De regno Sarracenico.
ARabiam tenuerunt posteri Ismaelis qui ex Agar natus erat, à qua urbs Agra et Agraei qui lib. 1. paral. c. 5. Agareni dicuntur, quorum etiam Psalmo 82. mentio fit: denominati sunt. In ea regione in qua fuisse Agarenos certum est, cuius limites vicini Golaad etiam 1. Par. 5. monstrantur, collocat Ptolomeus Saracenos. Consentaneum est Agarenam gentem nominari maluisse Saracenam à Sara, quia gloriosius erat
dici ortos à Sara quam ab ancilla Agar. Militaverant Saraceni sub Heraclio Imper. Ro. sed cum stipendia negarentur, et ipsi contumelia afficerentur (quaestores enim Heraclii dixerant se non tantum pecuniae habere ut huic canum turbae satisfacerent) defecerunt ac Ducem 1. Mahometum sibi elegerunt circa annum Christi 623. qui in vicinia Damasci regnum confirmavit annos novem. 2. Eius gener Amiras Damascum Gazam et Hierosolymam cepit. 3. Ahumar magna Syriae parte domita Aegyptum occupat. 4. Muhavias Caesaream Palaestinae septenni obsidione capit, et Persiam regno Saracenico addidit. Ita intra annos 30. Saraceni potiti Arabia Palaestina, Phoenicia, Syria, Aegypto et Persia et magnam potentiam adepti sunt. Postea Africam totam occuparunt. Alibi vero progressi in minorem Asiam obsederunt regnante Constantino Barbato Byzantium circiter annum 674. Unde repulsi redeunt cum maiore classe post annos circiter quadraginta circa annum Christi 718. sub Leonis Isaurici initium. Tunc rursus biennium Constantinopolim obsident Duce Masgada, sed rursus singulari ope divina, cum naves ignibus arte sub aqua factis incenderentur, repulsus est. Ita rursus aliquantisper Saraceni repressi sunt ne Asia minore et Byzantio potirentur.
Ex Africa in Hispaniam traiecerunt Saraceni circa annum Christi 717. rege Gotorum Roderico interfecto, quam cum decennium tenuissent, postea Rex Saracenorum Abidiramus 300000. hominum in Galliam duxit, ab Endone Westgotto Aquitaniae Domino contra Francos attractus, ac Burdegala direpta et magna multitudine Christianorum trucidata in summum periculum Galliam et Italiam coniecit. Huic Carolus Martellus Dux Brabantiae opponit robur Francici regni. Clam etiam ab
Endone petit ne Christianum nomen in Europa deleri sinat eumque monet ut relicta societate Saracenorum coniungeret sese cum Francico exercitu. Proelio igitur facto, Deo iuvante, vincit Caroli Martelli exercitus et tota illa multitudo Saracenorum trucidatur. Periit in acie rex Abidiramus. Nec tamen sic quieverunt. Nam aliquanto post rursus ex Hispania duo ingentes exercitus Saracenici in Galliam effusi sunt freti societate Westgottorum in Aquitania et Narbonensi Gallia. Rex Saracenorum Athinius Anninionem capit. Hanc Car. Martellus cum magna difficultate expugnatam recipit, ac Athinium Narbone qua confugerat obsidet. Venit alter Rex Sarac. Amorraeus ex Hispania ut obsessis opem ferat. Huic obviam properat Carolus eumque in valle Carboria ad fluvium Birram vincit et trucidat. Interim Athinius relicta Narbona in Hispaniam aufugit. In his proeliis Car. Martellus auxilia habuit Regis Longobardorum Suebrandi Land. Fride. ducis Alemanorum et Odillonis Bavariae. Ex tot gentium fortissimarum auxiliis aestimari potest magnum Europae periculum à Saracenis fuisse. Repressi his cladibus Saraceni, qui se Gallia et Italia potituros esse sperabant, deinde semper inter Pyrenaeos montes sese continuerunt: Sic non solum Galliae vastatio: sed etiam propagatio Mahometicae impietatis in reliquam Europam prohibita est.
Profuit etiam haec victoria in Hispania quia reliquiae Christianae ex gente Gotica retinuerant loca horridiora vicina Pyrenaeis montibus Cantabriam et Asturiam. Inde progressae paulatim domitis Saracenis recuperarunt Hispaniam. Ex illis Goticis reliquiis orta est stirps proximorum Regum Hispanicorum, ex quibus materna origo est Rudolpho secundo Imperatori.
Verum ut redeam ad gentem Saracenicam. Etsi inter ipsam quoque seditiones et regnorum divisiones secutae sunt ut in aliis regnis: tamen Saracenorum principes sultani praecipuam potentiam in Syria, Aegypto, Africa et magna parte Asiae retinuerunt, donec rex Saracenicus qui Persiam tenuit contra Babylonicum Turcos attraxit qui paulatim accepta lege Mahometica excusserunt ex regno Persico regem Saracenicum circa annum Christi 1025. paulo ante Gotfridi expeditionem susceptam in Palaestinam. Ex eo tempore Turci late in Europam progressi sunt et nunc Christianas gentes vehementer affligunt. Ac operae pretium est considerare quomodo Saracena gens ex tenui initio tam subito crescere potuerit, cum quidem et genus doctrinae circumferret quod et impium et in filium Dei blasphemum exsistit. Nervus regni Saracenici videtur constitisse in genere Religionis et ratione disciplinae militaris. Mahometus enim ut milites et alios homines sibi conciliaret, astute doctrinam et leges suas ad cupiditatem hominum concinnavit, quae cum sint plausibiles in regno Mahometico, facile in ea populi, libertatis et gloriae cupidi consenserunt et ordinationem illam cupide arripuerunt. Hinc tam subitus est et felix ille progressus sicut dicitur: *taxei/a peiqw twm koiriw=m odiporei.