Poematum Nathanis Chytraei praeter sacra omnium libri septendecim.Machine-readable textChytraeus, NathanChytraeus, NathanXML version, markup prototype, December 1999?markupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/chytr1chytraeuspoemata.htmlchyt001.jpgchytraeuspoemata.xmlchytr1/jpghtmlRostock, 1579.
Regeln fuer die Texterfassung 12/2000
not necessary
chytr1chytraeuspoemata24 October 2003Ruediger Niehlmarkuptyped text - structural tagging complete - incomplete semantic tagging - no spell check. could not identify reference of errata-list item: "p. 114 sine". The "Varia itinera" have been double-keyed and manually checked - should be rather neat.09 April 2004Kim BarkowskimarkupMorpheus spell check performed
NATHANIS CHYTRAEI AMORUM CONIUGALIUM LIBER SECUNDUS.
Viro Nobiliss. Theodoro Bevernesto Lusivitano adhuc caelibi. B. D. Nathan Chytraeus.
PUlchra tibi domus est, sunt fundi, est ampla supellex,Sunt pecora et silvae piscifluique lacus.Sunt quoque robusti qui curent arua coloni,Sunt etiam freno quos modereris equi.Est in flore aetas, sunt plenae in corpore vires,Est mens, est animi iudiciique vigor.Una deest coniunx istis quae sedula custosPraesit et omnigenas quae tueatur opes.Exornetque domum, caeli ceu sidera noctem,Exhilaretque sui corque animumque viri.Hanc quoque si reliquis quamprimum adieceris unam,Non video hic desit quid Theodore tibi.
Theodoro Bevernesto, et Dorotheae Stralendorpiae.
ILla equidem Theodore tibi quandoque canebam,Gauderes nimium caelibe quando toro:Carmine nunc opus est alio, quia contigit illud,Unum quod paullo defuit ante tibi.Dorothea haec illa est, Radians virtute fideque,Quae tibi caelesti munus ad arce venit.Cedite magnorum mortalia munera regum,Munera sunt magni nobiliora Dei.Quae dare nemo potest humano sanguine cretus,Attalicas habeat quamlibet unus opes.Tale tibi sponsa est munus, testata quod ipsumDorothea hoc tecum nominis omen habet.Tale tuae sponsae es munus Theodore, quod unoNomine testatus nominis omen habes.Ergo quod ambobus divino munere venitSit gratum, et magnis maius in orbe bonis.Dorothean Theodorus amet, Theodoron et ipsaDorothea ex imo pectore fida colat.Sic maiora Dei contingent munere vobisMunera, ceu summi munus uterque Dei est.Denique muneribus cumulandos munerum aceruosOmnia muneribus nomina plena monent.Haec quoque ceu vobis votis qui ardentibus optat,Ipse etiam a tali munere nomen habet.
Rector et Concilium Academiae Rostochiensis Ioachimo Bassevitio, Sponso Nobiliss.
QUod nos sponse vocas ad Martinalia, taedisSacra tuis, gratum est, et si res ferret, adessentOmnes, haud equidem inviti. Sic namque mererisDe nobis, nostraque schola, poterisque mereriPerpetuo. sed quid cunctis cupientibus obstet.Non forte ignoras. Ergo quos mittimus omniEx numero paucos, non aversare: brevesqueVarniadum modulos, nisi sit grave, candidus audi:Nostramque Euphrosynen, pauci potusque cibique,Nec mensis forte indecorem thalamoque futuram,Pro nobis laeto placide omnibus excipe vultu.
Euphrosyne.
SAlue sponse bonis pridem carissime Musis.Quae puerum te complexu fovere benigno,Quae iuveni ambrosiam sophiae, fontisque dederuntCastalii latices, et quas Themis aurea legesInde tulit: quae te cygnei a flumine Varni,Saxonas et Francos Germanae robora gentisInter et Alpinos populos duxere sub orasFelsineas, Arnique sacras et Thybridis undas.Quae tibi praecipua doctrinae hic laude celebresDevinxere viros, quos ceu Victorius interSol nitet, obscurans lunam stellasque minores.Cuius et a calamo, nostro idem nomine, clarumTu quoque nomen habes, paucis quod contigit, auroNobilius, bacisque adeo pretiosius Indis.Hae tibi Parthenopen, simul et capita alta VeseviMonstravere duces, priscae et spelaea Sibyllae.His ducibus, nondum infectas tum sanguine, ripasSequanidum, et Rhodani vidisti interritus urbes.Quin etiam ad toto divisos orbe BritannosHae praeiere tibi, et Morinum Batavumque ferocesPer gentes ductum, reducem statuere paternosAnte focos, Herulique ducis palatia tandemReclusere tibi, ut Phoenix velut alter, AchillisTeutonici iuvenes e posteritate creatos,Et moderatores patriae quandoque futuros,Virtutum imbueres studio, rebusque gerendisEfficeres cum laude pares, sceptrisque paternis.Nunc etiam lepidam tibi moratamque puellam,Bulovia de gente satam, vultuque venustam,Despondent Annam, fastuque et bile carentem,Florentemque annis; et, quae pulcherrima dos est.Mente verecundam, et verae pietatis amantem.Hac felix, Ioachime chori pars inclita nostri,Et laetus fruere. haec longarum meta viarum,Tantorum et requies tibi sit iucunda laborum,Haec sobolem tibi producat, dulcissima castiPignora connubii, spem praesidiumque senectae,Sola oculis formosa tuis, carissima cordi.Plura velim, sed plura vetor. tu consule nostraVota boni, Musasque tui constanter amantes,Ductricesque tuas per tot discrimina, semperQuod facis, et facies, colere et redamare memento.Rectoris et Concilii iussu
Nathan Chytraeus. F. D. Laurentio Kirchovio IC. Elisabetham Filiam suam collocanti Henrico ab Herverden, consulis filio. S.
DUM tua Iustinaeque tuae pulcherrima proles,Dulcis imago suae formoso corpore matris.Dulcis imago animi, iuveni placidoque proboqueSponsa datur; sint impuri procul atque profani.Atqui Kirchoviae veteres sunt gentis amici,Quis gravitas patris est et nota scientia legum,Quis matris pietas, pudor et prudentia quondamChara fuit; faveant linguis animoque fideli,Coniugibusque novis faustissima quaeque precentur,Concordes animos, castae pietatis amorem,(Divitiae neque enim desunt, quas numina seruent)Fecundum thalamum, qui te, solummodo patrem,Reddat avum, longa circum ludente nepotumPulchrorum serie, qui certatim oscula figantBlanda tibi, recreentque tuam foveantque senectam,Sollicitasque abigant, vera inter gaudia, curas.
Bernardo Luscovio et Catharinae Clingiae.
DUm Luscoviades veteres non inter amicosUltimus, et probitate sua notissimus urbi,Notus et ingenio, et meritis, et gente vetusta,Ducit Clingiaden Catharinam, aetatis in ipsoIam positam flore, et notam virtute puellam:Cur Musae sileant? quae multis hactenus usqueOfficiosae adeo et faciles promptaeque fuerunt:Praesertim a teneris cum illas dilexerit annisSponsus, cum Themide, Astraea, pulchraque Minerva.Quarum etiam est cultor celeberrimus, optimus illeClingiades, Rosei decus et laus magna Lycei.Vir praestans animi, et sincerus amicus amicis.Qui patruus patrio sponsam complexus amoreElocat, inque viri thalamos deducit honesti.Ergo illis Musae faustissima quaeque precantur;Concordes animos, fecundi pignora lecti,Festivas Charites, quibus ipsa Lubentia vincloAnnexa aeterno lepidos invitet Amores,Aeternamque fidem, et veras quas postulat ususDivitias, animumque boni qui consulat illas.Inprimis vero ardentem pietatis amorem,Unica virtutes quae omnes complexa, futuri,Praesentisque simul spondet bona quaelibet aevi.
Georgio Danckwardo, et Cordulae Schoumburgiae.
COrdula cordato dum nubit casta marito,Ipse utrinque liget corcula bina Deus.Cor sponsi ut sponsa est, sic sponsae sponsus amicaeSit cor, sit trepidi cordis amata quies.Sine illi cordi pietas, candorque fidesque,Serus et aspiciat pignora corda torus.Concordes fida exhilaret concordia mentes,Cordula cordolium, cordis amica, figet.
Burcardo Bocemanno et Annae Vandalae.
ARx tibi firma dedit forti cum remige nomen,Sponse decus patriae praesidiumque scholae.Quidnam ea te moneant quaeris? maris aequora tranatOmnis homo, et remos remigis instar agit.Hunc circum venti insurgunt fluctusque minaces,Omnia nec portum tangere vela queunt.Infelix qui munitas non tendit in oras!Fluctuat in medio sed sine fine mari.Felicem rupi impositam qui prospicit arcem!Eque salo in portum tendere novit iter.Quod Bocemanne facis, fugiens dum lubrica vitaeAequora, iam portum remigis instar adis.Eiusdemque viae sociam tibi iungis honestam,Quae subit amplexus Vandalis Anna tuos.Felices hoc remigio, vitate procellasTurbinis, aequoreas et superate minas.Donec in aeternae portum vos invehat arcis,Qui mare, qui ventos, qui regit astra Deus.
D. Bartholomaeo Clingio et Margaritae Croniae.
CUm tibi primus Hymen primos properaret amores,Quaestio de viduis nata est, tenerisque puellis,Utras praestaret vinclo sociare iugali.Virginibus virgo ipsa fuit patrona Minerva,Sed viduis vidua ipsa Venus. rationibus usa estUtraque non levibus, lepido scriptore Bocero.Multa laborarat pro se castissima Pallas;Pro se multa Venus: cum victrix denique litisNata videretur cerebro Iovis esse futura.Ergo Cypris conversa suas, quas callet, ad artes,Ut prius eximium iuvenem vatemque BocerumVicerat, in vidui coniectum vincula lecti:Sic, potius re quam verbis, mox te quoque vicitCalliditate sua, tibi cum locupletis, et omniVirtute insignis viduae cor ussit amore,Ut nolensque volensque illis propensior esses.Ingemuit tum capta dolis generosa virago,Vindictaeque memor tacitae (nam nescia vinci est)Pridem intenta fuit, qua te ratione modoqueAd se retraheret. sed nulla optatior illiVisa via est, quam qua dudum iam mater AmorumUsa foret, solam probat hanc. hanc ergo secuta,Arte tibi simili, coniungit amore puellamFormosam, castam, ingenuam, lepido ore venustam,Suaviter innumeros tecum quae compleat annos,Et te, quod viduae thalamo olim defuit unum,Efficiat laetum generosa prole parentem.Hanc igitur ridere tibi post ter tria lunaeCornua, laetitia pleno cum corde videbis:An non virgineas viduis praeponere taedasIncipies? castaeque tuos submittere fascesPalladi, qui Cypriae quondam vexilla secutusCommoda laudaras vidui numerosa hymenaei.Faxint hoc superi, ut felix quando ante fuistiConiuge cum vidua, nunc et cum virgine taliSis felix, omnique adeo felicior aevo.
Martino Furmanno et Blandinae Siberae.
QUanti te faciat praestans Furmanne Siberus,Dux ille Aonii praesidiumque chori,Hac etiam, si non alia ratione, pateret,Quod primas animi qui puero auxit opes,Nunc idem iuvenem posita gravitate magistriAbsque supercilio diligit, ornat, amat.Quin generum sibi te iungit, dans pignus amorisBlandinam, thalami spemque decusque tui.Blandinam cui blanditias non mater amorisSed pudor et virtus optima philtra dedit.His tu blanditiis felix, soceroque Sibero,Dulcia Blandinae basia fige tuae.Auspiciisque Dei generoso pectore fretus,Percipe vel totis uberiora tuis.
Laurentio Kirchovio et Gertrudi Kerkringiae.
DUlce virens lauro spectabilis area templi,Sponse tibi notum nomen habere dedit.Intemerata fides, templum et sacer annulus ornans,Nomina dat sponsae non aliena tuae.Designat templum castae pietatis honores,Hic colitur precibus, corde, animoque Deus.Laurus inoffenso foliorum germine floret.Annulus ingenuae symbolon est Fidei.Nomina in omen eant; sic relligionis amoreVestrum erit aeterno carus uterque Deo.Praeterea sponso Gertrudis amabilis uxorPraestabit certam, sed redamata, fidem.Annulus hinc pala claudens fulgente pyropum,Concordi iunget pectus utrumque face.Fallor an evenient plura istis commoda? namqueConcedat thalamis quis meliora novis?Sic vicina sacro, quam cernitis, area temploDe lauro vobis florida serta feret.Serta feret, vobis quae florida tempora cingant,Et sint finitimae laeta corona domus.
Henrico Schinkio et Christinae Lysandrae.
HActenus ingenuo Pietatem amplexus amore,Schinkius Aonidum castus amator erat.Quas circum Charites castas duxere choreas,Cumque pia constans Relligione Fides.His veluti nodis et ahena compede vinctus,Mancipium totus virginitatis erat.Non tulit hoc, quamuis totiens iam passa repulsam,Contemni impatiens insidiosa Venus.Semotoque nihil feriente Cupidinis arcu,Aggressa est aliis corda aliena modis.Namque subornavit Christinam gnara Lysandram,Quae gemini optatum nominis omen habet.Haec blandis tandem illecebris, vultuque venusto,Schinkiadae solvit vincula dura sui:Iniecitque alios, incenso pectore, nodos,Legitimique adeo grata capistra tori.Sic igitur, quem paene aliqui frigere putassent,Feruet, et in calido pectore vulnus, habet.Vulnus habet, cui virgo eadem non aegra mederiEt poterit miris cor recreare, modis.Sis felix mihi iam pridem carissime Schinki,Sit felix thalamo pacta Lysandra tuo.Pro te quae plures Christo Christina ministrosEt pariat vitae gaudia mille tuae.
Iohanni Horneffero et Gertrudi Claviae.
CAElibe nil melius vita qui dixit, amorisInscius, et vere ferreus ille fuit.Nec bona quid coniunx esset, quae grana prolisScivit, et unanimi quae bona iuncta toro.Quin fuit indignus fida consorte laborum,Solivagas inter dignior ire feras.Horneffere decus Themidis, te iudice causam hancVicero, casta tibi dum Cytherea favet:Optatamque tori sociam tibi foedere iungit,Quae caput hoc iuris non sinat esse sui.Quae te Felsinei ripas contingere Rheni,Thybridis aut iterum visere rura vetet.Sic tamen ut grata sis compede vinctus, et uniGertrudi addictus blanda capistra feras:Una oculis quae pulchra tuis, carissima cordi,Pascat amore oculos, pascat aemore animum.Qua felix, vitae accensam quoque lampada natisTrade memor sortis curriculique brevis.Ipse pudor thalamo, formosa Lubentia mensae.Praesideat non domui abigenda Fides.
Antonio Boccatio et Margaritae Bordingiae.
COniugio nil legitimo iucundius esse,Nil homini magis optandum, nil denique curaeUsque adeo superis, loquitur res ipsa, volentiSingula, ceu fas est, studio reputare fideli.Saepe aliquis primis sudavit et alsit ab annis,Multa ferens faciensque miser, trepidusque futuri,Quem sibi fidentem, atque operi precibusque vacantem.Respexit Deus, et fida consorte beavit,Quae maestum recreare animum, quae commoda vitaeAugere, et partem posser sufferre laborum.Hoc munus quamuis fuluo pretiosius auro est:Illi plura tamen tam sancti fautor et auctorFoederis accumulat. iam tristis lympha meracosDepromit latices: mox certa domuncula binosExcipit: adiunguntur opes modicaeque piaeque,Vincere quae Crassi, aut tentantis proelia Croesi.Inter opes inopum, gazas et fenora possint.His thalami accedunt gratissima pignora natiCerti, legitimi, et simili testantia matrisOre pudicitiam, notamque utriusque parentisCorporis atque animi vere referentia formam.Hinc nati natorum, et qui nascuntur ab illisProveniunt: amplos puerorum examina ludosHinc complent: habet egregios hinc patria cines.Doctores populus, laudatos curia patres.Denique connubii fecundo munere caelumIpsum paulatim spatiosa sedilia complet.Noverat hoc olim clarissimus arte medendiBordingus, quamuis florentibus integer annisTum iuvenis, sibi cum Rhodani coniunxit ad undasFranciscam uxorem, claram virtute fidequeDilectamque viro: crebro quae foeta puellis,(Namque mares taceo) nymphas castasque piasque,Spem generum peperit festivorumque nepotum.Quas inter postrema tibi bellissima ceditMargaris, Antoni, lectissima Margaris illa,Tam claro patre nata tibi, laribusque pudicisIn thalamos educta tuos, tibi debita virgo,Ingenioque tuo, et linguae divina sonanti,Atque adeo fronti placidae, morumque nitori.Cum qua, non expers, quae sunt memorata, bonorum,Exige tranquillos placide et feliciter annos.
Martino Waelio et Elisae Volschoviae.
PAlladi Waeliades primis addictus ab annisVitarat Cypriae tela minasque deae,Usque adeo caute, ut Veneris quis crederet hostemNolle maritali subdere colla iugo.Sic caelebs, etiam vernantibus integer annis,Vixit, et hinc patria consul in urbe fuit.Hic tandem Pallas se iam vicisse putabat,Irridens Veneris spicula vana suae.Non tulit hoc cordata Venus, pueroque sagittasIpsa novas, verbis talibus usa, dedit.Sic illum iaculare mihi, sic vulnera fige,Irrita ne solus numina nostra putet.Paret amor matri, sic certo saucius ictuWaeliades vulnus dissimulare nequit.Tale tamen vulnus, cui non medicamina desint,Vulneris hic ictus nam medicina sui est.Ictus Elisa fuit, sed et hunc sanabit Elisa,Dulcis Elisa tuo debita sponsa toro.Vivite felices animis concordibus ambo,Alter et alterius sit medicina diu.FINIS.