D. RUDOLPHO II. SACRATISSIMO ROMANORUM IMPERATORI, Germaniae, Hungariae ac Bohemiae Regi, Archiduci Austriae, Principi Augusto, Pio, Felici, Patri Patriae clementissimo:
S. P. D. M. Georg. Calaminus Silesius.
MAxime Christiadum rector, sacrate Rudolphe:
Terra patens humili quem vocat ore Deum:
Excipe, sed clemens; quae dive Tragoedia Caesar
Huc nova: sed veterum Syrmate cincta venit.
Ottocarus violat periurus pacta Bohemus:
Agmen et in dominum grande rebellis agit.
Caesar tum contra bello rapit arma secundo:
Perfidus Austriacis rex cadit hostis agris:
Laurus et Habsburga manet ortum gente Rudolphum:
Numina qui sevit sanguinis illa tui.
Regia ab antiquis sed Francis semina ducens;
Extulit illustres facta per ampla notas.
Quae brevis aetatum revoco dum gesta priorum:
Priscis atque novis eruo cuncta libris.
Maiestas nec enim tragici fert sancta cothurni;
Fictis confundi vera, severa iocis.
Nostrum si veteri se prodat imagine saeclum:
Discimus, arcanis ludere fata modis.
Quaelibet Ottocaros aetas et terra Rudolphis
Obiecit: ex regum sanguine, faece virorum.
At te sancte pater patriae, vis nulla, nec astus:
Numen iniqua tuum nec premat invidia.
Iure velut dominum te mitem vesper adorat:
Sic tibi gens humiles tendit Eoa manus.
Alas subque tuas redigi miser expetit orbis:
Et tibi semideum maxime, vota facit.
Pax cubet alma domi: Thracas foris ense fatiges:
Currus ante tuos vinctus et hostis eat.
Pleno larga Dei foveat te gratia cornu:
Nec nisi cum mundo terminet imperium.
LECTORI BENEVOLO GEORGIUS CALAMINUS
S. P. D.
EN tibi, lector humanissime, Rudolphottocarum: cuius scopum ex prooemio facile licuit pspicere. Libet
tamem hic lucis causa paucis fontem huius aperire historiae. Austriam olim a Marchionibus
Babenbergensium Suevicorum comitum, seu ducum potius sanguine ortis, annos ducentos triginta tres
fuisse gubernatam, constat: donec Henricus eius generis octavus, asserta sibi Bavariae parte; quae nunc
Superior est Austria; anno post mille centesimo sexagesimo primo dux a Friderico Barbarossa crearetur.
Ubi vero Fridericus bellicosus, dux, Austriae quintus et ex ea gente ultimus anno M.CC.XLVI.
Hungarico bello perit: Austria nullum heredem masculum neque ex Friderico: neque ex
fratre eius Henrico Medlingensi ducibus habens; armis undique petitur, ac misere discerpitur. Atque tum
Ottocarus Bohemiae rex Hungaro, Carintho, et Bavaro competitoribus celerior, eiecta Gertrude
Henrici filia, et Margareta ducum sorore sibi iuncta, se fraudulenter Austriae ac Styriae ad Austriam iam
pertinenti, dominum intrudit. Carinthia insuper cum adiunctis ei terris empta, regiones hasce sine imperii
permissu tenet. Ubi Bohemus itaque Austriam ac Styriam annos XXV immaniter premit: et Rudolpho illi
Habsburgo Caesari, bona imperio adempta repetenti, contumaciter rebellat: tandem fecundo Rudolphi
bello Austriaco caeditur. Qui tragicus Ottocari divinitus puniti interitus, hic proponitur. Hoc tamen sub
argumento non Styriae solum, Carinthiae, et Austriae praecipue, iam tum Archiducatus, varias clades:
sed afflictum etiam illo saeculo totius imperii statum aperit: ac interregni praesertim diuturni motus
bellicos et miserias a Friderico imperatore II. ad Rudolphum usque
oculis subicit. Regium praeterea comitum Habsburgicorum ab Austrasiae regulis ortum: horum autem a
priscis illis Franciae regibus propaginem: et Ottocari genus a Primislao descendens recenset. Bella etiam
Bohemis loci natura munitis funesta: et varia tam in orien te, quam occidente gesta, perstringit. Inprimis
autem egregia Rudolphi et Ottocari pariter facinora, ad annum usque Christi M. CC. LXXIIX tum
currentem, exprimit. Parta igitur de Ottocaro victoria, comitum Habsburgensium domus, ex Austria
occidua vel Austrasia proveniens, divinitus in Orientis Austriam transfertur: et dignitatibus ac opibus
adeo potens evadit: ut augustissimas totius orbis familias longo post se intervallo relinquat. Ut vero
Tragoedia res singulares ad Rudolphum usque primum gestas adducit: ita sequens Rudolphidos liber cum
alia; tum praecipue decem imperatorum Austriaca domo satorum, insignia facta ad hunc usque
Rudolphum secundum, principem nostrum clementissimum, brevissime legenti denotat.
Ipsa vero Freidekiana pictura, unde liber hic prodiit; illustris viri et undiquaque literatissimi Richardi
Streinii Baronis Schvvartzenavii, etc. ingenio efficta, spectatori historiarum non ignaro, singula praeclare
gesta summa cum oblectatione proponit. Finis mei laboris alius non est: quam ob concessos imperio, tot
Austriacae gentis Heroas, divinae gratiae laus ac celebratio. Ob id, hunc etiam in modum fuit instituta
huius scripti tractatio: ut adolescentes illustri loco nati, ac fidei meae commissi, scenicis etiam spectaculis
ad historiarum lectio nem prae ceteris sibi necessariam, incendantur. Et cum turpe sit, patriam alicui
suam esse ignotam: quemlibet ad Austriae suae; imo Germaniae totius, patriae nostrae dulcissimae res
ante omnia perquirendas, adduci convenit. Perspecta denique domus Austriacae maiestate; singuli hanc
devenerentur, suspiciant, ac pro viribus ei pie seruire enitantur.
Unum est, quod adiciendum censeo: quemadmodum alias: ita et hic Germanica familiarum insignium
nomina, mihi
ad Graeci vel Latini sermonis formam emolliendi saltem studium: plane vero permutandi, religionem
fuisse. Neque enim Italis etiam acutioribus; neque Germanis nostris sublimi loco natis, probari novimus:
quod Iovium illum vel Sigonium legendo, suas familias in corruptis ac perversis harum nominibus vix
agnoscant. Et cum Regensburg et Regensberg: Habsburg et Abensberg: Hachberg et Hohenberg
differant: qualia in Tragoedia etiam hac nonnumquam occurrunt: ratio scriptionis accurata est habenda.
Cetera, lector benevole, iudicii tui dexteritati et aequitati relinquo. Vale: et mihi te observanti favere
perge. Lyncii ex provinciali Procerum illustrium Gymnasio. Calendis Maii Anno 1594.