Libri odarumMachine-readable textCeltis, ConradusCeltis, ConradusXML version, markup prototype, August 2003?markupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/celtis2celtiodae.htmlcelti001.jpgceltiodae.xmlceltis2/jpghtmlArgentorati: Matthia Schuerer, 1513.
Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
11. September 2003RĂ¼diger NiehlmarkupCorrections submitted by Harry Vredeveld.23 September 2003Jolanta WiendlochamarkupMarkup added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - manual spell checkCONRADI CELTIS GERMANI POETAE LAUREATI LIBER QUARTUS CARMINUM.
AD SENECTUTEM SUAM. I
Iam mihi tristis hiems Boreasque rigentibus procellis, Incana menta sparserant pruinis. Et modo testa mihi glabrescit perditis capillis, Squalent ut arbores comis solutis. Quas Capricornus atrox et aquarius algido rigore Denudat, et suo spoliat decore. Quae tamen ad verni reparantur sideris calores, Dum cuncta lubricus reducit annus. Sollicitatque suis stimulis Venus incitata ab astris, Ut prole terras impleat renata. Ast ubi pigra semel nostris venit artubus senectus Et mors supremo nos locat feretro. Imperiosa trahit Proserpina sub suum cubile, Quod ferreis cum vectibus seravit. Et reduci negat ire via, nos alligans sopore Quo nullus excitabitur sepultus. Sit quamvis Rheni dominus, vel Vistulae colonus, Istri vel Arctoi sinus tyrannus.
AD MATTHEUM LANGUM, SACRAE IMPERIALIS CAMERAE SECRETARIUM, ET COLLEGII POETARUM
PATRONUM. II
Matthee cunctis candide posteris Legendus, aures si dederis mihi, Utrumque nostrum quo perennis Gloria perpetuos manebit. Iam tota nostris nota laboribus, Et scripta libris patria Teutonum. Haec litoralis si sub arcto Visa mihi fuerit poetae, Mores et urbes cum populis suis, Silvae patentes, frigus in Arcticum, Montes, paludes, stagna, campi, Flumina sunt memorata nobis. Gentesque Rhenus quas vagus irrigat, Istrumque magnum quae modo possident, Et Vistula, ac Arctous Albis, Teutoniam mediam pererrans. Fortis iuventus haec mea protulit, Quae nunc tepescit, membraque viribus Exhausta sunt, aetasque nostra Iam medio stetit axe caeli. Restat sub Arcton cernere Thetios Rigentis undas, litora et insulas, Natura qua finem gelato Fecerat imperiosa caelo. Opus patrono est huic mihi maximo, Hanc consequamur quo modo gloriam, Ut latitudo, longitudo, et Teutonicis habeatur oris. Hinc regis aures sollicitus petes, Ut ille nostris aera laboribus Condonet, aut commendet illis Regibus, quos habet alter orbis. Bacchus columnas litore in Indico Solis sub ortum constituit, vagus Secutus Alcides, ad aequor Occiduum posuitque Gades. Fortisque Ulysses sic medii culit Maris furores, saxaque naufraga Virtute vicerat, perennem Carminibus meritus favorem. Sic congelatae nos ubi terminos Terrae Remensi maxima posteris, Mox signa ponemus per orbem Perpetuis memoranda libris. Per multa nemo saecula noscitur, Ni multa tentet ferre pericula, Et casibus duris volutus, Ad patrios redeat penates. Opes, honores, ambitio impotens Multos peractis funeribus manent, Virtute quae vera parantur, Perpetuas statuunt columnas. Dum docta vates carmina Teutoni Tibi reponent, teque suum canent Collegio erecto patronum, Pieridum et venerandum amicum.
DE ENAVIGATIONE CODONI SINUS. III
Musae Pierides, quo ferimur freto? An mersos iterum poscimus inferos, Umbrarumque ducis regna silentia? Fines orbis an alteros? Quo quo Phoebe ruis? quo vaga lumina, Ferventemque globum mergis? an omnia Confusis iterum sidera legibus Antiquum repetent chaos? Densantur tenebris aequora tristibus, Et nox crassa ruit nigrior omnibus, Quae somnos faciles, et requiem brevem Fessis luminibus negat, Velata celeres arbore currimus, Insurgitque sonans aura rudentibus, Et iam plena volant lintea spiritu, Quae navem volucrem vehant. Nunc fluctu tumido sidera tangimus, Vastos mox humiles mergimur in specus, An Neptune potes ferre tot impetus? Mersa et Nereideum cohors? Excelso fugiunt cardine sidera, Nec deprensa micant luminibus vagis, A tergo geminas linquimus Arcades, Teque anguem pede lubrico. Post tergum Herculeos conspicimus toros, Perseumque sua coniuge proximum, Et collo Aeniochum qui gerit haedulos, Cepheique senis caput. It devexa ratis vix remeabilis, Qua concreta carent aequora fluctibus, Et tellus rigidis maesta aquilonibus Silvas explicat invias. Latratu sequitur marmoreus canis, Et rictu retinet robora pendulo, Delphinusque volans explicat ubera, in- Flexus terga rigentia. Quam praeceps hominum cura furentium, Quae cogit rapidis aestibus invium Praesultare fretum, monstraque tristia Pictis cernere navibus. Non aurum in Scythico linquitur aequore Intactum, volucres sed volitant rates, Qua stat perpetuis unda rigoribus, Et pigro premitur gelu, Quo tandem poterit fine quiescere Auri cura nocens? si rapidum mare, Tempestasque vorax, saxaque naufraga, Immunes veherent trabes. Quid tam praecipiti nave sub inferos Audax turba ruis? non fuerat satis Quod vos terra voret non satiabilis? Fatum quaeritis alterum? Audaces nimium tartara poscitis, Umbrarumque domos irremeabiles, Qua vos plena vehant carbasa squalidi Rectoris stygii lacus. Sed me si quis adhuc corpore frigido, Et membris tremulis imperitat vigor, Hac me nocte vehet barbara Cimbricum Ducens per Codanum sinum.
DE LAPPONIBUS SILVESTRIBUS, ET SITU LIVONIAE. IIII
Musa num tantum tacuisse monstrum Te pudet? nullum modulata carmen? Et mihi blando (memini) solebas Ludere versu. An tibi Phoebum, viridemque Cynthum, Et nemus gratum fidibus sororum, Eximit sacrae Cereri dicatus Frigidus humor? Quem bibit nullo satiata potu Gens sub Arctois temulenta terris, Legibus diris sua dans ad aequas Pocula lances. Vel furens densis Boreas pruinis Plectra concussit, sua flabra iactans, Inde per Veltas, Venedesque crudos Murmura spargens. Qua maris fertur trifidus sub undas Vistulae gurges. Tanarusque praeceps, Et Menus vastis sinibus receptus Exoneratur. Inter extremos ea terra tractus Orbis, algentes speculatur Arctos. Nulla qua caeli facies, nec ulla Sidera vernant. Sed stat immoto polus altus axe, Noxque sub longis agitur tenebris, Dum petit torvum breviore Phoebus Limite Caprum. Tristior canis nivibus rigescens, Terra non Austros Zephyrosve sentit, Nubibus largis iacit, aut tepentes Iuppiter imbres. Cerneres nullis habitare tectis Vulgus incomptum gelidis sub oris. Quae fero ritu, specubus rigentes Protegit artus. Vidimus tectum coreo bovino Corpus, et ramis salicis recinctum, Corticis duri rigidasque tectas Subere plantas. Ibat intonsis rigidus capillis, Squalido vultu, et fruticante barba, Et genis macris cava subsedebant Lumina frontis. Cum vocaretur fugiebat hirto Ore congressus, potuit nec ulla Voce tardari fugiens sub altae Devia silvae. Tertium Phoebus reparavit ortum, Dum vagi silva vehimur silenti, Non avis nostros oculos morata est, Nec fera visa est. Pellibus molles habitant Sabelli, Hermulus candens, nitidusque Madrus, Quas parens rerum glaciosa contra Sidera vestit. Hos vagum vulgus sequitur nivosis Saltibus, cruda stomachos foventque Carne, quas nullus focus expiavit, Flamma nec ussit. Nemo ibi Baccho calet, aut nocenti Defluit luxu, nec honore quisquam Turget, armato duce nemo quaerit Caedibus aurum. Non ibi magno vocat aere vulgum Vas, neque in templis tuba constrepenti Personat buxo, revomunt nec ullos Organa ventos. Non ibi iuris temerat peritus Civicas causas, medicus nec atros Exigit nummos, populum nec urget Vertice rasus. Vivitur nummo sine iurgioso, Qui fuit multis mala causa mortis, Excitans lites, gladios, et enses, Fraudis et artes. Quam foret felix hominum propago, Si foret tali moderata lege. Sed volant nullo retinente freno Crimina mundo.
AD PHOEBUM, UT GERMANIAM PETAT. V
Phoebe qui blandae citharae repertor, Linque delectos Helicona, Pindum et, Ac veni in nostras vocitatus oras Carmine grato. Cernis ut laetae properent camenae, Et canant dulces gelido sub axe. Tu veni incultam fidibus canoris Visere terram. Barbarus quem olim genuit, vel acer, Vel parens hirtus, Latii leporis Nescius, nunc sic duce te docendus Dicere carmen. Orpheus qualis cecinit Pelasgis, Quem ferae atroces, agilesque cervi, Arboresque altae, nemorum secutae Plectra moventem. Tu celer vastum poteras per aequor Laetus a Graecis Latium videre, Invehens musas, voluisti gratas Pandere et artes. Sic velis nostras rogitamus oras Italas ceu quondam aditare terras, Barbarus sermo fugiatque, ut atrum Subruat omne.
AD AUGUSTINUM OLOMUNCIUM, DUM APUD PUELLAM CONSENESCERET. VI
Divos in reditum tui Iam dudum celeres prospero numine Votis imprecor omnibus, Ne caelo residens Iuppiter aureo, Diro fulmine saeviat. Neu multa quatiat grandine semitas, Neu laetum modo solibus Involvens tenebris praeripiat diem, Immensasque vias tibi Et calles faciens irremeabiles. Sed tu nec tonitrus times, Nec vastum metuis Pallados aegida, Nec Martis rigidos equos. Quamquam sanguineo pulvere ferveant, Contemptor superum cave, Ne fortuna vagis passibus ingruat. Nemo tutus enim diu Mortalis superos temnere praevalet. Nam non ira Iovis trucis, Non Mars horridior, non alius deum Celsum perdidit Ilion, Et regis Priami pergama subruit. Sed quae sidere pulchrior Inviso Paridis iudicio iacet. Heu pastor temerarie, Iam molli penitus pectore saucius, Externaque calens face, Reddes te placidis oro sodalibus. Quorsum tam impatiens Venus?
AD PHOEBUM CANICULARI TEMPORE. VII
Parcius tandem radiis coruscis Exeras vultum, nitidis reconde et Solibus flammas modo saevientes Aethere ab alto. Finditur dudum nimio calore Sicca terrarum facies renidens, Et petens imbrem, tenuique torpent Flumine fontes. Namque vesani sitiens Leonis Sidus exortum est, Procyonque fervens, Morbidos menses, et amica leto Tempora praestant. Uritur multo calefactus igne Aeris tractus, vaga conquierunt Flabra ventorum, tacuere surda Murmura ponti. Arva iam squalent, sitit ager undas, Bacchus exustis coquitur sub uvis, Dum tenet nimbos Aquilone clauso Iuppiter atros. Quis mihi latos Scythiae rigentis Porriget campos? ubi frigus altum Torpet, et strictis glacies moratur Flumina ripis. Vel quis algentem nivibusque et auris Uvidum Rhenum mihi iam bibendum, Vel nives Hebri dabit? aut gelatas Ponit in alpes? Barbaras labens Tanais per oras Vix meos aestus, rapidos et ignes, Atque flammantem nimium calorem ex- Stinguere posset. Frigidas vel me placidae camenae Ducite hinc grati nemoris sub umbras, Quo lyra insultat, choreasque ducit Pulcher Apollo. Hic ego silvis fruiturus altis, Deprecor musae, date Pegaseis Ungulis ruptis latices, et ora Tingite fonte.
AD LOCUM SUAE NATIVITATIS. VIII
Bacchicos inter generatus olim et Francicos colles, ubi Moenus altis Flectitur ripis, et aprica silvis Culmina vestit. Hic ego Bacchum, nitidam et Minervam Barbito molli cecini frequenter, Vallibus dulcis mihi voce ubi re- Sponderat echo. Plurimum refert ubi quis in auras Tendat, et quali genitore natus, Quisque praeceptor sua succulenta Pectora formet. Circulus vitae mihi quartus instat, Octoque exegit mihi lustra tempus, Et petit praeceps mea vita stantes Litore Gades. Qualiter Panno volitante curru Fertur inpraeceps triiugis aequabus, Sic volans acto mea vita cursu Fertur ad Orcum.
AD MERCURIUM, UT SE PLACIDE VITA FUNCTUM AD CAMPOS ELYSIOS DUCAT, *D*I+*A*B*A*Q*H/*R*I*K*E IX
Nostrum evolantem corpore spiritum Hominum et deorum nuntius aliger, Duc duc rogo perditis aulam, Elysiis statuens sub arvis. Quo turba vatum carminibus vacat. Hic bella cantat magnifica tuba, Alter gemit dulces amores, Hic lyricas modulatur odas. Simul migrantes ingredimur specum, Qua se relaxant atria tartari. Hoc praeferas funale, opacas Intrepidi ut penetremus oras. Barba rigescens dum petitur senex, Qui plena conto cymbia transvehit. Huic oro des naulum, poetam Sistat ut ulteriore ripa. Nam nulla mecum est sumpta pecunia, Migrans reliqui nil nisi carmina, Nudus sub orbem matre fusus, Nudus in has venio tenebras. Flavente ramo hinc guttura Cerberi Compesce, monstra et quae foribus cubant, Ad regis aulam quae severam Excubias faciunt perennes. Regem datum est dum comminus aspici, Et sceptra raptae fulgida coniugis, Et iudices tres ore torvos, Cum furiis colubris recinctis. Tu blanda regi verba dabis rogo, Labem peracti si fero criminis, Ut leniter purgetur omne Quicquid in has tulimus tenebras. Purgata postquam est umbra volatilis, Non me sub atri fluminis alveum Sistas, ubi umbrae mille ad auras Aethereas cupiunt reverti, Rursusque notis corporibus frui, Cassaeque vitae ferre pericula, Atque artibus suetis Incipere, et renovare formam. Sed (candidato quod melius mihi est) Duc me ad superni culmina principis, Quis Iuppiter cum diis beatus Nectare et ambrosia levatur. Beatus illic saecula ut exigam, Cunctis supremus dum adveniat, Malos sub aeternos caminos, Atque bonos statuens olympo.
AD BLASIUM HOELTZEL, CAESARIS MAXIMILIANI SCRIBAM, ET AURICULARIUM, PARENETICE. X
Blasi Romuleis beate musis, Omnes quem celebrant sacri poetae Germani, Latii, Boemi, Britanni, Et quos Gallia Beticae vel ora Doctos educat Herculis ad undas. Patronus quibus omnibus videris, Cunctis officium tuum offerendo. Dum stas Caesaris ante cultus ora, Rem gratam facies tuo poetae, Olim Celtica quem creavit ora, Si centum numeres mihi ducatos, Quos Caesar mihi largiter dicavit. Sic nostris venerabile in libellis Nomen perpetuum feres sub aevum.CONRADI CELTIS GERMANI LIBRI QUARTI ET ULTIMI ODARUM FINIS.