGENSIS Coenobii, Canonicorum Regularium S. Augustini, PRAEPOSITO; SALISBURGENSIS ARCHIDIOECESEOS ARCHIDIACONO, Statuum Boiariae Commissario Deputato, etc. Domino suo observandissimo, IOANNES BISSELIUS, è Societate IESU, S. D.


image: s004

QUod Ephialtes quondam Heraclídis, ac Cimon Atticus, Miltiadis filius, fecerunt; ut, quidquid diuturno suo suorumque callo, ruris excoluissent; id in spicae denique maturitate, disruptis agrorum saepibus, publicae messis ususque facerent, ac populo donarent: Idem ego, PRAESUL Amplissime, quadam imitationis umbrâ nunc aemulor. AESTATEM enim meam, aliquot iam Annorum labore cultam, et nunc ad falces perductam; laxatis demum scriniis, vulgi pariter, et doctrinae Prócerum manibus oculisque permitto: prodeuntque tandem in apricum Frugiferi Temporis DELICIAE. Sed hae, quod suspicor, minusdum robustae, fortassis etiam Solis adhuc parùm patientes; eorum, quorum longae fuerunt latebrae, communi calamitate, caelum compressâ palpebrâ vitabunt: et ad publicae Lucis fulgur, tamquam ad Praetoris Puteal ambiguae litis Rei, trepidabunt. Ac tribuant hunc sanè timorem Verecundo pudori, benigniores interpretes:


page )( 4

Ego tamen formidinis istius iustas in eis caussas agnosco; vehementerque vereor, ne, post Quinquennes licèt curas atque limas, plus nihilominus Temporis abstulerint, quam Maturitatis ac nitoris: et partus iste Cerealis, oculatiore sui cultu destitutus, titulo Delicatior, quàm versu, sit processurus.

Hoc ipsum igitur est, quod ad TE, venerabilis PRAEPOSITE, meas has Musas, de sui tutela sollicitas, ablégat: ut sub Tui potissimum Patrocinii tentorio, tolerare diem assuescant; et, quem in se ipsis nondum utique reperiunt, ab Insulae Tuae gemmis splendorem mutuentur. Cuius, ut opinor, nec Amplitudinem ullâ temerabunt irreverentiâ; quoniam ad TE tanto post, ac pedibus diu praemeditatis, accedunt: neque Dignitatem iniuriâ violabunt, ad TE provocantes; quoniam invitatae tractaeque veniunt, tot impulsibus, quot titulis atque caussis.

NAM, sive quaerendum Humanis his Artibus hospitium erat, in quo semet ipsas


image: s005

diverticulo quam mollissimo deponerent: ad quemnam irent felicius, quam eum, cuius in pectore nativum domicilium omnis defixit Humanitas? Sive lucubrationis operosioris intelligens arbiter, ac par urnae iudex, sortiendus fuit; quis alius optandus, quam, qui per Doctrinae mansuetioris Olympia, Stadio proprio, non sinè coronis, cucurrisset? Sive Libri cuiuscuius ipsa Varietas atque materies, per alta, per humilia, per humana pariter ac Divina dispalantis, Lectorem ubique domesticum, sibique concolorem deposceret; quis erat ambiendus alius, quàm, qui per chordas (quod aiunt) et Buxum, per mitiores aequè severioresque Scientias et Mathemata, non absque gloria se versasset? Sive denique potiori thematis parti, Sacra modulanti, genuina Sacrorumque non insolens Auris; aut Villica, rusticasque curas cantanti, non rudis aestimator; aut tot Agrorum fructibus, suus legitimus, et Mosaicis praescriptus codicillis Decimator, indagandus fuit: ad quem


potiùs, quàm ad Religiosorum Antistitem, ad diligentissimum Domûs Dei curatorem et Colonum, ad Primatem Sacerdotem, eundum erat?

QUAE quidem omnia, congruerent in multos haud dubiè singillatim: sed in TE propemodum Unicum concurrunt universim; cui, propter tot eximiarum congeriem dotium, ipsa Themis et Iuris aequitas, DEBERI clamat, politiores Musas, ut Patrono; numerosos modulos, velut Orpheo; Varietatem, tamquam Eruditissimo; Sacra Carmina, ceu Divinis PRAEPOSITO; Villas et Agros, ut Oeconomo; Fruges demum, et earum Primitias, velut ARCHIDIACONO.

Proinde, sive tot Tibi caussae, Libri mei tutelam persuadent; sive priscum Tui cultorem Amicumque nondum in Honoribus fastidis; accipies, PRAESUL Dignissime, vultûs hilaritate Vernâ, tres AESTIVOS hosce Menses; et, quod Serenum, ad sui maturitatem, à caelo genioque suo minùs adhuc habent, illud eis Tu, de Fronte tua, nutibusque faventibus


image: s006

aperies. FORTASSIS, eos lustrasse saltem, aut AEra Titulorum contemplatum esse, paenitentiae non erit. OCCUPATIS enim Mentibus, etiam TACENS Imago, disertè loquitur: et SAPIENTIS Perspicax oculus, exiguo saepe nictu, Profundum ingens exhaurit. Quid si praeter hoc, Curas Tuas, à graviorum subinde mole sevocatas, hora remissior, ad Lectitandum quoque pellexerit? NEC enim, opinor Carminum TE multitudo deterrebit: multo minus ex merito stomachum Tibi concitabit, reputanti cum animo tuo; REM esse fertilissimam omnium, Terram et Agros: nec facilè quidquam Cerere copiosius. Ac sanè, quisquis è Saeculi superioris Annalibus recolet; In campis Nemetum, haud ita procul Rheni fluentis, AEstate post natum Christum quingentesima quadragesima prima, supra millesimam, Unico de Culmo spicas Quindecim refertissimas, cum granis innumerabilibus procrevisse: poteritne vel mirari, vel indignari; de Calamo Libelli forsitan unius aut alterius


page )( 6

AEstivi, Tricenas, aut, siquid excedit, Elegias prodiisse?

LEGES itaque, nisi fallor, ex his meis nonnulla, citra magnum copiae taedium: legesque, non Tu quidem, ut Discas; multo verò minùs, ut ex hac mea Pallade rusticante; (Quónam enim supercilio dictent Agrestes Cicadae nostrae, volatum aquilis, Cantumque Lusciniis?) sed potius, ut recognoscas atque recolas, in vetustis recentia, sub Alienis Temet ipsum, propriasque Dotes. Hîc Tu Litteratorum studiosas, ac praefestinatas Auroras volves: et Tuos simul antelucanos Librorum amores in memoriam reduces, Hîc Statórem Vigilantium, unius Aviculae cantibus, per tot aetates intentum, suspicies: ET Matutinae Tibi pietatis Psalteria refricabis. Hîc structorem rectoremque Religiosae Domûs, Hannónem, medias inter silvas negotiosum, reperies: et, sub hoc, Tuum quondam Berchtolsgadium, DECANI-POSTULATI nomine iureque gubernatum, tacitâ cogitatione relibabis, Hîc famosum illum INIQUITATIS


image: s007

VILLICUM, etiam priusquam examines, condemnabis; ac, Paterfamilias accuratior, illius Mannasséo BAUMBURGUM Tuum, Illius annosae neglegentiae Tui regiminis sollers Octennium, eius Dilapidationi Structuras Tuas, nova Praedia fundoque, quibus Coenobii fines auges, oppones. Hîc meditabundum inter agros ISAACUM, familiari, quod facis, Caelestium speculatione comitaberis: et sub hoc AUGUSTINUM simul Tuum, pone Maris Africani littora DEUM Unum Trinumque secum expendentem, quà fas, insequéris Hîc inter victricia IOSUAE Ducis agmina, vexilliferos, centuriones, tribunos, recensebis: et Filii subibit animum PATER, etiamnum superstes, Vir pace militiàque bonus, Ductor ordinum nobilis, nec Saalfeldensis praefecturae moderamine, quam bellacis dexterae meritis, spectatior; cum universa ZEHENTNERORUM forti claraque prosapia. Hîc in Tuo BAPTISTA, praeter Nominis consortium, etiam TENEROS ANNOS Tuos recogitabis; quibus,


page )( 7

ad Prodromi IOANNIS exemplar, CIVIUM TURMAS FUGITANS, non ad Iordanis quidem margines, ANTRA DESERTI; sed tamen ad Alzaei fluminis nemorosas ripas, religiosissimi Pometi secessus, PETISTI. Ne longior denique sim; Hîc in MARIA, Saeculorum Reginâ, quam Deliciarum mearum crebra pagina celebrat, Tuos in eam dulces affectus, vetus Cliens ac Sodalis, recudes: In Claravallensium Messorum caloribus, DEIPARAE Strophio refrigeratis, Tuammet ipse Familiam, Servorum DEI, respicies; indefesso Canonicae vitae labore desudantem, ac post Sanctissimorum operum absolutos Annos, caelestia praemia demessuram: IN BERNARDO tandem, Tibi PRAESULEM propones, DEO primùm, Divaeque MATRIS virgineo cordi fixum; deinde Suos etiam, sollicitis utrique curis affigentem: Id, quod facere TE, constans plurimorum mihi Fama loquitur, gaudenti multùm atque gratulanti. Plurimùm namque (ne quid hîc dissimulem) gestio, verissimisque laetitiis efferor; cum


image: s008

AESTATIS hanc meae LATAM AREAM, non compellor in vanas quasdam assentatiunculas, sed in solidas verasque LAUDES TUAS patefacere: cum, ad maiorem DEI gloriam, pro TE Bonos quoque gloriari Viros sentio: cum, Numinis ad servitium (quod Omnes ei debemus) Oris ac Vitae Tuae facundiâ, tam eos, qui Forìs sunt, intrò, quò Tecum sint; quàm eos, qui sunt Intus, Tecum ut maneant, trahi potenter intelligo: TEQUE, quod olim ominabar, repertum dignum, qui tot viris pietate claris praeponereris: et Illos, suapte disciplinâ, tuisque moribus, haud alii malle, quàm Huic Capiti, cum talis Exempli Pede, subesse. Quod tunc utique fieri, mirandum non est; Cum et, qui PRAEEST, imperat, quod Praestandum est: et non minùs ipse Praestat alacriter, quod Imperandum.

SED, haec ego, NE QUID Extra (quod vulgo dicunt) OLEAS ferar, delibasse contentus, Epistolae digressum effusiorem coerceo: Meque MEI potius, ut sim Brevis; qua TE TUI, quò Pede tali semper


procedas, admoneo: Quippe, qui propositi metam hanc unicam mihi praefixerim, uti demonstrarem; ABS TE non penitus sine fruge, Meos hos Agros MESSESQUE lectum iri.

SUPEREST; ut, Sive Placuerint hi Libelli, TUORUM, Eruditionis numero laudeque florentium, Muséis non arceas; sive Displicuerint, Illos eo mentis orisque robore devores atque concoquas, quo Malum versum Augustus; ac vetes scilicet, NE QUID deinceps Tibi scribam: utpote, qui non modò praeter Exspectationem, verùm etiam, EXTRA TEMPUS Tibi cantem. nam AESTATEM profectò mitto, medio rigentis IANUARII sidere. Quod equidem Paradoxon, in aditu statim atque limine Dedicationis, diluissem; nisi supervacuum existimassem, Poetas excusare: quibus receptum est; Enthusiasmo, priscis Divino, concitari: quorumque vaticino furori, TEMPUS omne, quantumvis postea Futurum, aut olim Transactum, fit PRAESENS; quibus AESTATES Cyrenaicae, mensium (nisi Fama


image: s009

mentitur) Octo, quotidie nascuntur, in Parnassi sui iugis. DE ME saltem, Salva res est, et Apolline iudice decisa. Nam, qui mediâ Carminum horum AESTATE, sub MARIANA Basilicâ, NIVES dederim: nunc, medias inter NIVES, aliter arridente Caelo, cur AESTATEM non possim?

Vale, PRAESUL Amplissime: DEOQUE sospitatore, cum Tuis Omnibus, perenna. Monachii, Idib. Ianuarii. Anno Christiano M.DC. XLIV.


ERUDITO LECTORI. S.

QUam in VERNIS meis antehac, Carminis, Partitionis, et Varietatis rationem secutus sum; eidem etiam nunc, in AESTIVIS hisce DELICIIS, insistendum censui: ne morem meum Veterem, non uno iam Publico receptum, siquid mutâssem, retractationis levitate damnarem. Accessêre tamen huic AESTATI, veluti Maturioris Temporis exigente reverentiâ, quaedam paucula; quibus ea VERE consummatior procedere videri posset. In his, Imagines sunt, tam librorum singulorum frontibus, quàm Titulorum insignioribus argumentis, quasi facem praelaturae. Elegiae quoque Dactylicae, cum Carminibus Dactylometris: inter quae discrimen non est, nisi quod illae prioris appellationis poeses, praeter unicum (Hexametro versui necessarium) Spondeum, duasque Pentametri redundantes syllabas, ceterà puris putis Dactylis absolvantur; Dactylometra verò solum unicum, in omni compositione, Spondéum numerent, cui succedere Pes alius poterat novatione, fortassis neque doctis improbabili, neque tironibus damnosâ; quorum incitandae poematis alacritati, versuumque volubilitati, Labor hic omnis est repertus. Quos ipsos, ut ad rotunditatem quoque carminis, et hiatum crebriorum fugam (inceptantibus ferè difficile exemplo provocarem: primùm in his libellis universim parciùs; In Tertio verò singillatim, Numquam Elisi. qui proinde totus quantus legetur, Extra Synaloephas. NE denique non omnis haec Messis adolescentiorum horreis, in Spica (quod aiunt) et Culmo serviret: INDICULUS adiectus est ONOMASTICUS: hoc est, Nominum interpres verborumque; non sanè totidem, quot a quovis Nesciti possunt (nam id infinitum fuerat, et angustioris


image: s010

curae) sed vel Latinitatis Helladisque minùs passim obviae compertaeque; vel Antiquitatis, Eruditionis, et Historiae reconditioris:eo tamen explicationis temperamento, quod nec, Omnia scire volentem, copia satiaret; nec, abstrusiora sola requirentem, indaginis desperatione cruciaret. Quod proinde leciki/dion, nequaquam TIBI, Lector Erudite, quippe viriliter iam pridem ac robuste docto; sed iuniorum duntaxat bono levaminique, concinnatum: sicut à Gazaeo, Vincartioque, claris aevi nostri Poetis, Exemplum; sic ab humanitatis tuae placido Genio, Veniam habeat!

Vale.


FACULTAS R. P. PROVINCIALIS.

EGO NICASIUS WIDNMAN, Societatis IESU, per Superiorem Germaniam Praepositus Provincialis, factâ mihi potestate, ab Adm.m R. P. N. MUTIO VITELLESCO, Praeposito Generali: IOANNIS BISSELII, Societatis nostrae Sacerdotis, Libros Tres Aestivorum, seu, DELICIAS AESTATIS, Elegiaco carmine lucubratas, et à Patribus, ad eam curam designatis, perlectas, censas, et approbatas, iuris publici, per typos, fieri permitto: eiusque concessionis fidem, manu meâ, munerisque mei consueto sigillo, facio. Halae 24. Augusti, Anno M.D.XLIII.

NICASIUS WIDNMAN.


image: s011

DELICIARUM AESTATIS INDEX.

LIBRI I. ELEGIAE.

I. Protreptica, pro Historia. Pag. 1
II. Antiprotreptica pro Deliciis scrib. 3
III. Diluculi AEstivi praeconia. 10
IV. Studiosus antelucanus. 13
V. Iter sylvestre, et colloquium. 19
VI. Aviculae cantus trisaecularis. 24
VII. Florentes Segetes. 42
VIII. Patibulum in segetibus. 46
IX. Fur Ampliatus. 47
X. Isaacus meditans. 55
XI. Villa Albertina. 62
XII. Hypaethra, Fontes etc. 66
XIII. Villicus Iniquitatis. 69
XIV. Cancer, exagitatus. 84
XV. Cancer Demersus. 91
XVI. Liliorum decor, et odor. 98
XVII. Imago B. Aloysii Gonzagae. 101
XVIII. Lilia examussim picta. 102


XIX. Lilia, Virginit. Symbolum. 104
XX. Triplex Lilium B. V. 109
XXI. Solis Apostrophe. 118
XXII. Solstitii AEstivi commoda. 124
XXIII. Solstitium Iosuaeum. 133
XXIV. Gaudium ex ortu Baptistae. 141
XXV. S. Ioan. Baptistae Nativitas. 144

LIBRI II. ELEGIAE

I. Prologica, promittens Brevitatem. 155
II. Maria Visitans. Dactylica. 157
III: Liber Nestorii, hostis Deip. 159
IV. Prata florifera. 163
V. Foenisectio. 168
VI. Terrae matris querela. 171
VII. Nabuchodonosor, Foenum comedens. 173
VIII. Statua Nabuchodon. deiecta. 180
IX. Iter Caniculare, in Patriam. 185
X. Otium negotiosum. 188
XI. Ambulatio matutina. 191
XII. Iter: et, Mulier Vesana. 192
XIII. Studiosus, Lusor. 193
XIV. Scholasticus, aeger ex potu. 195


image: s012

XV. Nimia ambulatio, perniciosa. 197
XVI. Piscatoris filius, Comes. 198
XVII. Caelestis Caniculae Occasus. 201
XVIII. Aruntius Viator, Sitiens. 202
XIX. Sitientis in febri Pathos. 205
XX. Amm. Marcellini Sitis. 212
XXI. Modum potui statuendum. 215
XXII. Fons Lavinganus. 217
XXIII. Christus et Samaritana. 218
XXIV. Natatio. 234
XXV. S. Ignatii Loyolae Ignis militar. 238
XXVI. Deipara, S. Ignatio conspicua. 241
XXVII. Christus, S. Ignatio comes. 248

LIBRI III. ELEGIAE.

I. Proparaenetica. Stimulus ad scribendum. 257
II. Musa animata: Deip. invocata. 258
III. Deiparae Sudarium. 260
IV. Maturescentium frugum aspectus. 264
V. Rutha Moabitis, et socrus. 266
VI. Messores matutini. 280
VII. Alauda, cum pullis. 283
VIII. Prandium messorum. 291


IX. Daniel in lacu Leonum. 294
X. Segetum desectarum collectio. 302
XI. Divitis Evangelici horrea. 307
XII. Tempestatis et tonitr. descrip. 314
XIII. Tria Fulmina. 319
XIV. Nivium aestiv. desiderium. 324
XV. S. Mariae ad Nives Basil. 327
XVI. S. Maria Maior, cur dicta? 331
XVII. S. Leopoldus Austrius. 334
XVIII. Euclio, strictus messor. 339
XIX. Ruthae Spicilegium, etc. 341
XX. Gaudium ex Assumpt. Dactyl. 352
XXI. Quae est ista, etc. Dactylom. 355
XXII. Deipara Moribunda. 359
XXIII. Maria, amans irrigua. 361
XXIV. Bettonicae flores, Corolla Deip. 365
XXV. B. Stanislaus Kostka. S. I. 367
XXVI. S. Bern. impudicam fugans. 369
XXVII. Pict. S. Bern. à Deip. lactati. 370
XXVIII. Genethliacon seu Natalicium. 372
XXIX. Chronologica ab anno 1601. 374
XXX. Prosopopoeia Ruthae, Dactylica. 379
XXXI. Psittacus. Dactylica. 385
XXXII. Epilogus. Dactylica. 406


image: s013


IOANNIS BISSELII è SOCIETATE IESU, AESTIVORUM LIBRI TRES, QUIBUS DELICIAE AESTATIS DESCRIBUNTUR.


image: s014


INVITATIO BIBLICA.

Levate Oculos vestros, et videte Regiones! Quia Albae sunt iam, AD MESSEM.

Ioannis IV. Versu XXXV.


image: s015

AESTIVORUM LIBER I. CONTINENS ILLECEBRAS AESTATIS INCHOATAE, SIVE IUNII,

DILUCULUM AESTIVUM. AGROS. VILLAS AESTIVAS. CANCRUM IUNIANUM. LILIA. SOLSTITIUM AESTIVUM. IGNES IOANNAEOS.


[Illustration:

Bild, umrahmt mit Blumen- bzw. Gemüsemotiven, oben mitten im Rand, ein Krebs in Vignette, links und rechts dessen ein Band mit dem Spruch "DELICIAE/ IUNII". Im linken und rechten Rand, jeweils 2 Vignetten (Berg/Sonnenblumen; Sonne; Felder). Unten Vignette mit Stadt am Fluss. Unten "W? ... Kilian??", rechts : "sculp??" Im Bild: ganz vorne ein Mann, der Vögel -Pfau usw.- ernährt, links daneben cygnes, dahinter eine Landschaft von Garten und Palast, ganz hinten Arbeiter im Feld und Pferde, Ziegen? mit Stadt dahinter]


image: s016


ELEGIA I. Protreptica

Argumentum.

Se, Deliciis Veris antehâc evulgatis, non scripturum deinceps sive Delicias alias, sive quaecumque Carmina: Historiâ demonente; et ad ILLUSTRES potiùs RUINAS, prosâ concinnandas, instigante. Producit autem HISTORIA varias omnium aetatum saeculorumque Fortunae victimas; Principesque famoso per ordinem exitio praecipitatos: quos scribi ab Auctore, calamo soluto, postulat.

PRIMA Tarentinae cecinit Viridaria Florae,
Laeta per affines ire Iuventa Rosas.
Tunc illi placuit facilis, sine Cypride, lusus;
Et Soles hilares, et genialis Humus:
Spirantesque iocum Zephyri; materque trimestrî
Terra puerperio; nec sine Fonte, Nemus:
Et, quodcumque tegit Nemorum frondosa voluptas.
Omnia sic iussit scribere, Veris Amor.
Tunc in flore fuit, tunc in Iuvenalibus AEtas;
Concolor hinc scenae debuit ire suae.


page 2, image: s017

Nunc Illi periêre Dies! Toga Seria, trudit,
Protritis Apinis, in tua Templa, Cato.
Ut fatear, quod me res cogit, et acta, fateri:
DELICIAS iterum scribere, promptus eram.
Obstitit Histories, Dea, Maiestatis et Oris
Simplicis; at, claro sidere visa mihi.
Illa; Quid in Veteres, inquit, ruis absone nugas?
Quid repetis, quae te dedecuêre, lyras?
Turpe Viris, Lusus, nullâ gravitate refractus!
Et Melos, et Semper Gaudia, turpe viris!
Quin, Frontem stylus, et rugas aliquando Seniles,
Torvaque Veridicis induit Arma Libris?
Si sapis; Est ingens, non deside pulvere, Campus;
Est, qui perfringat Rudera digna, labor.
Scilicet, Illustres, in Sex et Dena, RUINAE
Saecula; sub totidem saecula danda Tomis:
In Tenebris potiùs, calami squalore, iacebunt?
Nec tibi propositum, quod fuit antè, manet?
At, Titulus quamvis operi sit tristis, et ater;
Non sine sole tamen, non sine flore thema.
Sunt ibi Phoenices, Phariique, Syrique Tyranni:
Et, quos par, dispar, sub Styge, flamma coquit.
Sunt ibi decepti clarissima Funera Fastûs:
Fortunaeque Levîs victima saeva, Duces.
Usque Dionaeo stillans è Caesare Ferrum,
Vix in Gustavi denique morte tepet.
Hos inter, Medii, non clade, sed ordine Reges;
Et, queîscumque fuit Purpura, Grande malum.
Est ibi, flammato prostratus ab aethere, Carus:
Est ibi, par Tonitrûs ardor, Anastasius.
Hîc Euphrataeas respergit Apostata ripas,
Sanguine; quem Victor, Rex Galilaee, bibas.
Hìc rapidos Tigridis remoratur Cosroa fluctus;
Impius a gnati dum perit ense Pater.
Sunt ibi Romulei, sunt Graiâ fronte, Tyranni;
Sunt, quos in lapsum Barbara regna darent.
Prisca tibi prócerum, tibi Busta recentia ferrent,
Persa, Scythes, Moscus, Belga, Britannus, Iber.


Disiectas etiam, lapidosa cadavera, Turres;
Et castellanis moenia versa minis,
Historicae posses fidei deplangere Lesso:
Terrarumque suis ostia rupta Iugis.
Denique, praecipites quocumque cacumine lapsus;
Poena sibi, celebris sed Tibi, Cura, forent.
Materiam tibi morsque daret, moresque cadentum:
Nam Mores, mortis saepe fuêre Via.
Ortus et Interitus, intrarent Acta: ministrant
Dum Lucina Suas, dum Libitina, faces.
Haec Tu, ne Vincto mediteris Apolline; quali
Sive gravis Clio, sive Thalia levis:
Sed, quo nuda Fides, sine Veri tegmine, narrat:
Libera Pieridum compede, verba trahe.
Sic mihi, Gestorum memoratrix, Candida Diva,
Dixit: et, abrupta cessit in astra Morâ.
Hanc gradibus, cursuque sequi, mihi Copia nulla:
Restat, ut Obsequio Verba Magistra sequar.
Ergò Vale, Carmen! Verisque Ligata Voluptas!
Aonios Lusus, Seria Cura fugat.
Bella stylo meditor, Stragesque, nigrasque Ruinas:
Et, prope tot Mortes, DELICIARER Ego?

ELEGIA II. Antiprotreptica. Seu, Praecedenti Contraria; et Synopsin operis sequentis proponens.

Argumentum.

Se omninò deinceps scripturum DELICIAS alias: et in praesentiarum quidem,


page 4, image: s018

AESTATIS: invitatum aspectu peristromatum elegantissimorum, in cuiusdam Principis Palatio; quibus intertexta RUTHAE MOABITIDOS, Spicas colligentis, Effigies,Auctorem ad AESTIVA quoque GAUDIA celebranda cohortata est,Verbis illis, ex Canticorum 7, v. 11. depromptis.

Veni, dilecte mi! Egrediamur in Agrum! Commoremur in Villis!

I. Aulica Peristromata.

BOICA quàm nitidis collucet Regia Textis?
Quàm Phrygiâ ludit Belgica Pallas acu?
Sutilibus credas spirare Palatia Nymphis:
Vivas, sub Fili nubibus, ire Deas.
Ipse, sub artifici Sermo bombyce, renidet;
Quem, si non audis, Sexus et Aula vetant.
Totus habet Veteris Paries Heroidas AEvi,
Quas celebrant albis Biblica gesta notis.
Posse putes, ac Velle, loqui; sed, Voce repressâ,
Tot Spectatores erubuisse Viros.
Quod decuit Vivas, id adhuc in Imagine servant:
CASTA, Diserta sat est, si Taciturna satis.


II. RUTHAE Cultus, Speciesque, describuntur.

UNA tamen, reliquis mihi visa Modestior, imum
Sumpserat aulaei, finieratque Locum:
Fusca genas, et adhuc Peregrino Sole perusta;
Os floris medii; quemque Virago velit.
Frons, placido (quantùm licuit) diducta Sereno:
Nam tenuem Rugam traxerat ipse labor.
Umbrabat Nabathaea Caput muliebre Tiara;
Ambibatque nigras Vitta Sabaea Comas.
Haec super, Eoa pellucens arte, Theristrum
In culices tegimen, telaque Solis, erat.
Laxa Moabaeo fluitabat Purpura Limbo,
Discolor Assyria Purpura facta manu.
Et Iessen, Proceresque Patres, Regesque Nepotes,
Scripserat in Pallae dives Arachna sinu.
Arbor, in immensos Ramorum fusa Corymbos,
Textile Davidicâ stirpe gravabat opus.
Pondere neu' flueret Vestis; Sidonia morsu
Zona coercebat, strictaque bulla, Latus.
Laeva manus strophium, sudore fluentibus aptum:
Dextra Manîplorum Lassa tenebat Onus.
Squalida pendebat de paupere Mantica tergo;
In qua mendicae Lipsana Messis erant.
Quosque cruentârat stipulâ malè Culmus acutâ,
Vix benè caelabant Vincula rara pedes.
Scire coactus eram, post tot sua Signa, Puellam;
Meque rudem, Tituli sat docuisset Apex.
RUTHA MOABIS, erat Titulus: quam, Ditis ab Aris,
Traxit ad Ephratês, Socrus Amata, Sacra.


page 6, image: s019

III. Ruthae, ad Auctorem, Sermo Paraeneticus.

Hanc Ego Semotae mirabar imagine mentis;
Non Oculi constans, non pedis, atque Sitûs.
Farra lacessebant, montanaque Tritica, sensum;
Ac procùl, exustis Hordea flava comis.
Tunc mihi (sicut erat declivi, in Tritica, dorso)
Ad me deflexis Rutha Superciliis;
Dicere sic visa est (Ità credere, Viva coegit
Stromatis, ad dociles mota, Figura, Sonos)
Quas tibi, Quas (inquit) cumulas sub pectore Curas?
Quódve Gigantaeum nunc meditaris opus?
Scripta (nec ignoro) Tragicis vix aequa Cothurnis
(Ac certè Vires ebibitura Tuas)
Imbelli spiras Animo: Condisque RUINAS,
Praecoce Sandapilâ prae quibus Ipse rues.
Desine Summa sequi, Spes Altas deseret AEtas:
Tot Vigiles Noctes, sopiet Una Dies.
Tunc Tibi, quàm longè Moles, ac Pompa, iacebunt?
Quàm cupies, Humiles semper Amâsse Casas?
Tunc dices; DUM Veris Opes, et Gaudia, lusi:
Sol mihi tunc certè non Inimicus erat!
Quaeque dedi populo VERNI Miracula Mundi,
Illa meis Florem restituêre Comis.
Ergò, Redi, Vates, Ad Agros! Ad Carmina Ruris!
DELICIAS, Etiam FALX metit, atque Calor.
Si Canis AEstivas extendet Sirius Horas;
Sub Platano, Versûs has breviabit Amor.
GAUDIA si potuit Téneri dare Gratia Veris;
COMMODA saltem AEstas, certaque Lucra, dabit.
Quamvis Dura, tamen multis sunt Dulcia, Rura:
Quotque Aperit Spicas, tot Bona Caelat, ager.
Si dubitas; Mea Regna Vide! Iesseia sum Dux:
Quae Vaga, quae Pauper nuper, et Exul, eram;


Inter Davidicas hodie sum Tertia Matres;
Estque Mei, Regum Linea Longa, sinûs.
Hoc Decus, has Gazas, quas posthuma contulit in me
Purpura; post Numen, Rus, et Arista, dedit.
Quod Mihi Rus, quod Arista dedit; decerpe Poeta!
Tu quoque de nostra Vivere Messe potes.
Ergo VENI, Dilecte, Veni! Properemus! In Album
Exspatiemur Agrum! Messibus Albet ager.
Sunt Mihi, sunt, isto sub colle, nitentia Farra;
Sunt in Bethlemiis Tritica flava iugis:
Multaque Niliacis undantia Iugera Culmis,
In non plebeias Hordea nata dapes.
Quòd si forte fugis rabidos Orientis hiatus
AEtheris; ac tuus hic Tecta Capillus amat;
(Quamquam, SOLE Viri gaudent, non, mollibus Umbris,)
Imus in Umbrosos, Sole furente, Lares!
Est mihi namque Domus, Libanaeis ardua Cedris;
Est quoque montano, rustica Villa, situ.
Huius ab aerio Tectorum culmine, Vates,
Despicies Campos; suspiciesque Nemus.

IV. Eadem RUTHA, Scribendorum, de AEstate, Materiam, argumentumque, dictat.

Frondosum Tibi Sensa Nemus dictabit, et Auras;
Quas Zephyro iures blandiùs ire Tuo.
At Campi, dociles Oculos in Carmina ducent:
Materiae nusquam tanta Theatra patent.
Illic tota Tibi se pandent, et ingeret, AEstas:
Plena (licèt, Sicco sidere) Vena fluet.
Occurrent, scribique Volent, quaecumque Metuntur;
Et, quae nec Falcem, nec timuêre Manum.
Lilia, Far, et Ovis, Fons, Flumina, Sectile Foenum,
Cancer, Virgo, Leo, Pavo, Cicada, Canis:
Et, Quodcumque Sacrum, Calor usserit, atque Profanum;
Omnibus his fiet Falx sua, Penna Tua.


page 8, image: s020

Area Lata tuis, et surgit Adorea, Musis.
Hoc opus, in Solem provocat, ipse Calor.
Nec, Levis esse, time. RES est Maturrima, Messis;
Inque Ioco Gravitas, In Gravitate Iocus.
Cetera (si ducent Annos tibi Sidera) texes:
Qui bene Differtur, Non Perit ille Labor!

V. Quid, auditis RUTHAE monitis, Animi consiliique conceperit.

Dixit. et Obticuit. Compescuit Aura Loquentem,
Ventivolo frangens Serica Texta Sinu.
Noricus, Ausoniis allapsus ab Alpibus Auster,
Alloquium in graciles dispulit omne Notos.
Nec tamen et nostram tenuavit in Aera mentem,
Induerat Calamo quam modò Nympha meo.
Mens sedet; ac (sic Fata Velint annosa!) sedebit,
AEstivi posthac Sideris Acta dare.
Delicias, quae Veris erant, nunc proroget AEstas:
Nec neget Auctumnus, nec tegat acris Hiems.
Haec Tria, post Primum, cantentur Tempora, Tempus:
Sic Placet, Ad Metam Quattuor ire Rotis!
Tantisper, Mens prisca, Vale! Tu, Mater Adelphi,
Tuque Novercales, Africa, docta Dolos!
Vos quoque ferte moram, Styx atra, Trucesque Ruinae;
NON éadem Semper Vatibus Aura fluit.
Sidere pro Vario, versus et Carbasa, vertunt;
Oderuntque Hodie, quod Libuisset Heri.
Ne tamen haec damnes, Intempestivaque dicas;
Ver, AEstum, Auctumnum Condimus, atque Gelu.
Nascimur horum aliquo, Morimurque, et Vivimus, Astro;
Semper in Hôc, aut Hôc, Volvitur Axe Dies.
Seu Tibi Ver igitur, seu Spicea Gaudia, Cantem:
Seu Pomona Librum, seu tibi Bruma, dabit;
Non Aliena Canam, Lector: Nostraque Camenas.
Esse Mei dices Temporis; esse, Tui.


DILUCULUM AESTIVUM

Bene Consurgit Diluculo, qui quaerit Bona.

Proverbiorum XI. Versu XXVII.


page 10, image: s021

ELEGIA III. AEstivi DILUCULI Praeconia. Scripta nomine HULDERICI Donatiani, de Castello, Viri Doctissimi, Augustani.

I. Aurorae per Iunium surgentis, Descriptio.

Nox cadit, Horarum stadiis vix quinque peractis;
Et, necdum lassos, Cynthia solvit Equos.
Invitis fugiunt densae Bubonibus Umbrae:
Dum creperâ certat surgere lite DIES.
Omnibus extinctis, superest modò Lucifer, astris;
Qui scintillanti vix statione manet.
Hunc neque sic urget, neque sic AURORA moratur;
Ut, nisi Phosphoria nolit adesse fugâ.
Phosporus immò simul rutilet! Duplicabitur Eòs;
Hostis et insolitum sumet ab Hoste iubar.
DUM loquor; auxerunt resoluta crepuscula Lucem:
Iam propiore venit ROSCIDA Diva fide;
Iam quoque Tota venit. Viden', ut Nabathaea Tonantis
Regia, purpureo cardine tincta flagret?
Extremique fluant, late rubra, Cingula mundi:
Ac pudibunda, Croco fimbria mista, natet?
A Tigridis ripis, Arabas trans atque Sabaeos,
Usque ad Troglodytas, AEthiopumque freta,
Versicolore volant pellucida Nubila limbo.
CVI placet, hâc debet Veste placere, Polus.


ADDE, quòd est Oculis Nymphe Pallantia blandis:
Et, quàm Sol plenis surgat in Orbe rotis,
Mille priùs, tremulo sub fulgure, Palpebra ludit
Nictibus; ac nutu iurat, Adesse Diem.
Huc adès ergò DIES! quamvis tenuissima, quamvis
ET Nascens, et adhuc à Genitrice rubens:
Qualiscumque tamen, titulo quocumque citata;
Grata venis, quoties sic Comitata venis.
Nam, tecum redeunt melioris Sideris Horae,
Quidquid et aestivam Pallada manè iuvat.
Non tuus hibernis differtur Noctibus ortus;
Ut, modò Nata, statim, LUX Moritura, Cadat.
Nec Tibi, quae VERNO tardant excedere Caelo,
Sobria succîdunt Tempora Vergiliae:
Sed, citò Luce fluis; gaudesque extendere fulgur,
AC, Iubatis longâ VIRGINATE frui.

II. Quae Commoda Precum, Studiorum, Scriptionis, Lectionisque, ad Meridiem usque, afferat Tempus Matutinum AEstatis.

Sic, Maris Eoi lento dum gurgite surgis,
Phoebeasque iubes cautiùs ire ROTAS;
Plurimus interea LUCRI mihi nascitur Ordo:
MATUTINUS habet Commoda mira Labor.
Tunc est perspicuae Vivax praesentia mentis:
Tunc Animo Verum clariùs omne micat.
Tunc gracili rorat sensu Mens Integra: Tunc est
In Succo Pietas, in Pietate DEUS;
Concipiuntque Precem, vigiles ad Sidera, Curae.
SIQUANDO est, Manè est dulcis, ad ASTRA, Via!
Mox, Meditans Dispono DIEM, qui duret in AEvum:
NAM; Quid Agit, qui nil Praemeditatus agit?


page 12, image: s022

His Animi nervis, iaculum succedit Amoris,
Quo suspiratum Mens petit icta DEUM.
CLEPSYDRA tantisper, Semel Interlapsa, novatur;
Et, quas stillavit, Versa resorbet Aquas.
Altera sic Libris, sic Tertia, defluit Hora:
Cum Quarta Calamum Quinta, stylumque,trahit.
Sexta, Tuis teritur Fastis, Mirande BARONI:
Cui Similem, quaenam posthuma SORA dabit?
Ad Sacra, turicremosque focos me SEPTIMA sistit.
Quod superest, Nimium iam prope Solis habet,
Ergò, Nemus teritur, quod frondea semper opacat
Exedra; dum medius ruperit Arva Calor.
Hîc mihi sunt Ingens, Divina Volumina, Campus:
Hîc sunt Fatidici, Florida prata, Libri.
Quos forìs effugi, tunc intus ab aestibus uror;
Praecipuè, PAULLI cum mihi sumpta TUBA est.
Interea medium Titan coquit Igneus Axem:
TUNC conclamatum est de meliore DIE.
PRANDIA subtilem spissant, et Sidera, Venam:
Noxius obtundit languida membra Sopor.
Vix aliquid reliquum, Pinguis nisi Pallas habebit:
Distabitque parùm Culta Minerva, Sue.
QUARE, cum tanto nobis DILUCULA surgant
LONGA bono; Mater Memnoni, Vota cape!
AEstivae Votum AURORAE tibi nuncupo, CARMEN:
Addo Preces; SEMPER sic mihi, Manè, mane!


ELEGIA IV.

Argumentum.

Verè studiosos, sive Pietatis, sive Litterarum, Summo Diluculo, Sponsae potissimùm illis vocibus, excitari consuêsse, Canticorum 7. v. 12.

Manè surgamus ad Vineas! Videamus, si floruit VINEA: si flores fructus parturiunt; si floruerunt Mala Punica!

Et illis Divinae Sapientiae Verbis Prov. 3. v. 17

Qui Manè Vigilant ad me, Invenient me.

LECTORI.

Declarando Carminis huius argumento; tibi, haud dubiè Endymionum osori, Par electissimum Iuvenum, Summo DILUCULO Vigilantium, è multis affero: quibus, videas, Plus DELICIARUM in libris fuisse, quàm mollibus Culcitris: quique Musarum aviditate


page 14, image: s023

abrepti, Labores litterarum Matutinis in Noctibus suspirârint: et DILUCULUM, si quando non Invenissent, FECERINT; praematurâ studiorum tractatione, mirificoque Evigilandi strategemate. Eorum prior est, ex aevo Veteri, Sanctus DOROTHEUS; cuius in Asceticis magna laus: in Decimo verò Asceticorum Sermonum, haec de se ipso Vera, sed, è modesta mente profecta, Assertio est. Cum ad litterarum (inquit) Ludum pergebam, egressus iam ex Infantia; à principio admodum Laborabam. Ubi verò coepi Librum assumere, et Lectiones audire: ità sanè eram Pavidus, et formidabam; ut, qui agrestem contingere feram attentat. AT, postquam me ipsum cogere coepi, et Perseverans, vim Inertiae meae inferre decrevi: affuit bonitas, et clementia Divina; quae me plurimùm adiuvit. Atque hoc pacto paulatim, DEO opem ferente, ad Habitum disciplinae pervéni: Tantusque erat Ardor, et studium Lectionum; ut persaepe, Quid Edissem, aut, quid Bibissem? vel, Quomodo


DORMISSEM, penitùs ignorarem. Neque quisquam Amicorum meorum unquam ad Prandium me allicere valuit. Neque profectò unquam, Lectionis tempore, Amicorum colloquia et Confabulationes, audivi; comis licèt essem, et nimiùm affabilis, sociorumque non vulgaris amicus. * Habebam autem fidum Amicum, qui mihi pararet cibos. Accipiebam igitur, quidquid ab eo praeparatum invenissem, habens iuxta me LIBRUM semper; ad quem Oculos frequenter inflectebam. Similiter cum CUBAREM; Librum iuxta me habebam: et, cum paululùm rapiebar à SOMNO, actutùm prosiliebam ad Lectionem, Rursus, ad Vesperam, cum è Ludo discederem; Accendebam Lucernam, et ad mediam Noctem usque, Legebam. Denique irà virtutibus, et studio Litterario eram affectus; ut nullius Rei Voluptas, nisi Legendi, me teneret. Habes, Lector mi, DOROTHEUM; et, ut plus credas; Suismet verbis testantem. Alter ANTONIUS fuit POSSEVINUS maiorum nostrorum memoriâ; de quo, Franciscus


page 16, image: s024

Sacchinus in LAINIO suo, Lib. 3. n. 38. in haec, et totidem verba, scribit. Mantuanus is Civis erat, sex et vigintì annorum Iuvenis; cui à prima aetate, tantus sciendi ardor inhaeserat: ut, cum ad Quietem se noctu componeret, TIBIAM ad columellam alligaret: et ubi primùm se ab sopore primo commovisset, eo, velut MONITORE, excitatus, ad STUDIA SURGERET. Ex qua Puerili solertia, utilis (quam ad ultimum usque tenuit) Consuetudo coorta est; ut, interruptâ Noctu Quiete, Horas aliquot, magno per silentium illud profectu, Curis gravissimis daret. Ergò, additâ Naturae, ingeniique praestantiae diligenti Culturâ, Graecè perdoctus, idemque Humanitatis, Philosophiae, aliarumque Doctrinarum bene peritus; Innocentiâ quoque morum modestiaque spectatus, ac suaviloquentiâ (quae grata oris decorabat Maiestas) Notis omnibus carus, et apud Virorum Principum multos, à quibus certatim expetebatur, Gratiosus erat. *. Habes, Lector, ex hoc Pari, Diluculi Amatorum,


etìam POSSEVINUM. In quibus vides; Tam ambitiosè praematureque Sapientiam Inquirentes, non mirum esse, Repperisse. HORUM Tu nunc alterutrum; aut, si placet, utrumque simul, Biblicis invitari vocibus ad Vigilandum puta: et Expergefactos, Suo, et Uno loqui Ore, fingito. atque idcirco hanc, si vis, Elegiam, DOROTHEO POSSEVINUM appella.

I. Inviti soporis, facilis est Discussiò.

NON mihi surgendi, raucis Occentibus, auctor
Barbarus est, thalami Ianitor ante fores;
Nec Cristata scabris instat clangoribus Ales,
Increpitans lentos praecoce voce toros:
Nec me, quà Caelum tangit Praetoria Turris,
Martia, conducto suscitat aere, Tuba:
Nec praedisposito pellentes Cymbala lapsu,
Artifices Rotulae surgere manè iubent.
Non ego Threicias imitor, pede pervigil uno,
Et lapidem stringens pro Monitore, Grues:
Non Globus in Dextra; non est Pharisaica pelvis
Infrà; quae lapsâ somnia mole fugent.
Harum nulla mihi frangit sollertia Noctem.
INVITUS minimâ rumpitur arte sopor.
Quantò ego malueram furari lumina Musis?
Nocturnamque, Die continuare, facem?
Testis adhuc, temerè trans Cervicalia iactus
(Prôh facinus!) Codex, Rex Solymaee, Tuus.


page 18, image: s025

Cantica volvebam Salomonia; Dictaque, quamvis
Publica, sed, Summò non nisi digna Sopho.
Occidit in mediis conatibus invida Lampas,
Seu fuit haec Venti, seu fuit ira Stygis.
Ergò, Vacaturos frustra, sibi Somnus Ocellos
Subdidit; et Noctis, sub iuga misit, ope.
Sed nempe, EXCUBIAE possunt à Consule cogi:
UT DORMIRE VELIS, Cogere nemo potest.

II. A Divina Sapientia Studiosus Iuvenis excitatur.

Ipsa Reluctanti dicunt Insomnia Menti;
SURGE! Vocat Coeptum, nec tibi DORMIT, opus!
Sic mihi, sepositi semper clamabat Imago
Codicis; O, Quid agis? Pagina Sancta Vacat!
Quin, etiam Superûm vidi descendere Pubem;
Ac denso, Thalami cingere septa, choro:
In quibus, et superûm, et studii, SAPIENTIA Praeses,
Haec Salomoniacis est mihi fata modis;
Surgamus! Iam Manè cavo prorumpit Olympo;
Moliturque novum Nox fugitiva Diem:
Astra cadunt, aperitque Fores Aurora Tonantis;
Et retegit clausas, umbra repulsa, Vias.
Semita nulla latet: Nihil, Egredientibus, obstat:
Fallit et implicito nulla Salebra dolo.
Est in conspectu Solymaei Vinea Ruris;
Vinea, lactentes Palmitis orsa Botros.
Nunc, an et AEstivos è Palmite trudere Flores,
Incipiatque suum Flos redolere merum;
Est operae pretium praesagâ discere Nare:
Ne Cypros his certet, ne Mytilena iugis.
His attexta, viret Peregrinae Silvula frondis:
Hinc patrios halant Punica Mala Notos.
Hîc Tibi (Castalii ne te trahat arida Fontis
Fabula, et Aoniae noxia Febris Aquae)


Umectabo Sitim melioris flumine Roris:
Unum si nihil est, Ubera Bina dabo.
Ex his, quod sapido tinget tua Nectare labra,
Entheus Ambrosio sucus Amore fluet:
Deque meo fiet caelestis Apographa Lacte:
Aut Nihil, aut ex me Dulcia Sola leges.
Haec ait. Et Comitum populo stipata, recedit:
Prendere conantis fugit, ut Umbra, manum;
Et mihi ploranti (Mane, ô! mane, Aurea!) dixit;
Si Vigilare voles, et Reperire potes!
Vox ea, me Somno, me solvit Imagine Somni.
Interea Sapiens fugit in Alta Dea:
Quamque dedit Nox, Lux rapuit. DIXISSE putâsses;
Si Dormire voles, Me reperire potes.

ELEGIA V. Itineris per Silvam, AEstivo DILUCULO, Amoenitas.

Argumentum.

Se Babenhusa Suevicâ, AUGUSTAM Vindelicorum proficiscentem, comitibus Neomystâ, et fratre eius Adâ e(terofqa/lmw|; per Crumbacium, salubribus aquis celebratum Castellum, perque saltum Urspergensem, iter habuisse: Neomystâ Preces Suas Horarias exsolvente, cum germano eius Varia de sylvicolis Avibus, ceterisque occursantibus, colloquia miscuisse.


page 20, image: s026

I. Viae Ingressus, comitatus, facilitas, difficultasque et Preces.

Cum mihi Rhetaeas iter imposuisset ad Arces,
Votum, et Vindelici fama superba fori,
Castra relinquebam, Fabiano funere nota;
Nota magìs patrio sed mihi Castra solo.
Solis ad aestivi iubar egrediebar Eoum;
Frondosam patrio Cive precante Viam.
Ac certè frondosa fuit. Nam, Quercea quartum
Post Lapidem, totum Silva tegebat iter.
Ibamus; Mecumque Loquax comes, alter, et alter;
(SOLUS in Elysio vix Nemore, ire velim!)
Ad latus ergo meum, sed Dextrum, Mysta, recenter
Templorum obsequiis, augurioque Sacer:
Corpore non tantùm, quantum cognomine Magnus:
Et facilîs Calami summus in arte faber.
Post nos, fraterno sociatus sanguine Magno,
Ductor; at extremi per nemus omne pedis,
Luscus Adas (hoc nomen erat) quem, Lumen ut unum,
Sic visum est unum destituisse Genu.
Semineci laevam molitus poplite plantam,
Ibat anhelanti, per salebrosa, gradu.
Huic, superiniectis clitellis, instar Aselli,
Sarcina trans humeros adduplicabat onus.
O malè! Quid peccat Vacuus, sine fasce, Viator?
Aut cui non Pondus sat grave, Longa via est?
Cursori, cum pelle sua, sua Pallia sat sunt;
Et duo, qui versent omnia tesqua, Pedes!
Cetera, sunt oneri. Loculus, fit praeda Latroni;
Et Gladius gladium si geris, Ansa necis.
Iamque per acclivem sylvestris semita Collem,
Duxerat ad calidi devia Fontis aquas;
Parvula quà Curvas, ripis et nomine, Lymphas
Unda, Salutiferi Balnea roris agit;


Desuper, ingenti Quernum Nemus incubat umbrâ
Quod longo excurrit Milia Quina situ.
Hoc Nemus (à tergo Baiis, ac Valle, relictis)
Ingredimur; Mystâ concipient Preces.
LAUDIBUS exactis, IAM Lucis, dixerat, Orto
Sidere (quae Primos inchoat Oda Dies)
TERTIA mox recolit Solymaei Carmina Regis:
LEGEM pone mihi, supplice voce vovet.
Ad Sextam; DEFECIT, ait. nec Deficit ipse:
Donec NONA Sacros finiat Hora modos.
Sic Noster (Quid enim decurrere singula certâ
Gesta fide prohibet?) Mysta trahebat Iter.

II. Mutui cum ADA Colloquii, materies Varia: de Arboribus comprimis, et Aviculis.

Ast Ego, quique meis sensim ibat Passibus aequus,
Luscus Adas, Vario fallimus ore viam.
Materiem Alternus, per plana, per aspera, trames;
Materiem silvae Fronsque, Virorque dabant;
Sublustrique nitens mendacis imagine Solis
Lucus, et ancipiti Lumine triste iubar.
Sermo fuit Fagus, sermo fuit horrida Quercus:
Fabula, recta Abies; fabula, dura Larix.
Et Coryli fructus, lactensque infantia glandis:
Corna, Frutex, Cerasi, Subera, Sorba, Piri.
Mox Lepus auritus , surgensque in Cornua Cervus:
Mox,niger, ac saevi Dentis et oris, Aper.
Si Serpens rasisset iter, cava sibila tollens;
Si Crocodilaeis sparsa Lacerta notis.
Si Fons incideret, spumantibus uvidus undis;
Aut, querulâ Rivus mobilitate loquax.


page 22, image: s027

Facundos fecit, clamosus ab arbore Picus;
Facundos, quernâ in fronde, Sciurus edax.
Quòd si fortè, cavâ desertus in Arbore Pullus,
Indocilì Matris, voce, cieret opem:
Si cristata suam Fringilla refringeret Echo;
Cecropiis fleret si Philomela Lyris:
Ludicra si stolidi risisset Fistula mimi,
Quem vibrat in raucas Sturnus amarus aves;
Aut, si Troglodytes perrumperet invia Passer:
Aut agili Parus duceret orbe choros.
Denique, sive feri SCOLOPAX mucronibus oris
Terrificus, putridos tunderet arte cibos:
Seu bene fragrantes oculato carperet astu
Iuniperos Turdus, spinea puncta cavens;
Cuncta loquebamur. RESTABANT Plura loquenda;
Sermonemque dedit mox Nova caussa Novum.

III. URSPERGAE, Praemonstratensium Coenobii florentissimi, Vicino aspectu invitatus ADAS, Historicae sequentis Elegiae Narrationi, sensim viam adornat.

Nam, Silvae ad metas, sacris Ursperga vetusta
Ardua culminibus, Turrigerisque minis:
Sed magè tum surgens Veterum splendore Virorum,
Et splendore Virûm, quos tulit Aera Nova;
Visa procùl Dextro, sed Devia, limite, miram
Pro Diverticulo praebuit Historiem.
Hanc balbus referebat Adas: sed, Colle quieto,
Fronde sub iligna, lenè tremente Noto;
Respirate! (inquit) NULLI mora parvula Fesso
Obsuit; et STIMULAT Sessio parca pedes.


Dixit, et assedit. Dicenti, assedimus unà:
Quid ni? VULT Animos par Via namque pares.
Tunc; Avis haec (inquit) quae nunc super ilice gaudet
Cantibus (ET casù picta canebat Avis)
Ac Domus illa, Sacris procùl hinc insessa Virorum
Coetibus (Et stabat non prope Sacra Domus)
Ex Primi refricant aliquid Cultoribus aevi,
Cum rude Relligio ferret in Astra Caput.
Vos Audite meam, sed Apolline simplice, Musam;
In triviis olim quam didicisse iuvat.
Auctor in Incerto, Res Certa, est. Credite tantùm!
QUAE non est, Fiet Credulitate, Fides.


page 24, image: s028

ELEGIA VI. Historica [Illustration:

(im viereckigen Rahmen, an jeder Ecke eine verschiedene Blume, ein Oval mit Umschrift: "Mille Anni, ante Oculos Tuos: tamquam Dies hesterna, quae praeteriit. Psalmo. 89". Bild: ein Mann im Wald, Tod hinter ihm, Buch am Boden geöffnet gelegt, Im Hintergrund eine Kirche)]

RELIGIOSO cuidam dubitatio inciderat, circa Verba Psalmi 89. MILLE ANNI ANTE OCULOS TUOS, TANQUAM DIES HESTERNA, QUAE PRAETERIIT. DE horum Veritate perplexum, AVICULAE, Caelo demissae, CANTUS expedivit, per TRIA SAECULA Suavissimè modulantis; nec tamen, nisi Unico solo DILUCULO, Cantillare Visa. Rem gestam fusiùs perscriptam habes, apud


Ioannem Maiorem, Tomo Exemplorum Altero, Distinctione IX. Nos Nomina, quae non Invénimus; concessâ Parnasso libertate, Confinximus.

I. Coenobii, in Desertis Ignotisque Locis, per Hannonem Praesulem, Constructio.

Quà zephyri pugnant Euris, Aquilonibus Austri,
Alternasque agitant Cynthia, solque vices:
Sub Dubio quamvis, Aliquo tamen Aetheris axe;
Quà Regio titulis, nec tamen Orbe, caret:
Telluris medio, medii sub Climate caeli,
Quà rorant Noctes, hora Diurna calet:
In Regnis, neque Rege suo, neque Consule, notis,
Sed rerum gestis, Historiaeque fide;
Densa tenebroso surgebat Silva recessu:
Fecerat immensum copia Querna Nemus.
Nec tamen hinc aberant Stirpes, à fronde minores:
Esculus, ac Fagi, Succina quaque fluunt.
Non apicata comis Abies, non flaccida Virgis
Betula: non Coryli, Iuniperique frutex.
Denique diverso Quercetum stipite mixtum;
Sic tamen, ut potior Glandibus esset honor.
Ecce tibi! vasti prima ad confinia saltûs,
Excolit humanus senta vepreta labor:
Quoque loco fuerant trucium modò regna ferarum;
Hôc, superûm figit Templa, laremque, Faber.
Additur his, modicis sacrum Penetrale columnis,
Pensilibusque supèr Cellula crebra toris


page 26, image: s029

Hoc Domuum Commune genus (quòd Vivere plures,
Unanimi iunctos Relligione, iuvet)
Dorica Coenobion facundia nominat (UNI
Degere cui Genius dictat, Eremon habet)
Primus in hanc, (idem Constructor, et Incola) sedem,
Exhaustis fabricâ censibus, Hanno venit:
Hunc supèr, ex aliis alii. Conventus, et ordo,
Surgit: et est Praesul, qui Faber antè fuit.

II. Religiosorum, sub HANNONE Praeside, Nomina, atque Functiones.

Cetera turba Subest, Hannonis ab ore magistro
Pendula; conspicui munere quisque suo.
Nomina (nam Clariis stant nunc quoque Nomina Fastis)
Ex merito cuivis Functio, resque, dedit.
Proximus à Primo, frontem titulumque Severi
Praetulit. Huic suppar, Vindicianus erat.
Liberius Vini Condus, Penorisque Benignus:
Dulcitio fuerat parca Culina labor.
Curabat sacram Custos Vigilantius aedem;
(Lustrica Vitalem quem tamen Unda tulit:
Hunc, superimposito VigilantI nomine, Nomen
Cum veteri piguit ponere Veste, Vetus:
Praesidis assensu dici perrexit Utrumque;
Et, quod mox docuit Casus, Utrumque fuit.)
Quid memorem reliquos? Placidum, Mariumque, Linumque,
Pammachiumque Annis, Nestora Crine gravem?
Perdius his Labor, ac pernox, Ad sidera Vocem
Tollere; et alternis Astra ferire Choris.
GRATA DEO Pietas, Concordi è pectore, Concors
Musica! Sic Iunctos, imbibit ille Sonos.


III. Laudum Feriae Quintae Psalmo Altero offensus Religiosorum unus, nomine VITALIS Vigilantius, Templi Custos: Ceteris digressis, de Sententiae Veritate Annisque MILLE ANTE OCULOS DEI, secum ipse tricatur.

Mensibus exactis, inter sacra Carmina, Vernis;
Coeperat AEstivas Sol agitare rotas:
Lentaque retrogradus meditari incendia Cancer;
Chelarumque pigras Iunius ire vias.
Inciderat Lux Quinta, Iovis signata Planetâ;
Ac tum Festivo Caelite tota Vacans.
More, Viris, tacitâ conclusis sede, recepto,
Nocturnas obeunt in statione Preces.
Partitis steterant Vicibus, Chorus alter, et alter:
Ibat Amoebaeis Psalmus ad Astra Tonis.
Iam Noctis medium Phoebe peragraverat axem;
Aurorae croceus nec procul Ortus erat:
Matutina Sacrae claudebant Cantica Laudes:
In Laudes, vocum Buccina tota fluit.
Ventum erat ad Carmen, de Psalmis quinque, Secundum:
Clamabant plena gutturis Arte Patres;
MILLE Anni Tibi, Numen, erunt, velut Hesperus unus,
Occiduis quem Nox proxima mersit aquis:
Omnia tam celeri tibi Saecula turbine currunt;
Vix sit ut Instantis, Praeteritique, nota.
Audiit hanc, animi rudior, Vigilantius Oden;
Auditaque haesit. Vox stetit, atque Comae.
Quod superest, Reliqui peragunt: superûmque salutant
Denique Reginam (Clausa quod Hora monet.)


page 28, image: s030

Postmodo digressi, solitum sibi quisque Cubile;
Abruptique petit dulce soporis iter.
Ille, nec in Cantu porrò, nec in ordine Cantûs;
Non in sede suâ, non statione, manet:
Sed, mente abreptus, per Milia mille vagatur
Annorum, atque Unum, saecula multa, Diem.
Hoc agit, hoc volvit: solideque Evolvere nisus,
Cum labor enervi frangeret arte caput;
Ora rubet, sudore fluit, glabra tempora vexat
Unguibus; ut Tricas temporis inveniat.
Dente miser digitos, et rodit viscera curis,
Davidici quae sit mens genuina metri?
Succumbit tandem: Verumque, quod ambiit, audax
Ambigit; et Criticâ denique figit acu.
Clamat, Hyperbolicum! et, dignum censore Obelisco!
Sacrilegoque notat marginis exta verû.
Sic, simul et versum damnans, versusque laborem:
Irritus; Ex aequo (dixit) uterque, Vale!
Quin potiùs, quod utrimque patet, quod Apertius odâ est,
Claudamus Templum; quò mea cura vocat.
Hoc ait; ac patuli petit ultima limina Fani:
Iamque parat geminas consociare fores.
Hoc ipsum, quasi non Ageret, cunctator agebat.
Seu Meditabundâ, seu Dubitante manu.
Prisca redibat enim; deciesque fugata, redibat
Quaestio bis decies. Iam, Dubitâsse, dolet:
Iam, Damnâsse, pudet: Non posse resolvere, Torquet.
Fluctuat in vario mens agitata freto.
Nec minùs, occludi querulo quae cardine coepta est,
Ianua dilatis haeret hiulca seris.
Pendet opus, pendent inopertae Tegmina Portae,
In latus obliquo semadaperta [Reg: semiadaperta] situ.


IV. Auditam, è vicinia, Caelestem AVICULAM VIGILANTIUS Vitalis per omne Nemus insequitur.

Dum stat, dum dubitat; nova res, nova caussa, lacessens,
Implicitos sensus in nova tesqua trahit.
Ecce! sub umbrosa, Templo quae proxima, Quercu,
(Plurima nam Templo proxima Quercus erat)
Garrit inexperto Volucris peregrina susurro:
Et mox in plenum Guttura solvit epos.
Non illi modulis Fringilla, nec ausit Acanthis;
Nec certare agili Spinulus ore, velit.
Nec, quos Hesperidum Felix alit Insula cantus;
Nec, quos in Caveas Attica silva parit,
(Sive Canariadum titulos è Carmine ducant,
Seu Philomelarum) par queat esse sonus.
Quid multis? Audire, sat est. Divinà canentem,
Cantricem Superam, nominet ipse DEUS!
Audit: et auditâ Vitalis ab Alite pendet:
Iam nihil hunc Psalmus, nil vetus Oda gravat.
Subsilit: ac rapidis demum sacra limina plantis
Transilit. Alatum Daedala fecit Avis:
Fecit et immemorem vitaeque, et legis avitae;
Quae, sacris Clausum, claudere sacra iubet.
Transfugium facit Ecstaticum. sequiturque Volucrem;
Quà Fas quaque Nefas, datque vetatque, sequi.
Quid facis, emotae Vir mentis? et Extera quaeris?
Transfugium Ecstaticum, fiet Apostaticum.
Siste fugam! reprende pedem! Penetralia claude:
Custos, non Cursor, cógeris esse Domûs.
HAEC ego; sed frustrà! Nec surdo Fabula dicta est,
Sed, nimis aurito. Metra Canentis amat.


page 30, image: s031

Iurgia fastidit revocantis: et incitat ultro
In Cursum, tardos, increpitatque, pedes.
Quin etiam, studio properandi, Fama recenset;
(Altera de Crepidis dum resoluta labat)
Excussisse procùl malè fidam: Unaque retentâ,
Quod reliquum fuerat, perpetuâsse fugae.

V. Aviculae, VITALEM longiùs sensim longiusque abstrahentis, Aspectus et Cantus

Phosporus è Caelo sensim sua Castra movebat,
Pingebatque novum lampas Eoa Diem:
Lux anceps, per opaca nitens, Titane retuso,
Nec tamen infido cuncta Videnda dabat.
Aspicit, Aurorâ Volucrem monstrante Canoram;
Quae poterat, vel non Visa, placere Viro:
Nunc plus, Visa, placet. Caelestibus Aurea pennis,
Pectora mirificâ sparserat ampla comâ.
Qualis in Assyriis, redolent ubi Cinnama, nidis,
Puniceo quamvis tergore, Solis Avis;
Versicolore tamen dispungit cetera Plumâ;
Una sit ut Volucris, nec tamen unus Honos.
Aut, qualis bibulae Thaumantia filia Nubis,
Quae de suspensis nascitur Iris aquis;
Candor in hac Ostro, Viror Auro, Caerula succo
Miscentur Croceo; dignaque Forma Iove est.
Talis VITALI visa est, sata Sidere, Siren.
ILla manet nullo Tota Videnda loco;
Pellaci sed fraude, Fugit: Suspendere docta
Admiratorem, non Satiare suum.
Et nunc illa quidem de Quercubus insilit Ornos:
Ex Ornis subitò Fagina tecta petit.


Fagina libârat; tentoria Pinea quaerit:
Pinea vix tetigit; sub Coryleta volat.
A Corylis Quercus alias, aliasque lacessit
Ex aliis, Fagos: et Nemus omne legit;
Nec tamen interea coepto modulamine Cantrix,
Nec coepto absistit Vocis amore Pater.
Cantantem sequitur; Labor est: Sequiturque Volantem
Iam, plus quam Labor, est. Sed tamen, Urget Amor.
Quà Modulo praeit Illa suo, Pater imminet Aure:
Quàm Pennâ Volucris, tam valet Ille Pede.

VI. Consistunt tandem, AVIS, et VIGILANTIUS; cui, ad cantum attento, facilè sordet Hominum Musica.

Sic, nihil exhausto, properantem utrumque Labore,
Longiùs, in Saltûs intima, traxit iter.
Hic Vasti medium Nemoris, tenebrosaque Fauni
Regia (dum Fauni cultus in orbe stetit,)
Turrigerae circùm surgunt, ceu moenia, Quercus:
In medio, regnum Cedrus odora tenet.
Illa quidem Stirps Una, comis tamen aemula Caelo:
HINC Sceptrum in Silvas ardua Cedrus habet.
Hic Finis fuit. Ad Cedrum capit Illa quietem:
Sub Cedro, Standi deligit Ille Locum.
Nec tamen Haec coeptum, (vel sic quoque) Carmen omittit:
Quin potiùs Moduli clariùs urget opus.
Nec coepto semel Auditor moderatur Amori:
Quin potiùs liquidum pressiùs haurit Epos.
Stat Constans, captatque recens, à Carmine, Carmen:
Hîc habet Aonides, hîc habet Astra sua.
Ipse sibi Libanum hic fingit, Libanique Volucres;
Quando Palaestino guttura Vere fluunt.
Hîc etiam Syrii refricat sibi Nablia Regis,
Quando Sionaei psalleret arce Iugi.


page 32, image: s032

Quattuor hic audit Solymaei Milia Templi
Cantorum, placidi par Salomonis opus.
Hîc Chordas, Idithume, tuas, tua Barbita, credit:
Hîc Iuditha, tuas, caeso Holopherne, lyras.
Grus illi Viadana merus; Praetorius, anser;
Hymnus Agazari, Passeris oda foret;
Lappus, et Orlandus, Crocius, Leo, Ciffra, Cecottus ,
Vix aliquâ possint forsitan esse Notâ.
Amphion, Thamyras, Linus, Orpheûs, Phoebus, Arion,
Quod Fuerant, Essent. Fabula, Vappa, Nihil.
Haec illi VOX una Canit. Vox cetera, tamquam
Pausa, Tacet. Citharis sidera plena putat.
Et iam Mille ipsi sunt, Unica Musica, Musae;
Cui modò, Mille anni, non fuit una Dies.

VII. VITALIS Vigilantii, nusquam reperti; quòd is, Crepidae relictae indicio, profugisse crederetur, è Tabulis Monasticis Nomen eraditur.

Plenior, haec inter, Phoebus patefecerat Orbem;
Prima diurnarum venerat Hora Precum.
Ad sacra nemo vocat, solitis tinnitibus, Antra.
Ad quae Nemo ciet vir sacra, Nemo venit.
Templa patent; Custode vacant: Vestigia nusquam!
Clamatur multo Nomen inane sono.
Sed neque respondet Nomen, neque Nominis Echo:
Et, praeter Crepidam, nil Abeuntis habent.
Praesulis hanc oculis, Nemorum per caeca vagantis,
Obtulerat Casus. Caussa, Reusque, latent.
Conveniunt: quaerunt: una est sententia Coetûs,
Sacrilego profugum dissiluisse dolo.
Raditur è Tabulis igitur. Sic Nomen in Albo,
Iam neque VITALIS, nec VIGILANTIS, erat.


VIII. VIGILANTII imperturbata, per TRECENTOS Annos, ad Aviculae Cantilenam Attentio.

Ille tamen Vivebat adhuc, sine vulnere Cordis;
Et Vigilabat adhuc, phasmatis absque metu.
Ille etiam Perstabat adhuc, Staturus in aevum;
Nec Stanti, longus fit Labor, Hora, Dies.
Suntque Breves (Aurita, breves facit esse, Voluptas)
Hebdomades, Menses, Annus, Olympiades.
Lustra volant: abeunt vicennia: Saecula currunt;
Stat tamen. Ac Stator Iuppiter, esse queat.
In caput illius Soles, et frigida Lunae
Spicula descendunt. Nox ruit, atque Dies:
Inque vicem Rores, Matutinaeque Pruinae,
Et Nimbi, ac Nubes, AEoliaeque minae.
Nec tamen hunc soles, neque pungunt spicula Lunae:
Non caecant Noctes, non coquit axe Dies.
Non solvunt Rores, non urit Eoa Pruina;
Non mergunt Imbres, non rapit Aura Noti.
Venerat Auctumnus; foliis viduaverat ornos;
Huic nulla, ex toto vertice, mota Coma est.
Venerat acris Hiems; Nivibus Nemus omne rigebat:
Canities isti (nec Nivis) ulla venit.
Supra illum caelumque Tonans, Fulgurque coruscans,
Caeruleique triceps Fulminis ira, volat:
Nil Audit, nihil ipse Videt, de nube rebelli.
Praeteriere Ferae; nec pepulêre ferae.
Creditus est Marmor, Statuaeve immobile Robur.
Insedit Bubo Saepe, Strigesque, caput:
Dumque, glabram credunt Calvam, caput Arcadis esse
Panos, vel Satyri, Fraxineumque Deum;


page 34, image: s033

In Caput hoc Vivum (velut in Simulacra) Voraci
Grassantur rostro. Nec tamen ipse Dolet.
Cetera quid memorem? Non Illum Corporis ulla,
Non Animi, in curas, Sollicitudo rapit.
Saepe Seni dixit Vacuus, cum murmure, Venter;
Tandem carpe Cibos! Nec capit ille Cibos,
Saepe, Siti raucum diuturnâ Guttur adustum,
Ut biberet, monuit. Nec tamen ille Bibit.
Frigora Sithoniis stringebant flatibus artus,
Clamabantque; Cale! Nec tamen ille Calet.
AEstus, et Icarii rabies Canis usserat artus,
Latrabatque; Rige! Nec magìs ille Riget.
Planta Pedis stupuit, nimiâ Statione subesa,
Admonuitque; Sede! Nec tamen ille Sedet.
Succiderat, post tot Vigiles, cava palpebra, Noctes,
Suggessitque; Iace! Nec tamen ipse Iacet.
Praeteriêre Caprae, Tigrides, Ursi, atque Leones;
Praemonuêre; Cave! Non cavet ille feras.
Transcurrére Vagi Lemures, nocturnaque Monstra:
Intonuêre; Time! Non Timet ille Stygem.
Denique, post actos Tot iam Vitaliter Annos;
Post Lachesîs bis, ter, Pensa peracta manu:
Venit, Atlantéis MORS Ossea cruribus astans,
Et dixit; Morere! Spernit at ille, Mori:
Atque ait; Exspecta, non, quem tua Clepsydra Finem:
Sed Finem, nostrae quem dabit Hymnus Avis!
Tantisper Canat Illa mihi! Vix dum Horula lapsa est
Unica: vixdum Ortum Buccina Quarta sonat:
Vix Matutini fluxerunt tempora Sacri:
Vix alii Templo, vix abiêre Choro!
Necdum etiam NOX Tota cadit. Micat, ecce, superstes
Lucifer! Aurorae fimbria prima nitet.
Dum Pleno haec peplo rubeat; dum latus Horizon
Pingatur Radiis, et propiore Die:
Interea, mea Mors, sit fas Audire! Nec Ipsam
Te pigeat, sensus huc adhibere Tuos.
Auscultemus uterque melos: miremur uterque!
SIC ait. AC Veniam simplicitate tulit.


Mors Abit: Ipse manet. Retinet dulcissimus Ales;
Nec vel tantillum Rostra canora silent:
Donec in annosis Tricena Decennia Fastis,
Saeculaque (ô Novitas!) Consenuere TRIA.

IX. Evoluto. 300. Annorum cursu, Avicula Conticescit: VITALIS ad Se tardè, ad Coenobium relictum tardiùs, revertitur.

Manè erat; ac Punctum revolutum Temporis illud,
Quo quondam in Saltûs venerat antra Pater:
Hem tibi! Manè Tacet, Punctoque in temporis illo,
Motari, Cerni, Psallere, cessat Avis.
(Ad Superos Genius remigrat; sed Pluma sub Auras:
Namque ferunt, Genium Vocis obîsse vices)
Quae tibi, mire Senex, tunc mens? animique remorsus?
Quantus, ab hoc, Oculis Auriculisque dolor
SIC maerent, quibus in Thalamo dant largiter Aurum,
Aut Epulum, falsas, Somnia, noctis opes;
Si, subito Iovis à Tonitru, caelique ruinâ,
Succutiturque torus, discutiturque Sopor:
Vanescunt, opulenta quies, mendaxque voluptas;
Et Vacuas luget Spes fugitiva manus.
Ergò Redit (vel tandem) Ad se Vigilantius, A se
Per tot Digressus saecula. Quaerit Avem.
Haec, quaesita Latet, longumque latebit in aevum.
Quid superest, Veterem quam repetisse Larem?
Sed grandis, Remeare, labor! Via vasta retrorsum est;
Silvaque vel solido vix peragranda Die.
Adde, quòd annoso iam dudum sente Vepreti,
Omnis inhorruerat, vanueratque, Via:
Quoque loco tenerae quondam repsêre Novellae,
Nunc altâ surgunt Robora summa comâ;


page 36, image: s034

Quoque loco quondam steterant ad sidera Fagi,
Nunc senii effoetâ procubuêre morâ.
Miratur: pergitque tamen; quem pergere non vult.
Quae natat in Laevo segnis aluta pede.
(Nam Crepidâ dexter iam saecula terna carebat;
Quod, via nunc demum Clauda notare dabat)
Hanc demit, praefertque manu, salebrasque refringit:
Ac vix ad metam, Sole sequente, venit.

X. VITALIS VIGILANTIUS non agnoscit Coenobium; propter Veteris aedificii dudum immutatam formam.

Aurora illuxit. Quantùm haec, tantùm ille ruebat.
Uno quòd redeat tardior ipse die;
Unus (ait) Plenusque dies, cum Nocte, recessit:
Tantisper, dum nos Una moratur Avis.
Vae mihi! Vae! Pudor est, desertam seriùs AEdem.
Post solidi demum Solis, adire moram.
HAEC ità deflebat tacito simul ille rubore;
Et simul ante oculos Meta laboris erat:
Nec Metam tamen Ille putat, Votumque laboris;
Nam Veterem abstulerat Forma Novata locum.
Prisca quidem Sedes, non prisca Figura, manebat:
Et locus est Idem; non ità, Nomen Idem!
Coenobion fuerat; Nunc dicitur esse Synaxis:
Exuerant Veterem turba Colona togam;
Induerantque Novam, mutato Schemate, Telam.
Haec ità, Vitalem Rustica turba docet:
Nam circùm, steriles quondam, Solosque Penates;
Nunc Rus, nunc Seges, et Pagus agrestis, erant:
Praediaque, et Turres, et amoeni floribus Horti,
Adsitaque antiquis tot Nova Tecta focis.
Ergo, quid hîc Senior? Nisi, se mersum esse Sopore?
Aut certè hanc Somni, crederet, esse Domum?


Vidit is et Templum: Templum longè amplius illo,
Quod steterat, stabat; Clausaque Porta fuit.
Hoc ipsum doluit, Praeventos esse Labores:
Ac; Fuerant (inquit) Muneris ista mei.
Indè, recordatur suspensam è pectore Clavem:
(Extulerat Clavem quippe, secutus Avem)
Expromit: promptasque, Serae (velut antè) sacratae
Inserit. Insertum respuit illa tubum.
Ianua nunc maior (Faber amplificaverat illam)
Maiori caecas vinxerat aere fores.
Iam solitae Clavis nihil Instrumenta valebant.
Sub Custode Novo, nunc opus Arte Nova est!

XI. VIGILANTIUS à Templo, ad Communem Coenobii portam digressus, nec ab Ianitore admittitur: nec à Praesule, Fratribusque agnoscitur.

Irritus ergò viae, quam per Delubra petebat,
Quaerit ab hac alias, in Sacra Tecta, Vias:
Nusquam aditus, et ubique abitus! Restabat, Adire
Per, vulgi plantis Ostia trita, Domum.
Hûc venit: hîc pultat, quaesitaque Nomina prodit;
Et, sua Vitali Claustra patere, rogat.
Sed neque Vitali Claustrum; neque iusta roganti,
Cardo; nec instanti pulsibus, Antra patent.
Ianitor (ut TETRICUM genus est, quod ad ostia cura
Asperat hos, toties Clausa, reclusa, Domus)
Saevus, in ignotum verbis bacchatur amaris;
Atque Impostorem nominat, atque Vagum.
Praesulis iste fidem, et notorum nomina Fratrum,
Appellat Lacrimans. Viribus alter agit:
Iniectaque manu, perstantem limine pellit;
Hîc Tu nec Sedis ius, neque Nomen habes.


page 38, image: s035

Non tibi sunt Vestes, non sunt in veste Colores,
Non crepidae, non Frons, Fratribus aequa meis.
Denique, Deliras! aut Bacchanalia ludis!
Dixerat. At contrà questibus alter agit:
Ac Pia, ceu laesus, feriens clamoribus, Astra;
Pro me (clamabat) iudicet ipse Tonans!
Iudicet et Praesul, Fratrumque coaeva Corona!
Audiit has Voces, intremuitque, Domus.
Nec mora! Praesul adest, Fratrumque citata Corona;
Lamenti caussas, Quid petat? Unde? rogant;
Praeses, (ait) veniat! Veniant, ex ordine, Fratres!
Hanno mihi iudex; hic mihi iura dabit.
Adsint et Socii (Sociosque recenset ad unum)
Quorum, inquit, toto de grege nullus adest:
Non hîc Pammachium video, non Nestora Canum,
Non Placidum cerno, non Marium, atque Linum:
Dulcitius cum Liberio, latet, atque Benigno:
Vindicianus adhuc, atque Severus abest.
Denique; Ludor! ait. Cui Praesulis ora modesti,
Talia composito repposuêre sono;

XII. Ex Coenobii Annalibus docetur VITALIS; Monachos sibi Synchronos, iam trecentos ante annos, ad unum omnes fato concessisse.

Tu te Ludis, (ait) Tabulas, monimentaque servo;
In quibus istorum Nomina functa leges.
Immo sepulcrales in Xystis inspice Cippos;
Sub quibus istorum condita Busta notes.
Saecula iam Tria sunt! Iam ter Centesimus annus,
Ex quo, quem memoras, tempore Coetus erat.
Unicus è toto periit tunc Transfuga coetu.
Erasum est nomen: Cetera, Penna refert.


Aedis erat Custos (Custodis voce, ruborem
Vitali expressit) Iamque erat orta dies:
Clavibus ablatis, Temploque ad furta patente,
Sacrilegâ fertur sub Nemus îsse fugâ.
(Hîc magìs erubuit.) Quaesitum, nemo reduxit:
Tantùm, De Crepidis Una Duabus adest:
Hanc fuga destituit; Fugitivum prodidit illa:
Certaque perfidiae testis Aluta manet.
His, malè sic gestis, Vitâ cessêre Sodales,
Ordine quisque suo; Primus at, Hanno Pater.
Successêre Novi: post hos, Nova Tempora; cumque
Temporibus Leges, Tecta, Stolaeque Novae!

XIII. VITALIS, rerum Veritate perspectâ, suoque invicem, in Nemus secessu, denarrato: post SS. Synaxin gratulabundè perceptam, sanctè demoritur.

Dixerat Antistes. Ac, dictis consona, fecit
Histories, coràm lecta, relecta, fidem.
Implevêre Fidem Tumuli, signataque notis
Marmora nominibus. Plura, nec ipse petit.
Protulerat Crepidam; Crepidae fuit aequa relictae:
Protulerat Clavem; constitit, esse Sacram.
Tunc; SE (deposito demum terrore) fatetur,
Custodem Veteris quippe fuisse Tholi:
Nomina quin etiam, putridis hucusque Lituris
Obruta, sub gemino publicat ipse Sono:
Ac; Vitalis (ait) fueram Vigilantius! Istud
Vos, vacua in Tabulis, ecce, lacuna docet;
Vocibus, ex iusto, spatium respondet utrisque.
Quod superest, Dici TRANSFUGA nolo, Patres!


page 40, image: s036

Id Patribus probat: ac, serie sua gesta fideli,
Exsequitur. Gestis, obstupuêre Viri.
Mox, timidi fiunt, in tot Miracula, plausus:
Ac iam laetitiam non capit ille suam.
Ventum erat ad solitas, Votis gratantibus, Aras:
Hîc Sacra, pro reduci, laeta Caterva facit.
Concipit ipse etiam, Pro se, pia vota, precesque:
Concinit; at cantu, quo, Moriturus Olor.
Nec mora longa Seni: Moritur, tegiturque Sepulchro;
Carmen et, in Tumuli marmore, tale fuit;
Vitalis requiescit in hac Vigilantius Urna;
Cui niger extinxit nomen utrumque Sopor.
Huic, DE MILLE annis, Tria Saecula VOX dedit una;
In caelo Reliquum Plenior ODA dabit.


AGRI.

Sicut Odor AGRI Pleni: cui Benedixit Dominus.

Geneseos XXVII. Versu 28.


page 42, image: s037

ELEGIA VII. Scripta Nomine Hieronymi Maschunnii Studiosi.

Argumentum.

Rus, ac Segetes florentes, describuntur.

I. Canis, in Coturnices, Incitatio: et Agrorum, in partes Quaternas, distributio.

SURGE, Phylax, generose Canis! quem crispa, piloso
Squalentem Cineris vellere, lana tegit;
Saeve Coturnicum turbator, et improbe raptor!
Venatûsque valens, Aucupiique dolis.
Surge! Vagi, ac Vacui, campos peragremus amoenos!
Deliciae veniant hinc Mihi: Praeda Tibi!
Monte sub umbroso, patulum iacet aequor agrorum:
Quattuor in Classes scinditur omne Solum.
Prima Soli facies, glebâ fovet ubere Farra:
Triticeis flavent Rura secunda Satis.
Hordea, Rus aliud, Pelusia iungit Avenis
Vilibus; ac Pisi molle legumen alit.
Quarta Paraetonio cesserunt iugera Lino;
Norica quae socio Cannabis urget agro.
Femineos Linum digitos exspectat, et Artes:
Furis at in Iugulum Cannabis herba viret.


II. Ventus: et Florescens frumentum.

Dum loquor, ac, pulchro sectum Rus ordine, miror;
Tristis ab Hesperio nascitur Aura freto.
Horridus Argestes tumido permiscet aristas
Turbine: perque Gradus, fluctuat alta Ceres.
Seditiosa fremunt, per adultos sibila culmos:
Inclinat timidas spicea silva comas.
Nec fugat, intrepidi flabella minacia Cauri,
Pertica; quae pavidas sindone terret Aves.
Ridet is, artificî simulatos stramine Faunos;
Quos torvos Pueris cento, Ferisque, facit.
Exiles animas metus hic, tam frivolus, implet:
NON exorandis Stant Elementa minis!

III. Argestae Vento supplicat; Ne Frumentum decutiat, aut amburat. Sequitur frumenti FLORENTIS Laus, et comparatio.

Perge tamen! Tantumque, rei nihil office summae:
Dum flas, Argesta, stringere summa cave!
Floret Ador: florent, tenero pendentia lacte,
Farra. Timent minimos tritica mota Notos.
Spiritus es; naresque, quibus spiramen anhelet
Oris, habes. Nares huc adhibere velis!
En! Quàm caelestes (sed supprime flamen) Odores!
En, quàm Panchaeas spirat agellus opes!


page 44, image: s038

Non ego Corycias, non Messes damno Sabaeas;
Non, Engaddaeo succida rore iuga:
Sed mihi Farris Odor tamen est (Ignoscite fasso!)
Plus, quàm fumus Arabs, quàm levis aura Croci:
Quàm Vento pretiosa Syro, pretiosaque succo,
Balsama. NOBILIUS publicus usus Olet!
Trans mare quae crescit, sit trans mare Cara, voluptas!
Omnibus ex aequo commodat Alma Ceres.

IV. Praeter frumentum, Parci etiam certis quibusdam, segeti mistis Floribus, petit: noceri vero locustis.

[Note: Sunt autem hi Flores, quos vulgò Germani Frumentarios, seu, Kornblumen, et Chamaeméla, quos Chamillas, appellant. De quibus, eorumque medicâ energiâ, scribunt, Adamus Lonicerus, Apollinaris, in Herbario, et alii complures.] Omnibus in Terris igitur reverenter haberi,
Ac meriti, debet, Praemia ferre fui.
Quare, parce, precor! placidisque secundior alis,
Fertile, suspensâ percute bile solum!
Percute; sed virides praeter nil decute Pestes:
Sentiat AEolias sola locusta minas!
Hanc Scythico summerge freto. Vi legis, In undas,
Quae Cereris rosit viscera Matris, eat!
Cetera dissimula. Sine, per te, tritica lambant
Roscida Formicae! Simplice dente, bibunt.
Stent quoque securi, segetum gens accola, Flores!
Hos sine, frumenti proximitate frui.


Stant etenim (Raro quamvis, ideoque ferendo,
Agmine) florenti Germina picta comâ.
Stant spuriae, flammante Rosae splendore rubentes:
Simplice quas folio grex puerilis amat.
Stant etiam Cyani; quos, caeli forma sereni
AEmula, Sidereae vocis honore notat;
Asterium Graii; Zacharíae cetera Florem
Plebs vocat. In floris pulvere, lucra latent.
Hôc, Brasilum tinxisse salem, Saliaria gaudent
Prandia. Dant faciem, his Sacchara picta, bonam.
Haec Cyanus praestat. Cyano praestantior herba
Altera, supremi iugeris arva tenet:
Alba quidem Foliis, sed Flava cacumine summo,
Vi verbi, Pronâ serpere debet humo.
Teuto, Chamaemelum Graium propè voce Camillae
Exprimit; Argolicos abbreviatque sonos.
Contere: Fragrabit, morsu quasi Mala recenti
Saucia. Pomonae pyxidas esse putes.
Decoque! Robur erit Cerebri; laxabit anhela
Pectoris: et Capiti sana lavacra dabit.

V. Argestae Vento, AEoloque placatis, voto se Studiosus exsolvit, per Coturnicem, à cane captam: quam liberam in aera remittit.

Has igitur commendo tibi, cum semine, plantas,
AEole, ventorum ter generose Pater!
Argestaque, Tibi! Segeti faveatis uterque!
Et gratum segetis munus uterque feret.
HACTENUS. ac Tacui. Flaverunt hactenus illi,
Ac Tacuêre simul. vota, fuêre rata.
Irrita ne fiat sua debita Gratia Voto;
Ecce, Coturnicis prensa Rapina facit.


page 46, image: s039

Hanc, reverente Phylax rostro, sine vulnere, pennis
Suspensam extremis, praemia viva, vehit.
Hanc is donat Hero: Ventis Herus. Euge, volucris!
I, revola! Satìs est, TE POTUISSE Capi.
Ne comedi posses etiam; mea vota vetabant:
Latronisque Canis (Res Nova!) PARCA gula.

ELEGIA VIII. AD CIVES Urbis cuiusdam: ut PATIBULUM, è segetum medio, aliorsum potiùs transferant.

QUID facit, in media Ferale siligine Lignum?
FRUGIBUS, infelix omine, Furca nocet!
Adde;quòd invidiam faciat, Fur nexus in Agris,
Illi, quae vitae fert alimenta, Deae:
Quos Aluit, spectat, secus ac speraverat, Altos:
Hinc Uterus Cereri saepe, Manusque, dolent.
Indè Manus dat saepe minus, quàm sumpserat! Indè:
Telluris Gremium Fertilitate caret.
Horum vos tangat (si quis pudor) Ira malorum:
Atque alio, Cives, figite colle Crucem!
Si nihil ista movent tantarum pondera rerum;
At stimulet cautos Farris adulta Seges.
Supplicii, protrita dabit Dispendia, pompa:
Totae istuc scenae, tota Theatra fluent.
Protinus ut tristem cava tintinnabula Nodum
Indixêre Reo; Concio magna coit.
Turba foro, foribusque migrans, clausique tabernis,
Provolat ad Capital, more ruentis aquae.
Praecipitante, vias subigunt et iugera passu:
Sacrilego elidunt Fertile calce solum.
Improba Funesti premit exspectatio Funis
Tritica. Mox, pénitas radit ad usque fibras.


Sic, propter malè frugi hominem (Lacrimabile dictu!)
Intereunt Fruges: et Nocuêre nihil.
A fatua saltem, discat Respublica prudens,
Quid sit opus facto? ne Crucis obsit opus.
Narrabo. Sed habete fidem. Si mentior; In me
Fabula (quod dicunt) cuditor, atque Faba!

ELEGIA IX. Historica. FUR AMPLIATUS.

Argumentum.

Argum, convictissimae rapacitatis FUREM, iam damnatum, iam Laqueo collum inserentem, UTOPIENSES Septem sapientes, ne maturescentia Tritica à concursante multitudine pénitus proterentur: sub Conditione manumiserunt; Ut, desectis Frugibus, ad suspendium rediret! Rem vulgatissimam, clariùs Fictio trivialis et publica; quàm auctor grandis atque Idoneus, per orbem circulosque dissipavit: et ex Fabula celebratissima, Poeticam effecit HISTORIAM


page 48, image: s040

I. Septem Neosophorum, seu Sapientum, urbe Heptapoli, Respublica atque Gravitas.

ARcada quà solem Silenius urget Asellus,
Insula, Mororum Florida gente, viret.
Telluris medio, Lacedaemonis aemula Priscae
(DI faveant!) muris Urbs malè cincta, sita est.
Heptapolin vocitant. Ità curia nominat illam:
Curia, Septenis semper aperta viris.
Huc coëunt Septem; capiunt subsellia Septem:
In medium, Septem, consule digna, rogant.
Plebs, horum Rata iussa sinit. Satìs, unica vox est;
HOC PLACITUM EST SEPTEM Patribus! A)uto\s E)/pha!

II. Argus, ab Heptapolitanis Furtorum arcéssitur, damnatur; Educitur.

Inclitus, à Siculi demissus origine Verris,
Argus erat, Graiâ voce, Batavus homo.
Huic oculos Centum, non frons, non terga, fovebant;
Sed Digiti, docti Cernere multa, decem.
Hic, ut Clarus erat, sic nocte dieque vigebat;
Plus de nocte tamen lynceus, Argus erat.
Huic nullius erat custodia credita Vaccae;
Sed Custoditas abstulit ipse Boves.
Nec caput huic Argo rapuit Cyllenius ensis;
Mercurii cunctos vicerat Arte dolos.


De Reliquo, Argus erat. Multas emunxerat, Argi
Dextra, domos; multas sopieratque Seras.
AEre, auro, argento, gemmis, viduaverat Arcas:
E stabulisque boves egit, et egit Oves.
Corripitur Tandem (NEC enim malefacta perennant)
Post tot correptas obrutus Argus opes.
Heptapolin rapitur. Recipit custodia Furem;
Cui custoditum nil satìs antè fuit.
Ferrea praedantem cohibent retinacula dextram;
Laeva soror, manicam sentit et ipsa suam.
Carnifici tortus nervo, numerare iubetur
Indice Furta sono; nec numerare valet.
Hoc tantùm; QUIDQUID potuit mens improba Velle,
Vel speculari oculus, vel retinere manus;
Quidquid ferre humeri validi, cumulare lacerti:
Hoc volui, vidi, corripui, atque tuli.
Dixit. et expediit paucis, tot verbera, verbis;
Quaestio conticuit tota, fatente reo.
Conveniunt, septemque ineunt suffragia Patres:
Primus et; In Furcam Furcifer (inquit) eat!
Assensere omnes. Rhadamanthia virgula, nodis
Aspera, profertur, iudicis atra Nota:
MOX, spectante foro, diffringitur. Ultima vitae
Linea, sic trepido significata reo est.
Haud mora! supplicii tristissima pompa paratur:
Aptatur laqueus; difficilesque gradus.
Dúceris, Arge, miser, manibus post terga revinctis,
Flens multùm. Ut Fleres, mystica turba monet:
NUNC iter ad Caeli summas instare columnas:
Nunc fore sub pedibus gaudia fluxa tuis!
Ista Sacerdotes, solito de more, docebant:
Sed tibi mens, pedibus tardior, Arge, fuit.
Audis: attendis: contraria pectore volvis:
Pugnat amor caeli; sed magè, lucis amor.
Ah! tibi supremam iam nuntiat ultima lucem
Buccina! iam lictor: iam galeata cohors.
Pars vulgi, comes est; sequitur pars altera vulgi;
Maximus at populi praeripit ordo viam.


page 50, image: s041

Praecursant; volucrique petunt plebs turbine furcam:
Civica feralem cinxerat unda trabem.
Res nova tam iustos inhibet tamen una tumultus.
Si vacat, huc totâ Pallade, lector, adès!

III. Populi, fruges proterentis, importunitas.

Ecce tibi! calido mensis Iunonius ibat
Pulvere; per cancrum Sole citante rotas.
Iam florem, et menses, et consistentia nactum
Tempora, far stabat, triticeumque nemus:
Se falx dilata est; dum flavescentis aristae
Supremam impleret messis adulta diem.
Vah, scelus! In media stabat trabs sontica fruge;
Trabs, etiam aspectu perniciosa suo:
Sed populi affluxu, trabs perniciosior: atque
Vastandae Cereri certa parata via.
Dum tamen haec fiunt; sensim funebria Furi
Ultima fiebant, emeritumque Vale.
Venerat ad vitae metam lacrimabilis Argus;
Demptaque de gemino flebat aluta pede.
Scilicet, hanc Lacrimis, sero sapientibus imbre,
Phryx irrorârat. Se, REA gutta, Perit!
Contigerat scalas; genuumque labore rebelli,
Aerium invito calce terebat iter.
Hoc tamen exsudavit iter. Iam vertice summo,
Venerat in laqueum: iam religatus erat.
Iam praeceps volvendus erat, longumque futurus
Iôta, iocaturis pensile pegma Notis.
Succiderant oculi. Iam dixerat ultima verba;
Terra, vale! caelum iudiciale, fave!
Vulgus (ut est OMNES ad ventos mobile vulgus)
Extremi quamvis limite tendat agri;


Extremi procursat agri de limite, ruptis,
Ceu torrens, ripis, flumineáve morâ.
Rus simul, et positas calcat,plebs improba, leges:
Dumque necem spectet, vitae alimenta necat.

IV. Septem Neo-Sophorum, ex arena et tempore, petitum consilium. Furis, sub pacto, manumissio.

Ergò aliquis Prócerum (dum, funeris arbitra summi,
Exsequias properat curia tota reo)
Suspende (exclamat) suspendia barbara, tortor!
Interiunge moras! et breve differ opus!
Clamat: (et unanimi, conclamant Stentores omnes,
Gutture, proflatu, pectore, voce, manu)
Absiste! intersiste! simul, plebs, ora coerce!
(Absistit lictor; plebsque sonora, silet)
Pergit is: et; Res est, cordato digna senatu,
O Proceres (inquit) Parcere, necne, reo ?
Parcimus? et laqueo sceleratum exsolvimus Argum?
In Themidis leges noxia grandis erit.
Pergimus? ac coepto hunc mactamus fune! relictam
In Cererem surget grandius, ecce, malum!
Non parcet populus pedibus. Sic, unicus hic fur,
Morte suâ coget milia multa mori.
Strata Sata (ah) truculenta fames, pestisque sequentur:
Hei mihi! quantum hominum subruet unus homo?
Quid facimus? Dixit. Dicentem nemo secutus
Septemvir; dubio stant, in utrumque, gradu.
Pars scabit una caput: digitum pars altera summum
Rodit: et implexae est quaestio longa viae.
De septem tandem, sapientûm octavus; O, inquit,
O, socii! reperi verba, notanda cedro!


page 52, image: s042

E Geminis minimum, magis est tolerabile, damnis:
Fur hic, (ne pereant omnia) ne pereat!
Dematur collo laqueus: descendat! eatque
In patrium, sed SUB conditione, solum.
Conditio (nec iniqua, reor', neque praegravis) haec est;
AD NOS, Absectis messibus, esto redux!
Ista, bonâ valitura fide, stipulemur: et Argus
Iuret! in hoc, dextram solvite reste manum.
Laeva, revincta manus, maneat post terga revincta:
Cum redit, hac notus possit ut esse notâ.
Dixerat. Acclamant; Sententia Delphica! fiat!
Non aliter Phoebus, non Cato, iura darent.
Ergo fit. Exuitur laquei collaribus Argus:
Descendit: nexu dextra soluta, vacat.
Iuratò praeit ipse Senex stipulator, et auctor;
EX ANIMO! ad poenam, messe iacente, redi!
Praeiuratum Argus sequitur; digitisque levatis;
EX ANIMO! ad poenam, messe iacente, redi!
Adiciunda fuit postremo syllaba verbo
Unica (nam pacti summa, REDIBO! fuit)
Ille, REDI dixit, verbis Senioris inhaerens:
Singultûs sorbens ulteriora dolo.
Nemo tamen questus fraudem est, quam nemo notavit.
Visus erat summâ reddere verba fide.
REDDIDIT illa quidem. Sed, carcere liber et Orco,
Conscriptis patribus postmodo verba dedit.

V. Argi, post messem absolutam, reditus, cavillatio, et ad septem Neo-Sophos epistolion.

A cruce discessum est. redit in sua quisque: petuntque
Heptapolin Proceres, pristina lustra latro.


Iunius haec inter, virides cum mense sequenti,
Verterat in flavum, munere Solis, agros.
Iamque coloratas AEstas maturrima messes
Straverat, iniectâ subrueratque manu.
Nec minùs Heptapolis (si quidquam nupera plebis
Intactum rabies, fixaque furca dedit)
Messuit in cumeras, et in horrea, venerat annus:
Frangebat calidos frigida Libra dies.
Frugibus absectis, cum iam terit area fasces,
Alternoque gemunt hordea trita flagro:
Tempus erat, reducem, (veluti convenerat) Argum,
Ad poenas sisti. farre carebat ager:
Ac trabs fatalis, nulla iam clade, patebat
Cuilibet, inque trabis vertice, restis erat:
Nil, praeter collum, deêrat, nodumque tenacem:
(Eveniant nostris hostibus, ambo bona!)
Argus id observat; mediisque fideliter umbris.
Nocte redit mediâ. Moenia clausa, notat.
Pons quoque, qui fossae distantes iungere ripas
Suérat; suspensâ mole, negabat iter.
Ergò, petit saxis portam, clamoribus urbem,
Lamentis vigiles, seditione canes.
Turba fit: hic auget turbas; contraque frementes
Turribus ex altis, altiùs ipse fremit.
Quid veniat? (quaerunt) Vestros (ait iste) dynastas
Vado salutatum! Cuius es? unde domo?
Heptapolis nuper, (velut et vos) incola: post haec
Nuntius ad varios: Nunc (aperite!) redux.
Serò venis (aiunt) Hic; AD alta negotia serò
Nemo venire potest: pandite limen (ait)
Illi iterum; Cras, blenne, veni! pandemus. at ille;
Cras, et luce palàm, non sapientis erit:
Nunc, nunc, pande forem, custos! De nomine custos
Hunc rogat. hic; Breviter rem loquar: Argus ego!
Ille ego, fur Argus, vestrae prope victima furcae;
Indè manu missus: nec tamen absque iugo.
Grande iugum pactum est; UT, messe iacente, redirem:
En, iacet haec! redii, persoluique fidem.


page 54, image: s043

Per vos, quò minus haec vadimonia fidus obirem,
Nempe stetit: vestro stant mihi clausa dolo.
DI videant! ego, lege data perfunctus, abibo.
Huic olli; Exspecta! pandere, parva mora est.
At nihil hic motus, per aperta suburbia, retrò
Daedalea relegit dexteritate viam.
Indè trabem carbone notat, (dabat aurea lumen
Cynthia) Soteres alloquiturque suos;

ARGUS VII. SAPIENTIBUS. S. D.

Pauca Sophis septem perscribo Sophoterus Argus;
Et iubeo, in tacitos condere verba sinus.
Tres, puto, fluxerunt lunae, quo ex tempore, fonte
Vestra tuli collo vincula, vincla manu.
Iamque Pependissem. SAPIENTIA vestra pepercit;
Tantùm, Ad dilatum iussit adesse diem.
Promisi, ac vovi, STIPULATO. Messe resectâ,
Per STIPULAS redii. non patuêre serae.
Arcuit excubitor. Quare, sine Vindice, nunc sum
Liber utraque manu, liber utroque pede.
Quid Domini facient, faciant cum talia Fures?
Sed sperate tamen: Fur erit iste bono.
Namque, peregrinus nunc orbem, ac templa peragro
Omnia: pro vobis tura, precesque fero;
Votaque concipio, Superúm mirantibus aris;
Ut vestrum iubeant astra valere caput.
Iamque, Valete, Sophi! tantisper epistola, PRO ME,
Pendeat, ad vestram, littera longa, crucem.
Messis adulta quidem Maturuit omnis; et omne
Far, faba, lens, milium, tritica, pisa, cicer:
Hordea, cum linis, et avenis. Unica nondum
Matura est collo CANNABIS Alta meo.


ELEGIA X. Historica. ISAACUS MEDITANS.

[Illustration:

(Oval innerhalb eines Quadrats. an den vier Ecken jeweils eine verschiedene Blume. Umrand des Ovals:-kursiv- Egressus fuerat ISAAC, ad Meditandum in AGRO, inclinatâ iam Die. Genesis.24 (Isaac, vom springenden Hund begleitet, auf Ackerland. 3 Vögel fliehen vor Hund. Im Hintergrund, Kamelenreiter, Sonne untergehend) ]
Argumentum.

Ex Geneseos Capite XXIV.

Eo autem tempore, deambulabat ISAAC per viam, quae ducit ad puteum; cuius nomen est Viventis, et Videntis. habitabat enim in terra


page 56, image: s044

Australi. Et egressus fuerat ad MEDITANDUM in agro, inclinatâ iam die.

A Versu 62

Quartus erat, Syrii Titanis in ordine, mensis,
(Is, qui nunc Italos Iunius urit agros)
Vespertina graves infregerat umbra calores:
Iam conopeum totus Olympus erat.
Isaacus, Geraraea retro tentoria liquens,
Bossoriique procul dextra fluenta vadi;
Ibat, colle sacro, per Idumes iugera laeva,
Quae rigat Angelicis fons Agarenus aquis:
Fons, superûm favor, et venae nemoralis alumnus,
Stagnantem adversi quem ferit aura Noti.
Ibat; et, innata turbae formidine, Solus
Ibat, ad Australes, ex Aquilone, plagas.
Per sata, per campos, per lucida floribus arva,
Cum raperent agiles otia sancta pedes:
Ut quaeque inciderant oculis, seu commoda ruris,
Seu pictae illecebrae, seu genialis odor;
Sic tacitâ secum regerebat mente viator,
Saepe pio teneros corde ciente sonos;

MEDITATIO EUNTIS.

En (ait) en, Montes habet ora sinistra, nivosos!
Scilicet, ADVERSIS nec loca summa carent!
At regio ad Libyen, quamvis Deserta, virescit:
Nempe, SUA virtus asperitate viget.
Haec Sata, bella quidem, sed adhuc malè fortia, surgunt:
Sic, Forma fragile est, incomitata, bonum.
Hoc far, robur habet; sed adhuc stata tempora desunt:
Sic, Nisi maturum, non bene surgit, opus.
Aspice, quot repleant spicarum milia campum?
Tot capitum fiam posteritatis avus.
Aspice, quam pulchro digesta stet ordine messis?
Hoc olim et legio stabit Hebraea situ.


Haec seges est,Nivibus conspersae, filia glebae:
Filius incanae sic genitricis ego.
Hic, tam vivus, Ager, quid erat, nisi mortua grana?
De latere Extincto sic patris, ipse creor.
Altus agri culmus, nihil est, Radice revulsâ:
Gloria sic vitâ VANA cadente cadit.
Flagrabunt stipulae, quas cassa coronat arista;
Flagrabunt Animae, quae sine fruge migrant.
Ecce,repens Cyprio grassatur ab aequore Caurus;
Saepe mihi mediâ turbo quiete venit.
Ecce, subinflexae declinant flamina glumae;
Saepe iuvat, Pronâ cedere fronte malis.
Tritica nunc florent: vento, flos auget odorem;
Sic, meliùs VIRTUS exagitata placet.
Arvum legitimum externo foedatur ab ervo:
Foedâsset stirpem stirps Agaraea meam.
Utilibus spicis, viciae miscentur, et herbae:
Miscetur populo, non bona turba, bono.
Cantat adhuc gryllus, cantumque repressit alauda:
Sic sibi plus pulchris plaudere foeda solent.
Iam Sol Hesperio, properat, se tingere Ponto:
Ad tumuli Occiduam sic homo pergit humum.
Sol moriens, tremulo scintillat amoeniùs orbe:
Sic, moriture, animi tu quoque nube care!
Eminus, egelidas tepidus vibrat Hesperus auras:
Morte, refrigerium sidera sola dabunt.
Comminus, è summa nebulae glomerantur Idumâ;
In nebulae sedem glomere, Numen habet.
Nunc fugitiva cavas duplicat lux, corporis umbras:
Sic nostrum retegent funera Grande Nihil.
Parva gigantéas iaculantur membra tenebras:
Omnia sic nigra mors horridiora dabit.
Ecce! recomposito claudunt se vertice flores:
Sic homo se, clauso colligat ipse die!
Ecce, nihil metuit, foliis rosa ruris opertis:
Sub tumulo intrepidè sic Sara mater agit.
Roscidus exustas aether substillat in herbas:
Quaeso, Salutifero roret ut aura Deo!


page 58, image: s045

Pallidus occasus, pluvio cras effluet ortu:
O, Patris, ô, Summi depluat inde genus!
Terra, per occultam trudet nova germina Noctem:
Messiae genesim truderet illa, velim!
Luna dabit thalamos et Matres unica mille:
Sit Christi, in multis milibus, una Parens!
Umbrarum adventu, gaudet nigra Vesperis ales:
Et Sathanas umbram, transfuga lucis, amat.
Stellarum exortu, pluviae tuba, (Rana) coaxat:
Moribus oggannit sic mala turba bonis.

MEDITATIO REDEUNTIS.

Talia progrediens, secum memorabilis heros,
Inter Idumaei iugera, volvit agri.
Talia, regrediens. Cui plaudit ad omnia gryllus,
Carminis alterno garrulus obsequio.
Adiuvat obsequium plausu meliore coturnix,
Dum sua non motu simplice castra canit;
Inque vicem resonis agitans succussibus alas,
Pennata, ex numeri brachia lege, vibrat.
Huic tali Isaacus, moduli poppysmate laetae,
Assimilatrici crusmata voce dedit.
Crusmate nil laesa est; sed reddidit altera mille,
Pervigil aestivis ortygometra choris.
Iamque suos repetens fessus Patriarcha penates,
Obvius adversis Bossoris ibat aquis.
In sua balantes regerebat ovilia pastor;
Tendebatque Aries, dux gregis, ante gregem.
Vidit id Isaacus; lacrimisque infusus obortis;
CHRISTUS (ait) fiet victima, fiet ovis!
Agnus erit: totumque vehens in vellere mundum
Innocuo; poenas, ne petat ipse, dabit.
Idem, Aries erit hic, qui (succidanea, pro me,
Hostia) me solvit morte, dolore patrem.
Contigerat, multo vestitas gramine ripas:
Id teneras strictim carpere cernit oves.


page 59

Hîc quoque subsistit MEDITANS, gramenque recenset;
(Necdum omnis nitido cesserat axe dies)
Agger erat ripae: notat, ac legit, aggeris herbas:
Unius hîc generis planta, triphyllon, erat.
Quodcumque adspiceres, aderat pratense triphyllon;
Quaecumque eligeres, lecta triphylla forent.
Planta virens, foliisque tribus dissecta, nec ultra.
Vulgus, (si fuerint quattuor,) omen habet.

II. Ex eodem Geneseos Capite,à Versu 64.

Cumque elevâsset (ISAAC) oculos, vidit camelos, venientes procùl. REBECCA quoque, conspecto ISAAC, descendit de camelo. Servus autem, cuncta, quae gesserat, narravit domino suo ISAAC. Qui introduxit eam in tabernaculum SARAE matris suae; et accepit eam UXOREM: et in tantum dilexit eam; ut dolorem, qui ex morte matris eius acciderat, temperaret.

Hic bonus Abramides; FORMOSO est sole creatus
(Inquit) et aetherii signa favoris habet;
Si quis habet, dignam thalamis et foedere nuptam:
Apta, nec e centum milibus, una venit.
Omne genus Nuruum vitiat Chananaea propago:
Ex quo rapta Sara est, Femina nulla bona est:


page 60, image: s046

In Mediis puero citius tetraphylla triphyllis.
Quam nostro occurret Sponsa probata toro.
Sic ait. ac, summo riparum, lumina, vallo
Dum procul in Boream, et rura Ziphaea, vibrat;
Eminus, en, agmen! nymphaeque, virique, camelique,
Atque satellitium, sponsa Syrissa, tuum!
Hanc videt: exceptamque, heros sibi iungit. Et illa,
Isaciosque lares, connubiumque subit.
Diligitur; Geminosque (socrû fecundior) edit;
Sicque Sarae fiunt, una Rebecca, duae.


page 61

VILLAE AESTIVAE.

Commoremur in VILLIS.

Canticorum VII. Versu. II.


page 62, image: s047

ELEGIA XI. VILLA ALBERTINA, prope MONACUM. AD IVANUM BONAMICUM.

TRans-Isarana via est; qua, lapsus ab Alpibus amnis,
Secta suburbanis prata peragrat aquis.
Huc quondam studiosa cohors ibamus ab aestu,
Ac studii fessi pulvere, Phoebe, tui.
Rhetorices pulli, Balbus, Theodorus, et Aldus:
Ac, quos praeterea dux sociavit amor.
Quid tibi magnificae faciam praeconia VILLAE?
NON est vendibilis Principis ulla domus.
Vix etiam, Bonamice, meo memorabilis ore est.
MIRAMUR melius grandia, quam, canimus.
Ergo, age, miremur! tu mecum, ego carmine tecum;
Id, si vulgare est, scripsit AMICA manus.
OMNIA qui fieri communia iussit amicis;
Communi fieri iussit et ista modo.

DOMUS.

Alta domus primum, cedrinis effulta columnis,
Divite conspicuum marmore tollit opus.
Una strues, non unus apex, Praetoria late
Culmina diffundit, turrigerasque minas.
Non Cumana tibi, non Tiburtina, vetusti,
Veientisque crepent ruris aprica, fabri!


page 63

Sint Albana procul, sint splendida Lucullaea!
Plus Albertinum hoc (a DuCE,) lucis habet,
Hoc rus Urbanum est, non contra, urbs rustica quamvis
PRAEDIA, quae spectas, oppida iure voces.

SILVULA, et EREMIDION.

Ad latus Eoum, tepidis agitatur ab Euris
Silvula, piniferi pendula colle iugi.
Ducit in hanc, grato sudandus tramite clivus;
Ductos in summo, gratior umbra tenet.
Hîc nemorum fictae mirantia lumina fallunt
Thebaides, veterum viva sepulcra Senum:
Niliacasque scaber simulat bene tofus Eremos:
Horridulos, credas Numen habere, specus;
AntonIque tibi manes, simulacraque Paulli,
Frondosae valeant insinuare morae.
Ipse ego, confiteor (quid enim rem prodere, fraudi est,
Ingenuam?) coepi SOLA probare loca.
Me tamen hic, qui traxit, amor, mox inde retraxit;
Dum iubet, e summo, despicere ima, situ.
Despexi: ac longis vidi procursibus urbem,
Mille procul pinnas tollere, mille domos.
Tunc ego desertos dixi, nihil esse, penates;
Et nemoris dorso devia terga dedi.

HORTUS. PISCINAE. CYGNI.

Per, positas Avibus, speculas; per arundine clausas
Aucupis insidias, vimineasque Pharos,
Passibus in pronos rapidis descendimus Hortos;
Quos Pomona pari, Floraque iure, colunt.
Dissidium faciunt (tamen, Intra foedera) Nymphae;
Rivalis dirimit dum socia arva latex.
Limpidus, ad dextram, et Zephyro lacus obvius, undat
Lusibus, ac variâ frangitur unda ferâ.


page 64, image: s048

Summa, secant anates. at piscibus ima natantur;
Frondeaque in mediis insula surgit aquis.
Et cava Phaeacios suspendit hypaethra virores;
Aestivo, Solis spicula, vere fugans.
Cuius in umbroso volucres stabulantur aprico;
Fervida si querulos excitet hora sonos.
Hîc est squamigero (Nec enim, colludere pisci,
Crimen inhumanum est) sparsa siligo gregi.
Ipse ego liba dedi; micasque minister edules,
In vescas fregi dapsilis illecebras.
Et, latâ quoties inhiabat fauce cyprînus
(CARPIO qui populo est, improbitate gulae)
CARPE dapem! (dixi) Neque iussis defuit ille,
Aut titulo. Vivam dixeris esse Famem!
Cum toties fieret tam claro sparsio iactu;
Missilibusque sonans plauderet unda iocis:
En tibi! de tacito prodire Caystrius antro,
Cum Iunone sua Iuppiter orsus olor;
Lente, impercepto rasit vada vitrea lapsu:
Concitaque, ad ripam, dum fluit, ala fuit.
Remigium, clames, Pictum par dulce volucrum!
Et, gemino in cygno, tot fluitare Nives.
His quoque, daps dispersa sua est. Discedimus inde,
Atque vagos trahimus pone roseta pedes.

STABULA. ORNITHOTROPHIA.

Hinc dextros agimus, sub ovilia mollia, gressus:
Ad laevam Asturico fumat equile grege.
Bucephalos ibi Pellaeos, animaeque Lacaenae
Cyllaron, et Zephyros, Cantabra terra, tuos;
Circaeisque satos stabulis, Solisque iugales,
vidi: et cornipedes Bellerophontis aves.
Nec piguit, vario volucrum VIVARIA septo,
Atque cohortali visere clausa lare,


page 65

Pugnaces ibi Lucis aves, nuptaeque, vagantur;
Quas transalpino crista tumore decet,
Hîc, Libycis etiam collum palearibus implens,
Gallina, et GALLUS (quis putet?) AFER erant.
Hîc tremulae quoque clunis anas, guttataque Perdix;
Torquatumque ferens Cressa columba caput.
Nec Scythicus deerat turtur; nec Ionicus ales;
Nec, quem de Colcho littore Phasis alit;
Nec Samius, pennae variabilis Iride, pavus;
Nec, Capitolinâ nobilis anser ope.
Harum quaeque, suâ volucris cum pube, diserta,
Orabant querulâ prandia sueta prece.

TONITRUA. TEMPLUM SALVATORIS.

Iamque exorârant: at nos, spectare, iuvabat:
Cum subito tetricis horruit aura minis:
Nimbosisque niger glomeratus fluctibus Auster,
Terribili caelum miscuit omne fugâ;
Miscuit et terras: tonitru dum rumpitur aether,
Intentatque truces ira trisulca faces.
Nos, timor, abstractos in proxima dispulit antra;
Antra, SALUTIFERO rite dicata DEO.
Aedicula haec, vario Soterem schemate monstrat:
Nunc, quasi Conceptus: nunc, quasi Natus, adest.
Mox, Stellâ effulgens; mox, advena Mempheos, exul;
Iam, quaesita Docens; iam vada sancta petens.
Hic, populis Miranda, patrans: hinc arbore Pendens:
Hîc vitam repetens, Aetheriumque thronum:
Denique, Par numen SPIRANS, et crimina damnans.
Proposuit TOTUM fida tabella EUM.
Omnia moverunt mentem argumenta: Sed, inter
Tot titulos, movit tunc magis, ille TONANS.


page 66, image: s049

ELEGIA XII. AD THEODORUM. Post sedata Tonitrua, Hypaethram conscendunt Auctor et Theodorus. Describitur Hypaethra, et Viridarium pensile, per singula.

QUid facimus, Theodore Cavo iam murmura caelo,
Composuêre nigras, deside lite, minas.
Emendant raucas fugientia nubila rixas:
ET NOS Innubi vivere fronte, decet!
Nempe, Redit Titan; pellensque tonitrua, dicit;
VOS quoque, si sapitis, Sole Redite novo!
Vos quoque funeream vultu dispellite rugam:
TEMPUS habet pallor; gaudia tempus habent.
En flores, pluviis redivivos fletibus! En, ut,
Post caeli lacrimas, rideat omne solum!
Iamque per instrictas, nos ardua cochlea, turres,
Ducit in aerium, pensile pegma, nemus.

HYPAETHRA, Cum VIRIDARIO et FONTIBUS artefactis.

Hîc varias patulo caelo Solique retecto,
Aggeribus tellus edita, monstrat opes.


page 67

Distinctis serpunt violaria picta trigonis;
Atque ex areolis discitur, HORA QUOTA?
Stant, Osco ducti Fontes utrimque metallo:
Dignas, effigies sancta, figurat aquas.
Hîc namque Eustachius superûm mysteria discit,
Ex Actaeoniae fronte loquace ferae.
Illic dispositum nudo Susanna pudori
Venatum, pulsa disicit arte senum.
In medio (Quis credat, AQUAS regione iocari,
Non propriâ? et ludos exule rore dare?)
Aerios supra tractus, siphonibus altis,
Cum minime reris, dispatiantur aquae;
Atque, alii ex aliis, coeuntes arcubus arcus,
Insidias, liquido fornice, mille struunt.
Sic miser, in mediis deprênsus floribus, hospes
A coniurato, dum stupet, imbre madet.
TALIA mirantes oculos, potiora saginant
MIRA, Semiramiis digna theamatibus.
En tibi! frondosa viridis testudine buxus,
Absidis vivo stans apicata tholo;
Romuleum explicitis imitatur Pantheon antris;
Ex immo, ad summum blanda theatra patent:
Immo, theatra natant. Nam subterranea, doctis
Fistula torta Striis, stagna lacumque, vomit:
Perque cavos intus, (buxi quasi moenia) circos,
Euripus fluvias advena portat aves.
Ferratis anates filis, connubia ductant:
Palantur cygni, cum para quisque suâ.
Hos catus e cymba sequitur venator, et urget,
Fictilibus (metâ non meliore) globis.
Fida sed, in gyrum labens, iterumque relabens,
Instanti toties, praeripit unda, neci.
Sic, profugis inhians semper conatibus, hostis,
CAPTURI titulum, pro, Capientis, habet.


page 68, image: s050

MUSICA, Quae, choraularum intus prandio (dum auctor cum Theodoro foris Hortos spectat) interposita; Materiam sibi sumit VILLICUM INIQUITATIS Evangelicum.

SED dum nos oculos vacuo saturamus omaso;
Ventre intus pleno, prandia turma capit.
Continuo frondosa graves umbracula mensas,
Ac tempestivâ fercula lance struunt.
Fulva ministrentur Nicrani pocula praeli;
In quibus Orpheius praelia BASSUS amat.
Venerat hic, citharis, isthuc instructus, et odis;
Quas Orlandiaca VOX animarat ope.
Hic, Evangelicis oracula digna cathedris,
Gestaque Paullinis, dictaque, fusa tubis;
In faciles redigens numeros, follesque canoros,
Quattuor ad Partes, quattuor Acta sonat.
Ergo, simul venâ incaluit, cyathoque loquaci;
Haec, licet in Villa vina bibantur (ait)
Villa tamen non sunt, sed Germanissima vina;
Inque Palatino robur adepta cado.
Verborum testis, quem nunc cano, VILLICUS esto!
Villicus, ad vites promptus, ad arva piger:
Qui, dum plus calices, quam tardum traxit aratrum;
In Vitreo dominos gurgite mersit agros.


page 69

ELEGIA XIII. Historico-Parabolica. VILLICUS INIQUITATI Lucae. 16.


[Gap desc: illustration]

DIVINISSIMAM CHRISTI Sapientiam non sola, caelo demissa mysteriorum gestorumque MAIESTAS. sed etiam excelsissima PARABOLARUM demonstravit HUMILITAS. Eas ipsum, non ex INGENIO (ut sic, hominum more, loquar) nudo, sed, ut plurimum erebus in usu positis; subinde etiam


page 70, image: s051

reipsâ gestis, petere solitum; praeter MALDONATUM et CORNELIUM in Evangelia, auctores sunt quam plurimi, celeberrimique. QUARUM in classe PARABOLARUM ego semper numeravi notissimum illum INIQUITATIS VILLICUM, Lucae XVI. capite descriptum. Quid enim, quaeso, narratur in eo FACTUM, quod FIERI non potuerit? quod non olim et hodie, soleat= Quapropter religioni mihi non fuit, humanum Apologum, Historicis etiam parergis, tamquam Persona vestibusque, circumponere: et primariorum, in hoc, Actorum locorumque peristases, atque nomina, exprimere; tamquam ad fidei usque veritatisque, exactam censuram: ut non magis ILLE pro agricolatione, quam de rei actae probabilitate Poeta, videri possit, REDDERE RATIONEM, timuisse. De reliquo, fusius materiam hanc venustissimam diducere placuit, ac tantum non per administrationis Villicae minutias exigere: partim, ut iuventutem, Biblica Evangelicaque meditaturam, digito praeiremus: partim, ut Catonis, Varronisque, et Columellae, venerandis vestigiis insistentes; vocabulorum etiam


page 71

RUSTICANORUM, Philologis Urbane-Latinis, velut ARMAMENTARIUM quoddam, instrueremus.

I. HOMO quidam erat DIVES.: qui habebat VILLICUM. Lucae XVI. Versu. 1.

QUa Vivis premit, ac pellit, freta Mortua silvis,
Engaddaea, Cavo vallis amoena situ;
Hîc, qua Palma comis fluit exundantibus, et qua
Phoenicis princeps gleba triumphat agri;
Ampla, suburbani spectanda cacumine saltûs,
Turrigeroque nitens culmine, Villa stetit.
Firmarant solidos Asphaltica glutina muros:
Ambierat tutos fosso praealte lares.
Arcis in invidiam surgebant Rustica tecta;
Munditiesque rudi docta nitebat humo.
De Fumo agnosci, minimum fuit. Eminus ibant.
Late conspicuo tecta notanda tholo:
Appendixque fuit fabricae sacra mandra profanae;
Ne foret agresti nulla Proseucha preci.
Ad dextram, qua mite iugum Masadaea levarunt
Confraga, et aprico iugera colle tument:
Multa racemifero pendebat Vinea dorso;
Vinea, Iudaeos tingere laeta cados.
Rubra, Palaestinas intrans vindemia cellas,
Aut hôc, aut nullo, dulcius acta lacu est.
Ad laevam, qua fumat, aquis Sodomaea perustis
Squalida, Pentapolis, sulpureoque salo;
Quamvis longa prope stagnent freta, et uda Tonantis
Praetento late naviget IRA mari:


page 72, image: s052

Paciferis mites baccis laetantur olivae;
Grataque lactentem ficus opacat humum.
At, riguis ubi procumbit resupina rosetis
Planities, aequo stantque vireta situ:
Disposito quincunce comat, ramique flagello
Verberat umbrosum flaccida palma solum.
Et, prope palmiferos sudant Phoenicia campos
Balsama, mitratas ungere digna comas:
Balsama, quam gracili succos trudentia virgâ,
Tam grandi quondam iura datura pedo,
Vallis at, opposito sub monte, tumentia Sole
Tritica flavebant, Niliacumque satum.
Vallis in extremo, peregrini piscis alumna,
Traduce fulgebant stagna serena lacu.
Ipsa, MANASSEI notissima nomine Villa
(Hanc tulit, a domino dicta Manasse, notam)
Divire vincebat pinguissima praedia censu;
Si natas aliquis condere nosset opes.
Imbribus undabant cisternae, fontibus horti,
Arboribus silvae, pignore messis agri:
Auctumno pomi turgebant, nectare vites,
Torculat musto, spumea cella mero.
In stabulis, iuga firma, boves; in ovilibus agni;
Et bellator ibi, et stabat arator, equus:
Cumque nothis, asini, mulis; caper, atque capellae;
Ac nido multum foeta columba Syro:
Atque cohortis aves; et aves, quas Africa mittit;
Et, quas Mopsopius mittit Hymettus, apes.
Roscida fertilibus crescebant pascua campis;
Pastores stabant, pro grege quisque suo.
Opilio caulas, servabat prata bubulcus:
Impurae tantum defuit usus harae.
Nec tamen audacis vigilax tutela Molossi
Defuit, et rabidis ira canina lupis.
Quid tamen ira iuvet dentata: quid aspera saevi
Colla fremant Phylacis? Cerbereusque furor?
Si penetrale tenet latro? fur incola tectum?
Si rapit hic intus, quod vetat ille foris?


page 73

Talis erat ZECHRUS, custos villae improbus, et cui
Cura MANASSEI credita Sole nigro est:
Zechrus, ab Ephramio deducta propago tyranno;
Sed tanto trinepos infitiandus avo.
Degener, ut mores, ita res, evertit avitas:
Neve parum foedus pergeret esse nepos;
Prata nepotando, potando iugera mersit
Omnia: quae patrius nuper arârat equus.
Digna viro coniux, potori pota Phenenna,
Obtigit, et concors in nova damna torus.
Diluvio Bacchi noctesque diesque natabant:
Deucalion novus hic, haec nova Pyrrha fuit.
Hos, tam damnosi (QUIS enim procul, intima disear:)
Ignarus genii, Nycteliaeque gulae,
Vir, morum Antiquus, sua misit in arva, Manasses.
Ac dominas ruri iussit obire vices.
Addidit Oeconomas, specioso nomine, claves:
Et dedit in totam iura secunda domum.
Hi, sibi maiores, Graio de nomine, visi,
VILLICUS hic dici; haec, Villica, ferre negant
Ipse, procul Solymaea colens urbana, Patronus,
Patriciosque, cedro sub redolente, lares;
Vix sero aestivis murata palatia silvis
Mutare, aut gelidas suetus inire casas:
Molle refrigerium, dulcesque in amoena recessus,
Distulit in messes (ac puto, porro) duas.
Vix tandem (exacta plusquam trieteride) cultis
Castra movet portis, blandaque rura petit.
SIRIUS ista Canis, solito flagrantior, aegris
Otia corporibus suaserat, atque calor.
(Saeva Sionaeas aestas incenderat arces:
Haec, Engaddaei traxit in antra iugi.)
Hîc nemus, hîc fontes, et opaca perambulat horti,
Hîc pictae pedicas, linaque, ponit avi.
Iamque galeritus viridi Venator in umbra,
Qui trabeatus heri forte Senator erat;
Duplice praecipites agitat formidine cervos.
SIC horas fallit; sic, Canis astra, cane!


page 74, image: s053

II.

Et Hic Diffamatus est apud illum; Quasi Dissipasset bona illius. Versu eodem.

Iam dudum interea Zechri male perdita vita,
Et cava vinosi gutturis ingluvies;
Perdere quem coepit, perrexit perdere fundum:
Retrorsum ac prorsum, ferre, referre, domum.
Fida ministra thori, mensae quoque certa ministra,
Contulit huc sociam futilis uxor opem.
Contulit huic etiam (si fas, manifesta fateri)
Naufragio, domini tardus ad aequa rigor;
Dissimulansque mali, quamvis scelus hauserat, auris:
Indulgens, famuli probra fovebat, herus.
Vix sero tandem sumpta est Censoria virga,
Servilis decuit quam magis esse notae.
SAEPE Illum, prima damni gliscente favillâ,
(Si, quam fama dabat, posset habere fidem)
Admonuit tempestivo vaga fama susurro:
Sprevit, et in graciles dispulit illa Notos.
Saepe Illum lacerae melior vicinia villae
(VICINOS siquis crederet, esse bonos)
Erudiit, missisque notis, ac teste ruinae.
Risit is, ac, propriam verrere iussit humum.
Damna fidem tandem extundunt, annosaque clades:
QUODQUE orbis loquitur, denique credit herus.
Credit: et, ut multum credat, via magna paratur;
Caussaque iam princeps ista, citabat iter.
Qua via cumque patet, pater et Zechreia culpa:
Hanc humus, hanc homines, hanc profitentur aves.
Venerat ad segetes; segetum minor area surgit:
Venerat ad bacas, bacifer aret ager.
Balsama lustrarat; redolebant balsama pinum:
Ficeta intrârat; ficus, acerba fuit.


page 75

Prata recensuerat, pometaque; languit humor:
Viderat et palmas; diriguere comae.
Quodcumque aspiceret, sarmenta, armenta, bovile,
Fenile, et caulas, et nemus, atque lacus;
Ligna loquebantur pecudes delicta boabant;
Et balabat ovis, nec reticebat equus;
Silvaque, quot foliis, tot linguis, acta sonabat;
Nec muti pisces hoc siluere nefas.
Omnia clamabant; Depone! extrude! relega!
CULPA, quod ex nobis nil capis, oeconomi est.
Sola, satis culto turgebat palmite Vitis;
Et, bene curatis ulmus onusta botris.
Cura, patrocinium quae Zechro debuit, illa
Subruit; hinc reliqui culpa reluxit agri.
Quid meditaretur, quid toto quaereret anno,
Claruit, Ex tanta Vitis amicitiâ.

III.

Et vocavit illum: Et ait illi; Quid hoc audio de te? Redde rationem VILLICATIONIS tuae! Iam enim non poteris VILLICARE! Versu 2.

Ergo reversus agris, tam conspirante Manasses
Rumore, incensa plurima mente coquit.
Vixque interposito sibi sidere temperat uno,
Quo minus ardentes exspuat ore minas.
Postera prodierat, sed adhuc dubitabilis, Eos;
Disiecto pariter prodiit ille toro:
Oeconomumque citans, solio sedet asper eburno;
Atque ita (dum trepida fluctuat aure reus)
VILLICE, ait (Tam plebeio sermonis amari
Principio, Zechri subluit ora rubor)


page 76, image: s054

Villice! Quo primum tibi tempore credita villa est,
Astrinxitque tuas cura locata manus:
Moribus e nostris aliena negotia mensi,
Credidimus, talem te fore, qualis eras.
Servieras oculis: Exordia prima nitebant:
Hôc, satis in servo est prima probata fides.
Ex usu, longoque DIE, qui commoda dictat,
Cetera rebamur splendidiora fore.
Hoc te, vir nauci! famularia pensa monebant;
Hoc herus, hoc lucris ingeniosus ager.
Omnia foedasti! Quod me, (si lippa senectus
Caelet, et emeritae debile lucis iter)
Non et veridicae caelarent classica famae,
Classica, Dardaniis flebiliora tubis.
Quid refugis? retroque pedem, cum fronte, retorques?
Audi, audi! de re, non bona fama, malâ est.
Huc ades, huc! scelerisque tui lege grande volumen!
Sub sontes oculos sonticus error eat!
Diceris, Oeconomi fastu turgere minaci:
O, NON in titulo, est verna, sed, obsequio.
Diceris, in famulos taurinis ire flagellis:
HUM ANUM non est, sceptra ferina quati.
Diceris, Inter opus, manibus dare iura remissis:
CUR facienda iubet, qui nihil ipse facit?
Diceris et, pedibus rus visere rarus omissis:
NULLUS arator eris, ni peragrator eris.
Accusant, dormire die, vigilare Dianâ:
TEMPORA qui vertit, vertet et ille solum.
Perdius ac pernox cessas, trahis otia, ludis:
REM, quam perdis, amat perdita vita sequi.
Die mihi (Quid stupidam transflectis in avia frontem!
Attenta potius crimina disce mora!)
Dic mihi! Quid meruit de te, vel hic ultimus annus?
Ut tua tam sterilem cura noverca daret?
Restibiles quis opimat agros? sulcatve novales?
Stercora quis pingui digerit alma fimo?
Quis mihi sarit humum? quis arat? quis arata reversat?
Quis serit? aut operit nuda bidente sata?


page 77

Quis, rogo, corrivat? derivat? pastinat? occat?
Fistucat metas? colliquiasque fodit;
Eruncatne aliquis? tribulisve obsessa, repurgat?
Aut secat? aut sicilit? calvaque prata rigat?
Non falces acuis: non inspicare laboras;
Non, tempestivo tritica Sole, metis.
Demessum, non sede suâ, non sidere, condis:
Condita, post Hyades exteris, atque Notos.
Sic intestinis vanescunt humida blattis,
Aut in abortivum tritica gramen eunt.
Cetera quid memorem? Longa est (vel summa sequenti)
Culpa tua: et, solus taedia sermo parit:
Quid mihi iam pariant dispendia? Negligis hortos,
Ac nihil implantas: insitioque vacat.
Non oleam stringis; nec olivi excernis amurcam:
Non recto palmas cogis in alta situ.
Balsama. plebeio sinis exspirare fruteto;
Aut, inclementi saucia falce, necas.
Lanigerum tondere pecus, mulgere iuvencas,
Emulgere capras, atque iugare boves;
Cornipedes admittere equos, submittere tauros:
Et foetum, et fructum (foenora ditis agri)
Tu nihili pendis; vel (ut auguror) in tua vendis
Lucra. Scient calices ista, focusque tuus.
Hinc illae, hinc, Lacrimae! dominam tantisper in Urbem.
Numquam de querula mittitur agnus ove:
Non, de clamosa vitulus genitrice; nec haedus.
Parva queror. Solymis mella vel ova, volo:
Sed Solymas, non mella mihi, non ova vehuntur:
Non pressi lactis curta mitella datur.
Cumque haec diripias, nebulo vafer, omnia; perdis
Omnia: nec tantae, VILLA sat ampla, gulae est.
Instrumenta etiam villatica, gurgite sorbes
Ventre, trahas, crates, sarcula, plaustra, rotas.
Quae, si non ita sunt; ubi sunt? ubi tribula? palae?
Marra? ligo? vannus? vomis? aratra? iuga?
Cetera? Distraxti, glutisti, avideque vorasti:
Hinc alvus turget nunc quoque, lurco, tua.


page 78, image: s055

Quid mihi respondes? O, Villice, villice? iacta est
Alea! Condemnat te tuus ipse rubor.
Aut igitur meditare aliquid, quo crimina purges:
Aut tibi quaere alias, in tua furta, fores!
NON facit ad nostras nequam custodia caulas:
CORDE caret, quisquis credit ovile lupo.
Dispensatorem fortunis postmodo nostris,
Non Dispersorem, perfide, quaero! Vale!
SIC ait. Abscedensque, reum simul, atque penates
Deserit attonitos: urbica tecta petit.
HOC tandem collecta spuit patientia fulmen;
QUAEQUE venit rabies Sera, Severa venit.

IV.

AIT autem VILLICUS intra se; Quid faciam? Quia Dominus meus aufert a me Villicationem! FODERE non Valeo: MENDIcARE erubesco. Versu. 3.

Qualis, fulmineo pastor cum stringitur ictu;
Tunc quoque, cum stagno fulgura mersa, silent:
Exsternata tamen sonitu praecordia versat;
Statque metu, nec stat: non videt, atque videt.
Vivit; et ancipiti nescit sub funere vitam,
Ex animi dum se colligat ipse fugâ.
Talis erat, dominâ Zechrus tremefactus ab ira:
Lymphatum videas, immemoremque meri.
Vix tandem dubio mentis sibi redditus aestu,
Radere dente ungues institit, ungue caput.
Advocat uxorem. Nihil ad rem, suggerit uxor.
Advocat arcani pectoris omne forum.
Excutit, expendit. Varia est, in duplice pelle,
Diphthera: non uno vertitur illa dolo.


page 79

In nemus excursat (NEMUS, est meditantibus aptum)
Ad numerumque pedes, consiliumque, movet;
Quas nunc (inquit) opes? quas invoco naufragus artes?
Non est in tanto, cymba vel una, salo.
Enato fortunae pelagus? Nimis ampla procella est:
Nec mea sunt liquidae brachia nata viae.
Nil hausi (nisi, quos arcent Sacra sobria, fontes)
Nil didici, (nisi, quod dedidicisse velim)
QUID Faciam? Labor unus erat, fugisse labores,
Heu! quid Agam? Quintus luditur Actus hero!
Iamque, Vale! dixit: profugo pede, Plaudere iussit:
Triste recensebat Calliopeia Telos.
Drama celebratum, famosa catastropha claudet:
Et vulgi fiam Fabula. Vah! quid agam?
Diffugiam? comitemque fugae vectabo Phenennam?
SARCINA magna satis, vel mihi Solus ero.
Diripiam Villae reliquum? et ditabor abactis?
Mugitu prodet devia furta pecus.
Perstabo? supplexque, pedes prensabo patronos?
Oh, REFUGIT timidas mascula culpa preces.
Expellar? vacuusque, meo iam vespere coenem?
Unicus, e plumbo, siclus in hoc loculo est.
Sudem? inhiem? Fodiam? renovemque ligonibus arva?
Ah, fregit tremulas curva chiragra manus!
Pro Porta sedeam Speciosâ? aut ostia pultem?
MENDICAS tinget purpura foeda genas.
QUIN potius, Si pauper ero, si sidera cogent,
PAUPERTAS artes, ingeniumque cient?
Fraudibus inceptum est: claudantur et ultima fraude!
Abiectae est animae, dicere; QUID FACIAM?

V.

SCIO, Quid faciam: ut, cum amotus fuero a VILLICATIONE, recipiant me in domos suas. Convocatis itaque


page 80, image: s056

Singulis debitoribus domini sui, dicebat. primo; Quantum debes domino meo? At ille dixit; Centum CADOS Olei. Dixitque illi; Accipe Cautionem tuam, et sede: cito scribe, QUINQUAGINTA. Deinde alii dixit; Tu vero, quantum debes? Qui ait; CENTUM Coros tritici. Ait illi; Accipe litteras tuas, et scribe, OCTOGINTA. Versa IV. V. VI: et VII.

Nunc SCIO, quid faciam? Miseri, mercentur amicos?
SAEPE tulit miseris emptus amicus opem.
DIFFUGIUNT, quos fecit amor sanguisve, sodales:
ASTRICTI lucris, vis retulêre pedem.
COMMODA Sauliadas hodie, faciuntque Davides;
CUI tu largus eris, iam tuus, Alter Ego, est.
QUOD fieri solet, et facile est; largire, ligaque!
Hos, domini e corio vincula secta, ligent.
Hos domini dita (Ius, an, dolus? arguat aether!)
Censibus: et solvat debitor arte fidem.
Verba det, in tabulis, pro Nomine! credita truncet!
IMMEMORI, facile est, imposuisse SENI.
Extrusum, lare quisque suo, pro fraude, locabit:
Sic, si non Consul; non tamen Exul, ero.
Talia decernit: decreta, reversus in aedes,
Exsequitur. solium Zechrus herile premit.
Mox (velut Oeconomo iam grandior) ora nocentis.
In dominas mutat, iudice fronte, minas.
E casulis hinc, inde, suis (ut quisque remoto
Accoleret vallem, seu propiore, situ)
Dimissis circum famulis, Davoque, Getaque,
Aere gravi pressos, evocat agricolas,


page 81

Haud mora! concursant, quicumque Manassis in aere,
Cum Staphylo, Stasimus; cum Raguele, Stachys:
In manibus, sua cuique Fides, ac syngrapha captae
Mercis; et, Oeconomi de gravitate, tremor.
His strictim Zechrus, subducta fronte; Quousque
Aes differtis? (ait.) flagitat asper herus.
Nec Domini tamen ista, (Viri) est, est temporis horni
Asperitas: Segeti defuit horna fides.
Sed neque sum Exactor vobis ego saevus. Ad ossa
Si deglubat herus; non ero Sector ego.
Audiat ipse licet! (quem rectius ista latebunt)
PRAESTAT, Obaeratis mitia iura dari.
Et mihi pro vobis (quos damna domestica carpunt)
Decretum est animo, pessima quaeque pati.
Vincula et exilium, quam vestra gravamina, malo:
SIC Vestri quondam nos amor iste iuvet!
Dixerat. Ac dictis, flendo applausêre coloni:
Tum, gratâ spondent haec meminisse vice.
Ille iubet, sua quemque, libris exscripta, referre
Debita: mox, numeros aeris inire sui.
Hos initos, minui mandat; tabulasque novari;
Nomine pro grandi, scribite quisque minus.
Qui Centum e dominis profitetur habere trapetis,
Nunc Quinquagenos debeat ille batos!
Qui de triticeis, numero pare, sumpsit acervis;
Bis denos, centum detrahat ille Coris!
Par ratio musti est, par velleris (inquit) et horti:
Omnia, si sapitis, charta Minora dabit.
Nec refert, quod scripta fides, quod Cautio, manca est;
CAUTIO tunc plena est, cum cavet ipsa Sibi!


page 82, image: s057

VI.

ET LAUDAVIT Dominus VILLICUM INIQUITATIS; quia PRUDENTER fecisset. Versu. 8.

Fecerunt mandata viri. Rediêre (premente
Iam minus aere graves) calle, per alta, levi.
Zechrus at eicitur. Prodest fallacia pulso:
Hospitium Staphyli, quo relevetur, habet.
Certatim Raguelque vocant, Stasimusque, Stachysque:
Symposium Stasimi, quo recreetur, amat.
Pro libitu reliquos, (ceu dictant tempora) tondet.
SIC pretium, pietas Impia, fraudis habet.
Audit et hospitium Zechri, latebrasque, Manasses:
QUEM laqueo decuit, laude sub astra levat;
Prodigus ut fuerit nobis, sibi providus (inquit)
Vulpina tectum quaesiit arte lupus.
Nos, nece patrata, REFUGI de nomine dictas
Cogimur in turres: vitaque tuta, latet.
Post, ADIUTORI lapidem, Masphatica clades
Repperit: Ac multis profuit ille lapis.
Fertur et Ausonius struxisse Quirinus ASYLUM:
Ut, quos caussa nequit, protegat ille locus.
Haec tria (quis credat?) Lapides, et Asylon, et urbem,
Sublestae in fidei repperit iste casis.
Hic sedet, hîc tegitur: Tuta haec in moenia, nostras,
Quo reperiret opem, DILAPIDAVIT opes.


page 83

CANCER IUNIANUS.

Sermo Eorum, ut CANCER. Serpit.

11. Timoth. 11. Versu. 17.


page 84, image: s058

ELEGIA XIV. SATYRICA. A CANCRI permeando signo, deterrere SOLEM conatur; enumeratis CANCRORUM vitiis.


[Gap desc: illustration]

Argumentum.

CANCER, LEO, Virgo, Draconesque; et, cum Canibus, maiores ursae, minoresque; ac siquid aliud antiqua Poesis, in sideribus animavit: in Mathematicorum ingenioso cerebro vitam, animam, et formas habent; in


page 85

caelo ipso non habent: Sed certarum constellationum (sive in ZODIACO, sive in reliquo aetheris tractu) dispositae, velut Imagines relucent; tam subinde longe dissidentes a nominis sui veritate; quam procul Ganges ab Rheno, vel Indus ab Ibero distat. Quare nec in Caelum, Lector, peccamus, nec in Caelestes animas; si Zodiaci CANCRUM, SoLARI cursui nitimur odiosum efficere; pulcherrimique SIDERIS gratiam, a taetri vultus MONSTRO abalienamus. NEC ENIM superas sedes unquam ullus intravit CANCER. Qui si tamen vel maxime introisset; exagitandae, per satyricam Elegiam, retrogradae bestiae licentiam daret et condonaret. non tantum Ingenii, sed etiam poeticae consuetudinis, usus. Sic enim, exemplo vetustiore, in res, a Deo conditas quidem, ceterum aliquâ subinde conditione vitiosas, stylum acuerunt, maxima Parnasse ornamenta, NASO, SIMONIDES, et complures alii: dum Auroram, dum AMNEM, dum Feminarum DECUPLICEM naturam, aliaque, traduxerunt: accusandi sane, si Res ipsas; absolvendi, si rerum Abusum, vexaverunt. De


page 86, image: s059

Argumenti mei innocentiâ, hoc satis esto. DE CANCRORUM autem variâ prosapiâ, lector obvius intelligat; magnam etiam VOCABULORUM natam farraginem, ad unici tamen Cancrorum generis significationem tendentium. Nam et Astaci dicuntur, et Carabi, ac Paguri, et Hippeis. Et Pinnophylactes, atque Cilices, et Heracleotici Cancri; Maiaeque, et Leones, ac si quid aliud praetere a monstrosi nominis, in hac Elegia sequentive. occurrerit. Eorum omnium Tibi, (quisquis pervolvere dignaberis) et Rationem Gessnerus, et Naturam describet, Aquatilium Libro IV. a titulo, De Astaco: ubi inter cetera (paragrapho de Leone) Effigiem interserit Astaci, seu Cancri MARINI: quem (inquit) HUMER vocant Germani, ex descriptione Septentrionalium regionum OLAI Magni. Is ingentem esse scribit, inter Oreades et Hebrides Insulas; et tam validum, ut Hominem chelis apprehensum, suffocet. (Perniciosae sectae Doctrinaeque, non obscuro Symbolo, et Emblemate.) Nunc a Te, Benevole Lector, paucis Monito; SOLEM caelestem (sed Demonitores) alloquamur.


page 87

IAm medium tetigit Iunonius aethera mensis;
Deque Gemellorum sidere Phoebus abit.
Zodiaci superest, en, ultima semita, CANCER!
Ad Boream ulterior non datur inde via.
Post hoc exactum, revoluto tramite, signum,
Retrogradas discet Sol agitare rotas.
Et merito! tunc digna LEO Nemeaeus eunti
Tergora praesternet: VIRGOQUE pandet iter.
Iam nunc (consiliis adhiberer idoneus ullis
Si vates) auctor, Sol tibi magne, forem;
Ne caeli hoc ulcus, ne carcinoma, subires;
Unde tibi Herculeus sit, remeare, labor;
De quo vix salvo possis temone reverti.
Infaustae est, nostro CANCER in orbe, notae.
Ergo tibi metus hic, vestro quoque fiat in axe!
Caelum, etiam pulso monstra Dracone, fovet.
Tu, qui tam cautis magnam fugis, atque minorem
Flexuris URSAM, flammivomosque Boves:
Qui neque Persephonen, nec adis Plutonia regna,
Ne tua tergeminus terreat ora Canis:
Parva times; et summa potes portenta, videre?
Pythonem tantum vix ego credo malum.
Et tamen ille tibi metui fuit, ante ruinam.
O, tu, si CANCRI noveris omne nefas!
Qui primis Cancrum potuit contingere palmis,
Palmares habuit scilicet ille manus!
Vere audax, idemque (reor) bibiturus hianti
Gutture, vel flammas, vel Phlegethontis aquas.
Adspice (sed, procul) a summo scelus istud, ad imum:
Invenies, odium grandius angue, cane.
A capite ad calcem pingamus! Erinyes in te,
O Cancer, Lernes vel stabulantur hydrae.
Os tibi dentatum: caput est, in cornua ductum
Quattuor, armatis cornua torva minis.
Corneus hinc, atque hinc, excurrit acumine contus
Duplice: qui foedo mystace fingit acum.
Lucentes, sed nequam, oculi; laevisque tuentes,
Hic Boream obliquum vultibus, ille Notum:


page 88, image: s060

Serrataque truces sinuatae forcipe chelae:
O digiti! O, pulchris brachia ducta toris!
Hostibus eveniat nostris hic amabilis Index!
Hic mollis pollex! haec tua blanda manus!
Tergora quid memorem? (nam colla, humerosque superbos
Detraxit cunis Tethys avara tuis.)
Tergora crustato semper thorace tumescunt;
Qui, ferruginea quam bene sorde micat!
His alvum tegis, atque trahis, rigidamque, scabramque;
Putidulisque cavam sordibus ingluviem:
Octonis graderis pedibus; ne pessimus, Octo
In genibus, Bipedum, quadrupedumve, fores.
Extremum, quod pestiferi tegit omnis Ova,
Sex secum crates mobile syrma vehit,
Et quinis finit se cauda comata flagellis:
His, ventrem irato saepe tremore ferit.
CORPORA descripsi. Sed non sunt sola timori
Corpora. nam Mores plus feritatis habent.
In latebris plerumque trahit, cum muribus, aevum:
Quasque colit natrix, has colit iste domos.
Hinc est; Troxarten quod saepe retraxit aquosum,
Aut trepidis Hydri sibila colla volis,
Sacrilegas Cancri scrutatus in amne cavernas,
Piscator; morsas ingemuitque manus.
Dum vagus interea vel saxa dolosa Procrustes [(transcriber); sic: Procustes] ,
Cancer, et insidias, aggere rectus, amat.
Hîc praeda est. Praedantur enim, gens Barbara, (Phoebe)
Crebraque ab hoc ipso commoda mense legunt.
Nam; simul ac tremulas, Iunonis mense, lucernas
Cynthia succendit, Luciferique facem;
Diverso ex undis proreptant nomine monstra
(Quem non, vel nudi nominis, arma fugent?)
Astacus, ac, Maiae; Leo, Carabus, atque Paguri,
Atque Almonicolae, Coryciaeque ferae:
Sidoniique Hippeis; et, dictus ab Hercule, cancer;
Nec grex plebeius Pinnophylactis abest.
Cuncti hi, nocturnis pervadunt pascua furtis:
Decutiunt rorem, depopulantur olus,


page 89

Protinus in Lycias (minor est iniuria) ranas;
Atque in pisciculos (haec gula maior) eunt.
Vix tandem, Aurorâ tenebras abigente, reversi,
In meliore terunt rostra cruenta dape.
Sive caballinum venentur in amne cadaver
(Hoc cum nôris; equis, heu, cave, Phoebe, tuis!)
Dente caballinum lacerant bellace cadaver,
Seu, quaecumque vadum carnea frusta trahit;
Carnifices figunt in olenti funere morsus:
Vidi ego, dum pronis me vehit Ister aquis.
Crudus ab extrema pendebat capo phaselo,
Limpida proscisso flumina ventre bibens.
Sic sibi sincerum, sic credidit archimagirus
Gallum incorrupto carnis odore fore:
Sed praedam Cancri, media caponis in alvo,
Praeripuere coquo, praeripuere foco:
Semilacer, foedoque macer, depastus hiatu,
Pensilis infido gallus ab amne redIt.
Audi aliud! CANCER, Boreales Hebridas inter,
Orchadicosque sinus, sustinet esse latro:
Vastaque (Quis credat? sed credite!) corpora, nautas,
Vastior horribili comprimit ipse manu.
Quod, siquando viri, vel aquatica funera, desint;
In semet, strictis cornibus, arma movent.
Agmina conglomerant, galeataque proelia cancri,
Frontibus obnixi forficibusque, cient.
Victa pavet legio; retroque trahente pavore,
Cui dant ora alii, terga dat ipsa, fugae.
Omnia quid memorem? captus licet, atque prehensus,
Tractus et ad meritos victima rubra focos;
Quid, nisi Plebeius cibus est, nisi sumptus avari
Hospitis? ex oboli cui scobe, coena nitet.
Vidi ego, qui lignum, Cancrum e Balearibus, esse
Crederet excoctum: Proiceretque fimo.
Vidi ego, pestiferum stomachis qui diceret aegris,
Et Sano Insanam crederet esse gulam,
Vidi etiam, qui mensarum non duceret ullo
In numero cancros; sed simulacra cava.


page 90, image: s061

Hem tibi lautitias! hem nobilis alitis ovum!
Ex quo vel tandem Scorpius ire porest.
Namque ferunt, Sexto dum te, Sol, mense rotatum,
Per Cancri Phaethon bracchia rubra trahit;
Cancrorum, in sicca tantisper funus arena
Desertum fieri Scorpion, ore novo.
Nec satis huic, metamorphosis tam tetrica, monstro:
Transit in haereticum tam fera vafra logum:
Schismaticumque fovens, dispergit in obvia, virus;
Quale, Philete, tuum: quale, Hymenaee, tuum.
Transit et in foedum Cancri vis sontica morbum:
Carptaque furtivo pectora dente vorat.
O pestem! ô Cancrum! ô, Furiis quoque flebile vulnus!
Sed, premere haec hodie, laeta Thalia iubet.
Interea, cave, alme, cave, sol auree, Cancrum!
Irruere in frontes nam solet ille bonas;
Et faciem, ac malas, fluidasque erodere nares.
Ah! etiamne tuas polluit ille genas?
Polluit. Hic fabor, quod suspicor, optime Titan:
Per cancrum, tot iam saecula, volvis equos.
Unde tibi (dic, quaeso) notae, quae lucida foedant
Ora, mathematicis grande problema scholis?
Sint aliis MACULAE! mihi Carcinoma videntur,
Atque cicatrices, quas tibi Cancer arat.
Quare age, si sapis, atque capis tot, Apolline digna,
Phthegmata [(printer); sic: Phtegmata] ; ab infami calle reflecte rotas.
Effuge, si poteris! Si non potes, obtere Canorum;
Nulla sit hôc stellis nomine digna via!
Aspice mortales: his est noxa ultima, Cancer;
Nec, nisi Minois discrucianda foro:
Namque vel aeratis torrent in pelvibus illum;
Quo vix vel Phalaris tristius edat opus:
Aut vivum ac vegetum, et spirantem flumine mergunt;
Ut Luat hoc flammis, Eluat istud Aquis.


page 91

ELEGIA XV. CANCER DEMERSUS. Historico-Mythica, seu, APOLOGICA.

Argumentum.

IMMANIBUS, insolentibusque flagitiis, semper Consulta Antiquitas, magnum et ingeniosum SUPPLICIUM investigavit: nonnumquam etiam perquam convenienter invenit. Sic METII Suffetii, Dictatoris Albani, distractam in utriusque fortunae casus Perfidiam, Tullus Hostilius, rex Romanus, actis in diversum quadrigis lacerantibus, ultus est. Sic Vestales, Virginitate defloratâ, tamquam Telluris antistiti Vestae parum fidas, Roma TERRAE viventes spirantesque infodit. Sic Patricidii Matricidiique reos atque convictos, culeis insutos, cum cane, viperâ, gallinaceoque, in fretum vivos


page 92, image: s062

Priscae leges abiecerunt: ut neque terrâ, neque caelo; non aquâ ipsâ, communique omnibus aurâ, Vitae nostrae elementis, propitiis fruerentur illi: qui Vivendi sibi Principia indulgentissima, PARENTES inquam, scelerate iugulassent. Sic denique Maiestatis proditae condemnatos, de Rupe Tarpeia praecipites egerunt: ut Altissimae Reip. meditatam Ruinam, Profundissimo cASU pensarent.

Vetustatis istam tam rigidam Sapientiam, recentiores securi UTOPIENSES, in quodam insulae suae vico, CANCRUM grandem Viventemque, quod is pagani Praetoris filiolum mordicus laedere perseverasset; Atrocissimo post hominum memoriam Supplicio sunt aggressi. nam, AQUIS DEMERSUM, intercludere spiritu, conati sunt.

Hac tenus Argumentum. nam ad Titulum quod attinet; ELEGIAM appellavi HISTORICO-MYTHICAM, seu APOLOGICAM. quoniam, Rem nusquam vere gestam, et per scomma tamen Loco non uni affictam; rectius ad Fabulas historiam mentientes, atque ad AESOPI Phrygis figmenta, relegamus. Quocirca (per nos quidem) ad


page 93

insulanos UTOPIENSES, sine ullo Veritatis naufragio, abnaviget.

QUIS locus ille fuit? (memori refer ore, Thalia;
Si meminisse potes) Quis fuit ille locus?
In quo tam tetrici resident monimenta theatri,
CAPTUS, et, heu! PLEXUS, vindice Cancer aqua?
IBAT ab Utopiae piscosa baiulus urbe,
Per pagum hunc, aut hunc, urbs Trigalera, tuum.
Vimineâ clausos gestabat corbe paguros,
Aut huic, aut illi, vendere promptus hero.
Excidit huic retro Cancer; quem perdidit unum,
Nescio quo fati, fiscina laxa, dolo.
UNicus, at vegrandis, erat, facilisque notari.
Sed, NEMO properans, post sua terga, VIDET.
PER plateas tunc forte vagans praetorius Infans
(In Villis praetor quantulus esse potest)
Bimulus, ac tenui bysso ludebat amictus:
Solus erat. Solus viderat ergo Feram;
Monstrificumque ratus, furvo sub tegmine, Saxum;
Sustulit, incautis applicuitque labris.
Iamque infantilis trudebat in ora palati
(Nam, quaecumque capit parvulas, Esse cupit.)
Restitit, ac nasi Cancer vicina prehendit
(Longiculus puero nasus, et aptus, erat)
Continuo exclamat, trinepos ceu Stentoris, infans;
Hic clamor captis Urbibus esse solet.
Concursant pagana manus; Plebs insima, summa,
Vir, mulier, iuvenes, et pueri, atque senes.
Heîc, de straminea Praetor quoque devolat aula;
Cumque suo, Villae praeside, Iuno Iove.
Aspiciunt flentemque illum, Cancrumque cruentas
Pressantem nares. CEDERE nare, iubent.
Non cedit. Clamant: Nihil hic clamore movetur.
Terrorem ingeminant: Fortius ille premit.


page 94, image: s063

Ohe! ohe! fuge! (succlamant) fuge, dira Megaera!
Hic manet, et carpit: Flet puer, Ohe, ohe!
EDICTIS Cancrum hinc, Interdictisque repellunt;
Extremo hôc Praetor fulminat igne reum.
Nec fulmen tamen ille timet; neque saevus omittit,
In re iam prensâ quod sibi iuris habet.
Non strepitu Lictor, non ovibus arcet Abactor;
Cum tamen his passer pareat, atque grues.
Sed neque passer erat, nec Strymonis astacus ales:
Et tamen in pingui tunc erat ille sato.
Heu, quid agant, quibus hoc monstri neque nomine, nec re.
Notum unquam? quibus est unica visa Ceres?
An Styge submissam hanc pestem, quasi Cerberon olim?
An Libyci foetum sideris esse putent?
An magis, expositam Lucinae degenerantis
Progeniem? ac miras, ab Iovis axe, minas?
Abripiant? quis tentet opus? Puer ergo peribit?
Quid si Nasum una quis secet, atque feram?
Curia suadebat sed Conso curia nullo:
Quâ, Calchante, omnes Iphigenia forent.
Consilium melius (quod saepe ministrat arena)
Carnifici Coraci suggerit ipse timor.
Hic dextram aeratis manicis inducit, et; Heîc iam
Tuta, vel in Parthas tigridas, arma feram!
Consultum puerili animae si fortiter itis;
Ne toto sensim corpore virus eat,
Cum laesa laedentem una cito, parte revellam.
Dixit is: iniecta diripuitque manu.
Sed, simul ac rapta est laceratae portio naris;
Semianimis trahitur, sub sua tecta, puer.
Hic plorat, lacrimisque simul, teneroque cruore,
Infundit matrem: vindiciasque rogat.
INTEREA, populi proiectus ob ora, nefandus
Carcini aspectus mira theatra ciet.
Expendunt orisque truces, cum cornibus, iras;
Binaque falcato bracchia fissa sinu.
Octonos, eôsdemque agiles, et semper ituros,
Observant stupida simplicitate, pedes:


page 95

Praecipue hos Oculi terrent, divorsa tuentes.
Ut quemque aspicerent, SE putat ille peti:
SE posci fatis: SIBI proxima funera, Cancri
Portendi intuitu. Vestibus ora tegunt.
Dumque sub inverso (QUID non, pavor inscie, fingis?)
Ventre, palam caudae tractilis ova notant:
Centum alios (in cauda) Oculos, nigra lumina, clamant,
Suffundi sanie, Colchiacaque lue!
Aut Argum, aut Argi, sub ea, recrescere manes.
QUIDQUID id est, certe tollite! (Praetor ait)
Sed, quâ pro meritis poenâ? Respublica curet;
Ne gnatos mecum perdat et illa suos:
Neu cum Sole malum vires trahat atque valescat,
GRANDIBUS exemplis noxia grandis eget!
Consultant igitur. Tandem, Exitiabile monstrum,
Patribus est visum, praecipitare freto;
Sic poterant (aiunt) servari Pergama quondam,
Sub Pontum Danaus si prius isset equus.
Poena placet, poenaeque gravis rata caussa probatur;
MERGITE (conclamant) mergite probra Mari!
Pars quoque, furcillis dirimi vult guttura Cancri;
Certius ut capiant ora soluta vadum.
Has illos docuit Themidos clementia leges.
SED, nemo est ausus prendere rostra ferae;
Nemo reum antrorsum, retrorsum tangere nemo.
Ingenti tandem forcipe crura trahunt.
Hanc faber hos ipsos modo deproperarat in usus,
Eminus ut prendi noxia posset Hydra.
Iamque Fretum attigerant, hoc est, digitale Profundun,
Ac laticem, Rivis vix quoque vixque, parem.
Huc, ripas hinc inde vagâ complente coronâ,
Heu, rabido Cancrum turbine praecipitant.
Immanem populus clamorem ad sidera tollit.
At laeto Cancer ventre flagellat aquas:
Liberiorque Suo iam in REGNO, plausibus alvum
Alternis feriens, gurgitis imma petit.
Hoc ipsum insanas movet, in nova classica, voces;
Euoe! Res, (clamant) res, ô, amara, MORI!


page 96, image: s064

Cernitis, ut tremat ut fremat? ut miser ultima tentet?
Ut vel cauda haustam sentiat ipsa necem?
Ut prorsum? ut sursum? ut volvit sua membra retrosum?
NEMPE, graves noxas et levis Unda premit!
Sub Lessum hunc abeunt, Valeas ergo, unice Cancer;
Tam rigidus, Praetor, cui Rhadamanthus erat!
Postmodo Commune hoc statuetur in orbe Tribunal;
Omnia, si peccent, sic elementa luent.
Utque reum mersere undis, gens unica Iuris
Interpres, Cancrum; sic cadet omne reum.
Flumina submergent, ubi quemquam flumina perdent;
Infodient terrae, si sterilescat Humus.
Auram siqua gravet, Brasila feritate vorabunt;
Comburent IGNEM siquid ab igne flagret.


page 97

LILIA. Florete flores, quasi LILIUM! Et date odorem: et frondete in Gratiam; et collaudate Canticum.

Ecclesiastici XXXIX. Versu XIX.


page 98, image: s065

ELEGIA XVI. LILIORUM PULCHRITUDO, VARIETAS, ET ODOR.

Argumentum.

Se, inter scribendum, Horti subiacentis LILIIS, in Collegio Anglipolitano, apprime non solum oblectatum; sed etiam, propter Odoris praestantem halitum, cerebri viribus auctum fuisse.

Observa porro, Lector benevole: LILIA non paucis scriptoribus, inter Vernas potius, quam Aestivas, DELICIAS computari. Nobis tamen, ut qui sub Arctoo climate et scribimus, et orti sumus: quibusque Alba praesertim LILIA, vix unquam ante Solstitium aestivale adolescunt; iure meritoque placuit, Titulis potius Delicatae Aestatis, quam teneri Veris, id Florum genus insertare.

Complura vero leges, in subiecta Elegia, LILIORUM nomina generaque: de quibus exactius scripserunt Adamus Lonicerus, Herbarii Parte. 5. c. 371. 372. et 373. Q. Apollinaris, Enchiridii Libro 2.


page 99

Matthias Lobelius Insulanus, in stirpium Historia. Petrus Penna, in stirpium novis adversariis. in quibus tu non sola tantum vocabula, sed effigies quoque genuinas recognosces: et una mecum adorabis, cum Auctoris Naturae Latriâ.

Graecia prisca LILIUM nominat Krina/nqemon, Krino/r)r(odon, Lei/rion, Sou=son, et A)frodi/ths Xa/rma, quasi dicas, Veneris Gaudium: quod tamen verius VIRGINITATIS nuncupari debebat.

DUM mihi primaevi deductus origine mundi,
Biblicus historicis curritur ordo rotis:
Dum Sex scribo Dies, et sex annosa dierum
Pegmata, queîs caelum nititur, atque chaos:
Assyriumque nemus, paradisaeamque Damascon,
Et Babyloniacae coctile molis opus;
Ac prius incastum [Reg: incestum] gemuisse sub imbribus orbem
Ac post, sub flammis Pentapolea probra.
Thariadenque patrem, duodenorumque Nepotem
Auctorem Patrum; legiferumque Ducem:
Et Nilum et Memphin Pelusiacumque tyrannum.
Obrutaque Arabio Thaphnica castra freto:
Sinaeasque tubas; et, post sexennia septem,
Iordanis domitas, atque Cedronis, aquas:
Et, quidquid terris, et, quidquid Iosua caelo,
Imperiis iussit stare, vel ire, suis;
Talia dispositis dum mando oracula chartis;
QUIS defecturum Spiritus implet opus?


page 100, image: s066

NAM, mihi qui cupidam modulamine defricat aurem,
Mobilis, in caveae spinulus arce loquax;
Auribus ille quidem; non et tibi servit, Apollo:
DEBILE robusto gaudet odore caput.
Quid mihi cum sonitu nudo? quibus affluit alis,
Diffluit; ac, vacuâ dum ferit arte, perit.
Vos potius, quos nostra vident musea, teguntque,
Ne Libyci possint nos violare Noti;
Horti, (ô, ter-suaves animandis versibus horti!)
Surgite! Sit vestri muneris Aura bona!
Sunt vobis, tereti surgentia Lilia caule;
Lilia, iam valvas tangere nata meas.
Areolis ut quaeque suis, ita dissita formis,
Ex vario patriam sideris axe trahunt.
Hic, Cosmi Hetruscis e moenibus, Irides astant;
Radicem, violae vernus honestat odor.
Hic et Achaemeniis assurgunt persica bulbis:
Cypressum simulat pyramidatus apex.
Et Phrygiae, et, videas, Phoenissae germina glebae;
Ac, Veneris falso, xa/rmata, dicta sono.
Caerula flaccescunt: et pendent Lilia gilva:
Stant quoque, Corycio plurima tincta croco.
Ebria Sarrano stant magnaque, parvaque, succo:
Sed regnum ac sceptrum Candida sola tenent,
Vivit in his Nabathaeus odor, calet aura Sabaea,
Inda viget balanus, malobathrumque Syrum.
His ego vel visis, morientes integro sensus:
Doctior e minimo nervus odore venit.
Carpere, quid faciet? quamquam sit Carpere parcum!
DEBET, in Eximiis, usus habere modum.
Mella sapore iuvant; tamen, Immoderata, nocebunt:
In quovis nimio, copia crimen erit.
Ergo, unum summae positum statione fenestrae,
Sat mihi liliolum est. Cetera Flora, vale!
Hoc ego, fictilibus riguum nutrire diotis
Anxius, affuso ter recreabo vado.
Mane, meroque die potos, et vespere, rores,
Cum multo crescens foenore, reddet odor.


page 101

Hic mihi per geminas, blando spiramine, nares,
Robur inexhaustum sparget ad usque caput.
Ex foliis senis, folium si forsitan unum
Defluat; exsudat stilla salutifera.
Hanc stillam, hoc oleum, neque sou/sinon esse Galenus;
Nec Graium Hippocrates Lei/rinon esse puret.
Tu potius (quoniam prope lampada Lucubro talem)
Id DEMOSTHENICUM, Musa, voces Oleum!

ELEGIA XVII. IMAGO B. ALOYSII GONZAGAE, SOC: IESU, CHRISTUM, mediis in LILIIS, CRUCI adfixum, arcte complectentis, atque basiantis, CUM HYPOGRAMMATE, Dilectus Meus MIHI! et EGO Illi! qui Pascitur inter LILIA. Canticor. 2. (Obiit Beatus hic Iuvenis XXI. die Iunii.)

VIVITE Bellifoli pictoris, vivite, manes;
Cuius ab artifici spirat Imago manu!


page 102, image: s067

Quam nitet ad vivum genuino ALOYSIUS ore?
CASTILIONIDUM gloria sancta Ducum?
Quamvis ille, procul posito diademate gentis,
Et procul excussis, quae daret Aula, bonis;
SOLUS in abstrusa videatur stare Seripho,
Aut in Marmaricis nobilis exul agris:
Non tamen est Solus; qui, vel Deserta frequentans,
Ipse sibi Praesens semper, et Alter homo, est.
Qui digito caelum, virtutibus aurea tangens
Saecula; supra homines, Angelus astra tenet:
Aligerasque inter medius premit arva phalangas,
Arva, cisalpino luxuriosa Pado.
Hunc Maeandraeo circumluit advena fluxu
Mincius; ac summas flore coronat aquas.
Ipse, manu clausum, vibrat intra Lilia CHRISTUM;
Cuius quinque rubent vulnera, quinque rosis.
Hunc premit, hunc amat, hunc strictis Aloysius ulnis
Implicat; hunc nexis basiat usque labris;
Osculaque addensat. Sic mutuus, ille fit illi,
Alternante animâ Floris et Oris, AMOR.

ELEGIA XVIII. LILIA EXAMUSSIM PICTA. Adversus Panto-Momum.

LILIA, quae, MincI viridantibus adsita ripis,
Bellifoli, in tabulas, altera cura dedit;
Quam bene defixis haerent fruticantia bulbis!
Vix queat haec Paesti tam solidare labor.
Quam perpendiculo scapi se pertica tollit!
Arte Corinthiaci vix imitanda fabri.
Nativo circum serpunt Folia arcta smaragdo,
Ex immo, ad summas ambitiosa comas.


page 103

Ardua magnanima surgens statione columna,
Erigit ad cubitos, culmina paene duos:
Supremoque sui fundens in vertice flores,
In calices plures desinit unus apex.
Parte calix alia,iam pubere fractus hiatu,
Maturo solvit labra repanda sinu:
Labra tot, in Maii quot currunt sidere Nonae,
Splendida, et Odrysiâ candidiora nive.
Non tanto rident alabastrina pocula cultu,
Arcesilaaea pocula ficta manu:
Nec Parii lapidis, Libyci neque dentis, et ossis,
Aut argentati gratia tanta scyphi est:
Quamvis saxum Alcon, quamvis ebur ipse poliret
Praxiteles Calaber, Trinacriusve Myron.
In medio floris, croceo stylus aureus ortus
Vertice; cristato claudit honore caput.
Ad summam! Sic Picta vides, ut Vivere credas:
Sic Vivunt, simul ut lilia Picta putes.
Nam pariter Spirant (quod vix didicêre colores)
Et durant (quod vix lilia viva queunt)
Denique; quodcumque est, exactae est Palladis: atque
Pro titulo, FECIT; non, FACIEBAT, habet.
Huc tamen accedens, sutorum e gente picatâ,
Nescio, quis Momus; Non placet (inquit) opus!
Huic ego; quid caussae est? Non distulit, ad dere caussa;
Quem redolent (infit) Lilia, defit Odor!
Dixit. et in caussa victor discessit. At, heus tu!
Is, qui tant1a opus hoc dexteritate dedit:
Qui Lynceo simul, et lippo, sua ficta probare;
Et Verum voluit tangere, Apellis acû;
Qui, ne summa manus, ne Protogenaea Minerva,
Neve aliud, pleno deforet artifici;
Omnia Bellifolus fecit. Si oblitus Odorum est,
Si non apposuit cinnamon, atque crocum;
Si Syriae stillam myrrhae, si nardon omisit,
Et quid quid redolent Lilia: Da veniam!
Bellifolus criticis Oculatis, Zoile, flores;
Non et Nasutis pinxit hyper Criticis.


page 104, image: s068

ELEGIA XIX. LILIA, VIRGINITATIS SYMBOLUM, ET PRAEMIUM.

Argumentum.

LILIUM, L. Apuleius Afer, IUNONIS ROSAM; Nicander Graecus, A)FRODI/THS XA/RMA, hoc est, VENERIS LAETITIAM, nominant. Ceionius autem COMMODUS, is, qui ab HADRIANO Augusto adoptatus, AELIUS postea VERUS, et CAESARIS cognomine, dictus est; CASTISSIMI Floris huius DELICIAS honorabiles, usque eo Turpitudinis infamavit; ut ex Elysiis Cyprias faceret, et ex Caelestium ODORUM spiraculis, Suburranos [(printer); sic: Saburranos] foetores; pudendissimo LILIORUM abusu. Aelium SPARTIANUM, de vita VERI Caesaris, audi; neque tamen iotum; Ne Castis tuis, Lector, auribus offendiculum, inquinamentis etiam solius et nudae Historiae, ingessisse videar. Cuius verba, ad Elegiae sequentis illustrandum thema accommodatissima, sunt, quae sequuntur.


page 105

Huius (Aelii VERI, Caesaris) VOLUPTATES, ab iis, qui vitam eius scripserunt, multae feruntur * aliquatenus diffluentes. * Fertur etiam aliud genus VOLUPTATIS, quod VERUS invenerat. Nam LECTUM eminentibus quattuor anacliteriis fecerat, minuto reticulo undique inclusum: eumque Foliis Rosae, quibus demptum esset album, replebat: Iacensque *, velamine de LILIIS facto, se tegebat, unctus odoribus persicis. iam illa frequentantur a nonnullis, quod et accubitationes, ac mensas, de rosis ac LILIIS fecerit; et quidem purgatis. * Atque idem OVIDII Libros AMORUM in LECTO semper habuisse: idem MARTIALEM, Epigrammatum Poetam, VIRGILIUM suum dixisse fertur. * Ista Spartianus.

HISTORIAM porro Sanctorum Iuliani, et BASILISSAE, Sponsorum-Virginum, quam paragrapho altero attuli; habes apud Derdorffium, in Iuventutis speculo, altosque vetustiores, Ianuarii die IX. Quod autem Nuptiales Deos Deasque historicae veritati miscuerimus; speramus, pariter et Poeseos


page 106, image: s069

decoro incrementum ex hoc accessurum; et rerum integrae fidei, bonas apud mentes, nihil detractum iri.

I. Apuleii, Nicandri, et Aelii VERI exagitatio; propter LILIORUM abusum.

IUnonis quicumque Rosas, sacra LILIA dixit;
Ex Asini, credo, dixerat ore sui.
Sed, qui praeterea haec, Cythereia Xa/rmata fecit,
Ac Paphiae risum, laetitiamque Deae:
Hic non Arcadicae pecudis tantum ore rudebat;
Ipse Asinus, totus quantus, et Arcas, erat.
Quid? Caeleste, Venus sibi vendicet Infera, germen?
DI, melius! turpis, quam gerat illa, manus.
Tam divinus odor, Cypridis cum stercore, degat?
SIT procul a spurca plantula Virgo sue!
AELIUS hoc quondam specioso agnomine Verus,
Caesar adoptivi nobilitate Patris;
Sed cui Caesareum totum esset stemma, NERONEM
VIVERE, et infami frangere Nocte rorum:
Aelius hôc, inquam, maculavit Lilia probro,
Talia cum caperet stragula mensa procax:
Nobile cum mollis tereret conviva tapetum,
Quale intertextis flos dabat iste Rosis:
Florida vulgatas tegerent cum stromata nuptas
(Pro scelus) ac fierent Lilia. vela Lupae:
Cum conopeo latitarent saepe sub uno,
Et diadematus moechus, et empta Syra;
Et nardo udus onyx et Naso magister Amorum,
Et spurius (sanies Bilbilitana) Maro.


page 107

Has tunc tot, Niveus simul uno tempore, sordes,
Flos clausit; Veneris ne leve xa/rma foret.
At Nos, nec licitis etiam, damus hoc Hymenaeis;
IN lecto tantum Virgine, germen erit.

II. Divorum Iuliani et BASILISSAE, in toro nuptiali, LILIA hiberna.

Iam sponso in dextram convenerat Antiocheno
(Invitum, Sponsi voce ligârat Amor)
Inter Orontaeas emendatissima Formas
Nympha, puellaris dux BASILISSA chori.
Hesperus ortus erat. geniali Virgoque, Virque,
Clauduntur septo. Sic, prior Iste refert;
O, mihi non Coniunx, sed tantum Sponsa Sororque!
(Quamquam, etiam Coniunx, si, Soror esse, feres!)
Omnia nunc gelidâ glaciavit Aquarius urnâ
Corpora. Ianali sidere torpet humus.
Quid mihi, quidve tibi, cum flamma, cum face, solis?
Ni flamma haec caelo? fax flagret ista DEO?
OREMUS, Basilissa Soror! Praestantius ora,
Quam zonam, Virgo, solvimus. Ardet amor:
PLUS ardebit amor, si Par meditentur amantes:
Nec tangi, neque te tangere, Virgo, volo.
Tu quoque, nec tangi speres, neque tangere pugnes:
Ducere te coepi;me Duce, Virgo mane!
Haec ita (ceu sensit) iuvenis. Consenserat Illa;
Concordesque inter NOX erat acta preces:
Quae licet atra volet, densisque alata tenebris;
Apparent levium Numina sueta Deûm:
Per thalami (quamvis cuperent et lumen et aures
Fallere) se trudit plebs Cythereia, fores.
Hesperus, Idalio Viriplacam adduxerat astu:
Attuleras solitam, rex Hymenaee, facem.


page 108, image: s070

Aurigatrices aderant, a matre, columbae.
Cypride; cum telis et pharetratus Eros.
Miscuerat Syriam regina Volupia nardum:
Fluxit amaracino terna liquore Charis.
Praepotuere tamen Dis vanis Numina vera:
Ac Neonymphorum praevaluere preces.
Namque, en, dum votis illi pia sidera pulsant;
Sidera (Dorotheae vix satis apta Rosis)
Mixta Rosis, roto sparsêre repente cubili,
Lilia, Paestano nobiliora solo.
Parthenio thalami risêre sacraria flore;
Risêre intacti lintea sancta thori.
Supra quidquid erat, circumque, infraque; beate
Lilia proflatu, nec, nisi lilia, erant.
Extemplo (sensere etenim, sibi sede migrandum;
Et thuri aetherio succubuisse Fimum)
Diffugêre, liquor Charitum, ros mollis amomi,
Telis nudus Eros, nudaque Erote Venus.
Per tenebra quidquid venit, cum luce recessit:
Intulit hanc lucem, CHRISTUS, et alma Parens.
Tantorum admonitu Superum, quos coepit uterque,
Perrexit Castos continuare dies.
Ex illo, NOX nulla viro, nox nulla puellae,
Tempore: sed PRUDENS, Virgoque Lampas, erat.


page 109

ELEGIA XX. TRIPLEX LILIUM; TRIPLICIS IN DEIPARA VIRGINITATIS TESTIMONIUM.


[Gap desc: illustration]

Argumentum.

INSIGNEM moribus, et Divinae scientiae consultissimum virum, Tartareae suggestionis Dubitatio incesserat; de VIRGINIS-MATRIS aeternâ Incorruptione sub litem vocandâ. Reduxit perplexum, in certissimam FIDEI viam, B. AEGIDIUS,


page 110, image: s071

Franciscanae familiae illustre sidus; dum, mediis brumae rigoribus, ter in nivalem terram illiso scipione, TERGEMINUM prolicit LILIUM; adiectis, ad singula prodigia, conceptis super Integritate Deiparae verbis; MARIA, Virgo fuit Ante Partum! MARIA, Virgo in Partu! MARIA, Virgo post partum! Hôc Ter-Candido calculo, et Virginis, in Dubitationem rapta, innocentia absoluta; et Aegidii thaumaturga Sanctitas, lato famae sparso odore, consignata est: infeliciter deinceps in hunc Parthenium SCOPULUM incursuris Antidico-Marianis; pro cuius asserendo honore, etiam flos Mollissimus, non dubitarit LAPIS prodire LYDIUS.

HISTORICAM huius prodigii fidem astruunt, praeter alios complures, Ioannes Maior, in magno speculo: et Chronicon Minorum Gallicanum. P. 2. etc. Quod autem Liliorum foliis singulis, singula vitae Marianae mysteria tribuerimus: Veritate per cetera inviolatâ; Poeseos (in hac duntaxat parte) libertati condonandum est.


page 111

I. Sanctissimam VIRGINEM, Poeta alloquitur; VIRGO, Poetam.

A TE, Virgo Parens, unguem discedere latum
Nec vitâ possim; nec, duce morte, velim.
Tu, Mea semper eris; Tua semper, nostra Thalia:
Foederis, ô, simili sim quoque lege Tuus!
Finiturus eram, toties intrantia versum
Lilia. Tu finem, florida Diva negas;
Tu, Tibi deberi supremum floris honorem,
Ut sentis animo, sic quoque voce mones:
Atque ais (audivi, quibus auribus audit amator;
Et mihi, vel nutus, verba fuêre, tui)
Si tibi vox, uno decies repetenda tenore,
Displicet, et cramben Lilia, Iane, vocas:
Lilia dissimula. vocem variabis, et hortum;
Si potes aestivam haec dicere malle Nivem.
Seu, frondens alabastrum horti, marmorve sativum,
Argentumve comans, lac solidumque, voces.
Denique, consumptâ voce omni; Lilia dices,
Vel sceptrum MARIAE, Virgineumve satum.
Histories, quem vox nequiit, variabit honorem:
Flosque, licet VARIUS, non maculosus erit.
Sic mihi tu, Virgo. Fas est, a VIRGINE dicta
Ore, suum Vatem; fas et, habere fidem!

II. Doctoris THEOLOGI, circa Virginitatem MARIAE, animi fluctuatio.

Ergo age! cantemus! Dubitantius ibat ab urbe
(Nomen id, implexo res dedit ipsa viro)
Ibat ab Ausonia, Tiberis quam traluit urbe,
In rura Assisii transtiberina Patris.


page 112, image: s072

Anni tempus erat, spatio quod carpitis aequo
Tu, Ganymede oriens, tu, Capricorne cadens!
Terra parens, tunc exhaustâ squalebat ab alvo;
Et, nisi nix tegeret, depile nuda caput.
Non folium, non gramen erat, non fibra, nec alga;
Radicesque ipsas usserat acris hiems.
Ibat: et imparibus spargens vestigia plantis,
Nutanti niveum calce notabat iter.
Nam, via talis erat, qualis fuit ipse viator:
Duplice dum titubat, dividuaque fide.
Chalcidico quondam veluti deprensa carina
Euripo, dubias cum rorat Auster aquas;
Pendula nunc dextrum, nunc littus prora sinistrum,
Respicit: ac voto librat utroque latus.
Haud aliter, Te Virgo- Parens, Dubitantius haerens,
Atque tuae pelagus Virginitatis, obit.
Nunc titulum Intactae, sociat Genitricis honori:
Nunc, bene connexum, seiugat ipse decus.
Mater, ait Fuerat: iam, quomodo Virgo manebit!
Virgo Est: Quando igitur? quomodo Mater Erat?
Talia volvebat prorsum dubitator, et horsum;
Atque voluturus talia plura fuit.
Sed, nodum in scirpo quaerenti, in gurgite guttas,
In caelo stellas, in Phaethonte iubar;
Et Ratione Fidem, humanis divina, prementi,
Aegidius ductu Numinis actus adest:
Aegidius, Lynceus animorum, augurque Tonantis,
Mira catus lingua promere, mira manu.
Hîc baculo innixus (baculum pes aeger, et aetas,
In tumulum vergens, fecerat arma Seni)
Cessa, ô! (exclamat) Dubitanti incredule, cessa
In trutinae ambigua ponere lance fidem!
Una Est, Una Fuit, non desinet Una, MARIA.
VIRGINE quid MATREM dividis? Una Fuit.
Credere si refugis, quod biblica credere cogit
Pagina, quod, caeli diphthera ducta stylo:
Ast oculis baculoque meo, te credere, par est:
Doctori hic baculus nempe Magister erit!


page 113

III. LILIUM PRIMUM: In quo PICTA finguntur. Sex Mysteria Deiparae, seu GESTA, In statu Virginitatis ANTE Partum, reluxisse.

Dixit. Et, impactâ concussit arundine terram;
Audi, ait, ô tellus! ac mea dicta proba!
Haec MARIA, haec Summi genitrix fecunda monarchae,
In qua nunc Stygii litigat astus hydri,
Ante salutiferum Virgo fuit Integra Partum!
Virginis adstruitor, Virgine flore, pudor!
Iusserat ad iussum flos Lill prodiit albus,
Candoris signum, casta puella, tui.
Quodque novum non ulla prius conspexerat aetas,
Vidit id in planta hac nostra Thalia novum.
Namque, velut Clyties, e Nympha in germina versae,
Nunc quoque Solisequus vertice flagrat amor;
Aut velut Eoum, Granatae nomine clarum,
Indorum florem pictus adornat apex;
Insita cum praefert Patientis Numinis arma,
Ac, caelo orta Salus, crescere discit humo
Haud secus, in foliis Mariani Germinis albis,
Albior exstabat, Mentoris arte, nota;
Argentique velut dispuncta toreumate pando
Bractea: et aetheria ducta figura manu.
Unumquodque suis folium ridebat ab Actis.
His argumentum, Virgo puella, dabat.
Hîc erat ut Promissa patri; dum hic supplice fletu,
Se sterilem foetas tot dolet inter oves.
Illic Nata, rudique suos orbemque gementem
Vagitu exhilarans: et labra lacte rigans.
Praesentata albi Solymaeo trimula templo:
Tum, Desponsa pari, caelibe mente, viro.


page 114, image: s073

Caelite mox foetu, Gabriele interprete plena;
Montanosque amitae Visere prompta lares.
Omnia caelestis dederat Mysteria glyptes:
Fit Liber, et vitae Summula, SEX FOLIA!

IV. LILIUM SECUNDUM: In quo Mysteria SEX, Virginitatis IN Partu, miraculo Poetico intexta.

Miratur, monstrumque vocat Dubitantius. At, de
Flore Puellari se dubitasse, negat;
Mater, ait, mater quo teste sit, Integra Nympha:
Hic labor, hoc magnum est Numinis illud opus.
Huic contra Aegidius; DIVINA Potentia semper
Par sibi, non Matrem servet honore Pari?
Ergo iterum testis feriatur arundine tellus!
Quas dedit ista Semel, Bis dare norit opes!
In Partu quoque Virgo fuit! Si credere, durum est;
Virgineum liqueat, Virgine flore, decus!
Dixerat. a dicto, Lili stirps Altera prodit;
Pulchrior, ac Partûs non minus Acta gerens.
Namque videbatur, distinctis splendida Formis,
Hîc, Enixa Deum, stante pudore, Parens.
Illic, Bethlemio, pastor mirator, in antro:
Et, de thurifera Rex venerator humo.
Mox ad legitimas Oblatus Parvulus aras:
Translatusque in agros, Memphica terra, tuos.
Denique barbaricum, Puerorum in funera, ferrum;
Sanguine dum cunae, fletibus ora, madent.
Talis erat floris facies, et forma, Secundi:
Caussa perorata est. Virgo, Parensque fuit!


page 115

V. LILIUM TERTIUM. In quo Mysteria SEX, Virginitatis POST Partum (etiam ipsa, ingenii caussa, interserta) In quibus omnibus DUBITANTIUS, tandem RESIPISCENS, acquiescit.

Subicit Aegidius (nec habet, quod ganniat, Alter)
Virgo bina tulit: terna trophaea ferat!
A Partu quoque Virgo fuit: neque desinet Esse;
Virgineus constet, Virgine flore, nitor!
Haec, simul effatus, stimulat simul arva bacillo;
Arva, Caledonia non minus usta nive.
En tibi! Parthenio iam Tertia Lilia caule,
Dispandunt fibra nobiliore comas:
Inque comis, quae restat adhuc, Mariana synopsis;
Impetret in senos ut rubra vina cados.
Ut stet, iuncta Cruci: Nato stet iuncta necato:
Utque Resurgentis basiet illa latus:
Utque oculis Gnato comes haereat, Astra petenti:
Postmodo cum superis ipsa secuta choris
Aspicit haec, floresque ambit Dubitantius omnes,
Quos Trifidae pignus Virginitatis habet.
Iam pudet Ambigui: medicumque (recesserat ille)
Aegidium arcani vulneris, usque vocat.
Sed magis hinc in vota vocat re, florida Mater;
Nempe, Voluptatis tu meus Hortus! (ait:)
Te neque deflorat thalamus, neque turbo, nec unguis,
Nec fera. Vade igitur, dens inimice, foras!


page 116, image: s074

Non carpsit Florem hunc Lucina, aut Nestoris aevum:
Lucifugusne ausit carpere Nestorius?
Sed, furat haereticus! Nos hinc resipiscere, certum est:
Huc, Tria nos cogunt Lilia, thauma novum!
Quod, Praeter tempus, sunt edita Lilia; magnum est:
Edita quod sunt Ex tempore, maius erat.
Denique, Quis posthac dubio male fluctuet aestu?
Sunt praesto, en, flores, stirps, color, humor, Odor!
Sensibus esto fides! Hîc Matrem- in- Virgine (Semper
De reliquo Intactam) tangimus, ecce, Manu!


page 117

SOLSTITIUM AESTIVUM. Exsultavit (SOL) ut gigas, ad Currendam viam suam. A Sumo Caelo Egressio eius: et OCCURSUS eius, usque ad Summum eius.

Psalmo XVIII. Versu VI. Gyrat (SOL) per Meridiem, flectitur ad Aquilonem * et in Circulos suos revertitur. Ecclesiastae I. Versu VI.


page 118, image: s075

ELEGIA XXI. SOLIS, A SEPTENTRIONE, A)POSTROFH/..

Argumentum.

SOLARIS globi velocitatem Inexhaustam, divina pagina GIGANTAEIS in stadio CURSIBUS comparat. Et iure quidem meritissimo. NEC enim Exercitationis cursorie nomen ullum, aut Exemplum, tam memorandum reperias; quod a Pernicitate, constantiaque Solaris orbitae, non innumeris parasangis antevertatur. Fuerunt sane, clarueruntque, maritimo CURSU praesignes, Tiphys, Iason, et Argonautae. Fuerunt Equestri, curulique, Pelops Tantalides, et Automedon thessalus. Fuere Pedestri curriculo, Olympiadum signatores, Ischomachus Crotoniates, Polymnestor, puer Milesius; et, quicumque Graecorum Quinquennia, stadiorum et agilitatis suae CORONIS, interstinxerunt. Atque, ut a Personis singularibus orationem divocemus: generatim in celebri


page 119

fama versati sunt, stadiodro/moi; quis sta/dion Olympiae (pedum Herculis mensuram, et pedes mensorios 625. continentem) sic semel percurrissent; ut in limite tamen conquiescerent. Famosiores, diaulodro/moi; qui peractâ semel metâ, novo labori pares, ad curriculi sui principium reverterentur: ad eundem tamen Iterum finem recursuri. Gloriosissimi omnium Dolixodro/moi; qui, ad perfectionem laborum bis triplicem sibi constantes, Curriculi spatium SEXIES, nondum intercepto anhelitu, repetebant. HORUM omnium, et siqui densiore fulgerent numero, Coronas et Palmas, SOL solus unus capiti suo manibusque rapit, quasi Debitum: et adhuc interim longe VICTOR; quod tam imbellibus comparari dignetur, imputat. Neque mirum; cum vel unius solius HORULAE circumactu, per tot iam saeculorum centurias, per tot annorum chiliadas, per tot mensium et septimanarum myriadas, plus quam millionem: intra Horas vero XII. ultra Quattuordecim milliones milliarium, non dicam, pervadat, sed perstringat atque pervolitet: tam infractâ contentionis aeternitate; ut nec


page 120, image: s076

ipsâ SOLSTITII sui Statione, STARE sciat, unus atque idem semper Pergens, semperque Perrecturus.

Ad Argumenti porro Scopum quod spectat: interrogatur SOL; Quid caussae sit, quod is CANCRI signo Solstitiali reflexus, tam pertinaci fugâ, ab AQUILONIS ulterioribus abhorreat? Poetam SOL responso duplici absolvit: altere Veterî, cum si LUCIFERI vitare sedem testatur; evius intoleranda superbin sibi thronum, IN MONTE Testamenti, IN LATERIBUS Aquilonis, destinarat. (Isaiae c. 14. v. 13.) Altero, recentiori, dum se Monstrum nescio quod horrere SEPTENTRIONIS, designet: cuius neminis cognominisque primae quaque syllabae, voce huius Elegiae postremâ (ex Ierem. 1. v. 14. et 1. 4. v. 6.) continentur.

I. POETAE, ad solem, Erotema, seu, Interrogatio.

PHoebe pater, vetus ignipedum stimulator equorum,
Sidereaeque Pelops, Automedonque rotae;
Aequoris empyrii, stellisque volubilîs Argûs,
Summe gubernator, Tiphyos arte prior;


page 121

Passibus Ischomachum superans, Polymnestora plantis:
Quando Diaulodromas isque, redisque, vias;
Semper in Uranio qui curris Olympia campo,
Et volucri semper Victor es in stadio.
Phoebe pater, rapidi perpes Dolichodrome mundi.
Sexaginta agili saecula calce terens:
Cuius, ab Aurorae thalamis, ad Atlantidas undas,
It rota per refluas quottidiana vices:
Cuius, ab Hydrochoi Libyco se cardine flectens,
Octipedem scandit currus ad usque feram;
Nec tamen ulterius: Nemees sed monstra, Leonem
Conversis mavult rursus obire iugis;
Quam gelidam minimo tenus aurigetur ad Arcton.
HOC est, aestiva sub face, Solstitium!
Atque utinam, solis Statio foret ista quieta!
Nunc, sine re nomen; stat iubar absque Statu.
Diffugit a summo revolubilis orbita puncto,
Et levis a Saltu dissilit ipsa suo.
Sic venit, ut Redeat; procurrit in aethera Titan,
Ut Recidat: casu stat, statione Cadit.
Et tibi, Teuto, quidem gratissimus iste relapsus,
Gratior at Tiberi est, Niliacisque plagis:
Et cuicumque solo, cui tunc riget horridus aer:
Nam novat his sterilem Sol recidivus agrum.
Sed cur, quam radii capit Auster et Africa dotem
Sola coheredi non capit Arctos ope?
Arctos, et Antarctos (nisi me male fallit origo)
De genitore Polo, de genitrice Physi,
Sunt consanguinei, duo puncta sororia iuris;
Opposito quamvis haec sit, et illa situ.
Quod das Antarcto (fortasse faventius aequo)
In solidum Boreae climati, Phoebe, negas?
Ardua cum tangas apogaei culmina signi:
Cum tuus in summo pendeat axe labor:
Cur non a summo procurris ad ultima caelo?
Quantae molis erat, Sex superare Gradus?
An tibi, nescio quae facies, et monstra ferarum,
Occursu abscindunt horridiore viam?


page 122, image: s077

An Supera fortasse fugant ex arce Triones,
Septem flammivomi, Colchica bruta, boves?
Num, villis barbaque ferox scuticaque Bootes?
Aut sarraca (putri stridula plaustra situ?)
Aut ophis Arctous, barritricesque gemellae?
Sive minax Helice? seu Cynosura minax?)
Quod si siderii nihil est tibi funebre circi,
Omnibus assuetus nec trepidare soles:
Ecquid subiectis aliquid te laedit in oris?
Atque fugant oculos Inferiora tuos?
Omnia namque Vides; ita plurima forsitan Horres,
Siqua tuis metis ulteriora iacent.
Ad latus Eoum peregrinis Tartarus armis;
Torvus Hamaxobius, sanguineusque Getes.
Et Graiae Moschus fidei; Russusque, biformis
Schismate; nec certis tincta Wologda sacris;
Et Mirmanscoi ferus aequoris accola, Lappus;
Hirtaque pellitis Finnica terra viris.
Ad latus occiduum num te trux terret Ierne?
Num viridis Thule? num Stygis, Hecla, domus?
Dissonus an Latio Camber? Regive rebellis
Scotus? et, amphibia pace, vel ense, Getes?
Horum quidquid id est, aliquid fugis, auree cursor:
Hôc viso, restas; restat ut agna lupo:
Utque, procul viso solet avia dama, leone:
Ut Iovis armigera Chaonis ales ave:
Quoque fugit studio, Maleae ratis obvia cautes;
Hippolytive, maris monstra verentur, equi.
Hôc studio tu, dum medio vectaris Olympo,
Vix Boreae raso cardine, flectis iter.
Si licet, Ex astris astrorum discere caussas,
Mortali: caussas, lucide Phoebe, doce!
Id, si non Homini; at vati da, gloria vatum!
Arcanum condet Peris arca tuum.


page 123

II. SOLIS, ad Poetam, a)po/krisis, seu Responsio.

Sic ego. Sic contra Phoebus meus, auricomus Sol
(Illapsum hunc pleno sensimus igne Deum)
Quas, ait, immodico causas sermone requiris,
Nos modici breviter carminis ore damus.
Solstitium, ceu bruma suum, sic fertilis Aestas,
Ex ipso mundi limine, semper habet.
Ad Libyci cur nos Antarctica claustra profundi
Fulva quadriga vehat, iam sua dicet Hiems.
At Boreae culmen (quod nunc tua quaestio pulsat)
Declinare, duo grandia Damna iubent.
Arcton enim, Stygii dudum sibi cura Draconis
Seposuit solium. Vox fuit illa vetus;
In Testamenti me monte locabo polari:
Fiet Hyperboreum, regia nostra, latus!
Lucifer haec dixit Phlegethontius. Et, licet ausis
Exciderit, poenis ambitione datis:
Haeret inusta tamen delectae culpa latebrae;
Et colubri, fugiunt sidera cauta thronum.
Prima fugae ratio fuit haec, ab origine rerum:
Hac veterem, sequitur caussa, poeta, recens.
Ecce, sub hoc ipso, Boreas quem pervolat, axe,
Nescio quae, Monstrum protulit ora Novum!
Huic, caput est Hydrae; coma serpentina Megaerae:
Et crocodilaeo lumina felle madent:
Frons perfricta lupae; bovis, et Nabolassoris alti,
Cornua: nasuti rhinocerotis acus.
Plura relaturus TACUIT Deus; ac discessit:
Sed, dum digreditur, disticha terna canit;
Posterioris (ait) video, vis nomina Pestis
Discere: quae produnt biblica fata tibi.


page 124, image: s078

Fat, capitis (quod Nomen habet) duo grammata prima:
Et, quod cognomen, grammata prima iuges;
Hinc Accusantem cape Casum. Hîc Nomen, et omne
Pandi comperies, Ex Aquilone, MALUM.

ELEGIA XXII. IUNII MENSIS, CIRCA SOLSTITIUM, COMMODA, DELICIAE, ET FRUCTUS.

Argumentum.

BONORUM, et illecebrarum, quae in AESTIVUM maxime SOLSTITIUM incurrunt; tanta Farrago est: ut, sub suas singula Titulos, et Elegias, distinctis mittere classibus; Libri fieret, in immensum exituri. Quapropter, Puerum visum est introducere Pastoricium: sed, cum Davide docto, Carmina Psalteriaque inter balantes: cum Mariano Bituricensi studia inter Boves; cum Ioanne Antonio Aretino Libros inter Ovilia: cum HESIODO denique Musas, medios inter Agros meditantem, atque Cantantem: et in ipso adolescentiae flore, iam Eruditione virili. Quem tu proinde per me licebit, HESIODUM mecum. sed Christianum, appelles. Hic


page 125

temporis fallendi studio, suos inter greges, unum in acervum glomeratim conicit potiores Iunii residui divitias: Naturam imitatus, in obesis pumilionibus efformadis; quos haec, Brevi statu peracto, NODOSUM SEMEL IN GLOBUM ligavit: Tamquam, ituri per singula membra operis, praemolestus, et nimis quam diuturnus, futurus esset Labor!

Quae nos porro delibamus verius, quam exsequimur; tu diffusius descripta reperies, stylo vernaculo, apud Ioannem COLERUM, Perlinensem, in Kalendario perpetuo, titulo Iunii: Ex quo nos Physica sola transsumpsimus.

BUCOLICA.

HEsiodus (non ille Vetus sub rupibus Ascrae:
Sed, quem Christiades format Apollo, Novus)
Parvulus in viridi residet dum vertice Pastor;
Vertice, quem gregibus mons Capri- collis alit:
Teia de Boia modulatus carmina cannâ,
Tale, interpositâ voce, sonabat epos.
Ite, meae pecudes, gratum pecus, ite, Tonanti!
Atque virens niveae carpite gramen, oves!

DIES LONGISSIMI.

Iam rubei Tropicum cancri Titanius axis
Emensus, calidos sistere cogit equos:


page 126, image: s079

Fumantemque, retro cauto rapit impete currum;
Ut, quantum evolvit, temo revolvat iter.
Nunc, bis ad octonas horas, adnectitur hora;
Et necdum pleno est aequore mersa dies:
Lunaque, contractis queritur compendia metis,
Vix emoliri tam face posse brevî.
Tunc Septem dormire horis, satis esse, iubetur
Aurorae ac Soli mîque, patrique meo.
Tunc crepero cum Mane, iuvat sepelire quietem;
Diffrictisque oculis, dicere; Mater, ave!
Moxque; vale, mater! Nos, et grex laniger, agni,
Vadimus ad Faunos: vos colitote Larem!
Ite, pecus! supero gratum pecus ite, monarchae!
Ac matutinum carpite gramen, oves!

CORONAE, FLORESQUE CAMPESTRES. SAMBUCI FLORENTES.

Uda procellosi iam efflevit stella Medardi;
Laetaque purgato sidere, floret humus.
Iam licet, intactum nimbis, nubesque perosum,
De sicco Assyrium monte videre iubar.
Mox, ubi rorantes deterserit altior herbas
Aestus; in undanti ludere valle lubet:
Et libet, intonso florentem crine galerum
Ferre, coronatis ac rutilare comis.
Tunc mihi fit cidaris, distinctus lychnide iuncus:
Tunc caput innexis impedit alga thymis.
Nec procul hinc pendet, Sambuco florida sepes;
Natibus, ô sepes illecebrosa meis!
Sed plus, ô, cupido, flos officiose, palato!
(Delicias etenim E rustica flamma coquit.)
Frondibus ex istis, sambucea lecta placenta,
Quam bene pransa, domi? quam bene rure, sapit?
Ac fama est, medicique putant, et odore docemur;
Iunonis tales, et Iovis, esse dapes.
Quid quid id est, pueris prosunt, tenerisque puellis;
Foetentesque animas e Senis ore fugant.


page 127

Ite pecus, supero gratum pecus, ite, magistro!
Et fluidum crispae vellite gramen, oves!

PRANDIUM SUB QUERCU.

Paullatim medium se tollit in aethera Phoebus:
Ora siti torret dimidiata dies.
Ne capiti sit flamma gravis, ne noxia, Solis;
En! mihi dat gelidum Quercus opaca locum!
Hanc subter, querulo fons limpidus imbre scaturit;
Arida qui facili perluat ora vado.
Huic, modo materno raphanos quos vulsimus horto,
(Mordacem raphanos, at sine dente, cibum)
Immergo; ac suci fugitivum instauro saporem;
Hinc, sale defrictum simplice, laetus edo.
Additur et mistus contusis Caseus herbis:
(O, quam rancidulae blanda sagina gulae!)
Hesternique Ceres furni, mollissima crusta;
Farreque caeruleo buccea nigra, placet.
Interpista dapi, pratensis grana cymini,
Marcentem stimulant, aut coriandra, famem.
Sic pransus, sic pastus, ago sub opaca bidentes;
Ac satura laetum mulceo voce gregem.
Ite pecus, placido gratum pecus, ite, Tonanti!
Umbrosumque vagae carpite gramen oves!

CERASI.

O, ego! Quae video mensae catalecta Secundae?
Quis putet? In Silvis, urbis aluntur opes.
Quod iacet ad laevam, pictâ nemus arbore ridet:
Hîc foetu cerasi versicolore nitent.
Nomen in his unum est; non est color omnibus unus:
Hae livent stirpes; haec nigrat: illa rubet.
Omnibus Hyblaei destillat gratia succi;
Cum flagrante acinos ruperit hora die.
Omnibus ambrosio miscentur nectara libo;
Cum coquit, hinc tortos, docta culina favos.
Ante tamen reliquas, Cerasus mihi Nigra probatur:
PULCHRI, Oculi nigri! succina pulchra, nigra;


page 128, image: s080

Pulchra Ebenus, Corvusque niger: Pulcherrima rerum
Aio, Nigris cerasi plena canistra botris.
His Arbor, quam prêndo mann, quam praepete vinco
Ramorum ascensu, turget onusta bonis.
Non tot in aestivo teretes stant gurgite cannae;
Non tot alit querulas accola saltus aves:
Nec tam densa, putri sub Lerna, rana coaxat;
Nec segetes nostras tot populantur apri:
Quam densis undat cerasus bacata manîplis.
Unio non unus, milia multa trahit:
Unio, vel minio, vel sanguine tinctus, et ostro;
Ac bene tornato bacca rotunda cyclo.
Hîc onero pandosque sinus, peramque capacem:
Tot Gemmas saccus, quot Rubra grana, vehit.
Iactet melliferas felix hyrcania quercus:
Atticus ambrosias laudet Hymettus apes!
Coralii ramis Erythraeum purpuret aequor!
Suspensum Babylon venditet alta Nemus!
De minima pastor ceraso, de vimine virgae,
Indas carpit opes, atque Maronis apes.
Iamque corallineae nascuntur in aere baccae:
Pensilis in cerasi stat mihi Coena botro.
State, pecus, summi gratissima cura toparchae!
Dum vello cerasos; vellite gramen, oves!

SCIURORUM NIDI.

Semita, quae dextros Capri-collis respicit hortos,
Aemula Gargano, quercea tota viret.
Hic sua dentati posuerunt antra Sciuri;
Arctaque, cum querulo murmure, tecta colunt.
Intus, opaca specus, viridis lanugine musci
Subsuta; ac docili concamerata pede.
Aurorae lacrimis, et lenti glutine roris,
Ac labii visco, fabrica tota coit.
Hôc laquear veluti caementi foedere, nexum est:
Vix modice summus perterebratur apex.
Hae sunt, in tanto Pantheii culmine, valvae;
Per quas Sol peragat, belluaque ipsa, viam.


page 129

Nidus hic est. Et nunc adolescunt improba nidi
Pignora; mox, multo silva nepote fremet.
Irrequietum animal! nunc huc nunc saltibus illuc
Mobile, ringetur de statione suâ.
Impatiensque sitûs certi, non certa sequetur;
Indignans, Pennas non sibi ad astra datas.
Quin et Alexandri lacrimas imitabitur; ac, Se
Uno conclusum, duriter, Orbe, feret.
Et Solis (quoties Solis gravis usserit aestus)
In faciem frendens improba verba vomet.
Supremique se dens in rami margine franget
Ore nuces, Solem syrmate, bile iecur:
O, mihi si detur caudatum prendere monstrum!
Claudetur caveis: aerea vincla trahet
Tunc mihi substricto desternet ventre flagellum:
Uncaque dearmatis porriget ora minis.
Tunc, cum primores limâ huic hebetavero denten,
In digitis magnum rodet Inane meis.
Perge, pecus, decus Elysi non vile dynastae!
Et vespertinum quaerite gramen, oves!

LINI SATIO TEMPESTIVA.

Odi ego (sed, Quis non?) Tardos. mihi tardus asellus
Displicet: et, tardi vertere rura, boves:
Os, tardum dicenda loqui: tardusque bonorum
Nuntius: Ac tardus pes, dare tarda, manus.
Est odio, tardus mensae, templique, forique:
Et, cui sera placent pocula, tarda Sitis.
Denique, Qui tarde per Singula vivit; in Uno
Sit saltem Velox; UT cito busta petat!
OMNIS enim tardus, telluris inutile pondus,
Aut stupor, aut certe vir SPECULATOR, erit.
Sed mihi prae reliquis Satio tardissima lini,
Cor fodit atque oculos. Lina, colone, sere!
Quamquam tralapsum est iam pridem sidus, et hora
(Menstrua iam cerni debuit ista seges)
Tu tamen, heus, vel sero seras! Spes incitet albae
Interulae! stimulent textor, et uxor, opus!


page 130, image: s081

I, sere! Sed iam nunc, dum te mea fistula, dum Sol
Admonet, ac, patiens seminis hiscit aget.
Quid quid id est; cum fruge labor succedet: ut hilum,
Ac filum, malis vellere, quam nihilum.
Ite, citae pecudes, mea sola peculia! Lino
Parcite! pro Lino, carpite gramen, oves!

NOVALES AGRI.

Post haec, agricolae, campos versate Novales;
Sic tamen, ut, solitâ sub vice, terra vacet.
Sit requietus ager! solidum respiret in annum!
PARVA Quies, ingens postmodo Messis erit.
DEFLUIT, assiduo Species exercita partu:
Et Lucina uteros Perpetuata necat.
Quae parit alternis, in plura Puerpera durat
Pignora. SUFFOCANT, quae sine fine gravant.
Nomen idem Tellus, Praegnantque habet uxor easdem
Cur non et leges utraque Mater habet?
Ditescant ambae! Parcant quoque foetibus ambae!
Uxor prole virum; Rus beet arva sato!
Quin potius, ne pigra manus desuescat; In hortis
Inveniat vester praemia digna Labor!
Hîc vos aut humili religabitis Allia tigno,
(Allia, Iudaeae prandia nata fami)
Aut ibi Pompeias claudetis vimine caepas;
Vel, quas lactucas Romula gleba parit.
Dissita quae pereunt, In robore, nexa manebunt
Germina; concordi proficientque situ.
Ite, meae pecudes! nec olentia tangite morsu
Allia; sed fragrans carpite gramen, oves!

FUNGI, et, FRAGA.

Venimus ad montis flexum: calcaria fumat
Iam propius fornax; tostaque saxa coquit,
Hanc cavus aprica cinxisse voragine collis
Gaudet; in aestivas luxuriosus opes.
Nam, qua depressa pluviae tellure bibuntur;
Fungorum pandit copia molle caput.


page 131

Puniceos videas alios, ex tempore vescos:
Flaventes alibi dixeris esse favos.
Pars potior, candet; niveumque, revulsa, cruorem
Stillat. Boletos rustica corda vocant.
At, qua conspicuo pinetum vertice surgit;
Montana clivus fertilitate rubet.
Pingitur ambrosio tellus laetissima fructu:
Punica Fragorum purpura serpit humi.
Fragaque fontano (fons est vicinus) oberrant
Margine. Naiadum dixeris esse dapes.
O, mihi! quis Cois pictor tam blanda tabellis
Grana repraesentet? Non ita Gemma nitet.
Quam rutilo lucent Erythraeae sanguine baccae?
Quam bene guttatis stat mitra viva notis?
Quam spirat teneras, Zephyris agitantibus, auras?
Quam suavi mistus vernat odore sapor?
Seu, plenis congesta volis, deglutio Fraga;
Seu lactis patera misceo, sive meri:
Seu destillato distempero denique Baccho;
Persica non aeque est lauta Choaspis aqua.
Quare ali gemmas sane piscentur Eoas!
Aut sparsum Arabio littore Coralion!
Per me! trans terras quaerant, transque aequora! Dum me
Gemmea, per nemorum confraga, Fraga iuvent.
Ite, meae pecudes! fragili sed parcite Frago:
Et lentum potius vellite gramen, oves!

CUCULUS.

Solis equi properant! Calpen lux spectat Iberam,
Hesperio sensim praecipitanda freto.
Hoc canit et Cuculus, scabiosi carminis oscen;
Dum procul, umbrosi montis ab Alpe, gemit:
Nestoreosque ululans (nisi fabula fallit anilis)
Augure divinat voce notatque, dies.
O, vitae mortisque sagax Avis, absone Praeco!
Clange! sed, ad numeros (ut tibi dicto) suos.
Ante tuos annos, Byzantius occidat Hostis!
Ante tuos cineres, Barbarus esto cinis!


page 132, image: s082

Vox tua, sit Lessus Mauris, sit Nenia Turcis!
Praefica sit Furiis! Bubo libidinibus!
Fernando, Imperii centum cane lustra monarchae!
Hesperiis totidem Regibus! Arma cadant!
Sed cannae calamisque meis, da largiter aevum:
Et grex mille meus vivat Olympiadas!
Flecte gradum, grex balantum! vocat hora: redite!
Carpere tam serum parcite gramen, oves!
Oh, aliquis nostris exsurgat ab ossibus Ultor!
Ossa quidem passim Martia, condit ager:
In Fatis latet Ultor adhuc. Oriaris ab astris
Alter, in hostiles Iosua nate neces!
Quisquis eris; quocumque solo, vel sole, creatus;
Et, quocumque minax nomine bella geres;
Nuniades Alter fias! Ne occidere cesses,
Sol potius cessans differat occidere!
Ausoniis hoc tunc Aquilis, gladioque labanti,
Solstitium felix, et Status aptus, erit.
Contra, Otomanniadis, (Martis refluente Trigono)
Sit Cancri Tropicus, Retrogradusque gradus!
Iamque domum, pecus ite meum! ruit hesperus; ite!
Somnum, non, solitum carpite gramen, ores!

POETA.

Tale Theocritica carmen regerebat avenâ,
Solstitii Pastor deveneratus opes,
Si longum est; insumpta Dies est tota, canenti:
(Solstitii longos, quem latet, esse dies?)


page 133

ELEGIA XXIII. SOLSTITIUM IOSUAEUM. Historica.


[Gap desc: illustration]

Argumentum. IOSUAE CAPITE. X.

QUAE, cum audisset ADONISEDEC, rex Ierusalem, quod scilicet cepisset IOSUE Hai, et subvertisset eam (Sicut enim fecerat IERICHO et Regi eius; sic fecit Hai, et Regi illius) et, quod transfugissent


page 134, image: s083

Gabaonitae ad Israel, et essent Foederati eorum: Timuit valde. Urbs enim magna erat GABAON, et una civitatum regalium, et maior oppido HAI: omnesque Bellatores eius, Fortissimi. Misit ergo ADONISEDEC, rex Ierusalem, ad OHAM, regem HEBRON: et ad PHARAM, regem IERIMOTH; ad IAPHIA quoque regem LACHIS: et ad DABIR regem EGLON, dicens; Ad me ascendite: et ferte praesidium, ut expugnemus GABAON: Quare transfugerit ad IOSUE, et ad filios Israel? Congregati itaque ascenderunt Quinque reges Amorrhaeorum: rex Ierusalem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis: et castrametati sunt circa GABAON, oppugnantes eam. Habitatores autem GABAON, urbis obsessae, miserunt ad IOSUE; qui tunc morabatur in castris, apud Galgalam, et dixerunt ei; ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque praesidium. Convenerunt enim adversum nos Omnes reges Amorrhaeorum, qui habitantin montanis. Ascenditque; IOSUE de Galgalis: et


page 135

omnis exercitus Bellatorum cum eo, Viri fortissimi. Dixitque Dominus ad IOSUE; Ne timeas eos! In manus enim tuas tradidi illos. Nullus ex eis tibi resistere poterit. IRRUIT itaque IOSUE super eos REPENTE, totâ nocte ascendens de Galgalis. Et conturbavit es Dominus, a facie Israel: contrivitque plagâ magnâ in GABAON: ac persecutus est eos, per viam Ascensûs BETHORON: et percussit usque AZECA et MACEDA. Cumque fugerent filios Israel, et essent in descensu BETHORON: Dominus misit super eos LAPIDES magnos, de caelo, usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures Lapidibus Grandinis; quam, quos gladio percusserant filii Israel. TUNC locutus est IOSUE Domino, in die, quâ tradidit Amorrhaeum, in conspectu filiorum Israel; dixitque coram eis; SOL, contra Gabaon, NE MOVEARIS! et LUNA, contra vallem AIALON! Steteruntque SOL et LUNA; donec ulcisceretur se Gens, de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc, in LIBRO-IUSTORUM? STETIT itaque SOL in medio caeli: et non FESTINAVIT Occumbere,


page 136, image: s084

spatio UNIUS DIEI. Non fuit antea, et postea, tam longa Dies: OBOEDIENTE DOMINO VOCI HOMINIS: et pugnante pro Israel. Reversusque est IOSUE cum omni Israel, in castra GALGALAE. Fugerant enim QUINQUE Reges; et se absconderant in spelunca urbis MACEDA. Nuntiatumque est IOSUE, quod in venti essent Quinque reges, latentes in spelunca urbis MACEDA. Qui praecepit sociis, et ait; Volvite Saxa ingentia, ad os speluncae: et ponite viros industrios, qui clausos custodiant: vos autem nolite stare; sed persequimini Hostes. * Caesis ergo adversariis plaga magnâ, praecepit IOSUE, dicens; APERITE OS speluncae: et producite ad me Quinque reges, qui in ea latitant. Feceruntque ministri, ut sibi fuerat imperatum. * Percussitque IOSUE, et interfecit eos: atque suspendit super quinque stipites: fueruntque SUSPENSI, usque ad VESPERUM. Cumque occumberet SOL; praecepit sociis, ut deponerent eos, de patibulis. Qui depositos, proiecerunt in speluncam, in qua latuerant: et posuerunt super os eius SAXA ingentia; quae permanent usque in praesens.


page 137

BElla iuvat Deus, atque animat; nisi Caussa rebellet;
Legitimasque acuunt ipsa vel astra tubas.
Quae vis, vel vir quantus, Adonisedecus in Armis;
Cui Solymae sceptrum, cui furor arma, dabant?
Quem reges regem ductorem, in castra secuti,
Quattuor armabant ambitione novâ?
Iam, validam muro atque situ Gabaona, sed Unam
(Vix arcet quinos unica cerva canes)
Cum Ierimothaeis rabies Solymaea maniplis,
Et summontanis cinxerat auxiliis.
Hîc Eglonaeae stabant tentoria gentis:
Hîc sua vibrabat signa, Lachaea manus.
Hic muris caeloque simul capita aequa ferebat,
Urbis Hebronaeae, stirps Enacaea, tremor.
Quid prodest, arx alta quidem, sed ab hoste domanda?
Arceat hostiles arx genuina globos!
Talis erat Gabaon; moles prope nubibus aequa:
Intus, tractantes horrida bella, Viri.
Sed non et belli vires, nervusque machaerae,
Ignea vis animi. Deerat et alma Ceres.
Quid restet? nisi, bellorum dux Iosua fulmen?
Atque Palaestini ferreus horror agri?
Oratum mittuntur opem, per devia rura,
Cursores. Celerem Iosua portat opem.
Cursoresque ipsos, tam mollia pacta ferentes,
Quos modo praemisit; mox praeit, atque trahit.
Galgala, Iordanem, ac praetoria castra relinquens,
Agmina sublustri fervida nocte rapit.
Inflammabat iter, consulti Numinis ardor;
Alatos dederant Numen et ira, pedes.
Ergo, Bonis (neque mirum) avibus, superobruit hostem
Iosua, securum tam properantis opis.
Nox caelo nondum decesserat omnis; et omnis
Iam campo exierat regia pulsa phalanx.
Praecipites illos inopinus et ensis agebat,
Et pavor, et, POTIOR caussa pavore, Deus.


page 138, image: s085

HIC etiam, (Ex Alto, ne grandine poena vacaret)
Induit ultrices strage pluente manus:
Horrisonaque cavas spissans vertigine nubes,
Saxosas hiemes torsit in ora virum:
Lapsaque de summo, galeas perfregit, et arma,
Pondere tempestas exitioque gravis.
Bethoraea [(transcriber); sic: Beth horaea] fugax acies per prona volabat:
Sistebat trepidam mucro, lapisque fugam.
Pars etiam Azecae, pars venit in arva Macedae:
Non Azeca, nec his tuta Maceda, fuit.
Sanguine rorabat caesorum, pervia Nobe:
Sanguine, fusorum devia Maspha ducum.
Sanguine confusis stabat Fons Nephtoa lymphis:
Sanguine radices, mons Iarimaee, tuae.
Undabat Rhaphais legionum funere vallis:
Undabat vallis, quae terebinthon alit.
In plagam, plaga dextra hosti, plaga versa sinistra est;
Quaeque fugae fuerat meta, cruoris crat.
Iamque dies adeo, et lucens defecerat hora;
Ire sub Hesperias Sol properabat aquas:
Nondum hostis, non dum defecerat hostia ferrum,
(Tantus tam innumeros egit in arma furor!)
Absolvenda fuit tam iusti victima cultri;
Ad vivum radix et perimenda mali.
Ergo (ipso dictante preces, insuetaque iussa,
Numine) Nuniades sic polemarchus ait;
Sol, qui succiduo Gabaonidas aspicis arces,
Fulgure, et extremâ culmina luce feris;
Sta! neque cede gradu! nec in aequora mergitor ultra
Cypria! Iussa Hominis, sint tibi Iussa DEI!
Et tu, quae valles radiis Allonidas urges,
Luna, moraturas siste quieta rotas!
Quis credat, divina fidem nisi pagina cogar?
Haesêre immoto fidus utrumque situ.
Non Hyperionius vel latum currus ad unguem;
Non digitum obliquum Cynthia movit equos.
Obsequium didicere pati, quibus Omnia parent.
Prodigio obstupuit mundus, et unda, novo.


page 139

Passim aliquis sumpta, longo iam vespere, coenâ,
In thalamum, ductu noctis, iturus erat:
Irritus at noctis pariter, falsusque soporis,
Esuriens iterum, Prandia sera capit.
Passim alii longos incusavere labores;
Quaeque Horae fuerant, temporis esse Moras,
Quin etiam, si vera refert Parnassia fama;
Ad Solem, a sero misit Atlante, Thetis;
Quid tardi cunctentur equi? Quo pondere, pressi
Suspirent axes, distineantque rotas?
Cur frustra residemque torum, solitaque paratum
Praesepe annonâ stare? Quid astra vacent?
Venit et, indignante ardens (hucusque Satelles,
Nunc Censor) vultu Vesperus. Ire iubet;
Seque, negat, comitesque suos, et Atlantidas, ultra
Duplice passuros rura flagrare die.
Quod Soli queritur, Solis quoque saepe Sorori
Occinit: et fratris rumpere fraena, monet.
Sed, nihil his fratrem, nihil his movet ille sororem;
Qua caeli steterant, in statione manent.
IO SUA tantisper, milesque, sub auspice caelo,
Indelassato fortiter ense furunt.
Ac felix fuit ille furor. Quia debellatum est;
Et pansa ad Solem funera quina Ducum,
Haec, avido spectans radio, vix denique Titan
Occubuit. Iuvit, quinque VIDERE cruces:
Iuvit et, ultrici concisa cadavera sicâ,
Cernere. Quis Solem, mira Videre, vetet?
Mundi Oculus, Sol est. Oculum Vidisse, vetustum est;
Ast, Audisse Oculum bellica iussa, Novum!


page 140, image: s086

IGNES IOANNAEI. Uxor tua Elisabeth, pariet tibi Filum: et vocabis nomen eius IOANNEM: et erit tibi GAUDIUM, et EXSULTATIO. Et MULTI in NATIVITATE eius, GAUDEBUNT. Lucae Cap. I. Versu XIII. et XIV.


page 141

ELEGIA XXIV.

Argumentum. AD GAUDIUM invitat, ex S. Ioannis BAPTISTAE Ortu, concipiendum. IGNES suscitari, LAETITIAE indices, iubet; et Ligna comportari, ad PYRAS struendas: in monte praecipue POGIO ad fl. Danubium sito. Eum tunc temporis rumor fallax memor abat, AEDE Marianâ ab Hostibus deustâ, deformatum.

ANnua mirifici rediere Genethlia Vatis,
Qui Prodromo dominum calce praeivit iter:


page 142, image: s087

Qui Semet, tenerique Puer moliminis Annos,
Anteiitque suos, in loca senta, pedes;
Parvus adhuc, propiusque Infans, quam Cursor. at Altas,
Nondum Quinquennis, coepit Olympiadas.
Voxque prius factus, quam posset promere Vocem:
Cui minimâ in bucca buccina magna fuit:
In cuius digito, postquam se protulit, uno
Ingens ostentum, Mundus et Agnus, erant:
Cuius in Infanti quantumvis pectore, iam tunc
Tota Prophetarum curia sedem habuit.
Gaudendum est igitur! Festae nam gaudia frontis,
Promisit Genius; praestitit alba dies
Cantandum est! Cecinit genitor, cui plectra fidesque
Linguae excantarat Credere tarda, FIDES:
Saltandum est hodie! Saltaras, Virgine coram,
(Nec sine matre tuâ) Numine plene, Puer.
Nox castis hodierna pyrîs facibusque fuganda est;
Lucidaque in medio pompa struenda foro.
Quem fora deficiunt, et lati compita circi,
Vade foras, Popule! scande sinistra iuga!
Hic, qua nubifero Pogius ferit aethera dorso,
Antiquae Pogius molis et arcis opus;
Post, Boii magnatis apex: mox Virginis aedes;
Cui basis est tellus: tegmen et aula, Polus.
Nunc (puto) Mons tantum est, arbustaque semideusta.
Sed, nihil hoc poterit, Virgo, nocere tibi.
Tuta sedes alibi; quo nec penetrare favilla,
Nec poterit fumus, nec Stygis ire furor.
Interea, quod silva glabra est, quod cespite vertex
Decalvato horret; damna, sed Apta, puto.
Nocturnos nam hic ipse locus mage quadrat ad Ignes:
Nempe, Suis semper sunt bona iuncta malis!
Huc, cantûs studiosa cohors, pueri atque puellae,
Scandite! pacificos et glomerate choros:
At prius, aedificate pyram. Trahe pinea tecum,
Tu virgo! trahe tu robora querna, puer!
Arida mox, spatiis interlucentibus, igni
Nutrimenta date. Stridat in alta rogus!


page 143

Quoque magis lambant socialia nubila flammae:
Et fiant unus, Mundus et Astra, socus;
Vos, quibus est, agiles transferre scientia montes,
Mirum Gregorii, thaumaticumque genus:
Ite citi, transferte, volet trans aequora, transque
Phoenicas, Libanus; cum Libanoque, cedri!
Esto supra Pogium Libanus: mons monte prematur.
In Boio Syrium culmine culmen ovet:
Tunc inflammetur! Simul omnis, et undique circum.
Ab Ioannaea splendeat ora Face.
Antrorsum, spargant Tiberina suburbia flammam;
Atque Ratem fulgor verberet iste Bonam;
Retrorsum nitidas monstret Tegopagia turres;
Passavicosque nitor currat ad usque tholos.
Corradiet Straubinga decens, atque ardua Wertha,
Et Windpergaeae Thebais alta domûs:
(Olim ingens, olim alta Domus, sacra Thebais! at hunc
Mons, reor, atque suis pervia silva Notis.)
Sed vos nunc. Lacrimae, geniali cedite nocti!
Desiccet madidas Flamma iocosa genas.
Pergite, io! socii; sarmentaque subdite taedis:
Iuncta cedris abies, ipsa sub astra, crepet.
Dextraque Danubii, quo mons adlambitur, unda,
Scintillante vadi mobilitate tremat;
Imbibitosque, alto radios ex vertice, rursum
Gurges in alta vomat: Sitque reflexa pyra!
Colludant; spargantque faces elementa datatim:
Pingat et Ignis aquam; pingat et unda rogum.
Sic positas, saltu superet plebs Mascula flammas:
Virgine circumeat densa Puella choro.
Utraque turba canat. cantantes adiuvet echo.
Dictet amoebaeos laeta Thalia modos.
Materies vobis, tam laeti Nuntius ortûs;
Vel quicumque Novi nuntius alter, erit.
MERCURIUM cantate sacrum, cantate profanum;
Dummodo delectu constet, et arte suâ.
Instruat ipsa Strues vos lignea! Non sit, ut Ignis;
Sic etiam, e quavis arbore, MERCURIUS.


page 144, image: s088

ELEGIA XXV. Historica. DIVI IOANNIS BAPTISTAE NATIVITAS, (Ex Capite S. Lucae 1. v. 57.) Alternantibus IUVENUM, ac VIRGINUM choris, choreisque, ad IGNEM Ioannaeum, decantata.

IUVENES.

MErcurium Veterem celebrasti, Tueto Vetuste:
Huic tura, huic ignes, vota, precesque dabas.
Mercurium nunc, ecce, Novum, nove Teuto, canemus!
Huic aram, huic dabimus turba canora focum.
Tantum, ô, non-sancto veniam date sidera verbo!
Mercurius, nobis Nuntius esto Bonus.
Sacrilegi procul este Dii! DEUS unicus esto!
Ac solo restet Nomine Mercurius.
Cressis digna notis, referantur, et omnia laeta!
Historiesque omnis Mercurialis erit.

VIRGINES.

ELISABETH impletum est tempus pariendi: et peperit FILIUM. Et audierunt Vicini, et Cognati eius; quia


page 145

magnificavit Dominus misericordiam suam cum Illa: et congratulabantur ei. Vers. 57. 58.

O, ter laeta dies! ô, Nox, dignissima Sole!
Explevit Lunas mater ELISA suas.
Ter ternae, gestanti uterum, rediêre Dianae:
QUAE Sterilis fuerat, pro Genitrice cubat.
Percursat tam laetus agros, et moenia rumor.
Vicinas Genitrix tangit ELISA domos;
Tangit et absentes: Cognataque limina mulcet:
Divisa in multos Gaudia, mater habet.
Collaetantur ei, Nymphaeque nurusque Propinquae:
Ac prae se plausum, rebus et ore, ferunt.
Ore quidem, insolitum tollunt ad sidera partum;
(Sidera, quorum Ingens Gratia, partus erat.)
At melius Rebus, verbosa charistia claudunt;
Mactea [Reg: Mattea] dum cumulant, nixibus apta novis;
CITRIA, Carmelique rubras a vite, lagenas;
Ovaque, et, ovorum germina, cortis [Reg: cohortis] aves.

IUVENES.

Et factum est: in die octavo venerunt circumcidere Puerum, et vocabant cum nomine Patris sui, ZACHARIAM. Versu. 59.

Et iam bis quartum Phaethon reparaverat ortum,
Roscidaque, Octavo mane, tepebat humus:
Conveniunt (ex lege) Patres, Aaronidos arae
Posteritas, vittis et reverenda mitris;
In Consanguineo cultrum tinctura cruore.
Pelliculaeque cadit iam genitalis apex.


page 146, image: s089

Quem tremula resecans Rabbinus Sammaa cote;
Grande (sed iniusso) Nomen ab ore, premit;
Esto, Puelle tener, ZACHARIAS! Teque memento
Esse, quod hîc audis, pro PATRE, nate, tuo.
Nate! patris magni vel par vestigia calca:
Vel, si fas, maior! Nominis omen habes.
Esto MEMOR DOMINI, Zacharia, almique Parentis:
Ille tibi Genium nam dedit; Iste Genus.

VIRGINES. Et respondens MATER eius, dixit; Nequaquam! sed vocabitur IOANNES. Et dixerunt ad Illam. Quia Nemo est in Cognatione tuâ, qui vocetur hoc Nomine. Vers. 60. et 61.

Talia mussabat. Mussantem, tota secuta
Turba Sacerdotum, Nomen ad astra crepant.
Audiit haec, thalamo seclusa Puerpera casto
(Nam pia secubitus Ilithyia petit)
Quantum infirma gradu, tantum firmissima voce,
Obstat: et; Humanum tollite Nomen (ait)
Vult aliud Deus, ac caelum. Ne obsistite caelo!
IOANNIS titulum parvulus iste ferat!
Iusserat. Occlamant iussis: et; Si tibi forti
De Machabaeorum stirpe propago foret:
Si tibi vaticino Ionae de sanguine sanguis;
Si de Careadae posteritate Ducis;
Tum tibi IOANNIS merito vox mente sederet:
Semper ad Antiquum gloria nomen hiat.
Nunc tibi non avus est, proavusve atavusque, nec ultra;
Non dextra, aut laeva nexus amicitiâ:


page 147

Nemo maritali consanguinitate propinquus;
Quem tam retrusi Nominis umbra iuver.
Sed, sileat Genitrix! Genitor, pro iure, loquatur:
Dicat, quod fari Lingua nequit, Digitus!

IUVENES. Innuebant autem PATRI eius, QUEM vellet vocari Eum? Et postulans Pugillarem, scripsit dicens; IOANNES EST NOMEN EIUS! Et mirati sunt universi. Apertum est autem illico Os eius, et Lingua eius: et Loquebatur, benedicens DEum. Vers. 62. 63. 64.

NUTIBUS ergo rogant, capitis symptomate surdi
Non auditurum verba sonora, Patrem.
Ille, palimpsestae cretato in codice pellis,
Paucula, sed grandi pondere, sensa notat;
IOANNES nomen puero est. Monosyllaba vocum
Ultima, facundi rhetoris instar erat;
NON ego, non mater, non vos,non turba propinqua,
Non utriusque, dabunt nobile Nomen, avi:
Ac, neque quisquam Hominum. Dedit, aethere missus ab ipso,
Aliger. Hoc fixum Est. Hoc Fuit. Hoc et Erit.
Talia visus erat verbis scripsisse quaternis.
SCILICET, et muto copia fusa stylo est!
Attoniti, stupuêre patres, responsa parentum
Consona, et Elinguîs iudicis arbitrium.
Nec tamen elinguis manet hic. Namque, ecce; diremptâ
Lite, Pater pueri (pro puero, atque Deo)
Decreti fert grande lucrum; quodque ante Notârat,
Nunc loquitur, nomen: Perdita lingua redit.


page 148, image: s090

Mirantes pariter, subitumque ob munus ovantes,
Affatur Socios. Vox rediviva micat;
Et caelo tota haec impenditur, atque Tonanti;
Quem facili ructat gutture; Plenus Amor.

VIRGINES. Et factus est timor, super omnes VICINOS eorum: et super omnia MONTANA Iudaeae, divulgabantur omnia verba haec. Versu 65.

Mercurio mox fama volat pennatior omnî,
Constrictis, referens, verba redîsse labris;
Vocalemque repente Senem, cum foenore damni:
Ac reducem surdis auribus ire sonum.
Quodque novae caput historiae est; morientis Elisam,
Et conclamati, fruge tumere sinûs:
Mox etiam; Fudisse sinu frugale soluto
Pignus: et, e caelo Matris habere decus:
Aethere demissam prolem; missum aethere nomen:
Ad summam! Plenos Numinis esse lares.
Cunctorum sacer insinuat se mentibus horror:
Abramiae recolunt pristina fata domûs;
Isaâcum vagire novum: cunabula Sarram
Volvere (cum risu, iam graviore) Novam,
Iamque increbrescit magis, ac magis, Admirandi
Aura puerperii: temporeque aucta, valet.
Ac, velut Oceanus Primo cum stringitur Euro,
Unda undam, fluctum turbine fluctus agit:
Flabraque truduntur flabris: vis nascitur, ex vi
Aeolia; pleno dum tremat unda salo:
Sic aliam ex alia timida Admiratio mentem;
Sic aliam ex alia rumor oberat humum.


page 149

Audit gesta, potens Bethsura, et vilis Apadna:
Audit Hebron; audit Rhama, superba situ.
Discit Ethra hoc propior: discit Ierimotha remota;
Urbesque, ac valles, pulchra Sephattha, tuae.
Unus (et, hem, Minimus!) tot cum narrantibus Infans
Supra omnes Montes, et Nemus omne, Volat!

IUVENES. Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo, dicentes; QUIS, PURAS, PUER ISTE ERIT? Etenim MANUS DOMINI, erat cum Illo. Versu 66.

DESCENDUNT in corda fere sensu alta profundo;
Praesagaque agitant fata futura fide.
Divinant; Pueroque movent oracula mille;
QUIS PUER hic? Immo (dicite) Quantus, erit?
Unum est pro puero augurium, vox omnibus una;
VIVAT! et, ô, simili sidere semper eat!
Sidera namque illi, radio clementia dextro,
Cuncta micant: et Sol albus, et hora bona.
Quodque boni punctum est; Deus hôc operatur in ortu:
Quantulacumque, Suo numine membra vigent.
Aspicite, en, oculos! Thesbitae lumina flagrant:
Frontem! Mose novo frons radiosa micat:
Os, linguaeque apicem! Danielica Suada renidet:
Formam! vix aliam sumerer ipse Decor.
Denique, vel Vates est hic, aut Angelus: aut (si
Difficile alterutrum credis) Utrumque simul.
Nam, Vatem eulogica, iam nunc, Pater asserit odâ:
Angelus, ex Hominis-Numinis ore, cluet.


page 150, image: s091

VIRGINES. Ominantur Virgines, ex Diei illius imperturbatâ serenitate; Chorosque claudunt.

Et iam Mercurium cantavimus, aethere missum:
Succedat sacris Flamma prosana focis!
Cumque focis, ioca mista, sonent! Bona fama, puellae!
Innubi haec micuit sidere tota dies.
Non Hyades sparsere nemus, non Pleiades arva;
Siccaque totius sidera noctis eunt.
Provenient igitur (nisi quid mentitur anilis
Fabula) provenient ubere Lina sato.
Fertilibus gliscet nux per coryleta racemis:
Pluraque, de sudo commoda Sole fluent.
Finiimus nymphae. Iuvenes, applaudite nymphis!
Castus erat chorus hic; castior esto torus!

IUVENES. Turcarum Imperatoris obitum referunt, ex Mercurio publico: ac discedunt.

Claudatur Bona NOX, famâ duce, Nocte perenni!
Urgeat haec oculos, Turca sepulte, tuos!
MERCURIUS namque, ecce, novus, Iove missus ab ipso,
Nuntiat Odrysii fata suprema Ducis.
Imperii Achmetes quondam furiale flagellum,
Et fuit, et cecidit. VIRGA superstes erat:
Osmanes fuit hic. Virgae scuticamque, manumque
Mustaffas sese iunxit, in arma furens,


page 151

Nunc flagrum, nunc virga iacet: nunc taurae dormit.
Heu, Quis nunc Plagae nomina quarta feret?
Quis successor erit? Quicumque est, infremat ille!
Dummodo plus fremitu, quam feritate, tonet.
Non huic ante oculos exempla cruenta priorum;
Sed magis ante pedes pallida busta cubent.
Extincto modo, quid confert furor hosticus? Hydrops
Nempe illum, et Bacchus stravit, et Hora sua!
FINIIMUS Iuvenes. Discedite! Dat rogus Unus
Turaque BAPTISTAE; Bustaque nigra Scythae.
Quod superest: Si quisque suum sibi vendicet; ille
Cum ture ASTRA petet; cum cinere iste STYGEM.

LIBRI AESTIVORUM. I. FINIS.


image: s092

AESTIVORUM LIBER II. AESTATIS PROFICIENTIS, SIVE, IULII MENSIS GAUDIA PERTRACTANS. VISITATIONEM B. VIRGINIS. FOENI-SECTIONEM. CANICULARIA. SITIM, et, FONTES. S. IGNATIUM LOYOLAM.


[Gap desc: illustration]


page 155, image: s093

ELEGIA I. PROLOGICA. Praemonet; Huius LIBRI Elegias, ut plurimum, fore BREVES: et Cur?

PErrecturus eram, Longos contexere versus:
Iniecit rigidam nostra Thalia manum:
Et; Quid tu, invito (dixit) vel Apolline, vel Me;
Quidve, repugnanti Sidere, ducis opus?
Ecce, genas sudore meas, frontemque fluentem!
Quas Aganippeae vix lavet imber aquae.
Nunc Arcas coquit arva Leo, Solemque fatigat:
Nunc latrante furit Sirius ore Canis.
Hoc, Hippocrenes cogit nos tempus ad undas;
Hoc, iubet umbroso tingere membra lacu:
Hoc, platano subter frondente, vel ilice densâ,
Frangere fonte sitim; fallere sede diem.
Nec Scripsisse, tibi, sub tali proderit astro:
Nec, Dictasse, mihi; si lyra Longa sonet.
Torrida, (ceu quondam) solvet tua corpora febris:
Dices, sed sera voce; Valete, libri!
Quod si forte tamen (velit hoc ita vita!) valebis;
Ipse tibi, longa mole, molestus eris.
Cyniphes accedent, Ingens vexatio. Musas,
Muscarum expellet seditiosa cohors.
Obstrepet, insano Messorum turba tumultu;
Plaustrorumque gemens, messe gravante, rota.
Saepe etiam Tonitru niger intermugiet aether;
Fulgetroque truces sparget, et igne, minas.
Tunc intersistes: tunc, versibus ibis omissis,
Ad vota, et superos; ad gemitum, atque Cruces,
Denique; Durum aliquid, sed non Durabile, panges:
Et labor ille Diu; nec Diuturnus, erit.


page 156, image: s094

Aut igitur Liber iste, Breves plerumque Camenas
Diligat: aut, per me, Mense sequente, sile!
TALIA, subductâ dixit mihi fronte Thalia:
Et mox, abducto, fugit in antra, pede.
QUID faciam? Moremne geram? Parere monenti
Si pulchrum est, Homini; pulchrius ergo, Deae.
Quare, lector, ades! Dabo carmina curta. Molestum est,
Scribere longa, mihi; volvere longa, tibi.
Quid curas Titulum? lege Rem. Sic Disticha nostra,
Sint EPIGRAMMA, tibi; sint ELEGIA, mihi.

VISITATIO B. VIRGINIS. Visitavit Nos Oriens, ex Alto. Luc. 1. VISITATIO TUA custodivit Spiritum meum. Iob X. Versu XII.


page 157

ELEGIA II. DACTYLICA, Ad exprimendam Deiparae Festinantis alacritatem.

Argumentum. Exsurgens MARIA, in diebus illis; abiit in Montana, CUM FESTINATIONE, in Civitatem Iuda: et intravit in domum Zachariae: et SALUTAVIT Elisabeth. Luc. I. V. 39. 40.

EXstimulate pedes! superate cacumina, Musae!
Nam simili properat Regia VIRGO pede.
Evolat, ut rapido Balearica torta lacerto:
Aut, velut ignivomo fulmina trusa Noto.
Qua via cumque trahit, nihil est, nisi Cursus, et ardor:
Nazareos odio dixeris esse lares.
Tam profugo rapitur studio: patriamque Puella
Vitat, ut Exilium. Iam Galilaea retro est.
Iam Samaraea terit, simul effugit, arva; relicto,
Quidquid olet Vitulos, Ieroboame, tuos.
Ac neque turrigerae Solymeia templa Sionis,
Nec proavita calens tecta morantur iter.
Irrequietus Amor, super ardua fertur, et imma:
Quorsum eat, usque memor, non ita, per quid eat!
Mollit iter, Studium. Sed et ipsa, parata clienti
Stant elementa fide: prosubiguntque viam.
Sole dies radiat, solito magis alba sereno:
Anteit, ac, Zephyri molliter aura fremit.


page 158, image: s095

Saepe tubas etiam, lituosque imitata sonoros,
Hospite Davididem voce salutat Heram.
Adfremit unda loquax: et, ovante dirempta recessu,
Virgineis pedibus dant vada sicca locum:
Flore novo fragrat omnis ager: penitusque Rosetum
Terra sit, a Dominae saucia facta pede.
Cuncta favent, meritosque struunt tibi, Mater honores:
SED, tibi nec favor est, nec pretiosus honor.
In pretio tibi Sola Via est brevitasque viarum:
In pretio, Prodromi mater ELISA novi.
Hinc trivio graderis medio: neque pulveris horres
Nube, vel aerii pollinis imbre, premi.
Scobs igitur sabulosa, nigrat tua pallia, Virgo;
Peplaque cum facie, cum pedibusque manus:
Labraque cum iugulo, et sitientia glutinat ora:
Verius an poteras, Nympha, VORARE Viam?
Tota venis igitur Cinerosa: laremque Senilem,
Tota (nec id puduit) Pulverulenta subis.
Quin, mage Pulvis ei potes, et levis Umbra videri,
Cuius in hospitium, et lumen anile, venis.
Haec, Senii vitio (Ter, ô, inclita!) Te, puto, dicer
AEQUAM aliis (Quia Nos Pulvis et umbra sumus)
Sed, Procul hoc procul esto! Venis ter amabilis hospes;
Grataque, et, in Sobole hac, bis veneranda Parens,
Fusca quidem; Speciosa tamen, quasi Luna viatrix;
Lucidaque, ut, tetrico Stella marina freto.
Sic oculis, animoque micas (quasi sidus) Elisae:
Vaticinamque novo lumine pingis Anum.
Hinc, ita Grata oculis, ita Clara prophetidos; esse
Pulvis Homoque mihi; non etiam Umbra, potes.


page 159

ELEGIA III. Historica.


[Gap desc: illustration]

Argumentum.

INTERDUM Culpae non-Latae, ignoratus etiam Error; Latissime tamen, et ad caelum usque patet. Notissimus est hoc in genere, CYRIACUS Abbas; quem LAURAE Calamonis (Asceterii, sic in Palaestina dicti, et ad Iordanis ripam siti) INCOLAM exercitatissimum: DEI Mater, per quietem oblata, comitantibus utroque IOANNE,


page 160, image: s096

(Baptistâ, et Evangelistâ) INVISERE tamdiu dedignata est; quamdiu Evangeliorum codici, qui in cella Cyriaci servabatur, adnexus, ignorante possessore, scelestus NESTORII LIBER, cohaereret, Is, vix sero tandem deprehensus exustusque; VIRGINI ad hominem aditum, et Cyriaco VIRGINEM, reconciliavit. Vide Ioann: Moschum, Prati Spiritalis c. 46. Baronii Tomum V. ann. 429. et alios complures.

QUI Tuus est, sit Virgo, mus! Sit uterque sub uno
Imbrice! Sit gemini corporis una domus.
At contra; procul esto meo mihi culmine, quisquis,
Ex animo, Dominae non studio sus erit.
Longius ille tamen, Gyarisque remotius, absit,
Siquis et (Hanc pestem quis ferat?) Hostis erin
Quid? Mihin' esse queat Mariae proscissor, Amicus?
Qua sine, non possum Vivere, nolo Mori?
Sit Diris datus ille locus! datus incola Diris!
Semideus quamvis hic foret; ille, Polus.
Exemplis doctus, fugerem tam noxia monstra;
Me nisi fervidior praedocuisset Amor.
Nox (testata cano) tenues sic sparserat umbras,
Ut tamen hae radii diluerentur ope:
Luna, facis praebebat opem; suppletaque fratris
Spargebat mundo lumina, fida soror.
Illa soporatis (siquis vigilaret) ocellis,
Et maris, et terrae clara theatra dabat:
Monstrabatque, cavo stellantes aethere, luces;
Ac, siquid stellis pulchrius inde micat.
Tu, mae lux, astris es pulchrior omnibus, Et nunc
Non tantum vibras eminus, ecce, iubar!


page 161

Cominus, ipsa venis, comitata satellite caeli
Duplice, Non Pollux; non ibi Castor, erat;
Ornamenta tamen rutilantis uterque PalatI,
Et consanguinea nexus uterque fide:
Ac, nisi lex uteri variaret, cetera Fratres;
Et IOANNAEAE vocis honore pares.
TRES ibant pariter: medio tu tramite, Virgo.
AD latus, hinc atque hinc, Prodromus atque Nepos;
Iuxtim, lympha fluens, duplici iordanis ab ortu,
Splendebat radiis aurea tota tuis.
Ad ripas Calamonis erat cognomine nota,
LAURA, Palaestinis apta latebra viris.
Hic et Palmiferi dudum sacer incola campi,
Divinas sitiens aspiciebat aquas:
(CYRIACO nomen fuerat, Iordanis alumno)
Cyriacus vigili membra sopore levat.
Ecce tibi! Quod Sole solent vix cernere pauci;
Nocturna Vigilans ipse quiete videt.
Tantus erat tuus, ô Virgo, nitor, aurea! Cernit:
Et, tibi mox Oculus totus ut esset, avet.
E thalamo, casulaque ruit (thalamumque, casamque
Omnem, unus cubitus fecerat, una specus)
Prosilit; ac tecto (nisi qua sopor alligat alas)
Devolat: et; Virgo (clamat) amata, Mane!
Virgo, mane! io, site gradum! quaeque omnia lustras
Pegmata cellarum, sylvicolûmque lares;
Ne transi ne (quaeso) meum, venerabilis, antrum!
Vise meas etiam caelite calce fores!
Cyriacum ne sperne tuum, lux, stella, corona!
Mater, abis? Mater! nec mea vota capis?
TALIA clamabat. clamantem mobilis Echo
Per riposa fuit visa iuvare loca.
VIRGO, nihil contra. comitum quoque lingua retenta est:
Non tamen et flentis lingua retenta Senis.
Nam currens (ita visus erat sibi; pesque labascens
Postmodo persuasit) flensque secutus Heram;
At saltem, Saltem, ô, Oculos (ait) Alma, retorque!
Heu, ubi sunt Oculi nunc quoque, Diva, tui?


page 162, image: s097

Siccine (siqua Reum tangit me noxa) nec ipsum
Respicies Miserum? Respice! VISE! doce!
GUTTA cavat lapidem: Matrem non molliat humor
Flebilis? Ad flentis mollior esto preces!
Sic flebat. Lacrimanti ergo, cervice reflexâ,
Non tamen et mollî, tetrica Virgo refere;
Quid tu? (inquit) Stabulumne tuum, et gurgustia, visam?
In quibus est Hostis nidus, et umbra, mei?
Dixit. et obticuit, superasque recessit in auras.
Solvitur hîc somno; nec tamen, ille, metu.
Quaerit: et, ut prendat Mariae manifestius Hostem;
E silicis caeco suscitat igne facem.
Atque papyratam circum penetralia, circum
Ostia laternam, curtaque tecta, ferens;
Non foris hunc Hostem, non, quem petit, invenit intus
Nox foris, et cavitas, et niger horror, erant;
Intus, humi fluitans lodix, resupinaque fulcris
Mensula fictilibus: testaque, cassa dape:
Pensilis et clavo raphanus, minimique paratus
Arula, cum Libro. Praeter at ista, nihil!
Ac, licet illato Pectus quoque lumine lustret,
Disquiratque animi fasque, nefasque sui:
Nil tamen hic etiam (Tanta est fiducia mentis!)
Stat, quod Virgineae pugnet amicitiae.
Iamque videbatur labor hic, ludibria somni,
Aut desperandae sedulitatis opus.
Ergo Evangelico (Quid enim praesentius aegra
Mens coquat?) intentum codice pectus alit:
Quodque migraturae superest de tempore noctis,
In Librum infixo lumine, lector obit,
Paullatim Nabathaea Syros aurora revisens,
Formosum croceo vexerat axe diem:
Tunc, quem Nox hostem texit, Lux clara retexit;
NESTORII (virus ter furiale) Librum.
Iuncta (malum!) sanctis charta infandissima chartis,
Appendice pium peste gravabat opus.
Mox Senior; Ferat (inquit) opus quem conditor, ignem!
Sic data sunt meritis scripta nefanda rogis.


page 163

Iusta crisis! dignumque pio Minone tribunal!
Haec eadem similes ventilet urna Libros!
In Lucem veniat, quicumque est scriptor Amicus!
In Flammam, quisquis Virginis Hostis erit!

FOENI-SECTIO. Aperta sunt PRATA: et apparuerunt Herbae virentes: et Collecta sunt FOENA, de Montibus. Proverbiorum Cap. XXVII. Versu XXV.

ELEGIA IV. PRATA, IULII MENSIS PROPRIA: ET OMNIGENO FLORE DECORA.

Argumentum.

OETINGA-VETERE, per urbem MILDORPIANAM, reversus Auctor; Haâgae,


page 164, image: s098

Comitatûs Boiarici, tractum, silvas, atque PRATA demiratur. FLORES campestres, omnium generum (ceu FENI materiam) per singulorum Graeca, Romanave Vocabula; necnon Papiliones, aliaque Insecta pratensia, perstringit.

HAAGAE SITUS.

FAllor? An hic ipse est viridantis frugifer Haagae
Tractus? et Arbusti nobilis uber ager?
Culta, Palatinâ qua gleba siligine pinguis,
Triticeo in domini fercula flore comat?
Hîc, ubi sub nigris procul undique caerulat umbris,
Amphitheatrali silva reducta cyclo:
Silva, Dianaeis olim (siqua ulla) pharetris,
Atque Melampodicis exagitata sonis:
Nunc Albertaeis (quantum prope nulla) Molossis
Persona; fulmineos retibus indit apros.
Principeque induti pavitantes cuspide Cervi,
Maiestate prius quam Ducis ense, cadunt.

ITER, ALAUDA. COLLOQUIUM.

Sed sensim, e primis Querceti collibus, orsi,
Pergimus, en, prinis ad loca plana rotis!
Iam sylvestris ager, mansueti iugere campi,
Sternitur; ac placidâ valle recumbit humus.
Iamque procul dextri se tollit ab aggere clivi,
Deutero-Laureti parva, sed apta, domus.
Quam iuvat, ô comites, Mildorpide fessa quadrigâ,
Fractaque ad alternum pendula membra latus,
Tollere pilenti male gratâ e sede? rotisque
Libera, nativae restituisse viae?
Heus! auriga Pelops! eho! intersiste! pedestres
Ire, iuvat; Celeres siste parumper equos!


page 165

Vah! recte et comes hîc! Descendimus, alite fausto!
Aerio nobis plaudit Alauda trocho.
Cernis, ut in lentos se circinet ardua gyros?
Ut canat? ut iubeat nos quoque, In Alta, sequi!
Aequa mones, cassita! Sequi stat, In Alta monentem:
Hoc ipsum Superis, si petis astra, refer!
Dic; geminos illuc, Alemannide gente, sodales
Tendere: sed, Post te: sed, meliore die.
Felix ille dies! qui nos de pulvere busti,
Phoenicas, superâ finget in Arabia!
Interea, Patienter iter, patientius orbis
Cursemus stadium! limes, Olympus erit.
Tantisper, terras Miremur! et astra Sequamur!
MULTIS, ad caelum est factus, ab orbe, gradus.
Nunc, quoniam soli sub Sole (Lupambule) blando,
Exigimusque diem, conterimusque viam;
Prata per, et (sic ne valeam!) per Thessala plusquam,
Et Cilicum Tempe, divite picta croco:
Florea promamus, pratisque simillima verba:
NAMQUE decent pictum, non nisi picta, locum!

PRATORUM VARII FLORES. (Hos singulatim, sub Operis totius calcem, explicatos, in Syllabo seu Indiculo Vocum, lector reperiet.)

In! quam conspicuo nitet omnis germine campus?
Quam natat undanti molle virore solum?
Quam bene gramineis amicitur compta capillis
Area? quot florum mitra coronat agrum?
Pro minimo, Viror est, et amoenus agrostios horror;
Pro minimo, bulbi, malva, triphylla, thyma.
Herboso pretium cumulat natura tapeti
(Verus enim, Terra est, sic decorata, tapes)
Versicolore vices alternant gramina flore:
Chloridos et varia sindone fulget humus.


page 166, image: s099

Hic (viden') ut radient animato lychnides astro?
Hîc ambubeias ut sua flamma probet?
Hic et luteolâ fulget flavedine caltha:
Hîc et pallidula luce chamaedryades.
Nec scintillanti minus ardet cacabus aura:
Nec minus, auratis crinibus heliopus.
Hos inter, niveo buphthalmi vertice candent;
Et niveae candent lilia fronde comae:
Lilia, quantumvis inculti ruris alumna;
Suave tamen capiti partheniumque bonum.
His, sua narcissi miscent insignia, miscent
Irides, aetherio germina blanda labro.
Hîc vel caerulea cava tintinnabula pendent
Cyclade; florenti vel pelecanus ave.
Parte alia, violas caelesti rustica cultu
Salvia dum simulat; germen utrumque iugat.
His et purpureos amarantus nectit odores;
His se bettonicae Punicus addit honos:
Et, quae multifido dependens stellula filo,
Sanguineo Eoi muricis imbre rubet:
Et, quae densa fibris referunt capitella comatis,
Aut botrum, aut morum; tincta cruore rosae.
Pratenses etiam rosulae de vepribus halant;
Ostrinoque frequens volvulus ore coit.
Hortenses etiam paeonides, atque cruentis
Smilaces assurgunt (pendula planta) nolis.
Adde, chamaemelis chrysanthema iuncta Pelasgis.
Itala: chrysanthos, chrysocomasque Syras.
Adde, coronato rutilantes vertice, nodos;
Quos centumgemino copula flore plicat:
Euphrasiamque, oculis visu succoque salubrem;
Quam prope, gomphaenae est multicoloris apex.

HERBAE, ET FLORES RIVI.

Quin, Rivus quoque (pratorum Vita altera, rivus)
Pinguia transverso prata decusse secat.
Praetereuntis aquas querulo se rore fatentes,
Ad latus, hem! viridi ripa colorat humo:


page 167

Pronaque pytissans inhianti gramine caespes
Stagna, bibit vitreas, atque figurat, aquas.
Intus, aquatilibus nasturcia semper amoena
Asparagis; intus mentha, vel ulva, natant:
Blandior haec oculis; sed naribus aptior illa.
Has prope, pulegii germen agreste sedet:
Atque leontopodis, riparum in margine, planta;
Parva, sed, Immemorem quae vetet esse sui.
Omen Inobliti quia fertur Amoris habere:
Hic quoque Mnemosynes nobile nomen habet.

PRATORUM INSECTA, GRYLLI CANTUS.

SINGULA quid referam, ripaeque et amabilis arvi,
Semina? Tot flores, tu quoque, grylle, canis.
Tu, medio de Sole strepens, vix stridula sero
Vespere, vix ipsâ carmina nocte, premis.
TE, tua vocali trudentem cantica pennâ,
Florilegae cingunt, et venerantur, apes:
Tu, quaecumque vago pervadis pascua plectro;
Pascua, ducto illuc milite, Castra facis.
Nam sua Papilio post te trahit agmina pictus;
Haec lituos sequitur turba superba tuos.
Alatis stant ordinibus: sagulisque nitentes
Pars Tyriis; multos caerula penna vehit.
Pars, picturato distinguit tergora pardo:
Pluribus est albus, sed sine Sole, color.
Nam pueri, minio sparsas venantur, et auro:
Aut, violae tinctas more, sequuntur aves.
Post has, cantharides, viridisque et coccina, serpunt;
Coccina, quae Mariae-Bucula, nomen habet.
Post has, longipedes saliunt, sine lege, locustae:
Et gryllo ducunt admodulante choros.
Tu choreas his, grylle, cies. His tibia longa est;
At tu, tibicen. Sic, puto, grylle, canis;
O, laus Pratorum! O, nullis imitabile succis
Chroma! ô, Divinae linea summa manûs!


page 168, image: s100

Quis te Parrhasius? quis sic animaret Apelles?
Quis Zeuxis, cupidas fallere doctus aves?
Tam varias numquam daret Attica Poecila formas;
Tam varias numquam discolor Iris aquas.
Non Solymaea suum tam culte Gloria regem;
Non Salomoniacam vestit Erythra domum.
Non ipsum (vix certe Ipsum!) revolubile caelum,
Tot radii alternas fertque, refertque, vices.
Aut igitur Caelum, posthac, Campestre vocetur;
Aut hic, Caelestis sit mihi Campus, ager!

ELEGIA V.

Argumentum. Prati, florumque, modo celebratorum, repentina per FENISECAS absectio deploratur. Feni-Sectionis quoque, Siccationis, et Collectionis, hypotyposis adiungitur.

SIc omnis tandem bona Forma fatiscit! Et auri,
Et lapidum species, Indaque gemma perit!
Ipsa etiam Solis, cum vespere, blanda senescit
Gratia; et Hesperiis lux tenebrescit aquis.
Ipsa etiam Caeli, tandem fluet igne venustas;
Ipsa suus caelo detrahet Astra dies.
Aethere Lapsuro, quid, labi cetera, mirer?
Fas est, Summorum fata, minora sequi.
Ille mens, tot cultus heri modo versibus, et tam
Pegaseo large fonte rigatus ager:
Ille mens Zephyri pullus, Zephyritidis ovum,
Flos Florae, ac tenerae Chloridos unus amor;


page 169

Nunc acie ferri Campus cadet. Ecce, remotis
Iam mors e villis, perniciesque, venit!
Sex procul, (an fallor?) barbato robore Septem.
Huc, per aperta ferunt se coryleta, viri.
Et iam iamque magis, post dorsum monte relicta,
Conspicuo vallîs prona furore petunt.
Foeni (nam quo alio tituli velentur honore?)
Carnifices! quos falx, barbaraque harpa, cibat:
Grande quibus foenus, Foenum est; queis dextera sectrix.
Magnum opus, et saevum ferrea Luna lucrum.
Succincti pharetris omnes, et cotibus omnes:
Vagina occultis ad latus undat aquis.
Nam, sua quae cuivis vagina est fagina, falcis
Vulnificas stimulat, cote madente, minas.
Dum loquor; una omnes uno iam prata furore
Ingressi, saevum praemeditantur opus.
Sacrilegas poliunt, praevulso gramine, falces;
Et tessellata cornua rupe acuunt.
Mox, scelus aggressi, diductos varice limo,
Transversaque pedes in statione locant:
Ordineque obliquum longo crudelia lunant
Instrumenta; agili ducta, reducta, manu.
Arva metunt, iugulant flores, vaccinia caedunt,
Lilia decapitant, vettonicasque secant;
Euphrasias sternunt, amarantina germina mactant,
Lychnidas exstinguunt, chrysocomasque necant:
Abrotonum plectunt, chrysanthema Romula truncant.
Decollant calthas, conficiuntque rosas.
Alba ligustra, thymos, libanotidas, irin, anisum,
Cumque tribus tondent mille triphylla comis.
Et verbena perit; cadit Ambrosiana sub ictu
Salvia (Quod scelus est, et, violare Deos)
Quid dicam ulterius? perit et cassitula, si quam
Tardior in glebis cura parentis alit.
Anxia quam mater lugubribus obvolat alis;
Funeraque his laniis in caput atra canit:
Innocuoque suae rorantem sanguine natae,
Harpam, anne Harpyiam, clamet? in ambiguo est.


page 170, image: s101

Crimen inhumanum est, gramen; sed atrocius, ipsas,
Graminis indigenas, perdere falce feras.
Et, cur dico, Feras? Sirenas, frugis alumnas?
O, vestris Siren non canat ulla casis!
Sed strix, et, Stygiis modo noctua missa cavernis,
Ad vestras ululet, voce minante, fores!
Hoc matris votum est, pro funere prolis, alaudae.
VIX matrum, in ventos ira vel omen eunt.
Sed, metus hic vestros (ad nos nihil attinet) artus,
Fenisecae, exsugat! Nunc mea Prata cano.
Quamquam, quid Prati reliquum est? quid restat in arvis?
Campus, qui Fuerat floridus, ille Fuit!
Hoc satis est! Maior verbi est, neque mollibus herbis
Gloria, nec nitidis floribus ulla super.
Nunc bustum est, Paestana fuit quae Troia. Papaver
Quod modo vernabat, triste cadaver adest!
Ver olim, mox herba virens, flos postmodo, tandem
Gramen: ab hoc, stramen fenebre, culmus, acus!
Rustica, post horam, rastris instructa iuventus,
Clamosâ hanc vallem garrulitate petet.
Hic, quam falx multo scripsit modo barbara versu,
Fenea rastrorum linea dente cadet.
Turbatis vertent languentia gramina sulcis;
Et calido frangent terque quaterque die:
Floreaque ut demum testentur mortua Tempe,
Factaque solari torrida busta face:
In Cipporum apices redigent lacrimabile pracum.
Quot tumulos campus, pyramidasque feret?
Quot, per prata, strigae surgent, quasi picta Sepulcra?
Avehet has querulis crastina triga rotis.
Iamque novo stipans fenilia rusticus ervo,
Hac unâ exsaturat multa palata dape.
Sub Foeno, sua cuique suo blanditur orexis:
Persica, sit vitulis, cena; tragema, capris.
Brassica, plebeiis fit equis; bellaria, vaccis;
Fit promulsis ovi; fit melimela, bovi.
Semineci panis muri; satureia locustis;
Pastillus gryllis; Omnia, pigro asino!


page 171

ELEGIA VI. TERRAE QUERELA Ob Graminis perpetuam demessionem: eiusdemque, ad FENI sterilitatem, indignabunda obfirmatio. Scripta in FENI publicâ, per Germaniam, penuriâ, et pratorum calamitate.

MAter Terra, sedens in colle Scamandridos Idae,
Talibus augebat fletibus amnis aquas;
Infelix ego! tam vario, tam divite foetu:
Quem rapit ante suum, falx Palis hirta, diem!
Tot mihi nunc prato pubescunt ubere campi;
Tot florent valles, tot loca cella virent.
Munere foeta meo regio, quae flumina bina
(Ipsa situ medio semper amoena) bibit;
Gramine pendenti ripam praetexit utramque:
Hinc, umbram Euphrates, pabula Tigris, habent,
Sunt uteri nostri, Cilicumque et Thessala Tempe:
ME pariente, suo sit gravis Hybla thymo.
Ex me Cecropius vernatque et spirat Hymettus:
Ex me, pingue Rosam rus Ierichuntis alit.
Thaboris Hermonisque, meus sunt, germina, sucus:
Denique, dic; Quod non gramen, et herba MEA est?
Omnia barbaricâ simul aufert Iulius harpâ
Annuus. ô, Mesis, messis acerba mihi!
Crudeli iugulant aestivi gramina ferro
Fenisecae. caeso lilia caule, iacent,


page 172, image: s102

Meque ipsam (quis sacrilego non palleat auso?)
Ad cani tondent verticis usque fibras.
Maternumque, piae Themidis sine legibus, ardent
Decalvare caput. Squaleo, nuda comis.
Atque ita, quae Mater, tot sum per saecula, Vestra;
Raso Vestalis vertice sio Soror.
Scilicet, hanc seris profiteri cogor in annis
Nunc demum vitam? Fiat! et esto ratum!
Addite, mortales, peplum mihi: tempora vittis
Cingite: et obnuptis os operite genis!
Cum facie ablatâ, Matris quoque demite munus:
Cogite, Vestalî Virginitate frui.
Sic neque me posthac Parientem cernere, vobis;
De vestra detur, nec mihi falce queri.
Dixit. et austero firmavit numine dicta:
Ac certe hic annus graminis orbus erat.
Aut nimiis etenim Tellus fervoribus usta,
Aut Hyadum pluviis postmodo mersa Notis;
Dedignatur adhuc, solito dare pascua Foeno:
Sic neque pax, neque Mars, pabula sueta secat.
Ergo, quod in Terra nusquam est; quaeratur in Astris!
Hinc, superâ DANIEL sidus ab arce, micat.
Ille dabit, Septem durans in tempora, gramen;
Et (foenum in Cornu cui sit utroque,) Bovem.


page 173

ELEGIA VII. NABUCHODONOSOR MAGNUS, FENUM, UT BOS, COMEDENS. Historica.


[Gap desc: illustration]

Huius VIRI (quem NABOLASSOREM, scriptorum vulgus appellat) Tragicam sane Metamorphosin, per gesta suosque annos expensam, reperies, accuratâ veritatis trutinâ, apud Iacobum Salianum, Ecclesiasticorum annalium Tomo V. ab Anno Mundi 3464. Nos tibi, Lector, Synopsin daturi solam;


page 174, image: s103

Diviniorem non potuimus, quam nuda Biblicorum voluminum verba.

Argumentum. DANIELIS Cap. IV. Vers. 25.

Omnia haec, venerunt super Regem NABUCHODONOSOR. Post finem Mensium duodecim, in aula BABYLONIS deambulabat. Responditque REX, et ait; nonne haec est BABYLON, civitas MAGNA? quam ego aedificavi in Domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? Cumque sermo adhuc esset in ore regis: vox de caelo ruit; Tibi dicitur, Nabuchodonosor Rex! Regnum tuum transibit a Te: et ab Hominibus eicient Te: et cum Bestiis, et Feris, erit habitatio tua. FOENUM, QUASI BIS, COMEDES! et SEPTEM TEMPORA mutabuntur supet Te; donec scias, quod dominetur Excelsus in Regno hominum: et, cuicumque voluerit, det illud. EADEM horâ, sermo completus est, super Nabuchodonosor: et ex Hominibus abiectus


page 175

est; et FENUM, UT BOS, COMEDIT: et Rore caeli corpus eius infectum est: donec capilli eius in similitudinem AQUILARUM crescerent: et ungues eius, quasi AVIUM. Igitur, post finem dierum, EGO Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi: et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi.

MUSA, cothurnato paullisper tetrica passu,
Effer suspensos ex Helicone pedes!
Ad tumidam Babylona fides heroidas affer;
Quaque potes, claudi poplitis abde genu:
Esto allis, per nos, Elegia! Tragoedia nobis:
Ac, pro re grandi, grandia verba tona!
REX regum, Aurorae populorum fulmen, et horror
Tethyos occiduae, conchilegaeque Tyri;
Quem Ptolemaeaeae formidavere tiarae;
Cui tot Hyperboreae succubuere mitrae:
Forte Semiramia Magnus Nabolassor ab aula,
Pensile qua caelo tollit hypaethra nemus,
Splendida suppositae despectans moenia molis,
Ructabat tales, e saturo ore, sonos;
NONNE haec est illa, illa potens, Babylonica Troia?
Quam neque Neptunus, nec posuêre Dii?
Ac neque, Nemrodi stirps invictissima, Belus?
Aemula nec, Belo dextra Semiramia?
Sed, Tantam Tantus, firmam fortissimus, urbem,
Caelo aequam eduxi, Iuppiter alter, EGO!
Per NOS metropolis; per nos, est regia mundi:
Per nos, Belaeo verberat astra tholo.
Quod cocto latere est, Syrioque bitumine sôlda;
Ab nostris Thebae hae sic coiêre minis.


page 176, image: s104

Quod mediam secat Euphrates, et ponte maritat;
Tigris, et Euphrates sub mea fraena fluunt.
Quod concursantes, sine noxa, vasta quadrigas
Moenia tramittunt; moenia Nostra, scias!
Quod, plus quam decies octonis pervia portis,
Quod totidem surgunt turribus; auctor Ego!
Quod Babylon, domiti spoliis Orientis, et auro
Dives ovat; Nostri robore Martis ovat!
Quas Belo posuêre aras, quae templa, priores;
Saecula debebunt postera nonne Mihi?
Talia dicentem, et dicturum talia plura,
Vox interrupit, turbinis acta modo;
Decretam, Nabolassor, habe, quam iusta Tonantis
Ira iubet, poenam! Deiciêre loco!
Pelleris solioque simul, simul urbe Tuusque
Qui Nimium fueras; non eris ipse Tuus!
DE caelo quaecumque venit sententia, Fixa est:
Et solido mordet metam adamante suam.
Ilicet, emoti Regem dementia cordis
Efferat: Humani pectoris ordo cadit.
Attonita, a superae manifesto fulmine vocis,
Mens, fumum ac nebulas concipit: icta, furit.
Iam Sibi fit Quadrupes, bipedum ter maximus ille;
Iam se sylvicolam Rex putat esse Bovem.
Iam cidarim (Assyriae regum pro more, bisulcam)
Magnanimae credit Cornua torva ferae.
Cor tumidum, putat esse toros: Os tanta locutum,
Fit tantum, quantum Caspia porta patet.
Collum, torque fluens, illi palearia fiunt:
Sublimes oculi, more Cyclopis, hiant.
Sardonychata manus, sibi tangere sidera visa,
Et digiti fulvi, gemmiferique pedes;
Ungula nunc fiunt, ex unguibus: Et Rex totus,
Fit Sibi Bos totus; sit sibi norma Boum:
Bubalus, atque bison, taurusque boator, et urus,
Efficiunt unum, tot fera monstra, caput.
Et modo concordi populorum voce (nec abs re)
Cognomen Magni qui Nabolassor habet;


page 177

Magnus avo, magnus natalibus, atque magistro
(Quippe magisterium sub Daniele tulit)
Bellator magnus, victor post praelia magnus,
Ingeniique acie magnus, et arte fori;
Heu mihi, tam magnâ, titulorum tam magnorum,
In segete, grandi labe coronat opus!
Desipit, exerrat, stolo fit, fit stultus et amens:
Hôc solo tandem in nomine, Magnus erat!
Quique tot, heu! linguas, quot sceptra et regna, tenebat;
Assyrice doctus, Chaldaiceque loqui;
Parthica cui vocum, cui Meda peritia nota,
Cui non ullus Arabs, non Geta, verba daret;
Quem Pharos esse suum, siquid loqueretur alumnum
Crederet; ac, victae Cyclades, esse suum:
Omnibus ex linguis, reliquarum oblitus, ab Una
Iam Graiâ mou=! mou=! dicere, doctus erat.
Usque adeo Mutire datur; stata verba sonare,
Non datur. O, Rege in Rhetore, grande probrum!
VESTE paludatus Tyriâ, post terga fluente;
Syrmate verrebat versicolore viam.
Calcibus excussit procul indignantibus illam,
Cornigeri Caudam dum putat esse Bovis.
Iamque aulae fugitans (tanta est dementia!) passi,
Pronus quadrupedi, liminis ima subit:
Perque gradus praeceps, regali marmore ductos,
Ad loca, de solio volvitur, aequa solo.
Provolat ardentî, qua fert via publica, cursu;
Currentem sequitur serva caterva Ducem:
At, pedibus multum imparibus. Vix sero prehensum,
Consilio ad sceptrum, blanditisque, vocant.
Sed, famulos putat ille suos, pastoria castra;
Hinc sceptrum, ut baculum, respuit, atque pedum;
Et, quoties ostrina parant obtrudere Regi
Pallia, purpureis aut decorare togis:
Ille rubram Tyrii pestem velaminis, ut Bos,
Vitat; et, ut taurus, muricis odit opus.


page 178, image: s105

ERGO, renitenti (Quid enim, nisi cogere, restat.
Cui frustra suasum est?) vincula, vimque, parant.
Primaque circumdant, Serum de vellere, vincla:
Ille sed in rapidos discutit illa Notos.
Aurea vincla petunt. (neque longe huc quaeritur aurum;
Quas tulit hic torques, hae modo nodus erant.)
Ille sed haec etiam, tamquam male congrua tauro,
Scindit, et e collo non crepitare sinit.
Aurea quo rupit, quo robore, vincula Serum;
Hac ipsâ fertum vi chalybemque, secat.
Dissipat aes solidum (TANTUM valet, alta phrenesis!)
Publicaque, invitis omnibus, arva petit.
Hic venit in, DURAE samosos nomine, campos;
Et, Statuae quondam nobile mole, solum.
Pro Bove nunc agit hic; ubi nuper pro Iove fulsit:
Graminaque hac quaerit, qua modo tura, sibi:
Cuique genu posuêre Duces, et regna; fatiscens
Cursibus atque metu, ponit et ipse genu.
Vellit adoratas, tantus modo Iuppiter, herbas:
Hic videt Idoli flens basin ipse sui;
Atque, e disiecto si quod sibi forte colosso
Prognatum videat; carpere gramen amat.
Hic etiam, quem late orbis metuebat Eous,
Ipse suae vespas, ac timet oestra, cuti.
Tigridis ergo citas, rapido pede, tendit ad undas;
Traicit hîc currens, ocior ipse, vadum.
Hinc abit, ad rigui viridantia prata Niphatae;
Atque avido scandit pascua summa gradu.
Assyrias illic inter silvasque, ferasque,
Montesque, et valles, et nigra tesqua, boat.
Ah! quoties saturis, sed avaro pabula dente
Praeripere intentis, lis fera Bobus erat?
Ah! quoties aliqua Falsissima cornua quercu,
Aut bove, fixurus, vulnera Vera tulit?
Pugnantes etiam, nivea pro coniuge, tauros,
Iuridicis voluit conciliare minis:
SED nil profecit. Qui se non noverat ipsum,
Hunc nemo agnovit. Rex, gregis unus, erat.


page 179

Saepe etiam summi despectans vertice saxi,
Unde Niphataeus sidera pulsat apex;
Terno obeunda die, veteris modo moenia Nini,
Nunc uno aspexit, se Duce, versa die:
Vidit et, (ac, visa, ingemuit) Babylona remotam;
Ah! quam distantem nunc Babylona suam?
Nec tamen ex tota, quantumvis sedibus amplâ,
Urbe placet quidquam, quam vetus aula, Duci.
Et neque tota tamen, Domino placet aula superbo;
Sed tantum, summâ quod viret arce, Nemus.
Pensilibus cuperet sibi prandia semper in hortis;
Prandia, quae vernans suppeditaret olus!
Sed, desideriis citius, quam tangere plantis
Vota, datur. reditum distulit Ira Dei.
Saltibus ac silvis fixus, Rex efferus, haeret:
Pro septo, huic pecudi. Numinis ordo fuit.
Septem aestus illum, totidemque ussere Decembres:
Aetheris innocuam praestitit umbra diem.
Ungula quae visa est, milvinum prodit in unguem:
Et pilus, Arctoi penna sit accipitris.
Fecerat has tumido cristata superbia plumas.
Nunc eat! ac, monstrum se neget esse Ferae!
Sed, VENIAE datur hora reo. Res mira! voraci
Qui non ore novis parcere norat agris:
Mordaci non dente herbis, non gutture verbis;
Huic, poenâ exacta, parcere Numen amat!
Iam Durae campos, iam Tigridis utraque prata,
Iamque Niphataeum carpserat omne iugum:
Iam feni pars una super, regioque, manebat;
Euphraten inter quae viret, atque Tigrin:
Hanc tandem intravit, lato superantibus herbis
(Tanta est Assyrio visque, Venusque, solo!)
Graminis hîc pinguîs turritâ messe sepultus,
Non illinc terras, non speculatur aquas.
Tantum caeruleum, medio de cespite, caelum
Aspicit: Aspecto, QUIS regat astra, subit.
Tunc aperit, damnatque, oculos, minus ante levatos;
Agnoscitque Unum, conciliatque, Deum.


page 180, image: s106

Nec mora! divinis veniunt impulsibus acti,
Chaldaei, aestivo sidere, fenisecae.
Inveniunt, faciuntque, viam: Regemque reducunt:
Restituunt solio hunc subdita regna suo.
SIC falx (nec pudor est) sceptro iam clarior, orbem,
Quem sceptra abstulerant, reddidit una Duci.
Nec Dux ipse negat: Factusque modestior, exul,
Aulae pro foribus tale epigramma notat.
QUISQUIS amas fieri male Bos, imitare Superbos!
Icone non ficta mox eris hirta Fera!
Talem, me tumidum, secit mea Regia; cumque
Urbe sua, regio: Pro Ducis ore, bovem.
Aspiciant alii posthac sua regna toparchae;
Ac titulo quovis regia tecta notent!
Aegyptum et Memphin, Nili de gurgite pinguem,
Rex Pharius, cumeras HORREAQUE Ampla vocet!
Phaeaces sua regna, putent, POMETA, dynastae!
Et sua Paestani, lata ROSETA, Duces!
Iudaei Palmeta crepent! Vinetaque Lesbos!
India sit gemmis tota, MONILI, suis!
Unicuique suum, de fertilitate, tyranno
Nativa placeat nomen! et inde metat!
ME titulis deinceps iuvat inferioribus uti.
Sit STABULUM, Babylon postmodo magna, meum!
Sit. FENILE ingens, (depastum, ac Tigride toto
Exesum) vastae Persidos omne solum!

ELEGIA VIII. STATUA NABUCHODONOSORIS.

Huic iam olim; et nunc denuo stirpitus eversae; succrescit, in Campo DURAE, Foenum.


page 181

Argumentum.

HIC ipse, quem legisti modo, MAGNUS Nabuchodonosor, BABYLONIORUM et ASSYRIAE Monarches; ante Annos aliquot, in campo, quem DURAM appellant, inusitatae magnitudinis Colossum inauratum erexerat. In hoc BELUM, Orientalium populorum IOVEM, Regii Oris imagine figuratum, sic Gentibus sibi subiectis, certo die venerandum proposuerat: ut astu, stolidae superbiae pleno, uno in IDOLO, unaque ingeniculatione, et BELUS adoraretur, et NABUCHODONOSOR, a BELO repraesentatus. Scelestam hanc vanitatem difflavit, VENTUS ille Roris FLANS; qui TRES Palatinos Iuvenes impietatem exsecratos, medias inter Flammas, cum urendi essent, refrigeravit. Tunc enim, in Unius ac VERI NUMINIS professionem REX iurans; atheum utique Deum illum, cum IDOLI forma, disiecit: BASIN (ut sit) reliquit, nihil sacrilegii retinentem. CETERUM, ut Homines sumus, in crescente praesertim blandientis Fortunae Maiestate: NABUCHODONOSOR, Sui ac Veteris resipiscentiae memoriâ deletâ; post annos haud ita


page 182, image: s107

multos, iterum in CAELUM OS SUUM LEVAVIT: et ob hoc, ex Hominum eiectus consortio, Bovisque corde sumpto furiosus, inter DESERTA septennio palatus est. Vix sero tandem, recognito DEO CAELI, menteque sanâ restituta; creditur a Poeta, STATUAE illius sceleratae, (Ne quid etiam radicis ex Impietate primâ superesset) BASIN quoque, et fundamenta revellisse. Divinae certe Paginae verba, in propatulo sunt, Perfectissimae Emendationis testimonium REGI conciliantia.

Igitur post sinem (inquit Historicus Sacer) Dierum, Ego NABUCHODONOSOR, oculos meos ad Caelum levavi: et Altissimo Benedixi; et Viventem in sempiternum, laudavi, et glorificavi: quia potestas eius potestas sempiterna: et Regnum eius in generatione et generatione. * Nunc igitur Ego Nabuchodonosor laudo, et Magnifico, et Glorifico REGEM CAELI: quia Omnia opera eius VERA, et omnes Viae eius Iudicia! et Gradientes in Superbia, potest humiliare.

EN Monarchae, bis Impii, nunc ad Pietatem


page 183

ac religionem reducti, indubitata vestigia! ad quae, ut pervaderet; Excisis Simulacri reliquiis, nullum non LAPIDEM (quod aiunt) MOVIT. SED Nos interim, in viam Regiam, amice LECTOR!

O, factum bene! Tot pedibus modo trita Sabaeis,
Tot Chaldaeorum supplice fracta genu,
Herbida Duraei revirescit gloria campi!
Iamque, vicem sabuli, florea surgit humus:
Hîc, ubi sacrilegi steterant Idola colossi;
Ubere Quinctilis cespite Mensis ovat.
Hîc, ubi terribilî modo fulserat icone Belus,
Regis adoptato Fictilis ore Deus,
Prata thymis undant. multoque, en! ebria tellus
Euphrate, exsudat germen, apumque dapes.
Iam quoque laeta boum tollunt se pabula, Fenum;
Quod circum, gracili crure locusta salit.
Mox etiam, absecto surgent de gramine, cippi;
Et feni, in cortis [Reg: cohortis] funere, pyramides.
Quin, ut nulla super tantae stent rudera labis;
Eruere ad fundum Signa profana, placet.
Quique prius simulacra loco dimorat; in ipsam
Nunc Basin, extrema vi, Nabolassor agit.
SIC, qui Memnoniâ steterat metuendus in Ara,
Creditus Assyrii sidus habere Iovis:
Cui plebs prona genu, sacra tura focosque Tribuni,
Summisere Duces balthea, Rex solium:
Nunc, tot possessa per saecula, sede revulsus:
Hostilem patitur, Rege iubente, manum.
Sustinet et tenerae ludibria saeva Iuventae.
Quis Belum Assyriae iam putet esse DEUM?
Quis putet, esse Virum? Nam, ad ferra robora fractus
Fit limus: limi e fragmine, Pulvis abit.
Pulveris, in nubes, levitas volat. Incipit ergo,
Quo propior Caelo est, hôc minus esse Deus!


page 184, image: s108

OTIA CANICULARIA. Frequens meditatio, Carnis afflictio est. Ecclesiastici XII. Versu XII. Laetare ergo, IUVENIS, in Adolescentia tua! Et in BONO sit Cor tuum! Ecclesiastae XI. Versu IX.


page 185

ELEGIA IX. Adolescentis Filomou/sou ITER In Patriam CANICULARE, Scriptum Nomine IOACHIMI SEXAGENII, Platanophili, Iuven. Cl.


[Gap desc: illustration]

Argumentum.

Borealium regnorum Universitates atque Academiae pleraeque: et illae potissimum, in quibus


page 186, image: s109

Vindemiae vel nullae vel macilentae sunt; Iuvenum Musas atque Studia, per AESTATEM aliquantisper, publico et indicto OTIO, laxare antehac consuevere. Mos ille tenuit es adhuc, quo haec Auctor scribebat, anno Christiano MDCXLI: Fuitque spatium illud plusquam menstruum; et CANICULARIS fere Sideris durationi respondens. SEXAGENIUM porro illum, illustri nunc dignitate Virum, Iuvenem tunc in primis Clarum, (cuius nomine respectuque haec, et sequentes aliquot ELEGIAE conscriptae sunt) prima omnium DILINGA, erudivit Suevica: et, annuis redeunte vicibus IULII calore, in Patriam adrespirandum, dimisit. HIC igitur, cum coaevis, litterarumque consortibus indidem discedens; ACADEMIAE illius (PELICANI insignibus exornatae) necnon Urbis, locorumque circumiacentium LAUDES valedicendo retrectat. Mox, ITINERIS modice delibato progressu, Elegiam in Templi claudit encomio: quod non positu magis situque suo, quam Structoris (Illustrissimi HENRICI, Episcopi Augustani) religiosâ munificentiâ, etiam ad Parnassi Pindique vertices resplendens; NITOREM suum, longe lateque


page 187

praetereuntium Oculis incidentem, neque debuit neque potuit, etiam POSTERORUM memoriae occultare.

NUnc CANIS Icarii Vitatos ordior ignes,
Et data sepositis OTIA blanda Libris.
Sic iubet, assiduo tenuatus Apolline nervus:
Sic, inconnivâ spiritus arte macer.
Parnassi tantisper iter, mutetur in illam,
Quâ non est Iuveni gratior ulla, Viam.
IN Patrios secede lates, Studiosa Iuventus!
GAUDIA da genio, sed Bona sola, tuo.
IAMQUE imus. Sed, ne qua gravet mora tristis euntes;
Omne acidum, Patriae condiat unus amor.
Mutua verborum fallant commercia curas;
Dimidiumque viae, pro pede, lingua voret!
RHEDA vehit pigros: Alacres facundia portat:
Nam plus, quam geminae, vox trahit uncta, rotae.
Mollibus addatur, thematis quoque gratia, verbis!
SIC iam longa dies, longa curulis erit.
Alma mihi, DILINGA, vale! Pelecania Phoebi
Regia; et, IN parvo gloria magna solo!
Quae modicis famam complexa es moenibus amplam;
Quaeque brevi, nomen longius, urbe trahis.
Non ego te posthac, nisi post duo cornua Phoebês,
Inter Castalios, Phoebe, videbo choros.
Non ego turrigeri residens in vertice collis,
Pascam oculos, Istri praetereuntis aquis,
Tu quoque, vive, vire! mea silvula: seu, Paradisi;
Seu, quae Martini de lare nomen habes.
Iuverat haec Ara; volucrum me cantibus, illa:
Haec placita est animis; auribus illa, meis.
Nunc tamen illa iuvat sero; placet altera sero:
IAM sumus in portis, culta Lavinga, tuis.
His ipsis quoque (reiectâ post terga Coronâ
Hospite) digressi, frangimus arva Noti.


page 188, image: s110

Iamque amplum rapide quatiens terit ungula campum:
Iam dextris sensim deviat Ister aquis.
Paulatim silvae lateri, collesque, propinquant;
Quos intra, iaculi more, Sagitta fluit:
Amne Sagitta sonante ferox, et, ponte domari
Impatiens; vernâ cum tumet unda nive.
Vallis ad accessum, viridis de culmine clivi,
Respicimus. Visa est non levis acta via.
More suo, nemorum quae sunt semota, nigrescunt:
Ultima, sub nebulas, caerula silva fugit.
Nulla Lavinga procul superest: latet abdita saltu:
De Dilingano pars nitet una iugo.
Haec quoque, tam vasto vix ipsa notanda recessu;
Templa suum tollant ni MARIANA caput.
Digna patrocinio moles! tituloque potenti!
STRUCTORISQUE sui non minus aequa Mitrae.
Huic aliquis nostrum, Pyliae post vota senectae,
Sic inter superos Templa precatur avos;
Fama tuos, HENRICE, tholos, tua marmora, teque,
In CAELUM (sed, Te sero sequente) vehat!

ELEGIA X. OTIUM NEGOTIOSUM. Epistola Canicularis. I.

Scripta nomine IOACH. SEXAGENII, Iuv. Cl. ad Insignem adolescentem AULUM LINUM, cognomento MELITENSEM, Contubernalem, et Patriae studiorumque consortio ipsi familiarem.


page 189

Argumentum.

Promittit SEXAGENIUS; se, ad LINUM, quotidianis scriptis Elegidiis, tamquam Epistolis Laconicis, OTIUM istud litterarium, Caniculae tempore litterate transmissurum.

LECTORI AUCTOR.

Pro hoc ceterisque pauculis, quae subsequentur, ELEGIDIIS Epistolicis, paucis mihi, ne quid haesites, conveniendus es; priusquam porro gradum in libro promoveas. SEXAGENIUS ille, cuius etiam in proxime superiore Elegia nomen legisti, Iuvenis olim, si quisquam alius, Filo/mousos, numquam is fuit; qui Tempus istud (quod VACATIONUM alii nominant, interrumpendis Cerebri laboribus merito destinatum) arbitraretur profanis penitus, frivolique studiis, atque lusibus comburendum. Ideoque (quod sat ipse scit, sibique gratulatur) saepius in manum, etiam tunc, revocato calamo; sive pedestri per Heliconem ingenio serpebat: sive Heroicorum facinorum equestribus exercitamentis, Historiarum campos persultabat: stylo per


page 190, image: s111

gratas vices alternante. Hôc ille instituto, Epistolica etiam ELEGIDIA, quorum formam hîc et imitationem vides, conscripsit; ne Respirantis OTII ulla particula, cum Temporis dispendio, et gratis, ipsi intercideret. Ad SEXAGENII laudabilem normam, Nos quoque in praesenti (sed Illius prorsus nomine recordationeque) Epistolas has CANICULAREs confinximus: quo tanto minus admirêre; Cur hae sub OTIORUM CANICULARIUM titulo stent collocatae? Eas tu nunc, Amicissime Lector, si placet, Percurrito: si molestum est, Optimâ Missarum mearum veniâ, Praeterîto.

AULE, meae alterius pridem vita altera vitae,
Et lux, Lucinae paene coaeva meae!
(Nam, nisi ter seno, nostros non amplius annos,
Noctivagae cornû vincis et orbe Deae)
Ex quo nos Fabiis sociat lex patria Castris,
Et Pelecanaeae stat labor ille rotae;
Quomodo proterimus septemplicis OTIA Solis?
DIFFLUIT, assiduo Musa remissa situ.
OTIA tunc prosunt, cum parva negotia pungunt;
NEC bene cura vacat, siqua labore caret.
Scribam ego, si pateris; quotiesque effricta soporem
Lumina dispulerint, et nova nata dies:
Tunc nova cum crocea, nascetur EPISTOLA, luce;
Ad te quam madidam perseret Hanno puer.


page 191

Acceptis si forte iuvet, rescribere, nostris;
Rescribe: At breviter! Simus uterque Lacon,
Concordes animis, concordes mollibus annis,
Ac patriâ et studiis, propositoque, pares;
Quaeso, etiam simus Fratres brevitate Lacaena!
Simque tibi Pollux; tu mihi Castor eris.
Nec tamen alternâ redimendos morte paciscor;
Tu potius (nullâ sub vice) Sidus habe!
Caelestisque, din ac semper, sis Salvus! Et istâ
Ne te etiam fraudet charta Salute; VALE!

ELEGIA XI. AMBULATIO MATUTINA. Epistola Canicularis. II.

Argumentum. AULUM Linum idem, qui supra, SEXAGENIUS ad Ambulationem in CANICULARIBUS matutinam, exstimulat. Cunctanti, ante oculos ponit Anicularum, omniumque Superstitiosorum deliria; Ex Cuculi, Vetulae, Leporis, similiumque occursibus, sinistra itinera ominantium.

DUm rubra luciferos ab Eoo Aurora cubili
Emolitur equos; luxque reducta tepet:
Emerito, Line, surge toro! mecumque subactiun
I matutino roscida prata pede.
Hic tibi, ne properes, remoras matercula texet.
Venturique mali stulta Superstitio.
Iam tibi sexcentas finget plebs absona tricas;
Insistatne prior planta Sinistra solum?


page 192, image: s112

An pes Dexterior praeeat? digitone pedestri
Praesaga incurras limina? Terne spuas?
Quin, etiam Egresso, nec iam nigra sata timenti,
Obvius aut olitor suggeret aut molitor:
Clamabitque; Refer, refer, ô Line provide, gressum!
Vicinum Cuculus per nemus omne gemit.
Praeterea; Adversi viden' ut de tramite clivi,
Curva gradum contra, torvaque trudat Anus?
Denique; Non Leporem cernis, transversa meantem?
(Et poterit certe praeteriisse lepus)
TALIA multa canent, et sic deliria claudent;
INCHOAT a Tribus his Sol malus omne malum!
Tu, ne crede malis! risuque timoribus obsta
Lymphatis. Cuculos, oscine voce fuga.
AT Vetulas omnes, Annae transmitte Perennae;
Atque bonas, bene fac ire, malasque male!
Mox canibus Leporem terre, ac sectare: Prehendes.
Sin iaculum effugiat forsitan iste tuum:
Porro urge! Veniet tibi praeda vicaria lucro,
Ille tuus molitor, demonitorque mali.
Hic, quasi Saxum olim, Battusque immobilis; en sit,
Dum Leporem fugitat, grandior Ipse LEPUS!

ELEGIA XII. ITER, et, MULIER VESANA. Epistola Canicularis. III.

Argumentum. Narrat AULO suo SEXAGENIUS, de Itinere a Castris Fabiis, comitante lac. Satyro, Drusomagum versus suscepto: deque nobili, sed importuna, Hospitis uxore.


page 193

TE sine, nec plane sine te tamen, AULE Sodalis,
(Usque-adeo comites nos Amor usque facit!)
Me Satyro per mille vias, salebrasque trahente,
Infracto exegi Milia sena pede.
Orwangae evictis, operoso tramite, silvis;
Ante oculos, ILERAE roscida vallis erat.
Iamque relinquenti collis sera tesqua Lupini,
Mirantique Arces ad latus omne novas;
Hinc Memminga suas monstrabat eburnea turres;
Illinc conspicuas longior Isna domos.
Venimus huc tandem, et fatis divertimus atris:
Hospitis at nomen prodere, caussa vetat.
Unica cena suit: saturo tamen, ante tragema,
Surrexi stomacho. Fercula poscis? Habe:
Fercula (ni fallor) dena, aut quindena, fuerunt:
Omnia pro lubitu. Sed Piper acre dapis.
Coxerat hanc, Uxor Bambae (sic dicitor!) Uxor,
Fumida cui priscis cera superbit avis.
Hanc mihi Bamba hospes, bucca celebrabat utraque:
EST avus huic (inquit) FURIUS, atque pater:
FURIA gens illi proavos dat in ordine centum;
Ac, quae praeterea Bamba crepare solet.
Interea haec, Xanthippa [(printer); sic: Xantippa] mihi trivenefica visa est:
ET certe solidos litigat illa dies.
Saepe quoque in spumas linguam, maledictaque solvit;
Saepe quoque in famulas irruit ungue genas.
Quid loquar? haud potui quidquam gustare canini
Phlegmatis. Abscessi; Bamba, vale! (aio) vale!
Parce, tuae stirpem posthac extollere nuptae!
Quid tua tota aliud FURIA, quam, Furia, est?

ELEGIA XIII. STUDIOSUS, LUSOR et IMPOSTOR. Epistola Canicularis. IV.


page 194, image: s113

Argumentum. Indignatur apud AULUM per epistolam SEXAGENIUS, super quodam Scholastico, profectûs magni in litteris iactatore; sed omnis interim generis Lusibus indulgente.

NOsti illum patriae osorem, turbaeque sodalis,
Nautea cui soli sit genitale solum:
Qui nostrae comes esse viae, Line blande, gravatus,
Icarii simulat taedia victa Canîs.
Nomine pro vero (si vis) dicatur Abollus.
Disce, Quid, haec inter, gnavus Abollus agat?
Hic, cum sit minimae studiorum classis, et artis;
Scamnaque perterebret sessor, aselle, tua:
Cum sit stramineae constans tutela Coronae;
Omegaque extremae semper, et alga, scholae:
Ille tamen plenis animum diffundit habenis;
Ac plus, quam iuvenum tota caterva, VACAT.
Nunc rapida Istraeis imitatur equiria campis;
Nunc ludo orbiculos quadrupedante serit.
Nunc sabulosa pari persultat Olympia passu:
Nunc in distantem fulminat igne scopum.
Gnossiacis quandoque petit nigra puncta sagittis;
Traicit aut agiles trans stata signa pilas.
Saepe volubilibus refluum secat aera discîs:
Saepe Poloniaco pervolat arva ioco.
Denique, quidquid agit, METAS contingere curat;
Hac tactâ, punctum scilicet omne tulit!
Destinat huc omnes, inter media otia, nervos:
Atque iubet Musas, atque valere libros.
Ad patrem interea (mussantem, et multa querentem,
Quod tam lento artes permeet ipse gradu)
Nequiter insultans, scribit; REM cedere belle!
Non procul a META iam Studia esse sua.


page 195

ELEGIA XIV. SCHOLASTICUS AEGER, EX ASSIDUO POTU. Epistola Canicularis. V.

Argumentum.

Narrat AULO LINO idem SEXAGENIUS, de Scholastico quodam, CYATHONE, utrique in studiis Dilinganis notissimo; Grammatico quidem sedulo, et insigni: ceterum Potore longe maximo, aegrotante.

Describuntur horti urbis Lavinganae suburbani, lupuli cerevisialis feraces.

Tangitur autem in hac Epistola Elegiaca, LUPULUS: qui aequivocâ ambiguaque significatione notat, et GRAMMATICUM superiorum temporum non incelebrem: et Legumen illud, acuendae Cerevisiae aptissimum.

SI, pro more, VALES, Recte est! Nos, cetera salvos,
Unus habet, nostro pro CYATHONE; dolor.
Hunc capitis dispungit atrox plerumque gravedo;
Immodicusque coquit tempora lassa vapor.


page 196, image: s114

Quodque malum superat; NON est medicina malorum,
Et responsa, parum mollia, dat Medicus;
Bibliotheca (inquit) Iuveni nocet, et, Nimium esse
Linguarum in studio, Grammaticisque Libris.
Grammaticis prohibere illum, Graiisque, Latinisque!
Hortum culpa gravat, densaque turba, caput.
Lascaris, in Graiis, Gretserus, Gaza, Clenardus,
Atque TrapezuntI pallidus ille labor.
Inter at ausonios, Donatus et Alvarus obsunt,
Et Despauterius, cum Diomede sene.
Sit procul Holthusius! sit Ravenspurgius illi!
Sitque vetus Fabius! sitque Capella novus.
Ultraiectini, dictique a Verre Simones,
Ultra Traiectum, regnaque Verris, eant!
Hos medicus, pluresque vetat. Tamen Unicus illum
Grammaticus, censu de meliore, later.
Huius is Unius tabulis eradere nigris
Si sciret nomen; summus Apollo foret.
Scis bene, quas Tabulas, quod dicam nomen, amice;
Et, si te lateant haec duo; caupo sciet.
Pone Lavinganae stat Eoa suburbia portae,
Conspicuum thyrso frondicomante nemus.
Multa stat in seriem folioso pertica conto,
Pertica adoptivis luxuriosa comis.
Hirta novercali frondescit silvula Baccho;
Ac serpentino repit in alta dolo.
Ementita cavo turget botryone labrusca;
Crescit et in vapidos flebilis uva cados.
Hinc anima, et tota est Cerealis gratia succi,
Hopfenburgiaci sorbile virus agri.
Hoc, quoties summas ederosi vimine rami
Allambet stirpes; signa legumen habet.
Tene erit in medio rabiosa Canicula caelo;
Tunc trahet ad patrios blanda Vacuna Lares.
Hîc igitur morbus Cyathonis sonticus haeret:
NEMPE, Lavingana saepe sub urbe Calet.
Descriptum subit inde nemus; Ceterisque sub uvis,
Frangit zytho aestum, frangit odore caput.


page 197

Nec metris contentus abit: sed saepe metretae
In Cyathonis eunt utriculare caput.
HOC medicus vetet ergo nemus, Cerealia Tempe!
Et Cereris fluidae, tam sine lege, scyphos!
Aut, si Grammatici in culpa sunt; nominet Omnes:
Principiumque mali conferat in LUPULUM!

ELEGIA XV. NIMIA, SUB CANICULAE AESTIBUS, AMBULATIO PERNICIOSA. Epistola Canicularis. VI.

Immodicâ in campis ambulatione confectâ, die postere aeger SEXAGENIUS, conqueritur AULO suo de nimio CURSU et Disputandi orexi, ELTERI Sacerdotis; Viri praestantis, et nomine dignitateque inter Collegas Ecclesiae Fabianae, SENIORIS.

QUod me clara dies, ac iam prope Nona diei,
Sub lodice tenet (scribimus unde tibi)
Ne, quaeso, morbum, Aule, puta! (quamquam hercule, morbus
Quidam est Pigrities) Me tenuêre Pedes.
Defessus iaceo, et toto sum corpore vappa;
QUAE lassum elumbet cura, laborve? rogas,
Qua vitreus laevo diflectit Guntius amne,
Floreque occiduis prata pererrat aquis.
Hîc, ubi disposito salices utrimque sativae
Ordine, longum umbris explicuere nemus;
Cuius ad extremum nunc argentaria lucum
Stat Mola; qua celeri est ascia trita rotâ:
Huc me traxit heri, gelidis ELTERUS ab antris;
Et secum insanam compulit ire viam.


page 198, image: s115

Sed nihil, IRE, suit. Properare, volare, coegit:
Cum simul et Logicis litibus ora daret.
Quid quaeris? Studium in Stadio miserabile traxi;
Nec poteram Iuvenis, syndromos esse SENI.
Non tamen ausus eram, perfrictâ fronte, negare;
Quippe, puer vetulo; Magnificoque minor:
Adde, Sacerdoti plebeius; quique tot inter
Symmystas, SENIOR nomine reque foret.
Consedi tandem, cursu occisissimus: Atque;
Heu me! (inquam) palmam, me quoque teste, rapis!
Ridenti, et flabris inhianti laudis iniquae,
Cum palpo dixi (non tamen absque probro)
Quid tua tam iuvenis sibi vult, Eltere, Senectus?
Alatosne facit vis paradoxa pedes?
Seu trames, seu callis erit, seu semita tandem:
Qualiscumque via est; non erit apta Seni.
Ut sera est annis, sic est pede tarda, Senectus:
SIQUIS cursor erit, non volet esse Senex.
Usque adeo non conveniunt, et Nestor, et Aiax:
In TE tam dispar quomodo forma coit?
Per saliceta salis, veluti per Olympia: Quique
In SENE pes non est; In SENIORE, bis est.

ELEGIA XVI. PISCATORIS FILIUS, COMES DIFFICTUS. Epistola Canicularis. VII.

Argumentum.

Purgat se AULO suo SEXAGENIUS, de Epistolarum interruptâ scriptione, ex Arce Trans-Ilerana; culpâ in fluvium restagnantem traiectâ, Nuntiat deinde, de quodam


page 199

Peregrinae gentis Aulico Boreali: qui, AULO familiarissimus, cum ex Piscatoribus oriundus esset, tamen Cisalpinum se COMITEM, per mendacem iactantiam venditabat (fraude, OTIANTIBUS Scholasticis haud admodum infrequenti.) 'Refert, quam Satyrice istius Nobilitatem Pictor quidam, nomine Agron, exagitaverit; Piscatoriis plerisque Instrumentis, Momico penicillo productis.

IAM mea Luciferis plus cessat epistola denis,
Cessatura aliis forsitan illa decem.
Caussa morae est, Non sane Animus, sed, Nuntius absens:
Avia quem lato dividit amne via.
Namque, Ilerae gravida diffusus origine torrens,
Non pede nos patitur, non, remeare rate.
Hîc ego trans ripam, nitida putris hospes in arce
Demoror: hîc fungor Deucalione novo.
Diluvium summae speculor de culmine turris.
Heîc ego me solum iam superesse reor.
Inferioris enim curis non immoror Aulae.
Nam, Quotaquaeque hîc est Aula sine Invidia?
Invidiam hanc auget, tuus ille, TOPANTA, toparches,
Ille Perillustris, Pontide gente, COMES.
Qui, calamistratis (tamquam e Carthagine) cinnis,
Quique Syenaeo fuscior Aethiope;
Despexit comitesque omnes, Nisosque comatos,
Ac Transalpinae nobilitatis avos.
Quodque nefas maius! COMITIS quoque voce vetusta,
Ac linguâ offensus, Teutoni terra, tuâ:
Ausoniam vocem, atque Italos affectat honores;
Seque salutari, non nisi, CONTE! iubet:


page 200, image: s116

Tamquam Italus, tamquam Tiberino gurgite lotus,
Qui Tiberim numquam vidit et arva Remi:
Alpibus ex ipsis, cui nulla vel eminus usquam
Umbra, vel Italici sumus odoris iit:
Qui neque (quod minimum est) Mataram, de vallibus Oeni,
Attigit: is, CONTES, non COMEs, esse cupit.
Nunc tumor hic, et pus, in apertum prodiit. Ecce,
Nuntius e Quadis, a patre missus, adest.
Iste refert; genus, et, quam longa est, Pontida totam,
Piscatore satam progenitore domum.
Hunc quoque (qui tumidi genitor mendacia gnati
Dispuit) hamatis quaerere lucra dolis:
Squammigeraeque cibos, ac retia ponere genti:
Moldae piscosas evacuare scrobes.
Dum Thraso tantisper rapto ditatur, et astu;
Ac, Batavo raptis Marte, superbit equis.
Huic quidam (ut plebs est mordax hoc Sole,) retecto
Tam madidae suco nobilitatis, Agron,
(Pictor Agron, vatesque simul, cum dente Catulli)
Pinxit acetoso fellea probra stylo.
Pro foribus, tam patriciis, nam nocte silentî,
Aethere sublustrem suppeditante facem,
Duxit Apellaeo clipeata Insignia succo:
Impositus plumae est versicoloris apex.
Deîn, clypei mediis Halieutica symbola campis
Intulit; artifici distribuitque manu.

EPISTOLA PICTORIS LYCAMBEA.

Subscripsit; COMITI, mittit cognata Salutem
Sepia: quam titulis debet ab innumeris.
Salvete, ô, Quadae scutata Insignia nassae!
Salve, ô, patritio tragula iacta vado!
Salve verriculum! salve maculosa sagena!
Salve, perspicuis nobile rete poris!
Fuscina, funda, tridens, fiscellaque, sirpiculique!
Tuque genethliacum, Linea Longa, decus!
Linea, cum calamis, hamisque, et arundine, Salve!
Salve, quae patrias cymbula findis aquas!


page 201

Vos, remi, salvete! (Remus quos, Romaque, nescit)
Spiraque, et, alternâ palmula torta volâ.
Instrumentorum satis est. Ne Lexica texam,
Neu' Piscatorum singula signa canam;
Finio, praecipuo Piscantûm in Stipite. Salve!
Salve tandem, etiam Tu mihi, CONTE, (Comes!)

ELEGIA XVII. CAELESTIS CANICULAE OCCASUS. Epistola Canicularis. VIII. Idem, ad Eundem.

ULtima, de tota tibi mittitur ista Vacunâ,
Scripta Therapnaeis littera curta modis.
OTIA Thespiades claudunt; animumque referri,
Docta Stagiraei sub Senis antra, iubent.
De Me, res salva est; cui, mensis hic unicus, Aevum;
Unaque lux, Annus visa latonis, crat.
Nos sortem magis, AULE, tuam; nitidique, dolemus,
Sideris auratos sic cecidisse dies.
Quippe pharetrigerae feliciter antra Dianae,
Cinxisti assiduo, praedo beate, cane.
Iam lepus est, iam cerva tibi iam damula prênsa;
Nec latratores fugit aprugna tuos.
Nunc tamen hi periêre Ioci! VENATIO cessat:
Flent catuli. CANIS, heu! optimus OCCUBUIT!


page 202, image: s117

SITIS, ET FONTES.

Viator SITIENS, ad FONTEM OS aperiet; et ab Omni AQUA proximâ BIBET. Ecclesiastici XXVI. Capite, Versu XV.

ELEGIA XVIII. ARUNTIUS, VIATOR SITIENS.

Argumentum.

Aruntium Romanum, tanta bibacitatis intemperantia infamavit; ut, Vini deficiente


page 203

potu, Ne Bibendi usum intermitteret, AQUA Ventrem, tamquam utrem, ingurgitaret. Ob quam proinde consuetudinem, etiam HYDROPOTAE nomen invenit; testibus Plutarcho in Parall. c. 39. et Aristide l. 3. Rerum Italicarum. Qualem hunc, Lector, Putes, inter itinera fontibus destituta? qualem febriles inter ardores fuisse? Quem nos idcirco, in hac et sequenti Elegia, sub VIATORIS et FEBRICITANTIS titulis producimus, non iam Romanum illum, nec Pagani Deorum cultûs: sed Teutonem, et Christianarum rerum non ignarum. Nec enim unus credi debet SITITOR fuisse Aruntius; nec secum Insaniam suam omnem bustis intulisse. nam Immoderati Desiderii unicum Nomen et Exemplum, ad Sexcentos hodie successores heredesque transivit.

IN Lyciis Teuto sitiens ARUNTIUS arvis,
Vindelica tardum dum movet Urbe pedem;
Tale fatiscenti meditatur gutture carmen
(Nam Lauri ac Phoebi non alienus erat)
SIDEREI fervet rabies Nemeaea Leonis;
Et coquit insana rus, nemus, arva, face.
Lustra ferae subeunt, umbracula querna volucres,
Antra viatores, frondea tecta greges.


page 204, image: s118

Solus ego (inquit) Agro deprênsus et orbe Lycate,
Exsequor immensam, prata per usta, viam.
Solibus expositus, nullaque levandus ab umbra,
Assor; et, ut foculo membra liquante, fluo.
Heu mihi! Vindelicis felix Augusta theatris!
Totque refrigeriis moenia blanda suis!
Cur ego vos, vestrasque aulas, et opaca reliqui
Atria? cur lucos? arboreumque gelu?
Sed minimum est, iam, Sole premi. Calor exarat ora;
Saevaque, discruciat viscera tosta, Sitis.
DULCE quidem Sitis ipsa malum! modo mitius urat;
Sitque propinqua suo (Fons) medicina malo.
AT mihi, quam procul est, Superi? quam devia lympha?
Post tria cursa viae milia, curro tria:
Et currenda viae tria milia tertia restant,
(Tam grave ni mendax nausea fingat iter)
Donec ad optatos veniam, mea littora, Fontes:
Quos ego nunc tantum dentio, non, habeo.
Atque utinam, dentire etiam, concederet ardor!
Ne possim hoc ipsum; sicca saliva facit.
Arida viscoso luctantur glutine labra:
Tardius hinc, quam de pumice, sucus eat.
Nec, dedignanti superest, sputare, facultas;
Ut, quae displiceant, Respuere illa queam.
Ergo; quod abscissum est usu; sit in exule voto!
Tracteturque animo, quod nequit ore trahi.
Sit desiderium, quod debuit esse voluptas!
Et, quae non bibitur, fingitor unda bibi!
Sit laticis tantisper amor, dum deficit humor!
Sed tu venam aperi, Delphica MUSA, tuam!
Pegasei mihi si puteal patefeceris antri;
Iam, mille in situlas effluet una Sitis.


page 205

ELEGIA XIX. ARUNTII SITIENTIS, IN FEBRI, PA/QOS

.

Argumentum.

ARUNTII HYDROPOTAE, (si legisti) iam proxime meminimus. Eundem puta et hîc recurrere, non iam VIATOREM, sed FEBRIENTEM. Hic Teuto iam. et Christianus, ex verbis Psalmi 41. Quemadmodum desiderat Cervus ad fontes aquarum, sive Somnians, sive (quod eodem paene recidit) Insaniente in Potum vigiliâ Fontes Imaginans; anhelat ad omne Undarum genus, Cervinâ plusquam orexi. nominatim autem ad Puteos Fontesque sibi notiores atque gelidiores, Dilinganum Summoenianum, Campidonensem, Ratisponensem ad Carthusiam, Andecensem, ac quattuor Augustanos. Transilit deinde votis suis, SITIENTIUM affectu genuino, ad Celebriores, tam e Profanis quam Biblicis monumentis sibi compertos Fontes: donec UNO potiatur.

Hîc nolim, ulla te, lector, hyperbola (in


page 206, image: s119

poesi praesertim) offendat: tametsi appetita Flumina integra Oceanosque deprehendas. Quod enim Philoxenus ille, Gnathoque Siculus in esculentis optabant; hoc in poculento quovis, etiam AQUATICO, impense SITIENTES expetunt: quorum in numero quidam MELANTHIUS, sibi Gruis optabat Collum, quo diutius Bibendi voluptatem sentiret; ut Clearchus auctor est apud Caelium Rhodig. l. 13. c. 25. Et ego Omnes vere FEBRIENTES, et in febri Aquarum orexi tortos, interrogo; Num illorum tunc vota desideriaque, etiam Omnes in unam congesti Concham Fontes explevissent? Negabunt certe; si de AFFECTU SITIENTIS quaestio sit, qui tunc esse consuevit Insatiabilis. Hîc tu tamen dices mihi; Quid haec tam barbara Sitis, ad civiliores DELICIAS? Interroganti respondeo; Certe quidem, si verum inquirimus, mi Lector: Inexpertis, et semper liquore Saturis, NIHIL! Expertis autem aliquando, et veteres Febres retractantibus, ad materiam PLURIMUM facit, Immaniter SITIVISSE. Habet enim, Praeteriti Doloris secura recordatio, Delectationem! inquit ad L. Luceium M. Cicero Famil. epist. l. 5.


page 207

I. UNDARUM desiderium, generatim.

QUALIS, in Aegiochae nemorosis vallibus Idae,
Saucius a Triviae CERVUS arundinibus;
Currit, et ex ipso stillantia vulnera cursu,
Hinc furiat plagis; asperat inde Siti.
Tunc Iovis ille petit nutrices Naiados undas;
Aut Electraei clara fluenta vadi:
Aut in Boebaea marcentia labra palude,
Aut quovis Cretae tingere gurgite, hiat.
TALIS ego, heu; ego! Nunc, Calidae tot spicula Febris
Passus, et, exhausto torridus ore, suro.
Verba quid inquiro, rabidum quibus eloquar aestum?
Non habeo, nec quo, nec quid et unde, loquar.
Verba SITIS simul, ac linguam, sorbetque, ligatque;
Quid, nisi rem siccam, siccior ipse, querar?
Nec tamen Ipse queror; cui iam nil vena reliquit
Arida. AB AFFECTU tota poesis eat!
Tu loquere, Assectus! tu scribe! Disertior una
Intus orexis erit; quam, sora mille foris.
QUIS mihi, quis nunc det, quidquid potabile totus
Europae atque Asiae tractus, et Afer, habent?
Quis nostro infundat, sine fundo et fine, palato,
Quidquid ubique fluit, quidquid ubique madet?
Rores, exhydrias, nebulas, cum nubibus imbres,
Cisternas, fontes, irrigua antra, vada?
Rivos, torrentes, amnes, fluviosque, lacusque,
Stagnaque, et Euripos, et maris omne fretum?
Denique, quidquid erit laticis; modo frigore vivum:
(Namque Chines non sum; frigida Teuto bibam!)
Omnia collectim nostram properentur in alvum!
Ipsos Occani glutiat illa sinus.
Sed, quid in Oceani delirus nomine pecco?
Nolo salum! PURO est rore domanda Sitis.
Nunc volo, non thermas, non tinctas sulpure Baias,
Nec Cereris liquidae propudiosa vitra;


page 208, image: s120

Ac neque Cecropii mellitum nectar Hymetti;
Ac neque Campano pressa Falerna pede:
Tantum, ô tantum aliquis Fontanam porgite [Reg: porrgite] lympha?
Quae speculum superet luce, geluque nivem!

II. Expetuntur FONTES nonnulli GERMANIAE: et ex Augustanis, Fons MERCURII; Fons AUGUSTI Caesaris; Fons HERCULIS, ac Trium Gratiarum.

O, mihi dilecti, quos nunc memor ardeo, rores!
O, tot diversis roscida, Naias, aquis!
Quid vidisse iuvat, si non licet uda bibisse
Antra, tot irriguis blanda refrigeriis?
Nunc ego te recolo, laticis spelunca beati,
Quam Dilingana Nympha sub arce gelat.
Nunc ego te repeto, scatebrae cava mandra beatae,
Algoiâ Hildgardis quam dat in urbe, bibi:
Et te, parve quidem, sed ob hoc gelidissime crater,
Exciso crater limpide de scopulo;
Quem iuxta Tiberina Puer pomoeria VITUS,
De laribus sacris, in sacra prata vomit.
TE quoque (quid iam non cogor meminisse?) recordor,
Monte sub Andecio qui sine labe scates:
Qui geris Ungaridos de nomine nomen Elisae;
Et, Dominae exemplo, largior usque, fluis.
Vos quoque, Vindelicae liquidissima gloria gentis,
Tres Fontes, totidem Praxitelaea freta!
Vos ego, sed pronus, sed ter veneratus, adoro!
Quis dabit, ut tantae sitis in ores Sitîs?
Tu primum, quem magnifico Cyllenius aere
Conspicuus, parvo vinctus Erote, premit.
SED magis Augusti me Caesaris illicit ingens,
Nec, nisi sub tanto concha caduca Duce!


page 209

Cuius in extremo recubans Pandora iocosa
Margine, custodit, quas dare debet, opes.
Et circum divi, aut divûm medioxima turba;
Aere quidem sicco, nec tamen imbris egens.
E regione, recens pulchro stat CURIA fastu;
Quam Ratione aliis. tam Statione, prior.
hanc videt; innumerisque tubo rorante per auras
Saltibus, exsultat ductilis aere liquor:
Suspiciensque oculo Capitolia Rhetica fixo,
Admirabundis arcubus astra ferit.
Ex hoc, quaeso, mihi date Fonte! Quid, invida, prodest,
Si multa in nullo gutture gutta fluas?
Quod mihi si tribuas unum siphonis hiatum,
Auguste, e cannis, rector aquose, tuis;
A te, marmoribusque tuis, nova marmora quaerens;
Ad Bacchi, celeri calce migrabo, forum.
Tertius hîc Fons est, umbratus ab Herculis Hydrâ:
Tres, infra hanc, Charites otia magna gerunt.
Prima capillitium, madidam premit altera vestem:
Ultima, collecto perluit imbre genu.
Inde bibam, gratesque feram tibi, Caesar: eritque,
Tres supra Charites, GRATIA, quarta Charis.

III. Sitiuntur a Febriente FONTES Saeculorum veterum; Siculus, Ammonis Iovis, DARII Persarum Regis; et Biblici notiores.

SED (video) Nihil optatis, nihil exprimo votis:
Nec, nisi mentitis lactor imaginibus.
Ergo valete, valete omnes mihi cominus undae!
TRANS mare vota procul, traiciamque sitim.
NEC refert, quod et hinc prece sum rediturus inani:
Iam scio; Quod procul est, Praeteriisse bonum.


page 210, image: s121

Interea, Quaedam est, etiam VOLUISSE, voluptas:
Et desiderii, Fingere, grande lucrum.
Huc ades, ô, Siculam tacitis Arethusa latebris,
Urinatrici quae Thetin arte subis,
Et tu, quae medii Libyco sub sidere Phoebi,
Frigidior Scythico lympha rigore natas;
Cornigeri quondam AMMONIS tumor udus, et humor;
At nunc pollubrum, colliquiaeque [Reg: colliciaeque] IOVIS!
Nec galeam, rex Persa, tuam; neque pocula damnem,
Pocula supremae sola relicta preci:
Dum, Bessaea tibi post vulnera, Graius aquosam
Miles, in hostili casside, portat opem.
Cum tu deficiens, hausta genialiter undâ;
NUNC SAT (dixisti) viximus! EBIBIMUS!
Quis vetet, et sacros me sollicitare canales?
Biblica fortassis sopiet urna malum.
Da mihi, quem dederas querulis Ierichuntis alumnis,
Dulcem, Elisaee, salem! dulcius inde vadum!
Da mihi, quae dederas Thesbitae flumina vati,
O tu, seu Genius, seu mage Numen, eras!
Da mihi, quo solita es, Iuditha pudica, liquore
Casta Bethuliaco tingere membra specu!
Da mihi, quaesitum mortis discrimine rorem,
Quem pluvio servas, fortis Ephrata, lacu;
Cisternae gelidos, ad moenia Davidis, imbres!
Quem rex effudit, sit meus ille latex!
Admoneor quoque Viventum Salomonis aquarum:
Mandibulae admoneor; Dux Manuaee, tuae.
Iam subeunt menti Hebraeis indulta querelis,
Ex Orebaea flumina iussa petrâ.
Iam subit et, steriles Arabum qui humectat arenas,
Sparsus Elimaea fons duodenus humo:
Quem circum. decies-septenis consita truncis,
Fertilibus turget pendula Palma comis.
Fons Agaris quoque, fons (optem) meus esto Rebeccae!
Ille. Palaestinis notior, iste Syris.


page 211

IV. ARUNTIUS, vi imaginationis vehementi, fingit sibi, praeter spem tandem Inventum FONTEM: Invento gaudet, ac fruitur. In eius Laudes ac descriptionem effunditur.

HAEC ego dum voveo, mentemque cupidine pasco;
Inscia adhuc, veras, en, bibit auris aquas!
Lympha, sub adverso (quantum puto) murmurat antro;
Hospite quod quercu silva propinqua fovet.
Intrabo! experiar! NULLA est via longa, volenti:
Ac, FALLI, post tot vota caduca, parum est.
Hem! NON semper Amans frustra sibi somnia fingit!
Certe, ego quod sonitum sum ratus, unda suit.
Quaeque fuit, nunc unda fluit; de margine quercûs,
Fonticulus liquidis in mea labra viis.
Fonticulus, nive frigidior, subtilior Aurâ,
Splendidior vitro, Syrte volubilior:
Nam, spumas ciet, ac nitidis exsultat arenis;
Sic tamen, ut nulla guttura faece lutet.
Hîc sabulum numerare licet, numerare lapillos;
Hîc licet, herboso ponere membra toro:
Hîc bibere, ac, vasti crateris amystide, mensas
Vincere Threicias, Teutonicasque, datur.
Huc ergo a Superis, nemorumque ab numine, ducti,
Plusquam Cervino venimus, ecce, pede!
More ferae, Sitii; sitientis more, Cucurri;
Currentisne bibam more, vel ore, ferae?
Non ita! Sic Nilum cursu canis hauriat! At me,
Me mora, me requies, me sapor ipse iuvet.
Denique; Si vere Sitio, verissimus haustor,
Utar Praesenti: nec properabo frui.
QUID mihi praeteriti prodest consumpta rapina?
Nempe; BIBISSE, nihil dat mihi, sed, BIBERE!


page 212, image: s122

ELEGIA XX. Historica. AMMIANI MARCELLINI SITIS, et, FONS.

Argumentum.

IN SITI, quantumvis extremâ, hauriendique difficultate, NUMQUAM desperandum; exemplo docet AMMIANI MARCELLINI, Scriptoris inter Augustaeos historicos notissimi. Cuius verba tibi, Lector, fidemque gestorum, ac totum illum mire indagatum, miriusque attractum FONTEM, ex ipso fonte, (AMMIANO) repraesentamus.

Libro Historiarum XIX. circa medium.

ACCITIS igitur, regis imperio, praedatoribus universis, strictoque comminus ferro: cum sanguis utrobique immensis caedibus funderetur; repletae sunt corporibus fossae, latiorque via inde pandebatur: et concursu copiarum ardentium civitate oppletâ; cum omnis defendendi


page 213

vel fugiendi spes esset abscissa: pecorum ritu, armati et imbelles, sine sexus discrimine, truncabantur. Itaque, vesperâ tenebrante; quum adhuc, licet iniquâ reluctante fortunâ, multitudo nostrorum manu consertâ distringeretur: in abstrusa quadam parte oppidi, cum DUOBUS aliis, latens obscurae noctis praesidio, posticâ, per quam nihil servabatur, evado: et squalentum peritiâ locorum, comitumque adiutus celeritate, ad Decimum lapidem tandem perveni. in qua statione lenius recreati, cum ire protinus pergeremus, et incedendi nimietate iam superarer (ut insuetus Ingenuus) offendi dirum aspectu, sed, fatigato mihi lassitudine gravî, levamen impendio tempestivum. Fugaci equo nudo, et infreni, calonum quidam sedens; ne labi posset, ex more habenam, quâ ductabatur, sinistrâ manu arctius illigavit: moxque decussus, vinculi nodum abrumpere nequiens, per avia saltusque membratim discerptus, iumentum exhaustum cursu, pondere cadaveris detinebar: cuius dorsualis comprehensi servitio usus, in tempore; cum


page 214, image: s123

iisdem sociis, ad Fontes Sulpureos Aquarum, suapte natura calentium, aegre perveni. Et, quia per aestum, aridâ SITI reptantes, aquam diu quaeritando, profundum pone vidimus puteum: et neque descendendi * prae altitudine, nec restium aderat copia: necessitate docente postremâ, indumenta linea, quibus tegebamur, in oblongos discidimus pannulos: unde, explicato fune ingenti, centonem, quem sub galea ferebat unus e nostris, ultimae aptavimus summitati: qui per funem coniectus, aquasque hauriens, ad peniculi modum; facile SITIM, qua hauriebamur, exstinxit. Unde citi serebamur ad flumen Euphraten, ulteriorem ripam petituri.

Ista Marcellinus, Stylo Militaris et amphibii Scriptoris subferreo: sed rei tamen gestae testimonio au)tofw/nw|.

TU, cui dira vadi coquit intestina cupido,
Nec cito despera! nec cito rapta bibe!
Persica languentem sub proelia Marcellinum,
Semineci abstulerat devius error equo:
Ber iuga, per valles, inaquosaque rupis aprica,
Et victum, et profugum, stravit et ipsa Sitis.


page 215

Nec fortuna tamen vitam despexit hiantem.
Insperata cavâ valle reluxit aqua.
Clarum erat, ex imma puteum proserpere caute;
Depressum quamvis, Tartareoque situ.
Adde, quod et tanti Facilis descensus Averni
Nec foret ab genio, nec foret arte Loci.
Non via per tristes, non semita prona salebras,
Non per praecipites machina fabra petras.
Ac, neque per funem labi, dat funis egestas;
Ut dici, AD RESTIM res REDIISSE, queat.
Heu! quid agat? Pereatne ruens, ne lympha periret?
Ac modicum toto sanguine flumen emat?
SUGGERIT auxilium sors Desperata: Repensque
Ingenium Miseris pro Iove saepe suit.
Ecce, profunda oculis, tactuque profundior, infra
Horret inaccesso tetra vorago specu!
In minimas Ductor, longo sed segmine, telas,
Carbasinam scindit synthesin, atque togam.
Quod dux, hoc comites faciunt. Fit fascia longa:
Peniculi prima fronte ligatur apex.
Laneus aptatur capiti, ceu spongia, fungus,
Furtivas tacite combibiturus aquas.
Sic, procul infernis demissa lacinia rivis,
Traduce semianimos gurgite fovit heros.
Hydria, pannus erat: Funis fontanus, amictus.
SIC, minima e FILI, vita pependit, ope.

ELEGIA XXI.

Argumentum.

Modum POTUI statuendum; etiam inter MENSAS: propositis, quae terreant, Exemplis MACEDONUM, Alexandri MAGNI, et EPULONIS Evangelici.


page 216, image: s124

CRede, Aliquas semper Sitienti profore Nymphas;
Et, faciles bibulis Naiadas esse Deas.
AT, simul attigeris liquidi compendia voti,
Plenaque sub fauces fluxerit urna tuas:
Ne nimium indulge! NOCET indulgentia pronis:
UT Sopor, ac Vinum; sic petit Unda modum.
Inice frena gulae; quae, si nullo aere paratur,
Non tamen et nullo saepe luenda malo est.
Quaere; quid Emathii Mavortia castra tyranni,
Viribus, atque viris, et vacuarit equis?
Invenies, post longa stati ieiunia potûs,
Fluminis immodicos his nocuisse lacus.
Invenies, Oxi nimis haustis amnibus haustos,
Sicca quibus Libyci parsit arena Iovis.
Ipse Philippiades, cur sit, si forte requiras,
Triste Semiramii funus et urna rogi?
Non iacet a Bessi, non stratus acinace Pori;
Sed iacet a pateris, barbare Bacche, tuis.
Hoc quoque (ne divina absint exempla) monebo:
In Mensis etiam NE QUID, amice, NIMIS!
Parce supervacuo: numeroque et mole coerce
Pocula. FRUGALI mensa triente nater.
Nosti illum, nosti, Solymaeae gentis alumnum,
Murice quem Sidon vestiit, arte Tyros?
Sindona cui gracilem, Serum colus, Indaque, nevit?
Cui vix in numero daps Saliaris erat?
Nam stata, Pontificum superabant fercula Fastos;
Sabbata regales septiduana focos.
Aurea quid memorem, peregrinis clara pyropis,
Cymbia? quid, Graeco spumea vasa mero?
Ille quidem, sine sine bibit, sine sine voravit:
Nunc famet infelix, et, sine sine, Sitit.
Quam cuperet, tenuisse modum? flammisque futuris,
Seposuisse Unum, de modo Mille, scyphum?
Et, quid dico, scyphum? Guttam miser (ah miser!) unam,
Et petit ex Undis. et Digitale vadum.
Interea, non Gutta datur, non Unda, nec Una!
Ac, quae de Lacrimis stilla sit, Igne perit.


page 217

ELEGIA XXII. FONS LAVINGANUS. In quo depictus CHRISTUS, cum Muliere ex Urbe SICHAR, Samaritanâ.

Argumentum.

Litterarum studiosos Iuvenes, ad FONTEM hunc, pro moenibus per Aestatem bibere solitos, adhortatur; ut VINA fontanis lymphis attemperent, commodioris Studii gratiâ.

Hîc, ubi declivi submittitur aggere lucus,
Quaque suburbani deficit hortus agri,
Unde, Lavinganis post tergum turribus actis,
Ad Pelecanaeas est via recta Deas:
Colle sub umbroso, dextro qui lambitur Istro.
Stat specus, artifici concamerata manu.
Intus aquae, vivi de marmoris ore cadentes:
Hîc sedet, hîc soles gens Studiosa fugit.
Huc quoque saepe aliquis vapido Canis aethere marcens,
Massica vicinâ mandat ab urbe vehi.
Fornice sub gelido sic astra situmque relaxat.
FONTE tamen modico frangite vina, cohors!
VINA caput, sed MISTA, iuvant; acuuntque Thaliam:
PRoRITATA meri numine, vena venit
Temperet unda botros! refugasque, et rore modesto
Lene reluctantes, Bacchus adoptet aquas.
Tunc canet. Et carmen sontis Pictura ministrat,
(Assessor Christus, Sichariasque nurus.)
Bacchus abito! Canat potius cito Sobria Musa.
SUSPECTAE est fidei POTOR, et Alta LOQUENS.


page 218, image: s125

ELEGIA XXIII. Historico-Dialogica.


[Gap desc: illustration]

Argumentum.

Est CHRISTI, cum SAMARITIDE, Colloquium, (Ioannis Capite IV.) cuius divina Historiae verba particulatim apponemus. HANC porro SAMARITANAM, Menologium Graecorum et Latinorum quorundam Martyrologia (apud Cornelium a LAPIDE, in IV. Ioannis, Versu 29.) PHOTINAM nominant; et MARTYREM asserunt, cum


page 219

Filiis DUOBUS, et Quinque SORORIBUS. Quibus omnibus, primam, ad Beatam mortem vitamque, viam praeivit, negotiosa CHRISTI, supra FONTEM Sicharaeum, QUIES.

Nos, huius Historiae su/sthma sic fecimus ELEGIACUM; ut tamen in eodem (eademque operâ) DRAMATI quoque et Actiunculae

THEATRICAE locum relinqueremus; siquis hunc ei Dare vellet.

CHRISTUS. Reliquit IESUS Iudaeam, et abiit iterum in GALILAEAM. Oportebat autem eum transire per SAMARIAM. Venit ergo in civitatem SAMARIAE, quae dicitur SICHAR; iuxta praedium, quod dedit IACOB Ioseph, filio suo. Erat autem ibi FONS Iacob. IESUS ergo, fatigatus ex itinere, sedebat SIC, supra fontem. Hora autem erat quasi SEXTA. Cap. 4. Versu 2. IPSE LOQUITUR.

A Solymis, Galilaea petens nutricia Tempe,
Plana per, et valles, ac iuga montis, co:
Nudipedique terens gressu Samaritida terram,
Languida succiduo vix traho membra genû.
SIC Animae, sic nempe Salus quaerenda meorum est!
ARDUA quaerentem, semita dura decet.


page 220, image: s126

IRREQUIETO emitur requies Aeterna labore.
Lassari exiguum est, cui mora longa, mori, est.
Nec tamen est spernenda Quies, occasio lucri:
Vicinâ lucrum non leve ab urbe patet.
Adde; quod exiguam suadent, etiam astra, quietem;
Iam medium caeli Sol init altus iter.
Iam minimas spargit radius rectissimus umbras;
Sextaque sumendae volvitur hora dapi.
Discipuli mercanda parant stipe pabula vili,
Sub cinerum tepidis hordea pista focis.
Hic quoque (quae summi est genitoris gratia!) Fons est;
Limpidaque, Isacidae facta, vorago, manu.
Nec procul hinc, luco blandum viridante, renident
Praedia, palmiferum transpiciuntque nemus;
Praedia, quae casto parapherna exsortia gnato
Seposuit moriens, augure voce, parens.
EN, tot ab arboribus, villaeque comantibus umbris.
Vocula tot volucrum mille nec Una sonat!
Scilicet, indicit pausam sudantibus aptam,
Et ratio Nobis; et calor ipse Feris!
Ergo quiescamus. SIC sic, in margine sontis,
Composito graviter crure, Sedere iuvat!
SIC et sic, plicuisse togam; Sic pallia, fas est:
SIC, fultum digitis, applicuisse caput.
NON solas decorat veneranda modestia Mentes;
Corporeos etiam perpolit illa situs.
Ecce! per adversos infert se Femina colles!
Femina Sicharii foeda colona soli!
Fictilis elumbes scapulas, et colla, fatigat
Hydria. Plus scelerum hanc sed grave pressat onus.
Currit: ut asportet loturas guttura lymphas.
Sed, maculas Animi qui lavet humor, ubi est?

SAMARITANA. (Venit MULIER, de SAMARIA, haurire aquam. Vers. 7.)


page 221

RES misera, est Mulier! Tamen illa miserrima, siqua
Et Vidua est mulier cinctaque prole Parens.
Sunt septena mihi, sed plane pondera terrae,
Pignora, non ulli nata vel apta spei.
Haec neque parva sinit curis famularibus aetas,
Nec ruditas ullis invigilare lucris.
Ergo, in me solam domus omnis, et omne recumbis
Nutrimentorum pondus, et iste labor.
Heu me! Quod minimum est, et quod teneraeque catellae,
Atque animatus heri Passer, anasque potest
Nondum etiam per se, sine me, mea pignora possunt
Potare, et potum ferre, referre domum.
Quod nequeunt igitur Pueri, gens parvula; Mater,
Cogitur; ut, pastos ubere, pascat aquis:
Bisque suburbanam hanc, uno sub sole, scatebram,
Vexo die medio, vexo cadente die.
Sic lux tota perit cursu, perit hora labore:
Conficitur curis vita, iuventa fugâ.
Nox tantum superest, quae robora fracta reponat;
Languida quae placido membra sopore levet.
Hei mihi! Non ipsas possum requiescere Noctes,
Absque probro! QUID non suadet Egenus Amor?
Corpore quos genui de corpore pascere cogor.
Sed bene! sub tacita quod queror ista rosa.
Quod tacite gerimus, tacito quoque dente premamus!
SUB lodice rea rutius Acta latent.
Ille scit, ille meos solus sibi musset amores,
Istos qui pretio fecit et aere Suos.
Paullatim ad puteum feliciter, hydria nostra,
Venimus. Ad puteum te mora, meque, manet.
Hic requiem tibi do requiem mihi cede vicissim.
Hic Vir Iudaeus (veste probante) sedet!
Nescio, quid taciti mihi mens praesagiat, et Vir.
Qui vel vultu ipso nil, nisi grande, sonat.
Vox igitur quantumque porest mens ipsa, quiescat!
Solaque quod debet, dextera tractet opus!
Prona sub abstrusum demittitor Amphora rivum!
Descendat Vacua! et Plena revortat aquis!


page 222, image: s127

CHRISTUS. DICIT ei IESUS; Da mihi bibere! Discipuli enim eius, abierant in civitatem; ut cibos emerent. Versu 7. et 8.

Cum medius coquat arva dies, coquat arida fessi
Guttura; et exsuca torreat ora sitî:
Quod facis, ô mulier, cito fac! hominique calenti,
Quaeso, frui situlae da quoque rore tuae!

SAMARITANA. DICIT ergo ei MULIER illa Samaritana; Quomodo tu, IUDAEUS cum sis, Bibere A ME, poscis; quae sum MULIER SAMARITANA? Non enim coutuntur IUDAEI SAMARITANIS. Versu 9.

Non equidem! (tantisper opus suspendat aquandi,
Lex respondendi!) Non tibi vota negem:
Nec laticum cupidis, solacia Publica, labris
Invideam! Sed tu Quis, rogo, Quamve, rogas?
Scilicet, indigenam externus, Samaritin Hebraeus;
Stirps Iudae, Ephramiam; sacraque sacrilegam.
(Hoc equidem superi nolint! sed vox ea vestra est;
Haereticum vobis Schisma, luesque, sumus.)
ERGO, Quid e dextra poscis sacra dona profanâ?
Quomodo Iudaeo det Samaritis aquam?
Quantum flamma fugit fluvios, et flumina flammam;
Tantum Sichariam sanguis Hebraeus opem.
Quin; si conflueret Samaritae sanguis Hebraeus;
Mox refluam peteret rivus uterque viam!


page 223

CHRISTUS. Respondit IESUS, et dixit ei; Si scires donum DEI, et, QUIS est, qui dicit tibi, DA MIHI BIBERE; tu forsitan petîsses ab eo: Et dedisset tibi Aquam VIVAM. Versu 10.

UNDAS ergo negas? Sed nempe, ignara Rogantis:
Hinc IGNORATI nulla cupido boni est.
Optarem, nosses! Bene quam tibi sidera vellent?
In te munifico, sidera, prompta sinu!
Optarem, scires! et QUIS te posceret undas,
Et, quam dignanti posceret ore, tuas?
Quae laticum illorum (quibus ipse latenter abundat)
Et vis, et Charis est, illiciumque potens;
Iam non audires; sed SIC prior ipsa rogares;
DA, cum fonte mihi divite, fontis aquas!
Accideres nostris mendico poplite plantis;
Ambiresque novum supplice voce vadum.
Nec tibi difficilis, vel inexorabilis, essem,
Fundere de vivo flumina clara lacu.
Illa scaturirent: Illa (exsiliente sub auras
Rore) cito peterent Sidera celsa tubo.

SAMARITANA. DICIT ei mulier; DOMINE, neque in quo haurias, habes: et puteus Altus est. Unde ergo habes AQUAM VIVAM? Numquid tu maiores patre nostro IACOB? qui dedit nobis puteum? et Ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius. Versu 11. et 12.


page 224, image: s128

DA veniam tetricae (VIR suspiciende) repulsae;
Et sine, multiloquam pauca rogare nurum.
Quis, quaeso, hic sermo est, puteum promittere Vivum,
Et festinatum, pro sitiente, scyphum?
Cum tibi non funis, non vincula ferrea praesto,
Non rota, non curvis trochlea ducta striis.
Cum te deficiant urnaeque hydriaeque, cadique,
Et, quaecumque undas arripere haustra queunt.
Ut taceam, putei barathrum, fundique profundum,
Quod decies seno vergit ad imma pede:
Antlia, pro tanta, portanda, voragine longa est;
Longae apportandae, fontis ad antra, manus.
Unde igitur tuus est animatae tractus aquai?
De veterumne aliquo FONS tibi fonte fluit?
Anne, etiam tibi, Sinaei de marmore montis;
Aut, de maxillae funere, lympha scatet?
IACOBIQUE Patris meritum, mirandaque, gestis
Gesta, supergrederis; dum potiora patras?
Non ille ex nihilo, non ille ex pumice sicco,
Non exsudato Solis ab axe, bibit;
Non illi ad nutum rores cecidere citati:
Non aqua, detracto venit ad ora, Deo:
Sed, Vir mortalis, manibus mortalibus, undas
Has immortales, hospite fodit humo,
Fodit humum; pugnabat humus, male lenta ligoni.
Atque novercales pandere tarda sinus:
Donec ad infernas labor improbus usque cavernas,
Ivit: et invitâ vena retecta Styge est.
Invida vix tandem violentos protulit amnes
Mandra: sed, ex usu largior humor iit.
Tunc est gratuiti sensim data copia rivi;
Ubereque undavit fossilis urna lacu.
Hausit Iacobus: duodeni hausere Minores;
Ac, pastorali vernula sole, calens.
Hauserunt pecudes: post has, Nos, longa nepotum
Posteritas, nostris nunc fluit unda labris.
Muneris haec patrii, patrios nos poscit honores;
Et grato semper quaerit ab ore, bibi.


page 225

Sit bene, sit cineri, tanti Patris! et, bene Fonti!
Qui sapido cunctas gurgite vincit aquas!

CHRISTUS. Respondit IESUS, et dixit ei; Omnis, qui Biberit ex AQUA hac, SITIET Iterum. QUI autem Biberit ex AQUA, quam EGO dabo ei; non SITTET, in Aeternum: sed AQUA, quam EGO dabo ei, FIET in eo FONS Aquae, SALIENTIS in vitam aeternam. Vers. 13. et 14.

Vincat aquas! omnesque alios liquor iste liquores,
Anteeat Tyrios, anteeatque Syros!
Mortalis sunt nempe gulae placamina, Caeli
Munere; et humanis nata refrigeriis.
Sed, brevis haec Satias, ac vix horaria; Sole
Cum fugiente manet, cum remanente fugit:
Sichariosque licet totos sitis una canales
Glutierit, rabiem sopieritque suam:
Usque tamen rabies, calor usque, recurret. In orbem,
Cum biberit, sitiet; cum sitietque, bibet.
AT non ille meus simili fluit amne dioryx;
Non tali trahitur fistula nostra rotâ:
Non fugiunt, redeuntque vices, in labra bibentum.
Qui volet, is minimo proluat ora lacu:
Incubet; ac fauces uno simul irriget austu:
Iam Sitis ad Numidas ibit, et Afra iuga:
Ibit in exilium aeternum. Mea flumina porro
Exsilii facient prosperioris iter.
Assurgent: vitaeque supra melioris origo
Facta Poli spargent caelite rore Nemus.
Huc ego te, Samariti, voco; dum mystica tracto
Pocula Quam castâ hic Ebria vite fores?


page 226, image: s129

SAMARITANA. Dixit ad Eum Mulier; DOMINE, Da mihi hanc AQUAM, ut non SITIAM, neque veniam Huc, Haurire. Vers. 15.

Blanda mihi, sed mira tamen, peregrinaque narras
Flumina, et humanâ vix adeunda fide.
Quid verat (assertor laticum venerande Novorum)
Rebus, et appositâ dicta probare manu?
Effice! vel certe effectum ne supprime, Fontem:
Participem putei me quoque scribe tui.
Fonte tuo bibito. Sitîs intoleranda quiescent
Iurgia: et hoc longum corripietur iter.
Immo iter hoc totum felici sorte peribit.
Nec solitun scapulas franget aquantis onus.
Ne Sitis ergo gravet, repetendaque semita, fessam;
Da, SEMEL unde bibam! Da, SATIS unde bibam!

CHRISTUS. DICIT ei IESUS; Vade, voca VIRUM tuum: et veni Huc! Versu 16.

Quae tibi promisi, possum dare dona, petenti;
Et dabo. Sed soli non tamen illa dabo.
ESSE decet Commune, bonum. Ne Sola fruaris;
I, propera! tecum pertrahe nupta virum:
Consortemque tori, consortem Fontis habeto!
Ut, domus una duos; sic, iuvet urna duos!

SAMARITANA. Respondit MULIER, et dixit; Non habeo VIRUM. Versu 17.

FEMINA sum: non sum (ne ignores) femina Nupta.
Absque Viro quae sum, quî comes ibo Viro?


page 227

CHRISTUS. DICIT ei IESUS; Bene dixisti; Quia non habeo VIRUM! Quinque enim VIROS habuisti, et, NUNC quem habes, non est Tuus VIR. Hoc Vere dixisti. Versu 17. et 18.

Euge! vel invitâ, Te prodit ab indice, verum!
Quod mens condiderat, lingua professa malum est.
Novi, et (prôh!) nimium novi! penitusque latebras
Pervasi, mulier, luce sequace, tuas.
Ex omni, quam longa fuit tibi tracta, iuventâ,
Seu Facientis erat, seu Meditantis, opus;
Vix aliquid recoles, non curvi pectoris. unum hoc,
ES Recte et Vere fassa; CARERE VIRO.
Ecce! Viros (nec enim thalami tibi signa gravabor
Pandere, vel certis pingere probra notis.)
Ex aliis sortita alios es, in ordine, Quinos:
E quina, proles mascula bina, face est.
Primus, Iosephus villae patrona propinquae
Nomina; Victoris nomen at alter habet.
QUAE tua tunc primam macularint crimina taedam;
QUAE, succedentem? Numinis arca premit.
Tertius ex Itala mox gente Thalassio venit;
Vir Tiburs, nurui iunctus Achabigenae est.
Iam Tribus elatis, queruli tibicinis usu
Mentito, et falsis te lacrimante genis;
Quartus: et, hôc rapto tibi Febribus, ultimus Annas,
Coniugio venit, victima Quinta, tuo.
Nam, thalami periêre tui sub atrocibus omnes
Casibus. Et iam, Te Ducere, funus erat.
Legitimo tamen illi omnes tibi foedere nexi,
Legitimum Sexto, morte, dedêre locum.
Ecce! locum sextus, vacuatum funere quinto,
Cepit, et hunc hodie (sed, sine iure) tenet.


page 228, image: s130

Coniuge pro iusto, factus subsessor amorum,
Pro nupta innuptam te, Samariti, fovet.
Non Tuus est igitur: neque te, nisi pellicis usu,
Dixerit ille, Suam: lex, Deus, ordo, vetant!
Ac (nisi corrigitis thalamum) calor iste, calore
Plectet inexstincto, teque tuumque procum.
Quare, verte pedem! viduas et discere noctes
Incipe: Nec, CREDI casta, sed, ESSE, velis!
Quid trepidas? dudumque rubet frons, conscia culpae?
Et sudore fluit vultus? et imbre, genae?
Deiectisque oculis, convicta Silentia prodis?
Nonne, quod absque Viro es? nec tamen absque toro!

SAMARITANA. DICIT ei Mulier; DOMINE! Video, Quia PROPHETA es Tu! PATRES nostri in. monte hoc Adoraverunt: et Vos dicitis, quia Ierosolymis est locus, ubi ADORARE oportet. Versu 19. et 20. De monte porro, Temploque Samaritano, per Religionis schisma in Garizim excitato, aliquammulto ante Christi adventum tempore vide Salianum Tomo Annal. 6. et altos, ex Iosephi Antiquitat. l. 13.

HEI me! Quid, foedae mulier turpissima frontis.
Sustineam effronti reddere voce tibi?
Et seci, et fateor, toties, totiesque nefandum
Femina prostibulum, femina facta lupa.
Et pudet, et doleo. Quis me, quis sordibus, ignis
Expiet? aut vivis eluat amnis aquis?


page 229

Totus hic in maculas puteus non sufficit omnes:
Est opus, est, undis, summe propheta, tuis!
Namque ego te (quem Iudaeae modo gentis alumnum,
Quem mox Rabbinum sum, Dominumque rata)
Nunc, nunc (heu! animo serum sapiente!) Propheten
Sentio. Te Vatem vox, gravitasque, probant.
Haec quoque si taceant; clamant oracula; clamat,
Prodita sacrilegi tota cloaca thori.
Coniugiique, virumque, omnis numeratus elenchus.
Et nati, et, quorum est, cuncta referre, pudor.
O, igitur, seu tu nobis Anathoride terrâ,
Seu mage Thesbaea stas redivivus humo!
Seu tu Mosis habes (oculorum fulgura certe,
Fronsque, subinde micant) cornua et imperium:
SIS vetus, anne recens? Ego probra recentia plantis,
Et calcanda dabo probra vetusta, tuis.
Me quoque constrictam, qua fas, tibi dedo; ligatam
Crimine, sive velis vivere, sive mori.
Irritata meis, tantummodo Sidera, noxîs,
Pro me flexanimâ mitia redde prece.
Accedent (sine fruge licet meretricia castum
Vota Deum pulsent) ad tua vota, mea:
Furtaque sacrifico redimam lasciva, vel haedo,
Vel (si pauperies hoc sinat arcta) capro.
Et, quoties olidus, Mosaeîs legibus, hircus
Ibit odoratis hostia iussa sacris:
Et, quoties alter, populi pro sordibus, hircus,
Ibit in ignotam publicus exul humum:
Cornibus huius, erunt etiam mea probra ligata;
Cornibus alterius, probra cremata mea.
Pro Veneris, fient holocausta vicaria, flammis:
Posteriorque ardor flamma prioris erit.
Tantum, ô, (nam refert, fieri Sacra, caespite sacro)
Arae quae regio sit genuina, doce!
Nam Sanaballathi, Partho de marmore, templum,
Ac, Salomoniacis aemula tecta tholis;
Sancta Garizaei, quae cernis, culmina montis,
Possedere stato, per duo saecla, situ.


page 230, image: s131

Irruit; ac Fanum, iacto dedit igne, profanum,
Hosticus Hyrcani, sacrilegusque, furor.
Hic, prius innumeros tingebat victima cultros:
Hic Samaritarum spes erat, ara, Deus.
Ante tamen positum delubri limen, et ante,
Iam pridem veterum, mons, pietate viret.
Hic vota Isacides, hîc Iosua solverat Heros:
Hanc Patrum ingredimur, postera turba, viam.
AT vos (ô, Vates Solymaei docte synedrI!)
Dicitis; Aut NON sint! aut, Solymaea Sacra!

CHRISTUS. Dicit ei IESUS; Mulier, Crede mihi, quia venit hora; quando neque in MONTE hôc, neque in IEROSOLYMIS adorabitis Patrem. Vos adoratis, quod nescitis: Nos adoramus, quod scimus: quia Salus ex Iudaeis est. SED, venit Hora, et nunc est; quando Veri Adoratores, adorabunt Patrem, in Spiritu, et Veritate. Nam et Pater, Tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est, Deus: et cos, qui adorant eum, in Spiritu et Veritate, oportet adorare. Versu 21. 22. 23. et 24.

IN minimis tricaris adhuc; cum summa supersint.
DUM Bene sacrifices, quid cruciaris; Ubi?
Numen adorandum est. Sed, In His? an montibus Illis?
Montanum nimis est, et rude, mentis opus.
Postera, lucidius sapient, et acutius Aras
Saecula discernent, Mira, at Agenda, loquor.


page 231

Tempora (crede mihi) supero labuntur ab orbe,
Et venit aurifero fertilis Hora sinu;
Cum tu, cum miseri Samaritidos urbis alumni,
Cum Syrus, et Phoenix, cum Nabathaeus Arabs,
Cum nigri Aethiopes, Aegyptus fusca, nitensque
Graecia, et Europae candidioris humus;
Cum Brasilûm gens versicolor, cum decolor Indus
(Nomina, vix ipso nunc tibi nota sono)
Cernua Messiacis adsternent oscula plantis;
Votaque concipient, obsequiosa Deo.
Diversus variis vultus, sed concolor Ara,
Ponet in unanimem tura Sabaea socum.
Unum Numen erit, cultusque erit unus: et una
(Nec SAMARAEA tamen, nec Solymaea) Domus.
Absque Loci pacto, Sacra passim mystica sient.
LIBERA mens, Pater est: Libera templa petit,
Rectius interea (ne te, mea Sichari, fallas)
Tantisper Solymae publica Sacra tenent.
VOS, veris immixta, ligat fraus devia veri:
Nubilaque in multa lux ibi nocte natat.
AT Iudaea Tribus, Babylonidis integra pestis,
Servat inexstincta Sacra serena Fide.
Vos, vaga iungentes cum Numine numina certo;
Ignotum colitis, non-colitisque, Deum.
AT Iudaeus, habet, quod adoret: et irritus esse
Nescit adorator. Christus, Hebraeus erit.
Quin et (siqua sides!) iam nunc Est Christus Hebraeus:
Iam Natum ille Pater, Virgoque mater, habent.
Illum, tempus erit, Genitorem (et tempora nunc sunt)
Cum non sacrificâ mysta bidente colet:
Non bove mactato, non pastis viscere flammis,
Lucroso pingent astra vapore popae:
Sed Mens, atque animus, ductusque e pectoris immo
Spiritus; Ara, greges, atque litator, erunt.
Hoc genus Ararum, pecorumque, pieque litantum;
Non, adipata Pater rex holocausta, probat.
Et merito! Mens quippe Deus, sine pondere Carnis,
Carnivorâ resugit religione coli.


page 232, image: s132

MENS mentem hanc, animumque animus, veneretur, oportet;
Istud Adorandi pono magisterium!

SAMARITANA. DICIT ei MULIER; Scio, quia Messias venit, qui dicitur CHRISTUS. Cum ergo venerit; ILLE nobis annuntiabit omnia. Versu 25.

Supremus scitique omnis, morumque magister,
Quem, venturum olim, pagina vestra canit;
Rex regum, a positi promissus origine mundi,
(Messias nostris, Helladi Christus) erit.
Hunc scio, post aliquot tandem, cito, sero, retectum
Saecula; docturum, quidquid in orbe latet.

CHRISTUS. DICIT ei IESUS; EGO SUM, QUI LOQUOR TECUM! Versu 26.

QUEM tibi, post aliquot tandem, cito, sero Futurum
Saecula, proponis: iam tibi Christus Adest.
En Ego! Messiam quem quaeris in Omnia; Tecum est!
Stat tecum, et tecum disserit. Ora vide!
Ambigis? et tua mens dubiorum Aquilonibus horret?
Quid mirum est, Tecum si minus esse putor?
Nam tu (quod video) attoniti prae fulmine sensûs,
Nec Tecum Ipsa sat es, Sichari. Pone metum!
Surge animis! assurge fide! praesagia firment
Nostra fidem! firment, abdita pansa tibi!
Praecipue tua vita prior, quae, tecta cubili,
Humanam poterat fallere notitiam:
Fallere te Memorem nequiit, Christumque. Proinde,
Si Mihi iam dubitas credere; crede Tibi!

EVANGELISTA.

ET continuo venerunt Discipuli eius; et


page 233

mirabantur, Quia cum Muliere loquebatur. Nemo tamen dixit; Quid quaeris? aut, Quid loqueris cum ea? Reliquit ergo hydriam suam Mulier, et abiit in civitatem, et dixit illis hominibus; Venite! et videte Hominem, qui dixit mihi Omnia, QUAECUNQUE FECI! Numquid ipse est Christus? Versu 27. 28. 29. 30.

TAM pia dum placidis alternant iurgia linguis;
Bis seni redeunt, sueta sequela, Viri.
Mirantur, Ducis insolitas cum dispare sexu,
Colloquio tractas fervidiore, moras.
Praecipue fallax, et acutus ad extera, Iudas,
Ad Sua sed caecus; lumina torva vibrat.
Cumque alii premerent suspenso garrula sensu
Ora, verecundis docta silere labris:
Ille tamen solus (sed sic, ut salleret aures)
Taurino querulos ruminat ore sonos.
Sicharidem potuit censorius ille fugare
Vultus, et a coeptis praecipitare, nurum.
Conticuit certe haec; properanteque calce recessit;
Non horrore pedes, sed stimulante Fide.
Credula, non dicta sumptave salute, Salutem,
Quam didicit, cives vult quoque nosse suos.
Ergo volat, doctura alios; ducturaque Fontis
Ad medici concham. Nec levis ardor erat.
Prona, Noti rapido, petit urbica compita, ritû:
Prona quoque, ast impar, Musa secuta mea est.
Illa, suam tetigit felicî pulvere metam:
Nostra stetit, claudo Musa retenta pede.
Fictilîs oblita est hydriae Samaraea virago;
At mea figmenti, Vera Thalia, sui.


page 234, image: s133

ELEGIA XXIV. NATATIO, SINE ARTE, PERICULOSA.

Argumentum.

Exponit, quanti discriminis sit, Sine cortice, sine fasce tabulaque, citra ullam Natandi peritiam, Flumina (qui Iuventutis hoc mense mos est) tentare: adducto in medium extremo verissimoque Adolescentis studiosi, in Guntii Amnis catarrhactis adito periculo.

Scribitur autem haec Elegia, nomine memoriaque Veteris Amici, IANI VOLUCELLAE, Fabiani; cui quondam, duodecenni, in hoc Pelago AQUA HAESERAT: haesurâ in vorticibus animâ, nisi caelo succursum esset.

Tangitur ad Carminis exitum, Scholastici veteris Graecanici fatuum, sed teste cano vulgatum, Iuramentum: quod in haec verba Hieroclis interpres refert.

Scholasticus, dum NATARE tentat, paene submersus est. IURAVIT igitur; Non ingressurum se de cetero Aquas, nisi prius probe exacteque Natare didicisset.


page 235

Sed nos VOLUCELLAM potius audiamus; et Experto credamus!

QUamvis labra Siti findentur, et arva calore;
Ac tua sidereo diffluet igne cutis:
Tu numquam tentabis aquas, loture natator;
Aut, quas tentabis, vincere nôris aquas.
Nescis, heu, nescis liquidi discrimina lethi.
SAEPE, etiam in modico flumine, Syrtis erit.
Hoc CREDE Expertis: hoc crede, pericula passis:
Ac (testem si vis denique) crede Mihi.
Non ego, Peligno ducam quod tramite Musas,
Omnia Pelignis mentior Acta metris.
Praecipue cum Gesta cano, leve quaerere noli
Figmentum. Superos cum cito, Vera loquor.
Hoc quoque vel fato, vel (quod iam malo) Monarchae:
Debeo caelicolûm; Grata quod oda sonat.
AESTUS erat, sudoque Auster colluserat Euro:
Solque prope Occiduis proximus ibat aquis.
Vos nôstis, Fabiana, solum mihi, Castra, paternum;
Et vos undivagae, Guntia turba, Deae!
Guntius (ex omni septem vada flumine) plenum
Perspicuus vitreo gurgite agebat iter.
Illimes hinc cana salix obsederat undas;
Illinc, litoreo pensilis herba toro.
Talis ab Oebaliis Eurotas ille puellis,
Creditur, ad Graecos, diditus esse, choros;
Talis et in Siculis Arethusa canalibus olim,
Limpida monstrosi fontis origo fuit.
Omnia quid memorem? Nihil est non laudis in amne;
Et nihil est, quod non, albe lapille, notes.
Huc pubes omnis, puerique et adultior aetas:
Huc tuleram infaustos, tunc puer ipse, pedes.
Cetera perliquidum passim spatiata profundum,
Innabat medio, turba perita, vado:
Et cautam sertis frontem redimita salignis,
Iactabat variis brachia docta modis.


page 236, image: s134

Solus ego, ut rudibus modo nata ciconia plumis,
Quae temere aerium tentat, et urget, iter:
Et modo maternos spectat, de turre, volatus;
Saepe quoque, in nidi margine, discit avem.
Sic ego, talarî contentus fluminis undâ,
Stabam; nec madidum mersus ad usque genu.
Ulterius prodire, fuit mihi, Tangere Thulen;
Aut, Libyae extremum sollicitare fretum.
DUM tamen, hac ipsâ contentus sorte natator,
Exiguum indocili poplite salto chorum:
Dum lavor, et levor, ac parvi me finibus amnis;
Circumago, placido membra fovente gelû;
Increvêre animi! Lubuit, distendere voti
Vela mei: lubuit, dedidicisse metum.
Concipio ingentes animos, atque efferor ausîs:
Iamque supra primum tingor utrimque genu:
Iamque supra femur, et lumbos, super ultima mergor
Pectora. Iam magnus nempe Natator eram.
Sed, Brevis! Ecce tibi! dum sto, dum cautus oberro;
Dum studeo, supra pectora ne quid agam;
Fluxilis, in fundo, plantam fraudavit arena;
Promoratque vagos insidiosa gradus:
Donec, in abruptos ablatus gurgitis aestus,
Obruor; infusis contumulorque vadis.
Quid mihi tunc animi? quid erat sine sanguine cordis?
QUANTUS eram, saxum, cos, lapis, umbra, fui.
Atque, utinam saxum, petra, cos, lapis, umbra, fuissem!
Sensissem fatum segnius inde meum.
Nunc homo, nunc puer, et duodeno haud grandior anno,
Quid passus fuerim, nescio: passus eram.
Nam, patulo quamvis multum obluctatus hiatu,
Exhausi invitâ flumina tota siti.
Credibile est, furvae me stagna Charontica Lethes
Vidisse, ac rauce littora torva Stygis:
Credibile est, venisse tuas, sacra numina, Nymphas;
Inque suos, Gunti, saepe vocasse lares.
Aut ego iam ad Lethen remex ac nauta Charontis,
Fungerer infami, per nigra transtra, vice;


page 237

Aut Melicerta vagus, transformatusque Palaemon,
Essem Naiadum certus (at, ater) Hylas.
CAELO aliter visum est. inter nam funera mille
Depositum, iussit vivere dia Salus:
Meque, manu impulsum, tacitis delapsus ab astris,
Aliger in tutum transtulit arte vadum.
Gurgite dispulso, me iussit abire: proculque
Scyllis, in sicco postmodo ferre pedes.
GRAIUS homo, iuravit; Aquas, neque sub Styge, tangam;
Ni prius, ex nandi lege, Natare sciam.
Gratus ego iuro; Digito prius Aethera tangam;
Quam fluat ex animo haec funebris Unda meo!

S. IGNATIUS LOYOLA. IGNEM veni mittere in Terram; et quid volo, nisi, ut ACCENDATUR?

Lucae XII. Versu XLIX.


page 238, image: s135

ELEGIA XXV. IGNIS S. IGNATII MILITARIS, IN SANCTIOREM MUTATUS.

Argumentum.

Quanto Divus IGNATIUS De LOYOLA, militaris spiritûs ardore, Bella Hispano-Gallica tractârit, commemorat. Miratur repentinam eiusdem, adignitum Divini honoris zelum animi conversionem, atque metamorphosin. Eius latentes indagat caussas; explicaturus easdem profusius Elegiâ subsequenti. Sub finem denique eidem DIVO, Auctor, muneris Natalicii vicem, Papyrum offert virginem; a Thalia gesto aliquo IGNATIANO implendam.

CLaudat Iuliacos LOYOLA IGNATIUS ignes!
IulI summa dies hunc beat: Ille, diem.
Magne Pater, studiis quondam bellacibus Ardens;
Hostilisque truci stragis amore Calens:
Cui flammis oculi, cui stabant Marte capilli,
Pectora flagrabant bile, iuventa minis:
Cuius in ore, ferox animi, spirârat Achilles,
Troica cum Danao carperet igne fora:
Cuius in insultu, Telamonius arserat Aiax,
Vindice cum brutos sterneret ense greges.
NAM, quod Pelidae fuerat Phryx; hoc tibi, Lingon;
Aiaci quod bos; hoc tibi, Gallus erat.


page 239

Quanta tribunicio, quot, Celtica victor adortus
Pergama Mulcibero; squalida busta dabas?
Usque adeo, Fax, IGNATI, dum bella iubebant,
Flammaque, quantus eras, Martia, totus eras!
Olim flamma quidem Mavortia, faxque; sed, Olim!
At Nunc, diverso prorsus ab igne, cales.
Caelite pacificum pectus tibi fluctuat aestu;
Divinisque flagrant sensa cupidinibus.
CASTRA, valere iubes, et Iberica cingula, damnas;
Quaeque rotat Mavors spicula, quaeque Venus.
Empyrias volvis, Pyrio pro pulvere curas;
Proque globis, agiles spargis, in astra, preces.
Hinc, supero medius radiorum fulgure cinctus,
Quam, veterî dispar Ignis ab Igne, micas?
In te nunc astrum miramur Perseos: In te
Oriona novum, Pleiadumque patrem;
Rectoremque Helicês, agitatoremque quadrigae,
Quae septemgeminis lucibus Arcton obit;
Hydrochoonque sacri laticis, fulvumque Tonantis
Armigerum; seu quid grandius axis habet.
OMNIA tu nobis, hodierno es sidere, solus.
(Cetera quaeque suus noverit astra Dies!)
Tu, meus es: tuus omnis ego! Tibi nostra Parenti,
Praestet adoptivam filia penna manum.
Tu timidam (seu Serva tibi, seu Nata, laboret
Penna!) magisterii dirige lege, manum.
Huc ades! O, quis te, prius arma virosque frementem,
Spirantemque truces, Hectoris ore, minas;
Aemonii, quis te, stomachantem principis aestu,
Mutavit, tanto iam meliore face?
Quis vultum his radiis? quis dextram Numine, saepsit?
Quis tanto rutilum sparsit Amore sinum?
Unde est? quod clames; Heu, quam mihi sordida Terra est,
Accensâ quoties lampade, Luna micat?
Unde tibi hoc caelum? vel amati tam nova caeli
Ambitio, quod per saxa facesque petis?
Nempe, aliquid pulchro vidisti pulchrius orbe!
Et quoddam viso sidere maius amas!


page 240, image: s136

Hinc tuus ardet Amor. Quem, tu quia pandere coram,
Ora verecunda fronte premente, fugis:
Non ego defugiam, minimis exponere chartis.
Tantula ne spernas munera, magne Pater!
TE celebrent alii (quod lux, tibi festa, meretur.)
Libo, ac sacrifici divite melle favi!
TE largo damnata colant anathemate vota!
Te seris afflet multa corolla rosis:
Pluraque: Quae large Loyolias accipit Ara:
Cera, bases, tabulae, signa, parerga, preces.
At nostrum (Ne, quaeso, inopem, ne sperne poetam!)
Parvula charta, tamen Candida, munus erit:
Candida, quam nullo perlevit littera ductu,
Et scribae quavis inviolata manu.
Hanc mea, sed celeri perscribat arundine, Musa;
Ut, quae iam nulla est, sit cito multa nota.
Adsit! et historicos intexens versibus actus,
Phaenomena inscribat, Dux Loyola, tua!
Nec Caeli formidet iter. Duo sidera blanda,
Sunt thema; Virgo, Puer, LACTEA tota Via est.


page 241

ELEGIA XXVI. Historica. DEIPARA, CUM FILIOLO, S. IGNATIO CONSPICUA.


[Gap desc: illustration]

Argumentum. Ex R. P. Petro Ribadineira. Soc. IESU.

IGNATII desideria, Excitata iam et Confirmata; multo, quam antea, Inflammavit ardentius, praeclara quaedam, atque admirabilis VISIO. Nam VIGILANTI nocte quadam, clarissima Beatissimae


page 242, image: s137

Virginis MARIAE, una cum Sancto puero IESU, species obiecta est: quâ Aliquamdiu Permanente, mirifice recreatus est; et divinâ quadam voluptate perfusus. Unde, tantum eum praeteritae vitae taedium cepit; maximeque earum rerum, quae cum obscoena delectatione coniunctae sunt: ut omnium impudicarum rerum imagines, ex animo eius effluere viderentur. Et sane; veram fuisse VISIONEM, ac fructuosam; res ipsa comprobavit: cum ab ea hora, ad extremum usque spiritum, Castitatis Integritatem, divino beneficio, conservaverit. Haec totidem, et his ipsis verbis, Petrus RIBADINEIRA, scriptor Vitae S. Ignatii. Libro 1. cap. 2.

OMNIA concubiae squalebant Noctis opaco:
Non lux ulla polo, non erat ulla toro.
In thalamo solus (PLacet aetheri transfuga turbae:
Et, qui plebe procul supplicat, ille litat.)
Solus, et abstrusus, densabat, cordis ab immo,
In longum vigiles, Dux LOYOLA, preces.
En! insperanti (lacrimis tamen astra cienti)
Praesto, per tenebras, astra fuêre Duo.
Lux, face lucidior: caelestius Iride, caelum:
Luminis in medio Diva, Puerque Deus.
Clarus uterque quidem; sed sic: ut clarior esset
Aurea Sole Parens; atque Parente, Puer.


page 243

Maiestas Pueri, quam Zeuxis pingere nescit:
Et Matris, quantam fingere nemo queat.
Si licet, e priscis praesentia pingere fastis
Ostenta; ac paribus ducere signa notis:
Talis erat genitrix, talis (reor) inclita proles;
In stabulo quales ambo genethliaco:
Cum, pecudes inter, gremio modo virgine fusum,
Sustulit infantem baiula nympha Deum;
Ostenditque, suam (puerili in schemate natam)
Sideribus Lucem, terricolisque Ducem.
Aut, qualis, roseâ nitidus cum Matre Puellus,
Templa novam sparsit per Solymaea facem;
Cum Senis emeriti vivacia, Sole gemello,
Lumina perstrinxit; fronsque professa Deum est;
Infans illa quidem, sed summum bina TONANTEM
Pupula, divinâ tunc cito fassa face:
Sarcina parva quidem; tamen ipsa, senilia tanti
Implevit vatis brachia, vota, dies.
Aut haec ergo fuit, rutili cum Matre Puelli,
Aut par, Cantabrico gloria visa Duci.
O, quater! ô nimis! ô, numeri sine fine beatum,
Cui licuit radio hôc, phaenomenoque frui!
Et nunc divinum Pueri libare decorem:
Maternis oculo, nunc, inhiare genis.
Ac modo candiduli depascere lilia Nati;
Ac modo Virgineae frontis obire rosam.
Hunc cito; mox Illam, cupidis exsugere votis:
Mox unis ambos nictibus ebibere.
Interea nec sermo Duci, neque sermo Parenti,
Nec fandi Infanti (ceu decet) usus erat.
Quamvis sermo tamen, tribus his, vocalis abesset:
Ora tamen tacito Mille fuêre sono.
Praecipue Mater (DECUIT facundia matrem)
His fari visa est, ore silente, modis;
HUC ades, huc oculos pariter, mentemque reflecte!
Huc gladium, huc totum, miles Ibere, sagum!
Nos tibi, nos, vitae speculum veterisque, novaeque,
Simus! Ad hoc, mores finge, refinge, tuos.


page 244, image: s138

Non, ut spectemur, nunc adsumus, atque probemur;
IUDICIBUS Superis nos placuisse, sat est.
Sed tamen, ut spectes, praesto sumus; et spectatas,
Presso cum vitiis orbe, sequaris opes.
Cerne; nec addubita, radiis insistere nostris,
Huius et in formae figere sede pedem.
FORMA, bonum vix mortali durabile fronti,
Hîc indimoto semper honore sedet.
Singula si peragres oculis, repetîsse iuvabit:
Crescet amor Caeli; defluet Orbis amor.
Hîc peccare nequis, quantumlibet optica libes
Gaudia. nec Veneris, plaga fit ulla, dolo.
Singula si cernes, discernere singula disces:
Et tibi, Doctus erunt, Corpora nostra, Liber.
Adspice! Formosa est Facies mihi tota! sed, insons.
VERA potest nulli Virgo nocere viro.
Frontis ebur nostrae, pudibundo inspergitur ostro:
VIRGO, pudore carens virgine, flore caret.
Bina verecundo subigit se palpebra nictu!
SIC oculus, terram qui videt, astra petit.
Auriculae cauto stant (haec, atque illa,) recessu:
Clausa sit haec aliis concha, patensque Deo!
Aurea carbasini tegitur coma nube theristri:
Quam SAEPE in laqueum nympha comata, viro est?
Flore caput surgit: gemmis diadema triumphat.
Per SPINAS, tibi flos: per Mala, gemma datur.
Hinc atque hinc roseo vernat gena blanda rubore:
Quam PULCHRA est, lacrimis mala rigata piis?
Sunt labra, sunt dentes mihi, cum gravitate modesti.
OS etiam, et risus, discat habere modum!
Colla nec adscito cernis torquata monilî:
VIRGO, tegens collum, grande monile gerit.
Turgida caelesti duo suspicis Ubera succo.
Clausa licet, cuivis nostra papilla patet.
Divino Digitos sentis radiare pyropo.
SIC opus in digitis luceat omne tuis!
In Gremio residem nostro, veneraris Iesum.
In Loyolaeo corde quiesse potest.


page 245

Iamque Pedum lambis vestigia pura meorum.
MUNDA est, quae mundi stercora, planta terit?
Caeruleamque meae iam cyclada vestis adoras:
At tibi, pulla potest, astra parare, Toga.
Fulguris insoliti vultus in imagine figis.
Quid Lux? si lucis tam placet Umbra tibi?
NUNC igitur, seu Forma iuvet te, dilige formam;
Sed, quam Parthenius pingit in ore pudor.
Seu tibi fulgenti Cidaris diademate ridet;
Rideat! AD decus hoc sed tamen alta via est.
Si cordi tibi sunt frons nostra, comaeque, genaeque;
Sit SPECULUM tibi frons, sit coma, sintque genae!
Si geminos censes oculos, tua sidera, nostros;
Haec Helice tibi sint, haec Cynosura tua!
Brachia si laudas, tenerum stringentia Christum;
Bracchia fac nobis des tua; Parque feres.
Si mea delectat, stellarum oculata lucernis,
Te Stola; caelesti tu quoque veste nite!
Si Puer arridet, gremii dulcissima nostri
Sarcina; pars oneris sit Puer iste tui.
Pondus, Inexperto tam suave; quid esset Adepto?
In BREVIBUS membris magna synopsis opum est.
Aspice, divinum vibrantes lumen, Ocellos!
Aspice blandidulis torta Labella plicîs!
Ora vide, refugis in risum prona lacunis;
Sic tamen, ut constet lege modesta gena.
Articulos, Digitosque vide, tibi pectine pulchro
In seriem explicitos; nec Numerare, rudes!
Primus, in hoc numero, Puerî qui ad magna citetur
Indice; tu, Dux, es. Te, Loyola, vocat.
Index te dexter, Sociorum signat Iesu,
Alpha, caput, monadem, principium, atque patrem.
Inde, Novem reliquis digitellis, mandat; in Album,
Et numerosa Viros signa venire Novem.
Sic, omnes pulchro Digitos consumit elencho:
Dactylus et Denus, vos iubet esse Decem.
Quos tu nunc nescis, tua sub vexilla volabunt,
In manibus Pueri, scripta caterva, Dei.


page 246, image: s139

Ergo, pari sit et ille tibi descriptus amore,
In fidâ manuum, ductor IBERE, volâ;
Et, crispum radiis, divini Nomen Iesu,
Maius Atlantaeo, dextera gestet onus!
Hesperiis illud populis, ac, praefer, Eois:
Et sciat hoc, ex te, nomen uterque polus.
Sed, Magnum hoc opus est: et ad hoc non impete parvo
Est opus. Huic iam nunc arma virumque para!
Quid facis in terris? caelum (fuge cetera!) caelum,
Et solum, et totâ postmodo mente, pete!
NEC sunt per dubias, caecasve, parumve fideles,
Astra petituris, astra petenda vias.
Per nos, en, iter est! Tibi Nos fiemus iidem,
Ductores, comites, semita, meta, quies.
Aggrediare, licet. Sed vincula rumpe, morasque!
PRINCIPIUM omne facit dulce, remota Mora.
Asperior, Progressus, erit: dulcissima, Meta:
Haec tibi, quidquid avent nunc tua vota, dabit.
Herôus te lactat Honor? pasceris Honore.
Delicias sequeris? quidquid amabis, erit.
Ut late domineris, agis? NIL Latius astris.
Ut Regnes? REGNUM, qui bene servit, habet.
In cumulum, venaris Opes? nullius egebis.
Thesaurum indagas? Hîc fode! fiet ibi.
Arx te celsa iuvat? celsissima Regia caeli est.
Veris amas Hortos? et Paradison ama!
Rus placet, ac segetes? Ibi messis et horrea plena.
Prata tenent? rutilis floribus Axis ovat.
Laurea te victrix ornat? plus, viva corona!
Palma decet? IUSTUS Palma erit, atque cedrus!
Te Species capit? en, Puer hic speciosior orbe est!
Urit amor? Nostri purius ardet amor.
Sponsa trahit? Sociare mihi! sit Olympus in arrham!
Vis Genus, ac sobolem? pignora mille dabo.
Denique, Quid tibi vis, quod non ego poscere pro te?
Aut, dare quod Natus non queat, atque velit?
Omnia complexo votis; unum omnia votum,
Ista tibi Genitrix, fiet, et Iste Puer!


page 247

Ex Puero, quaecumque recens ego gaudia Mater
Collegi genito; colligere ipse potes.
Ex ipso quodcumque tulit solamen adulto
Orbis; ferre potes tu quoque. Pande sinum!
Ex me praeterea, quidquid, velut ubere conchâ,
Sive scaturit opum, sive redundat opis;
In caput illa tuum, praedivite defluet amne:
Et tua, quidquid eris, gloria semper ero.
Haec mea, teque teget, teget et tua pignora, palla.
Interea, VIVE hac praeside! Iamque vale!
TALIA, si Virgo non dixit, dicere visa est:
Et cunctabundâ cessit in astra fugâ;
O Puer! ô Genitrix! (clamat Loyola) Quousque?
Et nos, ô, aliquo fas sit, in alta sequi!
Heu nos! cur Pueri, cur Matris, figere plantis
Basia distulimus? Suasit amoenus amor:
Dissuasit metus, ac tanti tremor (ah tremor!) ausi
Ferreus. In Zephyros nunc mea vota fluunt.
Vota cadunt! Sed amica tamen non excidit icon;
Vah, Quid tale potes tu dare, foeda Venus?
Ludis; et, heu, spurcae ludis Floralia Maiae!
Sed tua quam rauco tibia fine sonat?
SERIA, virginitas, contra est; et amabile drama.
Tela quidem patitur fellea; dulce Telos.
Ergo quid? Ex omni pridem Floralia sensu
Despuo! FLOS noster, Flos Nasaraeus erit.
Posthac castra mihi; posthac mihi Bella, valete!
Et tu, flamma animi, bilis, et ira, vale!
Iam flammor meliore pyrâ! Sacer aestuat intus
Ignis! Io, IESU totus amore flagro!
Iam, Mariae casto totus depascor ab aestu.
Euge! quid aspexi? quam geniale bonum?
Spectatum at satis est. Ah, quid loquor? Anne satis sit?
Quod plenum Satias reddere nulla potest?
Si mihi, quot caelum stellas, quot fulgura Titan,
Lunaque quot radios, quot sata portat ager;
Poma quot Alcinous, quot flores molle Tarentum,
Quot guttas Pontus, quot Tyros ostra capit;


page 248, image: s140

Denique, quot Pompeiopolis micat ampla fenestris,
Quot matutinis roribus undat humus:
TOT mihi si pariter quisquam nunc donet ocellos,
Luminibusque Argi lumina nostra iuget:
Pauca tamen nimis haec sint, Instrumenta Videndi:
Tantus, spectandi pluribus, ardet Amor!
Sed tamen, utcumque est: Spectavi. Plaudere fas est;
Et quoddam, plausu grandius, instat opus.
Ecce! data est orchestra mihi; Deus ipse, theatrum;
Virgo, scena! Quid hîc deficit? ACTOR Ego.

ELEGIA XXVII. S. IGNATIUS, IESU CHRISTI COMITATU, RECREATUS.

Argumentum. Ex eodem Ribadineira.

IN itinere, quod ROMA Venetias habuit IGNATIUS (Loyola,) multa aspera et acerba pertulit. Propter grassantis enim Pestis metum, vel in Porticibus excubare, vel pernoctare sub dio, cogebatur. Et VIATORES, exsanguem illum ac luridum intuiti, summaque macie confectum; se in fugam aliquando dabant. Alii vero, qui se in via illi socios adiunxerant; lentius prae virium tenuitate ambulantem, sub NOCTEM DESERUERUNT.


page 249

Sed, qui dixit; Non te deseram, neque derelinquam! ille desertum invisit IGNATIUM, abiectum suscepit, et complexus est. Namque, OBTULIT se illi NOCTE, postquam relictus est, proximâ, CHRISTUS, in latissimo quodam Campo, a Fossa Clodia pergenti PATAVIUM: plurimumque, aspectu suo, recreavit eius animum: et ad GRAVIORA perferenda roboravit; et ita eius ITER direxit, ut Patavinae urbis custodiae ingredientem illum egredientemve, nihil omnino remorarentur, aut interpellarent, et aditum Venetias perfacilem haberet; cum tamen desertores illi socii laboris multum subierint; ut liberum in eam Urbem ingressum invenirent. Verba sunt Petri Ribadineirae Lib. 1. Vitae, capite 10.

QUEM Fortuna premit, per vix toleranda malorum
Pondera; ne tristi contrahat ora situ!
Neu' vultum obruget, scapulasve a fasce reducat!
NON omnis misera est sarcina, quae gravis est.
Felicem hunc LOYOLA putat, qui fortius instat;
Et coeptum infesso poplite pergit iter.
IAM SOL ignivomos, excusso pulvere, currus,
Aequoris Hesperii merserat inter aquas.


page 250, image: s141

Iam, blandâ pro luce, graves induxerat umbrae
Cynthia, non solitâ corniculata face.
Non varium nitidae pingebant aethera flammae;
Unde capit densâ nocte viator opem.
Pendebant tetrico vastissima nubila Caelo:
Quae pressura diem, si superesset, erant.
Hîc tamen, ancipitî deprensus tramite, Miles
CANTABER; obscurum perpetuabat iter.
Nam, Quo deiectos strato componeret artus?
Urbe vigil; Domibus tutor, abire iubet.
Nec prodest Probitas. Comitum vix unus, et alter,
Praesto erat: ac, sero vespere, Nullus erat.
EST via, quam celebrem PatavI meditantibus Urbem,
Pandit ab Adriaco Claudia-Fossa sinu.
Latus ager. non hîc frondes, tumulive, domusve;
Fecissent mollem gramina sola viam:
Ni Nox obstiterat. SED in hoc Ignatius arvo
Errabat, dubio per tenebrosa pede;
Languentemque trahens, titubabat ad omnia, gressum;
Nunc vada, nunc veritus stagna palustris humi:
Interdum carecta, pigram celantia glebam;
Quae, semel impressum, mergeret alta pedem.
Saepe, velut saxo plantam afflicturus iniquo;
Retraxit plantam, quae bene mota foret.
Saepe, tumescentis delusus imagine collis;
Dum scandit, nullo colle tumente, ruit.
Forsitan et tenuis, glebosa per avia, rivus
Cum multa flueret garrulitate; stetit:
Torrentemque ratus, voluit transmittere ponte;
Cum duo, tresve pedes, utraque ripa forent.
Quid facis, Ignati? Quidni, proiectus in alga,
De viridi foeno tecta, torumque struis?
Quodque dabit reliquum Nox temporis, exigis illic?
Longius ire, labor cassus, et error, erit.
En! ipsae, gracili fugiunt e corpore, vires!
Maestus et, exsuco pallor in ore sedet!
Frigoribus quatiturque caput, fluitantque capilli:
Confectusque viis poples uterque labat.


page 251

Iam pridem, ceu, multiplices cum praelia venti,
Aequoris Euboici saxa per arcta, cient;
Sic tibi, post vacuum quarto iam sidere ventrem,
Horrificum reboat, non-moritura, fames.
Exprobrat illa tibi, sine sanguine labra, genasque,
Brachiaque, et digitos, et, sine carne, femur.
Quid pergis, perdisque viam? Nox acrius instat;
Spissaque iam timida tangitur umbra manu.
Utque putes, omnes in te confligere Diras;
Vix etiam es superûm tutus ab insidiis.
Horrida praeproperas explodunt nubila flammas;
Et tremulum calido fulgur ab axe micat.
Aeolus, emissis terret mare, sidera, terras,
Flatibus; ac Venetas haud procul urget Aquas.
SED, cur indoleo? NON est miserabilis ulli,
Qui censu felix noluit esse suo!
Quis patriam? quis magnifico surgentia saxo,
Atria? quis partas spernere iussit opes?
Dissuasit frater, lacrimas hortatibus addens:
O frater, sero cognite, vera loqui!
Nunc, tibi regnandas, alius tuto insidet arces,
IGNATI: in dura tu regione iaces!
Ille, vel antiquo trahit ebria pocula Baccho;
Vel cocto fluidum gurgite figit aprum.
Aut, ubi suaserunt blandum convivia somnum;
In Tyrio ponit languida membra toro.
Te miserum! Nunc, dum pluviâ furit Aeolus irâ,
Vastaque nimbosâ grandine terra crepat:
Quisquis vel fragili iunxit magalia iunco,
Aut sicco finxit vile cubile luto:
Ipsae etiam volucres, et maxima quadrupedum pars,
Quas vel nidus alit, vel sua lustra fovent;
Mollibus instertunt paleis: memoresque quietis,
Non tonitru, rabidos non meminere Notos.
Immo, aliquis casu nictantia lumina tollens,
Dum notat, adverso fulgura torta polo,
Nocturnamque hiemem, tempestatemque nigrantem:
Ridet, et; I, Noctem hanc, sere viator, habe!


page 252, image: s142

(Inquit) me calidis foveat mea culcitra plumis,
Et tegat incinctum byssina vitta caput!
Non Hyades noceant! non torvi murmura caeli!
Lecticam gravior neu' vibret aura meam!
Somne, redi! Sic te, quicumque est, sannio ludit;
Sollicitatque novis, ad mala prisca, malis.
QUID, Loyola, facis? spem, quâ lactaris, inanem
Protere! tam Tristi cur petis Astra viâ?
Bella gerunt in te nubesque, imbresque, Notique,
Et caelum, et forsan, qui regit ista, Deus.
Verte ratem! ac, stulte quondam consumpta, resume!
Quaque potes, voti corrige vela tui!
Non est turpe, feras repetito inquirere cursu;
Quae, semel excusso casse, dedêre fugam.
Nec pudor est, si forte manus effugerit ales,
Aucupio praedam sollicitare novo.
Hoc fac. Quis prohibet, regnata parentibus ora,
Et male desertae, si repetantur, opes?
UTERE Fortunâ. reliquum quem fecerit aetas,
Falle, magis laetâ conditione diem!
SED, moneo surdos: do verba rapacibus Austris,
Et volo Caucaseum pellere sede iugum.
Cernitis? ut, fusis circum pluvialibus undis,
Exhibeant latum gramina mersa fretum?
Hic Loyola tamen, limo tardatus et algâ,
Promovet invitum, caeca per arva, pedem.
Nec Desertores, malefidaque foedera, questus,
Aut, pressum a terris sideribusque, caput;
PLUS (clamat) PLUS adde malis, venerabile Numen!
Et vomat in me iram Tartarus ipse suam!
Nox gravet! involvant nimbi! me fulminet aether!
Sternar in externâ putre cadaver humo!
Non moveor. numquam adversae dabo tergora forti;
Iam Miles, didici FORTITER esse MISER.
Ite pedes! teneant coeptum vestigia passum!
PLUS Patiendo viae, quam Gradiendo, vorant.
Iam fugiunt nubes! sensimque cadentibus Austris,
Incipiunt mitî lentius imbre trahi.


page 253

Stant etiam caelo, stupefacta tonitrua! Iamque
Nulla serenato fulmina ab axe ruunt.
Fallor? an et, croceo ridens Pallantias ortu,
Eoo tenerum mittit ab ore, iubar?
An Sol ipse? Sed, O, mea Lux! mea Sidera! Christus,
Insolito se infert, clara per arva, gradu!
Agnosco! lateri ille meo latus addit, et adstat!
Iamque meis figit basia casta genis;
Demulcetque animum. Iam roto immergor in Illo:
HAEC sunt, contemptis praemia deliciis!
Quin, idem hic, dulcis Pylades, comitatur euntem:
HOC pretium est, comites non habuisse suos.
Hoc Socio, nimbi, saevaeque, redire, procellae!
Hôc, incusse truci grandine, turbo, redi!
Hôc, etiam Tenebrae, tristique informior Orco,
Umbra, veni! SOCIA LUCE, Serenus ero.

LIBRI AESTIVORUM. II. FINIS.


image: s143

AESTIVORUM LIBER III. AESTATIS ADULTAE, SIVE, AUGUSTI MENSIS OBLECTAMENTA, COMMODAQUE PROPONENS,

FRUMENTUM MATURUM.
MESSEM MATUTINAM.
MESSORUM MERIDIEM.
MESSORUM VESPERAM.
TONITRUA INNOXIA.
NIVES AESTIVAS.
SPICILEGIUM.
MARIAM ASSUMPTAM.
NATALEM.
PSITTACUM.


[Gap desc: illustration]


page 257, image: s144

ELEGIA I. PROPARAENETICA.

Argumentum. POETA, scribendo sublassus; a RUTHA Moabitide, ad Se ipsam, DEIPARAM, et Aestatis reliquum, celebranda, instigatur.

PIerio fractus, relevabam membra, labore:
Dicebam, posito carmine; Phoebe, vale!
Biblica seducta volvebam gesta quiete,
Mallerii glyphicis nunc animata typis.
Ecce! Moabaeae dum cunctor in icone RUTHAE,
RUTHA meos Spirans constitit ante pedes.
Quoque prius Boios impleverat ore tapetas,
Hoc oculis fulsit nunc rediviva meis.
Vincta comas, et adusta genas, et barbara cultu:
In manibus, SPICAE; terga premebat, ador.
Haec mihi; Vah! (inquit) cessas, AESTIVI Poeta?
Cessas? ac, prenso iam prope fine, iaces?
At te praecipue campus vocat Ultimus iste.
AUT NIHIL, aut plenum falx tua pectat agrum!
Coepta tibi, producta tibi, nunc pendeat Aestas?
PERGAT! et emeritis horrea tangat equis!
Quid tibi Sextilîs peccârunt sidera caeli?
CANCER habet Librum: flamma LEONIS habet;
Cur nunc Zodiaci, taceatur, gloria VIRGO,
SPICEA quae flavo segmina fasce gerit?
Quae tibi si Virgo, non Res, sed Fabula, fulget:
En! aliunde tibi Vera PUELLA venit!
VIRGO simul, Genitrixque tamen, de sanguine nostro;
Haec Augustaeo non semel axe micat.


page 258, image: s145

Illa tuas unquam transcurrat omissa Camenas?
Illa tuae possit non thesis esse lyrae?
Num tu vel medium dures in carmina mensem,
Quin tua iam decies scripta MARIA foret?
Est animis nocturna tuis, est cura diurna:
Et nunc ex calamis effluat illa tuis?
Hoc ego tunc credam, cum Tartara fiet Olympus,
Cum mare fiet humus, cum pyra fiet aqua:
Cum stellas aether, cum flammea lumina Titan,
Cum pisces perdent aequora, ventus aves.
Tunc ego succiduum flaccescere MATRIS amorem;
Tunc, rebor, veteres intepuisse faces.
QUARE, dic, quod amas! et inertes excute somnos!
Scribe! subit portum, iam prope, cymba suum.
Iam tibi velivoli superest pars ultima Ponti!
Iam tibi vicini litoris ora viret.
Perge, tuam (quoties locus est) cantare MARIAM!
Illa fuit TELLUS FERTILIS, Illa Ceres.
Triptolemum dedit illa novum, Fructumque sub illo,
Quo litat Ara recens, et iacet Ara vetus.
ME quoque, ne transi. Stimulavi prima poesin:
Praemia fac stimuli quantulacumque feram.
Sed, magis in Domina, modulisque frequentior, haere: vocato!
Haec, tua materies; haec, stylus esto tuus!
Hanc, Thesin! hanc, Folium, Philyramque, Librumque,
Haec tibi Cuncta; sed et, PURA PAPYRUS, erit:
In qua, Mille licet descripseris OMNIA pennis;
CHARTA tamen semper (scribito!) Virgo manet.

ELEGIA II. MUSAM suam Auctor ad MESSEM Animat; DEIPARAM, in Levamen Operis, Advocat.


page 259

SPica, die percocta, sonat: crepat area Sole;
Et flavae pridem sidera messis eunt.
Falce recidendas culmus quatit aeger aristas;
Ac, nisi truncetur, ferre recusat onus.
Hic labor, hic, etiam Nostram sibi quaerit opellam.
PUBLICUS est fructus; publicus ergo labor!
Hinc tu, quae segetum toties Cunabula cantas,
Ad segetum quidni Funera, MUSA, voles?
Si bene te novi; faceres, ac, Musa, volares;
Nec te pennatae frangeret artis iter.
Sed trepidas; stipulamque caves incurrere plantis.
Sectilis aut calami pungere fronte pedem.
Indue (quid refert?) trunco vestigia culmo:
Indue (quid laedet?) molle, cruore, genu.
Puncta licet timeas; et acutae cuspidis hastas;
Digna quidem, sed non intoleranda, times.
Molliet istas, Dies; et Res (non rebus agenda,
Sed solis rerum perficienda typis.)
AUGUSTUS, mihi Campus erit, mea iugera, Charta.
Sulcus, erunt Versus; Area plana, Liber.
Sepia, sit Sudor; Falx fiat ahenea, Penna!
Curva-genû mecum rus Elegia metat!
Quid deêrit, nisi sola Manus? Tu, virgo, Parensque,
Auxiliatricem porrige (quaeso) Manum!
DA mihi TE! Dederis validas in pondera vires!
Da Dextram! dextre strenua Musa metet.
Quod si forte mihi (Quid enim tam grande mererer?)
Seu Te, seu digitos, auxiliumve, neges;
AT Tu, si quod habes (quia frons mihi diffluit aestu)
Vel SUDARIOLUM porrige, Diva, tuum:
Quod tibi nec Pallas, nec aranea nevit Arachne:
(Intrat in Historicam Fabula nulla fidem.)
Emaculante meam Marianâ sindone frontem,
Tersior et facies, et (puto) Versus, erit.


page 260, image: s146

ELEGIA III. Historica. DEIPARAE SUDARIUM, MESSORUM SOLACIUM.

Argumentum.

Occupati messoriis laboribus (et hoc quidem, calidissimo meridie) Monachi CLARAE-VALLENSES, Divi BERNARDI discipuli; usque adeo caelestes non fefellerunt Oculos: ut misericordissima gravaminum Humanorum inspectrix, VIRGO Deipara, deorsum (comitibus Sanctis, ELISABETHA, Baptistae Matre, et MAGDALENA Paenitente,) descensu suscepto; Calore diffluentes MESSORES, strophiolis prodigiosis abstergi iusserit. Spectaculi tam inusitati testis oculatus, fuit REINALDUS quidam; qui Otiosus ad sarcinulas sedere maluit; quam labore caeleste SUDARIUM. emereri.

Vide Ioannem Maiorem in Speculo. Tit. MARIA: ex libro de Viris Illustribus Ordinis. Cisterciensis.


page 261

AEStatis decumanus erat iam fervor adultae;
Stridebat querulis usta cicada choris.
CLARA, serenato tunc clarior aethere, VALLIS.
Miserat Inclusos, in vaga rura, Viros.
Ex Umbris aprica suis in Gargara tendunt:
Distinet ascetas, curvus in arva, labor,
Flava reductilibus decollant tritica sicis:
Et doctâ peragunt munus agreste manu.
Hanc Sophiam tunc, BERNARDO didicere magistro:
Haec, post mille Libros, Sectio sola placet.
Falce legunt campum, dum mens pia perlegit Orbem,
In Versum stantes, carmina sacra canunt.
Falx sternebat agros; et guttur hiabat in hymnos;
Quos, ubi non implent cantica supplet Amor.
Iamque, ligata siti, quasi glutine, lingua quierat;
Nec tamen affectus, nec requiescit opus.
Fervet opus; fervente licet truculenter Olympo,
Ac velut Aetnaeas iniaculante faces.
Frigida nec iaculis obstat solaribus aura:
(Hippotades rigidi clauserat arce Notos.)
Nec petasi prosunt, vel stramine plexa theristra:
(Tantula, sub tanto Sole, quid umbra iuvet?)
ERGO fluunt Salsis liquidi torrentibus artus;
Perque genas sudor dat vada, perque genn.
IAMQUE fere regione Poli Sol stabar in illa,
Parvula qua pumilo pôrrgitur umbra statu.
REINALDUS, Fratrum consors, exsorsque laborum,
Messorum proprio devius ibat agro.
Hîc, vacuo residens in cespite, flabra ciebat:
SED, renuunt omnem flabra citata Notum.
Hîc calidis platanum votis optabat opacam:
Dant platani nullas arida vota comas.
Sidera sola levant hominem, quae sola gravabant:
Affluit hinc supero nobilis aura gelû.
Quippe, per adversi Cerealia confraga montis,
Descendit placido Regia Virgo pede:
VIRGO, rosas vultu spirans, et cinnamon ore;
Caeruleo varians candida pepla sinn.


page 262, image: s147

Ad latus hoc, Prodromi genitrix, comes ibat, ELISA
MAGDALA deductrix, ad latus illud, erat.
VIRGO Parens, coetus operosae nacta catervae,
Constitit, ac Fratrum gnava notavit opus;
Promite caelestes Umbracula (dixit) amicae!
Promite, nostrati carbasa texta manu!
Qui coquit intentos, Calor hinc dirimatur, et illinc!
In tenues rores sudor et aestus eant!
DIXERAT haec breviter: brevius mandata facessunt,
Mitis Elisa suum, Magdala blanda suum.
Carbasa depromunt, gracili tenuissima lino;
Qualia vix nebulae lana, nivisve, daret.
Utraque (nam geminam retegebant sindona) sindon,
Pollicis aetherii texta nitebat acu.
Utraque, multiplici thematum variata figurâ,
Monstrabat, superi se Phrygionis opus.
Congrua temporibus, Messorum congrua curis,
Implebat folium staminis, histories.
Hic pius Abramides, Geraraei consitor agri,
Ac centumgemina, consita, falce metens.
Hîc Puer, et, cinctus duodeno mergite, merges;
Iosephique, malis Fratribus aequus, Amor.
Hic bis septemplex Pharii stat spica tyranni;
Largaque; Pyramidum turre reposta, Ceres.
Hîc Gedeon, frumenta terens: Hic, monte volutus,,
Qui Madianaeas, Panis, adedit opes.
Nec tacuit subtilis acûs pictura Boozum;
Nec Rutham siluit, spicilegamque manum.
Non Iudithiaden tacuit pia trama maritum,
Cui Sol, messor, ager, cura, fuêre neci.
Torrida Sunamii nec omisit rura Puelli,
Cuius erat gemitus, voxque; DOLERE CAPUT!
Tum, Dominum MESSIS, Messiam, principe filo,
Et Caeli cumeras, pinxit acura manus.
Denique, maturi Miracula Biblica culmi,
Neverat ars: propriis singula quaeque libris.
Clauserat extremum (quae singula claudit) opus Mors,
Ossea, falcatis et metuenda minis.


page 263

TALIBUS inlusam Matronae sindona gestis,
Insinuant oculis, insinuantque genis:
Messorumque fluens calor hinc, et tergitur illinc:
In Zephyri rorem sudor, et Aestus abit.
VIDIT: et obstupuit, vacuo Reinaldus in ervo;
Gramineumque premens deside sede torum,
Sic secum; Nimis, ô, felicia fata meorum,
Dum non-abruptâ sedulitate metunt!
EN (ait) et Superos Horum contingit arista!
Summaque iam Caeli culmina culmus adit!
Spica ferit Fraterna pedes, curasque, Tonantis;
Et magnae plantas Virginis illa ferit:
Dum Labor hic adeo placet Huic, placet arduus Ilii,
Dum cordi tribus est, curaque Caelicolis.
At, Me, Gramineus tenet hic dum cespes; IN HERBA
Haeret adhuc MESSIS, promeritumque meum!

FRUMENTUM MATURUM. Mitte FALCEM tuam, et METE! quia venit Hora, ut metatur: Quoniam ARUIT Messis terrae. Apocalyps. cap. XIV. Vers. XV.


page 264, image: s148

ELEGIA IV. I. Maturescentium FRUGUM amoenus ASPECTUS.

EN procul, alterno lunatos ordine colles!
Quam, bene percocta fertilitate, micant?
En propius, plano spatiantes aequore Campos!
MATURAE Segetis qua gravitate vibrant?
Nunc tumidus, nunc aequus ager, nunc avia vallis,
Totaque sectilibus FRUGIBUS ALBET humus.
Hic fuscis se iactat Ador (daps publica) granis:
Hic et inaurato Tritica folle nitent.
At, glebae melioris agro, crepat Alba Siligo:
Flava strepunt hirtis Hordea densa comis.
Denique, iugeribus frondescit Avena remotis:
Sed Viret, et lenti tempore Solis eget.
Omnia digna quidem caeli, frumenta, favore;
Omnia pro bipedum, quadrupedumque bono!

II. SILIGINIS (quam zean Graeci vocant) laudes et commoda; praesertim, si SS. Eucharistiae materiam praebeat.

SED tu prae reliquis, frugum flos, alba Siligo,
Insula quam nen fert omnis, et omnis ager;
Norica quam nolunt, Alemannica iugera norunt,
Zêelandaea serunt, et Syra rura metunt:
O, seu voce Zeae potius, Farrisque, triumphas;
Ac, nimium dici vile, Siligo, putas:
Graiiugenûm salve nobis zea! (farque Latinum!
Principe cuius ovat vera FARINA dape,)


page 265

Mollior aestivis nebulis, subtilior Euris,
Candidior nivibus, succidiorque sale!
Melle novo melior, cannâ praedulcior Indâ,
Verior ambrosiâ, Perside pulte prior!
Ex te cocta Ceres, lupulorum mollit acorem;
Ex te pista Ceres, pellit ab ore famem.
Tu, Panum fis omne genus! tu buccea lauta:
Tu contortilibus spira salita plicîs.
Tu laganum, tenerisque gulis placitura placenta:
Et scriblita soles, et globus esse potes.
PARVA loquor; maiora loquar. Post grammata quinque,
Qui modo PANIS eras, iam potes esse DEUS!

III. Rusticus monet; ut Metant, messoribus accitis.

Cur igitur, cur, tarde, manum? cur tempora differs?
Tempora se tibi dant? adde, colone, manus!
I, mete, carpe, seca! tibi si non sufficis Unus,
Huc domus in partem tota laboris eat!
Accedat domui, sociis vicinia dextris!
Nec tibi despectae sit Peregrinus opis.
Et Peregrina potest agilî prodesse lacerto;
Parque, suis Mulier viribus, esse Viro.
Iamque Moabaeis sese de montibus infert,
Hospita Phoenissis, et vaga RUTHA, plagis.
Insuetoque sibi, stupet, efflavescere Sole,
Iordanis quidquid lympha, Cedronque, rigant,
HAEC tra-montanam pervadere gestit Idumen,
Sive Metente manu, sive Legente, sinas.
Denique, Falx etiam, madidâ modo cote polita.
Tritaque pultantis verbere malleoli;
Nunc (ne multifido frustra serrata sit arcu)
Frugis in eximiae DENTIT et ipsa solum.


page 266, image: s149

ELEGIA V. Historica. RUTHA MOABITIS.


[Gap desc: illustration]

LECTORI.

RUTHAE Libellum Biblicum, ceu AESTIVI potissimum argumenti thematisque; paraphrasî, ceteris hucusque (quod equidem sciam) intactâ, paene TOTUM universim, ac per singula particulatim, exsequi placuit, Elegiis huius. Libri Quintâ, et Decimâ nonâ. Eum, canonicae licet divinaeque auctoritatis; tua veniâ, Lector, liceat poeticis ornâsse


page 267

figmentorum parergis, salvo veritatis Historicae nucleo. Affectuum quoque Colloquiorumque excursibus indulsisse, te non invito, prosit; adolescentiorum praesertim bono: quibus omnis reliqua Bibliorum Scriptura, exempli similis aemulatione, patebis ad paraphrasticam, versu prosaque, diductionem. Nos iam Narrationem aggrediamur; quam, longiore Pedestris Orationis exspatiantem Exegesi: ne Capite careret, Exordio visum est inchoare.

Argumentum. LIBRI RUTH Caput. l. a Versu I.

IN diebus Unius IUDICIS, quando Iudices praeerant; facta est FAMES in Terra. Abiitque Homo, de Bethlehem Iuda; ut peregrinaretur in regione MOABITIDE, cum Uxore sua, ac duobus liberis. Ipse, vocabatur ELIMELECH; et uxor eius NOEMI: et duo filii, alter MAHALON, et alter CHELION, EPHRATHAEI, de Bethlehem Iuda. Ingressique regionem MOABITIDEM, morabantur ibi. ET mortuus, est ELIMELECH, maritus NOEMI: remansitque ipsa cum Filiis. Qui acceperunt uxores MOABITIDAS; quarum Una vocabatur ORPHA, alteraque RUTH. Manseruntque ibi decem


page 268, image: s150

annis: et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet, et CHELION: remansitque Mulier, orbata duobus liberis, ac, marito.

PARVA quidem foliis, sed caelite Grandia sensu,
Gesta cano SOCRÛS, et cano gesta NURÛS.
VOS, quarum memoratur opus, dictate canenti;
Quod dictare mihi nulla Camena potest.
Ordior. ARCTA Fames, omni violentior ense,
Squalida Bethlemiae presserat arva plagae.
Exsilium miseris dirissima suasit egestas;
Et, quod persuasit, trusit in exilium.
Cum consorte thori, pueros ductante Gemellos,
Migrat Ephrathaeis Ellimelechus agris.
Trans vada Iordanis, vada trans Arnonis, et ultra,
Culta Moabaeo vomere rura, petit.
Quae petiit, reperit. Sedet advena; barbaricoque,
Qua licet, et caelo vescitur, atque cibo.
Mitius hunc habuit, patrio lare, barbara tellus:
Hospitiumque Seni, subsidiumque ferens.
Iamque satur Pater, in gnatis vivebat adultis:
Viventi, dixit funebris hora diem.
SIC, obito per fata die, fax lugubris illi;
At gnatis, thalami fax Hymenaea micat.
Interdicta sacris ineunt connubia Diris:
Hisque placent neptes, foede Moabe, tuae.
Orpha Chelaeoni; Mahaloni RUTHA, iugatur:
(Hoc nomen Nuptis, hoc et utrimque Viris.)
NEc genitrix inhibere potest (iam Sola) Noemma:
QUOS Lex non terret, quomodo frenet Anus?
IAMQUE decem solidos sterilis torus egerat annos;
Cum nec RUTHA suo, nec parit Orpha, viro.
Pignoris expertem, rapit hunc; rapit, Atropos, illum.
TRES flentes Viduae, iam domus omnis erant.


page 269

RUTH Cap. I. a VERSU. 6.

ET surrexit (NOEMI) ut in patriam pergeret, cum utraque nuru suâ, de regione Moabitide. Audierat enim, quod respexisset Dominus Populum suum; et dedisset eis escas. Egressa est itaque de loco peregrinationis suae, cum utraque nuru. Et iam in via revertendi posita in terram Iuda, dixit ad eas; ITE in domum matris vestrae! Faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum MORTUIS, et MECUM. Der vobis invenire requiem, in domibus Virorum, quos Sortiturae estis!

Nuntiat interea, flexis in mitius astris;
Decessisse trucem, fama secunda, famem:
Iamque Palaestinos revalescere frugibus agros;
Iam, non-externi crustula panis edi.
AD patrios igitur fundos remeare, Noemmae;
AD patrias Aras, iussaque Sacra, lubet.
Convasat, quae ferre porest; ac cetera conflat:
Et; Vale! ô, longum, terra profana, vale!
Terra mihi petitur, quam sanctior hostia tingit;
Hôc propior caelo, quo meliore Deo:
Quam non tus magicum, non impiat ara Chamosi;
Casta sed aetheriis expiat Arca Sacris.
SIC ait; ac migrat. lateri migrantis inhaerent,
(Dulcis amore Socrûs) hinc nurus, inde nurus:
Sarcinulaeque levant, nunc haec, nunc illa, labores;
Inque vicem, lacrimis alloquiisque, vacant.
Ast Hebraea, nihil lacrimis, nil mota querelis,
Suffultum baculo fortiter urget iter.
Instimulabat enim, patrii Solisque, Solique
(Quis putet, et vetulo sub pede?) Vivus amor.


page 270, image: s151

Intus erat votum, Troianis priscius annis;
FUMUM de patrio cernere posse foco.
Iamque, Moabaeae digressae vallis ab Alpe,
Arnonis steterant ad reboantis aquas.
Pons rudis, incumbebat aquis. Hîc; State, puellae!
Hîc vestrae, comites, terminus esto viae!
(Inquit anus) Mihi sarcinulam, mihi pôrrgite dextras:
Dividimur! discors postmodo restat iter.
Nunc mea me prorsum, vos vult via vestra retrorsum.
Ire, socrum cogit caussa; Redire, nurus.
Me Vetulam, vocat Occidui provincia Solis;
Vos teneras, Oriens luxque, locusque, cient.
Ite bonae, rectore bono, ductore Tonante!
Sub Matris redeat culmina quaeque suae!
Quae iuvenes fovit, foveat tantisper adultas;
Unaque sit viduis, virginibusque, domus.
Illic sueta manum, ceu quondam, tela fatiget:
Illic, qua quondam, dote parate Viros.
DOS Sponsis, labor, atque pudor, probitasque suerunt:
Stet probitas eadem; stet pudor, atque labor.
Interea, qui res hominum, qui temperat astra,
Temperet et vestri fata futura thori.
Ille Deus, Deus Ille, fabra non Sculptilis arte,
Confundar Vera Numina ficta fide!
Ille, Chamosaeis melior maiorque colossis,
Defluat in vestros divite Sorte sinus!
Quaque meos olim Natos, inopesque vagosque,
Qua pietate Socrum detinuistis anum;
Pro ME (namque VICEM nequeunt iam reddere busta)
Hac eâdem Superûm, vos ope, dextra levet!
Quemque Meis thalamum, requiemque laremque, dedistis;
Hunc vestri vobis dent aliquando Viri.
Namque Viros aliquando novos feret Hesperus alter;
Corrigat ut Primas taeda Secunda faces.
IAMQUE sat est Socruique datum, sociaeque sequelae.
Pontis ad extremum venimus. ITE domum!
Quod superest; memores estote, Deique, Socrusque.
Sic mihi RUTHA, vale! nec minus, Orpha, vale!


page 271

RUTH Capite I. a Versu 9.

Et Osculata est eas. Quae, ELEVATA voce, Flere coeperunt, et dicere; Tecum pergemus, ad Populum tuum! Quibus illa respondit; Revertimini, Filiae maeae! Cur venitis mecum? Num ultra habebo Filios, in utero meo? ut Viros ex me sperare possitis? Revertimini, Filiae meae! et Abite! Iam enim senectute confecta sum; nec apta vinculo coniugali. Etiamsi possem hac nocte concipere; et parere filios: Si cos exspectare velitis, donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis Vetulae, quam Nubatis. Nolite, quaeso, Filiae meae! quia Vestra angustia magis me premit; et Egressa est manus DOMINI contra me.

DIXIT. et amplexus adiecit, et oscula, dictis;
Oscula, cognatis non aliena genis.
Pressius, hôc titulo, nectebant oribus ora;
Quod fortassis idem non, iterare, datur.
Flet simul, affectu lacrimas trudente, Noemma:
Flent simul, affectu corda liquante, Nurus.
Parcius Illa tamen plorabat; et altius Istae:
Ex oculis, ibat rivus; ab ore, sonus:
Nec minor Arnonis, rivus, se fonte movebat;
Et sonus, Arnonîs clarior ibat aquis.
SCILICET, immensum biberant Abeuntis amorem:
Plusque, Manente placet, non-reditura, Socrus.
Nec nuribus nunc est, socrus; aut Annosa, puellis;
Esse videbatur Mater, Amica, Soror.
UTOVE fere maiore nitet decor omnis honore,
Dum petit occubitum, luminibusque migrat;
Sic, dilecta prius, nunc est dilectior Orphae:
Et, SOL Occiduus sit tibi, RUTHA, Socrus.


page 272, image: s152

Ut Sol Occiduus, cum iam freta tangit Ibera,
Fulguris aurato suavius orbe rubet:
Talis erat tibi, RUTHA, petens sua regna. Noemma:
Haec tibi tunc Radius, Sol fuit, atque Dies.
Multa puellarem pungebant vulnera sensum;
Plus tamen, Hebraei NUMINIS altus amor:
Verbaque pressa (Deos modo detestata) Noemmae;
Atque Moabaeis Socrus iniqua Sacris:
OSCULA praeterea, madidis impacta labellis;
Ac Summae voces (MIGRO, VALETE, NURUS!)
Haec, et quidquid Anum dignam faciebat amore,
Ruthaeae totidem spicula mentis erant.
ERGO, cavas dudum feriens plangoribus auras,
Cum Socia iunctis questibus, astra ciet:
Et vocem, modo singultu, lacrimisque repressam,
Unanimi solvunt utraque Nympha prece;
O, (clamant) ô, chara nimis! certeque parente,
Quam natura dedit, dulcior ipsa Parens!
Hoc tantum spectare scelus, pius audeat aether?
Hic nostro possit corde sedere dolor?
Ut, sine te, repetente tuos, sit denique nobis
Carpere fas vitam, carpere fasque viam?
Ergo, carere suâ tristis queat Orpha Noemmâ?
Aut oculis possit RUTHA carere suis?
Tu nobis Oculus, tu Lux, tu praevia Lampas.
NOS, Oculos, Lucem, Lampada, non sequimur?
AD. Matres nos ire, iubes? TU Mater es Una!
Nos Natae. Natas (adsumus, ecce,) trahe!
Quin, Tractu nihil est, nihil est opus illice motu;
En, ultro sequimur teque, tuamque tribum!
Sic, quibus ante, Solum fuerat natale Moabis;
Funeris, ac vitae, fiat Ephratha Solum!
TALIBUS orabant. Non talibus orsa Noemma;
O, ait, ô Natae (si placet esse) meae!
Quod vocor, hoc ipsum me MATRIS, amabile nomen,
Non sinit in NATAS noxia suasa dare.
Noxia quid sequeris, seu tu, mea Filia? seu tu?
Dum tramontani sideris arva petis?


page 273

Noxia cur petitis, vel tu, mea RUTHA? vel, Orpha?
Dum petitis, qui vos arcet amore, torum?
EXTERA cuncta nurus, thalamis prohibetur Hebraeis;
Haec lex, in patrio strictius orbe ligat.
Ite, redite, meae, (suavissima pignora) Natae!
Externo quoniam progenitore satae.
Quod si forte mei (quia ME tam stringitis arctum)
Quaeritis ex uteri posteritate Viros;
Fratribus exstinctis, si forte vicaria vultis
Corpora, quae stirpem, lege iubente, novent:
Irrita (Quid porro, rogo, pergitis?) Irrita res est!
Et spes haec sterili creditur omnis agro.
Fecundi fugêre dies! emarcuit aetas!
Non facit ad partus ista Senecta novos.
Ite meae! (Quoties testor? neque credor?) Abite!
Extincti floris nubere vultis Anum?
Effetane dabo foetum matrice? novumque
Sive Chelaeonem? seu Mahalona novum?
Haec olim! nunc cana dies, dat funeris horam:
Haec mihi non dicit, Nube! sed, I, Morere!
Fingamus tamen: et, Senium reparante Iuventâ.
Fiam de Vidua Virgo; procerque Senex.
Poscar adhuc hodie, desponser, flammea sumam,
Et primo fiam vespere foeta Parens;
Simque Parens prolis, thalamos in utrosque, gemellae:
Virque tibi natus, Rutha; sit, Orpha, tibi.
Quid longae, quid, quaeso, spei tunc fiet, et annis?
Quid tam morosae, per tria lustra, morae?
In vestros utrimque toros dum crescat uterque;
Dum, nucibus Positis, iura marita gerant:
Siqua fides capitisque nivi, Curisque Noemmae;
Ecce! prius Vetulas vos dabit alba coma:
Rugosisque genis, oculisque fluentibus, ambae
Ibitis in thalamos, ibitis inque rogos.
DIXI: praedixi. Quid adhuc tamen, ô mea corda,
Quid comitatis adhuc? stant lacrimisque genae?
Sola meos, Natae, repetam. dimittire Solam.
Quamvis INFELIX, at mihi Sola, ferar.


page 274, image: s153

Sin Miseris mecum geminis, hinc cingar et illinc;
Ibo TER-INFELIX, nec tribus aequa malis.
Nam, Proprium fortassis onus tolerabo valenter;
Sed me pauperies (credite!) Vestra, gravat:
Et, Magis illa gravat. Quam, si perfringere vellem;
Non sinet, in meritam quae furit, Ira DEI.
QUARE, quod toties iteratis hortor epodis:
Lugubre sit vobis carmen; ABITE! MIGRO.

RUTH Capite primo, a Vers. 14.

ELEVATA igitur voce, RURSUM flere coeperunt. ORPHA, osculata est Socrum, ac reversa est: RUTH adhaesit Socrui suae. Cui dixit Noemi; En, Reversa est Cognata tua, ad populum suum, et AD DEOS SUOS! Vade cum ea. Quae respondit; Ne adverseris mihi, ut relinquam te, et abeam. quocumque enim perrexeris, pergam: Et, ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus, populus meus; et DEUS tuus. DEUS Meus! Quae Te terra morientem susceperit, in ea moriar: Ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat DEUS, et haec addat! si non sola Mors Me et Te separaverit!

HAEC effata, tacens, sensimque, Noemma recessit;
NEC tacuêre tamen, nec rediêre Duae:
SED (veluti captis Petraeae moenibus urbis)
Sustulit Haec vocem, sustulit Illa, suam,
Nec vox, sed clamor, Libycis barritibus aequus,
Attonuit silvas, attonuitque Socrum.
Verba sequi iam nulla queunt; quia nulla iuvabant:
Seu potius, Quoniam visa iuvare nihil.
Infelix igitur, quater, et quater amplius, Orpha,
Tandem; Vade, vale, ô, vale! mater, (ait)


page 275

Oscula subiecit verbis; et (Stulta!) REDIVIT.
Debuit, ah! coeptae firmior esse viae!
Propositique tenax, Numen, non, quaerere Socrum:
NEC, meliore Loco velle, sed, esse Deo.
Experiunda fuit rigidis constantia verbis.
QUEM gerat haec animum, quam Tria verba fugant?
Experiunda fuit repetitis ictibus arbor:
TERTIA quam sternunt flabra, quid Arbor erit?
ERGo labans, ABIIT, repetens nemus Orpha Moabi;
Et patrii recolens impia templa Dei.
Vadat! eat! repetat! Spreto semel aethere, trames,
Qualî cumque viâ, devius omnis erit.
IAM satis est, abiisse Retro, liquisse Noemmam:
Post hoc, Interitûs undique porta patet.
Hinc, neque Respiciens, neque Respectata, pererrat
Ante pererratos (heu, Peritura!) Deos.
AGNA, Moabaeis palans in Vallibus; olim,
In Iosphataeis vallibus, HAEDUS erit!
AT non tam vecors sedit sententia RUTHAE;
Non idem Patriae, perniciosus, amor.
MANSIT enim: prênsamque manu, comitata Patronam,
Urgebat calidis passibus usque viam.
Nec, prensâsse manum, satis est. A veste pependit;
Certa (manu quamvis, voceque pulsa) SEQUI.
Obstupuit: taciteque manum venerata Tonantis,
Quae tam perspicuo duceret ungue Nurum;
En tibi (Socrus ait nurui) via regia, Nata!
Ecce, reversuro semita blanda pedi!
En, etiam comes, ad reditum! (ne Sola pavescas!)
En fax, exemplum, dux, monitrixque viae!
Ad Consanguineos abit Orpha reversa penates:
Ad gentilicios, quos amat Orpha, Deos.
Tu non cognatae sequeris vestigia plantae?
Sola tibi Sapiens? transfuga sola patris?
Quin, age, vade, vola! facilis praeeuntia terga
(I modo!) comprendes. NIL mora parva nocet.
HUIC Nurus, ut ferrum magneti, polypus antro,
Impluviis hederae, glutinibusque trabes;


page 276, image: s154

Sic haerens Socrui; NE me, ne, quaeso, repulsam
Iam toties, (inquit) fulmine pelle novo!
Mater Es: et mea Mater Eris! Matremne relinquam?
Pendulus est ex te spiritus iste meus.
Spiritus a Vitae possitne recedere nexu?
NE, rogo, ne tantum coge subire nefas!
Cetera pro libitu, pro Matris praecipe iure:
Hic tantum, pugnent ne tua verba meis!
Hoc mihi praecepi dudum, fixumque ligavi;
Pergere, quo perges: queîs eris, esse locis.
Quod facies, faciam; Quod omiseris, illud omittam:
Quod cupies, cupiam; Quodque loquere, loquar.
Quas capies sedes, capiam; quibus ibis, abibo:
Gens tua, gens mea sit! mos tuus, esto meus!
Numen et ipsa colam, quod tu reverebere Numen:
Cui tu tura dabis non minus ipsa dabo.
Ambarum communis erit focus, Araque, prunis:
Mens concors ambas, Mensaque, semper alet.
DENIQUE, dum vives, tecum, tua portio, vivam;
Incipiam tecum, si moriâre, mori.
Et tumuli iungemur humo, iungemur honore;
AC tua, nexa meis ossibus, ossa teram.
Irrita si iacto, si prudens fallo, sciensque;
Non iuro veteres (quos modo Damno) Deos:
IURO Tuum (qui solus obit Divina) Tonantem:
Ille meum trifido fulminet igne caput!
Ille mihi Solesque nigros, et sidera, semper,
Offensoque nigros mittat ab axe dies!
Ille, VICEM viduae miseram, graviore rotatam
Turbine, praecipitî raptet ad imma trocho!
Decrevi! decreta, DEO iurata, ligavi:
Haec, clavus plusquam, fixa, trabalis habet.
Ultima sola dies, divellet funere raptas;
(Et neque sic Totas) me tibi, teque mihi!


page 277

RUTH Capite primo. a Versu 18.

Videns ergo Noêmi, quod, OBSTINATO animo, Ruth decrevisset secum pergere; adversari noluit; nec ad suos ultra Reditum persuadere. Profectaeque sunt simul.

FINIERAT. Spectata satis constantia dictis;
Nunc et Rebus agi vult via (Socrus ait)
Ire, tibi firmum, video, fixumque locasti:
I, modo! Iuratam te prohibere, vetor.
Iam, Reditum dictare tibi, veteremque Moabum,
Nec mea Relligio, nec tua Pacta, sinunt.
SIC fatae, dextrisque datis utrimque, profectae.
Producunt placidam, plana per arva, viam.
Et nunc, sermonum suavi vice, tempora fallunt:
Nunc, Sene concipiunt anteeunte, preces.
Nunc Legem, Quinosque libros, ritumque Sacrorum,
Ac reliquum Mosen docta Noemma docet.
Attigerant Iordanis aquas, iam vespere prono:
Hîc veteres Fastos, historiemque, refert;
Ut vada transierint alacres impervia Patres:
Ut refugo steterint summa fluenta gradu.
Bis senas etiam, monimenta perennia, cautes,
Per totidem fixas, narrat adesse, Tribus.
Undisonoque loqui strepitu, MIRACULA, fluctus,
Quaeque potest, digito Saxa, Tribusque, notat:
Omnia ne posset, Nox, iam vicina, vetabat;
Quaeque, superfuso gurgite, lympha tumet.
Postera lux, Ierichunta dabat, tunc nomine nudo;
At quondam validam, turrigerisque minis.
Hîc nurui; Viden' has (inquit,) mea nata, ruinas?
Evasit tantum sola Rahaba malum.
Extera (ceu tu nunc) et Dis addicta, Rahaba;
Sed nostris (ceu tu) postmodo iuncta Sacris.
Transfugium, dedit huic vitamque, virumque, genusque;
Et Tibi continget vita, vir, atque genus.


page 278, image: s155

IAM quoque Palmiferae digressae finibus orae,
Moenia radebant, prisce Iebuse, tua:
Moenia sed tantum radentes, longius ibant;
INTROITUM tempus denegat (inquit anus)
Pergamus, pergamus ad hanc, quam laeva dat, urbem;
En, Ephrathaei iam procul arva soli!
Arva, viden', tumidis ut iamiam MESSIBUS alba?
HORDEA, ni fallor, campus ADULTA gerit.
Dixit; et, ex vero. Tunc HORDEA Prima metebant;
Omnis et assiduâ falce cadebat ager.

RUTH Capite primo a Versu 19.

ET venerunt in BETHLEHEM. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos FAMA percrebruit [(transcriber); sic: percrebuit] : Dicebantque mulieres; HAEC EST ILLA NOEMI! Quibus ait; Ne vocetis me NOEMI, id est, PULCHRAM! sed vocate me, MARA, hoc est, AMARAM: quia Amaritudine valde replevit me Omnipotens. Egressa sum Plena; et Vacuam reduxit me DOMINUS. Cur ergo vocatis me NOEMI; quam Dominus HUMILIAVIT, et AFFLIXIT Omnipotens? Venit ergo NOEMI, cum RUTH Moabitide, Nuru sua, de terra peregrinationis suae. ac reversa est in BETHLEHEM, quando PRIMUM HORDEA METEBANTUR.

UT veterem viditque casam, fumumque, Noemma:
Sideribus Gratam tendit utramque manum;
BETHLEMIAE (clamat) turresque, Domusque! Minutae
Quantumvis, Salvae sed tamen este mihi!
Tuque, coaeva meis, casa dilectissima, cunis,
Cum fumo, Salve! quem Meus ignis alit.


page 279

HAEC inter, comitante nuru, socrus intrat Ephratham:
Intrantes, dudum nuntia FAMA praeit.
Fama volat; plateaeque sonant rumore secundo:
Conveniunt, siquis mansit in urbe, Viri.
Sed numero maiore coit, LEVE Femina vulgus:
Haec stupet; haec loquitur: pars rogat; illa docet.
Nulla Nurum norat (quam barbara mitra tegebat)
Cui tamen in vultu civica forma fuit.
At Socrum, licet annosam, seroque reversam,
(Scilicet, exilii post prope lustra tria;)
Frontis adhuc habitu, formaque priore nitentem,
Indice designat voce; NOEMMA REDIT!
HAEC ESTILLA decens, haec illa venusta NOEMMA!!
Sic Hae. Sic illis rettulit exul Anus;
NE ME, ne, cives, pro more, vocate NOEMMAM!
Non Sum, quae Fueram, PULCHRA, decora, placens.
Si tamen hoc Fuimus quondam, desuevimus Esse.
Dicite, pro Pulchra, proque placente, MARAM!
Dicite, pro falso, quod vere dicor, AMARAM.
Forma, Vale! titulum sors petit ista novum!
Hei mihi quos potero titulos inscribere fronti;
Qui, par tot lacrimis, nomen, onusque, gerant?
Summa meae sortis (cui nullum sufficit Album)
Sit, MARA! Quid memorem cetera? fletus obest,
Ille POTENS, qui blanda potest mutare severis,
Qui frontes hilares tristibus umbrat aquis:
Ille, meis noctes induxit Solibus atras:
(Sic merui, fateor) Nox rapit ista Decus.
Ille, meae rapuit, tria corpora dulcia, vitae.
Felleus inde meum pectus amaror edit.
Exivi, comirata tribus; vis bina revertor:
Exivi Mater; sum sine prole redux.
Foetu plena thori thalami cum compare, cessi:
Iam, Foetu redeo; iam, viduata, Viro.
Addite; quod supero videor male grata Monarchae;
Utpote, quam Tanto presserit ille Pede:
Eversamque bonis, ac luctibus undique cinctam,
Maerorum toto merserit Oceano.


page 280, image: s156

Cur igitur vestro, Sociae, feror ore, NOEMMA?
Felle referta mali, dicar, AMARA-MARA!
Quin etiam, pro voce Marae, Mare dicar Amarum!
Atque Salis plenum nominer aequor aquis!
Hunc Salis horrorem, vix corriget, e CISTERNA
Quae mihi Bethlemia Dulcior Unda fluit.

MESSIS MATUTINA. MESSIS quidem Multa: Operarii autem Pauci. Matthaei 10. Versu 37.

ELEGIA VI. MESSORES, AD OPUS DILUCULE EXEUNTES, DESCRIPTI.

Huic Periphrasi, non invitâ Lectoris File/llhnos gratiâ, praeludat Eustathii, scriptoris ceteroquin discincti, castus tamen hîc Stylus: qui e)rwtikw=n bibli/w|, d, paragrapho V. sic habet.


[Gap desc: greek text]


page 281

MANE novum, croceo pingebat lumine caelum;
AURORAEQUE, rosis concolor, ardor erat.
Tinnula iam dudum motabat regulus ora;
Threicium Progne garrula flebat Ityn.
Verbere clangebat pennato gilva coturnix;
Stridebat solitis passer in imbricibus.
Orta dies, revocabat opus, MESSISQUE laborem;
Quem nigra suspendit deside nocte quies.
Compositi, velut in thalamo, fenilis in antro,
Stertebant viridi rustica turba toro:
Ac, puto, proflarent etiamnum pectore somnum.
Primus Damoetas; Rus! et, AD Arma! vocat.
Primus hic arma capit (falcem:) monitorque severus,
Ista leonino barbarus ore tonat;
HEUS, socii! crepat orta dies: Aurora valescit:
Vos dormitis adhuc? et grave cessat opus?
Messum, demessum, surgamus, camus! Herile
Id nos imperium, pactaque pensa, monent.
Ite! Quousque moras? IGITUR consurgitur, itur:
Procedit longis vernula turba viis.
In dextra sua cuique suâ falcata machaera;
Cuius sub cauto stramine mucro latet.


page 282, image: s157

Pars quoque de stipulae stridentia vincula nexu,
Post dorsum, multo fluxa madore, gerit.
Pars calidae, medio Phoebo, non immemor horae,
Fontanam fido, quam bibat, utre gerit.
Frigida neu' fatuo vanescat lympha tepore;
Occulit umbrosa provida vasa scrobe.
Iamque caput petaso, soles prohibente, coronant;
Iam grave thoracis dispoliatur onus:
Pectora diducta nudant, horrentia, veste:
Sed bysso renui tempora victa tegunt.
Nec inora! distringunt redacutas cotibus harpas;
Crudelique rotant dexteritate manum.
Unicus, haud unis satiatur caedibus, ictus:
VULNERE, non multo, multa ruina venit.
Damoetas, operis Dictator, rexque laborum,
Primus, in exemplum grande, trucidat agrum.
Ex aliis alii post hunc stant, ordine longo;
Obliquoque secant spicea culta situ.
ET iam Sol calido promoverat axe quadrigam:
Membra per, ac frontem, salsa cadebat aqua.
Siccato radiis mussabant rore, cicadae:
Mussabat querulis plebs operosa minis.
Damoetas; Tantisper, ait, suspendite falces!
Tergite manantes (SIT mora parva!) genas!
Siquis et huc Cererem, siquis memor attulit undam;
Hîc ientet panes, helluo fiat aquis!
Accinit, en! epulis etiam genialis alauda.
(Et tunc forte dabat carmen alauda suum.)
Haec mihi Fabellae dabit argumenta iocosae.
Dixit Damoetas dicere plura iubent:
Ille, manu barbam stringens, medioque receptus;
Ergo LOCUTRICES ordior (inquit) AVES!
Conciliumque cano, facundaque rostra volucrum;
Quae tu, vel Rostris Digna, locuta putes.


page 283

ELEGIA VII. Apologica. CASSITA, PULLI, PATERFAMILIAS, ATQUE FILIUS, MESSORES MATUTINI.


[Gap desc: illustration]

Argumentum, Quod suggerit A. Gellius Libro Noctium Atticarum secundo, Capite 29.

Aesopus ille, e Phrygia, Fabulator, haud immerito SAPIENS existimatus est; cum, quae Utilia monitu suasuque erant, non severe, non imperiose, praecepit et censuit, ut PHILOSOPHIS mos est; sed festivos, delectabilesque


page 284, image: s158

APOLOGOS commentus; RES salubriter ac prospicienter animadversas, in mentes animosque hominum, cum audiendi quadam illecebrâ, induit. Velut haec eius FABULA, de AVICULAE nidulo, lepide atque iucunde praemonet; SPEM, fiduciamque rerum, quas efficere quis possit, haud unquam in ALIO, sed, IN SEMET IPSO, habendam.

AVICULA (inquit) est Parva; nomen est, CASSITA: habitat, nidulaturque in segetibus, id ferme temporis, ut appetit MESSIS; pullis iamiam plumantibus. Et Cassita in sementes forte concesserat tempestiviores: propterea, frumentis flavescentibus, pulli etiam tunc involucres erant. Cum igitur ipsa iret, cibum PULLIS quaesitum: monet eos; ut, SIQUID ibi rei NOVAE fieret, dicereturve, animadverterent: idque uti sibi, ubi redisset, nuntiarent. DOMINUS postea segetum illatum, Filium adolescentem vocat: et; Vides, inquit, haec ematuruisse? et manus iam postulare? Idcirco, die crastino, ubi primum DILUCULABIT, fac, AMICOS adeas, et roges; VENIANT, operam mutuam dent, et Messem hanc nobis adiuvent. HAEC ubi ille dixit; discessit: atque, ubi rediit CASSITA; pulli trepiduli circumstrepere, orareque matrem; ut statim iam properet, atque alium in locum se asportet; Nam, dominus (inquiunt) misit, qui AMICOS rogaret; uri, luce ORIENTE, veniant et METANT. Mater, iubet eos a mern otiosos esse, Si enim dominus (inquit) messem ad


page 285

Amicos reicit; crastino seges non metetur; neque necesse est, HODIE ut vos auferam. Die igitur postero, mater in pabulum volat: dominus, quos rogaverat, operitur: Sol fervit, et FIT NIHIL; et AMICI, Nulli erant. Tum ille rursum ad filium; AMICI isti, inquit, magnam in partem cessatores sunt. Quin potius imus; et COGNATOS AFFINESQUE, et VICINOS nostros oramus, ut assint cras tempore ad METENDUM? Itidem hoc pulli, pavefacti, matri nuntiant. Mater hortatur; ut, tum quoque, sine metu ac cura sint: COGNATOS, AFFINESQUE nullos fere tam esse obsequibiles ait; ut ad laborem capessendum nihil cunctentur, et statim dicto oboediant; Vos modo, inquit, advertite, si post haec quid denuo dicetur! ALIA LUCE ORTA, avis in pastum profecta est: COGNATI, et AFFINES, operam, quam dare rogati sunt, supersedent. An postremum igitur dominus filio; Valeant (inquit) AMICI, cum PROPINQUIS! Afferes, PRIMA LUCE, falces duas: unam Egomet mihi, et Tu tibi capies alteram: et frumentum nosmet ipsi manibus nostris cras meremus. Id, ubi ex pullis, dixisse dominum, mater audivit; TEMPUS EST, inquit, cedendi et abeundi! FIET NUNC, dubio procul, quod Futurum dixit: IN IPSO enim vertitur, cuia res est; Non, Aliunde petitur. Atque ita CASSITA nidum mutavit: et seges a Domino demessa est.


page 286, image: s159

Haec quidem est AESOPI fabula, de AMICORUM et PROPINQUORUM, levi et inani fiducia. Sed, quid aliud sanctiores libri Philosophorum monent; quam, ut in nobis tantum ipsis: nitamur? Alia autem omnia, quae Extra Nos, extraque nostrum animum sunt, neque pro Nostris, neque PRO NOBIS ducamus? Hunc AESOPI Apologum, Quintus ENNIUS, in Satyris, scite ad modum et venuste, versibus quadratis composuit: quorum duo postremi, isti sunt; quos haberi cordi et memoriae, operae pretium esse hercle puto.

Hoc erit tibi argumentum, semper in promptu situm; Ne quid exspectes AMICOS, quod tute agere possis.

Haec hucusque A. Gellius, totidem verbis. Nunc ab Illo, AD NOS (quae Comici vox est) EAMUS!

SI Quid ages, prior adde manum; neu' side Propinquis:
FALLERE non nescit dextra propinqua fidem.
PINGUIA qua Phrygiis gravidantur Gargara glebis,
Flavet et Idaeis spica beata iugis.
Nidos furva suos, sobolemque, locarat ALAUDA,
Mysa genus, Myso de patre facta parens.
IAM pater, aucupio laqueatus, praeda iacebat:
Restabant pulli ter duo, matris onus.
Mater egens, viduata viro, spem gentis alebat;
Et medio clausam cauta fovebat agro.
Iamque fere spicis ager hic turgebat adultis;
Attigeratque suum, praecoce fruge, diem.
Iam falcem. saevasque manus, seges alba timebat:
Proxima succiduae tempora MESSIS erant.


page 287

Heu, quid agant, implumis adhuc, intectaque pubes?
Quo cassitarum parvula turma migret?
Sex numero, Ceîris, Corydon, Alovetta, Comata,
Cumque Galerito fratre, Lodolla soror:
Involucres omnes! Quas, auxiliaribus alis,
Provida ni genitrix transferat; harpa metet.
HOC ipsum pia mater agit. Sua pignora cogit:
In medio quorum talia verba serit;
QUO res summa loco mea sit, quo vestra, puelli:
Cernitis. in dubio vitaque morsque sedent.
Omnibus intentam me casibus esse, meaeque
Affixam proli, non sinit alma seges:
haud sinit ipse cibus, quaerendaque pabula vobis;
Ut, quibus ex reapto vivere, lege licet.
Dum tamen ipsa parens, venandis pastibus, absum,
Sit vester, pressa voce SILERE, labor!
Primus hic, et FACILIS, labor est. Labor esto Secundus;
Singula pervigilî gesta notare fide.
In specula vobis aures, oculique, sedento!
Quid dicant homines, discite, quidve gerant?
Cognita, cum redeo, memorî sermone referte.
Dixit: et in praedas se dedit illa suas.
Vix ierat: cum, Dardaniae vetus incola terrae,
Agromedon, nato cum Diomede, venit.
Hic huius possessor agri, quo, nide, latebas,
Maturo cernens farra crepare die;
EN (ait) en, plenis canum iam Solibus arvum!
Messuram poscunt tritica, nate, manum.
ERGO, novos reteget simul ac lux crastina vultus;
Ostia fac circum gnavus AMICA voles:
Dic sociis, Veniant! mensaeque-sequacibus; Adsint!
Dic, socia MESSEM nunc quoque falce iuvent!
Dixit. et abscessit, pulli mandata notabant;
In commune, suum quisque referre, memore.
Venit ad hos mater reducî Cassita volatu;
Quid memorant homines? (incipit) aut, quid agunt!
Narratum narrate mihi, referenda referte!
Nescio quae trepido vos quatit aura metu?


page 288, image: s160

TALIA quaerenti, respondit talia Ciris;
O, genitrix! Segetis prae fore messis adest!
Plura nec adiecit, formidine verba premente.
Sed retulit Corydon; O, Corydalli Parens!
(Matri nomen erat, Corydallidi) Nuntio Diras!
Hic modo rex domino substitit ipse pede:
Rex Segetum, dominusque soli, nidique toparches,
Iussa dedit gnato talia; Gnate, vola!
Et, simul ac nitidum reteget sol crastinus orbem;
Atria, fac, circum cursor AMICA teras.
Tot duc Messores, quot nunc numeramus Amicos:
Quantus erat MENSAE, sit quoque MESSIS, amor.
Nunc igitur, nunc castra move, pia mater! et arvo,
Qua potes, hostilî nos rape! tuta pete!
SIC ait: et fletum fraternis fletibus addit.
RISIT, prudenti Mater alauda ioco;
Si CRAS (inquit) herus Messores sperat Amicos;
Et CORVOS speret, qui sine falce Metant!
O pulli vacuique metûs ratione, puelli!
Conceptum fatuo, pellite, corde metum!
Vanus Amicitiae titulus, vix perget ad ARAS;
Nedum callosâ pectat ARATA manu.
Denique, quid vultis? Praesto CRAS esse Sodales
Quos iussit; praesto, CUM pyra Ninget, erunt.
Sic effata, petit tutos cum pignore somnos.
MANE novo, salvum rus, seges, ales, erant.
Non illuc Pylades, non Messor prodit Orestes;
Nil movet hostilîs falcis, Amica manus.
Praedatum Cassita volat, velut ante volârat:
Agromedon, veluti venerat ante, venit.
Stat longas, perstatque, moras; exspectat Amicos:
Nec stans, nec perstans, quis metat arva? videt.
Sol fervet, non fervet opus: Cadit hora, diesque:
Sed non Spica cadit; QUID remoramur? (ait.)
Vesper adest; sed Amicus abest! PRÔH, turpe, pigrumque;
Nomen AMicitiae! Proh malefida fides!
Hostibus eveniat nostris haec turba sodalis!
I! alias potius concute, Nate, fores!


page 289

(Nam comitatus erat nato) Sunt, Semine nobis,
Sunt, Consanguinea nomina iuncta fide:
AFFINES prope sunt; propior Vicinia nobis.
Vade! cie! quidquid nominis huius habes.
Voce tua, verbisque meis, in Crastina messum
Tritica, dic, veniant, Sole novante iubar.
Quin et temporius (ne nos mora differat) assint!
DIXIT: et ad villae fumida tecta redIt.
Nec minus hinc Cassita redit sobolique trementi;
ET quid nunc, inquit, pallida turba NOVI?
Ah (aiunt) Nova cruda, novis feriora vetustis!
Cras, Consanguinea falce iacebit ager.
Quodque subibit ager fatum, tua turba sequemur:
Haec mandata patris Natus herilis habet.
Iussus hic Affines, operamque citare Propinquam,
Nunc citat. acciti, farque, tuosque, metent.
SIC illi. Nidique rogant melioris asylum.
Quos contra, placido sic ait ore Parens;
ESSE [(reading uncertain: First letter might be I)] meos animis, etiam nunc, hortor omissis:
Nec cana plumas antevenire comâ.
Antevenit cana teneras formidine plumas,
Quisquis seu segetum, seu sua fata, timet.
Sanguine connexis, creduntur tritica. Quid tum?
AD rem non-propriam, quam cito Sanguis hebet?
Affines venient? NIHIL his Affinius auro.
Si Roget, et nihil his Eroget; alget herus.
Denique, Vicinos quos credit, et, esse Propinquos;
Sunt, puto. Sed, QUIVIS PROXIMUS ipse sibi.
Quare, parva cohors, Hodierni caussa pavoris,
Cum spe ruricolae concidet ipsa sui.
Postera, quin potius, quid Vespera portet agendum,
Discite! Consilium, tertia iussa dabunt.
Haec dixit; solitumque petens Cassita cubile,
Subdita pennatâ pignora fovit ope.
Tertia iamque pigras Aurora fugaverat umbras;
Cum vigilant homines, evigilantque ferae.
Impavido mater strepitu consurgit Alauda:
Aeris intrepido fertur in alta sono.


page 290, image: s161

Tutis veridico gratatur carmine Pullis:
Quoque potest, dicit, gutture; NEMO METIT!
Veraque cantabat. Falx nulla, manusve, metebat:
Non falx Affinis; non, lare iuncta, manus
Ipse (nefas!) patruo connexus foedere Sanguis,
Phlegmate torpebat, pigritiaeque situ.
Nemo Propinquorum, multo iam Sole, laborem;
Nemo, fretîs merso iam prope Sole, capit.
Venit herus, veniensque videt, queriturque videndo:
Ac breviter nato (nam, FACIT ira brevem,)
Nate! quid Externis spem figimus, inquit, in Aris?
Nos erimus nobis Iuppiter, Ara, Salus.
Mensarum valeant, stirpisque, larisque, Sodales!
IN quibus est, praeter Nomen inane, nihil.
NOS potius, nos, gnate, manus armemus utrimque!
Tu cras falce Tuam; cras ego falce Meam.
DIXIT. et obstipâ (certus, sata tollere) fronte,
Atque minis tumido, se tulit inde, pede.
NOX aderat. Cassita redit, velut ante redibat:
A pullis, rigidi iussa docetur Heri.
Illa statim; MIGREMUS, ait, mea turba! migremus!
Idque prius, pleno quam cadat orbe Dies.
Quod gratis toties Timuistis, Credere tandem,
(Sed graviore side) discite! Certa loquor.
Quod toties herus, ac natus, statuêre Futurum;
Hoc cras Fiet opus; sed, Propiore manu.
NUNC, NUNC, res agitur! neque res Aliena; Sed Illi,
Qui Sua severunt, lii Sua nempe metent.
Ergo, galeritae, cito cedimus! Incola-ruris,
Non galeatus, ab hoc; sed, petasatus, erit.
Hoc satis! Et tacuit. Vectam per inania prolem,
Transtulit in tutum, seposuitque, nemus.
Dicta, fides sequitur. Metit alter, et altera Cantat.
Sic, AVIS, ante diem; Phryx homo, Sero sapit!


page 291

MESSORUM MERIDIES. Agrum non-Suum demetunt: * et inter Acervos eorum MERIDIATI sunt. IOB Capite 24. Versu 6. et 11.

ELEGIA VIII. PRANDII MESSORII HYPOTYPOSIS. MESSORUM labor, advectis ferculis, interpolatus.

IAM mediis aether, campusque, caloribus hiscunt;
Cynthius et summo, currus, in axe gemit.
Gnomonis horologi nota iam duodena metallo
Stringitur: ac MEDIUM signat arundo DIEM.
Iamque pari gaudentque gigas, nanusque figurâ:
Vix erit is maior; vix erit iste minor.
Umbra Syenaeo iam se negat invida Fonti:
Ammonis puteum nunc sua bruma gelat.


page 292, image: s162

Iam tacet omnis avis, solâ strepitante cicadâ;
Frigore sub querno nunc cubat omne pecus.
Arida Phoebeis torrentur corpora flammis;
Findunturque pari campus, et ora, siti.
IPSI (quis credat?) SITIUNT, in flumine, PISCES:
(Crede tamen! sic, qui siccat, Apollo iubet.)
QUIN igitur, qui pransus eo, per spicea Tempe;
Fessa sub arboreis hîc loco membra comis?
STAT vetus hic cerasus, Cerealis in aggere fundi;
Iunctaque, dat fessae molle sedile viae.
Huius ab acclivo speculari cespite, fas est,
Quae prope, quaeve procul det nova, latus ager?
ECCE, recompositos Messor modo pronus in artus,
Colligit erecto membra recurva gradu!
Pandiculansque, pigro distendit inertia flexu,
Ceu modo lethargi brachia vincta lue.
Suspendunt tantisper opus, falcemque, coloni;
Ac fruitur pausa, iustitioque, labor.
Congestis segetum, texunt umbracula, virgis:
Umbraque fit lassis, scenaque, trunca Ceres.
Hîc sedem capiunt: agitur consessus in orbem:
Ventilat, ac Zephyros sindone dextra ciet.
Laeva manus Soles, oculis praetensa, repellit;
PRANDIA nunc ubi sunt? voce manuque rogant.
Dumque manu, dum voce rogant; Ubi Prandia nunc sunt?
Ecce, venit tumidis Villica fusca genis!
Haec, stridente sedens, advectat fercula, curru;
Aurigaeque pigras increpat usque moras.
AD fatus hoc, amplam conferto vimine corbem;
Ligneolos utres, ad latus illud, habet.
Fercula dispassis servat studiosa lacertis;
FIDIUS et Libyco vasa Dracone fovet.
(Textile praecipue, mappaque manuque, canistrum,)
Carbasinoque super proregit illa sinu.
Nam pultes illuc, et secto pinguia lardo
Iuscula cum pisis abdidit atque fabis:
Ac similagineas, adipato farre, placentas;
Sectile praeterea, perna quod unxit, olus.


page 293

Praecursat dominam tremulo canis Anglica ostro;
Exserto linguae syrmate fassa sitim:
Antevolatque rotas pedibus. nam dira citatos,
Aere sub calido, musca retardat equos:
MUSCA, lues hominique gravis graviorque caballis!
Non illam scuticae, non fugat ira iubae:
Mobile nec caudae valet hanc arcere flagellum;
Parque furor culices et dolor urit equos.
Interea notos tetigit coqua rustica campos;
Hîc aperit cupidis fercula grata gulis.
Pemmata distribuit. Denas fert quisque placentas:
In medium turbae pisaque, Iusque, locat.
Buxea Messores agili cochlearia versant
Pollice. guttur edax urget avara fames.
Mox Cereris liquidae gelidos, non-parca colona,
Circumfert cyathos Prima lagena vacat!
ALTERA (conclamant) veniat vacuanda lagena?
Altera porrigitur. Plebs bibit, atque canit.
ACCESSI, stimulante pedem prurigine rerum:
Assedi. Fateor! daps genialis erat.
Fercula cantabant omnes, mensamque beatam;
TU mensas, abacos, sigmata Graia, praeis!
Tu tripodas vincis citrinos! Et plura canebant.
Solus; Maius erit, quod dabo, (Mopsus ait.)
Undenis compacta mihi modo fistula cannis,
Impare colludet, cum Daniele, choro:
Impare (sed vestram thesin exsuperante.) Meoque
Non abacus deerit, non Abacucus agro.


page 294, image: s163

ELEGIA IX. Historica. DANIEL, IN LACU LEONUM, PER ABACUCUM PASTUS.


[Gap desc: illustration]

Argumentum. DANIELIS Capite XIV. a Versu XXVII.

INDIGNATI sunt Babylonii adversus Regem vehementer: et congregati, dixerunt; IUDAEUS factus est REX! BEL destruxit, Draconem interfecit; et Sacerdotes occîdit. Et dixerunt, cum venissent ad Regem; Trade nobis DANIELEM! Alioquin, Interficiemus te, et domum tuam.


page 295

Vidit ergo REx, quod irruerent in eum vehementer: et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. Qui miserunt eum, in LACUM Leonum; et erat ibi diebus sex.

INNOcuis Deus advigilat: famulisque Tonantis,
Non sua mensa deest, non ferus ensis obest.
Ipsi quin etiam Libyci sua bella Leones,
Inque pios dentem dedidicêre Viros.
Testis erit, DANIEL. Danielia fata canenti,
Turba fave! sed tu, grylle sonore, tace!
VANA Semiramii iam pridem Numina Beli,
Cumque suo ruerant limine, cumque tholo.
Iam DRACO, successor Beli, picis unguine ruptus,
Naevia sacrilegae tristior urbis erat.
Conclamant; Chaldaea, viri, rex Sacra profanat!
Ad Recutitorum transfuga NUMEN abit!
Concursant; Huc arma, viri! DIS templa noventur!
PRO DIS, et Regem pellere, iura sinunt.
Rex audi! Vel dede Virum; quo, saeva monente,
Belus, Belicolae, Templa, Dracoque, iacent:
Vel solio, vitaque simul, cum semine, cede!
Si dubitas; VIRES ira Rebellis habet.
REGNA dat, atque rapit, concors in sceptra tumultus.
TAM trucibus, cecidit regia caussa minis.
Deditur, invito DANIEL, ac flente, monarchâ;
Assyriisque datur praeda trahenda lupis.
Inde leonini lacerandus ab impete rictûs.
In sicci Vates spargitur antra lacûs.
Scrupea terribilî spelunca voragine torva,
Hiscebat, Stygio paene profunda metu.
Volvitur huc praeceps, Babylone furente, Prophetes:
Aeratisque coit ianua summa seris.
Clausa supra specus est: infra gula clausa ferarum?
Nam patulo nullus saeviit ore LEO.
Vix credes; sed, crede tamen. NON ulla famentum,
In facilem quadrupes dentiit Afra dapem.


page 296, image: s164

DANIELIS Capite 14. a Versu 31.

PORRO, in Lacu erant Leones septem: et dabantur eis Duo Corpora quotidie; et Duae Oves: et tunc non data sunt eis; ut devorarent Danielem.

FULVA iubatarum stabant septena Ferarum,
Semper inhumanis pinguia monstra cibis.
Haec, poenis devota suis, humana reorum
Pascebant dira Corpora bina gulâ.
Insuper immanem, Tigridis pinguissima ripis,
Ingluviem pecudum, bina replebat Ovis.
Carnivorae fuit haec Lex quottidiana diaetae:
Haec septemgemini mensa leonis erat.
Tunc tamen haec neque mensa fuit, neque sueta diaeta:
(QUID non Improbitas ingeniosa coquit?)
Sed penoris soliti fit succidanea Vates
Hostia; qui Cenae triste minutal erit.
Quis puter hoc? FERITAS hominum, feritate ferarum
Quanto maior erat, tam minor illa fuit.
SEX Aurora dies, sex reddidit Hesperus umbras:
Esuriêre Ferae; nec tetigêre Virum.
Daps, aderat DANIEL. Tamen hic (inhibente Tonante)
Inter tot rictus, est OVIS, absque LUPIS!

DANIELIS Capite 14. a Versus 32.

Erat autem ABACUC Propheta, in Iudaea: et ipse coxerat pulmentum, et intriverat Panes in alveolo: et ibat in campum; ut ferret messoribus. Dixitque Angelus Domini ad Abacuc; Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli; qui est in lacu leonum. Et dixit Abacuc; Domine, Babylonem non vidi; et lacum nescio.


page 297

Et apprehendit eum Angelus Domini, in vertice eius: et portavit cum capillo capitis sui; posuitque eum in Babylonem, super lacum; in impetu spiritûs sui.

NEC tamen interea minor hunc penuria torquet.
Orat; et, INNOCUAE praepotuere preces.
TERRA procul campis Iudaea recumbit opimis;
Lis est, an segetis ditior, anne botri?
Hic tunc triticea sudabant messe coloni;
Et sectrice gravis falce cadebat ager.
Miserat huc famulas vates Abacucus opellas,
Ruris in EXIGUI, sed tamen, arva, Sui.
Hîc Vernae stabant, ab Eoa luce metentes.
Otia laxari per stata, tempus erat.
Torpebant, medio iam Sole, fameque, sitique;
Restitui vires victibus, hora fuit.
Senserat hoc ipsum; tactusque dolore suorum,
Munus obit domina vile propheta manu.
Et, modo divinae mentis sanctissimus augur,
Praeco suturorum, fatidicusque sophus;
Fit novus, ecce, Coquus! pultisque liquamen, et offam,
Sedulus instructi praeparat igne foci
Et fluidum, lumbos circum, substrictus amictum;
In micam, similae frusta scobemque secat.
Hanc terit, hanc reterit. fit, agresti grata palato.
Emeritisque fame blanda sagina gulis.
Coxerat ad plenum. Nunc pultes, inquit, et offam,
Accipiat testus [Reg: testu] ! frusta friata, scaphe!
Alveolum testumque simul, lactisque diotam,
Excipiat sido scirpea theca sinu.
DIXIT. et, ut clausit maculosa fercula corbe;
Sueta recomposita tendit in arva togâ:
Assuit et scapulis stricto vaga pallia nodo,
Ventivolis (Vatum more) retorta plicis.


page 298, image: s165

Hic, nudum rigidosque pedes, hirtosque capillos,
En, teneri spoliat nudior aura Noti!
Nec merus est tamen iste Notus: neque praeda maligna,
Astitit aligero Spiritus, ecce, pede!
Iste manu retinensque manus, pedibusque pedestrem;
HINC, (ait) hinc, alias sis memor, ire vias!
I, procul hinc! Quae corbe geris, quae Prandia testû,
Messorum non sunt. pro DANIELE geris.
I, age, rumpe moras! pultes, dulcemque diotam,
(Quidquid id est) Vati, cui favet ille, feres,
Ille Deus, Deus ille Deûm, Danielis amator,
Visere te Vatem, te Babylona, iubet,
Ergo, vora (sed, ut aura.) viam! Tua meta, Leonum
Est LACUS; undanti sed sine rore, lacus,
TALIA mandavit stellatae nuntius aulae.
Vatidicus retulit talia verba Pater;
O, ait, ô superi Procerum non ultime templi!
Iudaeo satis est NOTUS in orbe DEUS.
Notus et ipse Dei solitis caducifer alis:
SED, Babylona tuam, quo citor, unde sciam?
NON VIDI: longeque minus, nigra lustra Leonum,
Si tamen hîc, aut hîc, aut ibi: ducar! UBI?
Dixerat. Huic Genius; Causaris inania! (dixit)
Quod, sine me, nescis; me duce, clima scies.
Cum dicto, rapuitque comam, rapuitque Propheten
(Nam coma longa nimis, tunc erat apta rapi)
Transque Chebronaeas (NOVA res! sed Numine digna:)
Transtulit ad Boreae, vis operosa, plagas.
Ille tenens dextraque togam, scaphiumque sinistrâ;
Inde timet pulti, vestibus inde timet:
Plus tamen ipse Sibi; summae regionibus aurae
Dum volat, et liquidi per cava regna Noti.
SUB pedibus Ierichunte sita, Iordane fluente;
Vidit aquas, vidit prata beata, rosas.
Dextrorsum lento Freta-Salsa bitumine fumant;
Stagna sinistrorsum sed Galilaea fluunt.
Fit mora nulla viae; neque fas insistere, Vati:
Et cunctaturum, grandior Ala trahit.


page 299

Iamque supervolitant Arabasque Sabaeaque rura,
Panchaeosque situs, et Nabathaea iuga.
Ture sacro Zephyri redolent; olet Eurus amomum:
Quaque volant illi, suavior aura subit.
VIDERAT hos, stupefacta novis plebs infima pennis:
Viderat, in campis messor, in urbe, puer:
Monstraque, vel certe miracula Daedala fassi,
Clauserunt oculos ille, vel iste, suos.
Qualis enim summo gyros rotat ardea caelo,
Accipitris flexos dum fugit alta dolos:
Talis in aetheriis Abacucus et Aliger, oris.
Non hos est oculus, penna nec ausa, sequi.
Una, sequi voluit, votis sed inanibus, ala:
(Discite! quod dicam, dixit Apollo prior.)
Forte, iugis aquilam Libani, cedroque, sedentem,
Vibrantemque vago lumina contuitu;
Attigerat species et forma, per alta volantum:
(Quis putet, a tanta disparitate loci?)
Attigerat (Quis et hoc credat? sed dixit Apollo;)
Nidor fumantis praecalidique cibi.
Ales, obolfaciens spolium, duo corpora viva;
Tactus et INTRITI suspicione cibi:
Quid faciat? Libani procul arce, cedrisque relictis;
Insequitur praedam, persequiturque viros.
Hic volat, hi volitant, premit iste, nec opprimit illos:
Complodunt alas hostis uterque suas.
SED tandem minor est Aquilae per nubila, virtus.
Deficit, ac rabidis clangit acerba minis:
Falsaque praedarum revolat Libanumque revisit.
Hi, Babylona suam cum Daniele, tenent.

DANIELIS Capite 14. Versu 36.

Et clamavit Abacuc, dicens; Daniel, Serve DEI! Tolle prandium, quod misit tibi Deus. ET ait Daniel; Recordatus es mei, Deus: et non dereliquisti quaerentes te. Surgensque Daniel,


page 300, image: s166

comedit. Porro, Angelus Domini, restituit Abacuc confestim in loco suo. Venit ergo Rex, die septimo, ut lugeret Danielem. et venit ad Lacum, et introspexit: et ecce! Daniel sedens in medio Leonum! Et exclamavit voce magnâ Rex, dicens; Magnus es, Domine, Deus Danielis! Et extraxit eum de lacu leonum. Porro illos, qui perditionis eius caussa fuerant; intromisit in Lacum: et devorati sunt in momento, coram eo.

TANTUS erat, celeri penetrantum nubila pennâ,
Impetus; alipedis quam cita biga Noti.
Iamque Leoninae vates in vertice mandrae,
Angelica plantam figere iussus ope:
Per patulas, e fune fores Vas pôrrgit edule
(Angelus, et funem fecerat, atque fores)
Ac valido, Daniel! Daniel! (ait) ore, minister
Numinis, et longa fide probate fide!
Divino legata tibi cape PRANDIA, missu!
SIC ait: ac sportam rupis ad imma locat.
Suspexere, fame stimulante palata, Leones;
Atque rati, gerulum iam dapis esse suae:
Gutturis exserto, malis crepitantibus, antro,
Bis, ter, ut in poenas, expetiêre virum.
Scirpea (quod stupeas!) panaria tangere nolunt;
Dissimulant clausos, pro Daniele, cibos.
In solos, Abacuce, tuos (si credimus) artus
Irrugisse feras, et saliisse, ferunt.
SED tu, depositae perfunctus munere pultis,
Ad tua tecta retro, notaque rura, volas.
Hic iam spicisecae, prono prope Sole, catervae,
Excusasque moras, et Babylona refers.
Hique (NOVI gens mira sumus, sitiensque sciendi!)
Quam sapidam, malunt hanc Babylona, dapem.


page 301

Ergo, suam peragunt messem. Dilatio mensae,
Fit polyhistoribus Prandia, Coena, Sopor.
AT non sic Daniel; POST tridua bina famemus,
(Inquit) et exsuca gutturis HAERET AQUA.
Quare, quod Caeli dat sporta, bibamus, edamus,
O, NUMQUAM Caeli sportula clausa Bonis!
Magne Tonans, et, amatorum redamare tuorum
Suete fidem! Grates fert tibi fidus amor.
SIC ait: ac sexto tandem se sidere pascit.
At rabidas placat mox sua Cena Feras,
Cena, fuere DUCES, nuper cum bile rebelles,
Quae (puto) Cena, Deo Vindice, [Note: (a) De hac vide Budaeum, Rosinum, et Antiquarios. Breviter! Legitimum convivium salutatoribus exhibere soliti, CENAM RECTAM dare, dicebantur. Sordide restricteque Avari, CENAE RECTAE loco, SPORTULAM tantummodo donabant. Lege Tranquillum, in Augusto cap. 74, in Vespasiano cap. 19. in Domitiano cap. 7.] RECTA fuit.


page 302, image: s167

MESSORUM VESPERA. Venientes autem venient, cum EXSULTATIONE, portantes MANIPULOS suos. Psalmo 125 Versu. 8.

ELEGIA X. Segetum desectarum Collectio, Colligatio, in curribus Constructio, et in horrea, hilaris Convectio. Omnia per perista/sewn minutias, et, kaq' u(potu/posin, describuntur. DAMOETAE MESSORIA DIDAGMATA.

ARS operi sua cuique; suus Dictator, et ordo:
Ad plenum veniant, haec quoque, Messis opus,
En, Dictator adest, pulchraeque didascalus artis!
Damoetas operas auspice voce citat,


page 303

His, quo quaeque modo, quo fiant ordine, monstrans;
NUNC (ait) absectas Collige, messor, opes.
Hora iubet Segetes, nocturno rore madentes,
Versastis docili bisve, semelve, manu.
Efflevit iam spica satis, tam Sole potenti
Decoctis guttis: Tritica sicca sonant.
Far crepitat; casumque sui de folle minatur,
Si Sol hoc iterum Crastinus urar ador,
Ergo citi! primumque, puer tu, (cetera lente,)
Vincula tincta suis, impiger affer, aquis.
Vincula fer centum: mox altera, ternaque centum,
Quartaque; de stipulis torta, retorta, cavis.
Stramine dispasso transversim sparge, per omnem,
Ex aliis aliud molle ligamen agrum.
Sed, serva seriem! Grumorum linea prima,
Cura tui pariter prima laboris erit.
Inde, retrogresso tibi, tertia linea; post hanc,
Quinta locum vinclis, septima nona, dabit.
Has inter, grumos medios vitare memento.
Haec sint dicta Tibi; tu; preme mente, puer.
Post Puerum; Tu nunc, Collectrix turba, labora!
Dispositis vinclis inice lecta sata.
Sic tamen inicito Collectae frugis acervos,
Ne merges temere plusve minusve gerat.
Pondera mergitibus constent Aequalia cunctis:
Praecipue, DECIMUS quisque, sit absque dolo!
DENA Sacerdoti debetur quaeque merenti
Congeries. DECIMAM deminuisse, nefas.
GRANDIOR (in dubio) potius sit, portio Mysiae;
Quam minor. ASSE sacro fallere, fallit agrum.
De reliquis; Non est, ad acus vos omnia punctum
Instruxisse, decens. BARBAQUE, resque docent.
Dum legitis sentos, immisto vepre, maniplos;
A nuda tribulos sic prohibete manu.
Pelliceis armate manus, et bracchia thecis:
PACIS amans, nescit vulnus amare Ceres,
VULT sua, sed, nullo decerpi dona cruore;
Nec Mordere cupit spica, sed, arte Legi.


page 304, image: s168

Dogmatis hoc satis est, Cumulanti tritica, turbae:
NUNC tu, qui Religas accumulata, veni!
Te quoque poscit, opus manibus tractare magistris,
Sors tua. SIC, Lictor non inhonestus, eris.
Principio Clavum, querno de robore factum;
Seu Radium, summo cui sit acumen, habe.
Inde, tibi stratos super humida vincula fasces,
Claude: nec, effugiat spica vel una, sine.
Tum constringe; genûque doma constricta, sinistro;
Ut coeat minimo, quam potis orbe seges.
Hinc, novies torti gyrata volumine circi
Vincula, sollicito denique necte dolo.
Innoda; quernique citâ vertigine clavi,
Nodum sub latebras fortiter abde suas.
Sic, ubi conclusas instrinxeris arctius ansas;
SUMMA manus, Nodus Gordius esto tibi.
Clama; Grande SOFWS! Radii quoque robore nexum
Percute. Sic operi Plaude, placeque tuo.
TUNC veniat currus: fundique toparcha sequatur.
Hic et ruris opes urgeat, atque rotas.
Iussa det hic famulis; Tu, Gongile, Porrige messem:
At tu porrectam, Gargiliane, cape!
Gongilus arripiat, trifidâ data tritica furcâ;
Alter at artifici collocet illa situ:
Alternoque datos altrinsecus ordine fasces,
Sic Struat; ut struibus par sit utrumque latus.
Introrsum sed spica tamen, sed vergat arista:
Promineat stipulae, sectaque canna, foris.
Sic, agitata rotis, et saepe fluentia, grana
Haerebunt currus interiore sinu.
Sic, nihil aut minimum, Cereris de dote peribit;
Dote, Calenorum nobiliore botris.
Post, ubi visa fuit iam tangere nubila moles;
Et carruca, sati pondere pressa, gemet:
Ligneus, immani longe teres arbore Vectis,
Tollitor in plaustri, qua patet usque caput;
Stratus et in longum, medio gravet esseda plena:
Pondere. Fune tamen pes religatus erit.


page 305

Hac pedica si firmus erit Pes vectis, et arbor;
Tunc sensim tuta cetera mole preme.
A pede, per medium lento caput usque subactu
Appete. pervenies victor, ad usque caput:
Possessorque trabis, capiti nova vincula capto,
Sed non firma minus, quam Pedis illa, dabis.
Haec novies, deciesve trabis circumdata collo,
Fortiter arripiat Gongilus; atque trahat.
Dumque trahit, terram bis ter, violenter ad imam,
Usque, suum libret corpus, et usque gemat.
Donec, plaustra super qui stat, SATIS ESSE, boabit:
Tunc satis esse, putet: vinclaque rite liget.
Ista Coercendi, lex est ratioque maniplos.
Tunc auriga rotas incitet, atque iuga.
In portu res omnis erit; MESSISQUE PERACTA.
Haec ibi Damoetas, pluraque iussa, dedit.
Omnia Damoetae messores iussa capessunt:
Et praedicta simul, dictaque, pondus habent.
IN lapsu iam vesper erat prope sidus in ortu,
Seu, Nova Luna, tuum; seu, Venus alba, tuum,
Stridula discedunt, Cereris gravidata rapinis;
Inscribuntque, suo pondere, plaustra vias.
Pulvere miscetur caelum. GENS, vivere rapto
Sueta, fugam passer, qua fuga tuta, capit.
Laeta suas sequitur messoria turba quadrigas:
Pars, pedibus saltum; pars, ciet ore sonos;
Euoe! Bacche! Ceres! et, agrestia numina! (clamant)
Prosequiturque rudes Fistula mista choros.
Pars melior, meliore trahens in Numine cantum,
Materiae carmen nobilioris amant.
His, nunc dulce melos fiunt Pharaonis aristae;
Nunc Iosephiadae mergitis almus honor.
Mox steriles recolunt stipulas, furiasque, Caini;
Ac, domino similes, mitis Abelis oves.
Sub modulos quoque RUTHA venit, venerandaque Socrus;
Et spicae veniunt, laese Ioabe, tuae.
Et quidquid vel grande suit, vel amabile cantu;
DEMESSI titulo si modo gaudet AGRI.


page 306, image: s169

Rustica sic hilari veniunt ad tecta sonore:
Farta quadriga praeit; subsequiturque chorus.
HOC videt, ac, primis astans pro postibus, audit;
Horrea dum propera, Villica; pandit ope.
Ambigit, an carmen magis Istud, an approbet Illud?
Huius? an Illius dulcius oda vibret?
Nec Vox assa modo placet huic; sed et absona Canna.
Ergo, iubet currum; carmen, AVERE iubet.
SED magis ex animo iubet agmen avere CANORUM.
VILLICUS at nuptae; Quid, malesana stupes?
Quid dubitas inquit quae nos plus mulceat oda?
St fallunt Aures; arbitra Lucra vide.
Fistula cum versu, Fatuos iuvet! At mihi, CURRÛS
STRIDOR hic Oppleti, Musica maior erit;
Ac Numeris perfecta suis. Nam QUATTUOR, ecce,
VOCIBUS, ex totidem, gaudet ovare, Rotis!


page 307

ELEGIA XI. DIVES EVANGELICUS, NOVA HORREA MEDITANS.


[Gap desc: illustration]

LAETAE, consuetaeque MESSORUM, et patrumfamilias, VESPERAE; visum est, TRISTEM, inexspectatam, aeternamque VESPERAM subtexere: ut Elegiaco huic metro, etiam materies imitabunda subserviret; et alternâ Laetorum Tristiumque variatione, claudicaret.

Ceterum AVARO huic STULTO, quem videlicet A)nw/numon invenimus; Nomen a


page 308, image: s170

supervacanea noxiaque Sollicitudine, MERIMNUM fecimus; poeticâ fingendi libertate. In reliquis, ne quid Fictum putes; Historicis (ut solet) gestis intermixtâ PARABOLA, Ipsa DIVINA VERITAS praeloquitur.

LUCAE cap. 12. a V. 16.

Dixitque (IESUS) ad illos; Videte, et cavete ab omni AVARITIA! Quia non in Abundantia cuiusquam vita eius est, ex hic, quae possidet. Dixit autem Similitudinem ad illos, dicens; Hominis cuiusdam DIVITIS, uberes fructus AGER attulit: et cogitabat intra se, dicens; QUID FACIAM? quia non habeo, quo congregem Fructus meos? Et dixit; HOC FACIAM! Destruam HORREA mea; et maiora faciam: et illuc congregabo omnia; quae nata sunt mihi, et bona mea, et dicam animae meae; ANIMA! Habes multa bona posita, IN ANNOS PLURIMOS. Requiesce, comede, bibe, epulare!

ANTE DIEM, nolito diem praecerpere votis:
Neu' praedisposito Crastina ventre vora.
SICUT eunt, lucris Hodiernis utere. NESCIS;
Postera quid nigris lux tibi portet equis?
Disce magisterio, quod res monet ipsa, Supremo:
A SIMILI, similem disce timere notam.
DIVES erat (celebrata loquor:) Ditique, MERIMNUM,
Ex merito nomen SOLLICITUDO dedit.
DIVES agri, dives cellae, ditissimus arcae:
Tantum, munifici Cordis EGENUS erat.


page 309

Iugera, ter centum, totidem subigebat aratris:
Nec deerat segeti terra benigna suae.
FORTE redundantis genius formosior anni,
Ubere praegnarat luxuriosus humo.
PAUPER habet Somnos; NUNQUAM requiescis Avarus!
SIC, mediâ secum nocte, Merimnus ait;
Hei me! Nunc homines stertunt, volucresque, feraeque;
Pervigilî solus torqueor ipse toro!
QUID FACIAM? Priscâ stant distentissima Messe
HORREA: nec patitur spica vetusta Novam.
TAM faustum tamen, ecce, Malum, cumulatur! et hornus,
Praeteritos triplici foenore vincit, ager!
Far in flore suo, Libycis par pendet aristis:
Hordea sunt Phariis vix leviora Satîs:
Tritica Trinacrios superant Nabathaea medimnos.
Quid fiet milio? vel quid, avena, tibi?
Omnia proventu superant votumque locumque:
Et capit haec Votum; nec capit ista Locus.
NON HABEO, tanti possessor agrique, larisque,
Quo segetis condam luxuriantis opes.
Ergo, QUID hîc FACIAM? Dixit. Mox, consule caecâ
Doctus avaritia; SIC FACIAMUS, ait!
HORREA, quae Nunc sunt, cumeras, granaria, cellas,
Cras famula fabrum deiciemus ope.
HORREA, quae Non sunt, cumeras, granaria, cellas,
Laxa sede, bona substituemus ave.
Tunc, positas ubi summa manus perleverit aedes;
Cum iam muratum stabit, ut Urbis, opus:
Illuc, et quod alit Praesens mihi messis; et illuc,
Praeteritae messes quod peperere, veham.
Tunc, aegram curis Animam solabor, amicis
Affatus verbis: LUX MEA, Vita mea!
Ne quando sterilis tua viscera lancinet Annus;
Hem! Nova, vix fandis Horrea plena Bonis!
Non haec unius daps sunt, annonaque, lustri:
Lustra Decem vives! larga diaeta iacet.
Plura supervives fortasse Decennia. VIVE!
Noster alet victus Saecula; tempus alet.


page 310, image: s171

Ergo, recompositâ CURAS e mente relega!
Fessula tranquillo collige membra toro.
Cor pressum diffunde mero: geniumque relaxa;
Et lances onerent trans-mare-capta, tuas!
Frange Diem ludis (nam Nox, dabit ipsa quietum
Pro se consilium) carmine frange diem!

LUCAE Capite 12 a Versu 20.

Dixit autem illi Deus; STULTE! hâc nocte animam tuam repetunt a te! Quae autem parâsti, Cuius ERUNT? Sic est, qui thesaurizat: et non est in DEUM Dives!

DIXERAT haec, Fati digestor avarus et Anni.
HUNC contra, caelo vox ita lapsa, tonat;
STULTE! quid in longum census disponis inanes?
Praestituisque iocis falsa theatra tuis?
O nimis! ô rerum Stultissime! qui tibi fingas
Aestates, annos, tempora, lustra, dies!
Non Unum superesse Diem tibi diphthera caeli
Nuntiat, ac, fatis evacuata, colus.
Hac ipsa, miser, hac instant tibi Funera nocte!
Hac, Animam repetent; quam male rere, Tuam.
Auferet hanc Stygius (si nescis, improbes) manceps:
Huius Erat. Post hanc, Cetera CULUS ERUNT?
SIC ait: atque silet. Vox perculit atra Merimnum:
Nec perculsa tamen mens Sapuisse potest.
Proculcat (vah! caeca suî, NUMMOSA cupido!)
Effatum, fatum, Tartara, iura, Deum.
STULTUS, et, in solis iacturae vocibus haerens,
Dispurat in tribus his; CETERA CUIUS ERUNT!
CUIUS ERUNT (inquit) Nummi? mihi Filia non est:
Filius, in tumulo. forsitan, Hostis erunt.
CULUS ERUNT Agri? Iam pridem destinat illos
Rex sibi, captator. regis, opinor, erunt.


page 311

Praedia CUIUS ERUNT? Alium circumspicit uxor;
Deperit Ephronem. forsan Ephronis erunt.
CUIUS ERIT Domus haec? tam divitis Horrea gazae?
His inhiat Satrapes. et, reor, Huius erunt.
TALIA nugantem, nugaturumque Merimnum,
Risit stellati Regia lata fori:
Mox quoque Deflevit; tractaque per horrida fronte
Nubila, nimbosas praecipitavit aquas.
IAM tonitru caelum ruit omne: minatur Olympus
Exitium radiis, exitiumque face.
Tempestate fera, tellus miscentur et aether:
Aether igne furit; grandine, terra crepat.
Flamma ruit: fulmenque ferit, dominumque domumque:
Grando quatit segetes. Spesque putrescit agri.
SIC flammatur ador, domus, horrea, praedia, vita!
Et pyra, sit Fumus; fumus et aura, Nihil.
Nec retinet plus, ictus ager. nam, subruta Messis,
Futilis, e stipula, fit Fimus, atque Vapor.
Solus, in Aeterno, manet Igne Merimnus, et ARDET!
HUNC, libet, extrema voce rogare mihi:
QUEM tua nunc, toties iterata problemata, fructum?
Quas tibi dant messes, infatuate Sophe?
Horrea non struxti: perierunt structa, Sub Igne,
Praeteritum, Praesens, atque Futura, iacent!
Haec tantum miseranda manet tibi QUAESTIO: quam tu
SOLVENDAM, rosis unguibus, usque rotes;
Praedia, quae quondam Fuerant; nunc diruta, Non-sunt:
Quae neque Sunt, nec Erunt, dic mihi, CUIUS ERUNT?


page 312, image: s172

TONITRUA INNOXIA. INTONUIT de Caelo Dominus: et Altissimus dedit vocem suam. FULGURA multiplicavit: et Conturbavit eos. PSALMO 17. Versu 15.

Numquid non Hodie MESSIS est Tritici? Invocabo Dominum: et dabit VOCES, et pluvias. 1. Regum. Cap. 12. Versu 17.

LECTOR CANDIDE.

Quis unquam suspicaturus esset; Inter DELICIAS humanas, etiam TONITRUA, et, cum


page 313

Fulguribus, FULMINA, numeratum iri? Tristissimi haec potius Horroris argumentum vehunt: et Formidines important, etiam in CONSTANTEM VIRUM cadentes. Ad summam! In omne Caelum turbulentius, conturbamur mortales; et, quippeni?

Illic et Nebulas, illic consistere Nubes
Iussit, et, Humanas motura, TONITRUA, mentes:
Et, cum FULMINIBUS, facientes frigora, VENTOS. [Note: (a) Naso, Metamorphoseon l. 10 fab. 2.]

SED, utcumque est: Insunt mediusfidius sua, etiam his tam tetricis meteoris, Commoda, Miracula, Voluptates. COMMODA; quando, AESTIVA ad TONITRUA, terra Fungos, et vesca Tubera; Cervae hinnulos suos, proventu laeto, pariunt: Fulmine quoque tacta loca, Gemmis alicubi ditescunt. MIRACULA; quando, ab aeriis mugitibus exstimulata terra mater, campestres fruges ad incrementum protrudit: et, a Fulmine, consumpto aere, argento, auro, gladiove liquefacto; sacculi, cistae vimineae, vaginaeque, sine labe stricturave, manent. VOLUNTATES denique; si, Sublatis Reip. noxiis, in Bonorum quandoque Metum TONITRUA paratragoediant: non perinde in Caput; ideoque Sapienter INNOXIA.


page 314, image: s173

ELEGIA XII. BRONTOGRAFIKH\, KAQ' U(POTU/PWSIN, SEU, Tempestatis Aestivae, cum Fulguribus, Tonitruis, ceterisque adiunctis, pensiculata, per incrementorum gradus, descriptio.

VIRGINEI flagrans si quisquam sidere MENSIS,
Insolito caluit torridus axe dies;
Iste dies certe caluit. Quis credat? Iberis
Iam prope mersus Aquis, non tamen Igne caret:
Quoque solet, mediis proscindere Solibus agros;
Hôc ardore, fere Sole cadente, furit.
Hei, torpor! segnique fluens salsugine, Sudor!
Hei, desperatae, Vesper amare, morae!
Taedet agri, taedet Studiorum nobilis horae:
Vix mihi iam Cicero, vix placet ipse Maro.
En! capitis quoque fumat apex: et machina mundi
Tota mihi furnus, tota videtur Hecla.
Apparet; taciturna focis incendia tecta,
Nescio queis Aetnis, Vesuviisque, coqui.
Dividuis aether nebulis dolet ipse: rubrisque
Sanguineus floccis, Territat, atque Timet.
Iam quoque, iam dudum, volucrum teterrimus (audi!)
Per silvae CUCULUS PESTIFER antra gemit:
Nimborumque sagax, humili demissius alâ,
Pone volans rasum stringit Hirundo Solum.


page 315

Tetricus, in nubes, late coit omnis Horizon:
Fimbria quadrifidas inficit atra plagas.
Et limbi pars imma quidem, qua desinit orbis,
Ipsa nocte Stygis furviore esse potest.
Tam penitus densis stat inexpugnabilis umbris;
Crassaque Cimmerio pendet opaca sinu.
Haec est extremi species aterrima mundi;
Quam super, horribili Nubila fronte sedent:
Nubila cum flammis, inimico livida vultu;
Fetaque fulmineis, ex Iovis arce, minis,
Nubila, seminigro nec blanda, nec aspera, tractu:
Mox tamen abstruso caerula saepe dolo;
Aut ferruginea TONITRUS praegnantia mole:
Aut cinerum, mista grandine, tincta notis.
Adde; quod est illis variarum forma Ferarum;
Nec iam sunt caeli Fabula, monstra gregum.
Quaeque Mathematici dederant spectacula Ficta;
Hîc videas Veris omnia picta modis.
Ecce! Cleonaeum nubes haec fulva Leonem:
Tigridas Armenias ista, vel illa, refert.
Parte vides alia, cum barris, Arcadas ursos;
Aut pardi rictum, vel Diomedis equos.
Cumque capris, capricornus erit, Pythonque, notandus;
Cumque Gigantaeis montibus, altus Atlas.
Denique, quidquid erit, te quod Timuisse iuvabit;
Turbatae Nepheles scena superna dabit.
SED, graviora manent. Nam, dum speculorque, loquorque;
Ecce, PROCELLOSI turbinis aura ruit!
Quippe, Cerauneis Argestes torvus ab oris,
Aera ventosâ seditione ciet:
Perque vices, primum resides perturbat aristas;
Impete mox, surias continuante, boat.
UNO rus segetes, campos, freta, vortice gyrat:
Cuncta simul, tantum-non Elementa, rapit.
Pulvere miscetur tellus, et glomere Pulvis:
Turbantur nubes flamine, corda metu.
Arboribus vexata fremunt pomaria: pomis
Arbor ab excussis, exagitata, gemit.


page 316, image: s174

Horrisono furit omne nemus, stridetque tumultu;
Silvaque, colliso robore, querna tremit.
Diffugiunt, nidique petunt penetrale, volucres:
Divolat e suetis advena passer agris.
Sub latebras gallina pias, sua pignora cogit:
Sub scalas, revocat Villica, cortis [Reg: cohortis] aves.
Pastores rediguntque boves, releguntque capellas;
Et trepidos ovium, tuta sub antra, greges.
Migrat agris messorque frequens, tractorque caballus:
Increpitatque suas tardus equiso moras.
Urget equum, stimulatque pedes, abiungere certus;
Sive quis est pedibus, sive viator equo.
Tanta sed audaci crescit violentia Cauro;
Abstrahat ut stabili corpora rapta viâ:
Corporibusque rogas, sinuosaque diripit armo
Pallia, perrupto dilacerata sinû.
Nec capiti parcit; cui dum rapit aura galerum,
Immensum relegit dispoliatus iter.
Nec tamen assequitur, quantumvis cursibus acer;
Mersus enim medio pileus amne natat.
Ergo redit: querulusque, truci collitigat aurae:
VINDICE sed NULLE, causia lisque perit.
Qui regimen rapuit, rapit idem murmura, ventus;
Tracturus tumido forsan et ore virum.
Sed, vorat hic, duplicatque viam: sic, effugit Austros.
Atrius, haec inter, torta procella furit.
Exagitata volant summis aplustria tectis;
Nec certum retinent irrequieta statum.
In domibus, valvae; per culmina turris, alector,
Tritonesque fremunt. regula lapsa, crepat.
Fluctibus immodicis Isarae tumet horridus amnis;
Tundit et insana robora pontis aquâ.
Nec procul hinc, ripasque supra, nemorumque cacumen,
Aerium furax ardea gyrat iter:
ARDEA, venturi tonitrûs (nisi fallitur) oscen;
Nubifero quoties altius orbe volat.
Portenti neque vana fides! Iam nubila sensim,
Collidi varia seditione, parant.


page 317

Ac lis prima quidem, sonitu taciturna retuso:
Praeludit querulo murmure pugna minax.
Mox Calor, ac, medio nimius Rigor aere densus,
Concurrunt, sonitus horridiore tubâ.
Iam vox, iam fremor est, iam bombus, et ira, tumultu
Mixta repercusso: iam furor, atque fragor.
Et, quid plura? TONAT! rabiemque Tonitrua raucam
Exercent tremulis, strata per alta, rotis.
ET nunc illa quidem, plano quasi limite, currunt;
Nunc, interscisso calle, repressa ruunt.
Mox, velut ad numerum crebris impulsibus instant;
Impete dein uno pondera trusa movent.
Interdum dubiis agitant ambagibus iras;
Ac, circumducto nequiter orbe, rotant.
IN SOCCIS credas reptare. Sed ultimus (eheu!)
In Tragicos plausus, Ictus et Actus, abit.
Saepe, velut celso revoluta tonitrua monte,
Praecipitem glomerant irrevocata gradum.
Et, magis atque magis lapsu residente fugaci,
In se consumptus stat, sine clade, fragor.
Denique mille modi, crepitantis in aere pugnae.
Hîc Tormenta quati bellica saepe putes:
Illic, praevalidâ luctantes mole quadrigas;
Afflictasque petris increpuisse petras:
Et caeli mugisse boves, rugiisse leones,
Barritu Libycas infremuisse feras.
Interea penitis tellus agitata cavernis,
Exsternata tremit. Tartara mota, labant.
Stant, saxo titubante, domus: turritaque nutant
Culmina, dissultant atria vasta metu.
Humanos quibus adde metus; ac pectora, tanti
Stricta mali radio: cum micuere poli.
Nam, simul ac micuere poli; trepidante vibratur
Cor mortale sinu: Corpora pallor obit.
Hic pingit, pariterque Pios, pariterque Nocentes;
TUNC, etiam Numen qui timuere, timent.
Experiare, licet, quicumque Topanta videris
Ipse tibi; cui sunt tela trisulca iocus.


page 318, image: s175

Nam, CAELI diversa crisis, non curat ATROCES:
Ex Astris tangi, qui fugit astra, solet.
Haec tamen arbitrium sunt Numinis. Horrida gliscunt
Interea volucri Fulgura rupta face.
Et runis fulgetra secant bipatentibus axem;
Nescio quam certe praemedîtata pyram?
Nam residis currunt etiamnum puncta diei:
Statque, licet medio vespere, vera dies.
Cur igitur sub Sole Faces, horisque Diurnis?
Cur nunc LATERNAS nubila flamma quatit?
Ah! Cynicî ne forte sophî Laterna novetur!
Et medio quaerat rure, FOROQUE, VIROS!
Fulgure nempe vago, nunc ERRAT! Fulmine tandem
Inveniet, Lampas quod petit ista, caput.


page 319

ELEGIA XIII. Historica. TRIA FULMINA.


[Gap desc: illustration]

Argumentum.

TRIBUS, diversissimae vitae morumque Iuvenibus, in campum, ambulandi caussâ, progressis: cum, aestivis excitata caloribus, atrox TEMPESTAS, duos Improbos, diversis ictibus, ad totidem prodigiosas voces (FERIRE iubentes) fulminâsset: Tertius, idemque integerrimus, SUB DEIPARAE (quam Sodalis unice coluerat) PRAESIDIUM


page 320, image: s176

CONFUGIT. Nec incassum: nam volantem de caelo, tertio iam clamore, diram vocem; contraria MARIAE vox, PARCERE iubentis, inhibuit: ac, non dispari celeritate iamiam ruens FULMEN, una stitit: Ut Indemnis hic Virginis Cliens, quantum a Carne et MUNDO, tantum merito a Caelo quoque INTACTUS, regrederetur.

VIRGO POTENS, quos perdit Eros, sinit Ipsa perire,
Castaque tutatur corpora, Virgo Potens.
AESTUS erat, calidoque dies ambustus Olympo;
Pendebant vapidis nubila plena minis.
Lurida iam tetricas spargebant sidera flammas:
Horrida iam trepidas Aura fugabat aves.
Terribili Tonitrus elementa fragore tremebant;
Plenaque mox Orbis visa Ruina sequi.
Turbinis oppressi tempestatumque furore,
Per vastos ibant turba sodalis agros:
TRES pariter Iuvenes, Cacus, et Tragus, atque Probinus.
Tunc medio tenuit calle Probinus iter.
Ad latus atque latus (sic disponentibus astris,
Ut REGERET virtus) alter et alter, erant.
VIRTUTIS sed regna nihil monitusve Probini,
Profueruntque Caco, contuleruntque Trago.
Foedati Cypriis, etiam tum, sordibus ambo,
Ructabant opicis ebria verba iocis.
Tertius his contra regerebat Lilia porcis;
Verbaque, Partheniae plena pudore Rosae.
Scilicet, a teneris Mariani servus amoris,
Noverat hic, virgo Vivere, virgo Loqui.
TRISTIBUS interea mugitibus aura valescit;
Flammaque fit subito, quod Metus ante suit.
Intonat: attonitis vox auribus, aethere missa,
Clamat; Io! flammas conice, Tange, FERI!


page 321

Iussa facit prudens caelum. Cacus alite iactu,
Tangitur in mediis, atque FERITUR, agris.
Iste quidem iacet, atque tacet (premit Atropos ora:)
Osca tamen vixdum continet ora Tragus.
Ludit adhuc; Ictumque, putat, Leve drama, Sodalem.
Pergit at aêrius spargere tela furor.
Intonat, ut tonuit: tonitruque secuta per auras
Vox iterata, iubet; Conice, Tange, FERI!
Nec mora. Fulmen abit, Iacitur, Tangitque, Feritque;
Fulminis est laevi victima digna, Tragus.
Altera iam tragici cadit haec Persona theatri.
Inter utrumque situs, Tertius Unus adest.
Heu! quid agat? SOLOS si plectant astra Nocentes;
Ecquis erit, nulli qui nocuisse potest?
NULLA sibi satis est Probitas. (Terrere, tonante
Aethere! nam, PAVIDOS ira Tonantis amat.)
SIC ait ipse sibi. Mox, Poplite pronus utroque:
Et MARIAE prensans, voce tremente, pedes;
SUB TUA me, Virgo, (Rube-non-combuste!) Maria!
Sub tua me scribo iura patrona, reus.
Si Reus, ut tueare reum! si Priscus amator;
Prosit amatori gratia prisca tuo!
Signaque cui quondam fuerant Mariana, trophaeum;
Nunc Clipeus fiant, PRAESIDIUMQUE, mihi!
HAEC neque plura super, (nec enim tulit hora) Probinus:
Tertia cum rursus buccina mortis adest.
Tertia sulpureo fulgetra nitore coruscant.
(Ista, Megaeraeas credo fuisse faces)
Tertia cum tonitru Vox mittitur, acta perauras;
Perge! FERI! pereat, quem superesse vides!
Dixerat, in furvis Hecate trivenefica nimbis.
Has contra furias, Regia Virgo tonat;
NEQUAQVAM! ne, saeva, Feri! nec tange, nec affla.
FINIERAT. Rabiem Finit et aura suam.
O, Dominae sceptrum, maiestatemque, Iubentis!
IN cursu, certa cum nece, Fulmen erat.
Diva Parens, fulmenque ferum, stragemque paratam,
In nullo iussit pondus habere scopo.


page 322, image: s177

Fulminis ira cadit. Surgit, sine clade, Probinus;
Ac Dominae vires, imperiumque, canit:
Quod brutos, Fatuosque, daret nunc Fulminis ignes;
Tam modo PRUDENTES, funera seligere.

LECTOR ERUDITE.

Historiae, superioris Elegiae versibus celebratae; rem gestam; magis, sicut narrari saepe memineram, quam, sicut ab Auctoribus idoneis perscriptam legeram, decantavi: Singulorum, fulmine tactorum, mores sermonesque, ex Eventu vitaeque exitu interpretatus, Poetarum licentiâ. Postea, Carmine iam dudum scripto, in sincerissimae Veritatis narrationem brevem incidi; ex Chronico Minorum T. 3. l. 8. cap. 32, a Leonardo Mario, in Stemma Marianum, transsumptam, in hunc fere sensum ac verba: quibus te, utilitatis publicae privataeque studiosum, ut POESIN a re GESTA separare nosses, nolui defraudatum. Tres (inquit) Parisiis Italiam petebant. Ecce autem, Senensia per montana equitantes, horribilis ex improviso, et fulguribus tonitruisque minax, tempestas superobruit. Qui, cum nullo loco sibi tutam stationem reperirent; calcaribus subditis, ad urbana suffugia caballos instigabant. Inter haec de caelo vox horribilis; PERCUTE! (clamat) PERCUTE! Continuoque, cum voce, nubibus excussum FULMEN, de tribus Unum equo deicit, et exanimat. Ergo, qui supererant, tanto consternatiores, cum metu, pariter


page 323

et viam intendunt, concitatiore cursu. Sed, magis magisque increbrescentibus tonitruis, dira rursus ex Alto Sententia immugit; PERCUTE! PERCUTE! Dictum, factum; etiam Alterum caelestis flamma deturbat. TERTIUS (et hic, fatorum ultima futurus victima, ni Caelum inhibeat) AUGUSTINUS nomine, iam angoribus et leti praesentiâ praeconsumptus, tamen equum adurget: et ad Domitricem aeriarum potestatum Virginem Conversus; SUB TUUM (exclamat) PRAESIDIUM CONFUGIMUS, SANCTA DEI GENITRIX! NOSTRAS DEPRECATIONES NE DESPICIAS, IN NECESSITATIBUS NOSTRIS! Haec ille, ex intimis deductâ affectibus imploratione. Mirum dictu! Boantibus etiamnum, (ac iam tertium) diris inter nubila Inclamationibus, PERCUTE! PERCUTE! Vox antiphonica respondet; NON POSSUM, quoniam sub Deiparae Praesidium confugit. Quibus auditis, tanto in preces iterandas intentior Augustinus, ipsâ Orationis pervicaciâ caelum Ferreum perfregit: et iratam nubium Frontem, mutari coegit in hilarissimam Serenitatem.

NIVES AESTIVAE. IEREMIAE 18. Versu 14. Numquid deficiet de petra Agri, NIX Libani? PROVERBIORUM Cap. 25. Versu 13. Sicut frigus NIVIS, in die MESSIS: ita Legatus, fidelis ei, qui misit eum. Animam ipsius Requiescere facit.


page 324, image: s178

ELEGIA XIV. Alieno Nomine Personaque, composita.

Quidam Equestris ordinis Germanus, Nonis Augusti, (quae MARIAE ad NIVES consecratae sunt) inter aestivos calores immodicos, BOLSANI, Tyrolensium vallium oppido (quod Bozenum vulgus appellat) constitutus; valetudinis reparandae caussâ in villam. montanam secedit. ILLIC prandio (quod vocant) GRAMINALI usurus; vino temperando, NIVES AESTIVAS et optat Peregrinas, et per puerum conducit Domesticas, ex circumiectis Alpium verticibus apportandas. Desperatis tandem istis; in Cibo (quem, refrigerandi gratiâ excogitatum, nostrates LAC NIVEUM indigitant) acquiescit.

VIRGINEI Mensis Quintus iam Cynthius ardet;
Nonarumque, stato currit in axe, dies.
Quam bene Bolsanae secessibus uterer orae?
Quam Natura, soli ceu MIKRO/KOSMON alit!
In qua proludunt Italae compendia terrae;
In quam tota coit Gratia ditis humi.
Sed male! quod, vasti quasi circumscriptus aheni
Valle, locus vapido torridus halat agro.
At peius! quod febris atrox, capitisque gravedo,
Membra, repercusso flaccida Sole, coquant.
VIX bene convalui, vix morbo ducta cicatrix:
Vix licet a medica, quo libet, ire crisi.
Sed, licet haec nobis vixdum sit missio facta;
PILEUS est (iam sum liber, abire!) datus.


page 325

Ergo dato (remis Zephyroque favente) fruamur:
Et, Cito! PAENITUIT saepe, dedisse Pigris.
Impiger, en, dextras evado viator in Alpes!
Hic nemus: hîc, gelida rupe reducta, specus.
Hic etiam Fons est, vitreis pellucidus undis;
Crebraque, pampineis Vinea laeta comis.
Hic quoque montanas, umbroso tegmine, Villas,
Circumfundit apex, alta cupresse, tuus.
Nec foliosa deest, in lenia frigora, Ficus;
Dulcis frigoribus, dulcior illa dape!
Hac igitur sedisse iuvat sub fronde, vel Illâ:
Qualiscumque, velim SALVA sit umbra mihi!
Hic lubet, in summis acuenti collibus aures,
Alituum varios edidicisse modos;
Hic audire, petra toties interpole fractas,
Oesaaci querulas praetereuntis aquas.
IAMQUE dies media caeli regione peractâ,
Ad sua defrenat prandia, Solis equos:
Hinc Phoebi lenta torpent statione quadrigae:
Pendet et ingrata temo, rotaeque, morâ.
Nos quoque quid prohibet, pransum deflectere? Pone,
Pone, sub hac, aut hac Vite catilla, puer.
In Viridi mensas ineamus GRAMINE. Quid tum?
QUAE Natura facit stromata, sola placent.
Fercula non curo, calidis modo rapta culinis:
Vas hoc hesternae fert analecta gulae.
Frigida grata magis sunt fercla, fluentibus aestu:
QUID Calor in calidis? Ignis in igne, facit?
SED nunc (tempus enim, restinguere gutturis Aetnam,
Aere quae pariter fumat, et usta, siti)
Adriacâ mihi de glacie, crystallina praebe
Cymbia. Nolo, levi pocula ducta Vitro.
Hîc tibi Vina licet parcis invergere guttis:
SEX, puto, sufficiunt; seu (tamen adde,) Decem:
Insidiosus enim vicini montis Iacchus,
Leutachii torquet palmitis imbre caput.
AUT nihil, aut Modice, febrium modo transfuga, potet:
Et, quodcumque bibet, temperet Arte merum.


page 326, image: s179

ARS erit, ad numerum, cyathos corrumpere fonte;
Et Validum gelidis frangere nectar aquis.
Ars erit, (et quis non hanc novit Apitius artem?)
Debilitare putri Vina meraca Nive.
O, mihi Caucasiis aliquis de rupibus ales,
Sive Niphataeo portet ab axe, Gelu!
O quis, Sithonio glaciatos rore Decembres,
Sive det, Ossa, tuos? sive det, Haeme, tuos?
Quis, Libani summo defractas vertice brumas,
In mea, lentifluis lapsibus, haustra liquat?
VOTA sed in longum quid, nil revehentia, mitto?
Quid Syrios montes, Assyriosque, cito?
Tangimus, ecce, manu vicinam nubibus Alpem:
Sive sit Alcidae, sive sit illa IOVIS.
I, puer, antrorsum. IOVIS ingens, ecce, CACUMEN!
(Torta licet via sit, scande,) quod opto, dabit.
Aequaevas illic, etiam Saturnia barba,
Inveniet glacies; invenietque Nives.
Curre, vola. Quin; siste, mane! Nimis arduus alti
Montis apex, PUERI respuit esse LABOR.
Excandescenti, viden', ut pallore nivescat?
Despiciatque sui te Gravitate iugi?
Nempe; VIRUM poscunt Alpes. Pudet, orbis Atlantas,
A pede, post Divos, pumilione teri.
Quare, ne tibi, ne mihi sis, scopulisve, molestus;
Desine, NATIVAS quaerere velle NIVES.
ARTIFICI potius spumosa coagula Lacte,
Ex quacunque casa proximiore, pete.
Villica (dic) tumidas siphonibus impleat ollas,
Qui sapidi rorent eluvione seri.
In patinam, lenti iaculetur flumina lactis;
Sic tamen, ut largo bulla tumore natet.
Tunc, ubi crebra cavis aspergo canalibus acta,
Surget, ut hiberni verticis alba coma;
Inspergat Brasilique salis, cannaeque, pruinam.
Haec erit, Aestivâ sub dape, NIX, et, Hiems.
Hanc, quod tam calido sub Sole, repente voraci
Exhaustam patinis experiêre gulâ;


page 327

Non erit ista gulae, sed mirae culpa merendae.
Se volet ipsa rapi: se volet, esse Nihil.
Temporis in puncto, primis vix tacta labellis,
Vanescet gracili daps fugitiva cibo.
Et merito! Nam, sive Nivem dicamus edulem:
Seu mage Delicias; DELICUISSE, decet.

ELEGIA XV. Historica. S. MARIAE AD NIVES, BASILICA.

Historiae Argumentum.

LIBERIO Summo Pontifice, IOANNES PATRICIUS Romanus, et UXOR pari nobilitate, cum liberos non suscepissent, quos bonorum Heredes relinquerent; suam hereditatem Sanctissimae Virgini, DEI MATRI, voverunt: ab ea summis precibus assidue perentes, ut, in quod pium opus eam pecuniam potissimum erogari vellet; aliquo modo significaret. Quorum preces et vota, exanimo facta, Beata Virgo MARIA benigne audiens, miraculo comprobavit. NONIS igitur AUGUSTI, quo tempore in Urbe maximi calores esse solent: noctu NIX partem collis Exquilini contexit. Quâ nocte, Dei Mater SEPARATIM Ioannem et Coniugem in somnis admonuit: ut, Quem locum NIVE conspersum viderent, in eo Ecclesiam aedificarent; quae MARIAE VIRGINIS nomine dedicaretur. Se enim ita velle ab ipsis Heredem institui. Quod Ioannes ad LIBERIUM Pontificem detulit: qui, idem


page 328, image: s180

per somnium sibi contigisse, affirmavit. Quare, sollemni Sacerdotum et populi supplicatione ad collem venit, NIVE coopertum: et in eo, locum Ecclesiae designavit; quae Ioannis et Uxoris pecuniâ exstructa est. Ex Breviario Romano, eiusdem verbis.

NUnc Mariae mihi MAIORIS referatur origo;
Quam, toties Magnam, plus, NIVIS auget honos.
PATRICIOS inter, prima de classe, Quirites,
IOANNES, raro sanguine, clarus erat;
Clarior at superûm cultu, morumque nitore.
Par huic, connubii iuncta ROSILLA fide.
Census opum grandis, generi certabat utrimque.
Sed, QUID in extincta dos facit ampla domo?
Extinctam cum stirpe domum dabat, orbus et exspes,
Seu thalamus Nuptae, seu fuit ille Viri.
Iamque peractus erat fecundi terminus aevi:
Non erat haec, Marer; non erat ille, Pater.
QUID facimus? (prior Hic maestam solatur) omitte,
Nil profecturo, pignora velle, toro.
Caeli, si placet id, posthac utamur Amore:
Et Solo. CAELI non erit Orbus amor.
Heredis si forte coquit te cura, Rosilla;
Heres, AETERNI-FILIA-PATRIS, erit.
Dixit, et in mentem, Dominam pertraxit, eandem:
Heres, IN-SOLIDUM, scribitur alma Parens;
ALMA PARENS! (addunt) faveas! ac vota Tuorum,
Quam Rata sunt nobis, tam tibi Grata velis!
Ede tuae liquidum mentis, persomnia, testem;
Per, tibi transscriptas, quid tibi fiat opes?
TALIBUS orabant calamo; sed crebrius, ore.
EX ANIMO fusas, audiit illa preces.
NOX erat: Instabant, redituri Solis ad ortum,
Sextiles Nonae, praecalidusque vapor.
VIRGO (certa fides!) stellatas deserit arces;
Cui, pars astrorum plurima, facta comes.


page 329

Patritium venit in thalamum; thalamusque reluxit;
Et CASTUM, caeli forma, Cubile fuit.
Caelibe carpebant somnos, Vir et Illa, quiete;
SECUBITU Votum fassus uterque suum.
VIRGINEIS oculis placuit Disiunctio sancta,
SIC tegat Electos, lectus uterque, meos!
Imperturbato requiescat uterque sopore!
(Submisso dixit Regia Virgo sono.)
Moxque, pedes suspensa suos, comitumque suorum,
Ne carum strepitûs terreat aura caput;
IOANNES! (ait) et meritis, et Nominis ipso
Grate mihi titulo, grate favore mei!
En, ego, quam toties in vota precesque citasti,
E superis adsto conspicienda plagis!
Talis, et his longe, quae cernis, amoenior astris,
Sidereos inter fulgeo Virgo choros.
Ergo tuus nostro bene se dispensat Amori;
(Dummodo, quo coepit, tramite pergat) Amor.
Perget: et ad metam veniet culmenque Bonorum;
SI mihi nunc Culmen, si struet ille Tholum.
Namque domum templumve volo; quod Nomine ponas,
Nate, meo: ponas asse, vel aere, meo.
Si Templi fundum (NEC enim locus omnibus omnis
Congruit) inquiris; Mane relinque thorum:
EXQUILIASQUE [Reg: ESQUILIASQUE] petens, Quinta-Regione, macello
Non procula LivI, Collis aprica tene!
Invenies Collem, Solis licet ignibus ustum
Non tamen aestivi Solis habere notam.
Namque locum Scythicae conspersi vellere brumae,
Et NIVE nocturnâ. Cetera, rore madent.
NIX tibi sit, nostrae fundamen sedis et Aedis:
Sit mensura domûs. Qua iacet illa, strue.
Imponant alii Pariis pometa columnis.
Montibus imponant marmoribusque, lares.
Templa super scopulos, super arcta-bitumine saxa;
Quernaque tigna super, gossypiumque, locent!
Unumquemque decent sua fundamenta. MARIAE
Est, super INTACTAS aedificare NIVES!


page 330, image: s181

SIC monuit; monitoque Viro, Regina recessit,
Ad stratum veniens, casta Rosilla, tuum.
TE, sibi dilectam, non deteriore medullâ,
Imbuit alloquii melle, favoque, pari.
POST hos, Liberii Lateranas tendit ad arces:
Hic dabat Ausoniis tunc pia iura Sacris.
Quod duo, dictatis Dominae, didicêre clientes;
REX quoque Sacrorum doctius ipse capit.
IAMQUE novo pingebat aquas Aurora rubore;
Pingebat roseo culmina summa die,
Excutiunt oculis somnum, sua corpora lectis;
Ac narrant somnos nuptaque virque suos.
Constitit; Esse pares verbis, et imagine, somnos.
Liberii tectum Pontificale petunt.
VIR subit, et Solus: (Nec enim Laterana Puellis
Porta dat introitum) Consona visa refert.
Nec minus Iste refert, nullo sua dissona gesto,
Somnia. mox; Plusquam somnia, dixit, erant!
Unus, (et, in tenebris) potuit sopor, Error haberi;
Ac deceptrici credulitate capi.
Nunc Triplici sub teste fidem, neque sidera damnant.
I, (ait) ac MAGNAE perfice Matris opus!
Haud mora. consurgunt: pompamque trahente, Sacrorum
Praeside, supplicuo plebs coit ampla pede.
Purpurei veniunt proceres, matresque, patresque.
PATRICIUS, casta cum pare, ducit iter.
Iamque sub Exquilias pervenerat agmen. Et, ecce!
Exquilias alta sparserat aura NIVE.
Ac, pars collis, Hiems stabat; pars nudior, Aestas:
Quam nimius, Solis torruit igne, calor.
Agnovit Templique locum, spatiumque locandi:
Terque Pedo signans, ter Cruce, mysta iugum;
Hîc (ait,) his metis, hoc limite ponitor Aedes!
Ponitur; ac positae, Nix BASIS, aedis erat.
Romulidis placuit: placuit pia fabrica Caelo.
UNDE Novatori displicuisse potest?
Stulte, quid antiquae garris in MARMORA Romae?
Terrarum domino te premet illa pede.


page 331

Exquilias, clivique sacri, quid acumina vexas!
Quisquilias potius verre, fimosque tuos.
Non, Veteris nos fama rei, non nomina fallunt:
Histories solido stat Mariana gradu.
A Se, Candorem Veri NIX duxit: Ab Annis,
Robora crystalli; PERSPICUAMQUE Fidem.

ELEGIA XVI. S. MARIA MAIOR.


[Gap desc: illustration]

Argumentum.

Cur MARIAE MAIORIS appellatione Basilica NIVIUM insignita fuerit; ipsa DEIPARA poetae explicat, exemplo Templorum et Aedium MARIANARUM, in Urbe suburbiisque


page 332, image: s182

Monacensibus: ac praecipue AEDIS supremae seu, Collegiatae, Beatissimae Virginis, eadem in Urbe eminentis.

HACTENUS est Templi memorata Nivalis origo:
Nunc Tituli superest, Causa canenda mihi.
Cur igitur MAIOR, Nivea sit in aede, Maria?
Ipsa rudem calamum, magna Patrona, doce.
Post Numen, tu Cuncta potes: propiusque petitus:
Fontibus ex ipsis, plus mihi sermo placet.
SIC ego. Sic VIRGO, manifesto lucida Sole
Visa (sed, interius? num foris illa? latet;)
QUOD petis, hoc (inquit) posset tibi Roma referre,
Nominis, ô, Vates et citharoede, mei!
Roma, manu-ducto circum sua limina, posset
Cum sacris Caussas pandere cardinibus
SED quoniam procul est te nunc Urbs, Tu procul urbe:
Te doceat templis BOICA ROMA suis.
En! haec (scribentem quae te fovet, atque canentem)
Metropolis Bavari relligiosa soli;
Templa, Meis non una videt, non- una frequentat
Cultibus, et castis structa Sacella Sacris.
Ut taceam, privis positas in sedibus Aras;
Ac procerum, Mariae sub pietate, Lares:
Nomine sub Matris, victoris PRINCIPIS Aula;
Nomine sub simili Gymnados Aula, nitet.
Lumine de nostro, signis ac nomine tracto,
Augustinaeae fulgurat Ara domûs.
CRYPTA mihi; mihi, vicinis adnexa sepulcris,
(Urbis ad Occiduae moenia,) fana litant.
Quid tibi, marmorea surgentem mole COLUMNAM?
Aut, quid inauratum fabor epistylion?
VIRGINIS ac PUERI, rutilo certantia Soli,
Aerea quae medio stant simulacra FORO?
Sub nostris stant haec titulis, et iure patrono;
PRAESIDE sic iubeor Sceptra vibrare mann.


page 333

Haec urbis (vel plura) Meae, mea culmina cernes.
Adde, Suburbani proxima regna sitûs.
Austrinis Isarae recubans in vallibus Aedes,
VIRGINIS, et-VALLIS nomina iuncta, tenet.
Dextera pars Isarae, pratensibus inclita Tempe,
AUXILIATRICIS limina Matris habet.
Eoi superes si clivum montis, et arva;
LAURETUM Picens, dat tibi Boius ager.
Multa meis igitur Fastigia surgere regnis;
Multa MONACAEA, Vota, videbis humo.
Omnibus his, MARIAE Titulus praefigitur aris:
MAGNA quidem cunctis (sim licet Una) vocor.
Sed mihi, tam densâ Domuum semente mearum,
ALTIOR est, reliquis omnibus, Una Domus.
Turribus haec geminis, longeque patentibus, Urbe
E mediâ, profert imperiosa caput.
Haec tibi nota quidem, sed enim mihi notior Aedes,
Grande triumphat OPUS: grandius, Arce meâ.
Hîc habito: Mariaeque licet sint tota MONACI
Moenia; MAIOR, in hac arce, MARIA color.
QUAE tibi de Boicae templis dissolvimus Urbis;
Haec de Romulea, non secus Urbe, tene.
Multa meis passim fuerant data limina Sacris;
NIX Aestiva dedit quod mihi, MAIUS erat.
Dixit. Et in superas, cum Sole, revanuit auras:
Dixisses, Ipsum phasma, fuisse NIVEM.
SIC, medios inter RADIOS (ne cernere possem)
COLLICUIT, caeli dum petit Illa plagas.
Sed tamen abscedens, suaves difflavit Odores;
Ac, Nivis e medio, VER dedit atque ROSAS.


page 334, image: s183

ELEGIA XVII. Paraenetico-Historica. S. LEOPOLDI AUSTRII NEOBURGUM.

Argumentum.

TIMOLEON quidam, amicitiae veteris fiduciâ mutuâ, ab Auctore per Epistolam expetierat consilium; De bonis ac facultatibus suis quidnam ageret, Heredis spe, ex sterili matrimonio destitutus? Quae memoriae suae diuturniora monimenta probaret? quanam impendii viâ compendiosius clariusque, etiam post sua fata, in hominum notitiâ superviveret?

Huic Poeta auctor est; ut facultates et copias suas Uxorisque, piâ munificentiâ, partim egentibus, partim templorum fabricis impendat: adductis, pro aedium Sacrarum commendatione, Ioannis, Patricii Romani, in Maria Maiore construendâ, et Divi LEOPOLDI Agnetisque, Marchionum Austriacorum, laudatissimis exemplis.

Eorum primum nos Elegiâ XV. praecedente, sumus exsecuti. Posterioris historiam, Ioannes Bonifacius in Virginali, 1. 2. cap. ult. Francisc. Patavus, in Oratione, habitâ coram Sum: Pontif: Innocentio, pluresque alii, descripserunt, Suo quisque stylo. Post quos, rem in synopsin collectam, visum est, nostrâ quoque Minervâ depingere: Prosâ prius, et Humanâ dictione;


page 335

deinde (quod Libri professio poscebat) Pedibus illigatâ.

Ex Agnete igitur Imperatoris Romani filiâ, Matronâ sanctissima, Divus LEOPOLDUS, Austriae Marchio, cognomento PIUS, filios sustulerat Octodecim. Neque tamen, proles tam numerosa, imminuere potuit eius familiarem in Pauperes liberalitatem: ac ne magnificentiam quidem in ponendis Templis. Post Deum, DEIPARAE uterque studio addictissimi, frequenter ac serio non modo cogitabant, sed etiam colloquebantur; Quo maxime loco cordi esset, Aedem Virgini sacram strui? Ambigentibus, mira res intervenit. Nam quodam die, inter utriusque deambulationem, Venn caelo immissi impetu, ablatum Marchionissae Velum, seu Flammeum, de capite in loca incognita, vis occulta asportavit. diuque indagantes, qui missi erant, re denique infectâ desperataque, redierunt. Et AGNES eventui pariter ac iacturae acquievit. Ecce autem! Nono post anno, dum animi gratiâ campos silvasque LEOPOLDUS obequitat; in uxoris Flammeolum incidit. id integrum etiamnum repertum, omnique ex parte illaesum, laetus laetae reportavit. Placuit tandem, miraculo attonitis, illic aedem condi DEIPARAE; ubi prodigiose reconditum latuisset, tam cari DEO, capitis Involucrum. Templum igitur, utroque locatore coniuge, strui coeptum est, in Ripa Danubii, octavo a Vienna lapide: quod principio Saecularibus (ut appellant,) postea Religione devinctis, Canonicis, ab ipsomet LEOPOLDO, et Innocentio II. Pont. Max. commissum est; Celebre religione Monasterium: quod, Neoburgi hodieque appellatione, Veterem Pietatem Novis semper incrementis propagat.

CONSILIUM.

QUAM mihi misisti, cum parcat Epistola verbis;
Non tamen ingenii parca, nec artis, erat.
Viceni (neque tot forsan) sine carmine versus,
Caesarei mihi sunt Anti-Catonis opus.


page 336, image: s184

Non pede connexi, non ubere Pallade longi;
Sed sensu stricti, sed brevitate graves.
Perlegi decies, decies rediturus codem;
Ni respondendi praepediisset onus.
Lator enim stimulat: tempus iubet, et tua charta;
Quae, Responderi flagitat, ABSQUE-MORA!
Agnoscis tua verba, mei nunc iuris et oris?
Quod peris ABSQUE-MORA; si properaro, feres;
Ignoscesque, styli (VENIAM Properata merentur,)
Seu quis naevus erit, seu sine lege calor.
CUM tibi praecisus sit Posteritatis elenchus,
Quem, patre Te, texant Filius, atque nepos:
De Nummis, fundisque rogas, ac censibus amplis;
QUOD facias, quo te FAMA LOQUATUR, opus?
Quae monimenta probem; quae marmora? quasve Columnas?
Qua Pompa valeas Ire per ora Virûm?
Hic ego quaesitis respondeo, lege Laconum,
Paene tribus verbis. Scribere plura vetor.
QUID tibi cum Fama? Cava sunt crepitacula Famae;
SUB Styge Flent multi, quos tamen ista Canit.
Quid tibi cum Pompa? quid cum Splendore fugaci?
DUM tumet, ac splendet, spumea bulla; perit.
Quid ventosus amas, hominum Volitare PER ORA?
NIL levius Foliis: et tamen illa Volant.
Cur tua busta tegent altis monimenta Colossis?
Si tu sulpurei Valle premere lacûs?
Cur, Oneraturum, statues, te MARMOR? An? Ullus
Ne pro te voveat; SIT TIBI TERRA LEVIS!
DENIQUE, Quod teneam, de vestris rite locandis
Censibus arbitrium? Quid mea sensa rogas?
Numinis, in promptu, tibi sunt oracula, NUMEN
Si Colis, et Sequitor! strictaque iussa, tene.
DA tua Pauperibus. Dantem, thesaurus in astris,
Arcaque sida, manet: Debitor, ipse Deus.
Heredem scribes summum, sub Egente Tonantem;
Cui data, ceu lucro credita, foenus alunt.
PAUPER (ut hoc etiam, non dissimulanter, adhorter)
In plateis passim, PAUPER UBIQUE, IACET.


page 337

Collige (siquid agis) per agros, et in Urbe, IACENTEN
Collectique famem pasce, sitimque riga.
Investes rigido, tunicis involve, Decembrî:
Detrahe captivo vincula Maura pedi.
Pandatur viduis, pupillis prostet apertum,
Non, Os eloquio; sed, gravis aere, Manus.
Aut indotatae (sed adultae) Virginis, auro
Forma maritetur. Lena repulsa, gemat.
Aonidum studiis, tener innutritor ephebus:
Sacrorum studiis, apta iuventa Sacris.
HOSPITA (si placet hoc) Vir et Uxor, condite tecta:
Haec sua Matronis; tu sua tecta, Viris.
Aut Pia (si lubet hoc) educite culmina caelo:
Dore suâ coniux; censibus ipse tuis.

EXEMPLA PATRITII, AC S. LEOPOLDI.

ID vos Patritii moneant exempla Quiritis;
Cuius ab Aestiva stat NIVE dîa Domus.
Liminis, in partem, structi Vir sumptibus ivit:
Impensis partim censibus, uxor iit.
Quin neque vestratis vobis documenta, vel Urbis
Vel gentis desunt. Publica gesta cano.
PANNONII Princeps (qua Pannonas alluit Ister)
Limitis, Austriadum lux, LEOPOLDUS, erat.
Par isti pietate fuit, par sanguine, Coniunx:
Dives, et Augusto nobilis AGNA patre.
AGNA, thori pulchrum, sed Caeli pulchrius, astrum;
Quo neque nuptarum Castior ulla fuit.
Qua neque Fertilior (quae sors est rarior) ulla:
Pignore, bis novies, principe Mater erat.
Vix uterus tandem stetit, ac spes feta resedit;
QUID superest? (inquit.) Partubus instat Hiems.
Praeteriere meis Auctumni fructibus apti:
Post bis nata novem pignora, lecte, vale!
Iam satis est, nobisque tori, natisque peculI;
Ut, quibus in tanta, res erit ampla, domo.
Cui reliquas servamus opes, Leopolde? MARIAM
Arbitror, HEREDEM scribimus, Esto ratum!


page 338, image: s185

Dixit. Et huic concors Leopoldus; Scribe MARIAM:
Esto ratum! Votis annuat illa tuis!
Signa der; in quosnam patrimonia deputet usus?
Orat idem, Coniux; et, dare signa, iubet.
Forte, suae quondam digressi moenibus aulae,
Danubii dextris adspatiantur aquis.
It placido comes Agna Viro; comes iste, Maritae:
Quae vovere prius, vota precesque novant;
DA Signum, da, Virgo, notas! Ubi censibus Haeres
Esse velis nostri? qua pietate velis?
Clamabant; lacrimaeque Viro, lacrimaeque fluebant
Agneti. roseas tinxerat unda genas.
Clamorem lacrimasque pias, pius audiit aether:
Interpres superum, velifer Ales adest.
Ales, erat, VENTUS: qui praepete flamine lapsus,
Verticis Agnaei byssina Vela tulit;
Turbine corripiens vittae venerabile culmen,
Et, capitis casti signa modesta, Peplum.
Illa quidem clamat. Sed, inexorabilis Auster,
Verbaque clamantis, flammeolumque, rapit.
Rapta (quod obstupeas!) non est quaerentibus usquam,
Vel pede, vel famula Vitta reperta manu.
Nec gemmas spoliata tamen deplorat, et aurum,
(Pinxerat ablatam plurima gemma mittam)
Sed doluit, rarae Causas latitare rapinae;
Donec, composita mente, quievit Hera.
Delerant animis pridem, Vir, et Illa, calyptram.
Conclamata suis, ecce, calyptra redIt!
Tot messes ierant, quot praegnat femina menses;
Auctumni totidem; totque roseta nova.
Ingreditur, curas fallens, nemus Austrius Heros:
Et frutices, Domina non comitante, subit.
Est lotus, octavae distans regione columnae;
Anteriorque tuo, culta VIENNA, solo:
Invenit hic, summis haerentia Pepla vepretis;
Integra, non caelo, non violata situ.
Ad dominas inventa manus, celer ipse reportat:
Et Nuptae laetus collocat ipse comis.


page 339

Laetior illa, manus ad sidera sustulit ambas:
Atque; LOCUS TEMPLI sit, locus iste mitrae!
Sic effata, iubet laxum tibi surgere Fanum,
Illâ, Virgo, basi; cui nota, VITTA, fuit.
Stat moles: hodieque, micans procul ardua, debet
Agnetis Capiti, Tollere posse caput.
SEU tibi Patritios igitur, seu sumpseris Agnas,
Austriadasque, sequi: quos imiteris, habes.
CONSILIUM posui. TU, quod dabit usus agendum,
Hoc age! SED, DITES (heu) pigra Febris agit
UTILE consultum, fit avaris Futile! TE, si
MORBUS hic insedit; mox (fugit hora,) VALE!

SPICILEGIUM: LEVITICI Capite 23. v. 22.

Postquam Messueritis segetem terrae vestrae: non Secabitis cam, usque ad solum; nec remanentes SPICAS colligetis: Sed Pauperibus, et Peregrinis, dimittetis eas. EGO sum Dominus' DEUS vester! His similia praecipiuntur, Levitici 19. v. 9. Et Deuteronomii 24. Versu 19.

ELEGIA XVIII. AD DO: EUCLIONEM, SENEM astrictum: Messorem strictissimum.


page 340, image: s186

OMNIBUS haec rebus, fixo stat regula clavo;
NE QUID (namque nocent immoderata) NIMIS!
Suspendamus, eho, strictas-nimis, Euclio, Falces!
Quid decalvabis tonsor acerbus agrum?
Decalvabit Hiems. Sed et haec, te iustior, ipsa,
Canitiem ruri, substituetque Nives.
DEFALCARE, tibi permittunt Iura. Sed, ipsas
Abmordere fibras, te. tua Iura vetant.
Ferrea luna tuam; non, saeva Novacula, dextram:
Messis; non, segetum Carnificina, decet.
Tu tamen haec audis. Sed, utramque supinus in aurem,
Nostra, soporatis sensibus, ora sugis.
Insuper et rastro sequeris, dextraque, metentes;
Nulla tuas fallit SPICA relicta manus.
Et rastri strictura tui, praesegmina radit.
O, Everriculum, bestia, lynx, et, aper!
Lynx oculis, aper ore, truci fera bestia sensu!
QUID iam cassitis, passeribusque, manet?
SED tamen, Esuriant passer, cassitaque! PAUPER,
Pauper Spicilega se cibat unde manu?
Quid viduata vito? genitore quid Orbus, habebit?
Unde diem, proprio pulsus ab orbe, trahet?
TAM rigide dum pectis agrum, dum grana recenses;
Non lucrum sequeris, sed, nova damna, pater.
O pater! ô pumex! ô siccior, Euclio, cornû!
Paullinas audi, Dives avare, tubas.
Parce qui spargit, metet et SATA semina parce!
Quomodo, tam Parce qui Metit, ergo seret?
Scilicet, in Silicem sua semina mittet, et Austros:
Ac, seges illa Culex; et, sata Pulvis erunt.
Siquid erit natum, madidi robigine Solis,
Grandinis aut plagis, interitura, puta.
Quam libet ergo tenax, verras, rapiasque, metasque;
Collector satis hîc vix oculatus eris.
Nam, qui, Post-Tergum ne quid tua cura relinquat,
Sollicite prorsum verteris, atque retro:
Negligis, heu, Unum, miser Euclio! Restitat, ac Te
Numinis, A TERGO, vindicis ira manet.


page 341

ELEGIA XIX. Historica. RUTHAE SPICILEGAE RESIDUUM, CAPITIBUS II. III. et IV.


[Gap desc: illustration]

Argumentum. RUTH Capite 2. a Versu 1.

ERAT autem VIRO (Noemae) consanguineus homo potens, et magnarum opum, nomine Booz. Dixitque RUTH Moabitis ad Socrum suam, Si iubes, vadam in agrum, et COLLIGAM SPICAS, quae fugerint manus metentium: ubicumque clementis in me patrisfamilias repperero gratiam. Cui illa respondit; Vade, filia mea. Abiit itaque, et colligebat Spicas. post terga merentium.


page 342, image: s187

AD Metam prope, Musa, volas: finemque canendi,
AESTIVAE sensim Palladis urget opus.
Quae tibi coepta fuit, sed non expleta, Moabis;
Dicatur brevibus, quam pote, RUTHA modis.
UT patrii tetigit laris Ellimelechias urbem;
Ac notam subiit, fletibus uda, domum:
Iam pridem resides instaurat fomite flammas;
Hebraeoque novos instruit igne focos.
Sed, QUID flamma tibi? quid dat focus, igne coruscus?
Si tibi deest, et, quod, mater, et, unde, coquas?
Deficitur tua farre simul penus, atque farinâ:
Et tuus, (a nullo consitus) aret ager.
Restat, ut Esurias (nec enim languentia, victum
Quaerere, membra sinunt) tuque, comesque tua.
Scilicet, id reliquum fuerat. Sed, ad omne parata
Obsequium socrûs, stat Nabathaea nurus.
Haec, insueta famis, iam tum pallentia solvens
Ora, prius vernâ floridiora rosâ;
Si vis, mater, (ait) capiam robusta laborem:
Tempora sunt messis. Flens ait illa; Volo.
Subicit haec; SPICAS post terga metentia quaeram,
(St sinis) atque legam. Flens ait illa; Sino.
Rutha, domum linquens; Eo, si tamen annuis (inquit)
Qua sinar. Et socrus huic; Annuo, (dixit) Abi.
ERGO, cannabina scapulas circumdata perâ,
In rus Bethlemium pergit Eoa nurus:
Inflexoque sequens Messores, farra ligantes.
Corpore; non-lectas saecula tollit opes:
Parvas illa quidem, nec, Opum pro nomine: Sed, FIT
Pauperibus quodvis, res Opulenta, lucrum.
Tam modici studio lucri, neque RUTHA laborem,
Nec fugit Icarii flammea rostra Canis.
Perstat: et, Aurorae coeptum cum fulgure primo,
Strenua, cum media luce, perurget opus.

RUTH Capite 2. a Versu 3.

ACCIDIT autem, ut ager ille haberet


page 343

dominum, nomine Booz; qui erat de cognatione Elimelech. Et, ecce, ipse veniebat de Bethlehem. dixitque messoribus; DOMINUS VOBISCUM. Qui responderunt ci; BENEDICAT TIBI DOMINUS! Dixitque iuveni, qui messoribus praecrat; Cuius est haec Puella? Cui respondit; HAEC est MOABITIS, quae venit cum Noemi, de regione Moabitide: et rogavit, ut SPICAS colligeret REMANENTES, sequens messorum vestigia. Et de mane, usque nunc, stat in agro; et nec ad momentum quidem domum reversa est.

Forte tulit Numen (NEC enim Dea Caeca, piorum
Fata regit,) domini ne trucis esset ager.
Nam, quae Spicilego Peregrina labore terebat,
Illa Boozaei iugera iuris erant.
Dives opum, merum placidus, caelebsque Boozus,
Ellimelechaeae stirpsque propinqua domûs;
Ipse superveniens, positâ Gravitate; TONANTIS
Optat OPEM famulis, optat Avere, suis.
Nec minus hi, Bene Patrono, fundoque, precati;
Ingenium domini mite, solique, canunt.
Sed, nil laude suî Senior, nil carmine motus,
In RUTHAE tacitum lumina figit opus;
Quodque, verecundo vultum demissa rubore,
Hoc AGERET solum, quod dabat usus, agi:
Quodque, nec a fluida Soles abstergere fronte;
Nec curvata foret membra levare, memor:
Pluraque, miratur. Nec erat temeraria visa
Quaestio Personae, Nominis, atque Rei.
Nosse sed, ex ipsa, temeraria visa, Puellâ,
Quaestio. Messorum convenit ergo ducem.
Et; Cuius (rogat) ista Viri, Cuiasve, Virago?
Huic Iuvenis prompto reddidit ista sono;


page 344, image: s188

O, Pater! ô, inquit, Si scires plura, stuperes:
Non tulit hoc rarum stirps Abrahaea genus.
HAEC EST (fama tuas haec si tamen attigit aures,)
Illa Moabaeis, Exul, ab usque plagis.
HAEC est illa tuae comes indivulsa Noemmae,
A vetitis tradux ad Sacra nostra Sacris.
Audisses utinam, quam supplice fronte rogârit,
Tollere quo nostris sparsa liceret agris?
Vidisses utinam! quam, non inflexa labore,
Perpetuum flexo corpore trudat onus?
Mane fuit; venit. Caluit Sol; Perstitit. Arsit
Ille; nec ista minus. SOL fugit; ista manet.
Et tamen, (ut sentis,) medii lux summa dici,
Ad maris Occidui littora flectet iter.

RUTH Capite 2. a Versu 8.

Et ait Booz ad RUTH; Audi, FILIA! ne vadas in alterum agrum, ad colligendum; nec recedas ab hoc loco: sed, iungere puellis meis; et, ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo molestus sit tibi. SED, etiamsi sitieris; vade ad sarcinulas, et bibe aquas; de quibus et pueri bibunt. quae cadens in faciem suam, et adorans super terram, dixit ad eum; Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos? et nosse me dignareris Peregrinam mulierem?

TALIA dicentem, bibulâ stupet aure Boozus:
At non aure pari talia RUTHA capit.
Namque, supercilii metuens, ac frontis herilis,
Est alio vultum flectere visa suum:
Mox, etiam versura viam diversa per arva.
SED prior, hanc placido detinet ore, senex:
Et sic; Quo te, Nata, pedes? Quo devia vano
Fert via secessu? Quos petis (inquit) agros?


page 345

Quin potius, fi nos (qui te non laesimus) andis;
Hîc remane: nec ab hoc iugere flecte pedem.
Et, quocumque meos spectabis rure metentes;
Hoc tibi rus statio, sit labor, atque lucrum.
SIN tua forte, Virûm praesentia, lumina laedat:
Hem, latus ad laevum, multa Puella metit.
Virginibus sic casta nurus sociabere castis:
Par operae pretium, par tibi turba, dabit.
Nec Iuvenes metuas, dextro tibi rure molestos.
Exulat e nostra mos procul iste domo.
Praeterea, mandata dedi, (mandaverat illis,
Dum timido pallens cederet illa gradu)
NE quisquam, factove tibi, dictove severus,
Turbaret quaestûs sedula pensa tui.
Quod si forte tuas cruciaverit arida fauces,
Compuleritque, sitim pellere fonte, sitis;
Sarcinulis iunctos accede latentibus utres;
Quos, contra radios, mergitis umbra tegit.
Ephrathae gelidas, potabis ab utribus, undas:
Et de Cisternae traduce rore bibes.
Tunc aude latus ad Iuvenum divertere. Prostat,
Communis pueris virginibusque, latex.
FINIERAT. Placidi, spem praeter, et extera iura,
RUTHA refrigerium sumpsit ab ore Senis.
Ergo, velut Regem, tantum venerata Patronum;
Procubuit genibus, procubuitque genis.
Et, quantum docuere Socrûs consortia longa,
Hebraeo miscens Semi-Sabaea sono;
O, (ait,) Heroum Sacrae non ultime Terrae!
Quae mihi tam placidum te dedit alba dies?
Quasve tibi dignas referam, pro nectare, grates?
Nam, tua verba-mihi-dulcia, Nectar erant.
In ME, barbaricae despectam stirpis alumnam,
Lumina vibrâsti, non sine Sole, tua.
Nec contentus co; Sexûs generisque profani,
Erigis alloquio Notitiaque, nurum.


page 346, image: s189

RUTH Capite 2. a Versu 11.

CUI ille respondit; Nuntiata sunt mihi omnia, quae feceris Socrui tuae, post mortem Viri tui: et, quod reliqueris parentes tuos; et terram, in qua nata es: et veneris ad populum, quem antea nesciebas. Reddat tibi DOMINUS, pro OPERE tuo! et PLENAM MERCEDEM RECIPIAS, a Domino, DEO Israel; ad quem venisti, et, sub cuius confugisti alas. Quae ait; Inveni gratiam apud oculos tuos, Domine mi: qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillae tuae; quae non sum similis Unius puellarum tuarum. Dixitque ad eam Booz; Quando hora vescendi fuerit, veni huc; et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus: et congessit polentam sibi. Comeditque, et saturata est; et tulit reliquias: Atque inde surrexit, ut SPICAS ex more colligeret. Praecepit autem Booz pueris suis, dicens; Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis cam: et de vestris quoque manipulis proicite da industria, et remanere permittite; ut absque rubore colligat: et colligentem nemo corripiat.

SIC ait. Huic contra placide superintulit Heros;
NON male Notitiam suggeris, atque, Nurum.
Neutra tibi temere vox excidit. Omnia NOVI:
Teque Noemmaeam, res docet, esse Nurum.
Caelari Violae nequeunt; produntur odore;
Caelari nequeunt Sidera; luce valent.


page 347

Inda diu neque bacca potest, neque gemma, latere;
Hanc nitor, ast Illam protrahit ipse rubor.
SIC neque sub latebris Virtus effecta senescit:
Conspicuum promit, nube premente, caput.
DE te Fama meas verax infudit in aures,
Obsequii quidquid praedicat ipsa Socrus.
RARA, socrus inter concordia sueta, nutusque,
Aeternum posthac Te paradigma dabit.
Bethlemiae narrant matres, quid feceris Ante:
At, Nunc quid praestes, non tacet iste labor.
Fugisti natale solum, patriosque penates;
Gentis in ignotae dum trahis arva pedem.
Quid tibi, pro tantae, mea Filia robore mentis?
Quid precer? E CAELO praemia digna feras!
Ille Deus, Deus ille deûm, qui munera semper
Plura dat, acceptis: Sit tibi largus opum!
Ille sinu, quodcumque meres, defundat opimo;
Detque tibi, votis uberiora tuis.
Penset OPUS, pensetque tuos, in lance, Labores;
Non solam, tumidam credulitate, FIDEM.
ET dabit, et fundet, plenoque favore rependet,
Is, cui DIS spretis, das pia tura, DEUS.
Ille, suis profugam, sub se, tutabitur alis;
Ne fias Stygiae praeda Columba strigis.
DESIERAT. Non illa tamen pudibunda, modeste
Desinit ore loqui: se FAMULAMQUE vocat.
Et Famulam, quavis, plebis de sorte, minorem;
Pluraque; quae posset dicere Quarta Charis.
Movit: et, hoc animis influxit herilibus ore;
Dulcior Hyblaeis barbara Suada favis.
Ergo; Mei non sola soli datur (excipit ille)
Copia, vel spicae, vel, tibi, dulcis aquae:
Hoc meritis quoque dono tuis (Ne dona recusa
Vilia;) Convictrix, cum vocat hora, veni!
Et, quacumque Mei vescentur, vescere pulte:
Quasque dapes sument, tu quoque sume dapes.
Nec pudeat, medio fauces a Sole calentes,
Illinctûs acidi dissoluisse gelû.


page 348, image: s190

HAEC fatus Senior, longae stata prandia messi
Vult interponi. Fit mora nulla. sedent.
Assidet his etiam (sed, ut Umbra precaria) RUTHA;
Messorumque tegit, non onerosa, latus.
Atque, spei veluti nudo pascatur odore;
De praeconsumpta lipsana pulte capit.
Porrectaeque sibi, digitis, analecta polentae,
Cultellove scabens; congerit arte dapem.
Congestâ fruitur; neque multi Femina ventris,
Pascitur. Hinc, saturo concipit ore preces.
Dux iuvenum, tolli reliquum iubet, atque recondi,
In famis ac cenae tempora. Iussa facit.
Mox, opus ad solitum, pronosque reversa labores;
Sollicita vacuat spicea rura manu.
ET iam non tantum raro vestigat aristas
Iugere dispersas, quisquiliasque sati.
Invenit hic, illic, resides a falce, maniplos:
Ac pars saepe replet fascis, omissa, manum.
Sparsit enim fasces ultro citroque solutos,
Haud secus ac lapsum pondus, amica cohors.
Scilicet ista suis dederat mandata Patronus;
Tecta recensito dum sua rure petit.
Nam, tacito Iuvenes hortans, famulasque, susurro;
Seu iuvet hanc (inquit) falcis opella, metat.
Seu magis ex oculo petat indagante lucellum:
Far legat elapsum; nec sine fruge, legat.
Vos ipsi, simulante manu, quasi deside curâ,
Spernite, dum legitis: spargite lecta sata.
PAUPERTAS Generosa, rubet, Deprensa. Cavete,
Respiciat nequis, quid Peregrina levet?
Sparsa, reperta, relicta, trahat: quaestuque triumphet.
Nemo sit huic, oculis; scommate nemo, gravis!

RUTH Capite 2. a Versu 17.

COLLEGIT ergo in agro, usque ad vesperam: Et, quae collegerat, virgâ caedens et excutiens.


page 349

invenit Hordei, quasi EPHI mensuram; id est, tres modios. Quos portans, reversa est in civitatem; et ostendit socrui suae. Insuper protulit, et dedit ei, de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. Dixitque ei socrus sua; Ubi hodie collegisti? et, ubi secisti opus? Sit Benedictus, qui misertus est tui. Indicavitque ei; apud quem esset operata: et nomen dixit Viri; Quod Booz vocaretur. Cui respondit Noemi; Benedictus sit a Domino! Quoniam eandem gratiam, quam praebuerat VIVIS; servavit et MORTUIS. Rursumque ait; Propinquus noster est, homo. Et RUTH; Hoc quoque (inquit) praecepit mihi: ut tam diu messoribus eius iungerer, donec omnes segetes meterentur. Cui dixit Socrus; Melius est, filia mi: ut cum Puellis eius exeas, ad merendum; Ne, in Alieno agro, quispiam resistat tibi. Iuncta est itaque Puellis Booz: et tamdiu cum eis messuit; donec Hordea et Tritica in horreis conderentur.

Iusserat hic. Mandata facit messoria pubes.
Inscia, sic, faciles RUTHA reportat opes.
IAMQUE diem vesper verso claudebat Olympo;
Cum Spicis, operam claudit et Ista suam.
Inde, petens vacuum, quod fecerat area, septum,
Flava Boozaei lucra recenset agri.
Constabat, maiora die, maioraque votis,
Exundare, gravi condita lucra sinu.
Exonerat: libransque manu pendentia forti
Tribula; robusto verbere grana terit.
Mox, siliquis excussa cavis, metitur. Et, ecce!
Niliacae modii tres prope frugis, erant,


page 350, image: s191

Surgit; et, impositas scapulis, asportat in urbem,
(Non-exspectato-iam pede) sera nurus.
SERA redis! tamen, Unde redis? (socrus inquit) et Ex qua
Sic onerata casa? (namque videbat onus)
Quisquis is, aut ea sit; Felix, sine nubibus, aevum,
Labis et intactos exigat ille dies!
Qui miseram placida respexit fronte puellam;
Aethere defensus, nesciat ESSE MISER!
Haec socrus. Huic contra tenero nurus optima sensu,
Relliquias pultis, blandaque verba, refert;
O, ait, ô, mater! Quem dicit Ephratha BOOZUM;
Ille mihi spicas, rusque, dapesque, dedit.
Plura relaturam, socrus impedit; Alma-Potestas
Numinis! (exclamat,) terrigenumque Pater!
DA meritis, da, quaeso, Seni, pro talibus, Orbo,
Quid quid habere Pater vellet, et Orbus amat.
DA, quodcumque solet Pietas tam firma mereri.
Is fovit, vitae dum tulit aura, Meos.
Nunc quoque, barbarica pridem regione sepultos,
Non animis etiam vult sepelire suis:
Oblitamque, timet, generi subducere dextram;
Et bustis, Raro servat Amore fidem.
Iure quidem facit ista Senex, quo debet, AMICUS:
Sed, Quotaquaeque colit Funus AMICITIA?
Hic tamen est nobis, ut crat, sic nunc quoque constans;
Insuper et nostris sanguine iunctus avis.
Hoc, te nosse, iuvet, mea filia! Dixit. At illa;
ET iuvat, et refert, hinc quoque nosse virum.
Ius mihi discedens fecit (retulere Puellae)
Falcis; et, in messem mittere posse manus:
Plena quoad totam collegerit area messem.
Hic te consilio, mater, adesse decet.
CONSILIUM probo (mater ait.) Nunc, nata, quiesce:
Cras mete; totque dies, quot seges ipsa petet.
Vade! Boozaeis te iunge puella puellis;
Invidiae ne sint Extera rura tibi.
Insuper (Ut nunc est, probra dicere prompta, Iuventus,)
Allo-theum carpant, Arabiumque genus:


page 351

Et pro Spicilega, dicant fortasse, Locustam,
Aut Populatricem. Non ita rura Senis.
Pace Senex, et, Pace domus mitissima gaudet,
Falcibus haec solîs; sed, bona-Bella, gerit.

RUTH Caput III. et IV. in compendium redacta.

TALIBUS hortanti, paret generosa Moabis:
Vimineoque locat languida membra toro.
Luce nova, linquitque thorum; falcataque prodit:
Notaque sollicita demetit arva manu.
It labor in longum. Fit messis, et altera messis:
Hordea finierant. Tritica falce petunt.
Perpetuat Nabathaea suum studiosa laborem:
Nec nisi demessa fertilitate, redit.
NUNC, quibus a reditu studiis, animosa Noemma,
Praesidium Nurui, quaesieritque thorum;
Est, memorare mihi, labor; est tibi, discere, lector.
Non fuit Historiam Musa professa mea.
Fingere Musa timet, dum Biblica gesta recenset:
Interea, penitus texere Gesta, fugit.
Sit satis hoc! Fecisse Nurum mandata Noemmae:
Et castum caste sollicitasse Senem.
Coniugis experti pariter, sobolisque, Boozo,
Virtus, et, placuit forma, Moabi, tua:
Sed, potior Virtus, et, DI cum gente relicti;
Praehabitusque Tonans: ac, bene culta Socrus.
Iamque Pedum vinclis, et coniuge, cesserat alter,
Iura Moabitin cui propiora dabant.
Vincla Senex mutans, Sponsam sibi NECTIT Eoam;
Ac thalami stabilis conditione Ligat.
Stant mensae: struiturque torus. Diversus utrimque
Exitus. AD mensas turba colona salit:
Emeritamque canens Falcem, discinctaque laudans
Otia; Boozigenas MILLE, precatur hero.
Immo, Quot in vasto Segetes modo rure steterunt;
In segete, Spicae; granaque farris, agro.


page 352, image: s192

At torus, ad novies revolutae cornua Lunae,
Edidit OBEDUM. Parvus, et Unus, erat:
Nec tamen agrestum ceciderunt irrita vota.
CHRISTUS, ab hoc oriens, MILIA multa dedit.
Hic, Electorum FRUMENTI [Note: (a) Zachariae 9. v. 17. *] nobile granum, [Note: (b) Ioan. 12. v. 24.]
Prodiit a SPICIS, feta Moabi, tuis.

DEIPARA ASSUMPTA. Vidi SPECIOSAM, sicut Columbam: ASCENDENTEM desuper RIVOS Aquarum.

ELEGIA XX. DACTYLICA. PARODIA Introitûs Ecclesiastici, in Festo ASSUMPTIONIS decantari legique soliti. GAUDEAMUS OMNES IN DOMINO, etc.

CUra, dolor, gemitus, lacrimae, fuga, funera, luctus,
Symbola tristitiae funebris; ite procul!
Gaudia, risus, amor, choreae, ioca, palma, triumphe,
Organa laetitiae caelitis; este prope!
Praefica, sandapilae [(printer); sic: sandapylae] , pyra, tibia, nenia, pullae;
Commaculare novum parcite, sorde, iubar.
Tympana, sistra, lyrae, citharae, tuba, nablia, cannae;
Versicolore sacrum pingite voce diem.


page 353

Hoc iubar, iste Dies, Domino Dominaeque dicatus;
Huius ab auspiciis lumen, et, Huius, habet.
Ergo, suas ab utroque faces quia ducit, et, ortum;
BIS-SACRA, plaudat Heri nomine, plaudat Herae!
At chorus hic, pariter Superos, pariterque per Imos,
Ambulet. Exsiliant Sol, humus, aura, fretum!
Laetitiaeque modos ineant volucresque, feraeque.
Sed, caput esto Feris, atque choragus, HOMO.
Vir, mulier, iuvenis, senior, puer, atque puella,
Mobilis obsequii laeta sub agmen eat.
Iungite mobilibus, sed, Amabile iungite carmen,
Obsequiis! Choreas pes agat, ora manus!
Festus, Io! venerandus, io reseravit Olympus
Luciferi, solito candidioris, iter.
Duplicibus celebrare lyris, Genialia fas est
GAUDIA, digna DEO, digna Parente Dei.
Namque Deus, Deus ipse (loquor celeberrima,) fertur,
Aetherias hodie deseruisse plagas.
Magna Dei-(cano certa,) Parens, super Astra levata,
Empyrias subiit, Prole trahente, domos.
Iamque tenet superi radiosa palatia regni,
Astraque, sub domino Regia VIRGO pede.
Terra procul, gemitu Mariam lacrimante requirens,
Commoda, cum Nympha, tot sibi rapta, dolet.
Aurea sed, superûm modulamine, personat Aula:
Angelicoque fremunt Atria summa choro.
Deliciis Seraphea natant, Cherubeaque corda;
Quique tenent solium, sceptraque fulva, Duces:
Quique tenent moderanda sibi, vice Principe, regna;
Quosque penes DOMINUM nomen, honosque, sedent;
Et, quibus est tituli celeberrima gloria, Virtus;
Et, quibus est tituli gloria, POSSE, nova.
Omnibus his numerus legionibus aetheris ullus
Cum nequeat, nequeant nomina certa, dari:
Dant numeris modulisque tamen sua nomina laeti;
Harmoniesque tenet classica quisque suae.
His Animae sua castra piae, sua cantica, iungunt;
Odaque disparibus sortibus, Una sonat.


page 354, image: s193

Agminis hinc, Gabriel caput est, monitorque, canori:
Regius hinc fidicen, pastor, Ephratha, tuus.
Alter, ab alterius rapiunt metra consona chordis:
Alter ab alterius pendulus ore, canunt.
HIC praeit, ille praeit: Iuvat hunc, iuvat aulicus illum
Aetheris ordo, sequax. Mobilis oda fluit.
Stellea, circumagunt modo Numinis, et modo Matris,
Atria, promeritum; Voxque relisa, redit.
Perque vices, modo (Numen, Ave!) modo, (Numinis alma
Mater, Ave!) repetunt; proleque Mater ovat.
Haec, sobolis pietate suae, super ardua caeli
Culmina, conspicuo iussa Sedere loco:
Stelligero, procul, e solio, radiante pyropis,
O, nimis ô, roseum spargit ab ore iubar.
Auricomumque gerens trifidis diadema tiaris,
Ter-micat-Una, DEI Filia, Nupta, Parens.
Astra sacrum Duodena caput, duodenaque cingunt
Munera; non aliud cingere nata caput.
Hinc, alios aliasque procul supereminet omnes:
Principis, hinc, Dominae REGIUS ortus honos.
Ad teneros Rosa multa pedes, et odoribus halant
Lilia virgineis; calthaque blanda natat.
Et Violae, Zephyrique rubrae, Zephyrique virentes
Accumulantur opes; totaque Verna Charis:
Pomaque, siderii spolium nemorale vireti;
Ac, Paradisiaci ruris alumna, seges.
Haec, medio premit Illa situ: solioque triumphans
Principe, caelicolum publica iura tenet.
Terrigenum quoque iura capit; capit hostis Averni;
Bethsabeeque, suo cum Salomone, Regit.
Huius amore fluens, et amoris ab igne liquescens;
Nititur, en, scapulis! DELICIASQUE trahit:
Laetitiamque bibit, fluvio bibitura perenni.
O, MEA sit cyathi, gutta vel Una, tui!
Fiet Aquae, mea VIRGO, tuae, licet Unica gutta,
VENA mihi; mihi Fons carminis atque Mare.
Tunc, genio superante, fluam. Mea, pumice Penna
Siccior, Oceanos, et freta plena, vomet.


page 355

TUNC, in honore tui modo sepia Nigra, tenaxque;
Candida, diluvio liberiore, ruet.
Immo ruens, simul alta petet: ferietque reclusa
Sidera; Caelicolum mystica verba canens.
Iamque feror: feror, ecce, supra penetrale Tonantis!
Misceor Angelicis, Davidicisque choris.
Vos (rogo) dum canitis, Superi, date carmina fusa!
MUSICA longa, mihi longus OLYMPUS erit.

ELEGIA XXI. DACTYLOMETRA.

Argumentum. PARODIA VERBORUM ECCLESIAE

Quae est Ista, quae ASCENDIT, per DESERTUM sicut virgula fumi, ex aromatibus Myrrhae, et Turis? Et, sicut dies Verni, circumdabant eam flores Rosarum; et Lilia convallium.

Compellatur in super DEIPARA ASSUMPTA, salutaturque, plerisque Biblicis Symbolicisque titulis: qui partim in Canticis Canticorum, partim in LITANIIS B. Virginis uberioribus, continentur. Ad extremum, ut Patrona, invocatur. EX ANGELORUM, AC CAELITUM RELIQUORUM PERSONA.

DIcite, caelicolae! PER, inertia vomeris, arva,
Per loca, sicca boni germinis, Ecqua venit?


page 356, image: s194

Ecqua venit, tot amicta bonis? tot amoena viretis?
Cincta caput violis? cincta Puella rosis?
Alta petens, quasi vivus odor? quasi virgula turis?
Aut, velut Assyrio fumida myrrha foco?
Scilicet, Una venit. Tamen omnibus unica Nymphe:
Maior; et innumera dote referta sinum.
Dives, Ave! tibi cedit, opum penus, aula Tonantis.
Quidquid enim tenet haec, ditior ipsa tenes
Tu (nisi, quod Deus esse nequis,) potes Omnia dici
Cetera, quae superae circulus Arcis obit.
Tu, gravidata Deo, thalamus, domus, arca, fuisti:
Nixa Deum; gremium Numinis, atque thronus.
TE, dominae solium Triados, dat eburnea Sedes.
Regis es aetherii curia, rostra, forum:
Tu, face siderea radians, Animatus et Aether;
Pleiadiumque praeis, Phosphoriumque, iubar.
Tu patris Isacidae Baculus, requiesque viarum.
Tu, struîs aeriae, rectus in astra Gradus.
Tu nova, Gnosiaco [(transcriber); sic: Gnosiiaco] radiosior orbe, Corona:
Tu geminis melior Stella marina Deis.
Stella Maris! neque certa minus Cynosura phaseli!
Quem rotat, in medio crebra procella solo.
Tu niveo Via melle natans, Via Lactea caeli:
Ros hyperuraniae, nectar, et imber, aquae.
Tu, Babyloniacis Paradisus amoenior hortis;
Et Paradisiaco laetior Hortus agro.
Tu, miseris reseranda Reis, pia Porta Salutis:
Limen es, et prothyron, Ianua, clavis, iter.
Sidus, Ave! Tuus empyrium nitor iste nitorem
Pascit; et, e radiis lux bibit illa tuis.
Non ita lux Oriens croceo rubet aurea peplo;
Cum tremulo reducem nuntiat igne diem.
Non ita Sol rutilo speciosus honore triumphat;
Cum, nebulis vacuo, spargit ab axe iubar.
Nec tibi plena pari micat aemula fulgure Luna;
Luna, satellitii duxque decusque, lui.
Nec tibi versicolor simili nitet Iris amictu;
Iris, in aetheriis pensilis arcus aquis.


page 357

Unica, praegrederis faculas sine labe Diurnas:
Unica Noctivagas immaculata faces.
Aura salubris, Ave! Tepidi, tibi, blanda FavonI
Flamina se subigunt. Tu Zephyritis eris.
Aeris omne subis, pretiumque, decusque, vicesque.
Esse, quod Aura, potes: quod dedit illa, dare.
Tu Cyprio calidis, choleraeque fluentibus aestu,
Mite Refrigerium, temperiesque, venis.
Tu Puero, velut imbre gravis, sed agillima, Nubes,
Divite Niliacas perpluis amne plagas.
Exulibusque volans, super hospita Mempheos alis
Rura, locum patria relligione rigas.
Tu, samis Isacidum, Nabathaea per avia, nutrix;
Cumque tuae Sobolis, nobile Manna, type.
Tu, Gedeoniaci celeberrima Roris abolla:
Tu Nebulae tacito succida Lana gelû.
Tu Rubus, igne crepans: nec ab igne crepante solutus;
Flammaque, busta cavens: et Pyra, morte carent.
Germen; Ave! Genialis humi generosa propago,
Terraque feta Deo, flos, ager, arva, nemus.
Floris Amygdalini rediviva cacumine Virga:
Prodigium stabilis Pontificale mitrae:
Vita, sub ambrosio nova semper, et integra, Ligno;
Quod viret, ac senii fata vitore novat.
Frondea Iessigenae fruticis sata semine, Planta:
Davidicoque, tener surcule, nate solo.
Qualis in Ephramiis Terebinthina vallibus umbra,
Temperat Icarii sidera saeva Canis;
Qualis et, Assyrias Platanus nemoralis ad undas,
Sede brevi reficit praetereuntis iter:
Talis es, in nocuos, Nasareia Virgo, calores;
Praecipiti Requies, et, mora Grata, viae.
Quam tenerum, Syrio lacrimans olet unguine Myrrha;
Quam bene flens Arabo fragrat odore Styrax:
Quam bene Turis hiat, revolubilis aura, Sabaei;
Quam bene flos adoris, galbana, gutta, myron:
Tam bene, tam tenerum redolet tua Gratia, Nymphe.
Hic tuus, et Zephyros, prataque, delet, Odor.


page 358, image: s195

Arbor, Ave! Tibi cedit ager, sata, pascua, valles,
Et, quodcumque nemus cespes Hebraeus alit.
Altior es Libani, minitante cacumine, Cedris;
Sint licet, in Libani vertice, mille cedri.
Comptior es nitidis, iuga per Solymaea, Cupressis;
Per iuga sacra, licet multa cupressus ovet.
Pulchrior ex viridi, super arva Cedronis, Olivâ;
Regia grande licet nomen Oliva ferat.
Firmior es fluidis, super uvida littora, Palmis;
Nomen Eoa licet nobile palma gerat.
Suave quidem Rosa creta rubet Ierichuntide glebâ;
Suavius at decies, Flos Mariane, rubes.
Molle quidem, vepre cincta truci, nova Lilia rident;
Mollius, ô, quoties! Frons Mariana, nites?
Balsama dulce fluunt, Arabum bene Cinnama sudant;
Dulcius, et melius, sed fluit ista Charis.
Vitis odor bonus est: at Aromata, gratius halant.
Praestat utrique tamen VIRGINIS huius Odor.
Mystica Mater, Ave! Tot, ab orbis origine, signis,
Vaticinisque typi picta tot ante notis.
Mons, Lapis unde ruit, sine vi, sine vulnere fabri;
Cuius ab immodico pondere, Regna iacent.
Tu Salomoniaci solidissima fabrica Templi:
Tu Salomoniacae nobile sedis Ebur.
Arca Noae Veteris, patrii nova Foederis Arca:
Quae vehis hinc Hominem, quae vehis inde Deum.
Navis, ab aetherii Maris eminus aggere solvens:
Mercibus, ac superae frugis onusta dape.
Urbs, Profugi sub Asyla, Rei: pedis Ara nocentis;
Ultima (post Sobolem,) metaque tuta, Fugae.
Pulveris impatiens Speculum, maculaeque perosum:
Et, sine nube, Dies; et, sine nocte, Quies.
Horte ferax, sed, Operte-seris. Aqua, clausa sigillo:
Et, sine sorde, latex; et, sine Syrte, Mare.
Denique, Cuncta simul pretiosa, placentia, blanda;
Ac (quia Plena Deo) qua licet, OMNE-BONUM.
Virgo, parens, domitrix! hilara, superintege, calca
Astra, pios, Erebum; flore, favore, pede!


page 359

ELEGIA XXII. S. IOANNIS EVANGELISTAE cum Moribunda DEIPARA, Colloquium.


[Gap desc: illustration]

Argumentum. AMORE LANGUEO. Canticor. 2. v. 5.

Beatissimam DEIPARAM (sicut et sanctissimam Matrem THERESIAM) Amore potius in Deum; quam Morbo seniove extinctam, Orthodoxa plurimorum Pietas, vetus paritor recentiorque, Credit passim, ac Tradit.


page 360, image: s196

PRAE foribus, felix Mariani funeris hora,
Virgineaeque fugax clepsydra Mortis, erat.
Totus Apostolici (Didymum modo deme) Senatus,
Supremum lacrimans, cinxerat ordo thorum.
Quos inter medius, Zebedaeo sanguine cretus,
Semîanimem miserans fertur adortus Heram;
Nec minus Illa, trahens animae licet ultima fila,
Suaviter alternis usque locuta labris.
MATER! (Ioannes infit) mea Mater! abisne?
Membraque solvuntur, quae peperere DEUM?
Quid Morbi? Capitisne sacri, dolet ista, vel illa
Portio? CUI Virgo; Non Dolet (inquit:) AMO.
Num chiragrae, podagraeve, tremit venerabile corpus,
Motibus insolitis? Non Tremo (dixit:) AMO!
Hectica te flammat? num Febre cremaris acutâ,
Unde calore fluas? Non Cremor (inquit) AMO!
Labene cardiaca succussa, gravaris ab immo
Pectore? Non, (ait haec,) non Gravor intus. AMO!
Virgineosne truci furiat nephritide lumbos
Calculus? Absit (ait) Calculus! Urit AMOR.
Immeritumne latus fodicat pleuritidos atrox
Lancea? Non (inquit) Lancea me; sed AMOR.
Spasmatis an tremuli strictos Convulsio nervos
Divinet? O (inquit) Spasmus amicus, AMOR!
Aut animam tibi difficili suspiria tardant
Asthmate? Non (ait) est Asthma sed, altus AMOR.
Hei. Mater! mea Mater! abis? et hiulca loquenti
Vox, magis atque magis, plenaque lingua, cadit?
Sic fugiunt oculi? sic vivida vena quiescit?
Sic abit in superas spiritus ergo domos?
Sic moreris? nil respondes, extrema roganti?
Mater! Mater; (ait.) Sustulit illa caput:
Ac breviter, placideque genis, oculisque renidens;
Fili, (dixit,) AMO! LANGUEO! SOLVOR! EO!
Talia, plena Deo, cum diceret; EXSPIRAVIT.
Halitus est visus dicere summus; AMO!
Tunc quoque, cum summo migraret spiritus ore:
Non Morientis erat vultus; AMANTIS erat.


page 361

Et cum, vivaci sine Sanguine, membra iacerent;
Visus erat Spirans, esse cadaver, AMOR.
Cumque locaretur scopuloso funus in antro;
Visus erat VIVENS, esse sepultus AMOR.
Et miremur adhuc, Virgo; tribus inde peractis
Solibus, in VITAM membra redisse tua?
Ac, licet invictis adamantina Saxa cavernis,
Obstaretque, strues prodigiosa, silex;
Evicisse tamen silicem, tumulumque, necemque,
Aetheriasque seras? OMNIA VINCIT, AMOR.

ELEGIA XXIII. PROSWPOPOII/A. MARIA-VIRGO. a)nagrammatikw=s, AMO-IRRIGUA.

Argumentum.

DEIPARA, iam ASSUMPTA, explanat; Sevi Nominis sui, kat) a)nagrammatismo/n Versati, tam in Terris olim, quam nunc in Caelestibus positam, ut plurimum AMASSE-IRRIGUA: Axae illius Biblicae (Iosuae 15. et Iudicum 1.) exemplo protypico; IRRIGUUM, inquam SUPERIUS, et Irriguum INFERIUS, Atque in Terris quidem, mistis Fletu crebro gaudiis Innatasse; quippe LACRIMARUM VALLI conveniente alternatione. In Caelo vero iam circumfluere TORRENTE


page 362, image: s197

VOLUPTATIS sempiterno. Ad quem proinde honestissimum IRRIGUI-AMOREM, Virgines omnes Virgo-Virginum invitat.

AXAE porro historia, quae Elegiae principio perstringitur; ex ipsis Sacrorum codicum fontibus exscripta; talis est.

IUDICUM Cap. 1. v. 12.

DIXIT Chaleb; Qui percusserit Cariath-Sepher, et vastaverit eam: dabo ei Axam, filiam meam, Uxorem. Cumque cepisset eam Othoniel, filius Cenez, frater Chaleb minor; dedit ei Axam, filiam suam, coniugem. Quam pergentem in itinere, monuit Vir suus; ut peteret a patre suo Agrum. Quae, cum suspirâsset, sedens in asino: dixit ei Chaleb; Quid habes? At illa respondit; Da mihi benedictionem! Quia Terram ARENTEM dedisti mihi. Da et IRRIGUAM aquis. Dedit ergo ei Chaleb, IRRIGUUM SUPERIUS, et IRRIGUUM INFERIUS.

IPSA DEIPARA LOQUITUR.

CUM mihi Mors fuerit, cum lux Vitalis, AMARE:
Quaeritis; Ecquis AMOR sit, fueritque, meus?
Disicite, mortales, ex Nomine: disicite Rebus.
Prae me, quidquid AMO, Nomine, Reque, fero.
Oththonielaeo quondam Chalebaea puella
Pacta toro, gemitu strinxit amante patrem:
Suspiransque; Pater, pater! ô, pater! ARIDA (dixit)
Atque nimis scabra, Dos est mihi Terra data.


page 363

Adde, precor, Sicco, RIGUUM quoque fontibus arvum
Hactenus: et querulae conticuere preces.
Sed querulae valuêre preces. pater optimus arvum
Huic dedit, undisonis Vallibus IRRIGUUM.
Addidit, imbriferis Montana cacumina foeta
Nubibus. IRRIGUUM sic tulit AXA duplex.
ME quoque vix dispar (sed mysticus iste,) cupide,
Dotis et Undosae semper adussit AMOR.
Nata, novam tetigi vixdum pede virgine terram,
Cum iam tunc placuit Florida Matris humus.
Deliciumque fuit, Nasaraei ruris obire,
Quae, bene diribito fonte, Roseta madent.
Iam tum Convalles, et, amoenis ebria rivis,
Lilia dilexi, Partheniasque nives.
Humida quin etiam Violaria, Bima, pererrans;
A violis didici, serpere, Parva sequens.
Trimula paullatim, Solymas templumque subivi:
Hîc, Animus caeli Roscidus imbre fuit.
Inde redux, thalamoque (Viri sed nescia,) clausa;
Vatidicis sparsi pectoris Arva libris.
Plenaque sidereae Charitos iam gurgite, plena
Numinis affluxus; pro Mariaque, MARE:
Plenior esse tamen, pluvioque beatior auro
Coepi; cum FLUERET sub mea corda DEUS:
Cum Gedeonaeum, per opaca silentia, Vellus,
Fit meus, inspersus Sideris IMBRE, sinus.
NASCITUR inde mihi, nonae post cornua lunae,
Rosque fit hic, fructus. nec sine Fonte suo.
Nam, Pariens etiam, rigui vada Fontis amavi;
Dum subitus [Note: (a) De Fonte, ex antro Stabuli Bethlehemitici, in CHRISTI ortu, erumpente, vide Adamannum de situ terrae Sanctae, et plurimos alios.] Stabuli perluit antra latex.
Iam Puer ortus erat: Pueri vulgaverat ortum
Persica signiferâ Stella diserta face.
Hem, furiae Regis! Fuga sit, subducitur Infans.
Linquitur a profugis, sanguine pingue, solum:
Niliacae petimus Mataraeos Mempheos hortos.
Hic quoque, mirifico prodiit Unda specu.
Fons [Note: (b) Fontis, ingratiam Infantiae Christi, scaturientis in Horto Mataraea, Balsami ferace; testis est Felix Fabri in Itinerario, Adrichomius, Saligniacus, cum innumeris aliis, testibus oculatis.] novus emersit. RIGUO recreamur ab antro,
Rus, Infans, Senior, vector Asellus, Ego.


page 364, image: s198

Balsa a procrescunt; fassura nepotibus olim,
Illicium nostrae dulce quietis, Aquas.
Quid memorem, CALVAE funestum nomine, Montem,
Sanguinis Undantem flumine, Nate, tui?
Hunc tamen ambivi materno viscere, Montem:
Ac meus, ista suit petra cruenta, Dolor.
Nec tamen abscessi, sed hiantia VULNERA vidi:
Ac meus, hoc fuerat cernere Flumen, Amor.
Tunc quoque, cum toto flueret sacra flamma Sione:
Et bis sex fluerent Fluminis igne Viri:
Non tam Flamma mihi, non tam fuit ardor et Ignis;
Quam, gelidi Fontis molle refrigerium.
HAEC, et plura, mei sunt argumenta caloris:
Ex quibus, IRRIGUI constet honestus AMOR.
Hoc tamen IRRIGUUM (Veniam da, Terra, fatenti!)
Triste fere nobis, INFERIUSQUE, fuit.
Et merito. Quid enim plueret, nisi FLETIBUS udum,
A madidis VALLIS nomen adepta genis?
IRRIGUUM iuvat ergo sequi, post INFIMA prata,
ALTIUS: ac summi Fontis AMARE iuga.
DESERTUS locus est, quidquid mihi Terra vocatur;
Ipse mihi, Sterilis sit, Solymaeus ager.
Ipsa Cedronaei mihi sordet gurgitis alga.
CELSIUS IRRIGUUM nunc AMO. Terra, vale!
Hoc Amo promisso quod nectaris amne rigatur;
Hoc Amo, quod semper virgine lacte natat.
Hoc sitio, quod melle fluit, sine faecibus Hyblae;
Hoc spiro pratum, quod sine nube madet.
Piscinas Esebonis habe tibi, terra Moabi!
Limpidioris Aquae littus Olympus habet.
Stagna Palaestinae Gadarena tenete columbae:
Me meliore lavet dia Columba lacu!
Amne VOLUPTATIS, semper torrente, liquescam!
Delicier scatebris, Fons ego Vive, tuis!
Me Fluvii Vitae crystallinus impleat haustus!
Cuius utrimque comaus silvula pingit aquas.
Nec satis. Oceanum TRIADOS volo. Iamque potita;
AFFLUO DELICIIS, Nixa, fruensque, Deo.


page 365

Sic RIGUI Summi, sic Inferioris AMATRIX,
Colligor ex tituli, VIRGO-MARIA, notis.
Colligor ex Gestis. Neque Castas iste Puellas
Foedat AMOR. VEL nil, Virginis ardor amet!
Aut amet aeterni LECTOS, fluviosque VIRETI,
Siqua volet VIRGO, siqua MARIA, mori.

ELEGIA XXIV. BETTONICAE. Deiparae ASSUMPTAE honoribus, Corolla destinata.

Argumentum.

Describitur color, odor, ac varia genera Florum; quos, Aestivo potissimum sidere, vigentes, Latini Graecique BETTONICAS, seu, Vettonicas: barbari vero, odoris aromatici similitudine inducti CARYOPHYLLA, appellant.


page 366, image: s199

In voce porro BETTONICAE (sicut et in Vettonica, eiusdem significationis nomine, Libro 2. Eleg. 5.) syllabam secundam ideo corripiendam duximus; quod et Graeci comprimisque Botanographi, bettonikh\n suam per o)mikro\n passim scribant: et ex nostris, Septimius Seren. ac Prudentius, O. corripiant. Esto; Vectonas, gentem Hispanicam (a qua flores isti nomen et plantam trahunt) tam Lucano producere, quam Straboni Hoescheliano, per w)me/ga exprimere, placitum fuerit. Quae admonere, ne r(izologoto/mous offenderemus, consultum visum.

AD HENRICUM CEPURGUM:

HAEC, quae iuncta rubent adytis topiaria sacris,
Quattuor aestivis laeta virecta toris:
Stant aestûs, Henrice, tui, stant fructus, opellae.
Hôc tua, fert palmam Mascula flore manus.
REX, Olerum nunc cultorem Pellaeus, ab hortis
Si citet ad Solium, Sidoniasque mitras;
Dispeream, tua ni probitas sit digna Coronis1
Qui, Rex si nolles, Regulus esse queas.
Ipse tuos (sic namque licet,) mirare labores:
Te quoque, qui regnes, iudice, dignus eris.
UNICA (quis credat?) peregrini plantula floris,
Mille tamen species, nomina mille, refert.
Hanc primos coluisse Ferunt Vectonas Iberos:
Ex quo, BETTONICAE nunc quoque nomen habet.
FLOS est, multiplici foliorum turgidus orbe;
Cui serrat summas stellea forma comas.


page 367

Suavis, ab incluso vaginae, spiritus, antro
Spargitur: ac, Zephyris blandior, aura fluit.
Ipse Color, quanti Solis? quam lucis amoenae?
Quam varius cerni? ZEUXIS in arte, iacet.
Vincit Apellaeas FLORENS PICTURA tabellas.
Nomina deficiunt; nec tamen ipse nitor.
Hic, minio flagrat Hispano, flos. Ille, draconis
Sanguine, vel Tyrii muricis amne, madet.
Bettonicas videas rutilas, ut ab ignibus aurum;
Atque rosâ tinctas, Coryciove croco.
Non absunt, Libyco certantia germina cocco;
Non, quae diluto forma nitore fugit.
Et niveos video flores; lactisque eruenti
Guttatos maculis. nec Viror ipse deest.
I, venerande Senex! et, censu germinis acto.
Omnibus ex illis selige, quidquid amas.
Postmodo, Diviparae tria Serta tenerrima Nymphae,
Necte; quibus Trifidae mitra triumphet Herae.
Haec, Superûm Regina gerat, Terraeque, Marisque!
His, decet ASSUMPTAE-MATRIS ovare caput.
NEC mirêre; Tuo si Munere gaudeat Aether,
Summaque caelestes cingere VIRGO comas.
Conscia iam pridem labor hic tuus, atque patrona,
ASTRA Penetravit. PER Nemus, astra subis:
Caelicolumque rapit nares, et lumina, Florum
Tam COLOR illustris, tam spatiosus ODOR.

ELEGIA XXV. AD B. STANISLAUM KOSTKAM. SOCIET. IESU.

Argumentum.

Beatissimus hic Iuvenis, Nobilitatis POLONAE, Virtutis rarissimae, Vitae funerisque desiderandi: quem VIENNAE quondam


page 368, image: s200

Austriorum, cum febri depositâ luctantem, DEIPARA, Salus-Infirmorum, Filiolo suo onusta, dignabunde inviserat; Eandem post. modum, quasi vicem redditurus obsequii, felix assecla, secutus est: Animâ actâ, vitalisque spiritûs Vesperâ decursâ, DILUCULO Assumptionis MARIAE.

SArmaticae, Vivens fueras Novus Angelus orae:
Incola nunc Caeli, STANESILAE, NOVUS.
Hoc quoque, quod moriens morientem, carus amantem,
Patronamque cliens es comitatus Heram:
Multis (crede mihi) dos est Nova gloria Rara,
Insolitusque favor. Quid superesse porest?
Nempe, NOVIS Unum tot defuit; Intima caeli
Atria transvecto, NUMINIS ore frui.
Gratia, post Numen, restabat proxima! MATER
Numinis. En saturâ stringis UTRUMQUE manu!
Iam Puero gaudes; et gaudes Matre Puelli:
Iam tibi DELICIAS, haec facit, ille facit.
SED (bene si memini,) faciebant has quoque VIVO;
Dum te Febre truci sontica flamma coquit.
Tunc te, Conspicuis viserunt Vultibus. Ergo,
Illa tibi NOVITAS Unica, iam VETUS est!

NATALIS. Genesis 47. v. 9. DIES peregrinationis Meae PARVI, et, MALI.


page 369

ELEGIA XXVI. AUGUSTI MENSIS DIES VICESIMUS, S. BERNARDO in Caelestibus; Poetae, in terra, Natalis. Attingitur historia, de S. BERNARDO Iuvene, ab hospitis filia sollicitato: et, inclamatis latronibus.

BERNARDO micat iste Dies; quem lampada caelo,
CLARA dedit-VALLIS, terrigenisque Iubar:
Nec minus intacti Speculum praelustre Pudoris,
Per medias tenebras, vafra fugata Venus.
HOSPITA Bernardus, nimis hostica, tecta tenebat;
Et mox, coenatum, somnus, et alta quies:
En! iuvenîs specie, pellax illecta Lycoris,
Ad peregrina pedem stragula nocte tulit.
Instat, Acidalio stimulata furore, rogatque
Cypridis obscoenae flagitiosa torum.
Excitus Iuvenis; Quid, eho! socii? LATRONES!
LATRONES! Socios excitat. Illa, fugit.
Nusquam vel Latro, vel, LATRONES. Pulsa Lycoris:
Quae, licet Una foret; non erat Una, LATRO.
Quisquis enim iugulat, Semel hoc facit. At vaga thais,
Seque, procumque, facit busta. BIS ergo necat.


page 370, image: s201

ELEGIA XXVII. PICTURA, PUELLUM IESUM, et S. BERNARDUM, a DEIPARA altrinsecus lactatos, repraesentans.

PUERULUS.

QUAE Coo pendet variata Tabella labore,
Historicam quanta praedicat arte fidem?
NYMPHA sedet, gracili nebularum fulta torali,
Et stellante poli cincta satellitio.
Maiestas Dominae, quae virgine lucet ab ore;
Adducta, Matrem se quoque, fronte probat.
Nam pia, tracturis offert sua pectora labris;
Cum patulo profert semiretecta sinu.
Et tu Dextra quidem placuisti, mamma, Puello;
Qui simul esse potest NUMEN, et esse PUER.
Candida cui velat puerilia corpora sindon,
(Quamvis, quod velet, nil, nisi Numen, habet:
Cetera nec caelare pudor, neque lumina, cogunt;
OMNIA nam sanctus tegmina supplet Amor.)
Parvulus averso DEUS, a Spectantibus, ore,
In gremio Matris figit utrumque genu.
SED laevus dextrum Matris femur instat, et urget.
Poples; ut audaci scandat ad Uber ope.
Incumbit Matri totus; maternaque gestit,
(Ne fugiant,) cautâ stringere colla manu.
Dextra deinde manu, genitricis roscida mulget
Pectora; potanti, lac dare laeta, Deo.
Applicat hic liquidae sitientia guttura venae;
Et bibit, ex Una virgine, Mille bona.
QUIS mihi nunc scribat liquidi mellita palati
Gaudia; sub quo iam LACTEA tota VIA est!


page 371

Quis mihi divinas, alabastrina vasa, papillas,
Laudibus ac meritis impleat, ut latice?
SED mihi, prae laeva, celebretur Dextra mamilla;
Hanc solam bibulâ nam premit Ille morâ.
NON ita Vitali placuisset ab arbore sucus;
Heu, frustra senio natus, Adame, tuo!
Non ita prima rudem consopiit uva Noachum,
Duxit inexperti cum nova musta cadi.
Nec tam suave fuit tibi, Dux, mulctrale Iahelis,
Sisara; quod mortis Ferrea porta fuit.
Nec tam mellifluo Sinaica petra liquore,
Proluit Isacidum, Mose ciente, sitim.
Nec tam iucundo fons Osseus ora sapore
Imbuit Herois, vel cava mella favi;
Quando laborantem pugnis Samsona, sitique.
Dens Asininus aquis, et Leo melle, fovent.
Ionathidem tantum non fregit Quercus orexin,
Cecropio quercus barbara rore fluens;
Quando tribuniciam mergens in nectare virgam,
Correxit longa lumina fracta fame.
Denique; nec tanto sitiens exsorbet amore,
Sive maris Titan, sive paludis aquas:
Non hac ingluvie liquidum Thaumantias arcum
Ebibit, aut pluvios arida terra Ioves:
Quantum tu cupido, PUER auree, ducis hiatu,
Quod Matris stillat Dextra scatebra tibi.

S. BERNARDUS.

AT iuxtim Laevae divina laguncula mammae,
Os aliud, riguum traduce rore, facit:
(Scilicet, haud unquam vacat indulgentia Matris:
Et, quacumque vacat, prodigus undat amor!)
Hem tibi, furtivis adrepens Ubera plantis,
BERNARDUS, Clarae-gloria-Vallis, adest!
Ille quidem pedibus tacitis, pressisque retrorsum
Calcibus, in dubio; Cedat? an, instet? habet.
Huius, Virgo-Parens, arentia cominus optet
Guttura, Parthenii ringere fonte sinûs.


page 372, image: s202

Sed spes tam virides ultro sibi praesecat Ipse;
DISPARE sunt caussâ Natus, et Hospes, (ait)
Dispare quin igitur sint conditione bibendi?
Sit satis, ô, nobis, vel PROCUL, iste favor!
Ergo, reluctantem longe salientibus implet
Uberis illecebris, lactea Virgo virum.
Hydria Viva, cavo MARIAE de pectore, tamquam
Iride, nectareas eiaculatur aquas.
Spumeus erumpens, animosis saltibus, humor,
Panda Senis, recto tramite, labra ferit:
Vixque potest totum Lactis concludere flumen
Ebrietas, omni Sobrietate prior.
SIC Virgo NUTRIX, inter Puerumque, Senemque
Dividitur. Partem sorbet uterque suam.
Nec Puerum fallit (quamvis meliore bibentem
Gurgite,) de laevo dulce quid amne trahi.
Hinc, oculum (qua fas) limum, super Ubere pendens,
In corrivalem stringit avaritiam.
Invidiam sed Diva cavet. Nam, Lactat UTRUMQUE;
UBERE sed Genitrix Uberiore, DEUM.

ELEGIA XXVIII. Genethliacon, AD IVANUM SISIBELUM, Eodem secum Anno, Die, Horâ, Sidereque Natum. Se, communî libo et carmine, celebraturos NATALEM, a primo suî ortu, QUADRAGESIMUM. et, Cur iam pridem ipse Canescat?

AD ME, post Superos, lux haec, et pertinet ad TE,
O vitae consors, dulcis IVANE, meae!
Nam, quae BERNARDUM, Divis Aurora migrantem
Transmisit rutilans, inseruitque, choris;


page 373

Haec eadem Me, Teque Novos, nova pinxit in ortu;
Materni primum germen, onusque, sinûs.
Haec matutini nictantes fulgure Solis,
Iussit, inassuetum flere patique, Diem.
PRIMAQUE Vivendi nobis fuit orbita, Saecli
PRIMA. Sub Occasum Virginis, annus erat.
At, prior hôc Ianus, Iobelaeam panderat Arcam;
Quam Transmontano suscipit Iste sinu.
TUNC bene cum Sacris stabat Res-iuncta-Profana;
Dem CLEMENS pollet Clave, RODOLPHUS Ave.
ET nunc Iste quidem se QUADRAGESIMUS, illo
Ex Anno, (quantum degener Annus?) agit.
NE tamen hic (utcumque bono male decolor aevo)
Absque [(editor); sic: Asque] suis Sertis, aut inhonorus eat;
NATALI saltem Genio, sua Sacra feramus:
Verbaque dicamus, tempore digna suo.
Quae, Bona si fuerint, sint Vincta, fugamque recusent
Undeno maneant et bene Nexa Pede.
Sin mala; Sic etiam, Maneant! et, quas meruêre,
Squalida, sub pedicis, carceribusque, gemant.
IAM pridem Getico canescit nostra Decembri,
Et, coma, Cygnaeas provocat Alba comas.
Nec facit hoc Senii genius, totiesque reductus
Iste Genethliacis, in sua Sacra, rotis:
Sed facit id foede mutatum Temporis Aurum;
Ac lamnae, semper deterioris, opus:
Et, toties stricti, splendentia fulgura Ferri.
POSSET, ab his, Ipsi Barba rigere IOVI.
Quae ne vana putes, (nam Te quoque pungit, IVANE.
Omne Mei telum Temporis:) ACTA canam.
Ecce! QUATER Denos dispono fideliter Annos!
Octo lustra quot (heu!) sunt agitata malis?
Disticha tot, Vitae quot nos numeramus aristas,
Historiae referent, singula, comma suae.
Hoc, SERTUM Natale Tibi (si legeris.) esto.
EST Rosa cum Spinis, Spina iugata Rosis:
AT, LIBUM NATALE Mihi, fiantque, MORETUM.
DULCIA sunt tetricis, et Bona mixta malis.


page 374, image: s203

ELEGIA XXIX. XRONOLOGIKH/.


[Gap desc: illustration]

Gestorum SAECULI XVII. SYNOPSIS. AB Anno Ivani Sisibeli. I. ad XLI. usque deducta: Singulis Distichis, singulos Annos complexis.

AD EUNDEM SISIBELUM.

SEXTA, supra DECIMAM, fatis concesserat AETAS;
Annalesque novos coeperat Aera nova:

ANNO CHRISTI. 1601.

Astronomum Primi rapit anni Parca Tychonem.
Rex oritur Celtes, Wallachus ense cadit.


page 375

1602.

Excipit hunc MOSES, Ciculorum ductor; ut armis,
In Dacos, paribus; sic quoque caede pari.

1603.

Interite lapsu, Comitisque dolore necati,
Ac Thamesin Scoto nectit ELISA freto.

1604.

Spinola vincit aquas; Ostendaque porrigit Herbam.
Sueca Sudermannus Regna tetrarcha capit.

1605.

Livonas hinc patitur victores. BEZA Charontem,
Astra Leo, Paullus regna Leonis, adit.

1606.

Vezelio melior, melioribus occubat umbris,
LIPSIUS. Innubi Foedera pace silent.

1607.

Turbat opes pacis Danowerda: dat obruta poenas.
BARONI vivax, desIt in Astra, iubet.

1608.

SCALIGER hunc, Lachesî, sequitur, non aethere, iunctus.
ALTIOR est SCALIS talibus, illa via!

1609.

Taetra Crucis-gliscunt-ROSEAE, sinde Numine, Sacra:
Iuliaci, surgit lis nova, morte Ducis.

1610.

Galla Ravaillacio sternuntur LILIA cultro.
Gomarus, in Batavis, Arminiusque, furunt.

1611.

Suecica, morte patris, diademata sumit Adolphus:
Quae, sibi deberi, Sarmata Marte probat.

1612.

Tutius Augustae cidaris caput implicat auro,
MATTHIAS, haeres, rapte Rodolphe, tuus.

1613.

Achmeten Batavus sociat sibi foedere Turcam:
Cum Turcis Moscos, sica Cosacca premit.


page 376, image: s204

1614.

Miscet Aquisgranum, scisso male cive, tumultus;
Fulmine quem Caesar, Spinola Marte, domant.

1615.

Aula, sub Ancraeo Seianum Gallica priscum
Innovat. Is plumbo; Reste sed uror, obit.

1616.

Clade labat variâ, Scythici Bellona tyranni;
Quam fugat, et mactat, Persa, Cosaccus, Iber.

1617.

Islebidae Iobelaea canunt. Sed Iberia luget;
Diluvio tellus dum Catalana natat.

1618.

PLURSIA, fit CASUS. Casum facit, ardua Praga,
Praecipites Proceres. Plura, COMETA dabit.

1619.

Caesaris interitum supplet FERNANDUS. At huius,
Bina, PALATINUS Sceptra, Gaborque, trahunt.

1620.

Raptores ultrix Nemesis; (victoria BOII)
Subruit. Ad Geusos, Regule pulse, migras.

1621.

Rhenum frenat Iber. Turcos male, Sarmata plectit.
Arma tonant TILLI; Bucquoiique, silent.

1622.

Strangulat Osmanem, patruus Mustapha. Tyranni
ORMUS Achaemenii, sub pede, capta gemit.

1623.

Clavibus URBANUS decoratur: epomide Boius;
Hac ferat ut Pomum, qua tulit Arma, manu.

1624.

Fulmen atrox, muros Tiberinae disicit urbis:
Cimbrorum Regem FOEDUS in Arma vocat;

1625.

Foedus init. Plenis reclamat Cimbrica ventis.
REX Anglus, Batavo cum Duce, fata subit.


page 377

1626.

Caeditur inde Danus: refugus domitatur Anassus;
MANSFELDIQUE iacent, ventre fluente, minae.

1627.

Castra subit Danidum Thurlacius, ac, tuba Pragae
Turrius armatae, Marte sed ambo nigro.

1628.

Nam, ducibus cadit his, res CIMBRICA. Tillius, illic
Fit MARIUS. Boreae Rex loca tuta petit:

1629.

Mox, melius, Pacem. Datur haec; neque, Caesare saevo.
QUAESO, Sit haec concors, inter utrumque quies!

1630.

MANTUA capta probat, quid sit, Turbare quietem?
Et, qui nunc Boreae per freta Suecus adest.

1631.

SUECUS adest! Urbs Virgo prius, fit thais, et ignis.
LIPSICA nos sternunt proelia. Somma flagrat.

1632.

TILLIUS a Fatis: SUECUS succumbit in Armis;
Sicca morte, mali Fax, FEDERICUS obit.

1633.

Conduntur Gothico Gustavia funera cippo.
Sarmaticus patrium REX diadema subit.

1634.

FRIDLANDI latus hasta bibit; vomit ipse cruorem
Nordlingana Gotho sanguine prata rubent.

1635.

Innumeros falx mortis agit, de funere, census.
Saeva lues Alios; Te Febris urit atrox.

1636.

Mascula BOIARICO proles, et digna Leonum,
Nascitur Heptarcho. POMIFER annus erat.

1637.

Hostis vastat agros. Alemannus, et Alsata, diram
Excipiunt, nullo vindice, Tisiphonem.


page 378, image: s205

1638.

Graecia Magna, tremit: Calabras tremor obruit urbes;
Pergama BRISACI, Maior Ulysse, capit.

1639.

Zecchia persultat Ductor Panierius arva;
VINMARIUM fatis addit, acuta febris.

1640.

Sceptra Tagus, soliumque novat: Pax, arma minatur,
Gurgitis hinc bifidi volvit Iberus aquas.

1641.

Evastat, trepidasque fugat Panierius, urbes;
Pocula mox Lethês, Febris in igne, Bibit.

ANNALES nostrae sunt hi, Sisibele, diaetae;
In quibus est Albae plurima caussa Comae.
Quid restet; non tarda Dies, sed, tempora cum sint
Turbida, NOX (utinam, Somnia nuda!) dabit.


page 379

PSITTACUS. Ubi sunt, qui dominantur super bestias, quae sunt super terram? Qui in AVIBUS Caeli ludunt? Baruch 3. Versu. 16. et 17.

ELEGIA XXX. PROSWPOPOII/A. PARAENETICA, DACTYLICA.

Argumentum.

RUTHA Moabitis, quae, Libri Primi Elegiâ alterâ, Poetam ad AESTIVA conscribenda impulerat; ex Tapete Phrygii operis, Prosopopoeiae beneficio, disserens: nunc eiusdem Schematis iteratâ gratiâ, loquitur ex Imagine, quam subiunctam vides


page 380, image: s206

Chalcographicâ. Ac Primo quidem, se voti compotem damnatamque, gratulatur; posteaquam utique totum propemodum RUTHAE Libellum elegiacâ videt paraphrasi expressum. Reddit deinde cultûs, oris, vestitusque, et utensilium suorum, rationem: Imaginis symbola, per minutias et singulatim, explicat: Lectorem ad Labores indefessos incitat, Exemplo partim suo; partim fructuum Praemiorumque (caelestium maxime ac futurorum) veridicâ pollicitatione. Valedictura demum, a PSITTACI, Ceraso insidentis, icone, ad ipsius quoque celebranda Gesta, et elegantias, invitatur. Cui RUTHA libens acquiescit.


[Gap desc: illustration]


page 383, image: s207

RUTHA LECTOREM ALLOQUITUR.

PRincipium, stimulusque Libri (Phrygionis in Arte)
Nunc quoque calx Operis, Rutha sub aere, loquar.
Munifico Superûm studio, GEnioque poetae,
Quod mea vota sibi praestituere; Ferunt.
Ore cani Clario volui: canor ore Thaliae.
Esse frequens petii carminis Ansa: Fui.
Artis, et, Ingenii gemino celebrata duello,
Fingor Apollinea; Pingor Apellis, ope.
Huius ab articulis iuvenesco, refossa, sub aere:
Illius a modulis discor, et (opto) legar.
Qualis in Aestiferi sonor undique Mensibus Anni;
Talis et hîc oculis sto meditanda ruis.
Vivida perspicuo rutilat mihi pupula nictu:
Scilicet, hac acie IOVA videndus erat.
Bacca, monile, rosae, stria, taenia, sectaque byssus,
Scissaque barbarico, me decet, Ala modo.
NEMPE, docet patriam, mea synthesis ista, Moabin:
Quamque, notat, VARIUS sit meus iste Liber.
Nam, velut hac Syrius sociatur amictus Hebraeo:
Sic Elegia Sacrae mista Profana, sonat.
Seria plura tamen Levibus, Sacra plura Profanis:
SIT procul a Sophiae scurra poeta Sacris!
Dextra, Sinusque ferax, Cerealia tritica gestant:
Postmodo, pro Cereris numine, RUTHA canar.
Far quoque Saccus habet; sed adhuc hiat, ore recluso:
I, lege sive Librum, sive novale: parent.
SI tamen esse putas (poterisque, quod opto, putare)
Maius opus; Teneras Messe gravare manus:
Maius opus, mihi crede, dabit tibi ferrea Messis;
HINC quoque, pone pedes FALX iacet apta meos:
Sed, simul Herba iacet. Veto, fit Tua Messis in Herba!
Illa suam potius flava coloret agrum.
Tempora canitiemque suam, sua funera norit:
Fiat ci tua Falx funus, et atra dies.


page 384, image: s208

Demete; sed, Proprium. SCELUS est, Aliena siligo:
Demete; sed Propriâ (Fallit AMICA!) manu.
Sudet opus! veterisque novus labor esto laboris;
Circuituque recens irrequietus eat.
Sto, monitrix operis, Nurus officiosa Noemmae;
Quae, neque Picta quidem, rus sine mole colo.
Stant quoque; qui, petaso faciles, habilique theristro,
De pede, de genibus, Femina Virque metunt:
Dulce levamen erunt tibi Fons, tibi plena lagena;
Stramineoque teres causia nostra cyclo.
Dulcior ex operis veniet quoque limite fructus;
Dives opum regio, Regia dives opum.
Quosque procul, super astra vides prope surgere Montes:
Hîc tibi Campus; ibi, plenus Olympus, erunt.
Nunc quoque, dum fragili trahitur brevis halitus aurâ;
Nutat et instabili vita caduca gradu:
Constat honorifico tamen hîc sua Palma labori:
Palmaque (ni refugis) quaelibet Arbor erit.
Sed magis ista ramen, folio genialis et umbrâ,
Tam specie Cerasus, quam placitura botris:
Nobilis Icarii, Cerasus rubra, temporis index.
Tunc fluit in medio Iulius axe calor.
Tunc gelidum capiti tegimen coma frondea nectit;
Tantaleamque fugat succida bacca Sitim.
BACA tamen, Foliumque, quid est? nisi Symbola sola:
Symbola siderei, quo potiere, boni.
Ambrosias Superûm, Cerasi notat unio, cenas:
In Folio, Superûm Laurus honorque, latent.
Restat, ut Arripias. Ego, re praeitura, Prehendo
(Adspice!) frondilega munus utrumque manu
Adspice; sed, Sequitor! Stat adhuc, et amaret haberi
Arbor ab innumeris, prompta sequaxque, volis.
EXPOSUI (nisi fallor) Agrum, velut ante poeta;
Explicuique, fabro quidquid in aere noto.
Nec, puto, praeterii, penes Icona fusa parerga:
Ergo (quod est reliquum,) Lector amice, VALE.
SIC ego finieram, reditumque sub Astra parabam:
Inicit at reduci PSITTACUS, ecce, moras!


page 385

Psittacus, arborei super ardua termitis haerens.
Paene, silens, animum fugerat ille meum.
Nunc, ubi praeteritam dominae videt ore volucrem,
Assolitam dominum semper obire latus;
Prosilit, et dolet, ac memorem mihi vellicat aurem;
Mutaque, cum querulo murmure, rostra movet.
Psittacus (inquit) Ubi? Taceor? Bene suggeris (inquam)
Te quoque, Cur prope sis, et, Tua facta, canam.
Der modo se facilem, nova languidus ad metra, Lector,
AD Viridem, faciam, mens revirescat Avem.

ELEGIA XXXI. DACTYLICA. PSITTACUS MYTHO-PHYSICUS.

Argumentum.

Refert RUTHA, quae, quamque multiplices coniunctionis caussae, se inter et PSITTACUM, intercedant: ex eo generatim, quod AESTATIS uterque amans, Aestivarumque regionum et Frugum appetens; Morum. quasi similitudine quadam conglutinentur, Particulatim autem: quod volucrem hanc, Moabitici deserti filiam (pisa quoque ex urbe, quam PETRAM Deserti nominant Biblicae, chorographicaeque litterae, in extremis Moabitarum finibus, oriunda) ceperit; cum etiamnum Gentiliciis involuta tenebris,


page 386, image: s209

puellaribus annis floreret: captam nutrierit, docuerit, informarit, profectu disciplinae numquam paenitendo. Subiungit; quo subinde casu, cum ipsa Socrum suam, Bethlehemum redeuntem, esset secuta, PSITTACUS e Moabitide regione eodem avolârit: Quae ibi, ex eo, exilii sui solacia; quas Boozaea familia universa oblectationes, perceperit: donec fato denique concederet. HAEC porro CONFICTA sunt. Ceterum, quo Poeseos iure et aequitate; ex Parecbasi Historicâ, quam stylo solutiore ELEGIAE toti subiungemus, intelligetur. Nunc, priusquam CARMEN exordiamur, aliquantulum etiam PARECBASI Physicae, Lectoris bono, indulgeamus.

De PSITTACI Natura, ceterisque connexis, PARECBASIS, SEU DIGRESSIO, PHYSIOLOGICA.

AESTATIS extremam lineam PSITTACUS occupavit, Aestivis merito Deliciis annumerandus. Quamquam enim, pleraeque AVES, aprico fere Sudoque caelo gaudent; cuius per Iulium Augustumque menses, apertius esse theatrum solet: Haec tamen Volucris; prae ceteris Hiberna fugit loca; et his, si importetur, nisi sollertissimo percurata studio, vel intabescit, vel immoritur. Suo certe vigori numquam, in


page 387

Borealibus aeque; atque, in Africae Asiaeque silvis, constat. Calenti aestivoque Sole pariter ac Solo oblectatur: Legumina, fructus arboreos, fruges segetum, grana pomorum, (Orientalium maxime, Persidisque;) nuces tam iuglandes quam myristicas, atque etiam Glandes, Aestivi fideris annonas, diripit et depascitur. Prae ceteris tamen Messium proventibus, insatiabili avaritia Cnicum sectatur, seu Crocum Saracenicum (quem Cardamon Graeci nominant) Oryzam Indicam, et frumentum siliginemque feraciorum regionum. Quo proinde titulo, non inter furaces tantum Feras, sed etiam, SPICILEGAS et Frumentatrices, ac NOXAM FACIENTES Bipedes, collocandus est PSITTACUS: Esto; Vilibus subinde (Nasone teste) minimisque contentus alimentis.

HUNC porro Graeci vetustiores Sittako\n, et Yittako/n, necnon Bi/ttakon, et Yitta/khn, dicunt: Recentiores, Papaga/n; Itali, pluresque linguae, Papagallon: Aethiopes, Parsistam; Hispani, Galli, Germani, Papegayum, nominant. quorum vocabulorum, quae concinnioris soni sunt, et ad Romanam Atticamve inflexionem tractabiliora, Delectum fieri in Carmine, variationis gratiâ, consultum visum: ne semper tam nos Lectori Psittacum, quam Psittacus Caesari suum xai=re, ad usque fastidium ingeminaremus.

Fuerunt autem hae volucres, iam inde ab Alexandri Macedonis aetate, Europaeis notae; ex Taprobana; Indicarum insularum celeberrimâ, per Onesicratem advectae. Nec fere deinceps, per aliquammulta saecula, aliunde, quam ex Indis, ad nos translatae. Neque tamen illic solum natas putes. In ultimis Syriae finibus (qui Arabum, Nabathaeorum, et Moabitarum sunt) progenerari, Diodorus est auctor. In Libya, Aethiopibus, Americâ, populoso numero provenire, tradunt; qui inde quotidie vel referunt, vel renavigant.

Colore porro sunt ut plurimum VIRIDI (cuius


page 388, image: s210

commendatione, etiam a)ntonomastikw=s AVIS VIRIDIS nuncupatione gloriantur.) Sunt tamen et Psittaci Candidi, aliarumque a natura tincturarum, et, viridi mixto, Discolores: ad Tanassarim cumprimis [(transcriber); sic: comprimis] , Indorum urbem; ad quam longe pulcherrimi, septem colorum certante varietate, tamquam Iridis caelestis aemulatione, spectantur. Eorum disciplina, vox, mores, ad naturae plane miraculum, memorabiles: intra tamen humanae praestantiae terminos. Nec enim Scaligero credideris, aut illi, ex quo Scaliger exscripsit: qui, PSITTACOS non discere duntaxat, sed INTELLIGERE prorsus, et ad EROTEMATA Sapienter respondere, perhibet. In Fabulis quoque (sicut non pauca alia Auctoris huius) sine scrupulo deputaveris; quod Ioannes Montevillanus narrat, Libro (ni fallor) Peregrinationum Orientalium; Ad mare Aethiopiae, quod Arenosum vocant, PSITTACORUM genus reperiri, cui Sex in pedibus singulis Digituli: quibus Natura, mirabili liberalitate, concesserit, ultro sine Doctore, et articulate, LOQUI: sermoneque non solum Humano, sed etiam Hospitali praetereuntes atque obvios, sponte, nulloque instigante, consalutare. Vana haec, et transmarina! Vera autem, et experimentis liquida quotidianis; Discere PSITTACOS Humanum sermonem, et Imitari. Quamquam enim genuinam, et ab ovo natam Vocem, aliam non protrudant, quam, PARROQUET! seu, PERROCHET! (cuius frequentatione, etiam PARROQUETI, aut PERROCHETI Gallis, praeter Papegayos, dicuntur) tamen sollertis Institutoris curâ Barbarismum hunc dedocti, gradatim, quidquid inculcaveris, arripiunt: ac, tempore laborem perficiente, non ad loquentiam modo et garrulitatem, sed ad qualemqualem Eloquentiam, praesertimque brevem, perveniunt. Quo nomine, etiam Diserti Hominis Symbolum, Hieroglyphicâ notatione, meruerunt, et, antiquorum aevo, MERCURII tutelae


page 389

sacrati sunt; quod prae ceteris Avibus locutione celebres, Hominem saperent.

SED ad hanc Linguae Disciplinam, et Delectu opus, priusquam instituas: et, posteaquam delegeris, Severitate. Delectu quidem; Quoniam, nisi Pullum, aut certe Bimatu inferiorem, docere coeperis; operam et Minerval perdideris. adultiores, et biennii metas sine Litteris egressos, aeque Rhetoras effeceris, atque ASINOS lyricines aut Saltatores. Severitate vero; Quia alius alio docilior: alius alio, naturae malignitate, stupidior. Omnibus ex aequo Cranii Capitisque mira, cumque Rostri pertinaciâ certans, Durities. Quare non palpo, non poppysmate, non plumae demulsione, Palladem et Athenas infuderis; sed, ut vel paucula robusto Cerebro Dicta, dicteriave instilles; pro Infundibulo, FERREIS radiis, regulisve: aut, (quo plerique assolent) Clavibus, Claviculisve eiusdem metalli, uteris. Nec misericordiâ absterreberis. Ominum enim crusmatum, verberumque horum, Ossea capitis asperitas, capax est, atque patiens. Et aliter, ictus nullos persentiscet: aut, si senserit, Pili faciet.

Paullatim, sic quasi Musis assuefactum; etiam Ethici mores, et mansueta comitas sequetur. TURTURIS ante omnia familiari consortio iuvabitur; amore casto, et intra sancti affectûs leges staturo. Puerorum deinceps, et imberbium quarumcumque genarum aspectu provocatus; non filiorum, natarumque, non vernularum amicitiam, supra suos natales et dignitatem aestimabit. Modium Salis cum domesticis absumet nec osculis abstinebit, pudicis, et qualium esse capax rostrum potest. Sed caveant Parvuli, Psittacum irritare pertinacius, nam, in Odium amore converso, bilem concipiet; et unguibus oculos faciemque tenerioris aetatis dispunget. Vino quoque immodico Avem removeris: ut, cui ex eo Lascivia; saepe maturiori oculo aurique gravis. Ante omnia tamen Pluviis


page 390, image: s211

eam arcueris, et nimborum violento delapsu. Quia, nisi mox ad robustum Solem, aut Foculi ignem, desiccata; concepto ad intima Horrore extabescit, et moritur. Quae caussa est, cur (si Alberto fides) prae ceteris terrarum plagis, in Phoeniciae montibus, quos GELBOE nominant, propensius nidum suspendat, et sedem figat PSITTACUS: quippe Alpibus Samariae, sterilibus ac petrosis, et Davidicâ pridem proscriptione, RORE pariter, et PLUVIA spoliatis: ideoque AVI huic innoxiis.

Haec de PSITTACO fusiologikw=s. quorum tu copiam reperies apud Gessnerum, Aldrovandum, Ornithologosque ceteros: Plinium quoque, Solinum, Apuleium in Floridis, Diodorum, Cardanum, Avicennam, et Albertum, Ad ELEGIAE sequentis Lucem hi, opinor, Radii sufficiunt.

DACTYLICA. Eadem RUTHA loquitur. RUTHAE, PSITTACIQUE SOCIETAS.

CUR, prope nos, Tacitâ stet in icone, Garrulus ales,
Si petis: haec etiam perlege. certus eris.
CAUSSA subest, titulique mihi prope nomina mille;
Cur ego sim Volucri, cur ea iuncta mihi.
PSITTACUS, est Boreae nimis advena rarus in oris:
RARIOR est, Socrui tam bene fida Nurus.
Psittacus, Occiduis avis est peregrina dynastis!
Civibus Isacidis exul et ipsa fui.
Psittacus, hostis humi rigidae, loca quaerit aprica:
Fontibus [(reading uncertain: print faded)] e patriis, sic ego, mite solum.


page 391

Psittacus, impatiens hiemis, colit aera sudum:
Et mihi diligitur, sub Cane tostus, ager.
Temporis est calidi Papagas nota, Solis amator:
Tessera Iuliaci sic ero mensis ego.
Turturis, assiduus Papagas comes, ardet amore:
Ardeat ergo meo; Turtur et ipsa, fui.
Ille fugit Dryadas; casulas hominemque frequentat:
Barbariem fugio RUTHA; sequorque Socrum.
Ille leguminibus satur est, minimoque paratu:
Crusta meam relevant, atque polenta, famem.
Farra tamen legit hic, decumatque, Siligine raptâ:
Spicilegam fieri me quoque, monstrat Opus.
PLURA quid accumulo? Satis ista superque loquuntur,
Quo mihi se viridis nomine iungat Avis?
Iungimur his titulis: Patriae quoque nectimur usu;
Ales hic, est Syrius: sum Syro-Lotis ego.
(Error enim vetus est; Aliis, nisi mollibus Indis,
Nec fieri populis, nec Papagallon ali!)
Nascitur hinc etiam Syrio, capiturque, sub axe;
Qua Nabathaea premit iugera limes Arabs.
Ultimus hic Syriae locus est, plaga senta Moabi:
Hîc, ubi turrigerae stant iuga firma PETRAE.
PETRA mihi genitale solum, genitale volucri;
Arctius, inque novum foedus, utrumque ligat.
Est operis, didicisse, brevis: neque nosse pigebit,
Unde sit, hinc etiam, carior illa mihi?

PSITTACUS, A RUTHA CAPTUS.

Lector, ades! Niger imbrifero Notus impete vectus,
Obruerat pluvio rus, nemus, antra, freto.
Omnia, diluvii sub imagine, mersa natabant;
Stabat in immodico terra PETRAEA vado.
Non Homini statio, nisi turribus ardua, tuta:
Ac, nisi rupe super, non fuit apta Ferae.
Quin, neque rupe super. Cecidere madore columbae;
Et nemoralis, aquas pressa subibat, avis
Quanta fuit, mare, Vallis, erat pluviale, Moabis;
Inque novo volucrum naufraga turba freto.


page 392, image: s212

PSITTACUS, inter eas, tenera male firmus ab ala,
Remigiique recens, et genitricis egens:
Tot labefacta vadis, tot ab aethere fluctibus uda,
Plumea difficili vela movebat ope.
Vela duae fuerant, gravidae tot ab imbribus, Alae.
Hei, quid agat? Nimio Psittacus amne perit.
Cannabi, flamma nocet: Nivibus, rota fervida Solis:
Sol, pluviis: Pluviae sed, Papagalle, tibi.
SIC igitur moriturus erat, sine vindice, Pullus;
Undique dum miserum iam citat Hora nigra.
Aspicio: (Domus alta fuit, super aggere ripae)
Aspicio: Species me movet, atque Malum.
Inde, Mali miseret. Speciem iuveniliter opto:
Devehor in fluvium mox rate. capto feram.
Tum capio: foveoque, gelû pluviaque rigentem.
SOL aberat: foculus munia Solis obit.
Sic fugat ignis aquas. Papagas, cito siccior ipsis,
Quas dederam, Lacrimis pro moriente, VALET.
Et valet, et salit, et vegetae micat iride pennae
(Mistus enim viridi, discolor ales erat.)
Iamque magis cicur, atque magis, movet ora; sed ora,
Flexilis articuli vix habitura sonum:
Ora, didagmatibus nisi perficienda magistris,
Blaesula, cum tremuli simplicitate metûs.

INSTRUCTIO PSITTACI.

DIFFICILES habet omne vias, habet ardua, Pulchrum!
ADDE manus operi; vimque sequetur opus.
Quod Genius, quod origo negat, Labor aptat, et Artes;
Martia xai=re suum Pica, labore parat.
Ordior ergo novas operosa Didascala curas;
Grammaticumque frequens praelego carmen Avi.
Nunc sono, nunc tono, nunc repeto, cano, praecino ,clamo:
Discipulum fueram nacta Magistra rudem;
Discipulique Caput, Scythico mage marmore durum.
Caucaseae Scopulum dixeris esse petrae.


page 393

Ad Ferulas igitur (Documenta potentia!) vertor:
Et ferulae, Radius ferreus, instar erat.
Hôc stupidi cerebrum capitis dolo, verbere crebro.
Cogitur hinc, docili reddere verba fide.
Utque latus comitat muliebre, domestica CLAVIS
(Namque, notam Dominae pondera Clavis habent)
His ego saepe tubis, et arundine, tempora pulsans,
CLAVE brevi stolidum glorior ulta Caput.
Glorior e rabie. QUID enim, nisi pompa Docentis,
Discipulus Bonus est, Proficiensque cliens?
Iste meus (mihi crede) cliens, studiosior ictu,
Grande tulit pretium: Perdidicitque, LOQUI.
Utque loquax flueret labor uberiore palato;
Mista dabam patrio Persica grana croco.
ARTIFICEM gula perpoliit. Dape guttur inunctum,
Nexuit alba nigris; non-sacra verba, sacris.
TUNC ego (deposita modo virginitate) colebam
Cum MAHALONE torum, cum populoque Chamum,
Cumque Chamum toties, toties Mahalona, vocarem;
Imbibit assiduos Ales et ipse sonos:
Ac (nisi, quod tremulo Titulos iteraret hiatu,
Balbus et ad Proprii grammatis esset epos)
Non inhonorus Herae tamen hîc Imitator ovabat;
MA-MAHALONA citans, non minus ipse, Meum.
Cumque Deos canerem patrios, nurus inscia Veri;
Cum canerem generis barbara Nata patrem:
Carminis iste sequax, parili ruditate, canebat;
O, MO-MOABE, parens! ô, CHA-CHAMOSE Deus!
Prae reliquis, amor unus erat strepitusque loquentis;
RUTHA, venusta nurus! pulchra NOEMMA Socrus!
Et, quoties caneret (DEUS Unicus esto!) Noemma;
(Multus, in ore Socrûs, nam DEUS UNUS, erat)
Iste; (DEUS, Deus est, Deus Unus et Unicus) ales
Per memores didicit, reppetiitque, gradus.
Ergo mihi ioca tot peperit, nuruique, Syraeque;
Quot dedit Ausoniis post Avis illa Viris.


page 394, image: s213

PSITTACUS, RUTHAM SEQUENS.

Iamque suam Mahalon (nece praecoce raptus) et Alter,
Finierantque diem, subruerantque domum.
RUTHA, toro socianda novo, nova gaudia fugi;
Dum viduo Viduam sector amore Socrum.
Orpha redit: reperitque, mei pietate, Volucrem,
Luctibus et tenebras et geminare dies.
Rutha, Noemma, Deus! tria nomina, fixa cerebro,
De querulo Papagae gutture semper eunt.
Orphanus (addiderat) miser Orphanus, Orpha, relinquor!
Quis mihi vos rapuit Rutha, Noemma, DEUS?
Hinc, Avis impatiens, toties revocantis eosdem;
Forsan et Isacii nomine laesa DEI:
Barbara, nil meritum Papagan, fugat aedibus, Orpha;
Hic fugit, et, docili seminis arte, volat.
Bethlemias (ita, credo, Deo genioque regente)
Usque plagas profugus, sub mea tecta venit.
Excipimus, solitâ tria nomina voce citantem:
Discimus hinc, merito quo foret exul, Avis.
Carior hôc titulo mihi fit, Socruique. Fovetur:
Estque (nec immerito) civis, Ephratha, tua.
DULCE fit Exilium, Patriâ meliore repertâ:
Delicias pueris, Virginibusque, facit.
Neve nihil Dominae referat, nihil illa Magistrae:
Contulit exilio grandia lucra meo.

PSITTACUS, RUTHAE SOLACIUM.

TRISTIS enim (fateor) Peregrina Virago sedebam;
Seu novitate Soli, seu ruditate soni.
Praecipue, Nuribus quoties ego Muta Disertis,
Intereramque domi, congredererque foris;
Eloquii rudis Abramii, Nabathaea dolebam,
Verba sorore suâ, verba carere fide.
VIX Mulier tacet ulla DIII. Mihi dura Docentis
Lingua Socrûs nimium (quippe docebat) erat.
GRATIA Caelitibus! Cito, res operosa gravisque,
Et levis, et penitus Plumea, facta fuit.


page 395

Hoc, mea fecit Avis. Quid enim? Peregrina videbam,
Hanc quoque, Mosaicis discere verba sonis;
Dictaque dum toties regerit mihi Biblica Doctrix,
Biblica per medias frangere dicta notas.
Narro, sua caritura fide; tamen Acta, (nec ultra:)
DOGMATA tradiderat legis Hebraea, Socrus.
Dogmata (dum toties iterat studiosa Noemma)
PSITTACUS addidicit legis Hebraea Decem:
Perque caput, numerosque suos, sacra commata carpens,
(Integra non poterat) me quoque iussit idem.
Iussa fuere mihi, Volucris studiosa voluntas.
QUOD Papagas voluit discere RUTHA nequit:
HIS ego me monui. tacitoque pudore vorabam,
Quae mihi cumque novus taedia Sermo dabat.
Docta brevi; nec ab alterius male pendula labro,
Ipsa mei potui promere sensa fori.
Isacis Isacidis, et Hebraea videbar Hebraeis.
DISCIPULI retuli mira Didactra mei.

PSITTACUS, OBEDI PUERI DELICIAE.

COPULOR interea, Parioque marita, Boozo.
Iamque, propago Tribûs, Parvulus ortus erat.
Gaudet Avis viridis, pueri viridante iuventâ:
Intuituque glabri PSITTACUS oris ovat.
Quid memorem quibus ille iocis, quibus artibus usus,
Obsequii steterit blandus ad omne genus?
SIVE Puer facili rubra solveret oscula risu;
Risibus os lepidis solvit et iste suum.
Sive Puer querulo sua laederet oria planctu;
Planctibus in querulos ibat et iste modos.
Cumque nepos Aviae daret aurea basia laetae,
Dum sedet in gerulae sarcina grata sinu;
Huic totidem regerebat Avis, nihil horrida rostro;
In teneras quoties fas fuit ire genas.
Nec tremulae deerat parasitica gratia linguae;
Blanditias puero dum movet, atque Seni.


page 396, image: s214

Nam puerum; puerique patrem, Papagallus adortus,
Ingeminabat, edax, nomen utrique suum.
SIC sibi, sic domino melimela rogabat Alumno:
Quodque rogavit Avis munus, uterque tulit.
Dactylus, atque Nuces, et amygdala frondis Hebraeae,
Praemia blandiloquae magna fuere gulae.
SIC erat in pretio Dominis, domuique, volucris.
Hei mihi! Quod SENIUM vix, Pretiosa ferunt.
Ecce! Decennis adhuc, Papagas sua saecula claudit!
Detrahit huic viridem MORS male-pulla togam.
Quo variante iocos, bene tempora, meque, fefelli;
Occidit ante Meum tempus, et ante Suum!
SED, licet occiderit: Vegetae sub imaginis umbrâ,
Elysii celebris Fabula vivit agri.
Vivat! et, ô, recitet, tacitus quoque, carmina RUTHAE,
Clausus arundinibus, mite Poema, tuis!
PSITTACUS interea mihi fiet, et Omnia; quisquis
Dicet (utrique favens) XAIRE, VALEQUE, mihi.

DE PSITTACO. PARECBASIS HISTORICA.

POEMATUM alia sunt ex professo FABULOSA; quales aut pleraeque, aut omnes, Deorum Dearumque geneses, mythographiae, metamorphoses, Hesiodorum Theogoniae, et Avianorum Apologi, QUIS enim, extra Mendacii Figlinam, Fecerit; quod vere Esse numquam potest? Alia, sunt Poemata, potiore sui instituto HISTORICA; decori tamen subinde causâ fabulosis intermixtis: cuiusmodi Lucani Pharsalia, Silii Pugne Punicae. Arbitri Civile, Claudiani Gildonicum, et ipsius Homeri Ilias, Maronisque Aeneis, et aliorum alia. MEDIA viâ quoddam POESEOS incedit genus; quo ea tractantur, quae sane iurato testimonio nullo referri possunt illam in PERSONAM, quae Carmini Titulum nomenque suum commodat; nisi fortâsse in parte aliquâ, obiterque, et ex diverticulo. Certe Uni Omnia simul (etiam Auctoris conscientiâ) non evenere:


page 397

quamquam evenisse confingantur: ac re ipsa diversissimis aliquando contigerint. Quam figmenti formam, in Prosa quoque secuti sunt, ex Graecis Heliodorus in Aethiopicis; ex Britannis Sydnaeus in Arcadia; in aliis alii.

Ego, in campo minore, illas fere semper ELEGIAS sum amplexus; quae VERITATI basin, Poesi columellam et epistylion: subinde lemniscos etiam et parastases, deberent. Nam aut Sacrae meae pleraeque sunt, aut alioquin HISTORICAE faciei; Fictionis tamen stibio, saltem obiter, aspersae. Ab harum utravis, siquando recedere visum esset; tam eas semper exsecratus sum POESES, quae Omnia: quam, quae Nihil, comminiscerentur. Harum in ordine, praecedens etiam FICTIO est, de RUTHAE PSITTACO: In quo, Si ad divinorum Oracula librorum respexeris, BIBLICUM nihil reperias. Sin ad rerum gestarum probabilitatem; a veritatis et naturae cursu, nihil alienum. Immo sic, de composito, PSITTACI Physiologiam innectere Poeseos artificio placuit; ut vel audaciam inde, vel assuetudinem, adolescentiores conciperent; In quavis obviâ Naturae materiâ, pariter (et felicius utique, suo tempore) ludendi. Quo tamen in conatu discant; non temere quidvis de quovis scribendo, libertatem temperare: Nihilque ponendum in Figmento Mimo-Historico meminerint, quod non conformare Decori legibus, aut firmare gestorum monimentis, noverint; quamquam, inter dispersissimas subinde Personas singulis actis Partibus, AEGRE IN UNUM (quod dicimus) HERCULEM, OMNES omnium LABORES quadrare videantur. Ecce, RUTHA, quam modo legisti, circa Psittacum nihil agit, nil loquitur; quod in Conditionis huius aut gentis FEMINAM congruere nequeat! NE ipse quidem PSITTACUS, vel in minimâ Carminis Scenâ spectandus producitur, eo habitu; quo non aut ante, aut post, alius itidem aliusque eiusdem


page 398, image: s215

prosapiae ludio, aut etiam ad hanc artem insuetior AVIS alia, prodierit. Velut haec (si legere placet) paucula docebunt, HISTORICA paradigmata. nam, ad Omnia effundi, torrentis more (quod fieri tamen posset) Instituti ripa, librique ad finem properantis suum margo, inhibent; ac pennam coercent.

FEMINAE primum PSITTACUS affingitur, quid miri? cum non Passere magis Clodia, (quae, Lesbia, Catullo est) neque Columbâ Semiramis Babylonia; neque eadem Violantilla Stellae; quam Psittaco Corinna Romana, (nescio, an non Augusti Iulia?) famosa fuerit. Et de Imbelli sexu quid loquor? Melioris Atedii Psittacus, numquid non viriles Deliciae? Aves, quas a Quiritibus pugno circumgestari Cato questus est, multis ante Atedium aetatibus, numquid non et Militum, et Romanorum, gaudia fuerant? Permitte igitur et Viragini hoc remissionis animi genus: et tanto amplius, Idolorum adhucdum cultrici, cum volucrem istam caperet. Permitte hoc, tot aequalium suarum exempla videnti, barbarae; quodque caput est, Eodem cum Moabiticis Papagallis caelo, natae educataeque.

Recte, inquis: Tantisper ei ludibundae esse licuerit. Sed; Usque ad Aras, et meliora religionis sacra! Ceterum Proselytae, et iam Bethleemitidi; qui pulchrum fuerit, Plumeis porro nugis immorari? Haec tu quidem ita, qui diverse sentis. Sed quid dices Caroli Magni filiis (in quibus et Ludovicus Pius) in Gallo suo gallinaceo? quid Eremitae Gregoriano, in Fele? quid Anchietae in avibus ac Simiis? quid Seraphico Francisco, in Cicadis? quid Evangelicae ipsi AQUILAE Ioanni, in Perdice, iocantibus? Quibus omnibus, aliisque sine numero, Sanctis gravibusque Viris, Animalia praesertim pennata, oblectamento fuere, sive proprio, sive quandoque et alieno? Quod illos ergo tam Severos non dedecuit; RUTHAE castigatam reductamque frontem, qua levitate laxabit? aut qua scurrilitate dissolvet?

Deinde, FUGERE Dryadas, hoc est, Silvas dicitur; atque indidem DIVOLARE. Vere historiceque


page 399

utrumque. nam AMERICANI certe PSITTACI, tametsi de Noctibus, nemorum incolae; interdiu tamen ad mapalia, rusticasque casas gregatim (passerum columbarumque ritu) exspatiantur. In tectis areisque barbarorum, conventus agunt, meridiantur, pabulantur. NOSTRATES vero quod raro Volitantes deprehendimus; in culpa est, pigrescens in cavea torpedo; vel ipsa Septentrionalis caeli (sic loquar!) ignavia; pennas alasque, ceteroquin vegetas, plumbeo stupore, tamquam visco, glutinans.

Inclamare praeterea RUTHAE Psittacus, MOABUM, Moabitarum auctorem; et CHAMUM, gentis Idolum, confingitur. Nec istud quidem par' i(stori/an. Puto, TE quoque vel inaudisse, vel ex idoneis auctorum monimentis meminisse; CREBRA Litaniarum inculcatione, (cum praecipue, pro gentis illius studio, frequentius THOMAS Apostolus invocaretur) PSITTACUM quendam, ex toto precum contextu, pro se particulam illam solam condidicisse. Correptum postmodo raptoris Accipitris unguibus, Quiritiumque fidem (vocibus, quibus poterat solîs) implorantem; ex aere salvum sospitemque recidisse: quod citra ullam gutturis remissionem, creberrime inclamâsset; SANCTE THOMA, ORA PRO NOBIS! [Note: (a) Aquilin. l. 2. c. 1 3. qui addit; Accipitrem ipsum, repentino perculsum casu sibi funus, et Psittaco Libertatem, peperisse.] Unde clarum est; Etiam his avibus contingere, longo artis usu, INDIGETES et Nominare; et, pro suo captu, venerari. Et quidni His id contingat, ab lingua cerebroque aptioribus? cum maiorum nostrorum memoriâ SPINULUS (an Canariensis) Avicula et ipsa Subviridis, sed Psittacorum vix bolus ac pugillus; intra Deo sacratae Virginis clostella caveamque, docta sit auditaque, dulcissima IESU, MARIAEQUE nomina, voculis ad humanam consuetudinem articulatis, frequentare. Hoc scire se, aurito testimonio, Laurens Platopedius asseverat, scriptor fidei iuratae.

Eodem paene recidit, quod DEUM, DEUM UNUM, et UNICUM, Ruthae PSITTACUS, per


page 400, image: s216

vocabulorum commatumque gradus, doceatur ac discat. Sane, sine absurdo. Quis enim tritissimam APSEPHAE, regis Libyci (quem Psaphonem aliqui nominant) fraudem ignorat, et hypocrisin? qua, in summa scelerum obscenitate, famae suae posthumae consulturus, Papagarum agmina conclavi, sibi soli pervio, conclusa; Voces, quas voluit, docuit? Moriens autem, inter suprema mandata posuit; ut, Simul atque animam egisset, ruptis Penetralium valvis atque clathris, in aeris libertatem PSITTACI remitterentur? Emissos autem, quis nescit; per omnes Libyae agros nemorave, velut Caelo demissos Iovis interpretes, divolando inclamitâsse; MEGAS QEOS AYEFAS! MAGNUS DEUS APSEPHAS? Unde nebuloni illi per Psittacos, ad ignarum doli vulgus, conciliata Divinitatis opinio: et, volucrum inaugurantibus linguis, promulgata detestabilis Apotheosis. [Note: (b) Annotator ad orationem Dionis Chrysostomi, De Regno.] Qui DEUM ergo didicerunt, inter medios pridem Cacodaemonas flagrantem; DEUM, opinor, CAELI, regem Angelici Paradisi, sonare PSITTACI non poterunt?

HAUD multum dispare Fictionis innocentiâ absolvimus; quod a Rutha memoretur haec volucris, carorum sibi Capitum, discessum et absentiam, creberrimis, vocalibusque gemitibus deplorasse; cum ad usque impatientiam ORPHAE succlamaret, RUTHAM, NOEMMAM DEUM! Nihil hic extra rhombum! Nam dic, Quaenam illa, multis post saeculis, fuit AVIS, Constantini Manassis Graeco celebrata calamo? [Note: (c) In Annalibus Imperii Constantinop.] LEONEM filium, Imperii spem alteram, BASILIUS, Orientis Imperator, Santabareni calumniis circumventus, in vincula compegerat; et ut paternae necis cogitatae reum, Parricidarum supplicio destinârat. Hinc ingens in omni regiâ luctus, e periculo tam alti verticis: Matrisque potissimum, et gynaeconitidis, assidua lamenta: LEONEM Principem deplorantium. Excepit hos Threnos, in pensili degens cavea, palatina volucris: atque,


page 401

ceu millies (uno saepe die) iteratas, memori impressit Phantasmati. Et Aberat certe permultos iam dies, LEO; frequenter antehac (opinor) Avi colludere assuetus. Ut proinde, duplici iam incitamento, frequenter Avis quoque neniam hanc recineret: O, LEO! ô, LEO! ô, LEO! Tam insolitae, tot Epiphonematum, praeficae; BASILIUS tandem, Fortuna duce, intervenit; et tum Volucris, tum Regiae totius, inflexus tragicis eiulatibus; LEONEM filium (tot pridem questibus CONCLAMATUM) Libertati, Saluti, atque Solio, cum Orientis applausu, restituit. ET quam tu AVEM hanc, tam prodigiose lugentem, fuisse censes? Certe, si Aldrovandum interroges; PSITTACUM, respondebit. [Note: (d) Libro Ornithologiae XI. tit. Mores.]

Adieci tamen, BETHLEHEMUM, ab usque MOABITARUM terris, advolâsse! Nec istud quidem penitus e Creta petitum. Quot enim tu Dierum Profectionem, arbitraris illam? Sane quidem, si Geometras Geographosque consulas; negabunt, omni cum circuitu, ab ipsa quoque PETRA DESERTI [Note: (e) Vide Adrichomium. PETRAM autem DESERTI, Ruthae patriam fuisse, non improbat Salianus Annal. tom. 2.] Triduano maius iter esse, quod, per Asphaltici MARIS compendium, Paucorum milliarium Indefesso volatu, pennatus viator absolvet. Ac nostrates quidem PSITTACI, quamquam carceribus emissi suis, vix hibernacula pennis pervadunt. Vidimus tamen, et hac in Urbe, ALBUM; qui Tecta plateasque quotidie omnes pervagaretur; et alato studio cum Columbis palantibus pabulantibusque certaret; quoad eum Fames ac Vespera domum revocaret. Calecutani quoque, ceterique In dorum PSITTACI, et, qui in Libyae desertis degunt; ad Frumenta, oryzamque, etiam e Silvis longe dissitis, devolant; tante convenarum raptorumque numero: ut Calecutii quidem, Custodes nutriant Pueros, qui in id unum intenti, mercenario clamore Frumentatores hos arceant, Nigritae vero, Libyês populi, ne Crocodilum quidem hostilius, quam PSITTACOS, oderunt: quod horum inopinato numerosoque peregre affluxu, Spes illis Anni, totaeque AESTATES, evastentur. [Note: (f) Aloysius Cadamustus, et Ludovicus Romanus, apud Gessnerum Libro 3.]


page 402, image: s217

AT, quod omnium minime Fidem mereatur: DECALOGUM mentitus sum, ab hac AVE, sensim et perceptum et recitatum. Quid, si rei Incredibilis Fidem, ex ipsa tibi FIDE faciam? Superioris aevi memoriâ, S. R. Ecclesiae Purpuratus, ASCANIUS (Rhodigino assertore) Nummis aureis Centum stantem, PSITTACUM aluit: immani sane (prout tunc merces erant) Pretio; ni prodigium immane Psittacus ille rependerit. At ille nec pretio pudori, nec Domino paenitudini, fuit. FIDEM (quam dicimus) hoc est, Apostolicum Symbolum, a voce prima ad usque finis clausulam, integerrime, articulatissimeque, numquam intersistente pronuntiationis cursu, citra ullam caespitationem, adnumeravit. [Note: (g) Caelius Rhodiginus l. 3. antiquarum lection. cap. 3 2.] CREDIS tu, tam inaudita? Aude certe; et vel a tam Docili mirandoque CATECHUMENO, Quae non Vides, non audis, Fieri posse, Discito!

SOLACIUM quoque Solitudini, exilioque RUTHAE, PSITTACUS attulit; (In Deo Divinisque, satis utique acquiescenti.) Et quippeni Solacium? Ex linguae primum peregrinae, per Avem domitâ difficultate. Quam multis minus asper visus est Labor, Rho litteram sine mollitie protrusam, emoliri: quod eam prius Canibus viderent, catulisque, sine dentium ruptura, profluere? Deinde, Sui nudo aspectu, caveaeque solitariae amore. Auctorem habeo fide grandem, religione grandiorem; qui memoret; quod (Ascetis praesertim tristioribus) frontem exporrigat animumque conserenet. [Note: (h) Historia Ordinis Carthus.] Nutriebat, salignis clausum viminibus SPINULUM (an, Carduelem?) Sanctissimae Carthusianorum Religionis Tiro nonnemo. Abstrusae (ut fit) taedio, tandemque et odio, Disciplinae (maxime Sathanâ quoque Fluctus in simpulo excitante, et serena omnia, etiam e minimarum sollicitudinum nebulis turbante) digredi claustris tam tetricis, mente concepit, Iamque in crastinum, sibi Exitum indixerat; iam sarcinulas et vasa collegerat: Subiit, inter haec, animum Spinuli misericordia: et; Quid avicula haec, inquit. quo peccato suo misera, his in Latumiis, contabescet? Quin potius, a tenebris ac fame, hoc ipso


page 403

adhuc Vespere manumissa, libertati praeludit nostrae nutritoremque suum, Cras secuturum, mox Hodie antevolat? Cum dicto, laxatis repagulis, Ire iubet, BONIS Avibus, in antiquam silvam, et notas Avium urbes. Dissimulantem, nihiloque minus se moventem SPINULUM, vocibus primum; mox terriculamentis, caveae quassatione, digitorum puncturis, et quibus visum est, minis illecebrisque, vi ac precibus, in fugam incitat. SED, Aviculâ inter haec omnia inconnivis oculis, immotoque situ Custodiae suae stationem tuente; ad meliorem deique mentem reversus Homo, his se vocibus Solari coepit et; Papae! (inquit) Hic Spinulus, exiguae dapis gratiâ Libertatis iacturam tam toleranter fert et hilariter; ut etiam piaculum putet, Non Claudi! Et tu, pro Caelo, pro longissimis beatae aeternitatis Charistiis, hanc tam brevem Cellulae coloniam vitae mensurâ non utique productiorem, Tullianum tibi fingis Romani carceris, et mortalis aevi Barathrum atque Tartarum? Ita haec illi mentis excitatio, et (si verum fatebimur) AVICULA non modo levamento, sed etiam Constantiae, Salutique fuit. nam duravit, et, ad religiosi stadii metam; alacri deinceps concepto cursu, coronam (quantum scimus) cum victoria rapuit. Unde vides; Quae vis erigendae Exulis maestitiae, tum aliis in AVIBUS, tum et in PSITTACO reluceat?

POSTREMUM illud est, quod esse PRIMUM in quaestione Crisique poterat; Quanam tandem probabilitate PSITTACUS, imbre restagnantibus MOABI vallibus defluens, ereptus undis vivus incolumisque. cedere in mancupium RUTHAE potuerit? NE id quidem, ô bone, Contra Torrentem! Prono namque Veritatis Amne, innumerae (si vacaret) Narrationes fluerent, de Columbis, Aquilis, Accipitribus, Apodibus, Avibusque ceteris, quas descendente nimbis immodicis caelo, degravatisque alis; Sola hominum misericordia, de Lethes gurgitibus, in Salutis ripam et Asylum, transportaverit. Unicum e Britannicis (siquid credere potes) Annalibus, sufficiat, et finem ponat.


page 404, image: s218

TAMETSI in hoc plus etiam, quam, quod tua pulsabat Quaestio sis reperturus: ut Ex abundanti tibi respondeam et (quod aiunt) Ultra Pensum.

ALEBAT Henricus VIII. Anglorum rex, PSITTACUM, in Palatio Londinensi, Thamesis ripis imminenti. Docebatur hic voces humanas imitari, profectu tam secundo; ut etiam, quas nemo dictasset, et, quasi per transennam iactas perceptasque, tamen exprimeret, Erat, (ut in fluvio navigiis semper frequenti) assiduus in terra stantium clamor, seu necessitate suscitatus, seu quandoque et ioco; ac nominatim, Britannico perstrepentes idiomate, voces iterabantur istae; CYMBAM! CYMBAM! VEL PRO VIGINTI LIBRIS! (seu, pondo argenti) Quibus illi Charontem sibi aliquem de ripa ulteriore in oram citimam, ad transportationem, advocabant. Hoc nauticum toties inculcatum adagium, ille PSITTACUS, ignaris omnibus, altissimâ sibi scientiâ impressit. At Scientiam dies ipsa demum et calamitas, in lucem protraxit. Post aliquammultum enim temporis, dum nescio quâ pedum temeritate, seu Tecti imbricibus, seu fenestrarum margini illudit; fallente male fixorum unguium retinaculo, in praeterfluentem Thamesin AVIS delabitur: diuque, madefactis invalida Pennis, natat ac fluctuat. Cum ecce, in tempore, toties auditae nauticae Implorationes periclitanti succurrunt: Lamentarique Psittacus, et de medio flumine, vocibus Anglicis inclamare orditur; CYMBAM, CYMBAM, VEL PRO VIGINTI LIBRIS! [Note: (i) Anglice, A bott, A bott, fortwentye pouund!] Et fuit mox, qui trans amnem, intellecto discrimine, Scapham expediret PSITTACUM fluitantem exciperet, agnitumque, ex ipsa speciei praestantiâ, Regi reportaret: adiectis, Quae ille suo in Periculo proclamâsset, promisissetque. Regi non indelectato alumni sui iocoso Balneo, tamen paullo gravior visa est Argenti tam ponderosi, se inscio, Stipulatio: cuius tamen Debiti exsolutio e fisco suo speraretur. Igitur ad navicularium conversus; Haec quidem tu sic, inquit, narras. Ceterum quantum pro transportatione tibi debeatur, ex ipso potius Psittaco


page 405

percunctemur. Quid, ais, naufrage! Tu quantum pro naulo spopondisti? Cui Psittacus; DA, ait, NEBULONI SOLIDUM! [Note: (k) Anglice, Gibe the knabe a grott!] Risus est omnium consecutus: et Remex cum pretio, quantum Avis edixerat, trans fluvium remissus.

Haec adduxi [Note: (l) Aldrovand. Gessner.] non, ut per Singula fidem tibi persuadeam (difficile est enim, Historiae huius caudam fabulis eximere) sed, ut tu PSITTACUM videres IN FLUMINE NATANTEM; ac, post multam ancipitemque fluctuationem, salvâ tamen pelle, undis ereptum. Id, quod ad PSITTACI Ruthaei defensionem, plusquam satis est. AD SUMMAM! Sic absumpta est omnis fere potior, de PSITTACO, Materies: ut, cum Aestati volucris Aestiva prorsus inserenda esset; RUTHAE, primas per omnem hanc Scenam partes agenti, veluti Parergon, Personae accommodatum, affigeretur: Neque aliud tamen in Poesi totâ prodiret; quam, quod vel Historicâ olim, vel certe Physiologicâ Narratione fulciretur. Quae ratio in quibuscumque aliis huius Operis figmentis adhibita, sic Pegasi fraena inhibuit; ut, quocumque is fabularum alis evolaret: semper interim vel Veritatis, vel certe Probabilitatis aliquo Pede, ex variae Lectionis memoriâ, niteretur. Quod adolescentibus quoque, ad Imitationem, promptum; ad confingendi Delectum, esse religiosum provisumque debet.


page 406, image: s219

ELEGIA XXXII. DACTYLICA. EPILOGUS, Seu, Auctoris, ad lectorem benevolum, PERORATIO, Totius operis, Triumque mensium AESTIVORUM, anacephalaeosin comprehendens.

TEmpora (qui Superûm favor est) Viridantia quondam;
Nunc iterum calamo Tempora Flava dedi.
VERNA velut Tribus est Dea deliciata Libellis;
Sic totidem titulis est perarata CERES.
Flora tamen Breviore; Ceres sed, Apolline fuso,
Fertilis explicuit rustica lucra Soli.
IUNIUS hîc croceae radiantia fulgura Divae,
Villica cumque suo Praedia Rure canit.


page 407

Lilia promit humus; rubeum stata Sidera Cancrum:
Iosua Solstitio, Prodromus igne, micant.
IULIUS at (MARIA properante peraequa, per alta)
Per Babyloniaci currit Aprica BOVIS.
Prata secat: superoque calens, subit antra, Catello:
Hîc Vacat atque Sitit; mox Bibit, atque Natat.
Aetherios cumulat LOYOLIA flamma calores;
Dum radios acuunt hinc PUER, inde Parens.
TERTIUS ut Liber est; ita Meta, Coronaque, Mensis,
Qui rubra frugilegae Virginis ora gerit.
Falx ibi, cumque sua celebratur arundine Messor:
Messis et, in trifidas secta, Diurna, Vices.
Sunt ibi pennigerae Corydallides, Horrea, Nubes;
Iunctaque Patritiae Fulmina terna Nivi.
Despicit hîc Abacucus Agros; Danielque LEONES:
Tusque suum Genius Claraque Vallis, habent.
Ante tamen reliquos Nabathaea Virago triumphat;
Inque suo, Superûm gloria VIRGO, Throno.
IAMQUE sat est operis! (Quis enim petat, Omnia dicii)
Littus, io, teneat fessa carina suum!
HEI! Nihil haec miseram iuvat, anchora iacta, Thaliam:
Fallimur. ah! procul hinc Littoris ora fugit.
Nam, licet ista suum teneat ratis integra Siccum;
Sitque quies Elegis capta suprema meis:
FINIS adhuc tamen huic, et abest Charis ultima, coepto;
SUMMAQUE (si libeat dicere vera) MANUS.
Summa Manus (Quid enim Liber est, nisi volvitur Usu?)
Est Manus, est Oculus, Lector amice, Tuus.

LIBRI AESTIVORUM III. FINIS.


page 408, image: s220

INDICULUS ONOMASTICUS.

ABOLLA, ae. 357. Vestis militaris, aut etiam Philosophorum, fere Lanea. Iuvenal. Hîc pro vellere Gedeonis laneo. Iudic. 6. v. 36.

Absis, idis. 67. Fornix, Structura arcuata.

Achabigena. 227. Adiect. femin. sicut a Caeligenus, et Omnigenus, Caeligena, Omnigena Lucret. Virgil. Est Samaritana, descendens a stirpe impii Achabi, regis Samaritani.

Achaemenius. 100. Persicus, a rege Pers. Achaemene.

Achmetes, ae. 150. et 375. Turcar. Imp. ab anno 1604. usque ad 1617.

Acidalius furor. 369. Libido, a Venere Acidalia, quae sic dicitur ab Acidalio fonte Boeotiae. Virg.

Adelphis, idis, 8. Scriptum histor. ineditum, de Germania.

Adorea, ae. 8. Gloria et praemium publicum: quod olim de Rep. bene meritis, publice Ador et frumentum dabatur. Acron in Horat.

Aegiocha Ida. 366. Mons in Creta; sic dictus, quod Caprae Amaltheae Iovis nutrici, o)xh/n id est, cibum et gramen subministrârit. Onomatop. per modum cognominis. a masculino ai)gi/oxos. Sic Latinis, a Graecis masculinis aut Communibus multa feminina deducuntur. ut ab o( kai\ h( kalli/nikos, mhtro/dwros, qeo/filos, Filo/sofos, Femina Callinica, Metrodora, Theophila, Philosopha apud Accium, etc.

Aemonius princeps. 239 id est, Thessalus. de Achille.

Aera, aerae. 22. Olim nota numeri in Moneta. Ab hac Astrologis Aera dici coepit, Initium temporis, a quo


page 409

supputationem inchoabant. * Aera Nova. Nova supputatio, novum Saeculum. 374.

Afra Quadrupes. 295. Leaena, cuius ferax Marmarica, regio Africae.

Africae novercales doli. 8. Scriptum ineditum, de caede Guisiorum.

Aganippeus, 155. Poeticus. ab Aganippa, fonte Musarum in Boeotia.

Agaraea stirps. 57. Agareni, seu Ismaelitae, ab Agare ancilla Sarae descendentes. * Fons Agarenus, 56 in deserto Bersabee, monstratus Agari ab Angelo. Genes. 21. 70. Gr. a)/gar. pr. et sec. brevi.

Agrostis, ios. 165. Gramen viride, sed fruticosum, terram erodens.

Ala, ae. 383. Hîc pro axilla et brachio. Petron. in Satyr.

Alcinous, i 247. Rex Phaeaciae, felix hortorum cultor.

Alcon, onis. 103. Statuarius, et argenti caelator praestans.

Alector, ectoris. 316. Gallus gallinac. Hîc pro aeneo, in turribus.

Allonides valles. 138. patronym. fem. pro Valle Aialon, Iosue ii. c. Septuaginta enim scribunt, pro Aialon, a)llw/n.

Allotheus, a. um. 350. Alium, a vero Deo, Deum colens.

Amaracinus, 108. Ab Amaraco, planta odorata. Mayoran.

Amarantus. 166. Flos purpureus vulgo, Flos Amoris. Tausentschön.

Ambrosiana, 169. Salvia Campestris. With. Salbey.

Ambubeia, ae. 166 Flos flavus, cito in pappos et floccos tabescens. Vulgo Rostrum porcinum. Sawbluemen. (H. Iun.)


page 410, image: s221

Amita, ae. 114. Patris soror. Improprie, pro Cognata.

Ammonis puteus. 291. Fons Iovis Ammonii: meridie frigidus, media nocte calidissimus. Curt. l. 4. c. 20.

Amoebaeus, p. 27. Alternus, per vices respondens, Crispinus.

Amomum, i. 108. Rosa Ierosolymitana. Scalig.

Ampliatus. 108. Reus, de quo Amplius pronuntiatum (Cic. Verr. 3.) cuius Supplicium aut damnatio dilata est.

Amystis, idis. 211. Bibendi ratio, uno continuato ductu, sine respiratione, usque ad fundum. Horat.

Anacephalaeosis, eos. 406. Summaria dictorum repetitio.

Anacliterium, ii. 105. ut scribit doctiss. Marc. Boxhorn-zvverius in Spartian. et, Anaclinterium. est Lectulus meridiantium.

Analecta, orum. 325. Quaevis ciborum reliquiae; maxime, infra mensam iacentes.

Anassus, i. 377. Flumen Austriae super. Anasus idem et Anisus Ortelio.

Anathotis, idis. 229. Patron. fem. Anathot, vicus Sacerdotum, in tribu Beniamin: patria Ieremiae Prophetae.

Ancraeus, i. 376. Marchio d'Ancre, gratiosissimus in aula Gallica.

Anisum i. 169. Planta, in multis feniculo similis.

Anna-Perenna. 192. Dea, annor. praeses, cuius festum agebatur mense Martio: Submersa in amne Numicio.

Annus Platonis. 201. Subaudi, Magnus seu Mundanus; est, secundum Platonem, quando octavae sphaerae, Primique Mobilis, et omnium Orbium caelestium in idem punctum fiet reditus ac revolutio: post 15000. annos. (Macrob. l. 2. c. 11.)

Antarctos, vel, us. 121. Est Polus caeli meridionalis; qui a nobis nequit aspici. Virg. 1. Georg. v. 332.

Anti Cato Caesareus. 235. Sunt duo volumina, quibus


page 411

C. Iul. Caesar refutavit Librum Ciceronis, scriptum de laudib. Catonis Uticens. Pulmann. in Iuvenal.

Antidico Mariani, p. 110. Sectarii: qui Deiparae Virginis gloriae litem intendebant. inde dicti antidici.

Antiphonica vox. 123. respondens e regione, priori contraria. Onomatop. sicut ab Harmonia Harmonica, a Synchronos Synchronica, etc.

Anti-protreptica. 3. Elegia, Exhortatoriae Elegiae contrarium exhortans.

Antlia, ae. 224. Vas, et machina, quo aqua exhauritur, aut extrahitur.

Apadna, ae. 149. Locus Palaestinae, post Emmauntem, ad Occid. in tribu Iuda. ibi Antichristus, cum exercitu grandi, Castra figet. S. Hieron, in Daniel. 11.) Prima Patach habet, seu, A breve.

Apicatus, a, um. 23. etc. de Flamine seu Sacerdote idololatra proprie dicitur: in cuius Pileo summo Apex, hoc est, Lana vel Licum laneum erat. Translate, de omni Cacuminato. Ovid. Fast. 3. v. 357.

Apinae, arum. 2. Res futiles, ab Apina, Apuliae urbecula.

Apitius, ii. 326. Gulonum omnium exemplar olim Romae: qui etiam Librum de Gula scripsit, et, cum pleraque nepotando absumpsisset, venenum sumpsit.

Aplustria, um. 316. Vexilla in extremis navium, tectorum, atque turrium. Festus.

Apogaeum, et Apogeum, per ei, et ai. 121. Vocabulum Mathematicum. Est absis seu circulus Planetae: et in Eccentricis maxime circulis, tunc Stella dicitur esse in Apogaeo, quando constiterit in puncto circuli, a terris, supra caput nostrum, remotissimo: Contra vero in Epigaeo, cum in curvatura seu margine terrae propinquissimo. Crispin.

Apographa, ae. 19. Descriptio, facta ex primo exemplari. Abkopey.

Apotheosis, eos. 400. Caeremoniae publicae, quibus mortalis in caelitum numerum refertur. Cic. Herodian.


page 412, image: s222

Aquisgranum, i. 376. German. Inf. urbs. Ach.

Arabia Supera. 156. Caelum. alluditur ad Arabiam terrestrem cognomento Felicem, odorum fertilitate nobilem. Curt. l. 5. c. 2. * Arabs fumus, Odor turis Sabaei seu Arabici. * Arabus odor, adiect. pro Arabius. ad imit. Virgil. Aen. 7. v. 605. et Plin. l. 26. c. 21. Arabus lapis.

Arachna, ae. 5. Puella Lydia, lanifica et textrix: in Araneam mutata. Ovid. Metam. 6 a fab. 1.

Arcadica pecus. 106. Asina ex Arcadia, Peloponnesi regione, quae Asinos profert magnos et praestantes.

Arcas Leo. 155. pro Leone Nemeaeo, ex Arcadia uno ex 12. signis Zodiaci, mense Iulio. Vide Nemeaeus. * Areas Sol, qui in Arcadia, stupidos mortales et asinos percursat. pag 48.

Arcesilaaea manus. 103. Ars Arcesilae, sculptoris et glyptae celeberrimi. Volaterran. l. 13.

Archimagirus, i. 89. Princeps coquorum. Maisterkoch.

Arctos, 121. Ursa, Septentrionalis caeli constellatio, circa polum. et pro ipso Polo, ac Septentrione. Duae vero sunt Ursae caelestes, altera Maior, minor altera. Vide, Helice, et Cynosura. * Arctous, Septentrionalis. 98.

Arethusa, ae. 210. Fons Syracusarum in Sicilia; qui ex Elide Peloponnesi, fertur subterraneis meatibus maria subterlabens, eo usque pervenire. Virg. 3. Aen. Cic. 3. Verr.

Argestes, ae. 43. Ventus vehemens, flans ab occasu Solstitiali aestivo. aliter, Fulminator. Gr. Corus et Caurus.

Arminius. 375. Hoc est, per Metonym. Arminiani: qui post Iacobi Arminii mortem, cum Gomaristis et Vorstianis, in puncto Praedestinationis, tumultuati sunt.

Arrha, ae. 246. et Arrhabo, Plauto. Quidquid datur ad illigandam et firmandam sponsionem,. ne sponsor resiliat. Häftlgelt.

Arnon, onis. 268. Fluvius Moabitarum ortus ex rupib. Arabiae Desertae.


page 413

Asceta, ae. 261. Exercitans se, in divinis maxime. * Asceterium, ii. 159. Monasterium, aut Locus quivis divinarum exercitationum.

Asparagus, i. 167. Herba vesca, caule molli et medullato. Spargelen.

Asphalticum mare. 401. alit: Lacus Asphaltis, tes, et ites, apud Ortelium, est Stagnum Palaestinae, vulgo Mare mortuum. dictum ab asphalto, hoc est bitumine seu glutine Iudaico: quod ei tamquam ingentia taurorum truncorum cadavera, superinnarat. Adrichom. in Iuda. * Asphalticum gluten. 71. bitumen.

Assia vox. 306. Nuda, absque organis, fidib. et symphonia.

Assisius Pater. 111. S. Francisc. Seraphicus, Assisii in Umbria natus.

Assyrium iubar. 306. Sol, in Assyria oriri solitus. *Assyrium Nemus. 99. Paradisus, qui Assyriae partem occupavit. Salian. Tom. 1.

Asterion, vel ium, 11. 45. Flos frumentarius, caeruleus. Vide, Cyanus.

Asthma, atis. 360. Respirandi difficultas sonora Celsus.

Asturicus grex. 64. Equi mollissimi in incedendo gradûs: quorum proprie origo apud Asturas, Hispan. gentem, unde Asturcones dicuntur. Improprie Asturco Macedonicus, apud Petron. Satyr.

Asylum, i. 82. Receptaculum reorum, et periclitantium, securitatis caussâ. Liv. l. 1. de Asylo Romuli.

Atlantides undae. 121. Mare Occidentale, ab Atlante monte Mauritaniae, vulgo, Oceanus Atlanticus. * Atlantides, um. 139. Stellae. 7. (quarum tamen non omnes apparent) Atlantis filiae: aliter, Hyades dictae. Vide suo loco, Hyad.

Atropos 268. Tertia Parcarum; quarum tres sunt, vitae Fatorumque fila tractantes: de quibus hic versus.

CLOTHO FILA IUGAT: LACHESIS NET: ET ATROPOS AUFERT,

Ponuntur ergo, per metonym. etiam pro Morte


page 414, image: s223

Avernus, i. 214. Campaniae lacus graveolens. poetic. pro Inferno. Virg. Aen. 6. v. 126.

Automedon, ontis. 120. Achillis auriga.

Azeca, vel Azecha, ae. 138. Urbs Palaestinae: non procul valle Terebinthi. Sept. a)zhka=.

BALANUS, i. 100. Orientalis dactylus seu palmula: ex qua unguentum exprimunt pretiosissimum, Myrobalanum dictum. Horat.

Balearica, cae. 157. subaudi, Funda, qua plumbum eminus, impetu magno, spargebatur; inventum populor. Balearium, Insul. maris Hispanici. Virg. Lucan. Strabo.

Barritrices gemellae. 122. Gemina ursa caelestis, Maior ac Minor. de quibus V. Arctos. a barriendo dicta, quae vox etiam Ursis tribuitur.

Barritus Libyci. 217. et 274. Clamores Elephantorum, qui in Libya abundant. (Festus) * Barrus, i. 315. Elephas est linguâ Sabinorum. Horat.

Batus, i. 81. mensura liquidorum, capiens Sextarios. 72. aliter Cadus, Luc. 16 v. 6.

Battus, i. 192. Agricola vetulus, in saxum mutatus. Ovid. Mer. 2. fab. 11.

Bellerophon, ontis. 64. Glauci filius, equo Pegaso vectus.

Belus, i. 175. etc. Nini, Assyr. regis pater, Socer Semiramidis, pro Deo cultus a morte. * Belus Semiramius, Deus et Idolum Babylonis: quam urbem Semiramis instaurando, quasi novam struxit. pag. 295.

Bessaea vulnera. 210. Inflicta Dario regi, a Besso Bactrianorum Duce. Qu. Curt. l. 5. c. 25.

Bethoraea per prona. 138. Hoc est, per declivia descensumque Bethorae vel Bethoron: quae fuit urbs Palaestinae, 8. stadiis Gabaone dissita. Septuag. bhqwrw=n, et baiqwrw=n.

Bethsabee, es. 354. Mater regis Salomonis: quae ad silii dextram consedit. l. 3. reg. c. 2. v. 19.


page 415

Bethsura, ae. 149. Castellum Palaestinae, in tribu Inda, munitissimum, proximumque Domui Zachariae, in montanis Adrichom.

Bethuliacus specus. 210. Antrum fontis ad Bethuliae urbis ac montis radices, ad Occident. Fuit Bethulia urbs Galilaeae, in tribu Zabulon, munitissima: in qua habitavit Castissima Iuditha. Septuag. bequlou/a.

Bidens Sacrifica. 231. Ovis Sacrificio destinata.

Bison, ontis. 176. Animal ferum, deformi caudae prolixitate, cornutum in frontis medio, reliquo corpore fere Cervino.

Bitumen, inis. 233. Limus tenax, instar picis; in Asphaltite, Syriae lacu. Judenleym.

Blennus, i. 53. Stultus, fatuus. Plaut. Festus.

Boebaea palus. 207. Boebe, Cretae lacus, non procul Gortynâ urbe.

Bootes, ae. 122. Sidus, iuxta ursam. alit. Arctophylax quasi plaustrum sequendo custodiens ut auriga.

Bossorium vadum. 56. Torrens Besor, urbem Gerara et Bersabeam praeterlabens. Septuag. scribunt. l. 1. reg. c. 30. bossw/r.

Brassica, ae. 170. Sativa brassica. Köl/herba edulis et nota. Capitata brassica, Kapißkraut.

Brigantinus Mars. 378. Bellum Gallicanum. adversus Hispanos, et in Catalania. a Brigantio, urbe in Delphinatu Gallico. vulgo Brianson. Varrerius apud Abr. Ortel. in Thesauro Geogr.

Bubalus, i. 176. Animal ferox, taurinâ naturâ. Büffel.

Buccina Quarta. 34. Quartae Vigiliae nocturnae signum. Senec. et Liv. l. 6. Punic. Hîc, pro illo noctis tempore.

Buccina Ultima. 49. Mortem indicens Reo illustri. Ex. S. Ioan. Damasc. in Vita Barl. et Iosaph.

Buphthalmus, i. 166. Graec. Buphthalmon, in neutro. Flos est, meditullio grandi, circulari, luteo orbe, foliis circumcirca incisis et albis. Oculus bovinus, alit.


page 416, image: s224

CACABUS. 165. Flosculus campestris, lucide flavens cacabi figurâ. Glitzenpfändlin.

Cadus, i. 80. Metreta vel amphora (Vas seu Dolium Olei aut Vini) quae, fi Attica sit, continet Congios 10. vel 12. Congius autem, Sextarios sex.

Calchas, antis. 94. Augur in exercitu Graecorum, ad Troiam: cuius responso Iphigenia, regis Agamemn. filia, iussa fuit Aulide immolari, ad maturandam navigationem.

Caledonia nix. 115. Scotica. scribitur Gr. per h. in secunda. Martial. in 1. Spect. ep. 7.

Caleni, orum. 304. Populi, et colles Campanorum, vini optimi feraces.

Calpe, es. 131. Mons Hisp. extremae, ad fretum Gaditanum.

Caltha, ae. 166. Flos solisequus. Ringelblumen.

Calyptra, ae. 338. Quodvis operimentum capitis muliebris.

Camber, ri. 122. Incola Cambriae provinciae Angliae, quae hodie Wallia. Sicut umber, Cantaber: etc.

Cannabi. 392. Dativus Graecus, sicut Palladi, Amaryllidi, lampadi, etc.

Cantaber, ri 250. * Cantabricus Dux. 243. S. Ignatius de Loyola, Soc: IESU auctor: Cantabriâ, Hisp. regione, ortus.

Cantharis, idis. 167. Scarabaeus alatus, si viridis, Goldkäfer/ et musca Hispanica: si minusculus, rubeis maculis guttatus, unser Frawen Rüelin.

Carcinoma, atis. 87. Cancer morbus, Graece karki=nos. cum vero Cancrum animal notat, karki/nos. Crispin.

Cardiaca labes. 360. Hoc loco, Est Palpitatio cordis insolita, cum doloribus.

Careades, ae. 146. patronym. mascul. Ioannes, filius Caree, dux militiae Israeliticae Ierem. 41. et 42.


page 417

Carmelus, i. 145. Palaestinae mons, in tribu Isachar, fertilissimus.

Caspia porta 476. Fauces montium, in finib. Armeniae, per quas penetratur ad mare Caspium. Gr. Pylae Caspiae.

Castalius fons. 18. Musarum (Aqua poetarum) a Virgine Castalia, quae in radicib. Parnassi montis in eum versa dicitur. * Castalii Chori. 187. Musarum.

Catalana tellus. 376. Provincia citerioris Hispaniae. Taraphae, Gothalania; a mixtura Gothor. et Alanorum.

Catalecta, orum. 127. Reliquiae delectae mensae secundae.

Causia, ae. 316. Pileus latus, adversus Solem. Plaut. Val. Max.

Caystrius ales. 64. Cygnus, cuius frequentia est ad Caystrum Lydiae fluv.

Cecropius Ros. 371. pro melle, quod in Hymetto, monte Cecropiae seu Atticae, praestantissimum confit.

Celtes, ae. 274. Gallus rex, Ludovicus XIII. Plur. Celtae, Galli. Caesar l. 1. bell. Gall.

Chamaedryas, ados. 166. patronym. fem. pro Nympha florum, qui Chamaedryes dicuntur; Sicut Hamadryas, est Nympha quercuum. * Chamaedrys flos dicitur, quasi, Humi serpens quercus: unde et Quercula. Gamänderlen/Battengelen.

Chamaemelum, i. 166. Flos agrestis odorus. Camillen.

Chamosus, i. 269. et Chamus, i. et Chamos. Deus et idolum Moabitarum: alio nomine Beelphegor; re ipsa Priapus. Adrichom. et Corn. a Lap. in c. 25. Numer. v. 3.

Chaonis, idis, ales. 122. Columba ex Chaonia, Epiri regione: in qua nemus Dodonaeum Iovis, et Quercus Columbaeque oracula fundentes. Propert. l. 1. el. 9.


page 418, image: s225

Charistia, um 14. Festa et convivia Romanor. veterum X. Kal. Mart. quibus intererat omnis cognatio et consanguinitas, cum Mortuorum ex sanguine memoria, et gratiis pro vita superstitum. Valer. Max. l. 2. c. 8. * Hic, pro epulis mulierum post puerperium: quibus Deo, pro nixu felici, gratias agunt. der Gottlob. Kindlmachl.

Charta Virgo. 258. Auctoris primum exemplar, ex quo nullum adhuc aliud transscriptum est, ut plurib. prostet Martial. * At Charta Pura, nullisdum characteribus inscripta.

Chebronaea plaga. 298. Hebronaea terra. V. Hebron.

Chloris, idis. 165. Dea Florum et Viroris.

Choaspes, is. 131. Fluvius Persidis et Susianae: cuius aquam, arte decoctam, Reges Pers. in deliciis habebant. Cael. Athenae.

Choraules, ae. 69. Ad chorum tibia cantans, proprie.

Chroma, atis. 167. Color. Crispin.

Chrysanthemon, vel, um, i. 166. Chamaemelum luteum, flos agrestis. S. Johannsblumen. quidam, Römische Camillen dicunt.

Chrysanthos, eos. neutr. 166. Flos coloris aurei. Goldblümblein. Est accusat. singular.

Chrysocoma, ae. ibid. Flos, comantibus aureo fulgore capillaturis. (Dioscorid.) Goldhärlin. crescit in extremitatib. agrorum.

Cidaris, et, Citaris. 126. Insigne vel tegmen capitis regii Persicum. * Item Assyriorum regum, sed bifido apice. Primam secundamque corripit Poeta vetus apud Plutarch. cuius Hexametri initium est, Orqopagh= Ki/tarin.

Cimbrica. 376. Subaudi Chersonesus, seu Paeninsula. Dania est, et Holsatia. (Ortel.) Dennemarck / und Holstain.

Cimmerius Sinus. 315. pro caeli nubili sinu, ad


page 419

cingulum Horizontis: a Cimmeriis populis Italiae, atque etiam Septentr. loca tenebrosissima incolentibus.

Cippus i. 38. Terra in tumulum congesta. Item; Tumuli monimentum, v. g. Columella pyramidata, Et, Feni cumuli, acuminati.

Clarium os. 383. Apollineum, poeticum. Apollo enim Clarius dicitur, a Claro Ins. Cycl. Homer.

Cleonaeus Leo. 315. Qui ab Hercule occisus est, in silva Nemeâ, ad Cleonas, urbem Peloponnesi. V. Nemeaeus.

Clima, atis. 23. Regio vel plaga Caeli. V. Gradus.

Clio, ûs. 3. Prima 9. Musarum: Historica gesta canens

Clostellum, i. 399. diminut. a Clostro, quod est, septum transversum, e trabibus ac tignis. Cato. Senec. Plin.

Cuco, es, ere. 149. nominor dicor, perhibeor. Plaut.

Clytie, es. 113. Puella, in heliotropium murata. Metam. 4. f. 6.

Coa Tabella. 131. picta ab Apelle Coo.

Coccum, et Coccus, i. 367. Granum arbusculae, aut graminis rubentis: cuius succo tinguntur vestes coccineae. in Libya frequens.

Cohortis aves. 73. Gallinae. al. Cohortales aves. Cohors et Chors, vel Cors, rtis, locus est in villa, circumseptus: in quo aves altiles. Varr.

Colliquiae, arum. 77. In tectis, cavae tegulae per quas aqua defluit in Agris sulci, quibus pluvia unda in fossas foras elicitur. Columell. Wasserrunsen.

Columna Octava. 338. Lapis seu milliare Italicum octavum. In capite enim Fori Romani Columna stetit inaurata, in qua omnes Italiae viae consignatae, suis milliaribus determinabantur. Haec dicta est Milliare Aureum: et ab hac Columna, ducto initio, numerabantur M. passus quaquaversum; singulisque finitis, Lapis aut (ut Valer. Probus ait) Cippus seu Columella ponebatur.

Comes necatus. 375. Robertus Devoreusius, Essexiae Comes, reginae Elisabethae antehac inter primos


page 420, image: s226

carus: postea odiis oppressus, et capite multatus. P. A. Iansson. et Emm. Meteran.

Concha, ae. 206. et c. Hîc, Capax aquae receptaculum, in fontibus salientibus. * 244. Pro auriculae cavitate. Ruffus apud H. Iun.

Confraga, orum. 71. Loca horrida et abrupta. Lucan.

Consus, i. 94. Consiliorum Deus. Festus.

Copula, ae. 166. Floris polyphylli, in nodum collecti, genus, alit: Nodus. Koppelen.

Cornipedes Bellerophontis aves. 64. De Pegaso, qui corneas habebat ungulas, quia Equus: et avis more volabat, quia alatus.

Cornum, i. 21. fructus arboris, nobis Welschkirsen.

Corrivare. 77. Rivis pluribus diversim attractam aquam, unum in locum deducere: sicut e contrario, abducere, Derivare est. Corrivari falso Calep. et Nizol. dicunt Deponens; cum auctoritates, quas invenimus, sint tantum Passivae. Plin.

Corus, i. 80. etc. primâ brevi. Mensura aridorum, capiens medimnos Atticos 41.

Corycius, a, um. 88. ad Ciliciam spectans, in qua Corycum oppidum, et Nemus Corycium, cum Croco nobili, celebrant Scriptores.

Corydallides, et alides, um. 406. Alaudae. Aldrovand.

Corymbus, i. 5. Cacumen. item, racemus. Et, Capillatura mulierum.

Cosmi moenia. 100. Florentia, a Cosmo M. Hetruriae Duce.

Crambe, es. 111. Brassicae species: cuius iterata nimis comestio, in taedium et Adagium cessit Declamationum iteratarum.

Crater, eris. 208. Aquae salientis receptaculum, hoc loco; figurâ crateris poculi.

Creperus, a, um. 126. Dubius. Creperum mane, crepusculum matutinum. Accius. Lucil. Lucret.

Crisis, eos. 163. Iudicium, Censura, Sententia.


page 421

Crocea Diva. 406. Aurora, propter coloris gratiam croceam.

Crusma, atis. 58. Pulsatio, Concussio. Item Cymbala, quorum concussione, sonus ex citatur. Martial.

Culeus, et Culleus, i. 91. Saccus Coriaceus bubulus, in quem initio, lege Pompeia, parricidae et matricidae insuebantur, soli. Deinde sensim, cum Serpente quibus accessit Canis, et gallus gallinaceus, progressu aetatis. Tandem etiam Simia; cum Roma sub Caesaribus, se quoque et Leges novaret. Iuvenal. Doroth.

Cumera, ae. 53. Vas frumentarium pauperiorum. Horat.

Cyanus, i. 45. Flos frumentarius stellatus, caeruleus.

Cyclas, adis. 245. Vestis muliebris praelonga. et spatioso circulo pedes circumiens. Bogenrock. * 166. Floris nomen, ob similitudinem. Gloggenblümblin. * Cyclades, um. 177. Insulae maris Aegaei. 53. numero; sic dictae, quod Delo insulae circumfundantur.

Cyllarus, i. 64. Equus Pollucis, Virg. 3. Georg. allis, Castoris.

Cymbium, ii. 216. Poculum, figura Cymbae nauticae.

Cyminum, vel Cuminum. 127. Kümmich. Dioscorid.

Cynosura, ae. 122. etc. Sidus seu Constellatio, Ursa minor dicta, et, Canis cauda. Observatur in mari a Phoenicibus. Ovid. 4. Trist. el. 3.

DACUS, i. 375. Hoc loco, Transsylvanus. Sibenbürger. Stephan. Broderithus apud Ortel. in Thes. Geog.

Dactylus, i. 245. Digitus. * 396. Fructus Palmae arboris. Apitius, oper. de Gula.

Daedala avis. 29. Artificiosa, ingeniosa. * 299. Miracula Daedala. Lucret. l. 5. a Daedalo, Labyrinthi. fabricatore, Icari patre.

Decussis, is. 166. In architectonicis, est. Dispositio fabricae in figuram litterae X vel x. Unde Decussato dicimus, Vitruv. et Decussatim, Columell.

Defalcare. 339. Verbum IC, Ex debiti Summa, quasi


page 422, image: s227

falce amputare, sibique reservare id, quod Creditor quocumque titulo debitori debet.

Demosthenicum oleum. 101. Orationes Demosthenis, lucubrabantur fere: et hinc Oleum dicebantur ac lucernam olere.

Deutero-Lauretum. 164. q. d. Alterum, aut Secundum Lauretum: aedicula Sacra, ad imitationem S. aedis Lauretanae.

Diomedis equi. 315. figura equorum in nubibus ferocium, quales Diomedis Thracum regis, qui eos hospitum carnibus saginavit.

Dionaeus Caesar. 2. a Diona, id est, Venere, originem trahens generis sui, C. Iul. Caesar. Virgil. Ecl. 9. v. 45.

Dioryx, ygis. 225. Fossa, canalis, cuniculus, ad aquarum deductionem et derivationem. gr. diw/ruc. Pomp. Mela. Vide Ecclesiastici c. 24. v. 41.

Diota, ae. 297. Vasis genus, cum duabus ansis, quasi auribus. Horat.

Diphthera, ae. 78. Antonomastice, Membrana Caprae Amaltheae, cui Iuppiter Sortes, res, et fata hominum credebatur inscribere. Hîc pro Versipelli corde, et in utramque partem dolose se circumagente. * Diphthera, caeli stylo scripta, pro SS. Bibliis. 112.

Diribitus, a, um. 363. Distributus. a Diribeo, diribere.

Draconis sanguis. 367. Arboris Indicae lacrima rubicunda: unde Rubrica; Quam, Draconis ab Elephanto elisi tabum esse, falso credidit Solin.

ELECTRAEUM vadum. 207. Fluv. Electras, in Creta.

Elenchus, i. 229. Criminum accusatio. Item, Index et Catalogus.

Elimaea humus. 210. Locus, graece e)lei/m dictus, in deserto Arabiae Petraeae: ubi erant XII. Fontes, et 70. Palmae.

Elisa, ae. 145. et passim, pro diversis Elisabethis. vox Syriacae radicis, ap. Virgil.


page 423

Ellimelechias, adis. 342. Noemi, uxor Elimelechi, geminato L. in prima syllaba, metri decentioris caussa. ut in voce Relligio.

Emathius, 216. Macedonicus. nam Emathia, et pro Macedonia, et pro Thessalia, usurpatur, quippe utrique connexa, et inserta. Suid. * Dux vel Tyrannus Emathius, Alex. Magnus.

Emblema, atis. 86. In artefactis, ingenii aut ornatûs causa immissum quid et adpositicium.

Empyrium aequor. 120. pro Planitie seu Campo caeli Empyrii, Sedis Beatorum, aut Solaris etiam; quod populari oculo totum apparet in igne esse et inflammatum.

Enacaea stirps. 137. Gigantea. Enacim enim Hebr. Gigantes.

Endymiones. 13. Cum Endymione in monte Lamo, et cum gliribus somno certantes.

Engaddaea vallis. 71. Erant montes, urbs, et vallis, Engaddi nomine, in Palaestina, ad mare mortuum, fertilissimae glebae, ubi et Balsamum crescebat ante Cleopatram et Antonii tempora. Adrich. in Iuda.

Entheus. 19. Deo imbutus, numine affatus. Senec. Stat.

Eos, 10. et 75. Gr. h)w\s o/os. Aurora, Diluculum. Ovid. Fast. 3. v. 877. Hinc Eoa lampas 30. Matutinus Sol * 33. Eoa pruina, matutina. * 297. Eoa Lux, Mane. * At pag. ii. Eous, pro Orientali. et 113.

Ephramius, a, um. 73. per syncop. pro, Ephraimius. Ex Ephraim tribu et monte, in Palaestina. * 222. Ephramia femina, Samaritana; quia in tribu Ephraim. erat Samaria. * 337. Valles Ephramiae, regni sc. Samaritani.

Ephrata, et Ephratha, ae. 5. Urbs Bethlehem, in tribu Iuda.

Epistylion, vel, ium, ii. 332. Vulgo, Columnae Capitellum; et, quid quid ei superstruitur.

Epoda, ae. 274. Carmen et Cantus, qui priori supercinitur [(reading uncertain: two letters illegible)] .

Epomis, idis. 376. Amictus honorificus, humeris iniectus. Hîc pro Electorali Vestitu.


page 424, image: s228

Epos, eos. 29. Versus, poema, et, verbum.

Equiria, um. 194. Equorum cursus et certamen. Ovid.

Erinys, yos. 87. Furia Infera. Plural. Erinyes. Ovid. in Canace.

Eros, otis. 108. Amor, Deus Cupido.

Erotema, atis. 388. Quaestio, interrogatio, Quaesitum.

Eruncare. 77. Runcâ, instrumento ferrato, herbas et alia noxia avellere. Columell. l. 2. rust. mit einem Jäthobel aussreutten / oder abstossen.

Ervum, i. 57. Legumen, quasi pisum spurium, lanuginosae siliquae, vaccarum equorumque pabulum. Wicken. Plaut.

Erythra, ae. 168. Rex quidam Orientalis; a quo dictum est mare Erythraeum, pars maris Indici. Arian. Curt. l. 10. et alibi, Erythrum eum vocat. Hîc, per metonym. pro ipso Mari Erythraeo.

Esculus, i. 23. Arbor glandifera, latis foliis. ab esu vel esca.

Esebon, onis. 364. Urbs Syriae in campestrib. Moab, montana: de cuius limpidissimis Piscinis Cantic. 7. v. 4. legis.

Ethra, ae. 149. Urbs Palaest. milliari german. distans a Domo Zachariae. Hebraice, Ether, Iosu. 10. v. 3. cum Segol in utraque syllabâ, hoc est, E, brevi.

Euboicus, a, um. 250. ad Euboeam, maris Aegaei Insul. pertinens. hodie Negroponto. Virg. Ovid. Prop.

Eulogica Oda. 149 Canticum bene loquens laudans, bene dicens. Onomatop. Sicut derivata, Logica, Apologica, Theologica.

Euphrasia, ae. 166. aliter Euphrosyne etiam: hoc loco, Flos, Ocularia et Ophthalmica Herbariis dictus. Augentrost.

Euphrates, ae. 171. Fluv. ortus in Campis Amazonum, et labens per Armeniam maiorem, Mesopotam. Assyr. et Babylonidem.

Euripus, i. 112. Maris arcti tractus, septies intra 24. horas fluens ac refluens, inter Euboeam Ins. et Aulidem Boeotiae portum. Cic. 2. leg.


page 425

Eurotas, ae. 235. Laconiae fl. in quo iuventus Spartana utriusque sexûs, exercitationis causâ, lavabatur.

Eurus, i. 63. Ventus Orientalis.

Excernere. 77. Olei summas spumas et sordes, cum fundi faecibus, seu Amurcâ, separare. unde Excrementum.

Exegesis, eos. 267. Rei gestae expositio accurata.

Exhedra [Reg: Exedra] frondea. 12. Pegma et arcus hortensis, ex tigillis, quibus frondes et vimina viridantia innectuntur: et sub ea sedilia scamnaque pro collocuturis disponuntur. H. Iun.

Exhydrias, ae. 207. masc. 1. decl. Ventus cum pluvio impetu prorumpens; sicut Ecnephias cum nubium ruptura.

Exquilinus collis. 327. Unus ex. 7. Romae montib. in 5. Urbis regione. dictus olim etiam Excubinus, et Esquilinus. Vide Rosin. l. 1.

FACIEBAT. 103. Pictorum quorundam ex affectata modestia subscriptio, sub Picturis. e)poi/ei, vel e)/pratte, pro e)poi/hse vel e)/prace. quasi, ut Verbum, sic opus, esset adhuc Imperfectum. V. Franc. Sacchin. Praefat in Orland. histor.

Falerna vina. 208. Ex agris Falernis, regiuncula Campaniae Italicae.

Fatuus et brutus, ignis. 322. Qui lucet, nec urit. Seneca epist. 79. Innoxium, vocat.

Faunus, i. 31. etc. Silvarum et agrorum Deus. Graecis, Satyrus.

Fax Quina. 227.Quinque Coniugia. nam nuptis novis, cum, vesperâ nuptiali, domum viri deducerentur, quinque faculae vel taedae lucentes, praeferebantur. Rosin. l. 5. c. 37. V. Philipp. Carol. l. 4. antiq. c. 3.

Festucare. 77. vel Fistucare, (Nizolio) Est, machina aut instrumento utrimque ansato, crebroque demisso et impacto, palos ac meras, vi magnâ, in terram aut flumina adigere. Budaeus ex Caes.

Fiscella, ae. 200. Corbis rotundus ex vimine, servandis piscibus.

Flammea, orum. 273. Lutei coloris vela, quibus caput novarum nuptarum operiebatur. Flammea sumere, Nubere; Nonius, Philipp. Carol. l. 4. c. 3.


page 426, image: s229

Flora, ae, i. et 100. Des florum, Romanis. Varr. l. 1. rust. * Floralia, um. Ludi obscenissimi, in honorem Deae Florae. Ovid. 5. Fast. Martial.

Foenum [Reg: Fenum] in Cornu. 171. Adagium in aperte feroces et cavendos. nam Cornupetis olim bobus ad Cornua foeni manipulus illigabatur; ut dignosci a mitibus, et vitari possent.

Freta-Salsa. 298. Mare mortuum, in Palaestina. aliter, Mare-Salsum et Salis dictum. Adrichom. in Iuda.

Friata frusta. 297. a Friare, quod est, in particulas minutissimas, et Scobem conterere. Varro.

Frugilega Virgo. 406. Virgo, ex 12. Zodiaci signis, Augusto mense.

Funda, ae. 200. Hîc, Retis genus, quod in fundae morem circumductum in orbem, pisces concludit. Virgil. Faymer.

GABAON, onis. 137. Urbs Palaestinae, non procul Ierosolymis: in tribu Beniamin.

Gadarena stagna. 364. Lacus Syriae, in regione Galaaditide, ultra Iordanem: ad urbem montanam Gadaram.

Galbanum, i. 357. Lacrima cuiusdam herbae, cuius frutex est ferulae non absimilis: in Amano Syriae monte. Plin. l 12. c. 25.

Galerita, ae. 290. Alauda. a capitis crista, ceu galericulo.

Galeritus venator, 73. Galerum hoc est, pileum viatorium gerens. Propert.

Galgala, ae, vel orum. 137. Urbs Palaestinae, 50 stadiis a Iordane.

Galla Lilia 375. pro Henr. IV. Borbonio, rege Galliae: cuius regni insignia, sunt Lilia. Galla, adiective pro Gallica, Sallust. l. 4. histor. Martial. l. 5. epig. 1.

Ganymedes. 112. Hîc, Aquarius, et Gr. Hydrochous; unum ex 12 Signis Zodiaci Ianuario praesidens.

Garganus, i. 128. Mons et silva Apuliae. hodie, M. S. Angeli.


page 427

Gargara, orum. 261. Phrygiae montana, frumenti feracissima. Virg.

Garizaeus mons, et Garizim Hebr. 229. In Palaestina, regione Samariae altissimus. In eo Manasses, Iaddi Pontificis Iud. frater, cum ob ductam Sanaballati Samaritarum Ducis filiam. aris Hebraeis pulsus esset; Templum magnificum exstruxit Ierosolymaeo oppositum. Id Ioan. Hyrcanus, Simonis Machab. Fil. evertit. CC. postquam conditum fuerat, anno. De hoc loquitur Samaritana. Ioseph. l. 13. antiq. c. 4. et 17. et l. 18. c. 7.

Gedeon. 262. Heros et Dux fortissimus Israelit. ex Iuvene rusticano Historiam Panis subcineritii de monte devoluti, vide Iudic. c. 7. v. 13. * Gedeonaeum vellus Eius historiam vide ibid. c. 6. v. 36.

Geraraea tentoria. 56. tabernacula, quae Isaacus fixerat Geraris, urbe et regiuncula Palaestinae (in tribu Simeonis) ad torrentem Bossorem seu Besor. * Geraraei consitor agri, Isaacus patriarcha, qui agrum Gerarorum consevit, et centuplicato fructu demessuit. Genes. 26. v. 12.

Getes, ae. 122. Gens Tartaror. citerior. (H. Iun.) Ibid. Amphibius Getes, gens alia Scythica, seu Paci intenta, seu bello.

Geusi, orum. 376. Foederati Batavi seu Hollandi. Causam nominis vide apud Famian. Strad. l. 5. Belg. et Sur. Chronic. 1566.

Gilvus, a, um. 100. Color inter album et ruffum medius, ut in laterculo semicocto. Falb.

Globus in dextra. 17. Pro nocturnis animi commentationib. Aristoteles aeneam pilam, manu compressâ retinebat, supposito infra labro metallino: ut, si obdormisceret, excidentis globi sonitu revigilaret. Sabellic. l. 2. c. 3. Quidam Alex. Magno quoque hoc tribuunt. Nec multum absimilia Vigiliar. Strategemata leges de Pharisaeis apud Epiphan. l. 1. Panar. c. 16.

Glomus, eris, et i. Fili convoluti globus. Item, quaevis convolutio.

Gluma, ae. 57. Folliculus granorum in frugibus.


page 428, image: s230

Glyphicus typus. 257. Impressio imaginum, aeri incisarum.

Glyptes, ae. 114. Sculptor, incisor, caelator auri vel arg. et aeris.

Gnomon, onis. 291. Stylus seu radius ferreus, in horologiis, horas indicans. Vitruv.

Gnossiacae sagittae. 194. Cretenses, a Gnosso vel Gnoso, Cretae urbe.

Gnossiacus orbis. 356. Ariadnae Corona, Constellatio caelestis. suit enim Ariadna filia Minois, regis Cretae et Gnossi.

Gomarus, i. 375. imitatione Propertii, qui eiusdem originis vocabulum Virdomarus in paenult. corripit. l. 4. el. 11. fin. Fuit Franciscus Gomarus, Calvinianae scholae Theolog. in Hollandia, Arminianorum (in puncto maxime Praedestinationis) adversarius acerrimus.

Gomphaena, ae. 166. Planta multi variique coloris. aliter. Symphonia. Germ. et Belg. Papengayenkraut.

Gossypium, i. 329. Lana fruticis Xylini. Baumwoll. Pro hoc Elegiae loco intelligendo, lege Plin. l. 36. c. 14. de Templo Dianae Ephesiae. Ne in lubrico atque instabili (inquit) Fundamenta tantae molis locarentur; calcatis ea substravêre Carbonibus. dein velleribus. Lanae, etc.

Gradus, ûs. 121. Est Astronomis, spatium caeli imaginarium, inter duos circulos parallelos, tantâ inter sedistantes intercapedine; ut dies longissimus etiam, unius horae dimidio, in uno gradu longior, in altero brevior, deprehendatur. Vitruv. l. 1. c. 1.

Graecia-Magna. 378. Calabria in Italiae extremo, ad Orient.

Graius miles. 110. Polystratus Macedo (Graece enim et Macedones loquebantur et regnum eorum, Regnum Graecorum.) Curt. l. 5. f.

Granatae flos. 113. Vulgo Granadilla Indica, cum armis Passionis.

Grumus, i. 303. Aggestio terrae, inter duos sulcos. Varroni, Porca.


page 429

Guntius, i. 197. Amnis Sueviae superioris, ortus in Almangovia: decurrens in Danubium prope urbem Ginzburgum. Ortel. Nizolius Guntiam nominat.

Gurgustium ii. 162. Angustum et tenebris horridum domicilium. Cic.

Gyaros, vel, us, i. et Gyara, ae. 160. Insula una Cycladum, multorum deportationibus et exiliis infamis.

Gymnas, adis. 332. Exercitatio, et locus, ei assignatus. Statius.

Gynaeconitis, idis. 400. Conclave feminarum. Corn. Nepos. Item, ipse mulierum coetus in conclavi Plutarch.

HAEMUS, i. 326. Mons Thessaliam inter, et Thraciam. unde utraque, Haemonia vel Aemonia dicitur.

Halieutica, orum. 200. Piscatoria.

Hamaxobius. 122. Scythiae Sarmaticae gens, cuius vita in plaustris. Pompon. Mela.

Harpa, ae. 169. Ensis falcatus, qualis Turcarum et rusticorum Sueviae. Ovid.

Haustrum, i. 326. Hic, Cyathi genus, quo vinum hauriebant.

Hebron, onis. 137. Palaestinae, in tribu Iuda, metropolis: colonia Gigantum seu Enacim: quorum reliquiae et simulacra usque ad Iosephi tempora, Septuag. xebrw/n.

Hecate, es. 321. Hoc loco, mulier in Chersonese Taurica, veneficii peritissima, et Medeae magistra. Apollon. Rhod. Valer. Flaccus Argon. Ovid. Diod. Sic. et al.

Hecla, ae. 122. Mons Islandiae, septentr. Insulae; flammivomus, et Aetnae Siculae aemulus. G. Iansson.

Hectica, cae. 360. Calor praeter naturam, in solidis partib. sed, quae in corde iam sedem fixit. Unde assiduis inflammationibus, aeger squalet, defluit, et exspirat. Barbaris, Ethica.

Helice, es. 122. Poli Arctici seu Septentrional. constellatio, dicta, Ursa maior: quam nautae Graeci observant. Ovid.

Helicon, nis. 175. Boeotiae mons, in Graecia, Musis sacer et poetis.


page 430, image: s231

Helipus, odis. 166. Heliotropium, flos. q. d. Pes Solis.

Hellas, adis. 232. Graecia. Helladi, Dativus Graecus, ult. brevi.

Heptarchus, i. 377. Princeps unus, c. 7. Principibus (Electoribus) Septemvir.

Herbam porrigere. 375. Se victum fateri: quod pastores primi aevi faciebant, vulsâ de proximo cespite Herbâ, et victori oblatâ.

In Herba messis. 263. Spes ex remotissimo; valdeque incerti eventûs. Ovid. in ep. Helenae.

Hermon, onis. 171. Hoc loco, Hermon Maior, Galilaeae mons, in tribu Isachar, roris, floris, et fertilitatis stupendae. Adrichom.

Hesperidum insula. 29. Quaevis ex Fortunatis Insul. in mari Hesperio, seu Oceano Atlantico ad Occidentem. hodie Canariae.

Hesperium fretum, Pontus, Aquae. 43. et passim. Oceanus Occidentalis seu Atlanticus. * 240. Hesperii reges, Ad Occidentem imperantes. * Hesperus. 27. etc. Stella vespertina. et ipsa Vespera. * 132. Pro Deo et Stella nuptiali. Catull.

Hilum, i. 130. Aliquid exiguum et breve. Lucret. Nonius.

Hippocrene, es. 155. Fons Boeotiae, ab Equi Pegasi ungula impactâ provocatus. Musis et poetis dicatus.

Hippotades, ae. 261. Aeolus, Ventorum rex ac Deus: Iovis, et Acesta, filiâ Hippotae Troiani, filius.

Hircus exul. 229. Legis Mosaicae praescripto, Hirco uno mactato pro populi delictis, Hircus alius pro iisdem expiandis, post exsecrationes in caput eius congestas, eliciebatur in Desertum. Levitici 16. per totum.

Horizon, ontis. 34. Circulus hemisphaerii nostri in caelo extremus, visum nostrum finiens. Unde et Finitor dicitur.

Hyades, um. 77. Stellae. 7. imbriferae, in capite Tauri. alit. Suculae, Haedi, et Atlantides.

Hyblaeus sucus. 127. Mel. ab Hybla, urbe et monte: Siciliae, ab apibus et mellificio comprimis celebri. Avola, hodie.

Hydrochous. 121. V. Ganymed.

Hydropotes, ae. 203. Aquae potator.


page 431

Hylas, ae. 237. Puer comes herculis: quem, submersum in fonte, crediderunt ab Nymphis raptum. Propert. l. 1. el. 10.

Hymenaeus, i. 90. nomen Sectarii, tempore S. Pauli Apostoli. 2. Tim. 2. v. 17. * At 107. Deus est Nuptiarum.

Hymettus, i. 72. etc. Mons Atticae, ab apib. et mellificio celebris.

Hypaethra, ae. 64. etc. subaudi, Structura. Solarium aut locus quivis sub dio, puroque caelo. (Dioscorid.)

Hyperboreae minae. 175. Regum Aquilonarium. * Hyperboreus, qui in extremo Septentrione, tamquam super vel ultra Boream est.

Hyper-Criticus. 103. Censor immoderatus. Aristarchus Aristarchorum.

Hyperio, onis. 138. pro Sole, poetice. Hyperionius currus, Solaris.

Hyperuranius. 356. ad verbum, Supercaelestis.

Hypogramma, atis. 101. Subscriptio.

Hypotyposis, cos. 291. Rei aut gesti per singula descriptio accurata: ut quasi cerni videatur. Susenbr.

Hyrcania, ae. 128. Asiae maioris regio, ad mare Caspium. In ea arbor, Quercui similis, folia habet spontaneo melle tincta: quod ante Solis radios incolae colligunt. Curt. l. 6. c. 4.

IACCHUS, i. 325. Bacchus. hîc pro ipso vino.

Iahel, elis. 371. Herois Vet. Testam. quae Sisaram, ducem hostium, Lactis potu soporatum, adacto in tempora clavo ferreo, interemit. Iudic. 4. a. v. 17.

Ianale fidus. 107. Constellatio, quae mense Ianuario. Sic Porta Ianalis, Virga Ianalis. Ovid. Fast. * Ianus prior. 373. per metonym. Ianuarius anni prioris 1600.

Iarimaeus mons. 138. Mons et saltus Palaestinae, in tribu Dan.

Iberia, ae. 376. Hispania, ab Ibero illius fl. * Iber. 2. etc. et Ibericus, Iberus miles Iberae aquae, Ibera freta, (adiective) Hispanica. Adiective ponunt Horat. et Virgil. Aen. 9. v. 582. * Iberus, i. substantive. 578. Hisp. fluvius.

Icarium tempus. 384. Aestivum, quo omnia accendit


page 432, image: s232

Canis Icarius, seu Canicula: sic dicta ab Icario, Oebali filio: cuius Canis, cum Erigone filia, fertur Sideribus insertus.

Ida, ae. 171. Mons Troadis in Phrygia, Cybelae sacer: quae eadem est Mater idaea, Ops, Rhea, et Terra, etc. apud mythologos. * Ida, ae. 207. Mons alius, eiusdem nominis, in Creta insula: ubi nutritus Iuppiter. Virg. 3. Aen.

Idithumus, i. 32. Hebr. Idithum, Chald. Idithun: unus praestantiorum, in templo Salomonis, Cantorum. 1. Paral. 25. v. 1.

Idume, es. 56. Regio Syriae, alit: Idumaea, et in sacris litteris, Edom: ad latus Palaestinae meridionale. Lucan.

Iebusus, i. 275. Conditor urbis Ierosolymorum; quae prius Iebus dicebatur: et incolae, Iebusaei. Iosue c. 18. v. 28. * Iebusi moenia, Ierosolyma.

Ierimotha. 149. Hebr. Iarmuth, urbs Palaestinae, in montanis Iudaeae, plusquam dici itinere distans a Domo Zachariae. Sept. (Iosu. 10. v. 3.) i(erimou/q legunt.

Ierne, es. 122. Hibernia, maris Septentrion. Insula. Strabo. Trux dicitur, ob caeli rigorem, et terrae crebras solitudines.

Ieroboamus, i. 157. Rex 10 tribuum Israelis, omnium regum impiorum antesignanus et Exemplar. qui vitulos duos Aureos populo adorandos proposuit. 3. Reg. 12.

Ilera. ae. 199. Torrens seu amnis Sueviae superioris: supra Ulmam Danubium influens. Olim, Hilara.

Ilex, icis. 23. Arbor glandifera, magnitudine et specie quadam quercus, aculeatis foliis. * Frons iligna, Ramusculus ex Ilice. 22.

Ilithyia, ae. 146. Dea, parientibus assistere credita. aliter, Lucina.

Illex, icis. 272. Qui blanditiis illicit. Plaut. Apul.

Illinctus, ûs. 347. Plin. et Graecis Ecligma: liquor, cui Panis vel alius cibus intingitur. Ein Tuncke/oder Saltzen.

Imbrex, icis. 160, Canalis aut tegula incurva, per


page 433

quam imbres ex tecto defluunt. Iuxta Alvarum et Nizol. masc. est: contra Calep.

Indigetes, um. 399. Divi ex hominibus facti Virg. Liv.

Inspicare. 77. In figuram spicae exacuere, v. g. palum vel sudem aut baculum. Virg. 1. Georg.

Interpolis petra. 323. Quae aquis frequenter obruta, et frequenter ab iisdem exstans, velut innovatur et mutatur. Plaut. Mostell.

Ioabi spicae 305. Seges hordei, quam Absolomi iussu servi eius deusserant, cum Ioabus toties accitus venire renueret. 2. Reg. 14.

Ionathis, idos. 371. Patronym. fem. Pertinens ad Ionatham, Filium Saulis regis de cuius, ad mel lingendum, periculosa cupiditate, Vide 1. Reg. 14.

Ionicus ales. 65. Attagen. Haselhuen: cuius plena est Ionia, regio minoris Asiae maritima.

Iordanes is. 159, Palaestinae fl. ortus sub Libani montis radicibus duplici fonte: quorum alteri Ior alteri Dan, nomen est. Adrich.

Iova, ae. 383. per episynaloepham, pro Iehova: quod est nomen Dei arcanissimum. pro quo Ar. Montanus ponit Ia, Iae, etc.

Iris, dis. 100. Genus Lilii, quod Florentinum dicunt. * 166. Lilium Caeruleum, dictum propter multicolorem caelestis arcûs imitationem. Matth. Lobel. in hist. stirp. et alii.

Isacides, ae. 220, etc. Iacobus Patriarchae, Isaaci fil.

Isacidae, arum. 357. Israelitae, Iudaei.

Isara, ae. 316. Hîc Boiariae fl. seu Torrens vastus. Aliud est Galliae flumen, eiusd. nominis. Lucan. l. 1.

Islebidae, arum. 376. Protestantes, Lutherani dogmatis sectatores. Islebides, ae. Lutherus, ab Urbe Islebio, patriâ.

Itys, yos, et, yis. 281. Filius Terei regis et Prognes: qui a matre Zelotypa interfectus, in Phasianum mutatus est. Ovid. Met. 6. 17.

Iudithiades, ae. 202. patronym. masc. Manasses, Iudithae quondam maritus qui in dieb. messis hordeaceae, dum messorib. et manipulos alligantibus intendit, aestu caput obruente, exstinctus est. Iudith c. 8. v. 3.


page 434, image: s233

Iuliacum, i. Urbs et Principatus in Menapiis. Gülch.

Iunonius mensis. 50. etc. Iunius, in Iunonis tutela. Ovid. Fast. c. v. 26.

Iuppiter Libycus. 216. Iupp. Amonius, in Nemore Libyae de quo Curt. l. 4. c. 19.

Iustitium, ii. 292. propr. Iurisdictionis intermissio. Stillstand.

Iuvenalia, um. 1. Ludi, pro salute iuvenum. Suet. in Nerone.

Iuvenales dies, iuventuti peculiariter festi. Idem in Caligul.

LACHAEA manus. 137. Multitudo ex urbe Lachis in Palaestina tribûs Beniamin Dan, et Iudae fines stringente.

Lachesis, is et eos. 34. Una trium Parcarum. V. Atropos. * Lachesî iunctus 375. id est, morte.

Lactea via. 240. etc. Tractus caeli, tamquam latae candidaeque zonae, velut innumerabilium stellular. congerie. Cic.

Lacus. 71. Hîc, locus est in torcularib. qui continet mustum expressum; et hinc in dolia transmittendum. Colum. l. 12.

Laganum, i. 265. Placenta, ex farina similaginea, oleo butyrove frixa. Belg. Pfannenkuechen.

Lancinare. 309. Est, ferire, fodicare, lacerare. Catull.

Lapis. 20. Post Quartum lapidem. V. Columna.

Larix, icis. 21. Arbor ignem non facile concipiens, neque carbones creans. (Palladius.) Lerchenbaum.

Latumiae, et Latomiae 402. Lapicidinae, apud Syracusanos: quibus, nominis eiusdem similis erat Carcer Sinuessanorum in Campania Alex. ab Alex.

Leo. 121. et 257. Unum ex 12. Zodiaci signis, Iulio praesidens.

Leontopus, odis. 167. et Leontopodion Herba apud Dioscorid. et flosculus, rivorum ripis peramicus. Germ. Vergiss mein nit. alit. inde Mnemosyne, quasi Memoria. Vide Lonicer. in Herbario, et Apollinar.


page 435

Libanotis, idis. 169. absolute, Feniculus porcinus [(reading uncertain: print blurred)] , odoris turei. Beerwurtz/ flos. Libanotis vero Coronaria, alit: Ros marinus.

Libycus dens. 103. Dens Elephantorum, quorum ferax Libya est, pars Africae. * Libycus Draco. 292. Erant in Libya, aut (iuxta Ortel.) in Africa Cyrenaica, Hesperidum puellarum, Atlantis filiar. Horti, quorum poma aurea, Veneri sacra. Custos autem pomorum, Draco pervigil: ab Hercule denique occisus.

Ligustrum, i. 109. proprie est arbuscula. cuius flos eiusdem nominis candidus et odorus. Beinholtz: quibusdam Cypros. Hoc loco Ligustrum spurium, germen pratense, foliis Cypro similibus (wilder Cypress) flore partim rubicundo, partim albicanti.

Linea longa. 200. Hic est funiculus setaceus, ex virga piscatoria dependens, cui hamus annectitur. Angelschnur.

Lingon, onis. 238. Sunt Lingones gens Galliae Lugdunensis.

Lipsana, orum. 5. Reliquiae, derelicta.

Litare. 231. etc. Proprie est, sacrificare cum effectu bono; placare, et impetrare, quod petas. Virg.

Lucina, ae. 3. et 130. Dea, partuum praeses. Cic. 2. de nat.

Lucis aves. 65. Galli gallinacei, lucem vicinam cantu notantes.

Lychnis, idis. 126. Flos, alit. Lychnis coronaria Flos Iovis Rosa Graeca. Germ. Margen vel Marienrößlin.

Lyciae ranae. 89. Rustici enim, imprecationibus Latonae versi in Ranas, Lycii fuerunt, in Asia minore Ovid. Met. 6. f. 4.

Lynceus, ei. 103. Vir tanto visûs acumine; ut in Sicilia consistens, classes e portub. Africae solventes, notaret Acron, in Horat.

MACEDA, ae. 138. Urbs Palaestinae, in finib. tribûs Iudae et Beniam. Graece Sept. makhda/. Iosue c. 11.


page 436, image: s234

Mactea, orum. 145. Alit. Mattea et Mattya. Edulia pretiosa, quae honoris ac deliciarum causa alicui mittuntur.

Maeandraeus. 102. Curvus seu flexus, in modum fl. Maeandri, per Cariam et Maeoniam fluentis.

Magalia, um. 251. Collectio multorum tuguriorum pastoralium.

Malea, ae. 122. Laconiae promontorium, naufragiis infame.

Malobathrum, i. 100. Arbor in Syria; cuius e foliis expressum Oleum, capillos tinctos efficiebat odoratos. Eodem nomine etiam Unguentum illud appellatur. Horat.

Malva, ae. 132. Hoc loco, Sylvestris intelligitur. Pappelen.

Manuaeus Dux. 210. Samson, filius Manue: qui e mandibula Asini, quâ 1000. Philistaeos occiderat, fontem elicuit. Iudic. 15. a v. 15.

Marra, ae. 77. Instrum. ferreum, exsculpendis herbis noxiis. Ein Jethauwen. Columell.

Marius. 377. Ca. Marius, Arpinas: Cimbror. victor. Florus.

Martia Pica. 392. Femella Pici Martii, avis. Grienspecht.

Masadaea confraga. 71. Masada vel Massada, Castellum Palaestinae, monti praeruptissimo inaedificatum, in tribu Iuda, alit. Collis Achillae.

Maspha, et Hebr. Masphath. 138. Urbs montana Palaestinae, in tribu Beniamin: ad latus Australe, in sinibus Iudae.

Massica, orum. 217. Vina, e Massico Campan. monte, nobilia.

Mataraeus hortus 363. Est in principiis Aegypti, Balsami proventu, et Pueri IESU lavacro, felix: inter Heliopolin et Babyl. Aegypt. longus duos iactus arcus, latus unum: terrae albae. Saligniac. Felix Fabri. Adrich. etc.

Maxillae de funere lympha. 224. V. Manuaeus Dux.


page 437

Medardi stella. 126. Constellatio Hyadum imbrifera; quae, iuxta Kal. Iulian. ad 4. Non. Iunii oritur et fere circa 8. seu S. Medardi diem, apud Septentrionales, in nimbos solvitur. Vide Daniel. Heinsii Kalend. in Fastos. Ovid.

Megaeraeae faces. 321. accensae a Megaera, unâ Furiarum Infern: quarum sunt tres, Alecto, Megaera, Tisiphone.

Melicerta, ae. 237. filius Athamantis et Inus: cum quo postquam se mater in mare praecipitasset, in Deos marinos ambo mutati; ille quidem Palaemon, haec Leucothea, dici coepere.

Melimelum, i. 170. etc. Malum seu Pomum melleum et musteum, fructus arboris minutae. Paradeyßäpfelin. Varr. Martial.

Memnonia Ara. 183. Orientalis. a Memnone Aurorae filio, Assyrior. regulo, qui cum Orientalium magna manu ad Troiam venit.

Memnoni mater. 12. Vocativ. pro Aurora, Memnonis matre. patronym. a Memnonis, idos. Ovid. 13. Metam.

Memphis, eos. 65. Urbs Aegypti ingens. hodie, Cayrum vocant.

Mentha, ae. 167. Herba odorata, maxime confricta. Mintzen/Bementen/si hortensis. q. d. Beata mentha.

Mentor, oris. 113. Vasorum, maxime sympoticorum, caelator praestans.

Meretricia vota. 229. alluditur ad illud Deuteron. 23. v. 13. Non offeres mercedem prostibuli, in domo Domini, * quia abominatio est.

Merges Pueri duodenus. 262. Manipuli 12. Patriarchar. in quorum meditullio (ut ipse secundum quietem vidit) manipulus Iosephi Pueri. Genes. 37. v. 7.

Meteora, Orum. 313. Sublimia, et, quae in aeria regione generantur, ut Fulmina, fulgetra, tonitrua, grando, chasmata, etc.

Metreta, ae. 197. Mensura liquidorum, apud Atticos capiens Sextarios 62. Apud Syros vero. 120. alit. Cadus et Amphora.


page 438, image: s235

Mincius, ii 102. Fl. Mantuam circumiens, ortus ex lacu Benaco.

Minium, ii. 128. Rubrica seu Cinnabaris. V. Dracon. Sanguis.

Minores Duodeni. 224. Duodecim Patriarchae, filii Iacobi.

Mirmanscoum aequor. 122. Mare Septentrionale, Norwegorum, Danorumque (quos Russi Myrmans vel Maurmans vocant) navigationibus frequentatum G. Iansson.

Mitella, ae. 77. Caseus brevis ac parvulus, in figuram mitrae, seu pileoli, pressus et compactus. Virg. in Copa.

Mitra, ae. 138. Episcopi infula. * 272. Muliebris capitis tegmen barbaricum (Plin. l. 35. c. 9.) * 131. Pro apice fragi. * 165. Mitra florum, pro Corona floreâ, capitis adolescentularum; ex qua fasciolae dependebant coloratae, phylla dictae. * 72. Mitratae comae, Pontificum capita.

Mitylena [Reg: Mytilena] , ae. 18. Urbs Insulae Lesbi, vini nobilissimi laude nota.

Moabaea, et Moabis, idos. 257. et 272. de Rutha, orta ex regione Moab. Fuit haec sita in Syriae extremis, Orientem versus, trans Iordanem, habens a meridie finitimam sibi Arabiam Petraeam; a Septentr. Philadelphiam seu Ammonitarum terram. sic dicta a Moabe Lothi filio, et incestu cum filia.

Molda, ae. 200. Fluvius Marcomanniam, Daciam, Moesiam, et Odrysam perlabens.

Momus, i. 103. Deus, mihi ipse faciens, sed Deorum reliquorum opera lustrans, censens, et carpens.

Monas, adis. 245. Unitas. Translate, Concordia et Coniunctio.

Mons, Lapis unde ruit. 358. Lege Danielis c. 2. a. v. 34.

Montana Iudaeae. 148. Iugum montium perpetuum, in Palaestina tribu Iudae, a Septentr. in Meridiem unius diei itinere, excurrentium: quorum initium ab Emmaunte fere. In his erant, Urbes, castella, pagi, Ioseph. l. 12. antiq. c. 1


page 439

Mopsopius Hymettus. 72. Atticus. Attica enim Mopsopia dicta, a rege Mopsope. Ovid. 5. Metam.

Moretum, i. 373. Edulium seu Fartum ex Caseo, lacte, et herbis, aliaque varietate. Welscherflad. virg.

Mororum gens. 48. Fatuorum. die Witzenburger.

Moses. 375. Ungarus Arrianus. turbavit hoc anno Transsylvaniam (dux Zecclerorum.) Sequenti vero a Basta victore occisus. Spondan. P. A. Iansson.

Murex. icis. 177. Piscis marinus, ex conchar. genere (diversus tamen ab ostreis seu Purpurariis) Cuius succo vestes tinguntur, Conchyliatae dictae: quarum colorem, ut et purpurae, boves oderunt: et aspectu efferantur.

Myrias, adis. 118. Numerus decem milium.

Myristica nux. 387. Musscatnuss. Muscata, Unguentaria, Aromatica.

Myron, 8. 357. neutr. Graec. Unguentum ex myrrhae, Cinnamomique incisi stillis. * 103. Myron, onis. Statuarius Syracusanus.

Mystax, acis. 87. Superioris labri barba. Iuvenal. Knäbelbarth.

NABATHAEA, ae. 5. Regio, ab Arabia, ad Indos, et mare Erythraeum pertinens. * Nabathaeus, Orientalis. 10. etc. * Nabathaea avia, Desertum Arabiae. 157.

Nablia orum. 31. Instrumentum Musicum, Psalterium. Ovid.

Naenia [Reg: Nenia] , ae. 132. Carmen funebre, ad tibiam cantatum. Quintil.

Naias, adis. 208. etc. Dea Fontis et fluvii. a natando dicta, gr.

Nanus, i. 291. Pumilio, Pygmaeus.

Nassa, ae. 200. Vimineum textum, in quo piscibus esca reconditur: sed arctis adeo faucibus, ut per pronum ingressis, reditus intercludatur.

Nasturtium, ii. Planta, amans loca rigua. Germ. Brunnenkreß.


page 440, image: s236

Nautea, ae. 194. Propr. Aqua de Coriis maceratis, aut e sentina navis. Plaut. Distinguitur a Nausea.

Nemeaeus Leo. 87. Ab Hercule interfectus, in Nemea Arcadiae silva, prope Cleonas urb. Et inter 12. Zodiaci signa relatus.

Nemrodus, i. 175. Gigas et dynasta Assyrius, qui Monarchiae illius prima posuit fundamenta (Genes. 10. v. 9.) Beli pater, secundum nonnullos.

Neonymphi, orum. 108. Qui recens nuptias celebrarunt.

Nephele, es. 315. Nubes, Graece.

Nephritis, idos. 360. Renum dolor. Gr. nefri/tis et nefri=tis, Thucyd. H. Iun. et alii.

Nephtoa, ae. 138. Fons Palaestinae, in tribu Beniamin, secus viam.

Nestorius. 116. Haeresiarcha, tempore Theodos. Iunior. qui Mariam negavit, esse Deiparam.

Nicranum praelum. 68. Torculat vini Nicrani. Est Nicer, vel Nicrus, idem, quo Neccarus. H. Iun.

Niliacae frugis. 149. Hordei, in Aegypto. * Niliacus, (passim) idem, quod Aegyptius, a Nilo fl. Aegypti.

Ninus, i. 179. Urbs Assyriae, ad fl. Tigrim. Hebr. Ninive: condita a Nino rege Martial.

Niphates, ae. 178. Alpes Armeniae, protensae ad usque Assyriam.

Nisus, i. 199. Rex Megarae: cuius capillus purpureus, patriae fatalis. Ovid. 8. Met. f. 1. de Scylla.

Nobe, es. 138. Urbs Palaestinae, tribûs Beniam. Sept. nomfa/.

Nodus flos. 166. Plurimo folio, aurei coloris, in globum coeunte: Crescens in locis uliginosis Koppelen.

Noemma, ae. 268. Noemi, uxor Elimelechi, Socrus Ruthae. Septuag. passim, noemmei/n, vel noemmei=n.

Notus, i. 8. Ventus meridionalis: a quo aestate tempestates atroces. * 157. Ignivomus Notus.


page 441

Novales, ium. 76. subaudi, agri. Qui alternis annis obseruntur. Dicitur etiam Novale, 383. et Novalia. Brachfeld.

Novellae, arum. 35. Arbusculae recentes. Cic. 5. de finib.

Numidûm. 225. pro, Numidarum: qui sunt gens Africana, inter Mauritaniam et Carthaginienses [(transcriber); sic: Carthaginenses] , vagabunda.

Nuniades, ae. 132. Patronym. masc. Iosue Dux, filius Nun.

Nyctelia gula. 73. Bacchica. Nyctelius, Bacchus, Ov. Met. 4.

OBEDUS, i. 352. Filius Boozi, ex Rutha. Gr. Wbh/d.

Obeliscus, i. et Obelus. 28. Virgula, veruti figurâ, signum expunctionis: Censorum nota, in modum pyramidis iacentis.

Odrysius Dux. 150. Turcar. Imper. Odrysae, arûm, populi Thraciae, Ubi Turcar. sedes regia.

Oebaliae puellae. 235. Laconicae. ab Oebalo, rege Laconum.

Oestrum, i. 178. Asilus, Virgil. Tabanus. Vespa est, armentis infestissima. Roß- oder Khuebrämen.

Olerum cultor. 366. Abdolonymus, ex hortulano factus Sidoniorum rex. Curt. l. 4. c. 1.

Olympia, ae. 119. Urbs Peloponnes. prius Pisa dicta: ubi cultus Iovis Olympii, et Indi Olympii, dicti Olympia. * Olympias, adis. 33. Graecorum lustrum, seu Quinquennium. Ab Olympiadib. Graeci annos supputabant. * Olympias alta, pro Cursu ad Caelum. 142. * Olympus, i. 165. Montes altissimi, quattuor diversis Graeciae locis, eodem nomine. (Rob. Steph.) * pag. 56. et saepius, pro Caelo. Virgil.

Omasum, i. 68. Pars ventriculi crassior et pinguior. H. Iun.


page 442, image: s237

Orebaea petra. 210. Est in deserto Arabiae, Pharan. de cuius Aqua prodigiose eductâ, 17. Exod. v. 6. Septuag. xwrh/b.

Ornithotrophion, vel um, ii. 64. Stabulum, in quo Aves, et maxime, Gallinae nutriuntur. Hennensteig. Varr. 3. rust.

Ophis Arctous. 122. Signum Serpentis caelestis. de quo Virgil. Georg. 1. v. 244. ubi caussa, cur Arctous dicatur?

Opimare agrum. 76. Impinguare stercorando, etc. Colum. l. 8. Solin.

Opica ioca. 320. Obscena. Iuvenal. Plin. Fest.

Optica gaudia. 244. Quae Oculis et aspectu percipiuntur.

Orbita, ae. 118. etc. Rota: et. vestigium rotae in via. Quintil. Item Rotunditas et Circulus. * 373. Vivendi orbita, Vitae Circulus.

Orchestra, ae. 248. Locus inter Scenam et Spectantem multitudinem. In Orch. Senatores et honestior Roma spectabat. Cic.

Orexis, eos. 270. Vehemens rei alicuius Cupiditas. Iuvenal. Sat. 6.

Orion, onis. 239. Omissis fabulis, Signum est caeleste, iuxta Taurum, stellarum fulgore directo, Heroem prae se ferens, gladio armatum. Claritudine sua serenitatem, obscuritate tempestates signat. Plauto, Iugula dicitur.

Ormus, i. 376. Insula sinûs Persici, Emporium Orientis. Armuzia vulgo.

Ornus, i. 30. Arbor procera, caudice tereti, cortice laevi.

Orontaea Nympha. 107. Puella Antiochena in Syria. ab Oronte fl. praeterfluente. Gr. per et. Lat. perae.

Ortygometra, ae. 38. Matrix coturnicum. Hic pro ipsa Coturnice, alludendo ad illud Sap. 16. v. 2. Escam parans eis Ortygometram.

Oryza, ae. et Oryzum, Theophrasto, 387. Genus velut Hordei Indici, seu Orientalis. Reyß.


page 443

Oscen, inis. 131. et Oscinis, is. Avis occinens, et occinendo auspicium faciens. V. Nizol. et Calep. * 192. Voce Oscine. q. d. Occinente, occlamante.

Oscum metallum. 67. Campanum aes. Gloggenspeyß. Osci enim Campani. * Osca ora. 321. Obscoena verba. Osci enim Veteres, tam oris, quam ventris impurissimi. Fest.

Osmanes, is. 376. Turc. Imperator; quem Mustapha successor. serico laqueo strangulari iussit. V. Spond. et Mart. Zeiller. in Auct. P. 2. Th.

Ossa, ae. 320. Thessaliae mons pinifer. Solin.

Osseus fons. 371. Mandibula asini, ex qua sons Samsonis. Iud. 15.

Ostrum, i. 128. Sucus Ostreorum, purpureus. * 247. Ipsa Ostrea.

Ostrinus, a, um. 166. Purpureus. Propert. l. 2. el. 29.

Otomanniadae, arum. 132. Turcarum reges, ab Otomanne, vel Osmane, oriundi.

Oxus, i. 216. Susitanorum fl. in Perside. V. Curt. l. 7. c. 9. et 10.

PAEONIDES, um. 166. Flores, vulgo Paeoniae castae, gr. paiwni/ai. Pfingströßlin/Benignenkraut.

Paestum, i. 102. Lucaniae maritimum oppidum, Biferum Virg. 4 Georg. dictum: quod bis in anno, Maio sc. et Septembri, flores proferat. * 170. Paestana Troia. Campus mire prius floridus, postea succisus. alluditur ad illud Ovid. Penelop. Iam seges est, ubi Troia fuit.

Palaemon, onis. 237. V. Melicerta.

Palaestinae Columbae. 364. In Phoenicia enim omni, Columbarum ingens copia. Aldrov. et Ornithol. Lucian.

Pales, is. 171. Dea ruris et pabuli. Virg. 3. Georg. Festa eius, Palilia.

Palimpsestus. 147. o(, kai\ h(, pali/myhstos, kai\ to\ pali/myhston. Quidquid ita inscribi potest, ut deleri rursus, ac rursus inscribi possit; cuiusmodi membranae e Corio asinino vel cretato.


page 444, image: s238

Palla, ae. 247. Vestis mulierum ab humeris ad terram usque promissa: antrorsum divisa, sed nodis fibulisque adstricta. Husäggen/ Schauben.

Pallantia Nymphe. 11. Aurora, a Pallante Titanis fratre vel patre (ait Victor Giselin. in 4. Fastor. v. 371. qui, L, cum aliis non paucis eruditis duplicat.) * 253. Pallantias, dis. idem. patronym.

Palmula, ae. 201. Extrema et lata remi pars. Tonsa, Virgil.

Panchaeus odor. 43. Tureus. a Panchaia, Arabiae regione thurifera. Claudian. Val. Flacc. * 299. Panchaeus situs, 1. Regio.

Pandora, ae. 209. Dea, cum cornucopiis fructuum variorum. Hesiod. Quidam sie Terram quoque nominant, ut, quae donet omnibus necessaria. Aristophan.

Pantheon, et um, i. 67. Templum Romae veteris rotundum, in quo Deorum omnium simulacra. Gr. panqei=on, vel pa/nqeon. (ait Hartungus, et Petr. Gillius in Lex.)

Paphia Dea. 106. Venus, Paphi, Cypri urbe, celeberrime coli solita.

Pare cum castâ. 330. Cum Coniuge sua (Rosilla.) Ovid. l. 3. Fastor. v. 526. Potat, et accumbit cum Pare quisque suâ.

Paraeneticus. 6. Suasorius. Adhortatorius.

Paraetonius. 42. Aegyptiacus. Paraetonius enim portus est Cyrenaicae regionis in vicinia Aegypti. Unde et Nilus dicitur Paraetonius, Statio Thebaid. 5.

Parapherna, orum, 220. Proprie, Bona, quae praeter Dotem sponsae data, viro afferuntur. Ulpian. Hîc, pro Praedio (abusive) quod Iacob dedit Ioseph fil. extra communem hereditatis sortem. Genes. 48. v. ult. German. der Vorauß.

Parastasis, eos. 397. Ornamentum ad latus columnae, pegmatis, aut aedificii, artificiosi splendoris caussâ ad. iectum.

Paratragoediare, 313 neutral. activa terminatione.


page 445

Plauti est, Paratragoediat. Est, Exaggerare, Terrores, tamquam in tragoedia, excitare, maiores ipso vero periculo.

Parius lapis. 103. Marmor candidum, e Paro, una Cyclad. Insul.

Parodia, ae. 355. Cantici, aut Carminis, diffusior diductio; sensui, non verbis iisdem, immanens.

Parrhasius, ii. 163. Pictor Ephesius, notissimus.

Parthenius, a, um. 115. et passim. 1. Virgineus.

Parus, i. 22. Avicula picta, furax, et subdola. Mayß.

Pastillus, i. 170. Rotula aromatica, vel dulciaria. Zeltlin. Horat.

Pastinare. 77. Ferramento bifurco agrum fodere. Colum. l. 3.

Pegma, atis. 50. et 66. etc. Machina, strues compactilis. Cic. Suet.

Pelecanus, et Pelicanus, i. 136. Avis, degens in solitudinibus Aegypti, circa Nilum: quae crebris rostri puncturis sese vulnerans, occisos pullos superfuso sanguine fertur redanimare. S. Hieronym. Gr. peleka=s. At * 166. Planta est, oblongis genistis, foliis viridibus ac mollibus, floribus speciem Avicularum referentibus, multis capitibus, tamquam rostellis ad pectora inflexis.

Pelides, ae. 233. Achilles, Pelei filius, et Thetidis.

Pelignus trames. 235. Via Ovidii; qui Sulmone, ex Pelignis, ortus.

Pellaeus. 64. Ad Alex. Magnum pertinens. a Pella, Maced. urbe. Iuvenal.

Pelops, opis. 120. Tantali fil. qui curulis certaminis praemium, ab Oenomao, filiam Hippodamiam sponsam, abstulit.

Pelusia hordea. 42. Aegyptiaca. Pelusium urbs et ostium Nili, unum c. 7. Pelusiacus tyrannus, 99. Pharao, rex Aegypti.

Pemma, atis. 293. Hoc loco, Placentae genus. Athenae, Nudlen/ vel, Bewrenküchlen.


page 446, image: s239

Pentapolis, cos. 71. Regiuncula, in qua hodie mate mortuum: olim 5. Urbes, Sodoma, Gomorrha, Adama, Seboim, et Segor.

Peristromata, um. 4, Tapetes, circumpendentes, vel instrati.

Persephone, es. 87. Proserpina, Plutonis uxor, regina Infera.

Perseus, eos. et ei. 239. Iovis et Danaes fil. Andromedae liberator et maritus: una cum hac, et Socero Cepheo, Socruque Cassiopea, inter Sidera relatus: et re ipsa, Constellationes sunt.

Persica stella. 363. Trium Magorum; quos e Perside venisse credit S. Ioan. Chrysost in S. Matth.

Petasus, i. 261. Pileus lato margine, adversus Solem. * Petasatus, a, um. 290. Petaso tectus. Cicer. et Suet. in Aug.

Petraea urbs. 274. et Petra 391. Urbs montis editissimi in extremis Campestrium Moabi, ad meridiem, sita. alit: Petra Deserti dicta: Patria Ruthae. ut vult S. Hieronym. l. de locis Hebraicis, Lauret. Salian. et alii, ex Isa. 16. v. 1. et 2. Emitte Agnum Domine, etc. Hinc et in Icone Agnus ci additur.

Phaeacius, a, um. 64. de virore arborum, fructib. turgidarum, qualis in Phaeacia, Corcyrae regiuncula. Propert. l. 3. el. 1. * Phaeaces, um. 180. Populi illius, in Corcyra, aut ad Epirum.

Phaenomena, um. 240. In Caelo vel aere apparentia. Cic.

Phalanx, ngis. 102. Exercitus Macedonum pedestris, octo milium. Curt. l. 3.

Pharos, vel, us, i. 63. Insula Alexandriae opposita et in ea Turris seu Specula altissima. * Hinc Pharius, i. Aegyptiacus. 262. et alibi.

Phasis, idis. 65. Colchorum fl. ad cuius ripas crebri Phasiani.

Phasma, atis. 33. Apparito, Visum, Spectrum.

Philetus, i. 90. Nomen sectarii, tempore S. Pauli. 2. Tim. 2. v. 17.


page 447

Philippiades, ae. 216. Patronym. Alex. Magn. Philippi filius.

Philyra, ae. 258. proprie, Tilia arbor. Item membrana arboris huius tenuissima, inter corticem et corpus; unde Lemnisci coronarii fiebant (Horat.) et Pagellae foliaque scripturae apta.

Phlegma, atis. 290. Pituita proprie. translate, Torpor.

Phoebe, es. 27. Luna. Sicut 87. Phoebus, pro Sole, etc. * Phoebeae flammae. 392. Solares.

Phoenix ager. 71. Terra illa Syriae, ad Tyrum et Sidonem.

Phosphorus, i. 30. Stella matutina, Lucifer. Martial. l. 8.

Phrygio, onis. 262. Qui aureis sericisque segmentis, acu et arte Phrygum, vestes ornat. Plin. Quae ars, pag. 4. dicitur, Acus Phrygia.

Phthegmata, um. 90. Sententiae, Pronuntiata.

Physis, eos. 121. Natura.

Pileus datus. 124. Libertas: cuius nota, in capite raso; Pileus. Rosin. c. 20. l. 1. antiqq.

Pindus, i. 186. Mons Thessaliae altissimus.

Pitissare. 167. Sensim, sorbitiunculis sonoris, more vina praegustantium, bibere. Terent.

Pleiades, um. 150. Stellae. 7. ante genua Tauri: quae Atlantides etiam dicuntur: sed Vergiliae, Veris respectu. * Pleiadum pater. 239. Atlas, rex et mons Mauritaniae.

Pleuritis, idis. 360. Dolor lateris acutus et pungens, etc. Athenae.

Plursia, ae. 376. oppidum olim in Grisonib. seu Rhaetia Alpestri, ad Meram fl. ruinâ montis obrutum 25. Augusti, anni 1618.

Poecila, ae. 168. Porticus Atheniens. contecta, et picturarum varietate exornata: in qua Stoici dispurabant. Corn. Nepos.

Polemarchus, i. 130. Imperator belli supremus. Thucyd.

Polus, l. 121. Duo sunt Poli, (seu puncta) axis, circa quem omnis caeli machina gyratur. Septentrionalis sc. et Meridion. Virg. G. 1. a. v. 240.

Pontificum fasti. 216. Fasti festique dies quibus


page 448, image: s240

Pontifices Gentilicii Fari ad Deos suos et Sacrificare soliti, lautissimas coenas capiebant. V. Horat. l. 2. Od. 14.

Popa, ae. 231. Qui victimas pro sacrificio vendit, adducit, ferit. Propert.

Poppysma, atis. 58. et 339. Blanda equi contrectatio, cum sonitu.

Porus, i. 200. primâ brevi. Foramen, et quasi transitus piscis in reti. * 216. Porus, primâ longâ, Rex Indorum; de quo Q. Curt. l. 8. a c. 22. ad f.

Praefica, ae. 132. Lamentatrix in funere, conducta, exterisque collamentantibus praefecta. Varro.

Praxiteles. 103. Statuarius insignis, ex Calabria.

Procustes [Reg: Procrustes] , ae. 88. Latro Atticus, super Cephisum fluv. insidians.

Progne, es. 281. Hirundo; in quam mutata Progne. V. Itys.

Promulsis, idis. 170. Ante. Coena, Gustatio, In qua in usu maxime erat, Potio mulso temperata. V. Rosin. l. 5. antiqu. Lips. l. 3. Macrob. Ioan. a Wovern in Arbitr.

Proselyta, ae. 398. Quae ab extera gente, ad Hebraeos transiit.

Proseucha, ae. 71. Oratio. Per meton. Locus Orationis. Synagoga. Oratorium.

Prothyron. vel, um, i. 356. Vestibulum. Vorthür. Vitruv.

Protogenaea Minerva. 103. Ars Protogenis, pictoris Caunii, nobilissimi. Plin. l. 35.

Protreptica, cae. 1. Exhortatoria, incitatoria elegia.

Ptolemaeaeae tiarae. 175. Corona regum Aegyptior: qui ab regni Graecorum initiis, omnes usque ad Auletem ultimum dicti Ptolemaei. (per prolepsin hîc.) Propert.

Pulegium, ii. 167. Plantula odorifera. Poley/Hertzpoley.

Puteal, is. 204. Operimentum putei, aut aquae perennis. Cic. 1. Divin. Item, Praetoris tribunal, Romae. Persius. Horat.

Pyramides, um. 262. In Aegypto, aedificia immanis capacitatis, ab immo latissima, sensim contractiora, et se cacuminantia; donec in altitudinis immensae apicem, flammae ritu, se consumerent. Hae putantur


page 449

frumenti, a Iosepho collecti, conditoria principio fuisse. Genes. 41. V. Salian. Felic. Fabri, etc.

Pylia senecta. 188. Nestorea, 300. annor. V. Nestor.

Pyrius, a, um. 238. Ad ignem spectans. Pulvis pyrius, nitratus. Schiesspulfer.

QUADI, orum. 200. Gens, hodie in finib. Silesiae. Wasserpolacken. Dubravius.

Quadrati versus. 288. Tetrametri seu Octonarii Catalectici Trochaici. Unde, ut plene tales sint, pro voce ultima Possis, legendum Possies, Latinit. Prisca: sicut legit Tomaesius, etc.

Quincunx, cis. 72. Exacta spatii et arborum dimensio divisioque; in hortis: ut ordo, quaquaversum spectes, rectus in oculos incurrat. Cic. Quintil. l. 8. c. 3. Instit.

RAVAILLACIUS culter. 375. Francisci Ravaillaci, Engolismensis: qui Henric. IV. Borbonium interemit. 14. Maii.

Refugi turres. 82. Civitates Refugii, pro iis, qui inscii et nolentes hominem occidissent. V. Iosue c. 21.

Regio, flumina bina bibens. 171. Mesopotamia, Tigrin inter et Euphratem.

Regulus, i. 81. Avicula exigua, aurata verticis maculâ. Gr. Trochilus. Goldhänlin / Ochsenäuglin/Königlin.

Restibilis ager. 76. Qui quotannis, ob soli bonitatem, obseritur. Colum.

Rhahaba, ae. 277. Ierichuntina mulier, quaestuaria: postea Proselyta, ducta a Salmone, Duce tribûs Iudae. Matth. 1.

Rhama, ae. 149. Villa Palaestinae, tribûs Iudae, in collo excelso adeo, ut inde videri eminus posset Iordanis, mare mortuum, Arabia, Idumaea, et ingens maris mediterran. littus. A, primum habet. Camets. i. e. longum.

Rhaphais. 138. Vallis, Hebr. Rhaphaim, in tribu Beniamin, fertilissima.

Rhetaeae arces. 20. Vindelicae, Augustanae; Sunt enim in Rhetia, quam eruditi Secundam nominant, amne Lyco sectam.


page 450, image: s241

Robigo, inis. 340. Uredo segetum, ex frigore, vel madore, Sole pluviis interlucente: ut spicae fiant torridae et friabiles. das Milthau. Ovid.

Robora, um. 35. Quercuum durissimarum genus. Hagaychen.

Romulus, a, um. 130. et 169. adiective pro Romuleus. Est Horatii in Carm. saeculari. Virgil. l 6. Aen.

Roscida Diva. 10. Aurora, roris genitrix. Ovid. ad Liv.

Roseae Crucis Sacra. 375. Fratrum Roseae Crucis, magorum.

Rostra, orum. 282. Rostra Romana, Templum in Foro ante Curiam Hostiliam, et in eo Pulpitum seu suggestum (ut loquitur Liv. l. 8. U. C.) ex Antiatium captis navibus rostratis exstructum: in quo contionabantur de Rep. tractantes.

Russus, i. 122. Populus Septentr. olim Rhoxolani dicti. hodie etiam Rutheni: quorum pars magna Graeco schismate ab Ecclesia dissidet.

SABAEA, ae. 5. Gens et pars Arabiae Felicis, turifera. Unde 44. pag. Sabaea messis, pro turilegio.

Sagena, ae. 200. Rete, quo pisces e nassa excipiuntur: et, Retis sinus, unde exire nequeunt. Manilius.

Samius pavus. 65. Quia in Samo optimus, Ins. maris Aegaei. Gell. l. 7. c. 16.

Sammaa, ae. 146 Rabbinus, spectatissimae auctoritatis, tempore ortûs Christi, et Herodis Ascalonitae. Cluver. et alii.

Sandapila, ae. 6. et 352: Feretrum mortuale Martial.

Sarculum, i. 77. ferramentum bicorne, repurgandae terrae. Ein Jethauen.

Sarra, ae. 148. Sara. Septuag. per duplex R crebro. De risu illius ante Isaacum conceptum, etc. post cum editum, lege Genes: 18. et 21.

Sarracum, 1. 122. Vehiculum, pro molib. vehendis. Lastwagen: Iuvenal.

Sarranus. 100. Tyrius Virgil. Olim enim Tyrus Zur, Sur, et Sar, ac Sarra. Adrichom et alii.


page 451

Sarrire. 76. Sarculo rastrove leniter inducto, satione peractâ, herbescentes segetes repurgare. Plaut. Varr.

Sarmaticus Rex. 377. Sereniss. Vladislaus, Poloniae R. Sarbiev. l. 4. Od. 16.

Satureia, ae. 170. subaudi, Sativa seu hortensis. Herba condimentaria (ait H. Iun.) Columellae Thymbra. Garten- oder Zwifelhysopp.

Sauliades, ae. 80. Ionathas, Saulis regis fil. amicissimus Davidi. 1. Reg. 19.

Scamandris, idos. 171. patronym. fem. a Scamandro, fl. ex Ida monte Troadis descendente. Hesiod.

Scaphe, es. 297. Vas coquinarium cavum oblongum. Kuchenmolten.

Scapus, i. 102. Caulis, in columnae modum surgens: in plantis.

Scaturit. 127. et 223. Contra imperita Lexica, mediam syll. producit. Auctor Carm. Lampsac. Vide et Alvar. Annot. ante 1. Coniug.

Scolopax, acis. 22. Gallinago, avis oblongo rostro. Germ. Schnepfen. Duae primae syllabae corripiuntur. quia Gr. skolo/pac, per omicron. Contra H. Iun. et Nemesianum poetam: qui secundam producunt, sine omni caussa et lege.

Scytha, ae. 151. pro Turcar. Imp. Scythicus passim, pro Turcicis: quia ex Scythis Turcae oriundi. Pompon. Mela. Hermolaus, etc.

Sector, oris. 81. Qui in confiscatione aut subhastatione, bona alterius auctionatur, et ad se parvo trahit, ut magno vendat. Ein Schacherer auff der Ganth. Cic. 2. Philipp.

Seianus. 376. praenom. Aelius. In aula Tiberii potentissimus: ad extremum oppressus, necatus, et unco tractus. V. Suet. in Tib. et al.

Semiramius rogus. 216. Bustum Babylonium. De Alex. Magno, Babylone extincto: cui rogus illic imaginarius structus; cadaver re ipsa balsamo conditum; Alexandriam translatum, V. Curt. l. 10. f.


page 452, image: s242

Semiramia theamata. 67. Opera Semiramidis, Babyl. reginae, visu spectatuque digna: quales Muri, Pons, et ipsa Urbs instaurata.

Sephattha, ae. 149. Vallis Palaest in tribu Iuda, cismontana: in qua urbes, Ceila, Maresa, Iethra, Taphua. Syllaba Prima habet Scheva, i. e. E, breviss.

Sepia, ae. 200. Piscis marinus, atrum de se cruorem diffundens; quem Cicero 2. de Nat. vocat Atramentum: pro quo et hîc sumitur. Ein Meerspinn: Blackfisch.

Seriphus, i. 102. Insula exilis, inter Sporadas; evius Ranae non coaxant.

Serum, i. 326. Pars lactis aquea, a crassiore separata, Virg. Ovid. Milchschotten/ Käßmolcken.

Sextus mensis. 90. Iunius; a Ianuario, secundum iulian. Kalend. sextus.

Sicilire pratum. 77. Reliquias foeni, omissas a fenisecis, falce insequi. Nachschroppley. Varro.

Siclus, i. 79. Numus Hebr. olim argenteus; staterem, seu tetradrachmum valens, medium circiter flor. Posteriores etiam e plumbo: cum ramo Oleae, et voce Sekel, Hebr. inscriptâ.

Sigmata Graia. 293. Mensae, factae ad formam Graeci Sigmatis capitalis: non, ut nunc S, sed, ut olim, C, lunati. Martial.

Silenius asellus. 48. Sileno Vetulo, Bacchi nutritori, usitatus. Ovid. Fast. 3. v. 337.

Simpulum, i. 402. Vasculum exiguum; quale, ex quo vinum Sacrificantib. affunditur.

Sinaeae tubae. 99. Tangitur historia Decalogi, populo in Sina monte promulgati, ad clangorem tubae. Exod. 19.

Sinaei montis marmora. 224. petra Oreb, quae radicem montis communem habet cum Sina. (Adrich.) ex qua producta, virgae impactu, populo sitienti aqua. Exod. 17.

Siphones, um. 67. etc. Tubi seu fistulae in fontib. salientibus.

Situs, 6. etc. Una ex 18. stellis Caniculae, in ore


page 453

canis. oriens circa 8. Kal. Iul. (Servius) Pro ipsa Canicula caelesti sumitur.

Sirpiculus, i. 200. quasi, Scirpiculus. est nassula seu Corbula scirpea, alligari solita ad palos, minutulis piscib. capiendis. Plaut. Grundelkörblin.

Sistrum, i. 352. Instrumentum musicum metallinum, trigonum fere, cum annulis et orbicolis, compulsari solitis. Ovid. et alii.

Sithonius. 14. et pass. Thracius. ex Thracia, Septentrionali regione, in comparatione Graeciae. * 326. Sithonius ros, Nix caelo fluens, ac mox congelata. * Sithonius flatus, Aquilonaris ex Thracia ventus.

Smilax, acis. 166. Herba cum flore. alit. Scandula, et Coniugulum: quod scandendo herbas, simul eas iugulet. Großgloggenkraut.

Solidus, 1. 404. Moneta. 25. denarios, seu centum sestertios, hoc est 30. bacios, valens. aequivalet Rosato Anglico.

Solis avis. 30. Phoenix; quod Sole conflagrans renascatur. Sonnenvogel.

Solymaeus rex. 17. Salomon. * David, etc. a Solymis, orum, urbe Palaest. Ierosolym. Iuvenal. Sannaz. et alii.

Somma, ae. 377. Vesuvius, Campaniae mons.

Sonticus. 76. etc. semper nocens.

Sophoterus, i. 54. Sapientior.

Sora, ae. 12. Soranus ager, et Sora, ubi Fibrenus influit in Lirim (prope Arpinum) natale solum Ciceronis (l. de legib.) et gentis Baronianae (Baron. in anna. 1030. n. 3.)

Sorbum, i. 21. Fructus arboris, quae Sorbus dicitur. Speyrling.

Sorbile, virus. 196. De acerba Cerevisia. Corripit haec vox secundam syllabam, analogiâ aliorum verbalium, a verbis. 2. Coniugationis, ut Docilis, Tortilis, mobilis, replebilis, mixtilis, flebilis, delebilis, etc. ut recte Smet. et Calep. contra Nizol.

Spasmus, i, et sma, tis. 360. Nervor. distentorum convulsio.

Spira, ae. 201. Funium, maxime e sparto, circulus: cui Remus in navi inseritur, Servius.


page 454, image: s243

Sportula, ae. 301. Corbula: in quam reliquiae cibi reponuntur.

Stagiraeus senex. 201. Aristoteles, 62. natus annos; o Stagira, extremo Maced. oppido, ad sinum Strymonium.

Stator Iuppiter. 33. Quod fugientes in proelio Romanos stare fecerit, invocatus. Ovid. 6. Fast. Item, pro ministro, qui ex officio assistit et apparet magistratui, Cicer. Petron. et alii.

Stellula, ae. 166. Flos, liciis dependentib. in modum stellae, vel calcarium. Rittersporn/ Sternblumen/ Capillaris, et Asteris, aliter.

Stibitum, ii. 397. alit. Gynaecium: quod ad mulierum fucanda cilia adhibeatur. Spießglaß. Plin.

Stipulari. 52. Postulare, sibi aliquid verbis conceptis ac sollemnibus promitti, promissione firmâ: Quique per interrogationem, (Spondes dare? etc.) promissorem obligat, Stipulator dicitur. Verba Iuris. Cic. 2. de leg. et Paull. l. sentent. 5. tit. 8.

Stria, ae. 67. Plicatura vel sulcatura alicuius scapi, clavi, columellae, etc. per circuitum incurvum. Schraufung. unde Clavus Striatus, Schraufen. * 383. Vestis muliebris plica vel ruga, arte composita. Item ligamina serica, capillitio muliebri striatim innexa.

Striga, ae. 170. Ordo manipulorum foeni, modo absecti, et in suas strues congesti. Varro. Zeyl der Heuschocken.

Strix, igis. 33. etc. Avis nocturna, diri ominis. Propert. Stat.

Stroma, atis. 6. etc. Stragulum, tapes, teges.

Strymonitis ales. 84. Grus, ad thraciae fl. Strymonem frequens.

Styrax, acis. 357. Arbor Syriae, Malo Cydonio similis: cuius lacrima pretiosa, eod. nomine, et, Storax, dicitur. Dioscorid. Theophr.

Sublestus, 2, um. 12. Fluxus, frivolus, levis, vanus. Plaut.


page 455

Suburranus foetor. 104. a Suburra, vico urbis Romae; in quo prostibulorum diversoria. Rosin. l. 1. antiq. et al.

Succinum, i. 23. etc. Electrum. resina arborum odoratarum Orientalium. Agstein. Arbor vero hic, Qua Fluunt Succina, populus est, unde lacrimae Heliadum. Ovid. Met. 2. f. 3.

Sudermannus tetrarcha. 375. Carol. Sudermanniae in Suecia Dux.

Sunamius puellus. 262, Filiolus magnae illius Summitidis. quem messis tempore ex capitis dolorib. exstinctum, S. Elisaeus in vitam revocavit. 4. Reg. 4. a. v. 8.

Syenaeus. 199. Ex Syena urbe et Ins. Nili, in extremis Aegypti Thebaicae. * Syenaeus fons, 291. Huius aquam Solstitio aestivo penitus illuminari in profunditate, sine umbrae casu, tradit Heliodor. Aethiopic. l. 9. circa med.

Synchronos, vel, us, i. 38. Qui eod. tempore vixit. barb. Contemporaneus.

Syndromos, vel us, i. 198. Qui cursu contendit cum altero. Antholog. l. 3.

Synedrion, vel um, ii. 230. Consessus Iudicum. Hebr. Sanedrym, Concilium 72. Senum, legis et religionis arbitrorum.

Synthesis, eos. 214. Congeries vestium seclusarum. Item, pro quavis veste. Martial.

Syrius rex. 31. David: qui pleraeque Syriae imperavit. * Syrium culmen, de vertice mont. Libani; totius Syriae altissimo. 143.

Syro-Lotis, idis. 391. Rutha, ex Syriae illa parte, quam Loti filius Moabus incoluit, et de se appellavit.

Syrtis, is. 211. Sinus et procursus maris arenosus, vadosus, et periculi plenus, etc. In singulari, est Virgil. 4. Aen. et Sil. l. 17.

TAENIA, ae. 383. Ligularum sericarum nexus, in cultu et capite muliebri, Item, Vittarum muliebr. Syrmatae pendula, Pollux.


page 456, image: s244

Tagus, i. 378. Hisp. fl. aureas arenas vectans.

Taprobana, ae. 387. Hodie plerisque, Ceilanum, insul. maris Indici.

Tarentum, i. 247. Urbs Calabriae maritima; a deliciis olim notata. Iuvenal. Sat. 6. Coronatum ac petulans Tarentum appellat. Hinc * 1. Tarentina Flora, Dea florum Tarentinorum.

Taurea, ae. 151. Scutica e corio et nervis bubulis. Iuvenal.

Teius, a, um. 125. Teium et Teos, per h, Ioniae urbs, patria Anacreontis: qui brevib. strophis, quales haec habet Elegia, cecinit: maximeque de commodis corporis.

Telos, eos. 79. Finis, extremitas. Petron. de Epicuro.

Terebinthus, i. 138. Arbor Syriae, unde oleum, dictum Terpentin.

Tessera, ae. 391. Nota, signum, hoc loco. Item symbolum castrense, ad dignoscendum ab hoste amicum: sicut in bello C. Marii, Bardeus: in Sullae, Apollo: in Caesar. Iulii, Venus Genitrix.

Testus [Reg: Testu] , ûs. 297. Vas, in quo placentae coquuntur. Cato c. 75. Dicitur et Testum, i. Plinio.

Tethys, yos. 88. Mater nympharum Nereidum. Ponitur pro Mari.

Tetraphyllum, i. 60. Herba trifolii, cui quartum folium adnatum. Vierblättigeklee.

Thabor, oris. et Tabor. 171. Mons in medio Galilaeae, tribu Zabulon, altitudine, rotunditate, floribus, fructibus, volucrumque concentibus amoenissimus: ubi Christus transfiguratus. Adrich.

Thais, idis. 369. Pro quavis impudica. Terent. At 377. pro Magdeburgo, Virginis insignia gerente urbe, quae sibi ab expugnationibus bellicis Intacta prius et Virgo visa; postea capta, a Marte, Vulcano, et Vulcani uxore, insperata multa pertulit.

Thalassio, onis. 227. Nuptiarum vox apud Romanos. Liv. l. 1. Priscis. a. Quasillus seu calathus, quo novae nuptae, ut lanificii studio accenderentur, ornari solitae. Sext. Pompei. ex Varr.


page 457

Thamesis. 375. Angliae fl. maximus: ad cuius ripam Borealem Londinum, urbs regia, sita est.

Thamyras, ae. 32. Thrax poeta et Cantor excellens: a Musis tamen victus et exoculatus.

Thaphnica castra. 99. Aegyptia, regis Pharaonis: a Thaphna urbe, quae aliter Tanis quoque. Hebraice, Thah-haphanim.

Thariades, ae. 99. Patronym. Abraham, filius Thare.

Thaumantia. 30. Iris, arcus caelestis, Thaumantis et Electrae filia. Virg. 9. Aen. Filia nubis, quia sine hae nulla Iris.

Thauma, atis. 116. Miraculum, seu portentum. Aristoph. * 143. Thaumaticus, mirificus, mira-faciens: sicut Pragmaticus, et similia. Thaumasticus vero, per st, qui miratur et obstupescit. Aristotel. V. Crisp. et P. Gillium.

Thebaides fictae. 63. Eremitoria, ad imitationem eorum, quae in Thebaide Aegypti regione olim Patres struxêre.

Themis, idis. 51. etc. Dea Iuris et Honesti.

Theocritica avena. 132. Fistula seu Carmen Bucolicum: cuius generis (etiam per Elegias) princeps apud Graecos auctor fuit Theocritus Syracusanus.

Theogonia, ae. 396. Deorum dearumque generatio. Hesiod.

Therapnaeus. 201. Laconicus. Therapnae enim Vicus Laconiae, in quo Leda, Helenam et Dioscuros pariens, locum nobilitavit. Ovid. in Paride.

Theristrum, i. 5. Amiculum aestivum, et quasi messorium, tenue: mulierum maxime Orientalium. * Unde 261. Pro operimento capitis subtili et levi. * 244 Nubes theristri, ad imitationem Satyrici, dicentis; Palam prostare (* nuptam) in Nebula linea?

Thesbites, ae. 149. S. Elias propheta, natus Thesbae, urbe Syriae trans Iordanem, in medio regionis Galaaditidis, Adrichom.


page 458, image: s245

Thespiades, um. 201. Musae, Thespias (Boeotiae oppidum, Heliconi adsitum) frequentantes.

theris, idis. 139. Nympha marina, Nerei filia. unde, sicut Tethys, pro ipso Maria sumitur. Virg. Ecl. 4.

Tholus, i. 39. et passim. Testudo templi rotunda. Item, Templi summi medium, ad quod donaria sueta appendi. Per Synechd. pro ipso Templo.

Threnus, i. 400. Luctus, Lamentatio.

Thule, es. 122. etc. Insula Oceani Septentrionalis. Gerardo Mercatori, Islandia. Abr. Ortelio verius, Thilemarchia.

Thymus, et Thymum, i. 126. Plantula, apibus gratissima. Römischer Quandel. In Germania, pro thymo quidam nominant plantulam illam humillimam, fruticosam, foliolis plurimis, et viridantibus, flore verrucoso: odore, si confricentur folia, gratissimo. Khuenlin.

Thyrsus, i. 196. Caulis herbae, proprie. Item, Hastula frondib. vestita circumserpentibus, gestata Bacchi Orgiis.

Tiberina urbs. 376. Tiberina pomoeria 208. etc. de Ratispona quam conditam a Tiberio Caes. Christi tempore, multi praedicant.

Tibia, ae. 247. Hoc loco, pro Ludis scenicis (per synechd.) in quibus Tibiae dextrae, sinistraeque adhibitae. Terent. Rosin. Dempster.

Tibicen querulus. 227. Siticen. Qui tibiâ lamentabili funus prosequebatur: tam apud idololatras (Rosin. l. 8. c. 6.) quam apud Hebraeos. (Matth. 9.)

Tigris. 10. etc. Orientis fl. rapidissimus: in Armenia ortus, et Mesopotamiam praeterlabens, Assyriam et Babylonidem secat.

Topanta. 199. Qui Omnia solus in alicuius Aula, domo, vel corde porest. Arbit. in Trimalc. Barb. Fac-Totum nominant.

Toparches, vel, cha, ae. 128. etc, Loci dominus aut princeps.


page 459

Tophus [Reg: Tofus] , i. 63. Lapis arenosus, inaequalis, friabilis: diversus a pumice.

Topiaria, um. 366. Loca hortorum; in quibus cultor, sequacem fingens premensque materiam, figuras varias efficit. Plin.

Toral, is. 370. Sindon, qua lectus insternitur. Horat.

Torus, i. 176. Hic, pro pulpa brachiorum musculosa, sine ossibus. Virgil.

Tragema, tis. 170. Mensa secunda, bellaria. Confect.

Tragula, ae. 200. Rete, aquis supernatans, sectili subere sustentatum.

Traha, ae. vel Trahea, eae. 77. Carpentum, quod doliis oneratum, trahitur: vehiculum sine rotis. Virgil.

Trama, ae. 262. Subtemen, seu sila illa, quae transmeant stamen, eique intertexta, telam absolutam efficiunt. der Eintrag.

Trapetum, i. 81. Locus, in quo Oleum e baccis exprimitur. Cato. Virg.

Tribulus, i. 77. et 303. herba foliis rigide spinosis et praeduris, portulacae similitudine. Wassernuß. Nascitur in ruderosis quoque.

Tribulum, i. et, ae. Tabula, ferro vel lapidib. asperata. pondere superimposito: qua, iumentis iunctis, super spicas tractâ, fruges exterebantur. Varr. l. 1. Abusive sic dici potest, omne instrumentum triturae frugum.

Tridens, entis. 200. Instr. piscatorium, trium aculeorum, confodiendis piscib. Virg. Plin.

Triens, entis. 216. Hîc genus mensurae liquid. quatuor continens cyathos. Propert. Pers. Martial.

Triga, ae. 170. Currus, a trib. equis tractus. sicut Biga, ae, Statio Silv. 1. in Stella. Vox Ulpiani, per Archaismum: nam prisci, Bigam, trigam, quadrigam dicebant.

Trinacrius medimnus. 309. Sicula frumenti mensura, capiens 108. libras: cum modius habeat libras 26. cum unciis. 8. Fuerunt et Attici ac Macedonici medimni, cum nota m, superposito e. Vide Cic. Verr. l. 3.


page 460, image: s246

Triones septem. 122. Septem stellae, plaustrum Arcticum constituentes: et quasi boves totidem, Bootâ aurigâ, currum trahentes. nam Boves olim teriones dicti, et triones. Varr.

Triptolemus, i. 258. Is, per quem Ceres frugum culturam homines docuisse fertur, filius Celei, in Attica.

Tritones, um. 316. Bracteae aeneae, in turrium culminibus: olim Tritonis, marini numinis, effigie fabricari soliti. Vitruv.

Trivia, ae. 207. Diana, triviis praesidens, et triformis.

Trochus, i. 276. etc. Cursus, turbo, vertigo, rotatio. Item, Turbo lusui pueror. familiaris. * Significat et Rotam poenalem sontium (Plat. Aristoph.) ut hoc ipso loco.

Trochlea, ae. 224. Machina tractoria, cum orbiculo sive rotâ striatâ. Vitruv. Ein Winden/Scheybey.

Troglodytae, arum. 10. Aethiopiae natio, assueta cavernas subire, et incolere. * Passer Troglodytes. 22. Avicula minima, in sepibus et cavernulis habitans. Zaunschlüpferlin. Paenultima brevis est, apud Homer. in Batrachom. et Phavorin. contra vulgaria Lexica.

Tropicus, ci. 125. Duo sunt in caelo Circuli, dicti Solstitiales et Tropici quod Sol simulatque eos attigerit, retro vertatur: Tropicus sc. Capricorni et Cancri; quorum ille Africam, iste Boream, spectant.

Troxartes, is. et ae. 88. Muris nomen, a panis esu. Homer. Batr.

Tycho, nis. 374 Cognomento Brahe, Eques Danus, Astronomus celeberrimus.

Tyrannus Emathius. 216. Alexander M. Emathia enim Macedonia dicitur.

Tyrium sagulum. 167. Purpureum, a Tyriis tingi solitum. * 251. Torus Tyrius, lectus purpureus. * 175. Tyrus Conchilega, Urbs Phoeniciae Tyrus, maritima, et conchas seu conchylia, purpurae causâ legens.


page 461

VACCINIA, orum. 169. quasi Baccinia; fruticuli in uliginosis locis et pratis: baccis nigris et edulibus, Haydelbeer.

Vacuna, ae. 196. Dea Otii. Sabinor. et Romanor. Varr. Panuvin.

Vadimonium obire. 54. Ad diem praestitutum ac promissum, se Iudicio sistere. Cic. pro Quintio. etc.

Vectis ligneus. 304. der Wissbaum. caput et pes vectis, duae extremitates illius.

Verbena, ae. 169. Omnis herba vel flos, qui sacris ornandis adhibetur. Quibusdam vero, Eysenkraut/ herba particularis.

Vergiliae, arum. 11. Stellae. 7. in Tauro: quarum circa Vernum aequinoctium matutinus exortus.

Verna, ae. mascul. 76. In domo herili natus, ex servo ancillave herili. Vernula, ae. diminut.

Verriculum. 200. et Everriculum (Cic.) Rete, quod tractum verrit fundum piscosum. Ziechgarn.

Vescus, a, um. 131. Quo vesci possumus. Lucret. Virg.

Vesperis ales. 58. Vespertilio.

Vesuvius, ii. 314. Campaniae felicis mons, Ignivomus. Somma.

Vicia, ae 56. Graecis Asiaticis, bi/kion. Roßwicken. Ervum.

Villum, i. et plur. Villa. Vina exilia. vilia. Terent.

Vincla pedum. 351. Calceamenta Iudaica. De Cessione porro iuris, per detractionem calcei, vide Ruth c. 4. v. 7.

Virgo. 87. et 373. Hic, Signum Zodiaci, Augusto praesidens.

Viriplaca, ae. 107. Dea, uxorib. offensos viros placans. Val. Max. l. 2. et al.

Viventes aquae Salom. 210. Puteus Palaestinae, in tribu Aser, inter Tyrum urb. et Palaetyron, ad radices Montis Antilibani. de quo Cantic. 4. v. 15.

Vitalis Arbor. 171. Lignum vitae. Genes. 2. v. 9.


page 462, image: s247

Ulva, ae. 167. Gramen stagnorum. Item germina, stagnis superinnatantia, lato folio, flore albo. Weyergraß oder Rosen.

Volvulus, i. 166. Proprie medicum vocab. morbum indicans, qui flatuum quadam convolutione ilia distendit et cruciat. Item, lignum teres et volubile, Hic pro convolutione foliorum.

Volupia, ae. 108. Dea, Voluptatem afferens hominibus. S. Aug. l. 4. Civit. c. 8. * Regina dicitur: quia pingentes eam, locabant in throno, virtutes pede prementem. Lil. Gyrald.

Uranius, a, um. 121. Caelestis.

Urna, ae. 163. pro Iudicio, metonym. nam in hoc ear. usus. Virg. l. 6. Aen. Stat, ductis sortib. urna. et, Quaesitor Minos, Urnam movet. - V. Dempster. in l. 9 Rosin.

Urus, i. 176. Animal efferum, specie tauri, sed cornib. et corpore multum excedens: velocitatis mirae. Schwartzwalder wilder Ochß / oder Büffel. I. Caes. Virg.

Utopienses. 47. etc. Germ. Schiltburger / oder Nirgentshaimer. ab Utopia, ficta regione. q. d. ou) to/pos.

WERTHA, ae. Castellum montanum, ad Danub. fl. inter Ratisponam et Straubingam. pag. 143.

Windpergaea domus. 143. Coenob. infer. Bavariae, Ord. Praemonstratens.

Wologda, ae. 122. Regio, paene deserta, inter Moscoviam, et Russiam maiorem.

XANTHIPPA, ae. 191. Uxor Socratis litigiosa. Gell. l. 1. c. 17.

Xystus, 1. 38. Porticus aut ambulacrum rectum. hoc loco, der Creutzgang/ in coenobiis.

ZACHARIAS. 146. Lat. significat Memoriam Domini: ut v. 7. indicatur. * Domus Zachariae, ead.


page 463

elegiâ, non est secundum Adrichom. Hebron, ut contendit Auctor Annal. Eccles. sed, inter Emmauntem et Bethsuram, 1000. fere pass. ab utraque distans, ad montana. ex Brocard. Breidenbach. etc.

Zecchia arva. 378. Bohemica, a Zeccho: qui ex Slavonia illuc coloniam deduxit. V. Ioach. Pastorium in Floro Polon. c. 1. de Lecho, fr. Zecchi. I. Cluver.

Zechrus i. 73. Nomen fictum Villici Iniquitatis. Luc. 16. Sed alius fuit, vero nomine sic dictus, Regulus sanguinarius, in Palaest. ex tribu Ephraim oriundus, 2. Paral. 28. n. 7.

Zephyrus, i. 63. etc. Venus Occidentalis. * 641 Nomen Equi. * Zephyritis, idos. 168. Chloris vel Flora, Dea viroris et florum. Catull. in Coma Berenic. Ovum Zephyritidos, i. e. Partus. alludendo ad Ova Ledae ex Cygno Iove.

Zeuxis, idis. 168. Pictor Heracleotes: qui Aves Uvarum picturâ decepit. Plin. l. 35. c. 9. et 10.

Ziphaea rura. 60: Desertum, et montes Palaestinae in tribu Iudae; a Ziphaeis inhabitati. 1. Reg. 26.

Zodiacus, i. 85. 87. 257. Circulus in caelo maior, obliquus, Zonae latae instar, in quo 12. Signa, per quae Sol currit, animalium formis a Mathematicis finguntur et disponuntur. Cic. 2. divin.

Zona, ae. 107. Cingulum hic Sponsarum, adhuc Virginum, et lana Ovis. retentum, Virginitatis professo:

Zythus, i. et Zythos, eos. neutr. 196. Potus ex hordeo. Crisp.

GRAECA GRAECI Characteris.

A)postrofh\, h=s. pag. 118. Aversio, abscessus.

Au)to\s e)/fa,, 48. IPSE DIXIT. Vox discipulorum Pythagorae, omnium rationum instar; et, cui acquiescendum erat.


page 464, image: s248

Au)to/fwnon testimonium. 214. Prolatum ipsius auctoris rei gestae, voce.

Brontografikh\, kaq' u(potu/pwsin. 314. Elegia, describens per singula et exacte bronth/n, id est, Tonitru.

Ghpo/nos, o( met' au)to/n etc. Graecus ille locus Eustathii, hanc habet sententiam.

Agricola, qui post eum (sequitur) in medias spicas pronus; Falcem habet dextrâ, sinistrâ vero colligit manipulos, recipit fructum laborum. metit compensationes fatigationum, et seminum fruitur culturâ. Operimentum gerit capite, Pileum affabre factum, iuxta Hesiodum. Non enim nudo isto (capite) videtur aestum sustinere. Tunicam omnem circa lumbos (iliave) praecinctus erat: et, quidquid corporis fuit, praeter membra, verecundiae lege tegenda, denudaverat.

E(tero/fqalmos, ou, 19. Luscus, alterutro oculo carens. distinguitur a monofqa/lmw|. Vide Phavorinum Camertem.

Kri=non, et Kri/non, ou, 99. Lilium: et, Saltationis genus, in Lilii, ut suspicor, formam. Circumflectitur ab Apollophane, in Dalmide. Ab Athenaeo l. 3. post med. Lib. 15. ad med. de flore, e capite Statuae Alex. Magni. proei/rhtai d' a)/nw, peri\ au)th=s, o(/ti to\ Kri=non ou(/tw le/gousin. Item, a Menaeis Graecis 2. Ianuar. paragr. paenult. kai\ a)nqh\tw, w(s Kri=non. etc.

Lei/rinon Oleum. 101. Ex foliis Lilii.

Mikro/kosmos, ou, 324. Parvus Mundus:

Pa/qos, eos, 205. Affectus animi, Passio.

Par' i(stori/an. 399. Praeter, vel contra, historiae. probabilitatem.


page 465

R(izologoto/mos, ou, 366. Radices verborum; post anxiam indagationem, in suas minutias secans. Wortswurtzen= gräber= und häcker.

Sou/sinon Oleum. 101. Ex Liliis collectum.

File/llhn, hnos. 280. Graecorum amans et Studiosus.


[Gap desc: errata list]

FINIS.

MONACHII, Formis NICOLAI HENRICI. Anno Christiano, M. DC. XLIV.