POEMATUM NATHANIS CHYTRAEI PRAETER SACRA OMNIUM. LIBRI SEPTENDECIM. [Illustration: CANDORIS AMABILE SIGNUM. ] ROSTOCHII Imprimebat Stephanus Myliander. Anno M.D.LXXIX.
SUnt homines non pauci equidem convicia
Musis
Qui faciant, sacroque ortas e carmine laudes
Despiciant, vatumque illas deliria dicant,
Quique adeo
Musasque
ipsas, castosque poetas
Regibus indignos clament, aliisque patronis.
Insani: qui cum
numquam [Orig: nunquam]
laudabile quidquam
Sint facere aggressi,
Bacchi
,
Venerisve
gulaeve
Mancipia, aut
Pluti
technas et lucra secuti:
Laudari quoque vile putant. sua crimina quidam,
Barbariemque animi, et vastum sine pectore corpus
Caelari sic posse ferunt, si carmine salso
Nemo ea depingat sero exagitanda nepoti.
Propterea pulsas toto obmutescere mundo
Optarent, turpique fame tabescere
Musas
.
Nequidquam. nam nunc etiam
Phalarisque
Midaeque
,
Et
Licinii
sunt infames: non facta
Perilli
Dira latent: rabies non est ignota
Neronis
.
At quanto melius sapiens rex ille
Canopi
,
Magnus Alexander
,
Maecenas
,
Scipio
,
Cyrus
Consuluere [Reg: Consuluerunt]
sibi, atque etiam post funera famae
Illustri, cuius vivi quoque carpere fructus,
Iam tum iucundos, oculis animisque solebant,
Cum facerent laudanda ipsi, summosque poetas,
Historicosque suae testes virtutis haberent,
Eloquio insignes, nullaque aetate premendos.
Omnibus in reliquis (
Dircaeo
credere
cygno [Orig: cycno]
Si volumus) primum decus est, feliciter uti
Fortuna, et gestis laudandum evadere rebus:
Alterum ab hoc notae certos virtutis habere
Praecones,
Musis
et
phoebo [(transcriber); sic: Phoebo]
digna sonantes.
At si, quod rarum est, uni contingat utrumque;
Is vero ante alios summam fert iure coronam.
Inclite rex, tibi, si cuiquam, laus utraque cedit
Haud equidem immerito. quis enim tua fortia magni
Facta animi, quis nescit opes? quis regna? quis arces?
Quis classem? quis vitricis palmaria dextrae?
Accedunt his historici, doctique poetae,
Cuncta haec qui serae cupiant transcribere famae
Carminibus scriptisque suis. quos inter et ipse,
Sim minimus licet, et tanto vix nomine dignus;
Prolubium, mentemque meam, studiumque placendi
En declaro tuae rex optime maiestati,
In fastis meliora etiam quandoque daturus,
Numina si faveant, et mitis dextra patroni.
Tu, quos iam dixi, regum laudata secutus
Exempla, invalidas non aspernare camenas:
Non laudes, contemne tuas, laudesque tuorum,
Quas
Friderice
tuis a laudibus haud alienas
Dixeris. hic
Sophia
est
Danaum [Reg: Danaorum]
regina, tuique
Rex consors thalami: sunt divi encomia patris,
Sunt soceri, socrusque tuae,
subolisque [Orig: sobolisque]
serenae,
Heroumque adeo, tua qui celeberrima regna
Virtutum efficiunt merito: praeconia quorum
Iam dextra victrice tenes: evolvere et illa
O utinam libeat, roseisque attendere
Musis
.
Quod facies, nisi me bonitas tua regia fallit,
Et solidae praeter laudis nullius avarus
Excelsusque animus, factaeque ad maximae vires.
Sic semper laudanda geras, laudanda sequaris,
Et regno factisque tuis super aethera notus,
Aeterno a
Musis
felix celebreris honore.
[Gap desc: toc]
Patria communis, quod glorior, est mihi tecum,
Culta
Palatinus
qua regit arva Leo.
Arva illa auriferis undis interflua
Rheni
,
Et
Bacchi
et
Cereris
ditia muneribus.
Hic ego,
Lotichio
sacros monstrante recessus,
Aoniae
didici fila movere lyrae.
Hic etiam cultis mihi primus
Erastus
in hortis
Poeonias [Orig: Paeonias]
docta voce reclusit opes.
At tu
Varniades
puer olim ductus ad undas
Ornasti [Reg: Ornavisti]
eximiis artibus ingenium.
Castalidum
imprimis [Orig: inprimis]
pulchro succensus amore
Virginei hausisti largiter amnis aquam.
Hinc tibi proveniunt
Musis
et
Apolline
dextro
Carmina vel priscis aequiparanda choris.
Sive tui sequeris vestigia magna
Maronis
,
Sive libet teneris verba ligare modis:
Seu
Calabro
certas docta testudine
Flacco
,
Dat palmam ingenio
Cynthius
ipse tuo.
Adde, quod externas iuveni perquirere gentes
Tempore longinquo, ceu mihi, cura fuit.
Diversisque locis diversas discere linguas,
Artis, et ingenii dexterioris opus.
Scit pater
Eridanus
, cum
Tibride
novit et
Arnus
,
Novit honoratae
Sequana
rector aquae.
Novit et uberibus formosa
Britannia
campis,
Mercibus et dives
Belgica
novit humus.
Paene et utrique tulit similes sors aspera casus,
Sive aliqua adversi stella sinistra poli.
Ut sumus aeratas ausi conscendere naves,
Et pelagi insanis credere corpus aquis.
Utque per insidias latronibus undique septi
Fecimus obscurae tempore noctis iter.
Inque ipsis adeo hospitiis per rura, per urbes,
Saepius occultos sensit uterque dolos.
Parva loquor: vitae discrimen adivimus ambo:
Nomine quique fuit hospes, is hostis erat.
Sensimus aestiferis quoque febribus ima peruri
Viscera,
Paeonia
vix reparata manu.
Postque tot exhaustos terraque marique labores
Ad patrios salvi venimus inde lares:
Doctaque nobilibus velati tempora sertis,
Solvimus aeterno vota precesque Deo.
Ille,
Chytraee
, velit longam nos vivere vitam,
Dotibus ut longum prosit uterque suis.
Perpetuos sacro tu condas carmine fastos,
Ut celebrent nomen saecula cana tuum.
Ipse ego sim medica non ultimus arte, meamque
Servatus laudet plurimus aeger opem.
Suavissima tua poemata, quibus a te non tam donatus quam locupletatus sum, legi magna cum voluptate; laetatusque sum, te ad eam in hoc genere scribendi, quam ego iam pridem excellens ingenium et naturam tuam intuens, animo cogitationeque praeceperam, maturitatem perfectionemque pervenisse. Quo sane nomine reipub. [Abbr.: reipublicae] quoque gratulor; qua extinctis [Orig: exstinctis] praecipuis nostri ordinis luminibus, eiusmodi viros quorum opera, divina illa poesis adversus tetram barbariem conservaretur, desiderare magnopere videbatur. Sed qualia quantaque in posterum
a te nobis expectanda [Orig: exspectanda] erunt, mi clarissime iucundissimeque Chytraee , qui iuvenis propemodum, tam praeclara ingenii tui monumenta edideris. In quo ne morientibus fere literis, et tuae gloriae desis, amabo te, quantum potes, potes autem plurimum, enitere. Verum de hoc fatis; ne vel auribus tuis blandiri, vel amori erga te meo nimis indulgere videar. Caselio nostro, si ad academiam vestram reversus est, utere, ut soles, amantissime, et ex doctissimis eius colloquiis, id quod mihi negatum esse vehementer doleo, veros et uberes sapientiae fructus percipe. Exaravi ad ipsum quoque epistolam, quam huic adiunxi. Eam si vobiscum est Caselius , per te ipsi tradi; sin adhuc alibi commoratur, vel per certos homines ad eum perferendam curari, vel mihi remitti cupio. Est enim scripta de rebus quibusdam nostris privatis, quas in cuiuslibet manus pervenire prorsus nolim. Bene vale. Francofordiae ad Viadrum , Kal. Ian. anno 1567.
Clarissime vir, amice observande. Cornu Amaltheae est, non quod Poetae fingunt: sed illud ex quo nascuntur, Filoi, Boethoi, martyres : ut Graecus Poeta, ni fallor, dixit. Tuus igitur frater Nathan tale ad me attulit, cuius amicitia iucunda, familiaritas grata, convictus optatus fuit: quem propter eruditionem, verecundiam, pietatem, et rerum cognitionem plurimarum, amo et amabo dum vivam. Quod, si quod speravit, hic non invenit, ferat id pro sua humanitate, aequo animo: et si tractatus in mea familia non est, ut par fuit: illud quoque ignoscat meis. De meo vitae genere, et de meis occupationibus, et de animis ingratis invidorum, et de perfidia notorum hominum, ipse narrare tibi poterit, qui de
tuis quoque calamitatibus dixit. Sed quid nos facere aliud decet, quam esse firmos et patientes, et divinum expectare [Orig: exspectare] auxilium? Quod te quidem virum exercitatiss. [Abbr.: exercitatissimum] facere, non dubito: ego studere paulatim incipio. Gratulor tibi talem accidisse fratrem, qui potest esse tibi et solacio et ornamento: et ipsi gratulor, tot peracta itinera, beneficio Die, quibus non minus instructus est sapientia et virtute, quam si interim aliquam bibliothecam devorasset [Reg: devoravisset] , bene magnam. Erit inter nos iam amicitia firmior, sermo literarum frequentior, oratio et communicatio de studiis liberior: eaque ut uti possimus suavitate diutissime, faciat DEUS. Non debui esse prolixior: cum habeas vivam epistolam, fratrem optimum, et hominem disertum. Vale Misena . Idib. Augusti anno 1567.
Eiusdem Nathanis Chytraei libri tres Imaginum et Meditationum sacrarum iampridem seorsum editi, in sequentibus quoque, si quae futurae sunt, editionibus, ab istis poematis seiungentur. Sicuti etiam libri XII Fastorum Ecclesiae Christianae , ubi aliquando confecti erunt, in peculiare volumen referentur.
Diversis haec temporibus cum scripta videbis,
Sunt bona mixta malis, et mala mixta bonis
Clamabis forsan. fateor: cogorque fateri
Extremam haec semper non habuisse manum,
Nec potuisse etiam, sic tum properata tulerunt
Tempora quae modulis causa
fuere [Reg: fuerunt]
meis.
Tu si plura bonis mala sint, quod non puto, totum hoc
Abice [Orig: Abiice] : si vero sint bona plura malis,
Quod credo et spero: quaeso ne turpis arachne:
Sed potius castae morem imiteris apis.
Edita
Pieridum
sacris ex carmina fanis
Tune profana vocas?
Ne vanus dicare cave, tua quando profanas:
Teque sacrasque deas.
Patrasti [Reg: Patravisti]
laesae pol crimina maiestatis
Terque quaterque reus.
Damnas proinde esto
Chytraee
, aut pendere multam
Aut revocare nefas:
Nam capitis vatem parcunt anquirere et ipse
Phoebus
et ipse chorus.
Unius ob vocis, crudele, piacula totum
Plectere velle caput.
IAM tandem sperata diu lux aurea caelo
Extulerat radios, qua se pulcherrima
Nymphe
,
Nymphe
animo formaque potens, et stirpis avitae
Laudibus, e patria
Danorum
inferret in oras,
Ingressura sui suprema palatia regis:
Acceptura etiam regalem a rege coronam:
Et regis subitura toros regina iugales.
Ergo,
Iovis
monitu, supera
Cyllenius
arce
Labitur, et purum, sine nube, per aera vectus,
Musis
et
Phoebo
loca consecrata petivit:
Adscensu [Orig: Ascensu]
loca difficili, et mortalibus aegris
Invia, ni paucos
Musaeque
et
Phoebus
amarent,
Quis [Reg: Quibus]
datur invicto tandem huc penetrare labore.
Sed pronum hoc superis iter est: caducifer ergo,
Vel dicto citius,
Phoebo
iuga sacra, piasque
Musarum
sedes et amoena vireta tenebat.
Adstanti [Orig: Astanti]
arrisere Deae: mox omnia circum
Resplendent miro florentia prata colore:
Et passim volucrum resonant aviaria cantu:
Cunctaque
Palladio
late complentur odore.
Ast illum in sacros nemorum abduxere recessus
Aonides
: ubi non ullam perpessa senectam,
Non aestum solis, non durae frigora brumae
Laurus erat, folii
pulcra [Orig: pulchra]
immortalis honore:
Quam subter nitido lucebant flore amaranti.
Hic igitur
div-m [Reg: divorum]
interpres, cingente corona
Pieridum
, cari exponit mandata parentis,
Atque ait. O
Iovis
aetherei verissima
Musae
Pignora, virtutum sacra in praeconia natae:
Atque ideo a teneris aulae caelestis alumnae:
Doctricesque hominum: et vitae morumque magistrae:
Quaeque adeo laudesque Die praeclaraque facta
Heroum aeterno memores committitis aevo.
Numne etiam vestras rumor pervenit ad aures?
Ut regum sacra progenies, rex inclitus ille,
Inter magnanimos rex inclitus
Europaeos
,
Scania
cui,
Danaique
omnes, atque ultima
Thule
,
Cui mare fluctivagum, cui
Balthicus Hellespontus
,
Cimbrorumque
simul regio ditissima paret,
Rex
FRIDERIcus
, amet regali e stirpe puellam,
Patris
UDALRICI
natam,
Megalepolis
alta
Quem colit, atque
Heruli
veteres, et
Vandala tellus
,
Hic ubi lativagos fortis
Germania
fines
Aspicit: et segetum plenos disterminat agros
Varnus
alens multos argutae vocis olores.
Haec
SOPHIA
, aequales inter pulcherrima: sexum
Ingenio, et teneros variis virtutibus annos
Exuperans [Orig: Exsuperans]
: generi cui rara modestia summo,
Et formae pudor admixtus, gravitasque lepori,
Et
Charis
arcano nectens haec omnia
vinclo [Reg: vinculo]
,
Eximias inter peperit decus heroinas.
Namque ubi cum genetrice sua caroque parente,
Bis septem vix nata annos, in regna veniret
Danica
: (mater enim de
Christo
nomen adepti
Eximii regis soror est) illamque videres
Rex
FRIDERICE
, trahens imo suspiria corde,
Atque animo stimulos, fibrisque incendia volvens;
Dixisti: o faustum iuvenem, virguncula talis
Cui data nupta, sui similem mox edere prolem
Incipiet: claris pater unde nepotibus auctus,
Progeniem stirpemque suam florere videbit.
Nec plura. at dum se nequit illam, explere, tuendo,
Atque simul vivas audit redditque loquelas:
Blandus amor se virgineis abscondit ocellis:
Unde novos regi laqueos et tela pararet.
Quis [Reg: Quibus]
etiam dulci mentem rex saucius ictu,
Cum
SOPHIA
thalamo sese vincire iugali
Percupidum ostendit. placuit matri: sic foedere certo
Iunxerunt fidas haec in connubia dextras.
Sic rex, quod rarum est, non fretus imagine picta:
Nec sua committens mutis suspiria chartis:
Ipse fuit formae inspector, morumque probator,
Atque animi testis, fallaci teste remoto.
Et nunc illa dies, longe optatissima votis
Multorum, sollemnis [Orig: solemnis] adest, pater optimus ille
Qua celeri rate, tot Ducibus comitantibus, oras
Arctoas
petet, (uberibus qua
Dania
campis,
Dania
clara opibus regnoque insignis avito
Panditur) auspicio felici atque omine dextro,
Regnanti in
Danais
iuveni ut coniungat amatam
Reginam, thalamoque ambos devinciat uno.
Quando igitur regi, placido rex
Iuppiter [Orig: Iupiter]
ore;
Reginae quando
Iuno
regina beatum
Coniugium annuerunt: vos o clarissima
Musae
Numina regalem mecum contendite in urbem.
Iuppiter [Orig: Iupiter]
ipse iubet: faciles ire ergo sorores:
Ite deae: velutique olim connubia
Cadmi
Hermionesque
novo
celebrastis [Reg: celebravisti]
laetae hymenaeo:
Sic
FRIDErici
etiam,
SOPhiae
sic dicite taedis
Carmina, maiori qui vos dignantur honore,
Quam potuit
Cadmus
. quis enim dignatus alumnos
Est vestros tanto quanto
FRIDEricus
amore?
Ille etenim vobis quae struxerat atria quondam,
Quae dederat pater, illius rex optimus aevi:
Usque adeo nunc ornavit, sic annua adauxit
Munera, ut
Hafniadum
schola quam ditissima, primas
Felsineo vix iam
Rheno
concedat et
Arno
,
Medoacoque
ipsi. quid commemorare necesse est?
Quantus
UDALricus
vestri sit tutor honoris;
Quanto
Varniadum
studio excolat ille rosetum:
Balthica
palladio quod litora replet odore.
Sic
Maia
genitus. sed
eum [(reading uncertain: ?)]
pia turba sororum
Sic contra est affata. patris mandata lubentes
Accipimus: quin et placide comitamur euntem.
Tu modo praecede, et noto te tramite siste.
Haec ubi dicta, comis serta
imposuere [Reg: imposuerunt]
camenae
Laurea, purpureis intertextis amarantis:
Dulcisonaque chely arrepta, citharisque canoris:
Cum duce festinum
rapuere [Reg: rapuerunt]
per aera gressum.
Urbs est tranquillo longe celeberrima portu,
Urbs animis opibusque potens, regnoque vetusto,
Danorumque
caput: populos ubi mercibus auget
Balthicus Oceanus
: quamque aequo lumine
Phoebus
Aspicit, et doctis sedem hic concedit alumnis.
Ad latus illius pariis suffulta columnis
Stat domus innumeris: consistunt limine postes
Aureolo, et nitidis fulgent laquearia gemmis.
Centum intus thalami, centumque cubilia puro
Murice tecta patent, auroque ornata corusco.
Inque illis aula est, regum delecta recessu,
In quadrum
spaciosa [Orig: spatiosa]
fluens, ubi plurima mensas
Regali dape magnifice, et crateribus aureis,
Constructas, circum mantilia picta tegebant.
Has rex et reges regumque propagine nati
Cingebant proceres: exque omnibus heroinae
Delectae: inter quas ceu sidus amabile nostra
Fulgebat
SOPHIA
, illustri bellissima vultu.
Huc igitur duce
Mercurio
,
Phoeboque
sorores
Ingressae, ante sacram
FRIderici
regis, et almam
Reginae faciem, astiterunt. miratus carum
Incessumque gravem, faciemque habitumque serenum:
Esse deas vidit rex inclitus. ergo paterni
Indicio sceptri praestare silentia cunctos
Ipse iubet, placidoque illas ultro aspicit ore.
Illae autem
flexere [Reg: flexerunt]
genu, vultuque modesto
(Circumstant proceres, admiranturque canentes)
Talia fuderunt, alterna carmina voce.
Salve o progenies divi
FRIDErice
parentis,
O decus et columen
Danorum
, et gloria gentis
Cimbrigenae
: cui praestantem virtute puellam
Iungit avis, atavisque potens, et sceptriger heros
Fortis
UDALRICUS
, carum
Megalepolis
ora
Quem colit, observatque ducem, carumque parentem.
Salve iterum
FRIderice
, tibi nova serta paramus.
Vix etenim quisquam nemoris decerpere fructus
Dignior
Aonii
, tua quam pulcherrima coniunx;
Et tu magnorum flos optatissime regum.
Annue clementi taedis Deus optime vultu.
Tu quoque reginae
soboles [Orig: suboles]
clarissima matris,
Quae commune genus
proav-m [Reg: proavorum]
cum rege recenses,
Nympha
potens, et gemmiferis ornata coronis.
Sis felix, regique tuo diuturna voluptas,
Quam turbent nullis venientia saecula
saeclis [Reg: saeculis]
.
Annue clementi taedis Deus optime vultu.
Iuppiter [Orig: Iupiter]
ipse tibi radio
FRIDERICE
sereno
Nascenti arrisit: sceptrum, aureolamque coronam
Pollicitus iuveni: arrisit quoque sidere
Mavors [Reg: Mars]
Sanguineo, armavitque manus in
praelia [Orig: proelia]
, tradens
Mox tibi
Marsigenas
felici clade domandos.
Quin Cytherea potens thalamos firmare iugales,
Ipsa tibi
Nymphae
cor fausto accendit amore:
Ipsa tui
Nympham
totam inflammavit amore.
Felicem
FRIDERICE
, tui quoque sidera curam
Suscipiunt, regisque favent constanter honori.
Annue clementi taedis Deus optime vultu.
At
SOPHiam
gremio Pietas excepit: adultam
Erudiit sacra Relligio: mox aurea
Iuno
Et
Pallas
,
Charitumque
chorus placidissimus, illam
Certatim
excoluere [Reg: excoluerunt]
suis, fausto omine, donis.
Quin et adhuc charam faciles comitantur alumnam,
Muneribusque beant variis, semperque beabunt.
Aspice quantus honos generoso effulgeat ore:
Gratia quae vultus: quam mitis flammula blandis
Fulguret ex oculis: gravitas matura iuventam
Ut superet: maiestati coniuncta venustas
Cunctorum ut mentes in se convertat et ora !
Annue clementi taedis Deus optime vultu.
Maiores
FRIderice
tuos, priscosque parentes,
Quid celebrare opus est ? quorum celeberrima virtus,
Et bonitas
numquam [Orig: nunquam]
venturo abolebitur aevo.
Inprimis [Orig: Imprimis]
pater ille suum de nomine
Christi
Nomen habens, summos inter laus maxima reges,
Mente manuque fuit. patriae pater optimus orae,
Virtuti finem egregiae metamque labori
Qui statuit nullam, totisque hoc viribus egit,
Ut genus humanum meritis cumularet: opemque
Turbatis ferret magno molimine rebus.
Annue clementi taedis Deus optime vultu.
Quid patrem
Sophiae
laudabimus
UDALricum
,
Egregium virtute ducem; qui regis imago
Siderei, bonitate sua est, vultuque sereno.
Quacumque incedit,
Bonitas
comitatur euntem,
Castaque
Sophrosyne
, gladioque
Astraea
nitenti
Armata, et regum firmans
Clementia
sceptrum.
Astat cana
Fides
, fraudisque ignara dolosae,
Atque adeo in cunctis verax
Constantia
rebus.
Sit felix, vivatque diu clarissimus heros,
Connubium et natae felix, regesque nepotes,
Canitie [Orig: Canicie] venerandus avus, viridique senecta,
Cernat, et astriferum sero conscendat
olympum
.
Annue clementi taedis Deus optime vultu.
Nec matrem
FRIderice
tuam, rex optime, fas est
Neglegere: illa Die fuit ut clarissima donis;
Manus et ipsa Die, fulvo
pretiosius [Orig: preciosius]
auro:
Sic quoque
DOROtheae
divinum nomen adepta est;
Nomen et omen habens. nam te
FRIderice secundo
Extulit in lucem partu, fratresque potentes:
Quin etiam natas patriae bonitatis alumnas,
Et summis nuptas ducibus. salve optima mater,
Et soror, et coniux, socrusque et filia regum:
Et nati thalamis e caeli desuper arce
Laeta fave, regesque etiam sperare nepotes
Incipe, nam nullo stirps regia desinet aevo.
Annue clementi taedis Deus optime vultu.
Nec
SOPhiae
mater clara
ELIsabeta
relinqui
Plane indicta potest: decus
ELISAbeta
mariti
Eximium. pietatis amans, cultusque verendi
Numinis: ingenio prior omnibus heroinis,
Quas vel nostra tulit, vel postera proferet aetas.
Nam quae sit morum gravitas, prudentia quanta,
Atque adeo in cunctis sollers [Orig: solers] industria rebus:
Haec alio memoranda loco. salve inclita, salve
ELISAbeta
tui speciosa corona mariti:
Et gentis tutela tuae: virtutis amatrix:
Qua viva iniectos scelerata licentia frenos
Sentiet impatiens et disciplina feroces
Compescet: reddetque bono sua praemia civi.
Salve iterum, tua te sequitur pulcherrima proles,
Virtute, ingenio, bonitate, et moribus aureis.
Annue clementi taedis Deus optime vultu.
Felix illa dies, et nox felicior illa,
DOROthea
in thalamos regis qua ingressa iugales
Te nobis
FRIDErice
dedit, gentique tuorum,
Et
SOPhiae
inprimis [Orig: imprimis]
nostrae, cui foedere iunctus
Perpetuo, donec tandem caput induat albam
Canitiem [Orig: Caniciem]
, vive ad seram sine lite senectam.
Annue clementi taedis Deus optime vultu.
Fortunata dies, nox fortunatior illa,
ELISAbeta
suo qua felix iuncta marito,
Tam pulchram, illustrem, fortunatamque puellam
Edidit in lucem, tibi quae
FRIDErice
placeret,
Et thalami comes una tui, viateque beatae,
Viveret innumeros tecum feliciter annos.
Annue clementi taedis Deus optime vultu.
Pace nihil melius, nihil exoptatius usquam,
Marte
nihil peius, nihil exitiosius orbi est,
Marte
malo. nam sunt gemini, quorum alter ubique
Est [(printer); sic: Et]
hominum pestis: patriae populator: agrorum
Pernicies: saepe innocuo quoque sanguine gaudens.
Alter praesidium patriae templisque focisque,
Confugiumque bonis, infandi criminis ultor.
Hunc igitur
FRIdericus
amet, cum forte necesse est:
Illum aversetur: quin pacis ad otia pronus,
Exigat innocuam sine caede, et sanguine vitam.
Nomine sic rebusque ipsis,
FRIDERICE
, deinceps
Dives eris pacis, supremo dives honore.
Annue clementi taedis Deus optime vultu.
Regum illustre decus Sapientia dia
Latinis
,
Quae
Graecis
Sophia, rectae rationis alumna:
Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur
Cuncta videns: verique vias penetrare laborans:
Unaque concedens felicis gaudia vitae,
Si praesit populo monitis parere volenti.
Hanc
SOPhiae
indicio semper
FRIdericus
amabit,
Et colet. a recti
numquam [Orig: nunquam]
deflectere norma
Sic poterit: sceptrumque suum sine labe tenebit,
Sic poterit rex esse sui, rex esse suorum.
Annue clementi taedis Deus optime vultu.
Felices ambo, et felici sidere nati,
Coniunctique toris genialibus omine dextro.
Ipsa etenim caeli facies, et tempora vestris
Arrident thalamis: quin vestro mitis honori
Indulget natura parens. magnum aspice solem,
Solem oculum mundi.
numquid [Orig: nunquid]
non serius illo
Nunc oritur, citiusque suis sese occulit undis ?
Ut diuturna feras felicis gaudia noctis.
Annue clementi taedis Deus optime vultu.
Iam passim revirescit humus beneolentibus herbis:
In varios convertuntur circum omnia flores:
Spicea serta gerens, atque omnigeno proventu,
Optima messis adest: quam pleno copia cornu
Insequitur: pulsata terit magna area fruges:
Atque adeo in vestros conspirant omnia honores:
Divitiisque novis veteres cumulare laborant.
Annue clementi taedis Deus optime vultu.
Ergo tuam toto, flagrans, complectere corde
Rex
SOPhiam
, et signis gaude, ominibusque beatis,
Naturae quae lege soror tibi paene fuisset,
Hanc tibi reginam tua rex
FRIDErice
voluntas,
Consortemque tori divinae copula legis,
Et commune genus iunxit, formaeque venustas,
Atque amor iniciens [Orig: iniiciens] nexas adamante catenas [Orig: cathenas] .
Annue clementi taedis Deus optime vultu.
Tu quoque laeta tuo,
SOPHIA
optatissima, rege,
Pone modum
lacrimis [Orig: lacrimis]
, nec te iactura paternae
Sollicitet gentis: non matris cura relictae.
Haec etiam regio patriam tibi praebet amicam:
Hic stirpis pars ampla tuae est, a matre vetustum
Unde genus trahis: hic series longissima regum:
Maiores quos esse tuos rex ipse fatetur,
Paene tibi frater communis origine stirpis:
Quin etiam plus quam frater mox deinde futurus,
Cum dare complexus, et blanda iterare licebit
Basia, vel vero quod basia vincat amore.
Annue clementi taedis Deus optime vultu.
Lenta velut vitis ramosas implicat ulmos:
Pampineaque coma, pictisque gravata racemis
Emicat, et cunctos istac oblectat euntes:
Sic tu nixa tuo, sed suavis sarcina, regi,
Progeniem casti, ceu pignus amabile, lecti;
Quaeque
pudicitiam [Orig: pudiciciam]
matris simili indicet ore;
Quaeque sit et
vinclum [Reg: vinculum]
, et testis communis amoris;
Discutiatque suo curarum nubila risu;
Produces: regique tuo, patrique voluptas,
Amborum ad seros extendes tempora canos.
Annue clementi taedis Deus optime vultu.
Sic
Musae.
et cum se perfunctas munere iusso,
Officiique sui partes implesse [Reg: implevisse] putarent:
Submisso graviter vultuque, et poplite flexo
Egressae,
liquere [Reg: liquerunt]
domos, et regia tecta,
Quas desiderium procerum haud vulgare secutum est.
Nec mora tranquillo e pelago
Nereides
almae,
Phocarum
latis humeris dorsoque sedentes,
Laetisonis
cecinere [Reg: cecinerunt]
modis:
Tritones
aduncis
Quin etiam conchis hymenaeum ad lucida caeli
Sidera tollebant, missosque ad sidera plausus.
Annue clementi taedis Deus optime vultu,
Et veluti thalamo rex et regina beato
Iunguntur: sic cum
Danis
Germania
vinclo [Reg: vinculo]
Unita aeterno, stabili coalescat amore.
Et quamvis mare fluctivomis interstrepat undis:
Gentem utramque tamen concordia foedere nectat
Unanimi: quod nec saevo
Mars
turbidus ense;
Nec fera seditio; nec opum vaesana libido;
Non ulla annorum series aut tempora solvant.
Effluit exactus plenis iam mensibus annus,
Cum,
Sophia
comitante, sui rex optimus aevi,
Rex
Fridericus
,
herus [Orig: erus]
Boreae
septemque trionum,
Rex
Danaum
, turma circum comitatus equestri
Nobilium iuvenum et procerum,
Megalepolis
arces
Invisit, soceri fido compulsus amore.
Nunc quoque
Varniadum
dulces ubi flatibus undae
Crispantur, salsique incunt vada
caeca [Orig: coeca]
profundi,
Magnus
Udalricus
, stipatus flore suorum,
Ut generum socer invisat, teneroque nepoti,
Aureolo in lucem partu quem regia mater,
In spem regnorum caelo quibus imminet arctos,
Iam peperit, coram aspiciat, coram oscula figat.
Christe
potens tempestatum, ventique marisque,
Una qui fragiles conservas voce carinas,
Saevaque ventosi mulces discrimina ponti,
Da faciles navi cursus: Aquilonis iniqui
Vim cohibe, sileant Cauri, se comprimat Eurus.
Unicus hic Auster satis est, si leniter afflet,
Et placide expansas velorum dirigat alas.
Ille igitur reliquis spiret cessantibus unus.
Tum locus est
Boreae
, salva cum classe redibit
Heruleus
princeps, hoc florentissimus aevo.
Tu quoque celsa ratis, nostri cui pignus amoris,
Depositumque uno tantum concredimus ore,
Depositum, quo per tumidas
pretiosius [Orig: preciosus]
undas,
Nil vexisti
umquam [Orig: unquam]
, serva quod sumis, et omnes
Incolumes
Danaum
felici in
littore [Orig: litore]
siste:
Omnes incolumes turgentis ad ostia
Varni
Salva refer. sic te certatim ambire natatu
Nereides
properent: mediis tibi praenatet undis
Remigii dux et classis pia cura
Palaemon
.
Sed quid ego haec frustra vatum ludibria
Christo
Addictus repeto? potius te turba sacrorum
Spirituum, aligerumque chorus circumdet, et
arcto [(reading uncertain: ?)]
Per mare stipatam speratis applicet oris.
Quas princeps ubi contigerit pulcherrimus heros:
Non novus hospes erit, non plane incognita turba
Nobilium iuvenum. socerum gener obvius ulnis
Excipiet; regina patrem; rex parvulus ille
Flos
Danaum
arridebit avo, dextramque pusillam,
Sed magnam, sed sceptriferam quandoque futuram,
Porriget, et tacito mulcebit pectus amore.
Ipsa quoque
Elisabetha
Ducis pulcherrima coniunx,
Et soror et socrus regum, regisque tenelli
Nunc avia, advecto duplicabit vera marito
Gaudia.
Germani
proceres
Danaique
coibunt,
Atque una veteris renovabunt foedus amoris,
Certabuntque una officiis, studiisque benignis.
Cognatasque olim terras, gentesque propinquas
Sic unam facient animis curaque fideli,
Ut seros eadem maneat quoque cura nepotes.
O regum caput et rector, rex unice regum,
Accipe vota, quibus classem procerumque Ducisque,
Quo sine nil dulce est patriae, nec amabile
Musis
,
Insequor, et regem tenerum, regisque parentes
Commendo superis. sic omnia
Christe
guberna,
Sic animos, sic corda
virum [Reg: virorum]
moderare ducumque,
Cernat ut optatum tam laeta profectio finem.
Natali
FRIDERice
tuo, Rex optime mundi
Arctoi, septemque adeo rex summe trionum,
Regibus et genite, et reges geniture nepotes,
Iuliades sese tollunt celebrantque calendae.
His etenim in
Cimbris
olim te regia mater
DOROthea
in lucem aureolo dedit aurea partu.
Te pater a
Christo
memorabile nomen adeptus,
A teneris artes belli pacisque tenere
Edocuit, purae cum relligionis amore,
Nunc etiam quibus haud cedis maioribus ullis,
Exaequas alios, haud paucos denique reges
Exsuperas etiam. nam quantum bellica virtus
Extulerit nomenque tuum laudesque tuorum,
Turmae equitum, peditumque manus, classesque loquuntur,
Et mare, tormenta, et scopuli mutaeque natantes,
Et tibi quae palmae ramum victoria tendit,
Imponitque sacris oleagina serta capillis.
Accedunt artes pacis, pia regula legum,
Cui rex ipse subest: aequissima iudiciorum
Integritas: neque enim dubias extendere rixas
Ut nobis, licitum est
Danais
: actore reoque
Auditis quantum satis est, exanime iusto
Terminat exortas subito sententia lites.
Quando alibi rabies venalis turgida linguae
Partibus emunctis liti connectere litem
Callida, pro scelere hoc opibus cumulatur et auro.
Pro matrona etenim lupa iam, pro matre noverca
Facta est in multis
Themis
illa loquacula regnis.
Hic videas nullos de relligione tumultus,
Hospitium sacris pandit laeta
Hafnia
Musis
,
Hafnia
doctorum sedes et alumna virorum,
Tuta patrociniis et florentissima tanti
Praesidio regis: largissima praemia doctis
Qui impendit cathedris, templis, docilique iuventae,
Maenalium
meritis implens ingentibus orbem.
Sis felix, nostrumque etiam
FRIDErice
laborem,
De quo sex superant, sex praeteriere libelli,
Auspiciis defende tuis: sic nominis illa
Gloria vera tui, per se notissima mundo,
Fastorum quoque veriloquis inscripta libellis
Crescet apud seros etiam celebranda nepotes.
ERGO dies gemitu totiens [Orig: toties] optata fideli
Tandem aderit, qua confectam tot cladibus urbem
Magnanimi virtute duces proceresque revisent,
Sperataeque diu sanctissima foedera pacis
Auspiciis firmare novis, certamque quietem
Incipient iterum patriis inducere terris.
Nascere, quid cessas? properans age lucifer almam
Tot votis precibusque diem tam saepe petitam:
Nascere, et hibernae quamvis vix frigora brumae
Desierunt, hiemisque nives metuamus aquosae;
Attamen hanc unam iucunda luce serenam
Effulgere diem fas sit: tam murmuris aurae
Ventosi sileant, stratum cadat aequor, ut ortus
Mundi oculus purum sine nube perambulet orbem.
Haec illa est, haec illa dies, quae candida pacis
Gaudia confirmans stabilit, bellique labores
Et lites placide nostris exterminat agris,
Mutat et
Aoniis
lituorum classica plectris.
Haec illa est, haec illa dies, optata reducens
Tempora. iam fausti incipient procedere menses,
Iam mare navigiis rursum
tentare [Orig: temptare]
, priores
Iam merces mutare licet, iam tollere muri
Rudera, iam tutos telluri infindere sulcos.
Accepti iam si qua mali scintilla supersit,
Obruta sollicita patriam formidine solvet,
Unanimique dabit laetentur ut omnia plausu.
Haec illa est, haec illa dies, qua gratior urbi
Huic nondum Oceani genialibus exiit undis,
Natali proprio quae carior omnibus, una
Inter erythraeo festas signanda lapillo est.
Scilicet ut quondam ventis turbantibus aequor,
Cum simul horrifico fremeret caelum omne tumultu,
Nauta animi trepidabat inops dubiusque futuri:
Sed simul aspiceret nitidas dextro omine flammas
Tyndaridum
lucere mari; iam laetior atras
Pellebat curas animo: non inscius undas
Iam sterni, ventosque minis desistere, nubes
Diffugere, et stellas caelo prodire sereno:
Sic hodie nobis peracerbo turbine dudum
Iactatis, fratrum nascetur amabile sidus,
Tergeminum sidus, cuius fulgore tenebrae
Maestitiae luctusque cadent,
Bellona
flagellum
Contrahet, exitiosa
Hecate
gestamina condet,
Laetaque sublatis aderit Concordia palmis.
Varne
quid antiquos stellarum suspicis ortus?
En hodie nova
Tyndaridum
tibi sidera surgent,
Sidera fausta magis, quam vel nimbosus
Orion
:
Vel piger
Arctophylax
, vel
Cassiopea
cometae
Infamis radio. non haec tibi sidera clades,
Non imbres tibi portendunt, non aequoris aestu
Luctantes ventos tempestatesque sonoras:
Sed caelum nebulis purum, sed lumina solis
Aurea, et optatam
Borea
cessante quietem.
His tibi placatis, roseos spirabis odores,
Nascenturque tuae flores in margine ripae,
Hinc
Musae
plenis texent tibi serta quasillis.
Quosque alis herboso niveos in flumine cycnos
Dulce canent,
Varnique
ferent, ad sidera nomen.
Ite coronati stipatoque agmine cives,
Ite magistratus, plaudentes ite
Camenae [Orig: Camena]
.
En vobis, lapidem ad primum lapidemve secundum,
Obvia procedent tam candida sidera, lucis
Quin etiam fulgore novo cum
moenibus [Orig: munibus]
urbem
Mox illustrabunt totis radiantia vicis.
Sit bonus et felix urbi, temploque focisque,
Tyndaridum
novus hic optari temporis ortus:
Quos circum
Iuno
ipsa micat, micat aurea
Pallas
,
Pluraque conspicuis iuvenilia sidera flammis.
Illorum aspectu vis et furor impius urbe
Excedant, dent bella locum, discordia demens
Exsulet [Orig: Exulet] et miseros seducens factio cives.
Incipiat rerum ordo novus, nova tempora surgant.
Hic sedem
Eunomie
figat, comitata sorore
Astraea
, priscaque
Fide
; pax optima rerum,
Et bene latarum prompta observantia legum,
Quin etiam pudor, atque auro magis aurea virtus
Hic habitent, cumulentque suis nova saecula donis.
Hae sunt aureolae
Themidis
natae: urbibus illae
Si praesint, vel prima locent fundamina rerum;
Non his consilium deerit, non rebus egenis
Auxilium, sed largifluo bona copia caelo
Appluet, et laetos hilarabunt gaudia vultus.
Has ipsas, o
Arctoa
Rhodos
, tibi sidera mittunt
Iam tua, tu modo pande manus, vultuque sereno
Excipe tam faustas hac ipsa luce sorores.
Exceptasque fove cupidis amplexibus, illae
Ut posthac
numquam [Orig: nunquam]
offensae tua tecta relinquant.
Voce etiam gemituque pio sine fine precare,
Ut diuturna micent isto tibi sidera caelo.
CUM subit illius pulcherrima lucis imago.
Discidiis qua compositis, et pace reducta,
Herulei
subiere [Reg: subierunt]
duces proceresque Roseti
Moenia [Orig: Munia]
clara sui, longa comitante caterva:
Tum positis animo curis, cor emicat intus
Laetitia, saliuntque imis mihi pectora fibris.
Haec est illa dies tam laetae conscia pompae,
Quae tam fausta dedit doctis praeconia
Musis
,
Quae tam grata bono retulit spectacula civi,
Quae patriae insolito superavit vota nitore.
Hanc ego dum festis conor celebrare camenis,
O celebres bonitate Duces, par nobile fratrum,
Aspirate meo geniali fronte labori.
Omina fausta cano, quae mox annalibus addet
Forte aliquis, patriae cui gesta negotia curae.
Iam prope lux aderat februis octava
Latinis
,
Tanto operi iam dicta olim, cum pacta coirent
Foedera: tunc igitur patriae duo lumina fratres,
Ductor
Ioannes Albertus
, et alter ab illo
Ulricus
, quique his comitem se iunxerat imae
Franciscus
Dux
Saxoniae
, concordibus ultro
Convenere [Reg: Convenerunt]
animis, ubi quondam
Vandala
pubes
A bonitate loci
Doberanum
nomine dixit.
Hic
coiere [Reg: coierunt]
etiam tota regione vocati
Heruleae
gentis proceres, equitesque virique
Illustres vel consilio, vel fortibus armis,
Laetitiae ceu consortes tantique triumphi.
Primo equidem adversis ventis hiberna tumebant
Aequora, murmur erat: non illa sidera nocte
Conspiceres, non mane orti pulcherrima solis
Lumina, cuncta nives, tenebrae, glaciesque replebant.
Sed simul ac campis exercitus ivit apertis,
Instructa de more acie, ventumque sub urbis
Conspectum; en subito discordes
praelia [Orig: proelia]
venti
Sedarunt: rapidum placidis mare constitit undis:
Cum nebulis
abiere [Reg: abierunt]
nives: sol aureus ultro
Candidior, puro nitidum caput extulit axe,
Clarior et solito circum resplenduit aer.
Felices, quorum adventu nebulaeque nivesque,
Flabraque ventorum fugiunt: quos
Cynthius
ipse,
Suaviter arridens, de caeli respicit arce!
Fallor? an et nubes, simili ratione modoque,
Tristitiae luctusque cadent; discordia vestro
Aspectu aufugiet [Orig: auffugiet] ; pax dudum optata redibit;
Exseret [Orig: Exeret] et caelo placidos concordia vultus.
Iamque propinquabant conspectae
moenib. [Orig: munibus]
[Abbr.: moenibus]
urbis,
Cum subito ardescens imitata tonitrua caeli
Machina, terribilique aethram caligine replens,
Ter bona signa dedit. consistunt ordine longo
Hinc atque hinc iuvenes, sclopos ferrumque tenentes.
Inque foro innumeri cives, quo quemque vocabat
Signifer, armata laeti
coiere [Reg: coierunt]
phalange.
Haud equidem secus instructi, quam si aspera
Martis
Pugna vocet, laeti interea, iam foedere bellum
Componi optato, et ducibus praeeuntibus almam
Ceu postliminio pacem
Charitesque
reduci.
Loricis humeri, galeis capita ardua fulgent,
Hastarum exsurgit [Orig: exurgit] toto seges horrida campo.
Nec minus
Aonidum
cultrix Academia cessat
Grata suos animo laeto
expectare [Orig: exspectare]
patronos.
Ergo foro studiosa cohors collecta
Latino
,
Rectores comitata suos, comitata magistros,
Consistit placide, toto longo agmine vico,
Exceptura Duces vultu gestuque decoro.
Interea turma
Herulidum
, ternique caballis
Procedunt gestati equites, ternique sequuntur,
Paulatim augescit series, numerosaque plenis
Agmina se fundum portis, tuba ductilis edit
Barbaricos inflata sonos, lituusque remugit.
Pone sequebantur canis meritisque verendi
Magnatum lecti proceres, summusque senatus,
Cui patriam vel consiliis, vel voce diserta,
Aut opibus strictove labor defendere ferro,
Sublimes in equis omnes, auroque corusci,
Nobilitate omnes illustri, et stirpis avitae
Nominibus celebres.
Hanios
hic cernere posses,
Hic
Ribios
, hic
Belovios
, hic denique
Plessos
,
Hic
Halberstadios
, hic
Crusos
, et
Beronestos
.
Bassvicios
tibi quid memorem, fortesque
Lyaeos
?
Quid
Prenios
, quid
Bulovios
, quid denique
Linstas
?
Quidve
Wagerbardos
,
Crammonos
,
Luzoviosque
?
Quid reliquos memorem? quorum vix
versib. [Abbr.: versibus]
apta
Paene tremenda sono sunt nomina: conice [Orig: coniice] forti
Quid dextra in bellis animoso et robore possint.
Hic quoque tergeminos efflabat buccina bombos:
Tundentes alii, strepero cum murmure, aheno
Praetensas tauri exuvias, caelum omne replebant
Ictibus in numerum resonis, mixtoque boatu.
Haud secus
Aeneae
sociis
Misene
solebas
Aere ciere animos, pugnamque accendere cantu.
Mox veluti delecta cohors praetoria, pubes
Nobilium incessit iuvenum, comitata magistros
Ductoresque suos, animosae robora gentis.
Ecquis enim sternacis equi per devia saxa
Terga premat melius? melius calcaribus armos
Quis fodiat? celeremve arcto compescere freno,
Ad cursum aut laxis sciat invitare lupatis?
Hic tandem
subiere [Reg: subierunt]
, velut tria sidera caeli,
Illustres splendore Duces, capita alta ferentes.
Dexter erat,
longque [Reg: longeque]
alios supereminet omnes
Ulricus
, tantum egregio decus enitet ore.
Ad laevam
Franciscus
erat, ceu pulcher
Iulus
.
Hos inter medius validis moderator habenis,
Ceu senior, cuique hi merito debentur honores,
Ibat
Iohannes Albertus
, amabilis heros,
Cum fratre
Herulidum
nostro duc inclitus aevo.
Incessere una vultuque et fronte serena
Heruleae
flos et robur commune iuventae.
Mox adsunt clarae virtutibus heroinae,
Quadriiugus sonipes quos curru invexit aperto,
Prima est
Anna
decens
Sophiae
cognomine nota,
Alberto
patre
Prussiacis
olim edita terris,
Nunc coniunx materque ducum quos
Balthica
Thetys
Suspicit, et roseis
Varnus
veneratur ab undis.
Assidet
Elisabeta
illi, soror inclita regis
Danorum
, a
Christo
qui nominis omine gaudet,
Heruleique
ducis consors, materque venusta
Reginae
Sophiae
, uxorem quam tempore nostro
Rex habet, et regum placidam quam postmodo matrem
Laeta salutabit festivo
Dania
plausu.
Hinc quadriga alia praestanti corpore nymphas
Omnes egregia natas de stirpe videres,
Insignes vultu roseo gestaque decoras.
Atque ita cum longe comitum processerat ordo,
Servorumque equitumque phalanx postrema secuta est.
Et numerosam aciem condensato agmine clausit.
Talis erat rerum facies, hoc ordine, longa
Incessere [Reg: Incesserunt]
via, mediam quae dividit urbem,
Hinc equidem a dextra,
Musarum
et pacis alumnis,
A laeva cincti speciosa ferentibus arma.
Haud secus armipotens caelum ingressurus
Orion
,
Primum insigne caput, nitidosque ex aequore vultus
Exserit, hinc humeri subeunt, et pectus honestum.
Balteus [Orig: Baltheus]
inde tribus radians uno ordine gemmis
Procedit, qua parte sui pulcherrimus, ignes
Offuscat reliquos: gladiusque pedesque sequuntur,
Paulatim donec magno porrectus
Olympo
Ingreditur rutilans, et toto corpore supra est.
Astra minora latent, dubiis aut ignibus ardent.
Non aliter quacumque Duces prodire videres,
Nubila diffugiunt, subito lux clarior orta
Emicat, hinc atque hinc
Charites
glomerantur, et irae
Inscia sublatis plaudit Concordia palmis.
Quin ipsae
Aonides
tranquillae pacis alumnae
Exsultant, fugiunt rixae, vis improba languet,
Mussat
Eris
,
Bellona
latet,
Mars
impius ultro
Exulat, antiquis cedit discordia regnis.
Haec videt, obtutuque haeret defixus in uno
Hinc illinc populus. quin sese explere tuendo
Iam nequit, ardenti declarans gaudia vultu,
Progressosque duces oculis animisque secutus,
Prosequitur tacite missis ad sidera votis.
Iamque iter emensi gressus in tecta ferebant
Illustres bonitate duces: iam diffluit agmen,
Limina dum sua quisque petit. longo ordine cives
Inde etiam armati coeunt, tormentaque primo
Displodunt momento uno simul omnia, magnus
Exoritur fragor, et strepitu quassa intonat aethra.
Hinc directa acie volitantia signa secuti,
Circumeunt, complentque forum fulgentibus armis,
Inque globum sese agglomerant, repetuntque penates
Quisque suos, sonituque viae plausuque fremebant.
Iamque duces tecta ingressos comitante senatu
Exspectans [Orig: Expectans]
orator adest, cui copia fandi
Cum facta est, breviter communi totius urbis
Nomine laetitiam exposuit, quod sidere dextro
Iam spectare duces patriae patresque liceret
Clementes rursum: nihil illis triste receptis.
Optavitque adeo, caelesti ut munere pacta
Foedera perpetuos
numquam [Orig: nunquam]
rumpantur in annos,
Seque omni obsequio et summa pietate deinceps
Facturos ea promisit, quae iuris et aequi
Postulet Imperium. sed nec diffidere, quin iam
Clementes animos, urbisque in commoda pronos
Induerint ipsi, et patriae prodesse paratos.
Laetitiae quoque signa suae tunc edidit ipse
Gymnasii rector lectis comitatus amicis,
Palladiique
sacri
Phoebo
Musisque
salutem
Commendans fideique ducum curaeque paternae,
Imposuit finem brevibus pro tempore dictis.
Hos, pro sese eadem, vel non diversa, petentes,
Diversis tamen alloquiis, nec tempore eodem,
Laeta iubent victo, fratres, sperare timore
Erectis animis. etenim succurrere fessis
Se cupere, auxiliisque suis opibusque iuvare
Templa, urbem,
Musasque
ipsas; pro
virib. [Abbr.: viribus]
omni
Tempore quo vigeant, et laeto flore fruantur.
His dictis redeunt illi. mox
coena [Orig: cena]
paratur
Splendida, qua functi, nocturno membra cubili
Componunt, fessos placidus sopor occupat artus.
Postera lux aderat, radiisque retexerat orbem
Cynthius
, et flexu hiberno iam celsior ibat.
Ergo duces progressuros ad limina primi
Herulidum
expectant [Orig: exspectant]
proceres, iuvenumque corona,
Stat sonipes manditque labro spumante lupatos.
Septenis domus exurgens ad sidera pinnis
Ad commune fori latus est, plenissima curis
Curia, primorum quam tum praeeunte senatu
Conscendere duces, celsisque hinc inde fenestris
Conspicui astiterunt; effusis undique turbis
Omnia complentur, longa cum veste Senatus
Conspiciendus adest. cupidas quisque arrigit aures.
Hic vice mandatoque Ducum cultissimus auctor
Dicendi
Husanus
placide sic ora resolvit.
Quandoquidem non ignorat pars maxima vestrum,
O cives, populique adeo qui nota tenetis
Frena senatores, qua conditione modoque
Vos inter, vestrosque duces, dominosque perennes,
Litibus incisis, pax sit decreta salubris,
Perpetuo nexu, quam vis percellere nulla
Audeat, ad seros iam nunc firmanda nepotes:
Propterea unanimes lapsis exposcite rebus
Submisse veniam, quo propugnacula valli,
Praesidiique minas, ruptae quae
moenibus [Orig: munibus]
urbis
Incubuere [Reg: Incubuerunt]
diu, iam concedentibus ultro
Principibus vestris, felici sidere, fas sit
Deicere [Orig: Deiicere] , et veteres alio transferre colonos.
Dixerat. hic contra legum iurisque peritus
Suaviloquus
Borcholtus
ait. Vos culmina gentis
Heruleae
, patriaeque patres, dominosque perennes,
Urbs, populus, totaque adeo cum plebe senatus
Submisse, precibusque rogat de pectore fusis,
Ut vastam hanc molem, vobis
mandantib. [Abbr.: mandantibus]
urbi
Impositam, demoliri, post condita pacis
Foedera, iam liceat, lapsosque extollere muros.
Praeterea si quo errato lapsuve, vel urbis
Ipse magistratus, vel cives offenderunt
Vos dominos patresque suos, ut scilicet illam
Offensam ex animo placide eiciatis [Orig: eiiciatis] amico.
Sic cives, totaque simul cum plebe senatus
Per genium, dextramque suam, promittere sancte
Non dubitant, se perpetua pietate deinceps
Perpetuaque fide, ratione et iuris et aequi,
Principibus parere suis, cunctasque cavere
Offensas cupere, et similes avertere casus.
Hos contra
Husanus
, non aspernanda precante
Mandato monituque Ducum, vultuque sereno,
Prosequitur venia, verbisque haec insuper addit.
O cives, cum placatae tam fausta procellae
Fortuna aspiret, curisque haec gaudia vestris
Miscuerint superi: memores hoc nomine grates
Dicite, et unanimes in publica commoda proni
Pacis amatores estote, et foederis icti,
Vestrorumque ducum, qui vos patriamque tuentur,
Cultores fidi. quo res discordia ducat
Civilis non ignari, veterumque malorum.
Sic qui pacis amor Deus est, iam numine dextro
Aspiciet propius vestros hoc tempore casus.
Cura erit et ducibus, ne vos
certasse [Reg: certavisse]
priores
Paeniteat [Orig: Poeniteat]
studiis fida de mente profectis.
Quin tutos vos auxiliis opibusque iuvabunt,
Et quid vestra salus, quid publica commoda poscant
Prospicient, sceptrisque tegent felicibus urbem,
Ut sic perpetuo vigeat concordia flore.
Sic ait. exoritur laetus toto agmine plausus,
Nec mora cycneus [Orig: cycnaeus] maiori flumine lymphas
Varnus
agit, laetamque celer circumfluus urbem,
Arctoos ubi fortis habet
Germania
fines,
Exsultat [Orig: Exultat]
, se nobilibus conferre deinceps
Fluminibus meditans. salsis
Tritones
in undis
Inter inauditos arguto gutture olores
Dulce canunt, pacisque ferunt super aethera nomen.
Laetantur, mediisque agitant convivia tectis
Cum ducibus proceres patriaeque urbisque
Lycaeique
,
Unanimes, verbis faciles, vultuque sereni.
Atque ita protractis tam longo tempore turbis,
Auxilio nutuque Die, felicibus urbis
Et patriae auspiciis, optatus denique finis
Impositus, laeto mutavit tristia plausu,
Soli sit laus summa Deo, sit Gloria soli.
Phoebus
ut immensum diffuso lumine mundum
Vivificat, radiisque fovet; quo rursus adempto
Omnia muta silent, solito privata vigore:
Sic patriae pater, et princeps, ubi numine praesens;
Dexter adest populis quos dextra et iure tuetur;
Omnia laeta vigent, et lumen amabile cunctis
Effulget splendetque locis: si deserat idem;
Omnia nox operit, mortique simillimus aulam
Torpor habet, squalent pigro late omnia luctu.
In patrias igitur felici sidere terras
Dum populi optatus votis, dux magne revertis:
Laetior ardenti respublica gaudia corde
Concipit, inque novos animo
exsultante [Orig: exultante]
triumphos
Solvitur, ut patriae patrem dominumque reversum
Aspicit, et pulsis hilari de pectore curis,
Laetitiam sentit veram, victoque dolore,
Hos animo reditus laeto testatur et ore.
Ecquis ab
Eoo
tam candidus orbe lapillus,
Aut tanto candore micans sese obtulit
umquam [Orig: unquam]
Margaris? ut merita queat huius munera lucis
Insignire nota? stupidum cui frigore pectus
Usque adeo riget, ut toto non corde triumphos
Nunc agitet? cui quaeso manus torpedine tanta
Deprimitur, laetos ut non ad sidera plausus
Tollat, et hos patriae tantos gratetur honores?
Sit procul a nostris levis assentatio linguis:
Futilitas sit vana procul: non auribus ultro
Illa tuis dux magne damus: tua maxima virtus.
Humanae non vocis eget, nec clarior esse
Alterius sermone potest, fulgoribus ipsa
Sic alios superans, ut
Phoebi
lumina noctem.
Hos pietas nobis plausus, has publica voces
Laetitia, officiumque movent: haec pectore vota
Exprimet alma Fides, et inexpugnabilis ardor,
Quo patriae gens tota tuae tibi dedita flagrat.
Illa ubi te solitas iam velle relinquere sedes
Rumor erat: licet ante gravi te pondere rerum
Provida compelli sciret; venerandaque
Musae
Numina, nota quibus variis quae gesta sub oris,
Non ignorarent tibi quanta negotia soli
Iam subeunda forent:
lacrimis [Orig: lacrima]
tamen illa profusis;
Hae scissis plangore comis, nova signa dederunt
Tristitiae luctusque sui; tantusque doloris
Ardor erat, vix ut coeptis conatibus aegre
Assensae, heu nimio complerent omnia questu.
Tunc etiam pulchros [Orig: pulcros] inter pulcherrimus [Orig: pulcerrimus] ipse,
Cum pede magnanimi vectus trepidante caballi,
Agmine nobilium pulchre [Orig: pulcre] comitatus abires:
Patria, singultu coeptas rumpente querelas,
Talibus est tacitos animi testata dolores:
Quae mea culpa tuam vertit dux optime mentem?
Quod scelus? an patria securus abesse relicta
Care potes? quae cura mei prior esse solebat,
An plane in tenues fugiens evanuit auras?
Cur via tanta placet? cur me sic inclite princeps
Deseris?
hibernae [Orig: hybernae]
non te crudelia brumae
Frigora, bellorum nec saeva pericula terrent?
O utinam comes esse tibi consorsque laborum
Magne queam princeps! non me vel murmura ponti,
Ventorumve minae, non nubibus auster aquosis
Terrerent, ego prima viae discrimina fortis
Aggrederer: tu me tutus sequerere, tibique
Nulla profecturo vis aut fortuna noceret.
Sed quid inutilibus tempus consumo querelis?
Quod superi volvere volens, dimittere cursus
Non potes
incoeptos [Orig: inceptus]
; in partem adhibere
pericli [Reg: periculi]
,
Nec me credo voles. ergo quod de omnibus unum
Iam superest, tibi fausta precor, cursusque secundos.
Teque reversurum (quaevis mora laedit amantes)
Festino celerique gradu, mens anxia luctu
Credit, et ardentes sperando nutrit amores.
Non ego tuta satis, cum te desidero princeps,
Non ego laeta satis: tu tu mihi gaudia solus
Vera moves, tu vita mihi, tu certa quietis
Ancora, tu nobis, quod mens in corpore, praestas.
Te vivo praesente libens, te absente relinquor
Exanimis, caelique piget convexa tueri.
Sic fata ingemuit, lacrimasque effudit inanes.
Nec minus ipse animo princeps divine moveris,
Te populi sincerus amor, mitisque voluntas,
Mutuaque ardenti stimulant incendia corde.
Sed neque susceptos sinit intermittere cursus
Officii te cura tui: nec rebus agendis
Nata manus, virtusque animi subterfugit
umquam [Orig: unquam]
Grandia pro patria sufferre pericula gente.
Attamen absentem populus, doctaeque sorores
Sic gemitu
flevere [Reg: fleverunt]
pio: sic
tura [Orig: thura]
subinde
Imposuere [Reg: Imposuerunt]
aris: superis sic vota dederunt
Pro reditu Dux alme tuo: maioribus olim
Ut studiis non
Roma
duos ad bella profectos
Scipiadas
, aut
Aemilium
cui
Persea
captum
Debuit,
expectare [Orig: exspectare]
suo consueverit aevo.
Ah lauro quoties posita divinus
Apollo
,
Incusans abitusque tuos, lentosque recursus,
Fundere
Varniadum
lacrimabile carmen ad undas
Audiit, et maestas sic ora resolvere
Musas
.
O nimium secure tui gregis, optime princeps?
Cur adeo cur lentus abes, cessasque reverti?
Cur oculos peregrina tuos sine fine morantur
Oppida? nec sentis hoc quam mihi tempore segnes
Prorepant tardique dies: quam deside curru
Invitis et
Phoebus
equis sese aequore condat:
Ut geminae noctes, solitoque ignavius horae,
Ipse et cum stellis lente volvatur
Olympus
.
Ah quoties nimio forsan compulsa dolore,
Devoveo longasque vias, causasque morandi,
Accuso et vario tam multa negotia questu!
Ah quoties numero tardi momenta diei!
Invideoque aliis, qui te pulcherrime [Orig: pulcerrime] princeps
Aspiciunt, vultusque tui splendore fruuntur,
Et menses segni labentes increpo cursu!
Quando erit? incolumis nostro quo redditus orbi
Gaudiaque, et plausus tecum ventura reducas?
Nil ego nil prorsus laetum nec amabile quidquam,
Dum tu lentus abes, cecini: versuque coacto
Saepe reluctantes ad tristia carmina nervos
Intendi, et quaecumque agerem lacrimosa fuerunt.
Mollia quamprimum nobis te fata reducent,
En ego laeta canam, pectusque virile resumens,
Carmina tum facili modulabor ad aethera cantu.
Ergo redi, Dux alme redi, tu portus et aura,
Tu mihi certa quies, nihil est te triste recepto.
Talibus atque aliis, mites
Heliconis
alumnae,
Impatiensque morae Pietas, te maxime princeps
Allicere, et solitis voluerunt reddere terris.
Et magis, ut fatear, de te redituque tuorum,
Patria sincero lacrimans fuit anxia luctu;
Quam tu de te ipso; tantus te pectoris ardor
Magnanimi, fortisque manus compellit, ut omnia
Inferiora putes, altoque pericula cordis
Robore despiciens, fortunae incommoda vincas.
Ecce sed optatus reficit mihi
nuntius [Orig: nuncius]
aures,
Qui tandem rediisse tuis te praedicat. o Dux
Exspectate [Orig: Expectate]
diu, qua te iam voce, quibusque
Laudibus excipiam? tacitum quo cordis amorem
Eloquio tester? neque enim sua gaudia pectus
Iam capit, ad iustos desunt mihi brachia plausus.
Salve festa dies, salve o clarissime princeps,
Qui tot laeta simul cumulo mihi congeris uno;
Omnia praeteritae renovas qui gaudia vitae:
Cum procul hinc aberas, lacrimis perfusa madebant
Omnia, et obscuro
Musae
squalore silebant.
Mox ut salvus ades, mirum, ridere videntur
Omnia, laetificos et ad aethera tollere cantus.
Non aliter peregre patriis abiturus ab oris
Dilectus genitor, prolem parvosque nepotes
Sollicitos, multa ipse timens, maestusque relinquit,
Visit et a nostro seiunctos orbe
Britannos
,
Fluctibus et rapidis credens sua corpora ventis.
Interea nati tristes, desertaque coniunx
Computat in reditum patris noctesque diesque,
Votaque fert superis mixto cumulata timore.
Ast ubi confectis rebus, victoque
periclo [Reg: periculo]
Se genitor patrias recipit speratus in oras,
Et parvam
sobolem [Orig: subolem]
post tempora tanta revisit:
Illico cor facili saliens ad iubila motu,
Laetitiae dat signa novae, vultu, ore, manuque,
Tergemino resonat domus et vicinia plausu.
O lux exoptata diu, lux aurea salve.
Salve iterum. tu quod pulsis e fronte tenebris,
Corde quod exactis nova sentio gaudia curis,
Munus id omne tuum: tu me reficisque fovesque,
Tu facis ut saliant imis mihi pectora fibris.
Nunc sacra marmoreas, nunc
tura [Orig: thura]
ferantur ad aras,
Victima nunc votiva Deo cadat, omine salvo
Is mihi te, domuique tuae, patriaeque gementi
Reddidit. o quis tam faustae quis gaudia lucis
Enumerare satis, rerum pro pondere possit!
Ipse quidem dux alme vides splendescere caelum
Clarius, et
Phoebum
insolita sua gaudia luce
Testari:
exsultare [Orig: exultare]
senes, accurrere cives:
Matronas, pueros, iuvenes, laetasque puellas:
Cunctaque te reducem vultu
expectare [Orig: exspectare]
sereno.
At tibi si tales oculi, dux optime, dentur,
Corda quibus penetrare queas, imoque recessus
Pectore: dii quales risus, quae et quanta videres
Iubila, quos plausus imis gestire medullis!
Lingua deest animo, nec si mihi guttura centum,
Sescentaeve [Orig: Sexcentaeve] manus, blandi aut vox
Nestoris
esset,
Te celebrare satis, satis aut tibi plaudere possem.
Quam me destituunt non apto tempore
Musae
!
Quam
Maia
genitus laudum splendore tuarum
Territus, hei subito nimium mea coepta relinquit!
Non tanta magnes, regio quem
Misnica
passim
Et tellus
Boiema
fodit, vi fissile ferrum
Attrahit; ut populi mentem tua maxima virtus,
Mirus frontis honos, et amabilis allicit oris
Maiestas. tu deliciae, tu lumen, et ardens
Orbis armor patrii, tu spes certissima
Phoebi
,
Qui reliquis spretas hac tempestate camenas,
Romulidas
veteres imitans regesque potentes,
Evehis ad solidos, felix patronus, honores.
Illae iterum tua facta canunt, tua nomina serae
Commendant famae. tali quoque foedere
Musas
Amphitryoniades [Orig: Amphytrioniades]
olim sibi iunxit, easque
Imbelles fortique manu, clavaque trinodi
Et voluit sumptis defendere belliger armis.
Aonidas
contra sua facta celebria libris
Reddere et aeternis iussit committere
seclis [Reg: saeculis]
.
Ergo patrocinium doctarum mite sororum
Cum bene susceptum,
numquam [Orig: nunquam]
clarissime princeps
Abicias [Orig: Abiicias] , digno at semper tuearis honore:
Si vacat hos etiam clementi fronte libellos
Accipe, clementique manu sceptroque tuere.
Imperfecta quidem sunt omnia, principe tanto
Nec sat digna reor. mediis mea puppis in undis
Errat adhuc, vix ausa vias sperare secundas,
Aut sibi felices certo promittere cursus.
Sed tua si bonitas vultu mihi prona sereno
Faverit, ut tuto pacata per aequora ferri
Nostra carina queat, laetosque attingere portus:
Forsan et aura meos olim quoque libera fastos
Cernet, et ex illis etiam tua facta domusque
Nomen, et accipient aeternae munera famae.
Ergo novenarum spes et tutela sororum
Ut vivat, valeatque diu pulcherrimus heros,
Perge precor
Lachesis
niveo de stamine longa
Ducere fila manu, vitam ne principis
umquam [Orig: unquam]
Nigra tenebroso contristent licia rhombo.
Nuncia [Orig: Nuntia]
fama meas postquam pervenit ad aures,
Doreotheae [Reg: Dorotheae]
obitum memorans, viduique mariti
Lamenta, et fratrum gemitus, lacrimasque sororis
Sidereae: attonitus primo sine mente sonoque
Dirigui penitus. quid enim, dum publicus omnes
Excruciat plangor facerem ? numne unus acerbo
Integer a luctu, nullos in corde dolores
Sentirem immitis? non sunt ita ferrea nobis
Pectora, qui colimus faciles ante omnia
Musas
:
Non animi usque adeo ingrati,
Charis
ipsa salubri
Quos alit ambrosia, quos ipse informat
Apollo
.
Obstupui fateor, nec enim pudet: insuper idem
Confiteor, solitis me aptantem carmina plectris
Defecisse animo: cum nec conatibus esset
Aequa meis, quam prae reliquis constanter amavi
Melpomene
, in nostras quondam officiosa camenas:
Nec solito flueret mihi vena operosa liquore:
Nescia ventosos efflare ex tempore versus:
Nescia venalem invitis obtrudere palpum:
Nescia prostibulis castas aequare puellas.
Ergo mihi dubio haec melior sententia visa est,
Nil potius, quam ieiune de funere tanto
Dicere, et ingenii culpa, nomenque decusque
Deterere eximiae virtutibus heroinae.
Id quod grande nefas veteres quandoque putabant.
Haec agitanti animo ambiguo, sacer ille
Machaon
Improvisus adest, mihi qui mandata benigni
Principis exponit paucis pro tempore verbis:
Quis [Reg: Quibus]
ego, ceu subita afflatus, vi numinis, aura,
Sensi equidem insolitum recreata in mente vigorem,
Ipsaque
Melpomene
, facili iam blandior ore,
Me vidit, praeiensque suis mihi sedula verbis,
Cunctanti et trepido, sed non iniussa canenti,
Talibus ora modis, pridem
exspectata [Orig: expectata]
, resolvit.
Sicne igitur regum
soboles [Orig: suboles]
pulcherrima, sicne
Doreothea [Reg: Dorothea]
iaces, longe formosior olim
Flore rosae; nunc afflatis pallentior aura
Brumali foliis: nec te sanctissima vita,
Et pudor et probitas: sed nec querimonia fratrum,
Vota viri, miseranda piae lamenta sororis
Te poterant servare tuis, et pellere mortem?
Fundite
Varnigenae
lacrimosa melismata cycni.
Nympharum
decus occubuit, quas
Cimbrias
ora,
Dania
quas vasto late circumflua ponto,
Vandala
quas tellus merito veneratur honore.
Scilicet huic veterum paucis virtute secundus
Rex genitor
Fridericus
erat, quem
Balthica regna
Agnovere [Reg: Agnoverunt]
patrem, cui paruit ultima
Thule
.
Fundite
Varnigenae
lacrimosa melismata cycni.
Doreothea
iacet, dignam isto nomine quae se
Praestitit, aeterni regis ter nobile munus;
Cara ipsi, studiosa viri, studiosa suorum,
Munifica in tenues, et iniquae sortis egenos,
Imprimisque gregem miserum, cui maluit omni
Prodesse officiosa modo; quam sponte novorum
More tyrannorum laceram deglubere plebem.
Fundite
Varnigenae
lacrimosa melismata cycni.
Doreothea
iacet, soror illustrissima fratrum,
Cimbriacae
qui sceptra gerunt sublimia gentis,
Conspicui virtute duces, meritisque verendi.
Quos inter quis non primo dignetur honore
Heroem, a
Christo
memorabile nomen habentem,
Heroem, cuius nullo laus desinet aevo,
Inclita
Maenaliam
dum
Dania
surget ad arcton,
Dum vasto excipiet
Boream
Norvegia
tractu,
Sulphurea [Orig: Sulpurea]
horribili dum diffluet
Hecla
ululatu.
His etenim rex iura dedit, pietatis amore
Eximius, patriaeque pater, columenque bonorum
Dictus, adhuc memori quorum sub pectore vivit.
Fundite
Varnigenae
lacrimosa melismata cycni.
Doreothea [Reg: Dorothea]
iacet, soror ornatissima cari
Fratris
Ioannis
, veteri virtute fideque
Qui celebris, populum lucrosa in pace gubernat,
Canitieque [Orig: Canicieque]
sua et merito venerabilis ipsis
Regibus est, viridique vigens crudaque senecta,
Exigit innocuam dux strato in caelibe [Orig: celibe] vitam,
Unis intentus precibus, patriaeque saluti.
Fundite
Varnigenae
lacrimosa melismata cycni.
Dorothea [Reg: Doreothea]
iacet, soror inclita fratris
Adolphi
,
Martigenae
herois, nulli virtute secundi:
Dorothea [Reg: Doreothea]
iacet, soror optatissima votis
Elisabeta
tuis, quae nunc quoque vestibus atris
Obsita, sidereos lacrimis corrumpis ocellos,
Atque incredibilem fers aegro in corde dolorem.
Quin tecum lugere facis, cum cive colonos,
Insignes urbes, villas, rura, oppida, pagos,
Et populi tota cum nobilitate magistros,
Insignesque aulae proceres, Roseique Lycei
Doctores, iuvenesque pios, tecum ipse maritus
Magnus
Udalricus
maesti dat signa doloris
Pullatus. sed nec similis tibi filia, felix
Arctoae
regina plagae; sed nec gener ipse
Rex
Fridericus
, avi referens optabile nomen,
Absistent lacrimis, communis tempore luctus.
Fundite
Varnigenae
lacrimosa melismata cycni.
Omnibus illa quidem lacrimabilis occidit una,
Sed nulli lacrimabilior quam compare taeda
Cui coniuncta fuit, cum quo, si fata dedissent,
Exigere aetatem longaeva in pace placebat.
Hic ille est dux
Christophorus
, iuvenilibus annis
Integer, at miserum celans sub pectore vulnus:
Christophorus
Phoebo
carus,
Megalepolis
Arcto
Quem vicina colit, votisque ardentibus optat,
Mutet ut omnigenos ducis in nova gaudia luctus.
Fundite
Varnigenae
lacrimosa melismata cycni.
Christophori
ducis occubuit carissima coniunx:
Delectique vices fratris gemis optime princeps
Ioannes Alberte
, tuis circumdate natis.
Heruleae
nec flos gentis dux
Carolus
aegro
Temperat a luctu, carum dum funera cernit
Ducere
germanum
, nihil est quo carius illi,
Nil optabilius, nil toto antiquius aevo.
Fundite
Varnigenae
lacrimosa melismata cycni.
Cimber
et undisoni iam flebilis accola
Varni
Quid cessas tepidos lacrimarum fundere rivos?
Dorothea [Reg: Doreothea]
iacet quondam vestra inclita princeps,
Vestrarum custos domuum, tutela focorum,
Supplicibus facilis, cunctis venientibus aequa,
Feminei generis decus, exemplumque perenne:
Ornamenta animi, atque auro magis aurea virtus,
Quam priscis fecere parem, multisque priorem.
Fundite
Varnigenae
lacrimosa melismata cycni.
Dorothea [Reg: Doreothea]
iacet princeps nostro optima
seclo [Reg: saeculo]
,
Iamque illi haud solito diffulgent labra rubore:
Clausa superciliis, quondam radiantia, torpent
Lumina: pallentes vigor omnis deserit artus.
Quin illa moriente, simul moriuntur honores
Silvarum, terraeque decus: scelerata pruina
Omnia deformat, glaciesque et nubila passim
Regna tenent, tumidis insurgit fluctibus aequor.
Fundite
Varnigenae
lacrimosa melismata cycni.
Dum philomela silet, lugentque atrata columbae
Funera, et
Alcyones
scopulos, et
littora [Orig: litora]
circum
Triste sonant, stagnisque imis se mergit hirundo,
Nec gemere arenti desistit turtur ab orno.
Dum Delphin fugit, et luctu tabescit amaro,
Atque imo Oceani plorant sub gurgite phocae.
Fundite
Varnigenae
lacrimosa melismata cycni.
Flebilibusque choro
nympharum
haec dicite verbis,
Nympharum
, quae velivolae pendentia
Balthes
Pumice tecta tenent,
latque [Reg: lateque]
sedilia complent
Vitrea, ubi rapido centum undique flumina motu,
Centum amnes coeunt. hic illis dicite cycni,
Ut carmen, lugubre canant, miserabile carmen
Ut repetant, iterentque adeo, quod mobilis aura
Differat in varias mundi quadruplicis oras.
Sed satis indultum est lacrimis, vehementior aequo
Non debet dolor esse viri. nec luctibus illa
Indiget, usque adeo sancte,
placidque [Reg: placideque]
pique [Reg: pieque]
Quae supremam animam posuit, votisque profusis
Ingemuit
Christum
, cui verba novissima dixit,
Et cui
Christus
amor,
Christus
decor, omnia
Christus
.
Sistite
Varnigenae
lacrimosa melismata cycni.
Olim tempus erit, quod nec procul auguror esse,
Quando illa exuviis,
Christo
donante, receptis,
Marmorei exibit gaudens e fornice claustri,
Cumque Deo aeternas, non morti obnoxia, luces
Exiget, angelicae par maiestate cohorti.
Sistite
Varnigenae
lacrimosa melismata cycni.
Scilicet ut riguas quae complent lilia valles,
Ut violae, aut foliis ut
Paeonis
herba tenellis
Intereunt brumae adventu, penitusque putrescunt:
Verum ubi sol novus exoritur, rediitque novum ver,
Tum redeunt horti pulcherrima sidera flores,
Amissumque decus telluri afflatur, ut illa
Iam nitidas ornata comas arrideat aethrae:
Haud aliter vacuis illata cadavera bustis
Non sopor aeternus, non mors aeterna coercet;
Iustitiae cum sole eadem quandoque resurgent
Integra, et innatae nil prorsus habentia labis,
Ut mox perpetuae ducant exordia vitae.
Lux eadem raptam tibi reddet
Dorotheam [Reg: Doreotheam]
,
Restituetque suis, qui restituentur et illi,
Ut pariter regno
numquam [Orig: nunquam]
intereunte fruantur.
Sistite
Varnigenae
lacrimosa melismata cycni.
At tu
Melpomene
ante omnes mihi cara
Camenas
,
Quaeso haec, en lacrimis perfusa melismata nostris,
Sume tibi, laetaque manu vultuque tuere,
Et nebulas tenebrasque omnes a versibus arce
Diva meis, rapidi ne filia temporis aetas,
Aut rubigo illos arrodat dente maligno,
Obducens laceris inopina oblivia chartis.
Fac potius tanti et tam clari pagina custos
Nominis, ut vita sine fine superstite vivat,
Atque ita
Dorotheae [Reg: Doreotheae]
omnem laus impleat orbem.
Sistite
Varnigenae
lacrimosa melismata cycni.
ERGO ego perpetuas posthac iterabo querelas
Regia fata gemens? ergo mihi carminis una
Materies lacrimae? sat iam mea pectora, sat iam
Exhaustas maduisse genas oculosque rubentes
Credideram: cum
Dorotheae
maestissima nuper
Funera
plorassem [Reg: ploravissem]
: sed enim constantia rebus
Quae sit in humanis, tenui quam pendula filo
Magnatum quoque vita tremat, nutetque cadatque,
Hinc quoque perspicuum est. nuper dux optimus una
Dorotheae
exequiis aderat, sanusque valensque:
Nunc iacet exanimis, tumuloque imponitur ipse.
Hic tenor, hic cursus miseri miserabilis aevi est.
Ergo
Megalburgae
clarissima gloria gentis
Ioannes Alberte
iaces, morboque gravatum
Nec pietas, nec te potuit pulcherrima virtus
Incolumen servare tuis? nil vota piorum,
Nil castae
valuere [Reg: valuerunt]
preces, gemitusque profusi?
Quin tecum nobis bona tot, bona tanta perirent.
Quid prius hic? quid posterius? quid denique dicam?
Quid taceam, attonitusve querar? crudelia dicam
Sidera? crudeles
Parcas
? crudelia fata?
Quae tantum
rapuere [Reg: rapuerunt]
decus columenque suorum.
Fundite
Varniades
lacrimarum flumina
Musae
.
Quando ego iam vestris carmen lacrimabile ripis
Accino semianimis: vestroque in margine maestum
Demittit Rosa maesta caput: croceique capilli
Languore arescunt: et odor dilabitur omnis.
Largifluas quis enim lacrimas hoc tempore sistat?
Dum princeps generosa ducem, quem ardebat amore
Mirifico, gemit, et tumulis iam condit avitis:
Quin fletu et lacrimis paene exanimata, dolori
Succumbit, nulloque domat suspiria fine.
Fundite
Varniades
lacrimarum flumina
Musae
,
Dum proles animosa ducis, duo lumina gentis
Heruleae
, veterumque ducum de stemmate flores
Magnanimi heroes, patrem fratremque profusis
Deplorant lacrimis: dum maximus
Udalricus
,
Iampridem vestri constans defensor honoris
Cum consorte dolet: simul et
Megalepolis
omni
Dat lacrimas gemebunda loco: dum
Balthicus
ipse
Murmurat
Oceanus
: dum concava saxa querelas
Halcyonum [Orig: Alcyonum]
resonant: scopulique in vertice cano
Nescio quid queruli ingeminant lacrimabile mergi.
Fundite
Varniades
lacrimarum flumina
Musae
.
Occubuit bonus hic princeps, dux optimus ille,
Quem pietatis amor, praestans doctrina fidesque,
Virtutumque decus cunctarum, et principe digni
Ornarunt laudum cumuli: quem docta lycea,
Templorumque sacrae, quem cum doctore cathedrae
Patronum
agnovere [Reg: agnoverunt]
suum: quem musicus ordo
Protectorem habuit: qui profuit omnibus unus,
Et nulli, nisi forte sibi bonitate manuque
Munifica, nocuit: tellus quem
Vandala
patrem,
Custodem pacis placidum, populique salutis
Deflet, et interitu tanti ne principis atrae
Immineant clades, patriae studiosa, veretur.
Fundite
Varniades
lacrimarum flumina
Musae
.
Nec stirpem celebrate ducis, sat nobilis illa est,
Sat celebrata aliis. aliena encomia iactent,
Propria quis desunt. Non istas inclitus umbras
Gloriolae, princeps, et quae non gesserat ipse,
Aut iusto pluris facere, aut laudare solebat.
Sed virtute sua niti, et memorabile nomen
Quaerere praeclarum vera ratione putabat.
Ergo patre
Alberto
, matre infans editus
Anna
,
(Huic genitor
Ioachimus
erat, celeberrimus ille
Marchio
, Caesarei diadematis arbiter olim)
Musarum
est gremio exceptus, castaeque
Minervae
:
Ubera ei Pietas a primo praebuit ortu:
Ingessit mansum bonitas: Clementia custos
Ad fuit a teneris: movit
Themis
aurea cunas.
Indole cumque adeo rara puerilibus annis
Conspicuus foret; hae pariter, velut agmine facto,
Erudiere [Reg: Erudierunt]
animum varia virtute, suisque
Quaelibet hunc studuit certatim extollere donis.
Fundite
Varniades
lacrimarum flumina
Musae
.
Ille ubi floridulas prima lanugine malas
Texerat,
Aonium
Viadri
concessit ad amnem,
Excolere ingenium, doctosque audire paratus.
Non ignarus opes animi praestare caducis
Incertisque bonis. saepe illum candida
Phoebe
Dum reliqui ludo indulgent, aut pocula siccant,
Invigilare libris posita de nocte lucerna
Vidit, et arcanos
Sophiae
penetrare recessus.
Saepe illum sol eois paulo altior undis,
Stertere dum multis melli est, perdiscere vidit
Quidquid habent veterum historiae, vel
Tullius
ille
Romani
nitor eloquii: quem sedulus haustim
Imbibit, huic studio nec seris defuit annis.
Fundite
Varniades
lacrimarum flumina
Musae
.
Dilexere [Reg: Dilexerunt]
omnes iuvenem hunc: tulit ille frequenter
Palladii Dux sceptra chori
. non inscius illud
Testatur
Viadrus
, docti testantur ibidem,
Huic ultro qui iura sui committere coetus
Coniunctis volvere animis. qui dignior illo
Tum foret, in reliquis est nemo repertus, honore.
Interea pater, exemptus mortalibus oris,
Astra petit: legitur princeps in flore iuventae
Unanimi voto, patrii successor honoris,
Egregius princeps, cuius modo funera fusis
Prosequimur lacrimis. ergo ille umbracula linquens
Musarum
, in lucem prodit, populique coronam,
Iampridem percepta usu praestare paratus.
Sed gravia esse solent magnarum exordia rerum,
Difficilesque aditus primo surgentibus obstant.
Ioannes Alberte
tuos sic turbida fasces
Tempestas primo excepit:
Sphinx [Orig: Sphynx]
impia quando
INTERImens passim purae pietatis honores,
Hic quoque speratas cuperet sibi figere sedes.
Praeterea
Laestrygoniae [Orig: Laestrigoniae]
vis dira catervae,
Iura sibi quae nata negat, quaeque arrogat armis
Omnia, turbabat crebris haec arva rapinis,
Rara coercebat censura aut poena rebelles.
Dux igitur commissa sibi cum sceptra teneret,
Acriter his studuit quamprimum occurrere monstris.
Sphinx [Orig: Sphynx]
citius pulsa est, istas quam invaderet oras:
Et qui iura aliis iampridem scripta putabant,
Non sibi; legitimis fasces submittere habenis
Compulsi sunt, et domiti. nam principis illo
Tempore, praesidio leges munire forique
Iudicia, et motas iuste componere lites,
Unica cura fuit. sic vis eiecta verendis
Legibus
Astraeaeque
locum concessit avitum,
Fundite
Varniades
lacrimarum flumina
Musae
.
Ille idem princeps gnaro cum pectore
nosset [Reg: novisset]
,
Non frustra coiisse homines: non agmina casu
Finitimas habitare domos, urbesque tenere:
Sed pietas ut vera suos extendere fines,
Alter et alterius posset sermone doceri,
Qua caeli se pandat iter sedesque beatae:
Templorum cathedris fidos vigilesque ministros
Imposuit passim: quin ne quandoque deessent
Doctores, aut qui populo virtute praeirent,
Adiunxit templis ludos, ludisque magistros
Praefecit, pueros qui prima elementa docerent
Linguarum, vitaeque darent documenta beatae.
Crebraque distribuit docili munuscula pubi,
Discendi illecebras, irritamenta laborum.
Fundite
Varniades
lacrimarum flumina
Musae
.
Ille ille occubuit, cui templa ornata venuste,
Bibliotheca etiam variorum instructa librorum
Codicibus multum sese debere fatentur:
Quam nunc exanimem veluti lugere putares,
Omnia cum solito videas spoliata nitore.
Fundite
Varniades
lacrimarum flumina
Musae
.
Ille ille occubuit, quem vestra Academia, pridem
Quae exanimi similis plane deserta iacebat,
Instauratorem agnoscit, fidumque patronum.
Hic sumptus cum fratre graves impendit, et ultro
Annua constituit
Rosianis
praemia
Musis
,
Atque adeo nobis vobisque haec otia fecit.
Hic doctos, cum fratre, viros hinc inde vocavit,
Qui linguas artesque omnes cum laude docerent.
Et
Sophiae
arcanas penetrarent mente latebras.
Quos ipse haud raro hic praesens audire solebat,
Exemploque suo docilem inflammare iuventam.
Tum primum
Varnus
fontis sentire liquorem
Castalii
, fluviisque suum coniungere nomen
Nobilibus coepit: tunc isto in litore
Pallas
Ducere cum
Nymphis
ad
Phoebi
plectra choreas
Primum visa fuit: tum munera vestra propinquas
Implerunt [Reg: Impleverunt] gentes, urbes, et
Balthica regna
.
Fundite
Varniades
lacrimarum flumina
Musae
.
Ille ille occubuit, qui non modo tempore pacis,
Officiisque togae, iustis sed et inclitus armis,
Consiliisque fuit, quae bella gerenda requirunt,
Si pietas patriaeque salus ea posceret. acre
Mauritius [Orig: Mauricius]
, belli fulmen, tremor unus
Iberi [Orig: Hiberi]
,
Non negat hoc, consobrino huic qui foedere iunctus,
Communem patriam, ius relligionis, et ipsam
Libertatem auro potiorem, et vincula pacis
Asseruit bello, auspiciis felicibus orto.
Hoc etenim summo posita in discrimine rerum
Teutonia
, et
Papae
, et
Hispani
militis imis
Faucibus erepta est,
Passavo
et foedere pacto,
Insperata quies rediit, cui nunc quoque nostra
Otia et illaesae debemus commoda vitae.
Salve magne heros, iterum dux inclite salve,
Tu bello praestans, invictus pace fuisti:
Principe te patriis decus admirabile terris
Contigit, aeterno quod
numquam [Orig: nunquam]
abolebitur aevo.
Fundite
Varniades
lacrimarum flumina
Musae
.
Extollant arces alii, venasque metalli:
Succineas aliis libeat laudare corollas:
Admirentur opes alii, fossasque profundas
Aggeribus cinctas, vicinosque arcibus hortos:
Nil ea sunt collata tuo dux optime dono,
Quo patriam bonus
ornasti [Reg: ornavisti]
, gentesque propinquas:
Pro quo posteritas sero comitata nepote
Perpetuas repetet longo tibi tempore grates.
Haec bona sunt aeterna tuis quae sponte dedisti;
Momento tantum illa brevi mortalia durant,
Corporeis socianda bonis, vitaeque caducae,
Non animo aut menti, mortis quae spicula nescit.
Salve iterum divine senex, tu reges imago
Siderei bonitate tua meritisque fuisti.
Nam tibi neglectis aliis, caelestia primo
Dona propagare, et populis ostendere
Christum
,
Conservare artes, ludosque et templa tueri
Cura fuit. iactent alii, se milite cinctos,
Armataque manu populos, vi regna tenere,
Doctrinam curare nihil: mihi proximus ille
Dilectusque Deo, et populis quoque creditur heros,
Exemplis dux magne tuis si motus, et ipse
Sit sapiens,
Musisque
libens sua limina pandat,
Largiter et sacras accendat honoribus artes.
Non decus est aliud non
verius [(printer); sic: veritus]
ornamentum,
Quam patria aut regio docti si principis, una
Et
Sophiae
et
Christo
placida alcedonia curet,
Doctrinasque sacras aliis communicet oris.
Cedite
Cecropii
,
Spartani
cedite reges,
Hic alius princeps, qui non mortalia tantum
Dona dedit populo, leges et iura per orbem:
Sed vitae caelestis opes, et gaudia, vobis
Plane ignota tulit.
lat [Reg: late]
quin gentibus idem
Finitimus, vel quos aetas quoque postera mittet,
Muneris est auctor tanti: date lilia plenis
Pierides
calathis, tam sancti ad principis urnam,
Et querulis maestas linguis iterate querelas.
Nunc columen vestrum occubuit, tutorque fidelis,
Quo vivente animi tantum superesse solebat.
Sed nunc, heu variae nimia inconstantia sortis,
Heu nunc in tenues spes illa evanuit auras.
Quando erit ut mitis caeli indulgentia talem
Reddat in orbe ducem? quae sidera rursus in uno
Pectore tam raras cumulabunt aurea dotes?
Hoc pietas, amor in populum, prudentia, virtus,
Magnus in adversis animus, mitisque secundis,
Hoc animi bonitas, facundae gratia linguae
Iustitia hoc, pudor et gravitas, et larga iuvando
Dextera, perpetuas
habuere [Reg: habuerunt]
in principe sedes.
Hoc duce turbatis rediit pax aurea terris,
Pax gemmis potior. crevit reverentia recti:
Praedonum agricolae nullas
timuere [Reg: timuerunt]
rapinas:
Omnia quid repetam? nihil hoc
pretiosus [Orig: preciosus]
ipso,
Nil melius vidit gens
Vandala
: perdidit umquam [Orig: unquam]
Nil melius toto lacrimans
Megalepolis
aevo.
Scilicet hoc, hoc illud erat, quod turbine nuper
Horrifico celsas rumpi et procumbere turres
Vidimus: hoc hoc illud erat, quod vidimus aethram
Sub noctem ardere, et tremulas dispergere flammas.
Nec mirum. quin fama meas cum perculit aures,
Magnanimum cecidisse ducem, simul omnia mecum
Tristari et veluti lacrimas effundere sensi.
Te vivente, novis ridebant gramina campis,
Omnia florebant. cantus dulcedine captae
Ducebant
Charites
per florea prata choreas,
Carmina non deerant nobis, non plectra sonora.
Te moriente mori pariter natura videtur:
Deficiunt avido pecori sua gramina: flores
Rura negant solitos: ut nihil nisi tristia fas sit
Cernere, nec tanto finem sperare dolori.
Fundite
Varniades
lacrimarum flumina
Musae
.
Saepe ego iam vestras tacite digressus ad undas,
Mane novo, tantis quaerens solacia curis,
Praeter lamenta, et tristes audire querelas
Nil potui. ferrugineo velatus amictu
Pallidus
eois
Phoebus
surgebat ab undis:
Affixus ripis cursus frenarat aquarum
Varnus
iners glacie, durisque immobilis undis.
Ad laevam insueto strepitabat gutture corvus:
Varnigenae
quin quotquot ibi pascuntur olores,
Proxima flebilibus complebant saxa querelis:
Mussabant fulicae: deserto in
littore [Orig: litore]
cornix
Sola ibat,
tanquam [Orig: tamquam]
attonito confecta dolore:
In stabulis armenta boum pecudesque gemebant,
Graminis oblitae: argutis in vallibus
Echo
Saepe vocata mihi, saepe exaudita vocanti,
Iam praeter solitum verborum oblita silebat.
Singula quid repetam? nil non lacrimabile vidi,
Nil fletu vacuum. angusto sic pectore tristis
Exieram, tristes repetebam tristior aedes,
Haec mecum tacitus: mutata quid omnia cerno?
Anne etiam superos defuncti funera tangunt?
Quid portenta volunt? an non aliquando redibit
Qui vigor ante fuit campis avibusque canoris?
Sed redeat certe, rediturus ut esse videtur:
Saepe reviviscit iam mortua frigore malva,
Annus ubi cum sole redit: sic cernis anethum,
Sic violas, tenerasque rosas, apiumque renasci:
Sed simul atque homines miseros pariterque potentes
Mors semel abripuit, terrisque abscondidit atris;
Tum reditus via nulla patet, tum ducere longos
Cogimur
occluso [(printer); sic: oclcuso]
saxi sub fornice somnos.
Sed pietas meliora docet. non corpora casu
Nimirum consumpta mori: divina voluntas
Hic regit, aeterna disponens omnia lege.
Nec plane in nihilum, quod nil fuit ante, redire
Credimus, aeternae sperantes gaudia vitae.
Sic noster quoque dux, nostro dux optimus aevo,
Sortis
tentator [Orig: temptator]
variae, post mille laborum
Multiplices curas, sceptri mortalis honores
Deposuit mandante Deo: nec funere totus
Interiit: superas animus delatus ad arces,
Heroas sanctos inter regesque triumphat.
Hic sacer
Ezechias
, hic
Constantinus
, et ipse
Isaides
hic psalmographus tibi
Carole magne
Iunctus adest: noster proavis dux proximus astat,
Et patri et socero: multi illum lumine claro
Circumdant caelique novos gratantur honores,
Cumque ipso unanimis mundi deliria rident.
Vertite
Varniades
lacrimas in gaudia
Musae
.
Imprimis patrem geminis complectitur ulnis
Albertus
puer illustris, qui praevius arcis
Regna adiit superae, multum lacrimante
Borusso
.
Hic ille
Albertus
, quo se iactabat alumno
Herula
gens, hic ille patri matrique voluptas,
Spes patriae, magni proles generosa parentis,
Tum fortunati, propria haec si dona fuissent,
Quae tantum Deus ostendit mox abstulit olim;
Sed vere iam felicis, cui redditus ille,
Post aeternum aderit miro devinctus amore;
Quem non ulla dies, non fati iniuria solvet.
Vertite
Varniades
lacrimas in gaudia
Musae
.
Ad vos nunc rediit tanta
exspectatio [Orig: expectatio]
, tantae
Laudis honos, o
Heruleae
nova sidera gentis,
Egregii iuvenes, qui partim funera fratris
Iam gemitis: partim patrem ploratis ademptum.
Heredes [Orig: Haeredes] vos virtutum fratrisque patrisque
Esse decet, quin esse patet, semperque futuros
Credibile est patriae, et cunctis
quis [Reg: quibus]
patria curae.
Vertite
Varniades
lacrimas in gaudia
Musae
.
Imprimis tamen eximii ducis inclita virtus,
Et bonitas
Udalrici
senioris, amicam
Solatur patriam,
Varnique
inhibere querelas
Incipit, et lacrimas sensim sedare profusas.
Aspicis ut celso praeclara e corpore virtus
Emicet; ut patrio summa omnia spondeat orbi.
Fallor an
Aonidum
cultrix Academia, divae
Eiusdem auxilio, sperato in flore, fruetur?
Christe
tuum defende ducem, coeptosque labores
Dirige, ut illorum nullo laus concidat aevo.
At tu magne heros (quoniam te regia caeli
Iam tenet, et coram stellas fulgore coruscas
Mortalesque vides secura e parte dolores)
Aeternum dux clare vale, et seu sidera lustras;
Seu legis aeternos invicto pollice flores;
Seu celebras sine fine Deum; en maerentis alumni
Carmina, fortassis nimium properata, verendos
Ut manes, cineresque diu testentur amatos,
Accipe supremum munus: meliora deinceps
Forte et plura canam, quando tibi certa quotannis
Dona feram, tumulosque tuos mea carmina flebunt:
Cum gemitus Pietas, lacrimas Constantia fundet:
Purpureasque rosas tumulo, spicasque cilissas
Insperget Bonitas: tristes Pax maesta cupressos,
Et feret evulsos ululans Clementia crines,
Immemoresque tui nos nulla oblivia reddent.
Has ego Rectoris iussu procerumque coronae
Effudi lacrimas fidi monumenta [Orig: monimenta] doloris
Publica; vos mecum suspiria crebra, frequentes
Fudistis gemitus: quin nunc quoque funditis, orbi
Praesidio tanti herois, tantique patroni.
Ne tamen immodico cruciemus pectora luctu,
Sit modus in gemitu, cessent suspiria, finis
Sit lacrimis, studiosa cohors, finisque querelis.
Non etenim decet hunc fletu lugere perenni,
Cui Deus ipse omnes lacrimas abstersit, et inter
Quem sanctos caeli heroas divosque locavit.
Austriadum
decus, et lumen virtutis avitae,
Magne Baro, veniane tua mihi posse licebit
Pandere? fatidico nuper quae carmine nymphis
Hic pater e medio memorabat flumine
Varnus
,
Cum te, collegamque tuum, mandata ferentes
Caesaris, optata vidit consistere ripa.
Quin licet. heroum doctis exculta
Camenis
Pectora, nil feritatis habent, quae candor, et ardens
Sincerae bonitatis amor sic mollit, ut illis
Vivat in immenso nil plane humanius orbe.
Ergo age, dilectum
Musis
caput, annue coeptis,
Tempus erat, sol
Astraeae
quo lancibus instans,
Pronior occiduo se demittebat
Olympo
,
Cum subito
exsultans [Orig: exultans]
fremitu, caput extulit undis
Varnus
ovans, vinctusque comas viridante corona
Arduus emicuit, crescente et flumine maior,
In mare caeruleum, cursu sese intulit acri,
Stant circum nymphae attonitae, mirantur euntis
Murmur, et assuetas superantia flumina ripas.
Ipse etiam pater Oceanus, quem
Balthica
frenant
Littora [Orig: Litora]
, miratus, quo te tam turbidus infers?
Quid laetaris? ait, quae nam sibi cornua fumit
Impetus ille tuus? quid fluctibus aequora turbas?
Fare age. cui
Varnus
contra, quin desine posthac,
Desine mirari insolitos, pater optime, cursus.
Causa patet: mihi corda micant: nova gaudia pectus
Vix capit: ad iustos desunt mihi brachia plausus.
Quod magis est, ipsum videor iam vertice caelum
Tangere, nobilibusque meum coniungere nomen
Gestio fluminibus. non me
Pactolus
arenis
Turbidus aurifluis, non
Ganges
vincet amoenus.
Scis pater, ut regio, noster quam dividit amnis,
Quamque
Megalburgi
heroes cum laude tuentur,
Pertulerit multos belloque et peste labores.
Scis pater, ut nostrae fundatum in margine ripae,
Tot mala pertulerit, tot dura
pericla [Reg: pericula]
Rosetum
,
Duxerit et miseros quonam discordia cives.
Nunc optatus adest tandem
Starnbergius
heros,
Caesaris auspiciis, quin ipso a numine missus,
Tentet [Orig: Temptet]
ut exortas placide componere lites.
Sit felix et fausta dies, vir maximus ille,
Qua novus huic hospes succedere dicitur urbi.
Affulgere meae nunc spes optata saluti
Incipit, et fessis finem promittere rebus.
Quam laetor, venisse virum! qui lampadis instar
Phoebeae
exortus, regioni apparuit isti,
Principibusque meis, et pressae cladibus urbi,
Cum tenebris nubes abigens, vultuque sereno
Omnia promittens nostris felicia terris.
Qua grates tibi voce canam? pulcherrime regum
Rex, Regumque pater,
Maxaemiliane
, tuorum
Arbiter, imperiique caput. tu maximus ille es,
Augustus parens, ad publica commoda natus,
Qui cunctas animo virtutes, plurima regna
Imperio iussisque adeo complecteris aequis.
Hinc licet ingenti variorum mole laborum,
Curarumque gemas: non te tamen illa, tuumque
Affectum impediunt patrium: quin me quoque laeto
Numine, sollicitoque iuves mea commoda vult.
Ergo magne pater patriae, spes unica
secli [Reg: saeculi]
,
Vive diu, fascesque tuos, et sceptra tuorum,
Turca
simul,
Moscusque
ferox, et
Parthus
adoret.
Tu modo perge tuum claris extendere factis
Nomen, et immensum comple virtutibus orbem,
Sidereusque tuis caelo te laudibus infer.
Sed memor unde abii. quonam laudabitur ore,
Carmine quo, praestans animi
Starnbergius
heros?
Nobilitate potens, et avito stemmate clarus.
Vix alio se
Danubius
iactavit alumno
Splendidius, cuius rapidas hic natus ad undas,
Accrevit sine labe puer, virtutibus annos
Praeveniens. illum propriis excepit in ulnis
Pallas
ovans: illum placido pulcherrima vultu
Melpomene
vidit nascentem: amplexibus illum
Austriades
, nymphae patriis fovere sub undis:
Ad cunas
duxere [Reg: duxerunt]
choros, et carmina blandis
Accinuere [Reg: Accinuerunt]
modis
Charitesque
et dexter
Apollo
.
Vix
Iove
Creta
suo, vix tantum
Roma
Quirino
,
Laetata est, quantum tanto se pignore tollit
Austria gens
, quantumque suos hinc iactat honores,
Et merito. Quid enim tanto praestantius
exstet [Orig: extet]
Heroe, ad veram laudem qui natus, et artes
Ingenuas, teneris
Musas
dilexit ab annis.
Danubius
mihi testis erit, mihi testis et
Albis
,
Illum qui semper magnumque et magna sequentem
Viderunt, alterque illi de germine myrti,
Alter odorata velavit tempora lauro.
Hinc ille
Aonii
pulcherrima gloria fontis
Eminet ante alios. non illi
Palladis
artes,
Et quae
Socraticis
olim
latuere [Reg: latuerunt]
libellis,
Ignota aut veterum sunt clara poemata vatum.
Non illi ingenium, facundae aut flumina linguae,
Non fortuna deest, rebus spectata gerendis.
O quoties illum,
Ligeris
,
Mosa
,
Sequana
,
Scaldis
,
Et
Rhodanus
sunt mirati! cum carmine ripas
Arguto implevit meditans. quam saepe
Britannos
Ipse suos
Tamesis
, tumido licet ore superbus,
Illi postposuit: quam saepe et
Thybris [Orig: Tibris]
et
Arnus
,
Medoacusque
decus tantum invidere beatis
Dilectisque Deo populis, quos alluit
Ister [Orig: Hister]
.
Ipse subinvideo, (veniam concede fatenti)
Austria
magna tibi, tanto quae insurgis alumno
Altius, et summis caelo te laudibus aequas.
Non tamen ingratus tibi sum, debere fatebor
Me tibi, dum celsi moles amplissima mundi
Stabit, et aeterno lucebunt sidera caelo.
Munere namque tuo, certam sperare salutem
Incipio, finemque malis. quin gratulor idem
Austria
clara tibi ex animo, congratulor orbi
Terrarum, imperioque tuo, invictissime Caesar,
De tali tantoque viro, qui divite praestans
Eloquio,
Cato
consiliis, et
Scipio
corde,
Pompiliusque
fide, regno et tibi consulit, ore
Magnanimo prudens, magnis in rebus agendis:
In dubiis idem cautus, durisque
periclis [Reg: periculis]
Intrepido praesens animo, patiensque laborum.
Felix illa dies, quae nostris intulit oris
Hoc decus et lumen. salve lux aurea, salve,
Et felix ac fausta mihi, sine nube quotannis
Concelebranda redi, nil te mihi gratius
umquam [Orig: unquam]
Est ortum, visumque meae nil pulchrius urbi.
Illius adventu, puri lux aetheris ultro
Clarior emicuit, blandae
cecinere [Reg: cecinerunt]
volucres,
Arboribusque comae virides, et gramina prato
Finitimis
rediere [Reg: redierunt]
locis. quin compita, fontes,
Et fora conspectu illius ridere putares,
Tanta viri bonitas, tanta est in pectore virtus.
Sed laudes recitare omnes, res dicere gestas,
Splendoremque sacri generis, patrumque priorum
Nomina, virtutesque brevi describere versu
Cur libet? eloquii hic mecum vis victa laborat,
Vellicat et teneram dudum mihi
Cynthius
aurem,
Quin nostrae nil laudis eget
Starnbergius
heros,
Doctrina et virtute sua, generisque vetusti
Splendore insignis, toto et laudatus in orbe.
At nunc ante alios ego fortunatior amnes
Laetitia
exulto [Orig: exsulto]
, et certam iam spero salutem.
Tu nostrum, pater omnipotens, ne respue votum,
Sis satis innumeros pestis bellique labores,
Sit totiens [Orig: toties] flammas, et funera saeva tulisse,
Sit clades
tolerasse [Reg: toleravisse]
satis, tantosque dolores.
Fer pater auxilium fessis, firmamque quietem.
Sic iterum ripaeque meae, regioque virebunt,
Florebunt violae: gratos ego laetus odores
Balthica
diffundam passim per
littora [Orig: litora]
: nostri
Dulce melos
cygni [Orig: cycni]
repetent: schola laeta resurget:
Gaudebunt
Musae
: languens Rosa dulce rubebit:
Et passim laeto ridebunt omnia plausu.
Haec bene si memini, vel non diversa, recensens
Varnus
, arenosis iterum se condidit undis.
At pater
Oceanus
, promissam in pectora barbam
Demulcens, laetemur ait, vultuque sereno
Gaudia laetantis. quin tum quoque dicta referre
Haec eadem tibi me voluit. flos inclite
secli [Reg: saeculi]
,
Et patriae tutela tuae, sidusque perenne,
More tuo, frontemque hilaris, mentemque serenus,
Carmina non duro, quae mittimus, accipe vultu.
Dent alii gemmas, et pondera divitis auri:
Haec ego iam, pariterque tibi me dedico totum,
Forte olim meliora, manet si vita, daturus.
Sic tibi viventi feliciter omnia cedant,
Sic tibi compositis afflictae litibus urbis,
Ad patrios liceat laeto remeare penates,
Coniugis in carae amplexus, et Caesaris aulam.
Rudigerus
quoque dilectus tibi frater, et alter
Guntacorus
, laeto incolumem te pectore, laeto
Excipiant reducem vultu. quos carmine quondam,
Si mihi vita manet, tecum celebrabo, simulque
Ex alto repetam vestrae primordia gentis.
Interea tu vive diu, sine fine modoque
Austriadum
decus, et lumen virtutis avitae.
Excellens virtute Baro, qui stemmata gentis
Romanae
, et veterum describis gesta
Quiritum
,
Nobilitate potens, et avitae gloria gentis,
Maximus ingenio doctrina maximus heros.
Ecquid ubi aspicies ignotae carmina
Musae
,
Ignotamque manum, tacito mirabere vultu,
Et quid nostra velit sibi confidentia quaeres?
Quae turbet levibus tua summa negotia nugis.
Parce tamen generose Baro, non inscius error,
Non levis ambitio, tumidisve audacia buccis
Hoc vir summe iubet: tua quin pulcherrima virtus,
Ignea cui vis est, tua me sapientia victum
Huc rapit, egregioque tui succendit amore.
Scilicet haec vis est, hi sunt virtutis honores,
Hic splendor doctrinae animi, vultusque sereni,
Nesciat ut tectus tacitis latuisse tenebris:
Sed, velut excelsis sub noctem in turribus ignis
Emicet, ignotosque etiam fulgoribus aureis
Mirantes trahat, et summos inflammet amores.
Praesertim si dux aliquis nova lumina cernens
Intendat digitum, multosque impellat eodem.
Hic meus est
David
sincero pectore frater,
Hic mihi virtutesque tuas et mentis acutae
Praedicat ingenium, facundi praedicat oris
Eloquium, merita, et faciles sine crimine mores,
Munificasque manus, et veri signa favoris.
Pro quibus aeternas tibi me quoque dicere grates
Quis debere neget, vatum qui munera
norit [Reg: noverit]
?
Ob quae carminibus te nos celebrare canoris
Quis debere neget, vatum qui munera
norit [Reg: noverit]
?
Ergo
Venusinus
quondam sua carmina vates
Ut
Maecenati
exhibuit, quando aurea
secla [Reg: saecula]
Conderet
Augustus
toti venerabilis orbi:
Sic ego, dum sceptro
Maxaemilianus
avito
Aemulus
Augusti
, patriis creat otia terris,
Te veneror, fidum
Musis
Phoeboque
patronum.
Et tibi do sterilis non optima carmina venae,
Quae meliora favor tuus et clementia reddet.
Cui
Musas
commendo meas, tu fratris amici
Quaeso patrocinium placido non abice [Orig: abiice] vultu,
Praesidioque tuo, et facili nos fronte tuere.
Sic tibi concedat diuturnae tempora vitae
Rex
super-m [Reg: superorum]
, tandemque suis te sedibus addat,
Iustitiae magnum meritis fideique patronum.
En etiam caeli facies, tibi
Carole
ridet
Insolito candore micans; dum regis amici
Iussa obiens, gelidas
Varni
concedis ad undas,
Mox
Viadrum
quoque visurus. salve optime, salve
Carole
Gallorum
lumen: quem
Dania
summis
Annumerat populosa viris; quem laudibus ornant
Magnanimi reges. iterum clarissime salve
Gallorum
Dancaee
decus. tu dignus honore
Quem summo afficiant
Musae
: quem carmine
Phoebus
Ipse canat; tu pestiferas componere lites,
Aversosque animos tu conciliare laboras
Eloquio, et celsae mirandus acumine mentis.
Nil bello magis invisum mortalibus aegris,
Pace nihil melius, nihil est optatius orbi,
Musaeoque gregi imprimis, quem bella fatigant,
Pax recreat, viridemque iubet sperare coronam.
Pacis amatores igitur quis nolit amare?
Quis dignos quovis illos non credat honore?
Salve iterum
Dancaee
meis carissime
Musis
.
Vade bonis avibus, felici sidere causam
Pacis age ex animo, laetusque revertere nobis,
Praetendens oleae ramum, sperataque dudum
Foedera divulgans, sero servanda nepoti.
Fallor an ille dies properis pulcherrimus alis
Advolat, et laeto denuntiat [Orig: denunciat] otia plausu?
Conflaturque novus ferrata e cuspide vomer?
Fallor an obductos ferrugine conspicor enses
Vaginae adnasci? fumoso pulvere nigras
Obduci galeas; quas turpis aranea velo
Contegat, iratusque omni
Mars
exsulet [Orig: exulet]
orbe,
Auxiliis
Dancaee
tuis. te dextera Regis
Protegat aetherei, seros ut
Nestoris
annos
Contingas, placida felix viridisque senecta,
Ducat et aeternos pax dudum optata triumphos.
URBE Sidenorum
dum tu
Dancaee
moraris
Summe vir, et meritis nostro clarissime
seclo [Reg: saeculo]
:
Dum
Viadrus
Dancaee
tui miratur acumen
Ingenii, fandique artem, et sine crimine mores,
Excelsumque animi robur, nil vile moventis:
Dum proceres te vel primo dignantur honore,
Intentum paci, et cupidum componere lites:
(Quas regum
turbasse [Reg: turbavisse]
animos tot
Balthicus
annos
Ingemit Oceanus, plangunt contermina regnis
Littora [Orig: Litora]
) dum
Dancaee
istis bene consulis oris,
Ceu patriae et nobis ad publica commoda natus:
Hic ego, quem meritis nuper, vultuque benigno
Fecisti
Dancaee
tuum; tibi carmina pango
In reditus votiva tuos, facilesque laborum
Successus; pacique novae contexo coronam
Palladiam
, quam tu placido bonus accipe vultu.
Ecquis enim non pacis amet venerabile nomen,
Qui bellum, heu minime bellum, qui
praelia [Orig: proelia]
norit [Reg: noverit]
.
Cladibus innumeris totam evacuantia gentem,
Et mare naufragiis implentia, caedibus urbes,
Et stupris furtisque domos, et sanguine campos.
Aurea pax, divasque inter pulcherrima salve,
Virginibus comitata tuis: pax aurea salve,
Salve iterum, sperata diu, votisque petita
Innumeris; tales dum fundo ad sidera voces
Hactenus. O quando tandem pax alma revises
Finitimos reges, et maestas cladibus urbes?
Quando erit illa dies, tuus ut pax optima fulgor
Depulsis orbem tenebris, et nocte serenet?
Heu vereor, ne forte prius me cana senectus
Corripiat, quam tu laeto placidissima vultu
Huc redeas, redeatque simul temploque scholisque
Tot bellis amissus honos, et gloria
Musis
:
Concordesque animis agitent convivia cives
Aucti opibus: resonent pastorum cantibus agri:
Et mare sit ventis tantum non hoste timendum.
O utinam pereant enses, nec nomine notum
Sit
Chalybum genus
, armatos in
proelia [Orig: praelia]
fratres
Exacuens: pereat numquam satianda libido:
Ambitioque levis vasto caput aequore condat.
Pax etenim cedit toto, his dominantibus, orbe.
Hac absente autem, vel culta novalia, tandem
Decipiunt operosum etiam, vastata, colonum,
Tempore qui pacis, saxoso deses ab agro
Quod satis est cumulare solet, votoque potiri.
Pax summo dilecta Deo est, carissima
Musis
,
Grata foro, templis, urbi, populique magistris.
Qui mare navigiis superant, nihil acrius optant.
Hanc dives pauperque colunt: venerantur eandem
Vir, mulier, senior, iuvenis, pueri atque puellae,
Denique nil toto pacem non expetit orbe.
Si quid enim pulchrum [Orig: pulcrum] votisque optabile restat,
Acceptum id paci ferimus. pax sacra frequentat,
Officiisque Deum puris, et mente celebrat:
Imbuit hic precibus teneram matercula prolem:
Casta domus caret exemplis factisque nefandis,
Queis [Reg: Quibus]
bello, heu misere, mollis corrumpitur aetas:
Illustrat doctrina [(transcriber); sic: doctina] animos, et pectora firmat.
Hinc quandoque sui studiosos patria cives,
Hinc quandoque bonos felix Respublica patres
Exspectare potest, variosque avertere casus.
Civibus hinc augentur opes: discordia cedit:
Et vel in exiguo dives concordia censu
Regna tenet; totas annona parabilis urbes
Complet, inexhausto dominatur copia cornu.
Quid tibi coniugii leges, castumque pudorem?
Gaudia doctarum tibi quid memorabo sororum?
Pax quibus in miseris una est nutricula terris:
Illa ubi vel gentem vel certam aspexerit urbem
Lumine pacato; non iam
Mars
improbus illic
Perdurare potest; nec paucis utile bellum
Contrahit ex templo scuticam
Bellona
: rapinae,
Telaque diffugiunt: caedes et furta quiescunt:
Oppida nulla suis cernas viduata colonis:
Rura nec incultis late squalentia dumis:
Nulla urbes metuunt incendia: nulla puellas
Vis rapit: aut natos manibus post terga revinctis
Matribus abripiunt hostes, nuptamve marito:
Nemo illic muros aut structas diruit aedes:
Nemo iuventute aut nudat, aut diripit urbes:
Nemo senectuti illudit, nova
vincla [Reg: vincula]
ferenti:
Sacrilega non templa manu spoliata patescunt:
Non matres alias captae abducuntur in oras,
Caesorum aut vivae natorum funera cernunt.
Non latus ense tegit, patriae qui limina mutat:
Non mare sanguineum, non albos ossibus agros
Conspicias: solio nemo exturbatur avito:
Denique nec tuba, nec lituus, nec classica quemquam
Ad pugnam plagasque vocant, mortemque cruentam.
Tot mala, quin complura etiam, si bella moventes
Spirantesque minas animis et
praelia [Orig: proelia]
reges,
Principio cautis oculis animisque viderent:
Aut odiis frenum inicerent [Orig: iniicerent] : et gloria nulla,
Nulla libido illis tantos immitteret aestus,
Quin illos
quorumque [Orig: quorunque]
modo restinguere vellent:
Aut prolapsi odio; id
numquam [Orig: nunquam]
renovare studerent.
Salve igitur pax largitrix horum una bonorum,
Aurea pax, auroque ipso magis aurea salve,
Salve iterum, cunctis melior potiorque triumphis:
Victricique manu tandem nos laeta revise,
Ipsius auspicio caeli terraeque parentis:
Qui pacis Deus hostiles bonus improbat iras:
Et male mortales odia immortalia vexant.
Haec ego. cum subito mihi
nuncia [Orig: nuntia]
fama per auras
Praemittens oleae ramum, properantibus alis
Advolat, ingenuo testataque gaudia vultu,
Foedera pacifico pacis
denuntiat [Orig: denunciat]
ore.
Obstupui primo fateor, vix credere dictis
Ausus inauditis; mox rebus victus apertis,
Constantique hominum voce, et rumore secundo,
Erexi geminas ad caeli sidera palmas:
Aeternasque Deo grates laetissimus egi,
Demissis animis et corpore, supplice lingua.
Regna odiis turbare, animos committere regum,
Litibus incensas evertere funditus urbes,
Absque labore etiam vel terrae filius audet
Seditione potens, belli temerarius autor.
Sed cohibere animos, ortas componere lites,
Et gravidam bellis regionem, absolvere bello,
Solius uniusque Die est. hic excitat ipse
Illustres virtute viros, et pacis amantes,
Qui sua restituant turbatis munera terris.
Huic igitur voce et sincero pectore grates,
Dic iuvenis, dic cane senex, dic quisquis in orbe
Arctoo degens vitali vesceris aura.
Votivisque memor cumulans altaria donis,
Acceptam gratis precibus testare salutem;,
Providus et votis clades averte futuras.
Quid tibi nunc proceres memorem, quos Caesaris aula
Miserat egregios animis fandique nitore,
Quid reliquos? quorum eximiae nil derogo laudi,
Cuius testis erit
Viadrus
, dum machina mundi
Stabit et aeterno lucebunt sidera caelo.
Te solum celebrare meis
Dancaee
camenis
Nunc iuvat et fas est. iam pridem carmine laeto
Te proficiscentem, et facili sum voce secutus.
Nunc reducem, et pacis dulcissima dona ferentem,
Cur sileam, laudesque tuas, faustosque labores?
Exoptatus ades nostris spes inclita terris
Carole
,
Gallorum
sidus. sed nomine quonam
Te celebrare decet? Mihi laudatissimus ille
Tu
Thrasybulus
eris, concors cui patria frondis
Palladiae
sertum imposuit, dum ponere lites
Quemque iubet, patriaeque iras donare saluti.
Ecce tuam simili frontem
Dancaee
corona
Cingimus unanimes. illos tu primus honores
Es meritus, nulloque cadet tua gloria
saeclo [Reg: saeculo]
.
Turbet aquas Ate, cui res est turbida lucro:
Tu
Dancaee
Litas comitans, mala publica dextro
Numine restituis, non propria commoda quaerens:
In commune bonus: sapiens, et fidus amicis:
Magnus in adversis rebus, cautusque secundis.
Tu generis stirpisque tuae celeberrima facta
Laudibus accumulas propriis: te
Gallia
Regis
Dextram Oculumque vocat; qui quae
Borealibus oris
Sint facienda, sagaci animo videasque sciasque,
Expediasque simul cauto fidoque labore;
Dum multi facienda sciunt, fugienda sequuntur.
Imperat haud paucis, regina pecunia, regum
Praefectis, placant ipsos data munera reges
Interdum: tibi, sincero qui purior auro es,
Servit et imperium subiecta pecunia perfert.
Divitias sic dives habes, artemque fruendi,
Qua sine, sub mediis sitiet male
Tantalus
undis.
Ingenerat reliquis fucata scientia fastum,
Ingenerat tumidos ventosa superbia mores:
Tu proceres inter primus, tu stemmate avito
Illustris, tu magnorum cura inclita regum,
Comis es alloquio: non aversaris amicos
Exiguos: facili cuivis affabilis ore es;
Cum reliquos centum portae centum ostia claudant.
Sed paucis multa ut dicam: quod
Zopyrus
olim
Dario
fuit; hoc ipsum tu regibus aevo
Iam nostro es. cur id credam, nisi sit grave, paucis
Accipe.
Darius
Xerxis
pater inclitus olim
Punica mala inter, quando patefecerat unum
Egregie magnum, et pulchrum [Orig: pulcrum] , in quo plurima grana
Membranas ciccosque inter digesta videret:
Non ego chrysolithos mihi tot, totidemque smaragdos,
Aut si quid gemmis usquam
pretiosius [Orig: preciosius]
exstet [Orig: extet]
Optarim; quibus ipse satis rex dives abundo.
Quin potius (modo si fatis haec optio detur)
Eligerem tales totidem mihi cautus amicos
Et comites; qualis, quando
Babylona
petebam,
Zopyrus
ille fuit. ceu reges tempore nostro
Iurarent, tot
Dancaeos
se poscere malle;
Quam totidem rivos auri, argentique fodinas.
Hactenus in
Rhodio
flos instar sideris horto
Emicuit, flos
Austriacis
primo editus arvis
Polhemiaque
domo: dein huc translatus ad undas
Varniadum
, ut roseo paullatim imbutus odore.
In patriae decus et varios adolesceret usus.
Quocirca pecori ignotus, nec laesus aratro
Ullius agricolae, nec carptus floruit ungui.
Illum prae reliquis argentea gemmula roris
Imbuit ambrosio et caelum spirante vigore:
Illum aurae tenues, et nubis filius imber
Mulcebant placide, firmabant aurea solis
Lumina. multi illum pueri, pluresque puellae
Suspexere [Reg: Suspexerunt]
, decus mirati optabile floris
Tam pulchri [Orig: pulcri] , tam flammeoli, tam dulce comantis.
Hunc circum virides casias, violamque videres
Purpuream, phlogionque decens, et
Paeonis [Orig: Paeanis]
herbam,
Lilia nec deerant, nec amaracus, aut amethystus,
Non lychnis,
Charitumque
rosae, mollesque amaranti.
Quos inter mire pulchros [Orig: pulcros] pulcherrimus ille
Enituit, longe ante alios spectabilis unus,
Quin decus et lumen reliquis dum fata sinebant.
Nunc, eheu, flos ille sacer, flos aureus ille
In patrios revocatur agros, atque aurea tempe
Austriadum
, posthac tolerare absentis amorem
Quae se posse negant, aut huius sidera floris
Tam procul a patria nostris concedere septis.
Ergo hortus nunc
Varniadum
deformior aequo
Stat lacer et facie miseranda, haud gratia florum
Quae fuit ante manet, plantarum germina lugent,
Omnia sunt solito veluti spoliata nitore.
Varniades
quoque cum lacrimis haec carmina flori
Tam caro postrema canunt. Flos optime florum,
Flos nostri lux et sidus geniale roseti,
Quo fugis usque adeo cupido te corde sequentes?
Tamque avidas famaeque tuae, laudisque sorores?
Forte refers; quia sic superi sic fata iubebant.
Credo equidem, nec falsa fides. sed causa doloris
Summa hinc exsistit [Orig: existit]
Rhodiis
et noxia
Musis
.
O quanto fuerat satius pro germine tali,
Tam nitido, tamque aureolo, tantique decoris,
Evelli urticas, fungos, et inutile gramen,
Cum lappis, lolio, tribulis, et pestibus horti
Innumeris aliis? quarum serpiginis instar
Inficit et reliquos contagio morbida flores.
Sed tamen interea fati mentisque tuorum
Non sumus ignarae. tibi quin bona mille precamur,
I felix quo fata vocant, iterumque paternis
Insitus areolis, firmis radicibus haere,
Et sic tolle comas, et germina sic diffunde,
Ut sis et maneas toto flos aureus aevo.
Ad tumulum, cineresque tuos, pater optime, tandem
Advenio lacrimans. decimo iam redditus anno
Sum patriae: interea procul hinc mihi vita sub axe
Occiduo, mundique plagis
Borealibus
acta est.
Dania
me,
Cimberque
ferox, cultusque
Britannus
,
Me
Viadrus
,
Varnus
, me
Dilia
Suevus
et
Albis
,
Flandriaque
Phrisiaeque
arces, et
Gallia
vidit.
Illic multa quidem memori dignissima mente,
Et varios hominum mores urbesque potentes,
Egregiosque viros, et regum vidimus arces,
Musarumque
domos amplas, tumulosque vetustos.
Quae mihi grata quidem, et visu iucunda fuerunt,
Sed natale solum longe mihi gratius; eius
Mirus amor tacito semper mihi pectora motu
Impulit, ut quamvis patrio procul orbe remotus,
Non male tractarer: tamen haec ante omnia menti
Cura infixa foret, quo tandem tempore possem
Rursus ad antiquas sedes patriamque reverti.
In primis tu care parens mea cura fuisti,
Nulla dies, nox nulla abiit vel parvula, qua non
Ante meos oculos obversaretur imago,
Colloquium, vultusque tuus. quam saepe rogavi!
Rursus ut incolumis reduci mihi dicere posses,
Ut video amplectorque libens tua colla manusque,
Exoptatus ades, fili carissime salve.
Heu quoties reditum dubio mihi pectore finxi!
Verbaque iam gestusque tuos mihi cernere visus,
Gaudia sollicito praecepi ingentia corde.
En redeo. at tristes subitus mihi
nuntius [Orig: nuncius]
aures
Vulnerat. en viduata domus, maestaeque sorores,
En patre pro laeto aspicitur mihi triste
sepulchrum [Orig: sepulcrum]
.
Heu misero, quam nulla homini sincera voluptas!
Quam spes fallaces nobis, et inania vota!
Immanes
Parcae
, tuque o mors invida, qui vos
Quaeso furor, quae vos rabies sic effera movit?
Ut clarum pietate virum, meritisque verendum,
Tam cito crudeli fato superare liberet?
Heu furor, heu rabies, non vos ego flectere votis
Tot potui, gemituque pio, precibusque profusis?
Quantum erat exiguo tantummodo tempore duras
Abstinuisse manus, ut patria tecta revisens,
Optati patris ora iterum vultusque viderem
Incolumis? vel si nimium hoc, paulo ante venirem,
Extremoque vale saltem, verbisque supremis
Perfruerer, patrisque oculis morientis inhaerens,
Signa darem iusti lacrimis gemituque doloris?
Parca
sed immenso nulli cum parcat in orbe,
Quid mirum est, nostris flecti si perfida votis,
Nolit, et abrupto servet stata tempora filo?
Ergo care parens, quae nam tibi munera reddam?
Vel memoris gratique animi quae signa rependam
Post obitus? eheu olim quae reddere vivo
Malueram. per te dilectae munera vitae
Possideo: tu me primis ardenter ab annis
Complexus, puerum coetus documenta beati
Imbibere, et sanctae voluisti assuescere vitae.
Te duce prima olim studiorum exordia feci,
Cum mihi saepe dares blando munuscula vultu,
Te duce
Pieridum
sacras perductus ad arces,
Argentina
gravi studiis quas inclita sumptu
Aedificat, primas sub te
Bitnere
magistro
Degustare artes, linguasque addiscere coepi,
Et proprius puer
Aonios
accedere fontes.
Post etiam
Varni
praeterlabentis ad urbem,
Mater ubi Roseos Academia difflat odores,
Misisti puerum, duo vix sexennia natum.
Illa mihi postrema dies fuit, ora parentis
Qua vidi, assuetis cum me deduceret arvis,
Multa monens, et multa timens, incommoda durae
Percensens casusque viae, terrasque remotas,
Spemque metumque inter dubius, quandoque reversum
An me iterum patrio complecti posset amore.
Quandocumque subit dictae mihi lucis imago,
Affectusque patris, quo me dimisit euntem,
Supremumque vale dixit, comitatus amicis:
Non gemitus retinere queo, non sistere fletus.
Haec est illa dies, qua tot mihi cara reliqui,
Te pater
inprimis [Orig: imprimis]
, quo nil mihi carius usquam
Orbe fuit toto. totis infixa medullis,
Haec mihi cura fuit, totis hoc viribus egi,
Inprimis [Orig: Imprimis]
Christo
ut semper mea facta probarem,
Et tibi deinde parens: studiose offendere
numquam [Orig: nunquam]
Te volui: tibi me totum et mea cuncta dicavi:
Respondere tibi, votumque aequare paratus.
Atque utinam nondum tetricae tibi fila sorores
Rupissent, vitaeque super pars longior esset,
Non ingrata tibi mea mens studiumque fuissent,
Laetitiamque tuis nati praesentia canis,
Forsan et
extinctis [Orig: exstinctis]
ferret solacia curis.
Nec mihi quid toto contingere gratius orbe
Conspectu verbisque tuis hoc tempore posset.
Verum aliter visum caeli terraeque parenti.
Care pater, dilecte pater, pater optime salve,
Aeternumque vale, non tu mihi prorsus ademptus
Hac tellure cubas: quondam redivivus in arce
Siderea, verbisque tuis gratoque vicissim
Ore fruar, tecumque canam benefacta tonantis.
Interea tibi iusta feram, tristesque quotannis
Exsequias. tu care cinis, non forsan amoris
Immemor, officiique mei, priscique favoris,
Has lacrimas, gemitusque meos, quos reddere vivo
Non licuit, cape sinceri post funus amoris
Indicium, effusasque tibi non sperne querelas.
Tempus erit, quod nec procul est, quo pondera linquens,
Terrenosque obitus, caeli aurea templa subibis.
Coniunctusque animae rursum paulo ante relictae,
Doctores inter veteres non ultimus ibis,
Angelicae par mirando splendore cohorti:
Interea
placid [Orig: placide]
imposita sub mole quiesce,
Care cinis, dilecte cinis, manesque paterni.
ERGO etiam patriae fatis hoc defuit unum?
Ut tu magne senex, praeclaraque gloria gentis
Mencingae
, occideres hoc ipso tempore, virtus
Quo tua, quo gravitas atque experientia longo
Parta usu, heu multum patriae prodesse gementi
Debuit, et lapsis potuit succurrere rebus?
Iam pietas moritura fere, iam pectora plangens
Prisca fides, passosque trahens ecclesia crines
Facta, tuamque fidem saepe implorare videntur.
Verum aliter visum superis, qui crimina propter,
Ingratosque animos hominum, mentesque profanas,
Egregios pietate viros, mortalibus oris
Eripiunt, ne supplicium poenasque sequentes
Cum fletu et lacrimis, inter suspiria, cernant.
Velle igitur scissos, Ecclesia, velle capillos,
Patronumque tuum defle: Respublica tanti
Fata viri luge, patriam qui more parentis
Complexus, laudare bonos, punire nocentes
Est solitus iustoque suos moderamine rexit.
Vos quoque
Pierides
, prisci quibus omnia
secli [Reg: saeculi]
Facta patent, quia magnorum describere laudes
Heroum vobis datus est labor: ordine quaeso
Sanguine quo, patriaque olim
Mencingius
heros
Sit satus, et quantas variis res gesserit oris
Pandite, fidus enim vestri protector honoris
Ille fuit.
Phoeboque
velut sacri esse putantur
Blandus olor, vatesque pii: sic stirpe creati
Mencinga
, in
clypeis [Orig: clipeis]
arguti insignia
cygni [Orig: cycni]
Dum monstrant,
Phoebo
sacros sese esse professi,
Musarum
decus egregia cum laude tuentur.
Et mihi cum toto divisos orbe
Britannos
Lustrarem, Oceani
spaciosa [Orig: spatiosa]
per aequora vectus,
Nescio quid nuper dictu mirabile visum est.
Scilicet ad
Tamesis
dum lentus obambulo ripas,
Fatidicum
cygnorum [Orig: cycnorum]
agmen, modulamine presso
Me visum excepit, crebro et suspiria ducens,
Saltibus et tremulis quiddam praesagiit alis.
Fallor, an hoc certis voluit mihi dicere signis?
Quod postquam patriae decimo sum redditus annos
Sollicito cognovi animo, mihi funera
Petri
Cum
Mencingiaci
maestae retulere sorores.
Cygnus [Orig: Cycnus]
et e
clypeo [Orig: clipeo]
pallenti tristior ore
Prospexit, domini ut mortem lugere videres.
Sed iam
Calliope
, tristi redimita cupresso,
Et pullata venit. tu quae tibi verba loquatur,
Musarum
si fidus amor praecordia tangit,
Attende, et faciles mecum da cantibus aures.
Est regio non magna quidem, sed fertilis agro,
Vinetisque potens,
Graii
tenuere [Reg: tenuerunt]
coloni,
A quibus et nomen retinet, circum data pene
Harciniisque
iugis, et blandi flumine
Nicri
,
Qui rapidis illic
Rheni
confunditur undis:
Partibus hic Zephyri proprior, Borealibus ille
Eoisque plagis: Charitini principis orae
Concludunt australe latus. sacer ille
Melanchthon [Orig: Melanthon]
Hac patria genitus. sed et hic comes inclitus olim
Wolframus
, gener
Henrici
, qui nominis huius
Arbiter imperii quartus fuit, optimus heros,
Ius habuit, patiasque domos. Nunc arcibus amplis
Oppidulisque potens, multis dat splendida sedes
Nobilibus, sua quos pietas et dextera bello
Inclita,
Musarumque
favor clarescere fecit:
Et quibus attribuit supremi in Caesaris aula,
Imperiique duces inter sapientia nomen,
Et gravitas, fortisque fides, et candida virtus.
Quid tibi
Gemmingae
referam clarissima sedis
Lumina,
Siccingae
cui non est cognitus ante
Nobilitatis honos,
Sternfelsae
aut gloria gentis
Quid nunc
Helmstadios
, quid magnos laude
Goleros
,
Quid
Venningenses
,
Neoburgensesque
vel ultra
Landschadios
memorem,
Rossavo
aut sanguine cretos:
Quos tantus generis splendor, tamque inclita virtus
Evehit, ut si pro meritis comprendere vellem
Singula, vel saltem paucis attingere verbis,
Non linguae mihi sufficerent, non mille
Camenae
.
Nunc tantum mihi summa sequi fastigia rerum,
Et
Mencingiaci
laudes perstringere
Petri
,
Inter qui reliquos, ut sidus amabile, fulsit,
Est labor; illius generi
Mencingia
nomen
Attribuit, celebrata mero. mons imminet illi
Vitifer, et totis seges aurea fluctuat agris.
Hic
habitasse [Reg: habitavisse]
tuos etiam
Chytraee
parentes,
Fama refert, abavosque illos, atavosque vetustos,
Auratosque equites bis sex, quos tempore prisco,
Mencinga
de stirpe satos monumenta [Orig: monimenta] recensent.
Illi armis, fortique manu dum bella lacessunt,
Inque ruunt medios districtis ensibus hostes,
Pro patria et templis, pro libertate suorum,
Tantum
promeruere [Reg: promeruerunt]
decus generique sibique
Quod nec tempus edax, nec ferri iniuria laedet.
Nominis antiqui memor, et virtutis avitae,
Integer a patria non degeneravit
Erasmus
Laude, nec a veteri fama et virtute recessit,
Sed vera pietate animi, gravitatis amore,
Consiliisque valens, post patris fata
Philippi
,
Prae multis aliis tibi laudatissime princeps,
Dilectus,
Ludovice
fuit, qui tempore eodem
Lege
Palatinos
, et fixo iure regebas.
Hac fama patriis dum frater
Erasmus
in oris
Excellit, populosque suos cum laude gubernat,
Pacis amans, carusque Deo, ducibusque suisque:
Accidit ut sitiens
Christi
patriaeque cruoris
Marte minisque potens, et belli robore
Turca
,
Turca
Solymannus
Byzantina urbe
relicta,
Innumeras acies
Eoae
ad clara
Viennae
Moenia [Orig: Munia]
perducens; ut tantam invaderet urbem,
Omnia
tentaret [Orig: temptaret]
, saeva implacabilis ira.
Hic patriae sincerus amor, germanaque virtus.
Christiad-mque [Reg: Christiadumque]
salus, movit tua pectora
Petre
Virtutum stimulis, generosamque impulit iram,
Posthabita vita ut propria, propriisque
periclis [Reg: periculis]
,
Communem patriam, quae laus est summa, iuvares.
Impiger adversos igitur mox primus in hostes
Vectus equo trepidante ruis,
Turcasque
feroces,
Nunc telo, nunc ense feris, atque omnia ferro
Obvia
tanquam [Orig: tamquam]
falce metens prosternis arator.
Quin etiam monitisque piis, et pectore forti,
Exemploque iuvas timidos, animoque labantes
Erigis, ut firma tolerarent mente labores.
Sic
Mahometigenae
retro concedere
Turcae
Compulsi fugiunt, pro dextra calcibus usi:
O utinam multos tali virtute tulissent
Tempora prisca viros: aut praesens cerneret aetas
Heroas tibi
Petre
pares: non sanguine nati
Conspurcata parens totiens [Orig: toties] , ad stupra puellae
Non totiens [Orig: toties] raptae, non templa exusta fuissent.
Nec tibi iuratum patriis in finibus hostem
Grassantem, et summi ridentem numina
Christi
Aspiceres, invicta olim
Germanica
pubes.
Quin iam prisca tibi redit in praecordia virtus,
Et patriae sincerus amor, praeduraque bello
Dextera, et
inprimis [Orig: imprimis]
maiorum exempla tuorum
Teque tuosque movent, ut tantum sedibus hostem,
Deturbes patriis, niveo laetissima vultu,
Rursus ut ad nostras redeat victoria partes.
Romani
rerum domini si vincere nondum
Te bellis
potuere [Reg: potuerunt]
suis, dextraque potenti;
Cur adeo grave semiviros tibi vincere
Turcas
?
De summa statuisse rei, iam scilicet omnes,
Iam fuerat melius, non demum tempore tali
Cogere concilium, quo finibus imminet hostis.
Quin vigila, cape tela manu, depelle tyrannum,
Dedecus hoc alias nullis abolebitur annis.
Sed surdis totiens [Orig: toties] haec inculcantur, at olim,
Heu sero nimium, tristis Metanoea sequetur.
Nec tamen exactos, iuvenis
Mencingius
, illo
Tempore sustinuit nullo sine honore labores.
Nam mox egregia iuvenum spectante corona,
Princibusque viris, summi dux agminis illum,
Rite, aurati equitis, laudatum, insignibus ornat,
Virtutis
pretium [Orig: precium]
, perpessorumque laborum
Ut caperet, semperque suis hac laude praeiret.
Post ubi cum populi gemitu decessit
Erasmus
Frater
Petre
tuus: patriis tu redditus oris,
Iure tuos regere, et iustas defendere leges
Coepisti, ut patriae patrem populique decebat.
Inprimis [Orig: Imprimis]
tibi cura fuit, pietatis amorem
Ut fidei commissa tuae plebs tempore primo
Imbiberet, iustaque Deum ratione timeret.
Virtutum est mater pietas, qui negligit illam,
Nullius hic
umquam [Orig: unquam]
laudem virtutis habebit.
Hoc credens primis heros
Mencingius
annis,
Praefecit populo sanctosque gravesque ministros,
Qui verbi monumenta [Orig: monimenta] sacri cum laude docerent,
Exemplisque alios virtutum flectere possent.
Hos inter tuus ille parens carissimus, olim
Non postremus erat, factis
Matthaeus
et ore
Excellens, studio quem magno ut
Petrus
amavit
Viventem; sic et tumulo vicinior illi
Conditus est, temploque uno requiescit uterque.
Scis etiam qua mente tuum, quo pectore fratrem
Davidem
sit complexus: quem tempore longo
Munifice in doctis aluit fovitque Lyceis.
Hinc ille
Aonii
non infima gloria fontis,
Grata Deo facit et dicit, docilemque iuventam
Erudit, arctoum procul hinc semotus ad axem.
Quam vereor, ne, finitimi dum
praelia [Orig: proelia]
reges
Committunt, pestisque locum crudelis eundem
Duriter affligit, nostro quid forsan alumno
Contingat gravius; sed cum sub numine
Christi
Vita hominum fuerit semper defensa piorum;
Ille etiam in mediis poterit florere
periclis [Reg: periculis]
,
Hoc ego tuque ille votis ardentibus optas.
Margaris
hic etiam coniunx fidissima
Petri
:
Laus
Gemmingiacae
praeclaraque gloria prolis
Iure mihi celebranda foret, clarissima purae
Laude pudicitiae, forma, pietate, fideque,
Qua socia et monitrice utens, licet omnia per se
Recte ageret, tamen egregiae quam plurima fecit,
Taliaque
inprimis [Orig: imprimis]
summi quibus inclita
Christi
,
Et sacra provehitur divini gloria verbi.
Illa sed heu nimium nostris cito cessit ab oris,
Filiolis lacrimas linquens, gemitusque marito.
Illi
Rossavae
successit
Odylia
stirpis
Gemma decens, similisque animi pietate priori.
Cum qua postremos senior
Mencingius
annos
Exegit placide, et summa quam morte reliquit.
Illa velut socium deplorans turtur
ademptum [Orig: ademtum]
,
Maesta sedet, fatumque viri lacrimabile plangit.
Qui tanta pietate animi cum templa scholasque
Foverit, et iuvenes, olim qui munera
Christi
Caelestesque artes late dispergere possent:
Non illi pater aethereus sua dona vicissim
Subtraxit, sed clementi dedit omnia vultu.
Illi laetus ager multas cum
foenore [Orig: fenore]
fruges
Reddidit: illius semper granaria messis
Complevitque cavas felix vindemia cellas.
Quid tibi dulce merum referam, quod vitibus illis
Nascitur, et variis est carum et nobile terris?
Quid tibi magnificas aedes, granaria, cellas
Commemorem? turresque novas, quibus optimus heros
Ornavit patriam, in proprios atque hospitis usus.
Quid tibi divitias? auri argentique talenta
Quid recitem? quibus ille licet paene omnibus horis
Afflueret, tamen assidue moderatus et aequus
Exstitit, haud luxum ostentans cultumque superbum,
Humanae sortis non immemor, omnia nutu
Quae mutare potest, et tristi invertere casu.
Non illo melior quisquam, si pectore fido
Recte ageres, legumque libens praecepta timeres:
Non etiam gravior quisquam asperiorve fuisset,
Improba si sanctas contra petulantia leges
Quid faceret, studioque alios violaret iniquo.
Non impune illi talis quisquam obvius isset,
Sic tamen iratus fuit, ut placabilis esset,
Si sese argueret lapsus, veniamque rogaret.
Cuncta sed haec pietas animi et constantia vicit,
Qua
Petrus
, ut petra, aethereum defendere verbum
Est solitus, studiisque sacer felixque patronus
Exstitit, innocuasque manus ad sidera tollens,
Nullius imperio est fractus, nullisque
periclis. [Reg: periculis]
Hinc etiam
Christo
moriens invictus adhaesit,
Constantique fide, illius meritoque sacrisque
Vulneribus nitens, placide exspiravit [Orig: expiravit] . et inter
Sidereos nunc heroas proceresque triumphans,
Nulli audita prius, perceptaque gaudia nulli
Sentit, et aeterni vultu et sermone parentis
Perfruitur, morbis liber, curisque solutus.
Et quoniam
sobolem [Orig: subolem]
defendit amatque piorum
Ipse Deus, nec
Mencingo
de stemmate natos
Deseret, ast omni felices proteget aevo.
Donec ad egregios tandem post fata parentes
Ipsi etiam redeant,
exspectatoque [Orig: expectatoque]
fruantur
Alloquio, nullosque habeant ea gaudia fines.
Haec ubi
Calliope
, in tenues evanuit auras.
Vos
Mencingiacae
pulcherrima lumina gentis,
Et tu maesta parens, et vos post fata paterna
Incolumes nati, et natae, quae carmina mitto
Accipite, et placido faciles evolvite vultu.
Vos duo praecipue concordi pectore fratres,
Corporis eximio praestans
Friderice
vigore,
Tuque minor
Bernarde
quidem, sed maxima matri
Spes viduae, magnusque tua quandoque futurus
Doctrina ingenioque, meae non carmina
Musae
Despicite, at manes propter, cineresque paternos
Perlegite. et quoniam caro succedere patri
Incipietis; ei quas dixi a funere laudes,
Non reor ingratas vobis quandoque futuras.
Scilicet has tacito volventes pectore, et ipsi
(Ut facitis) cum laude pii vestigia patris
Mirantes cupidique sequi laetique voletis:
Et fratrum vos turba minor, velut aemula, sponte
Suspiciet, vestrosque gradus et iussa sequetur.
Sic magno virtute pares, meritisque parenti,
Unanimes eritis, nulloque abolebitur aevo
Aut
Mencingiacae
,
Rossavae
aut gloria gentis.
Nox erat, et puro fulgebant aurea caelo
Sidera, caeruleis postquam se merserat undis
Phoebus
, et umbroso tenebras induxerat orbi.
Quando ego stellarum miro compulsus amore,
Deserui tectumque meum, gratosque penates,
Observaturus tota vaga sidera nocte.
Ad Boream, geminasque arctos, sua brachia
Perseus
Tendebat, vitreisque pedes immerserat undis.
Pegasus
eoas partes, coniunctus Olori
Servabat, rigidae metuendus acumine caudae
Scorpius, Australi stabat declivis in orbe.
Ad latus hesperium
Nemeaei
cauda Leonis
Ardebat, medium caeli piger ille
Bootes
,
Et ferus
Alcides
Bacchique
corona tenebat.
Haec ego dum video, versumque ad sidera vultum
Circumago, rapida pariter vertigine caelum
Torqueri, atque alias lucescere sentio stellas,
Obscurari alias, vastisque immergier undis.
Donec mox solis, quem vix cecidisse putabam,
Praevia fulgeret roseis aurora capillis,
Et pariter tenebras ipsas, et signa fugaret,
Grataque lux orbi nondum
exspectata [Orig: expectata]
rediret.
Cesso igitur lustrare polum, celeresque recursus
Solis, et ex illis nostrae fugientia vitae
Tempora demiror, qui sic volitamus, ut ipse
Sol rapitur, subitusque cito se turbine vertit,
Interitum nobis properans, mundoque ruinam.
Nec mora, progredior vicini ad culta roseti
Compita, cum blando coeuntia frigora morsu,
Inque pruinosis canescens gutta frutetis,
Non procul esse diem signo constante notaret.
Aspicio: rosa nulla sui patefecerat orbem
Floris adhuc, arcto foliorum haec clausa galero,
Haec summo mucrone comas diducta notabat.
Momentum intererat, subito turgere videres
Omnia. iam densos illa evolvebat amictus:
Haec foliis numerare suis, croceoque capillo
Se meditans, nitidum calatho pandebat honorem.
Mox ubi iam gratum foliis spirarat odorem;
Pallida, collapsisque comis, pedibusque terenda,
Tam brevis, et
subit [Reg: subito]
mutata sorte iacebat.
Hei mihi, dicebam, quam flos aetasque rosarum
Exigua est! vix orta dies hanc protulit, ecce
Nascendo moriens, cadit ipso in flore iuventae,
Pro foliis spinam ostendens, papposque volantes.
Quam similis mea vita rosae est! iuvenilibus annis
Illa viget, laude ingenii, vi corporis, ore
Purpureo, rectis studiis et idonea bello.
Sed subito vigor ille perit, nec redditur
umquam [Orig: unquam]
Perditus. en pueros, iuvenes, tenerasque puellas,
Cursibus a tergo premit insidiosa senectus,
Quin inopina manus iuveni, procul esse putata,
Inicit [Orig: Iniicit] , arroditque animi cum corpore vires,
Paulatim dira donec mors omnia falce
Demetat, et finem rebus mortalibus addat.
Haec ego. tum positis radiis lauroque decorus
Phoebus
adest, doctoque comes lux aurea
Phoebo
,
Qua duce, non tenebras superi, non nubila mundus
Novit, et aethereo collucent cuncta nitore.
Obstupui fateor, sed sustulit ille timorem
Alloquio verbisque suis, cum talibus infit:
Quid iuvenis dilecte mihi doctisque camenis,
Usque
ade [Reg: adeo]
pendes animi, vitaeque caducae
Tempora, praecipiti confers cum flore roseti?
Cum meliora fere vestrae sint omnia sortis
Conditione mea: nostros o quaeso labores
Aspice, circuitusque, quibus sine fine fatigor,
Aspice quo flectam ignitum moderamine currum,
Ut rapiar, celerique rotas ut turbine vertam,
Ut trepident properentque dies: ut fulminis instar
Tempus eat, subitique ruant cum mensibus anni.
Nec tamen humani possum compescere famam
Ingenii, ruit illa prior vi temporis, illa
Post obitum crescens, volat immortalibus alis,
Candidior stellis solidoque perennior aere.
Ecce aliquis fama celebris, meritisque per orbem
Cognitus, exactae post huius tempora vitae,
Clarior est multo, famaque superstite vivit
Perpetuo, vitam velut ipso in funere nactus.
Crescit enim moriendo decus, nova gloria crescit.
Cui certe invideo, quin et pudet esse deorum
In numero, cum mortalis mihi vincere famam
Non liceat. quae nobilior si funere tandem
Redditur, o miseram mortis sine viribus iram.
Si superis labor atque homini laus posthuma crescit;
O miseros hac lege deos, mortalibus ipsis
Si non esse pares divino in numine possunt.
Quatuor en sine fine domo pascoque caballos
Flammivomos, celeres, rapidosque volantibus alis
Proripio in gyrum glomerans, et tempora mecum
Aequali
spatio [Orig: spacio]
,
numquam [Orig: nunquam]
reditura feruntur:
Non hominis tamen egregium post funera nomen
Obscurare queo. piget, hei, piget esse deorum
Concilii primos inter, si nomina famae
Non ego mortalis post terga relinquere possum.
Et pudet, et doleo. quin hic pudor excitet iram,
Ira mihi rabiem triplicatis cursibus addat.
Ardeo nunc animi, et non clam mortalibus istis
Indignor, quos si centum vel mille supersint
Post mortem aetates, fama immortalibus ornat
Elogiis, clarosque magis post funera reddit
Quam fuerant vivi. quis non tua
Regule
facta,
Scipiadumque
manus, vel magni nomen
Achillis
Audiit, haud tergo sed fronte et pectore noti
Dardaniis
? cui non
Cicero
,
Maro
,
Flaccus
,
Homerus
,
Notus ob eloquium est et doctae flumina linguae?
Mille licet lustris nostros praecesserit annos.
Hoc ne ego sic patiar? qui nocte dieque laborans
Nequidquam abripior, celeres vincentibus Euros
Curribus, apparetque viae non meta rotundae.
An sic
perpetu [Reg: perpetuo]
mea per vestigia volvar?
Non hominis validus tantam contundere famam?
Quin licet experiar. solitos nunc ira labores
Tergemina et cursus vincat vertigo priores,
Gloria ne paribus semper me cursibus aequet.
Dixit, et igniferum volitans sublatus in axem,
Alipedes instigat equos, demittit habenas,
Fervidus et calcar iam sponte volantibus addit.
Quadrupedum
incaluere [Reg: incaluerunt]
animi, quaque impetus egit
Hac sine fine ruunt, caeli ruit igneus orbis,
Ante satis celer, insueto se turbine vertens.
Lux magis atque magis properat, fugit annus, et ortum
Quae rapit hora diem, fugit irreparabilis aetas.
Sic modo pacatis conspectus in aethere ventis
Milvius [Orig: Mulvius]
, intentus praedae, placidissimus ibat.
Ast ubi vel turdum vidit, tenerumve palumbem,
Tum celer insequitur, trepide fugit ille sequentem,
Nec mora nec requies geminatis cursibus instat,
Donec avem superare queat votoque potiri.
Sed quid ego volucres
Phoebi
cum cursibus aequo?
Quos neque mens hominis, nec lingua volubilis
umquam [Orig: unquam]
Nec
stylus [Orig: stilus]
assequitur, nihil est velocius illis,
Non
Rhodanus
, non ira maris, non fulmina caeli.
Nunc ego, quae suspexi olim mortalia sperno
Omnia, dum rapidos solis mundique rotatus
Attonitus video. o
spatium [Orig: spacium]
revolubilis orbis
Longum, immane, ingens! o lux tempusque diurnum
Exiguum, breve, contractum! quo tanta perenni
Sol cursu spatia absolvit, tantosque labores.
O brevitas vitae humanae! o vicinia mortis,
Aequali cum sole gradu si tempora vitae
Aufugiunt, tantumque mihi decedit in horas,
In rapido quantum exegit sol aureus orbe.
Hei mihi quam vanum est, nimium confidere rebus
Terrenis, quas tempus edax evertere possit:
Quas simul adquirens perdas: retinere laborans;
Amissas subita videas periisse ruina.
Si qua igitur tibi cura tui est, si vivere recta
Cum ratione velis, sana tibi prospice mente,
Dum licet, et rebus nimium ne crede caducis,
Sursum oculos, animosque tuos ad sidera verte,
Hic tibi praesidium stabile est, hoc nitere solo,
Contemptis aliis. quid enim tibi proderit amplas
Volvere spes animo, partis confidere rebus?
Cum videas duce sole horas mensesque diesque
Effluere, et finem mortalibus addere curis
Momenti unius spatio, vel dicere si quid
Momento brevius liceat. circumspice quaeso,
Ver, aestas, autumnus, hiems, quam saepe recurrant,
Quam subitis vicibus. nix iam glaciesque videtur;
Momentum intererit, rosa cum nascetur ibidem,
Qua simul
extincta [Orig: exstincta]
, autumnus cum poma reduxit,
Bruma recurret iners. et puncto temporis uno
Maxima nunc aestas mox frigora maxima laedunt.
Sic ruit annorum
spatium [Orig: spacium]
, sic diffugit aetas.
In speculo nobis nos et nostra omnia ponens
Ante oculos. hic aspiciat se quilibet ipsum,
Erroresque suos, et cum deprenderit [Reg: deprehenderit] ortum
Interitumque suum, miseraeque brevissima vitae
Gaudia, depositis cristis, ante omnia morti
Se paret hic,
rectque [Reg: recteque]
utens iuvenilibus annis,
Sit memor aetatis serae, quae praevia morti
Advolitans, ne sera quidem dicenda videtur.
Mane infans aliquis, venienti nocte senescit.
Namque hominis quid vita aliud? quid gaudia mundi?
Quam nebulosa brevisque dies, et noxia multis,
Temperies in qua caeli mutetur in horas,
Nunc ridens, mox saeva iterum, quae bella videri
Forte potest aliis: ego nil laudabile prorsus
Hic video. quid spes hominum, quid cornua vulgi,
Quid risus, variique ioci, quid tollere cristas,
Atque
ade [Reg: adeo]
inflari et reliquos contemnere prodest
Mortali? cui nec vitae nec tempora mortis
Cognita sunt: quamvis
numquam [Orig: nunquam]
non proxima nobis,
Quae vitae brevitas, mors esse et funera possint.
At vos o iuvenes, nostris ne credite dictis,
Obfirmate animum solitisque insistite nugis,
Largiter et vobis diuturnae tempora vitae
Gaudiaque et lusus magnis promittite votis.
Quod multi faciunt, rectum parere monenti
Qui sibi turpe putant, pro libris pocula
Bacchi
Tractantes, animis stolidi, fastuque superbi,
Prodentes vultu ingenium, mentemque ferinam
Vertice cristato, levitatisque indice pluma,
Barbarico incessu, cubito fulcimine nixo,
Guttur onocrotali bovis aut palearia laxis
Dependent manicis illorum, et carbasa bracae [Orig: brachae] ,
Velorumque sinus caligarum syrmata pingunt.
Hos ego letifero [Orig: lethifero] sopitos esse veterno
Non dubito, mittoque libens. quis stultus et amens
Invitum servare velit? prodesse nocenti?
Ingenuos ego compello, fucisque molestis
Dissimiles. vos aetatis non spernite florem,
Vos animum studiis intendite, vivite recte
Ut decet, et memores urgentis terga senectae,
Quaerite praesidium serisque viatica canis.
Hora volat, fugit ipse dies, cito defluit annus,
Punctum erit, et mortis fiemus praeda, novamque
Visemus patriam; summi vel gaudia caeli;
Vel stygiae tormenta domus; si vita peracta est
Turpiter. hic animis opus est, hic robore firmo,
Dum licet, et miseri vitales carpimus auras,
Et ratio tempusque sinunt. non sera moremur
Funera, cum vitam in melius mutare peractam
Non liceat. iam tempus adest, iam certa facultas
Informare animos et sanctam degere vitam:
Haec parient tibi perpetuum post funera nomen,
Haec caelum ratione petes delubraque divum.
Committant alii doctis sua facta Poetis,
Historicisque libris, et serae nomina famae
Se nactos hinc inde putent, et tempora flocci
Praecipitisque dies, annos et saecula, pendant,
Et fore se meritis, fama, virtute, librisque
Perpetuo credant vivos, et laude celebres.
Ast ego praeferrem vitae immortalis honores,
Sanctorum in numero, quos nulla iniuria laedit,
Non saeva annorum rabies, non spicula mortis.
Fama vale, quid enim libri, quid carmina possunt?
Corticibus conscripta, levi signata ligustro,
Quod vel fama rapax, aut invidiosa vetustas
Delet, et in nihilum parvo post tempore vertit.
Milia librorum millenaque milia dudum
Interiere [Reg: Interierunt]
situ. quot in his bene gesta virorum
Nobilium deleta putas? quot perdita plane
Nomina, perpetuam sibi promittentia famam?
Praeterea sol ipse suis quia cursibus instat,
Et
spatia [Orig: spacia]
ingeminans, solitis pro mensibus annos,
Proque annis lustra, et pro lustris
secla [Reg: saecula]
videtur
Conficere, ut mundo acceleret properetque ruinam:
Perpetuo quis clarus erit? cum saecula vincant
Historias, scripta, ingenium, doctissima quaeque
Carmina. quid fama est tantorum clara virorum?
Quos
spatio [Orig: spacio]
inclusit medio
Peneus
et
Hebrus
,
Quos vallis
Tiberina [Orig: Tyberina]
dedit, quos flumina
Xanthi
.
Quorum
Maeonides
communi ex sorte redemit
Exiguam partem; reliquorum oblivio dudum
Nomina delevit, nec parcere cogitat illis,
Quos etiam multis donarunt carmina
seclis [Reg: saeculis]
,
Machina cum mundi caelo flagrante peribit.
Ergo quid hic aliud fama est; quam tempore veris
Una dies, quae parte sui iam paene serena est,
Mox dubio caelo nebulis turbatur, et atras
Vertitur in tenebras prima caligine noctis.
Sic fugiunt hominum pompae, sic regia sceptra,
Sic ruit imperium, clari sic fama triumphi,
Divitiae sic intereunt, sic splendor honorum:
Quin etiam ingenium et doctae facundia linguae
Temporis assiduas scriptis inhibere rapinas
Non possunt. fugit hic mundus, nostra omnia secum
Abripiens. requies tantorum nulla laborum est,
Ni prius in nihilum redigens mortalia perdat.
Nec curo hic quid vulgus agat, quid turba profana
Somniet, immensi spatii cui vita videtur.
Altius intendo hic animum, cogorque fateri,
Vita hominis tantum paulo si longior esset,
Visuros nos interitum mundique ruinam.
Iam quia vita brevis multorum fata recenset:
Sustinet et varios miseranda in sorte labores:
Aetates simul et quam plurima facta priorum
Enumerans: quae tam brevis est, sibi longa videtur,
Stultior interea, et propriorum ignara malorum:
Dum longas rogat aetates seramque senectam,
Ut queat aeternam factis extendere famam.
Quin multos quoque felices infantia tollit,
Et miseros itidem multos extrema senectus.
Nec desunt qui non genito tribuere beati
Nomina, et
exstingui [Orig: extingui]
cito, rectius esse
putarunt [Reg: putaverunt]
,
Quam superesse diu, et cumulos perferre dolorum.
Nam quid fama tibi quid gloria proderit olim,
Quam tanti facis, et paene immortalibus aequas?
Vis dicam? geminam mortem tibi stulte creare
Niteris. hic unam sublato corpore perfers:
Altera mors famae est, quam si post funera linquas;
Momento moriere iterum, cum fama peribit.
Et quia consumit secum omnia tempus avarum;
Nec primum poteris sed nec vitare secundum
Interitum, poenamque tibi, pro laude parabis.
Sic tempus de nominibus, famaque triumphos
Hic agitat, clarosque procul supereminet omnes.
Omnia consumens velociter, omnia vertens.
Ergo tibi o iuvenis si res est publica curae,
Si quidquam lacero plorans Ecclesia vultu
Te movet, aut Sophiae si quid suspiria possunt;
Invigila studiis, et florescentibus annis
Dum vacat, ingeniique valent cum corpore vires,
Utere, et adstantem semper meditare senectam.
Si volat adsidue, ut volat, Virgil Georgics 3,284
irreparabile tempus,
Non vigor hic diuturnus erit, longumque manebit.
Pallida ut in silvis autumni frigore primo
Lapsa cadunt folia, et frondes cernuntur inanes:
Sic subito flos ingenii iuvenilis, et omnis
Decidit arescitque vigor. quin ista senectae
Nos hora adiunxit proprius, mortique ruenti.
Ergo laborando venientes vincite sordes,
Fortiaque adversis opponite pectora telis
Barbariae, dum turpis abest et decolor aetas.
Nec tamen humanis nimium confidite rebus
Ambiguis, vanis, miseris, misereque caducis:
Non nimium in terris mortalem quaerite famam.
Quin potius patrio mentem convertite caelo,
Aeternis intenti opibus, famaeque perenni,
Quam non tempus edax, non flammae iniuria laedat.
Tu pie
Christe
fave, dubium tu dirige vitae
Curriculum, coeptosque iuva perferre labores,
Et tandem aethereae dona nos munere lucis:
Sic tibi dulcisonis repetemus carmina linguis,
Sic te dante tui fidus celebrator honoris
Semper ero, dum lingua mihi dum vita manebit.
Sit tibi laus, tibi summus honos, tibi gloria soli.
Haec
Cisnere
tibi o nostris carissime
Musis
Magnis pro meritis do parvula, pignus amoris,
Atque animi indicium grati, quo nomine,
nosti [Reg: novisti]
,
Tu placido atque hilari, ut mos est, illa accipe vultu.
Iustitiae defensoris
Iustina Rudeli
Filia, iustitiae sat noto nupta patrono,
Aeternae nunc iustitiae velamine tecta,
Iustitiae ad solem properat, iustamque coronam
Iustorum caeli procerum, sed sanguine
Christi
Iustorum:
Iustina
etiam quo iusta, dolorum
Immemor immortali aevo cum pace fruetur.
Huic, dum vita fuit, placuit super omnia mater
Virtutum pietas, et casti cura pudoris.
Contigit ingenium, et sexu prudentia maior.
Pauca sed apta loqui: nullum contemnere; luxum
Odisse, et pictas auro gemmisque lacernas.
Dum tabes passa est, templi studiosa, domique
Sedula, rara foris, placide officiosa marito,
Munifica in tenues, in cunctos comis egenos.
Non suspirando, flendove molesta, sed ultro
Imperii patiens, et sobrietatis amore,
Munditieque [Orig: Mundicieque] placens: dotemque genusque paternum
Inculcans
numquam [Orig: nunquam]
: formatrix commoda prolis
Ingenuae: modiceque hilaris, modiceque severa:
In morbis patiens, et votis dedita
Christo
:
Nec placitura sibi, nisi sit placitura marito.
Denique virtutum specimen, quo saepe minores
Alliceret, verbisque etiam monitisque benignis
Et gravibus, virtutis iter cum laude doceret,
Nec sine fructu adeo. formosi gratia vultus
Tanta erat, et placidis fandi vis insita verbis.
Tu quaecumque tui et vere studiosa mariti es,
Hanc imitare libens, istis te laudibus effer,
In quibus et tua philtra simul mundumque decentem
Deprendes positum. non nobilis Epponnina,
Non Lysidissa illi virtutum nomine certet,
Non Postaea etiam, non regi nupta
Phereo
Alcestis
, non quas alii sine pondere iactant.
Haud etenim immerito partes
Iustina
priores
Hic tenet. In reliquis quae singula namque
fuere [Reg: fuerunt]
,
Hic coniuncta vides. apicemque his omnibus addit
Virtutum regina Fides, qua pectore toto,
Toto animo, totis imo de corde medullis
Ad
Christi
amplexus caelique ad limen anhelans,
Evasit victrix, immortalemque coronam
Obtinuit, veraeque adeo primordia vitae.
Tene etiam lux
Rantsoviae
pulcherrima gentis
Ante diem mors atra rapit? nec vivida dextrae
Invictique animi virtus, nec stirpis avitae
Gloria te rigidis potuit subducere
Parcis
,
Heu nimium parcis, tibi quae florente iuventa
Invidiae stimulis actae, vitalia rumpunt
Stamina, nec gemitus patriae, fratrumque duorum
Respiciunt curas, et virgineos ululatus
Heu sponsae miserae, cari pro funere sponsi
Sperantis liciti taedas et gaudia lecti.
Dicite
Thespiades
(vestri nam muneris, ipsum
Carminibus celebrare Deum, regesque potentes,
Et magnos virtute viros) qua stirpe creatus,
Qua patria, et variis quas res bene gesserit oris
Rantsovius
, vestri decus et defensor honoris.
Et tantum lugete virum. quis namque profusis
Temperet a lacrimis? quis acerbo frena dolori
Iniciat [Orig: Iniiciat] ? cum
Rantsovii
quoque funera fletum
Ignotis simul incutiant atque hostibus ipsis:
Tanta viri bonitas et erat sub pectore virtus.
Hanc vobis labor est versu celebrare canoro
In quocumque viro, quacumque in gente repertam:
Et livore caret, celebris post funera virtus.
Summo igitur iure invidia labor iste carebit,
Prudentes si forte viri, et virtutis amantes
Ista legant, nam plebeias vos spernitis iras.
Ergo agite
Aonides
, tuque o fortissima
Pallas
,
Si vestro puerum gremio tenuistis, et ulnis
Amplexae, tenero fovistis ab ubere matris:
Si vos ille pio semper redamavit amore:
Incipite et mecum maestas iterate querelas.
Adiacet
Arctois
dives paeninsula [Orig: peninsula] regnis,
Quam pater
Oceanus
, laeva, dextraque
Codani
Litora circumdant, olim gratissima sedes
Cimbrorum
, imperio gens formidata
Latino
Quae fuit, et rigidas superavit saepius
Alpes
:
Horrendaque manu
Tiberinas [Orig: Tyberinas]
terruit arces.
Caepio
testis erit, testis
Sullanus [Orig: Syllanus]
, et acer
Manlius
, armatos qui non depellere
Cimbros
Ausoniis
potuere [Reg: potuerunt]
iugis, et
moenibus [Orig: munibus]
urbis.
Nunc regio
Holsatis
ducibus cultissima paret,
Quos inter virtute fuit rebusque gerendis
Maximus, a
Christo
verum cognomen adeptus,
Rex maris Arctoi,
Dani
custodia regni,
Rex magnus pietate, armis, bonitate, paterque
Florentis patriae, ut paucis quam plurima dicam.
Illi,
Rantsoviae
stirpis decus, optimus ille
Et pietate potens, et servantissimus aequi
Gosgius
, antiqua fuerat virtute fideque
Cognitus, et primos carissimus inter amicos,
Par illis pietatis amor, vitaeque probatae:
Par illis studium sacros evolvere libros,
Et castas recitare preces: quae copula verae
Dulcis
amicitiae [Orig: amiciciae]
seros duravit in annos.
Eximius quoque divina pietate
Lutherus
Hunc coluit, studiumque pium mentemque probavit.
Litterulae testes calamo dextraque
Lutheri
Perscriptae, vivens thesauri
Gosgius
instar
Quas ostentabat, summoque adamabat honore.
Gosgius
iste suos cum laude educere natos,
(Quae res tota fere nostro contemnitur aevo)
Cum primis voluit, praeclaro sanguine natum,
Non dubius stolidi mores corrumpere vulgi,
Ni doctrina rudes animos et pectora firmet.
Te
Daniele
igitur primis virtutibus annis
Imbuit, exemplis vitae et rationibus utens
Egregiis, generosa quibus formanda iuventus.
Mox etiam studiis et honestis artibus aptum,
E patria te
Leucoreum
transmisit ad
Albim
,
Ingenii cultum ut caperes, castaeque
Minervae
Deditus, eximii spectare
Melanchthonis [Orig: Melanthonis]
ora,
Eloquiisque viri permulta addiscere posses
Nobilibus discenda viris. cumque ipse
Lutheri
Convictor medio fueris, puer inclite, lustro,
Multa videns, discensque adeo: non temporis illic
Iacturam es passus, veluti pars magna iuventae:
Sed rediens animo sollers, et moribus aureis
Visus es illustri decus et spes magna parenti.
Doctrinarum igitur sedem et virtutis avitae
Italiam
penetrare iubet te providus heros.
Non studio quo
Cimbri
olim, sed discere mores
Diversorum hominum voluit, quae tempore nostro
Utilis humanis multum est prudentia rebus.
Ergo tibi medio quidquid
Germania
tractu,
Quidquid et
Alpinae
gentes memorabile monstrant
Est visum. quin et
Venetae
miracula sedis,
Medoacumque
Pado
vicinum, et flumina
Rheni
Felsinei, vallesque
Arni
,
Lambrumque
rigentem,
Et septem dominos
Romae
tibi visere colles
Incluta cura fuit, nec te coniuncta Vescuo
Ora iugo ignorat,
Baiani
aut limen
Averni
:
Quem velut
Aenean
te multi adiisse putabant,
Cum procul a patriis tam longo tempore terris
Dissitus,
expectare [Orig: exspectare]
tuos noctesque diesque
In patriam reditus sineres, nihilominus absens.
Nam tibi
Gallorum
populos, urbesque videre
Sequanicas
placuit: quin bella gerentibus illo
Tempore, consilio praesens armisque fuisti,
Ut magnos virtute decet
Martisque
nepotes.
Haec mora longa tuis felici deinde recursu
Compensata fuit, simul ac pulcherrimus heros
Optatae optatus rediisti ad limina terrae,
Salvus et incolumis, patrio carissimus orbi.
Nec caelare diu tua se clarissima virtus
(Ignea nam vis est) potuit: post funera patris
Egregii, te Rex fidum sibi legit
Achatem
,
Et regni proceres uno velut ore vocabant
Auxilium
Daniele
tuum fidosque labores.
Quid faceres? patriae querulas contemnere voces
Non decet, aut regum placidis se opponere dictis.
Aula igitur tibi clara patet, tu carus in aula
Omnibus, aulae inter proceres pulcherrimus ibas,
Dotibus ingenii, nativo et robore clarus.
Perpetuas
Astraea
tuo sub pectore sedes
Confugiumque habuit. simul
advenere [Reg: advenerunt]
sorores,
Cum Pietate Fides, animi Constantia, Candor,
Fortunaeque hostis Prudentia, vultus et idem
Rebus in adversis animus rebusque secundis.
Quid referam? ut
Musas
veteri complexus amore,
Non raro vates etiam quid pingue sonantes
Auxeris, et studium pleno laudaveris ore.
Omnia quae Regi multum placuisse potenti
Quid mirum est? cui non placeat tam splendida virtus?
Te Rex praecipuos inter sibi legit amicos,
Consortemque habuit rebus cui fideret arctis.
Hic ille est magnus
Phoebique
et
Martis
alumnus
Rantsovius
, cui Rex equitum peditumque catervas
Tradidit, ingenium cernens, generosaque bello
Pectora, et immensum patriae regionis amorem.
Hic ille est hic
Rantsovius
, qui dulcia sponsae
Oscula, devotasque preces, lacrimasque cadentes,
Et iam promissi genialia gaudia lecti
Post posuit patriae, multum mirandus, amori.
Romula
gens
Decios
, extollat
Graecia
Codrum
Laudibus, atque alios patriae qui impendere vitam
Sustinuere [Reg: Sustinuerunt]
olim. longe praestantior illis
Noster hic est heros, patriae qui plenus amore,
Sponsus in arma ruit (sed sponsi ardentius igne
Quid fuit? aut quid erit?) pulchroque occumbere letho
Non dubitat, nimium florentis prodigus aevi.
Haec illi sponsa est, hi primae aetatis amores
Aut vitam et patriam bello et virtute tueri;
Aut patriae interitum praeclaro avertere letho.
O decus, o nostri pietas clarissima
secli [Reg: saeculi]
!
O decus, o nullo pietas delebilis aevo!
Hic ego deficio, et laudum vir summe tuarum
Obruor Oceano: hic fandi vis victa laborat:
Hic me destituit non apto tempore
Phoebus
.
Forsan et incautum quoque serior arguet aetas
Me studiumque meum, rupta maria alta carina
Quod
tentem [Orig: temptem]
, supraque meas tendentia vires
Aggrediar, tenui celebrans te maxime versu.
At miserande heros, magno carissime Regi,
Quodnam omen laevum, quae te mala fata manebant?
Linquentem sedes solitas, et regia tecta,
Debitus ut
Parcis
numquam [Orig: nunquam]
rediturus abires?
Nullane sensisti equidem, cum te subducere turbae
Paulatim inciperes, et solus degere vitam,
Exequiis te rite parans mortique propinquae.
Disposuisti etenim, certo diplomate signans
Omnia, per fratres tua quae post funera velles
Aut fieri, aut donari aliis, aut nuntia ferri.
Nec tua larga manus turbam neglexit egenam,
Non inopes, tenuesque scholae templique ministros.
Et cum nemo sui vitet discrimina fati,
Fortiter oppugnans hostiles fervidus arces,
Pro patria nullo cecidisti comminus ense,
Nec caesim punctimve hominis te dextera laesit,
Non cadit in quemquam tantum decus. eminus ictu
Machina muralis saevo te perdidit, ictu
Quo tener
Astyanax
magnum quoque laedat
Achillem
.
Ergo iaces, turmaeque tuae, carisque querela
Fratribus: et pullo circumvelatus amictu
Plangit
Hymen
, quassatque atras sine lumine taedas,
Dammiadumque
decus tibi desponsata puella
(
Dammiadum
Catharina
decus, quae patris
Othonis
Vix bene turgidulis mortem plorarat ocellis)
Scissa comam, laniata genas, et pallida vultum,
Victa dolore, animam sub anhelo pectore et ore
Vix tenet, et vocem singultibus interrumpens
Has repetit miseras, miserando e corde, querelas.
Sicne ego te talem adspicio? sic funere acerbo
O mea vita iaces? Quos me, o crudelia fata,
Crudeles
Parcae
, quos me
servastis [Reg: servavistis]
in usus?
Hanc ut ego tam caram animam, tam nobile corpus
Spectarem sine luce iacens, tumulumque viderem
Pro thalamo optato, pro speratis hymenaeis?
Heu cur non eadem tecum mihi machina vitam
Eripuit? vetuitque isti superesse dolori?
Muneris instar erat funus mihi tale, minusque
Infelix tumulata forem. iam vivo; quid autem
Dulce mihi nisi fata meo crudelia sponso
Orba queri, maestumque patris spectare sepulcrum.
Dixit et insano complevit tecta ululatu,
Excipiunt miseram comites, stratoque reponunt.
Susis
Habradaten [Orig: Abradaten]
, sic et
Panthea
maritum
Egregium virtute olim, sine fine modoque
Luxit, et adspiciens praecisae vulnera dextrae,
Impositumque caput sinui, et sine sanguine corpus:
Vulnera complevit lacrimis, fletuque cruorem
Diluit, et querulis adiungens oscula verbis,
Dixit
Abradate
, quis te carissime nobis,
O fidum optatumque caput, quis sustulit inquam,
Casus? ut hinc possis nobis abiisse relictis?
Te sequar
extinctum [Orig: exstinctum]
, non te superesse iacente,
Me decet. heu misera nondum a me morte revelli
Care potes. si dulce fuit mihi vivere tecum;
Sit quoque dulce mori, tumuloque abscondier uno.
Talibus atque aliis cari quoque funera sponsi
Prosequitur
Catharina
suo carissima sponso.
Illam indulgentem lacrimis, et fata gementem,
Stellarum vigiles mediis in noctibus ignes
Adspiciunt, sol ipse videt cum promit eoam
Lampada, et hesperiis quando se caelat in undis.
Quid vero Regis gemitus? quid tristia patrum
Lamenta, et questus? Regio quibus undique plena est,
Aut quid feralis referam
sollemnia [Orig: solemnia]
pompae?
Quando ipse adspectus imo de corde dolores
Eliceret. lugent proceres maestique sequuntur,
Non secus ac cari si quisque ad busta parentis
Pergeret, aut fratris ferret suprema sepulcro:
Tantus erat luctus, tam tristis clamor in urbe
Omnibus, usque adeo dum lamentabile funus
Expediunt, patrioque virum sub marmore condunt.
Sic cum forte suo puppis spoliata magistro est,
Nautica turba stupet, gemitus clamorque deinde
Exoritur, resonatque novis ululatibus aer:
Volvitur ambiguum navis deserta per aequor.
Nec tamen o nimium nimias iterate querelas.
Flebilis ille quidem patriae, regnoque potenti
Occidit. at pulchrum [Orig: pulcrum] est, et summa laude vehendum,
Pro patria regione mori. vix illa vocari
Mors poterit, parit aeternae quae nomina famae:
Illustresque animas inter, divosque peremptum
Collocat, aeternam donans post funera vitam.
Hanc quoque
Rantsovius
, lumen virtutis, adeptus,
Liber agit curis, et mundi gaudia ridet,
Exutus
vinclis [Reg: vinculis]
miseris et carcere duro.
Ergo quid illustrem vexatis fletibus umbram?
Non eget hic lacrimis, qui iam sine fine beatam
Laetus agit vitam, curas et spernit inanes.
Imperturbato, quae vult Deus, omnia vultu
Sunt tolerando piis. ne nobilis heroine,
O
Catharina
tuo quondam spes maxima sponso,
Fletibus ora riges nimium, quin parce querelis:
Hoc pietas rectorque iubet stellantis
Olympi
.
Vos autem non consilii aut rationis egeni
Rantsovii
proceres, et tu par nobile fratrum,
Antoni
et
Petre
, quem fertis superate dolorem.
Hoc fortes claroque decet de stemmate natos.
Sic vobis, fera quos fratri mors praeripit annos,
Adiiciat pater omnipotens, et postmodo longo
Tempore
Rantsoviae
servet duo lumina gentis.
Vivite concordes animae, praeclaraque facta
Fratris et egregium meritis aequate parentem.
ILLE ego qui nuper
Danielem
carmine flevi
Rantsovium
, fulmen belli, armatisque tremorem
Hostibus, et patriae, Regis, virtutis amicum:
Nunc etiam celebrare tuas pulcherrime laudes,
Cnoppero
monitore mihi, fidoque patrono,
Percuperem: dum
cycniferi [Orig: cygniferi]
te
moenia [Orig: munia]
Varni
Exiguo magnum hospitio, turbamque sequentem
Excipiunt: sed iam brevitas mihi temporis obstat.
Obstant magnarum gravitas et pondera rerum,
Virtutesque tuae, tenui quas carmine dici
Non decet, eximiis ne quid praeconia rebus
Vilia detrahere, et famam obscurare putentur.
Da veniam generose heros, ignosce fatenti,
Quam mihi sint tenues pangendo in carmine vires.
Olim tempus erit, cum te, proceresque vetustos
Rantsoviae
stirpis, repetita ab origine pandam.
Quotque ibi floruerint irati
Martis
alumni,
Quot
Phoebo
Musisque
sacri, quot Regis amici:
Et patriae quot luminibus stirps ista triumphet,
Perscribam dextris tranquilla per otia
Musis
.
Nam tua me bonitas, tua me clarissima virtus
Excitat, et quemvis stimulat perferre laborem,
Inducitque velim ut noctes vigilare serenas,
Sollicitus, dictis quibus, et quo carmine tandem
Clara tuae possim praepandere lumina genti.
Quod si vestra meis ridebit Gratia
Musis
:
Vix alius me carminibus superare sonoris,
Aut poterit melius vestras conscribere laudes.
Interea divine heros, spes aurea
Musis
,
Ipse diu recteque vale, moderator olympi
Incoeptum [Orig: Inceptum]
bene vertat iter, nutuque gubernet
Omnia clementi, ut populos pax laeta revisat,
Aurea quam pleno comitetur copia cornu,
Copia vel sero
numquam [Orig: nunquam]
violabilis aevo.
Has etiam lacrimas
Turnebi
in funere mecum
Funde novenarum praeses tutorque sororum
Phoebe
sacer, tuus ille cliens, castusque sacerdos
Musarum
interiit, longo dignissimus aevo.
Fundite
Sequanides
lacrimarum flumina
Musae [(transcriber); sic: musae]
,
Quaque bipartito circumdatur insula fluctu,
Turnebi
interitum lugubri dicite vultu.
Hic ille est superis carus, magnusque magister,
Qui veterum monumenta [Orig: monimenta] patrum, sacrisque libellis
Abdita,
sollerti [Orig: solerti]
cognovit acumine mentis,
Et vera pietate Deum, studioque colebat.
Fundite
Sequanides
lacrimarum flumina
Musae
.
Avulsaque comis lauro sacra fronde cupressi
Tempora velate, et tristes effundite questus.
Hic ille est iuga
Parnassi
qui summa tenebat,
Vobiscumque deae,
Phoebo
spectante canoro,
Saepe choros duxit, largosque e fontibus hausit
Castaliis
latices. Hinc illi vena fluebat
Ingenii, eloquiique nitor, linguaeque disertae.
Hinc quidquid veterum praeclara poemata vatum,
Quae
Latium
doctaeque adeo mirantur
Athenae
,
Innumeris
docuere [Reg: docuerunt]
libris,
cognorat [Reg: cognoverat]
ad unguem,
Cognitaque egregiis poterat describere verbis.
Fundite
Sequanides
lacrimarum flumina
Musae
.
Turnebique
obitus evulso ostendite crine,
Saepe illum iuvenes
Phoebei
in vertice montis
Plaudentem iam, praeterito victoque labore,
Mirati
obstupuere [Reg: obstupuerunt]
animis, quos ille benigno
Et blando aspiciens vultu, dextraque prehendens,
Commonstrare viam facilem, et mollire labores
Est solitus, faustoque suos procedere gressu.
Fundite
Sequanides
lacrimarum flumina
Musae
.
Aureolumque habitum in pullas mutate lacernas.
Ille ille occubuit
Sophiae
penetrare recessus
Qui poterat, rerumque imas cognoscere causas.
Ille quid
Arcturus
, nitidus quid
Orionis
ensis,
Quid caper aut
haedi [Orig: hoedi]
, quid menstrua luna notaret,
Omnia non dubiis poterat praedicere signis.
Fundite
Sequanides
lacrimarum flumina
Musae
.
Abiectaque chely et citharis, iterate querelas.
Gallorum
decus et lumen sidusque perenne
Turnebus
iacet, exigua iam conditus urna,
Cui quamvis pietate animi, candore, fideque
Doctrinisque prior variis hoc tempore nullus
Viveret, et doctos inter doctissimus ille
Iure foret: tamen usque adeo se pressit, ut omnes
Praeferret sibi, vel saltem non inferiores
Duceret, humano cunctis affabilis ore.
Non illum ambitio, nec opum vesana libido.
Non livor vexabat iners, securus honorum
Illustrare artes, tenebrisque educere verum,
Tranquillamque lubens vitam laudare solebat.
Fundite
Sequanides
lacrimarum flumina
Musae
.
Proque choris plectrisque novis ululatibus auras
Implete, et vestras vicina ex arce querelas
Audiat, atque eadem vobis respondeat
Echo
.
Ille vir interiit, cuius si dicere laudes
Virtutesque velim; laudes comprendere cunctas
Cunctorum, ius fasque foret. vos inclita
Musae
Numina, tam clarum melius me
nostis [Reg: novistis]
alumnum,
Illius et nomen sinceraque gloria lethi
Nescia per totum iam primum augebitur orbem.
Illum
Varnus
,
Arar
,
Viadrus
,
Nicer
,
Albis
, et
Ister
,
Populiferque
Padus
,
Ligeris
,
Soma
,
Matrona
,
Rhenus
Certatim extollent, et tanti funera plangent
Maesta viri, pressisque modis encomia dicent.
Fundite
Sequanides
lacrimarum flumina
Musae
.
Non ille ulterius vestras concentibus aures
Mulcebit, non hinc vestras accedere ripas
Et
Phoebo
certans poterit deducere carmen.
Musica plectra silent, ad vestras gramina ripas
Nunc arent, caelum in lacrimas se triste resolvit.
Obmutescit avis, florumque cacumina languent,
Arboreaeque comae nutu dant signa doloris.
Ipsa etiam nunc tecta domus, et pulpita vobis
Sacra deae, vocisque sui non inscia maerent
Doctoris, cuius mortem nunc omnia flerent,
Si non livor edax vitae qui munere functis
Parcere praeterito consuevit mitior aevo:
Nunc tantam in rabiem et tantas insurgeret iras,
Queis [Reg: Quibus]
manes
Turnebe
tuos, umbrasque ciere
Sustinet, et functo fatis maledicere
tentat. [Orig: temptat]
Sed virtus
Turnebe
tua, et tua gloria maior
Vindice freta Deo crescet, semperque vigebit.
Nomen et egregium nullis abolebitur annis.
Non asinum rudentem elephas, non murmura curat
Infamis muscae aut culicis philomela canora.
Fundite
Sequanides
lacrimarum flumina
Musae
,
Et tumulum violis, ferrugineoque hyacintho [Orig: hiacyntho]
Spargite, non illo moriens indignus honore
Turnebus
fuerat,
Phoebei
assertor honoris.
Copia sed laudum et vestri sacra gloria vatis
Me verborum inopem, meditato in carmine reddit:
Cultoremque suum non apto tempore
Phoebus
Destituit. iam coepto igitur desistere cogor.
Et nostrae nil laudis egens
Turnebus
obivit.
Sistite
Sequanides
lacrimarum flumina
Musae
,
Laetificisque modis caelesti sede recepto
Plaudite
Turnebo
, et dignas persolvite grates.
Illius in tumulo mortalia membra quiescunt,
Nominis at totum celebratur fama per orbem.
Voto etiam precibusque piis placate parentem
Sidereum, ingrati propter qui crimina mundi
Egregios virtute viros hac evocat orbis
Colluvie, proceresque inter, patresque reponit:
Ne gravius iusto offensus tria lumina fontis
Aonii
,
Ramum
egregium, vestrisque canentem
Carmina digna modis Auratum, et pectore docto
Lambinum
, multosque alios his auferat oris,
Et similes vobis gemitus luctumque relinquat.
NON procul a
Varni
ripa est nemus, undique densum
Arboribus, laeto rident ubi gramina flore,
Leniter et vitrea decurrens rivulus unda,
Ruricolas grati recreat stridore susurri.
Huc ego mane novo solem fugientibus astris
Dum forte ingredior, dilecta silentia
Musis
Ut soleo, et sedes quaerens meditantibus aptas.
Ecce decem egregias ripis assistere divas
Conspicor, et placide gratas miscere loquelas:
Seque salutantes dextris coniungere dextras.
Protinus ergo comae flexo pede detraho tegmen
Impositum, venerorque deas, tacitusque resisto.
Ipsa novenarum mihi numina docta sororum
Nota
fuere [Reg: fuerunt]
quidem, totiens [Orig: toties] conspecta: sed illis
Mixta erat, et facie cunctis excelsior ibat,
Augusta gravitate decens, animoque virili,
Virgo gerens gladium dextra, laevaque bilancem.
Quae cum visa prius
numquam [Orig: nunquam]
foret: oris honorem
Miror, et ut possim, quae nam sit, scire laboro.
Illa sed ore prior, Iuvenis, quod pectore
prompto [Orig: promto]
Scire cupis, tibi scire licet: sum scilicet una
Ex reliquis non nota tibi. me regia caeli
Iustitiam
Astraeamve
vocat, cum saecula terris
Aurea florerent, et pax invicta manebat,
Virtutisque decus, populis optata per orbem
Iura dabam, studiisque amplis et honore colebar.
Sed veluti rutilo, pulchras [Orig: pulcras] cum lumine terras
Cynthius
exoriens recreat, nec nubila silvas
Aut pluviae turbant: gratis philomela sub umbris
Dulce canit, vincitque omnes animosa volucres:
At cum tristis hiems, fususque e nubibus imber
Perfurit: illa fugit, latebrasque inquirit in antris
Frondiferis, venti volucrum pro voce loquuntur.
Sic ego cum scelerum fraudumque exorta cupido
Improba, sanguineas implevit crimine terras:
Protinus excedens, petii suprema tonantis
Atria, spectavique diu, quam foeda pararent [(transcriber); sic: patarent]
Crimina mortales: leges
pretio [Orig: precio]
ille refigit:
Hic matris violat thalamos: necat ille parentem:
Hic auro patriam vendit: vi vincitur aequum.
Saepe tenebrosis igitur mea nubibus ora
Contexi, supplexque deos ad iusta vocavi
Fulmina, vindicibus quae talia crimina flammis
Obruerent. sed lenta Die procedit ad iram
Dextera: quam placido clementia mitigat ore,
Inde moram iusta poenae gravitate rependens.
Cur igitur terras caelo delapsa revisam
Nunc iterum, fortasse rogas? paene omnia fatis
In peius cum lapsa ruant, meliora nec inde
Sit sperare datum, celso
Pomerania
caelo
Me retrahit, paucique duces, quibus inclita curae
Iustitia est, et vester honos, o candida
Musae
Numina. prae reliquis tamen ut
Pomerania
tantis
Laudibus excellit: sic et gratissima sedes
Est mihi, qua cuperem longo sine fine morari
Tempore, nec placitis
umquam [Orig: unquam]
discedere terris.
Me, sincera animi praestans pietate
Philippus
,
Principe quo multis nullus prudentior annis
Praefuit, usque adeo coluit: vestigia patris
Quin etiam nati, carae qui iura tuentur
Iam patriae, magna iuvenes cum laude sequuntur.
Vos illos teneris
Musae
fovistis ab annis,
Et docuistis opes animi praeferre caducis
Terrenisque bonis. saepe illos candida
Phoebe
,
Dum reliqui ludo indulgent, dum pocula siccant,
Invigilare libris posita de nocte lucerna
Vidit, et arcanos Sophiae penetrare recessus:
Saepe illos
Sol
aequoreis egressus ab undis,
Dum multos dormire iuvat, perdiscere vidit,
Quidquid habent veterum praeclara poemata vatum,
Heroesque sibi tacita proponere mente.
Scilicet hinc verae se nobilitatis origo
Tollit, et aereum celsis caput ingerit astris.
Parte alia pietate potens
Barnimus
et annis,
Qua
Viadri
liquor arva rigat, quae principe digna
Iudicat esse bono, simili pietate fideque
Efficit, et patriae cives in pace tuetur,
Me reverenter amans. quin haec exempla regentum
Inflammant populos etiam virtutis amore,
Maiori ut mea iussa fide studioque sequantur.
Sed qua laude veham proceres? sapientia quorum
Principibus perspecta viris, ingentia praestat
Commoda per patrias urbes: qui pectora flectunt
Consiliis monitisque ducum, populique salutem,
Ut patriae patres, mira cum laude tuentur.
Hos inter ceu stella micat pulcherrimus [Orig: pulcerrimus] heros
Ulricus
, celebri
Suerina
stirpe creatus,
Magnifica gravitate senex.
Laurentius
illi
Alter adest
Otho
, laude potens, linguaque diserta,
Principis orando qui nota negotia tractat.
His bene
Cussovius
facunda
Palladis
arte
Doctrinaque valens, et comi affabilis ore
Belovius
Charitum
decus, et lux stirpis avitae
Iungentur, multique alii,
queis [Reg: quibus]
patria curae.
Hos tamen ante alios iam praedico, scilicet illos
Cum fide patriis me complectantur in oris,
Iam rursum comitata sequor, vicina Rosarum
Legati dum tecta petunt, quo Caesar, et ipsi
Rex successurus, ter Maximus
Aemilianus
,
Permultique duces, procerum misere coronam,
Pacis ut aequoreis reddant sacra munera regnis.
Felix, o nimium felix
Pomeranica tellus
,
Siderea tu pace viges, splendore triumphos
Quae superat: tu tranquillae das munera sedis
Hospitiumque piis: tu doctis otia
Musis
Egregiisque viris praebes: tu templa scholasque
Ceu nutrix studiosa foves: tu iura volenti
Das populo, qui sponte colit iustumque piumque,
Et patriae ducibus
numquam [Orig: nunquam]
parere recusat.
Non te livor edax, non te discordia, non te
Litis amor vexat, non execrabile bellum.
Vos quoque felices
Pomeranae
o lumina terrae,
Haec sua dona Deus per vos, velut organa, genti
Impertit patriae. per vos pax aurea floret,
Et celebrat
Christi
tranquilla Ecclesia laudes.
Per vos prospicitur
ne [(printer); sic: nec]
cedat viribus aequum:
Per vos cana fides, sancta et reverentia legum,
Saeculaque adveniunt
Pomeranis
aurea sceptris.
Hac ego sede lubens, maneo semperque manebo.
Quin Deus ipse sibi minima non parte placere
Hunc populum summosque duces, re comprobat ipsa,
Nam bene si memini, iuvenis carissime, nuper
Sunt tibi visa ducum, docto ducente
Metello
,
Atria, qua celsis surgunt ad sidera pinnis
Wolgastum
,
Viadrique
premens navale
Sidenum
:
Principibus, visa est etiam tibi, subdita tellus.
Gaudeat uberibus glebosa
Turingia
campis,
Paeonii [Orig: Paeanii]
fluvios, silvasque
Boemia
iactet.
Haec regio, neque frugiferis et pinguibus arvis,
Nec fluviis lacubusque caret, quin rebus abundat
Omnibus humanae quas vitae postulat usus.
Retibus hic passim sapidos ad
littora [Orig: litora]
pisces
Aequoreis vicina vadis gens extrahit: illic
Fertile gramen oves, aut tondent prata iuvenci:
Nec procul inde comas silvarum brachia pandunt.
Hic fecundus ager curvo renovatur aratro:
Nec sua decipiunt operosum vota colonum,
Immissa cum falce seges cadit, omnia tanto
Foenore [Orig: Fenore]
proveniunt. vastum quid mercibus aequor
Utile mutandis, cinctas quid
moenibus [Orig: munibus]
urbes
Oppidaque ampla loci: saltus et lustra ferarum
Quid
spaciosa [Orig: spatiosa]
canam? Salve
Pomerania
, salve.
Propensa te mente Deus, quem pectore fido
Sinceroque colis, tanta bonitate vicissim
Diligit, et vario rerum te munere ditat.
Huic tu funde preces, huic fido semper adhaere
Pectore, et ut patriae, pulcherrima sidera terrae,
Eximios virtute duces, tueatur ubique
Defendatque roga: sic et tua commoda crescent,
Tantaque prosperitas nullo delebitur aevo.
Ista novenarum coetu stipata sororum,
Carmina cantabat, superis
Astraea
relictis.
Nec mora
Calliope
me chartis illa notare
Protinus et vobis proceres transmittere iussit.
Si placet et patitur vestrorum cura laborum,
Haec animo et facili cognoscite carmina vultu,
Nec leve non magni contemnite munus agelli.
Hoc
Astraea
petit,
Musisque
adiunctus
Apollo
,
Hoc decet
Astraeae
summos
Phoebique
patronos.
SI quis ad
Elaeas
olim contendere metas
Ausus erat, multosque annos ad maxima circi
Sudasset [Reg: Sudavisset]
spatia [Orig: spacia]
, ut stadio cum laude peracto
Acciperet meritae tandem nova praemia palmae:
Non ille a quovis tantos poscebat honores,
Elaeos
penes ista senes, quos maxima virtus
Ante alios celebres toto tum fecerat orbe.
Hi praeerant ludo, hi cunctis de more vocatis,
Victorem in populi, praeconis voce, corona
Frondibus ornabant oleae, titulisque notabant.
Pertinuit tamen ad iuvenis, honor iste, virosque
Ingenuos tantum et fortes, aptosque labori.
Non dubio patre prognatus, non mollis et excors,
Talibus audebat tum sese inferre theatris.
Non aliter, si sacra licet conferre profanis,
Si quis in
Aonii
scandendo culmine montis
Sudavit multum, et tandem post mille labores,
Victor ad optatam potuit se sistere metam:
Nunc quoque speratae fert clara insignia palmae.
Non tamen a quovis plebeio, offundere fucum
Cui rudis ignavusque queat. datur ista potestas
Officiumque scholis, quae iusto examine pensant
Doctrinam et mores iuvenum, vitamque peractam,
Exuviis latitans asinus ne forte leonis
Decipiat stolidos, et se ipsum denique prodat.
Sic quoque
Pieridum
sincerus cultor
Orestes
Vir pius, et triplicis quem clara scientia linguae
Exornat,
Musaeque
prius cui serta pararunt
Myrtea,
Varniadum
roseas concessit ad undas,
Confecto insignem ut capiat certamine laurum.
Nunc quoque doctrinae specimen, linguaeque disertae
Edidit ipse scholae, vitamque ita labe carentem
Novimus, ut tanto dignus credatur honore.
Ergo quod auspicio coeptum felice geratur,
Cras ubi signa dabit sextae sol aureus horae,
In cathedra, solitoque loco, quem diximus, illi
Clara magisterii conferre insignia votis
Unanimes volumus. quare studiosa iuventus,
Doctores, proceresque scholae de more frequentes
Tunc aderunt, nobisque animo linguisque favebunt.
Hoc decet
Aonidum
et cultos virtutis alumnos,
Hoc decet eximios
Phoebi
Charitumque
patronos.
EST regio
Arctois
non plane incognita terris,
Nomina non pono, rigidam quam vincere
Thracen
Barbariae,
Scythiamque
puto. cognovimus ipsi,
Dum procul a patria peregrinas visimus urbes.
Scilicet hic nocte exclusi, dum vespere primo
Vicini ad pagi cauponam tendimus, illic
Caupo senex et anus foedissima, limine primo
Nos prohibent, aliasque iubent inquirere sedes.
Nos precibus crebro instantes, mollivimus ipsum
Cauponem tandem; longe sed durior uxor
In nos inque senem convicia dura maritum
Evomit, et tantum non verbera utrisque minatur.
Hospite placato, vetulae nil saeva morati
Iurgia, tecta casae sed spe meliore subimus.
Ecce autem fumosa domus, septoque sub uno
Ipse senex, rixisque tumens morosaque coniux
Cum natis male compositis torvisque sedebat.
Hos circa vaccae, vituli, capraeque suesque
Anseribusque anates socii, gallique canesque
Atque vagabantur feles, pinguesque caballi.
Non aliam, si sacra licet conferre profanis,
Crediderim faciem rerum visam esse,
Melisse
,
Undique cum paribus lectis animalibus arcam
Lamechides
pius intravit, mundumque perire
Funditus, atque undas tandem decrescere vidit.
Hospitio tali exceptus, dum singula lustro,
Barbariemque loci admiror, vitamque ferinam;
Instantes socii potumque cibumque petebant.
Sed citius duro liquidas e pumice lymphas
Eliceres, quam vel verbum factumque benignum
Talibus a monstris; qui nil nisi forte coacti
Ense minisque boni facient, dum vita manebit,
Unde nec immeritas solvunt pro crimine poenas.
Ipse tamen caupo vetulae licet ante timeret
Iurgia, tam crebris victus precibusque minisque
Instaurare focum
incoepit [Orig: incepit]
, flammasque ciere.
Sed quia lignorum est illis defectus in oris,
Pars terram effodiunt pinguem raramque levemque,
Quae picis accensae lentique bituminis instar
Inficitur flammis, admotaque concipit ignes.
Pars, quibus in pagis et ruri degitur aevum,
Excrementa boum plerumque ad lumina Solis
Exsiccant, lignique loco dant ignibus, ipsis
Inde sibi natisque suis alimenta coquentes.
Quos inter caupo, qui talem ubi struxerat ignem,
Tandem amplam panis molem, quam tollere solus
Vix poterat, fumoque atram porrexit. ut illam
Scindimus, usque adeo dura et male cocta videtur,
Plenaque furfuribus, terram ut nigrore referret,
Atque adeo mensae tenebras induceret atras.
Caseus huic viridis pani mole aequiparandus
Additur, hunc
cenae [Orig: coenae]
finem fore
nuntiat [Orig: nunciat]
ipse.
Et potum urgentes socii, post murmura longa
Vix tandem urceolum cocti
extorsere [Reg: extorserunt]
liquoris.
Horum conspectu saturis, et pane remoto,
Stramen ubi vaccae, porci, capraeque cubabant,
Monstratur sane egregium, gratumque cubile.
Omnibus hic
promptis [Orig: promtis]
languentia tradere somno
Lumina, grunnitus, strepitus, mugitus, et acris
Mane cucurritus galli, latransque molossus
Impediere [Reg: Impedierunt]
. cubans et humi sibi quisque timebat,
Ne pecudum laesus praedura calce doleret.
Quin nondum ad mediam nox venerat humida metam,
Quum [Orig: Cum]
vento et pluviis etiam penetrabile tectum
Infecit madidas, madido cum stramine, vestes.
Sic misere infausta tractati nocte, dolentes
Ieiunique aegre lucem
exspectavimus [Orig: expectavimus]
ortam.
I nunc, et vultus placidos, aut nobile quaere
Hospitium, regione ista, qua longius absunt
Grata affabilitas,
Charitesque
et dexter
Apollo
.
Fulget in immenso divina potentia mundo
Non alibi melius quam si pulcherrima caeli
Lumina conspicias solitos servantia motus.
Atque ideo erectos ad caelum tollere vultus
Nos mundi sator ipse iubens, vult astra tueri
Ut dextrae sapientis opus, bonitasque paterna
Nota sit et toti ipsius praesentia mundo.
Ergo bonis, caeloque satis nil mentibus usquam
Gratius est, doctrina illis non suavior ulla.
Quam quae cognati aspiciens orientia caeli
Astra, cupit patriam in terris praenoscere sedem.
Haec docet et motus fixos, caelique figuram,
Stellarumque notas varias et nomina signat.
Arcturum haec, pluviasque
Hyadas
, geminosque triones,
Pleiadumque
gregem, nitidumque
Orionis
ensem,
Aestiferumque canem,
Chironem
et
Persea
monstrant,
Atque alias puro fulgentes lumine stellas.
Haec docet ut solus lucens, sol omnia puris
Illustret radiis: discrimina temporis idem
Et lucis noctisque vices, diversa dierum
Ut
spatia [Orig: spacia]
efficiat: cur se cito tingere soles
Hiberni [Orig: Hyberni]
Oceano properent: vel quae mora tardet
Aestivos: ut luna suam de lumine solis
Accipiat lucem, atque augens, minuensque vicissim
Orbem, ceu fastis menses discriminet anni:
A sole aversis eadem cur cornibus Euros
Aspiciat crescens, Zephyros minuenda sequatur:
Tardius aut citius coniuncti a lumine solis
Cur redeat: cur in terrae quando incidit umbras
Soli adversa, suos tetra ferrugine vultus
Contegat, obiectuque sui cur corporis ipsa
Phoebeis
mundum radiis et lumine privet.
Quomodo bis senis totius mensibus anni
Intereat moriens, totiens [Orig: toties] redivivaque lucem
Induat, aeternae nobis
praenuntia [Orig: praenuncia]
vitae.
Nec tibi
Nasonis
sacros evolvere fastos,
Nec licet
Ascraeo cantantes carmine
Musas
,
Aut etiam magni tractare inventa
Maronis
,
Si tibi non constent toto labentia caelo
Sidera, mox iterum fixis orientia metis.
Historiam quod si sacram aut tractare profanam
Temporis ignarus cupias, positusque locorum;
Caecus [Orig: Coecus]
in ignota veluti regione
vagaris [Reg: vagaveris]
.
Has tibi terrarum partes descriptio mundi
Indicat, atque urbes, tractus, mare, flumina, ripas,
Regnaque et intervalla docet diversa locorum:
Quae si non liceat coram lustrando notare;
Hic animo totum poteris percurrere mundum.
Annorum vero series, quod lumina cunctis
Praeferat historiis, nullum ignorare putandum est.
Haec quicumque volet caelestia corpora mecum
Aspicere, et patrii vestigia noscere caeli,
Me duce carpat iter, seque auditoribus addat,
Quos ego de pulchra numerandi sedulus arte
Hactenus institui: caeli quibus addere motus
Iam placet, aetheriosque orbes,
Phoebique
laborem.
Tu studiosa cohors generosa enitere cura,
Ne, quae trado tibi studio meditata fideli,
Intellecta prius quam sint neglecta relinquas.
Prolue te
Cerere
et vino, sectare lupanar,
Diductis pedibus natibusque incede, feroci
Aspectu, cubito erecto. quin morio
tanquam [Orig: tamquam]
Indue scurriles, cristato vertice, vestes:
Et medium stertendo diem consume: magistros
Irride fatuosque voca: nunc ebrius urbem
Vel media percurre die, vel nocte fenestras
Elide ad cathedras
Musarum
et
Palladis
arces:
Verberibus lacera innocuos, invade modestos:
Ingemina horrisonos tota vel nocte boatus:
Nil opus est veniam petere, aut avertere poenas.
Haec prohibent multi, sed punit nemo: verentur
Omnes tam levibus iuvenes offendere nugis.
Omnes austeri fugiunt tetricique
Catonis
Nomina, blandiri et famulis, dominisque ministris
Assueti, ne dum effrenes compescere
tentent [Orig: temptent]
.
At si quis vigili studio magnoque labore
Exponat veterum divina poemata vatum,
Eque illis iuvenum linguas et pectora formet:
Hoc mera stultitia est, pietas quam ferre fidesque
Non queat. hic opus est venia dictisque severis.
His studiis non ulla dies, non convenit hora.
At memini quondam data praemia, laudibus usque
In caelum elatos iuvenes,
queis [Reg: quibus]
talia curae.
Nunc aliis opus est dominis parere, vel ultro
Si recte facias. lex est sua cuique libido.
Pro vitio virtus patulo proscinditur ore.
Quid secus aut recte in studiis vitaque geratur
Aut nulli aut paucis curae est. sua commoda quisque
Interea quaerit cupide: respublica plane
Negligitur: virtus nihil est nisi nomen inane.
Quid facias igitur? si foeda ignavia laus est;
Praemia si vicium, virtus si damna meretur;
Est scelus ingenuas didicisse fideliter artes.
Quae bona mundities generi ferat aurea nostro,
Quae mala luxuries, et amor sceleratus edendi
Ostrea, pavones, rhombos, mullosque scarosque,
Et quae condimenta cibi sint optima: quis sit
Divitiarum usus rectissimus: optimus ille
Nos docet arguto mirandus
Horatius
ore.
Quam partem studiosa tibi cras mane iuventus
Evolvam puram salibus puroque lepore.
Salve o sobrietas custos virtutis, et auctrix
Ingenii, vitaeque hominum morumque magistra,
Quam febres, morbique timent, cui sera senectus
Assurgit cano multum veneranda capillo.
At te perniciem iuvenum, pestemque senectae,
O foeda ebrietas, o detestanda, madentem
Ebriolorum inter iubeo plorare catervam.
Te virtus inimica odit cane peius et angue,
Oderunt vita, ingenium, fugit ipsa senectus,
Est quibus ebrietate nihil damnosius. at te
Sectantur febres, morbi, mors denique,
numquam [Orig: nunquam]
Quo tu cumque subis procul est: tibi ubique minatur.
Teque utinam piceis
Orci
mox obruat undis.
SUNT sale quis nigro conditos edere libros
Rixosus sine fine labor: sunt litibus orbem
Qui complent, turbantque pias, et templa piorum
Progenies
Cadmea
scholas, non illa magistri
Quem totiens [Orig: toties] iactant pacis praecepta secuti.
Interea paucos studiis melioribus aptos
Immatura dies, vel funere mergit acerbo,
Vel vivos odiis et iniqua sorte fatigat.
Hinc pietas contempta gemit, lucique priori
Incipit horrendam paulatim offundere nubem
Barbaries, pauci restant, qui fortiter illi
Coniunctis animis cupiant occurrere pesti.
Non hoc te latuit quondam divine
Melanchthon [Orig: Melanthon]
,
Sedulus ornares parvas cum maximus artes.
Te
Phoebus
cecidisse gemit.
Camerarius
ille
Restat adhuc: vatesque pius, rectorque iuventae
Fabricius
, qui quo studio, quantoque labore
Profuerit
Musis
, et earum castra secutis,
Quis bonus est toto iuvenis qui nesciat orbe?
Nunc etiam purus dulcisque
Terentius
auctor.
Mercurii
sale conditum niveoque lepore
Certatim veteres caelo quem laudibus aequant.
En novus illius studiis, operaque fideli
Integer enodatus adest mendisque solutus.
In quo seu veterum sensus, sua sive cuique
Propria personae, sive argumenta vel usum
Verborum, rerumque petas, aut pondera spectes;
Nil studiosa cohors hic quod desideret ultra est.
Dic igitur grates auctoribus, atque precare
Ut Deus alveolos et apes mel tale legentes
Protegat, et similes donet quandoque nepotes,
Barbariem
procul ad fucos vespasque repellat.
Historiam humanae speculum qui nobile vitae
Dixit, is historiae veraci providus ore
Naturam vere expressit, quique illius usus
Utilitasque foret, perfectum novit ad unguem.
Non virtutum etenim tantum hic exempla videntur,
Quae cum laude sequi quivis pro tempore possit:
Crimina [(transcriber); sic: Crimima]
non tantum, scelerumque exempla pudenda
Hic sunt perscripta, et comitantes crimina poenae,
Quae fugias odioque habeas cane peius et angue:
Verum etiam mores hominum, commenta, dolique
Ingenia, et technae, rerumque eventa priorum
Commemorata libris, aevi praesentis adumbrant
Omnibus effigiem, qui non sine mente sagaci
Cuncta legunt, et prisca novis componere
norunt [Reg: noverunt]
.
Praeterea tam praestantes virtute fideque,
Doctrinave viri, et memores quandoque merendo
Qui multos
fecere [Reg: fecerunt]
sui, cum luminis huius
Vitalem
liquere [Reg: liquerunt]
auram; post funera virtus
Illorum peritura alias, bene cognita durat,
Historicis comprensa libris: vel postuma laeto
Flore reviviscit scriptis dispersa per orbem.
Quae quicumque vident, animus nisi degener insit,
Pectore concipiunt flammam, quae vivida tandem
Crescit in immensum, faculis caelestibus ardens
Usque adeo, ut liquidis sedari nesciat undis,
Donec
adaequarit [Reg: adaequaverit]
priscorum propria laudes
Gloria, mox iterum sero celebranda nepoti.
Ardor hic
Aemilium
, et victoris fulmina
Martis
Scipiadas
, multosque alios virtutis in arcem
Extulit, et vera fecit clarescere fama
Iampridem, nisi vana fides. hic tempore nostro
Ingenia inflammat multorum, ut multa legentes
Sparsa per historias heroum splendida facta,
Consilia, eventus, postque ipsam encomia mortem;
Ipsi eadem cupiant quasi per vestigia verae
Laudis inire viam, paribusque assurgere coeptis,
Atque adeo serae committere nomina famae.
Quos inter non postremus profitebere nomen
O
Arnolde
, decus
Danaum [Reg: Danaorum]
Themidisque
disertae.
Namque idem stimulis animum tibi concitat ardor,
Ceu nomen quoque promittit tibi dulcis honesti
Verarumque adeo laudum et virtutis amorem;
Cognomen vero candoris amabile signum est,
Quem factis quoque declarans, hoc accipe miti
Vultu animoque libens speculum, quod gesta virorum.
Inclita nobilium cupide inspicientibus offert:
In patriam meritis illosque ut strenuus aeques
Nitere, quod facis, et caelo te laudibus infer.
TRIstis ut abrepto luget pia mater alumno
Dulce onus in gremio pridem quem laeta fovebat:
Sic grege
Varniadum
comitata Academia luget
Squalida, maesta, gemens cum te tam dulce roseti
Praesidiumque decusque sui discedere tristi
Aspicit intuitu praestans Baro, gloria regni
Austriadum
, columem matris, patriae ancora gentis.
Et cur non doleat? digressu maesta supremo
Tam cari capitis, tam grati et suavis alumni?
Unum prae reliquis tota quem mente animoque
Diligere, ornare, et sceptris armare solebat,
Sceptris
Palladiis
, quis tu frenare rebelles,
Protegere innocuos, laesos defendere posses.
Quae num quis Iuvenum tanta cum laude vel ante
Iam tulerit, vel laturus sit postmodo, causa est
Cur dubitem: cum tu rector sic legibus ipse
Parueris, nihil ut faceres, quod subdita turba
Carpere vel posset, vel non iusteque pieque
Sollicitis imitari animis. sic vera parantur
Legibus exempla, et sic legibus imperat ipsis
Parendo studiosa cohors, nullisque minora
Regna sibi parat obsequio. rex maximus ille est,
Qui semet regere et leges non temnere novit.
Tale tibi regnum hic partum est cum sceptra teneres
O generose Baro. nam te quod legibus esset
Adversum fecisse aliquid quis dicere possit?
Tu ceu lenta salix curvanti cedit, et omne
Flectitur in latus arbitrio tractantis amice:
Sic vel sponte tua legi doctisque magistris
Cedebas, gaudensque regi et parere monenti.
Inprimis [Orig: Imprimis]
pietatis erat tibi maxima cura,
Proxima
Sophrosynes
, qua tu duce spernere
Bacchum
Et
Cererem
et
Venerem
poteras somnumque gulamque,
Et reliquas iuvenum pestes, quis maxima turba
Inquinat affligens teneras cum corpore mentes.
Hac ipsa duce, cum
Musis
Phoeboque
canoro,
Et
Charites
simul ingenuas castasque puellas,
Suaviter allicere, et tecum retinere solebas.
Nam seu forte domi studiis librisque vacares,
Seu quid forte foris gereres, sive illa iocosa
Seria sive forent; ipsis ex gestibus, ipsis
Ex dictis, facieque ipsa lucere decorum
Vidimus et
Charites
, cassos et felle lepores,
Indicat hoc ipsum clemens, et amabile carmen,
Singula quo Rosei placuit iam membra Lycei
Compellare tibi, et nimio quoque forsan amore
Impulso, immodicis laudes augere
Camenis
.
Pro quibus aeternas maerens Academia grates
Me tibi communi, nisi sit grave, nomine iussit
Dicere, et aeterni monumentum [Orig: monimentum] et pignus amoris
Hoc tibi cedenti maesto transmittere vultu.
Ergo tibi generose Baro quas pectora possunt
Concipere, et quas lingua valet depromere grates
Dicimus ex animo cuncti tibi dulce rosetum
Qui colimus, quod
Varniadum
lustrare Lycea
Non tibi displicuit, gelido contermina ponto
Sint licet, et rigidis aquilonum obnoxia flabris.
Quodque adeo, totum septem cum mensibus annum
Hic tibi dulce fuit positis subsistere curis,
Et splendore tuo subsellia nostra frequenter
Ornare, et faciles praebere docentibus aures:
Atque adeo placido quod clementique favore
Nos omnes es complexus, vultuque sereno,
Nulla supercilii ut nubes, fastusque videri
Indicium posset, quod valde hoc tempore rarum
Est illis, quos nobilitas ceu follibus inflat.
Singula quid memorare opus est? debere fatemur
Nos tibi plura omnes quam par ut gratia tantis
Respondere queat meritis, aut aequa referre.
Quocirca memori contentus mente tuique
Perstudiosa ut sis, una te voce rogamus.
Ante tuus
Varno
miscebitur
Ister
, et
Albis
Ibit in
Euxinum
converso flumine pontum:
Quam vero nos immemores quisquam arguat ore.
Interea generose Baro quo matris amandae
Iussa vocant, et fata trahunt, sequere impiger, et seu
Caesaris aula tibi celso se limine pandet;
Seu prius
Italicas
ibis novus hospes ad urbes;
Sis felix nostrique memor, veterisque roseti.
Sic tibi nil noceant instantis frigora brumae.
Sic diuturna tuae sint aurea fila iuventae.
Sic
Hygiea [Reg: Hygia]
comes nullo te deserat aevo.
ILIacae
incoluit
Pallas
dum pergama
Troiae
,
Troia
invicta fuit: sublata
Pallade
et ipso
Palladio
, ruere in peius fortuna potentis
Incepit
Priami
. nil vis, nil
Hectoris
arma,
Nil
Anchisiadae
indomiti
valuere [Reg: valuerunt]
lacerti.
Non etenim
Mars
, sed cerebro
Iovis
orta virago,
Florentes urbes, et regna antiqua tuetur.
Qua rapta, intereunt urbes, et regna:
Minervae
Succedit fera barbaries, vi vincitur aequum,
Seditio furit, aut libertas exulat omnis.
Felices igitur populi, felicia regna,
Palladii
quis [Reg: quibus]
cura fuit, quod munere
caeli [Orig: caelo]
Paucorum cerebro concessum est, longior aetas
Quos docuit, rerumque usus, moderatio, candor,
Ingenii vis, et pietas primaria virtus.
Haec partim natura tibi, partim illa magistra
Optima magnarum quando experientia rerum
Contulit o
Welsi
clarissime; iure dolemus
Te patrias revocare urbes e principis aula,
Cui tua nota fides, et virtus grata, vigorque
Ingenii perspectus erat: quin templa
Minervae
Iure dolent, quae te carum fidumque patronum
Cognovere [Reg: Cognoverunt]
diu. sed cum retrahantque trahantque
Fata homines, quisnam fatis obsistere
tentet [Orig: temptet]
?
Vade igitur, nostri non immemor, optime
Welsi
Incolumis, quo fata vocant, et patria tellus,
Et cumula
Elysias
meritis ingentibus urbes.
DUDItium
quoque
Musarum
Phoebique
patronum
Insignem, Sophiaeque decus,
Suadaeque
disertae
Quis celebrare vetet? cui sit bene cognita virtus
Illius, et generis decora, atque illustris avitae
Nobilitatis honos, facundae gratia linguae,
Excultaeque adeo vis et sapientia mentis.
Felicem ante alios illum! quem nomen avorum
Nobile, et altarum praeclara scientia rerum,
Virtutisque decus, rectae rationis alumnae,
Nobilitat. non ille hominum de sanguine tantum,
Aut sine mente Die terreno nascitur orbe:
Sed genus ex ipso deducens nobile caelo,
Ceu deus in terris, immenso munere
div-m [Reg: divorum]
,
Iura dat, et summo dignus censetur honore.
Namque ideo mortale genus natura, Deusque
Ordine destinguit, fixa quem lege tuetur:
Nobilis ante alios ut rerum sceptra teneret,
Infirmosque manu et sumptis defenderet armis.
Attamen egregiis quicumque parentibus ortus,
Excoluit studiis animum,
Musisque
dicatus,
Ipse per ingenuas altum caput extulit artes;
Sic superat reliquos omnes, qui nomen avitum,
Claraque maiorum solum-modo facta recensent,
Lucifer
ut toto fulgentia sidera caelo.
Ergo quis ut par est nomen laudesque decusque
Duditii
celebrare queat? qui magnus honore
Sit licet, et celso maiorum sanguine cretus:
Ingenio tamen et summis virtutibus, ipse
Nobiliora facit generosae nomina stirpis.
Salve igitur, coeptisque libens allabere nostris,
Salve iterum, tu lux patriae, tu gloria certa
Pannoniae
fulges, quae sicut
Apolline
Delos
,
Et
Iove
Creta
suo gaudet: sic te quoque magnis
Annumerat nostri verax heroibus aevi.
Tu magna virtute potens, et Caesaris aulae,
Regibus et
carus [Orig: charus]
, magno
celebraris [Reg: celebraveris]
in orbe.
Scilicet hinc verae se nobilitatis origo,
Hinc verae se laudis honos, hinc gloria famae
Tollit, et aereum celsis caput inferit astris:
Nam veluti nequeunt nocturni in turribus ignes
Caelari, aut patriis sub lucem in montibus arces:
Ignea sic radiis, habitans sic ardua virtus
Tecta latere nequit, variis sed nota sub oris,
Omnia perfundit faculis et luce serena,
Humanasque sui mentes inflammat amore.
Sic ego
cottidie [Orig: quottidie]
summis dum laudibus astris
Aequari nomenque tuum laudesque perennes
Audio, cognoscoque domus et gentis honorem,
Quem tamen exsuperes vera pietate fideque;
Utpote quae
Latii
de faucibus
Antichristi
Ereptum nuper veri te in luce
locarint [Reg: locaverint]
:
Ipse (fatebor enim) miro succensus amore
Virtutum laudisque tuae, non pectoris ultra
Hanc volui caelare mei sed
prodere [Reg: proderunt]
flammam:
Paucaque
cycniferas [Orig: cygniferas]
Varni
quae nuper ad undas
Deduxit rudibus tibi nostra
Thalia
camenis,
Indicium addictae transmittere carmina mentis.
Quae tibi si vultu fuerint perlecta sereno,
Ut bonitas candorque volunt sperare timentem;
Monaviusque
iubet carus tibi, carus amicis
Omnibus, et fido ante alios mihi iunctus amore:
Gaudia contingent nostris gratissima
Musis
,
Iam cupidis vestras aeternum dicere laudes.
Sed memor unde abii, tu nobilitatis honores
Doctrina exornas varia: tibi splendida legum,
Et
Ciceroneae
superata scientia linguae,
Non ideo ut patrios turbares litibus agros,
Saevaque distractis agitares iurgia linguis:
Sed vitam prius ipse tuam, moresque venustos
Iustitiae ut norma regeres, legumque tenore
Ut punire malos, iustos defendere posses.
Hinc miratus ovat, seclusa in valle
Tibiscus
.
Hinc mater doctrinarum saepe
Itala
tellus
Ingenio et bonitate tua, verbisque disertis
Obstupuit, tantumque tuis invidit honorem.
Hoc
Athesis
Lycus
et
Rhodanus
fecere [Reg: fecerunt]
Padusque
,
Quando animos vultumque tuum
videre [Reg: viderunt]
, tibique
Laeta triumphali cecinerunt carmina plausu,
Et
petiere [Reg: petierunt]
suis caelesti munere multos
Concedi similes verae virtutis alumnos.
Sed linguam qua voce tuam, variasque loquelas
Pro meritis celebrabo suis? te
Gallia
dives,
Eridanique
simul priscique
Antenoris
arces,
Promere nativo
norunt [Reg: noverunt]
sua verba lepore.
Et velut hyblaeisque favis, et nectare puro
Dulcior egregii narratur sermo fuisse
Nestoris
,
Atridas
blanda cum voce moneret:
Sic sacer imperii praeses, caput urbis et orbis,
In te mellifluae dulcissima flumina linguae,
Quae cernit patriae gratam spectare salutem,
Diligit, atque tuae non parva negotia curae
Commendat, teque officiis et honoribus auget.
Quid tibi
Pierides
memorem? quas carminis arte
Perpetuo tibi iunxisti, versuque sonoro,
Saepius ut lepidas agerent ad plectra choreas
Fecisti iuvenis florentibus integer annis.
Hinc quoque perpetuo
Musarum
munere vives,
Nec nomen laudesque tuas annosa vetustas,
Ulla nec aetatum series, aut tempora laedent.
Haec tibi caeruleas
Varni
labentis ad undas
Dictabam, dum tu tractanda negotia regum
Suscipis, et
Christo
carum defendis ovile.
Sis felix, magnoque diu cum Caesare vive,
Virtutemque ducem felix fortuna sequatur.
SI vacat, et castos non aversaris amores,
Hos etiam generose Baro lususque iocosque
Accipe laeto animo, ut mos est, vultuque sereno.
O decus eximium generosae Caesaris aulae,
O columen magni generis, stirpisque vetustae,
Maecenasque
meis dudum carissime
Musis
.
Quartus enim, bene si memini, iam labitur annus,
Caesaris augusti quando legatus in urbe
Varniadum
vero nos es dignatus honore.
Cum mihi blandus hymen licitos properaret amores,
Sponderetque tori sociam, tum scilicet ultro,
Non humiles intrare casas, et tecta
Chytraei
Es veritus: quin laetifico sponsalia vultu
Condecorasti [Reg: Condecoravisti]
, implens tenues fulgoribus aedes.
Cetera quid memorem generosi signa favoris?
Quae mihi sunt fratrique imis infixa medullis,
Sollicitosque tenent animos, tibi solvere grates
Dum cupimus, lateque tuas diffundere laudes,
In quibus et toti sumus, et debere fatemur,
Plura tibi meritisque tuis, quam dicere versu
Exiguo fas sit: magnarum pondere rerum
Sic premor, et fandi mecum vis victa laborat.
Attamen et
Charites
vestrae nudique lepores
Aspicient nostras aequo si lumine
Musas
,
Tum facundus ero, et si quid mea carmina possunt
Te quoque nulla dies venturis eximet annis.
Interea exigui non despice munus agelli:
Utque mihi, sponsaeque meae nova gloria praesens
Praecipuumque decus fueras; sic nominis absens
Hic fulgore tui, tenues ornare libellos
Non pigeat, certeque honor es tu maximus illis:
Pieridesque
simul sibi tanto a nomine nomen
Praesidiumque petunt, contra censoris iniqui
Murmura, perpetuoque rudis convicia turbae.
Quod
patiere [Reg: patierunt]
libens. multos sic aurea coniunx
Guntacorus
tecum seros et
Rudiger
annos
Unanimi implebunt concordes pectore fratres,
Olim etiam vestros donec celebremus amores,
Me parvum parva, at magnos vos magna decebunt.
Fertilis et
Rheni
dextrae contermina ripae
Est regio, non magna quidem, sed divite gleba
Piscinisque potens, chalybisque armata fodinis,
Quin auro, argento, et cyprio quandoque metallo
Insignis, ni prisca loci vestigia fallunt.
Hanc circum fortes fama est
habitasse [Reg: habitavisse]
Sugambros [Orig: Sicambros]
,
Menapios
,
Ubios
,
Chattos
, priscosque colonos
Westphaliae
. Urbs iacet hic aprico in colle
Sigena
Nobilis, unde alta duo flumina despicit arce.
Flumina quae socias illic coniungere lymphas
Incipiunt, subitura vagi mox brachia
Rheni
,
Bonna
Sugambrorum [Orig: Sicambrorum]
priscis ubi pervia campis
Adiacet. urbs eadem turritis undique muris,
Circuituque super cincta est, despectus ab illo
Commodus in segetes, in iugera consita silvis,
In pecora hic viridi passim ludentia prato.
Quin te convertens redituri ad lumina
Phoebi
,
Nassovii
comitis turres et tecta videbis
Splendida, piscososque lacus, fontesque salubres.
Purior hic aer, caeloque affinis, et aurae
Sidereae, egregios homines producit, et aptos
Moribus, ingenio, studiis, rebusque gerendis.
Comprobat
hoc [(printer); sic: loc]
praestans animi et laudabilis heros
Fortis
Ioannes
, qui nunc Comes optimus arcem
Incolit, a
Dilla
praeterlabente vocatam,
Uranii
frater, magna cum laude volentis
Qui patriae sacra sceptra tenet.
Ludovicus
id ipsum
Comprobat,
Uranii
qui fortia castra secutus
Bella gerit, Comes egregius, nullique secundus
Ingenio, fortique manu et praestantibus ausis.
Tu quoque magne Comes, summae et virtutis
Adolphe
Nuper in hoc numero clarorum laude virorum
Non postremus eras, iuvenem te
Rhenus
et
Ellus
In gremio
fovere [Reg: foverunt]
suo, cum rura
Tribocum
Nobiscum incoleres, ubi
Prusca
e flumine spirat
Castalios latices
, et magnam dividit urbem.
Mox hinc
Leucoreum
longe translatus ad
Albim
,
Musarum
studio sollertis acumine mentis
Deditus, egregios vicisti laude sodales,
Illustrisque scholae sublimia sceptra tulisti,
Tantum erat ingenium, tanti virtutis amores.
Sed nunc, proh dolor, ob patriam dum strenuus ultor,
Bella moves, hostesque necas victricibus armis,
Victor obis, longi vita dignissimus aevi.
Te
Phrisiae
gemuere [Reg: gemuerunt]
arces, Amasique querelas
Audiit
Arctoo
notissimus orbe
Visurgis
:
Abiecere [Reg: Abiecerunt]
lyras
Musae
, laurique virentis
Germina funereo
permutavere [Reg: permutaverunt]
cupresso:
Mox laudes cantare tuas et facta paratae,
Post obitum ut celebris famaque superstite vivas.
Sis felix, placideque tua sub mole quiesce
Magne Comes, tibi quos annos mors abstulit, illos
Fratribus apponat, patriae qui iura tuentur,
Et tua vel sero
numquam [Orig: nunquam]
laus concidat aevo.
Haec ego de patriae ducibus. Nunc clara
Sigena
Quos celebres virtute tulit, mihi proxima cura est,
Enumerare tibi, quos inter dignus honore
Praecipuo
Donnerus
erit, quem
Fuggarus
olim
Custodem natis dederat, morumque magistrum,
Cum procul
Hispani
peterent gymnasia regni.
Hinc ille eximius legum iurisque peritus
In patriam rediit, famaque innotuit aulae
Caesareae, dignusque fuit, qui Caesare natos,
Rodolphum
,
Ernestumque
duces virtutis amore
Imbueret, primisque animos formaret ab annis,
Phillyrides [Orig: Phyllirides]
alter, magnum praeceptor
Achillem
Qui docuit pacis pariter bellique labores,
Verborum orator rerumque effector ut esset.
Salve magne senex, in te spes publica magni
Est posita imperii: sacrae tu Caesaris aulae
Restitues quandoque duces, qui sceptra tenere
Utiliter, cunctosque queant frenare rebelles.
Qui decus imperii, labentibus undique rebus,
Instaurent, finemque malis hoc tempore praestent.
Nil melius sapiente animo rerumque perito
Principe, si patriae iusto moderamine praesit,
Omnia tum rident laeto pulcherrima vultu.
Dum tales
Donnere
tua virtute fideque
Instituis nobis: quis te non diligat unum?
Quis meritas
umquam [Orig: unquam]
possit tibi solvere grates?
Olim tempus erit, senior cum sceptra videbis
Tantorum iuvenum, perpessorumque laborum
Aspicies fructum, toti qui proderit orbi.
Urbs eadem tulit
Arnoldum
, qui consulis amplo
Fungitur officio, regina
Colonia
Rheni
Qua rapidas moderatur aquas, hoc nobilis aevo
Fortunaeque animique bonis: hoc
Carolus
olim
Hospite perpetuo,
Rhenum
cum viseret, utens,
Insignes illi titulos concessit, ut inter
Auratos equites magno praestaret honore.
Quin eadem
Tilemanne
tuo memorabilis ortu
Clara
Sigena
alias inter caput extulit urbes,
Tu nova
Stella
micas istis gratissima terris,
Hanno
pater
Stellae
, placida sub mole quiesce,
Qui talem nobis natum post funera linquis,
Cui puero primas quando prodiret in auras,
Uranie [Orig: Urania]
arrisit placido pulcherrima vultu,
Ingeniumque dedit, rebus caelestibus aptum,
Postmodo quod celebres magna cum laude fideque
Excoluere [Reg: Excoluerunt]
viri. primis praeceptor ab annis
Hammerus
tibi
Stella
fuit, quem curia
Lani
Suspicit eximium iuris legumque patronum.
Non hic
Aemilius [Orig: Aemylius]
, non hic
Sarcerius
ille,
Medlerusve
silendus erit, quos
Stella
magistros,
Eximios habuit, formatoresque iuventae.
Nec mihi de clava
Germanum
nomen adeptus
Praetereundus erit, quo commendante
Vilelmus
Nassovius
, pater
Uranii
, dare munera
Stellae
Annua,
Pierias
Hassi
cum viseret arces
Coepit, eumque suos inter numeravit alumnos.
Non mihi Caesarius, quem magna
Colonia
fovit,
Non
Lutherus
erit, non maximus ille
Melanchthon [Orig: Melanton]
Praetereundus, opes animi quibus ille amorem
Imbibit, ut doctos inter mox doctior ipse
Floreret, fieretque aliis iam notior oris,
Doctrinae eximiis non impar laude magistris.
In primis tibi cura fuit doctissime
Stella
Aethereas
tentare [Orig: temptare]
domos, praenoscere caelum,
Sollerti [Orig: Solerti]
studio et cura, numerisque rotundum
Percensere polum, et radio distinguere stellas,
Terrarumque plagas certis depingere signis.
Hoc tabulae librique docent, quibus optimus auctor
Regna
Palaestinae
veteris describis, et oras
Aegypti
, cunctasque plagas quas ostia
Nili
Iordanesque
suo
spatiosus [Orig: spaciosus]
flumine claudunt.
Hoc docet exiguis
Germania
magna tabellis
En subiecta oculis. cunctas hic aspicis urbes,
Montesque fluviosque omnes, silvasque virentes,
Et fines patriae cunctis a partibus orbis.
Cui mox adiunges, opus admirabile cunctis
Gentibus, et nullis
umquam [Orig: unquam]
delebile
seclis [Reg: saeculis]
,
Quo quidquid patrius celebrandum continet orbis,
Factaque maiorum, nostraeque encomia gentis,
Et mores urbesque omnes, stirpesque vetustas
Complectere [Reg: Complecterunt]
sagax.
Musae
tua coepta secundent,
Proroget annorum metam Deus ipse, tibique
Adsit, ut impositam magno cum pondere molem
Sustineas velut alter
Atlas
, par viribus illi,
Fortis et ad laetum perducas omnia finem.
Huic
Camerariades
, huic optimus ille
Melanchthon [Orig: Melanthon]
Te
videre [Reg: viderunt]
parem, quin
perfecere [Reg: perfecerunt]
monendo,
Et precibus crebris, ut praestantissime
Stella
Susciperes onus hoc tantum, tantosque labores,
In patriam pius, et seros quandoque nepotes.
Quin patroni operis tanti, tua coepta benigna
Adiuvere [Reg: Adiuverunt]
manu: quos inter prima tenebat
Noster
Ioannes Albertus
, sceptra vetustae
Vandaliae
,
Varnique
tenens, tractusque marini,
Balthica
finitimos ubi tangunt aequora
Danos
.
Hic ille est princeps nostro doctissimus aevo,
Plurima cui
Phoebus
, roseae cui plurima debent
Pierides
, quarum divino numine nomen
Perpetuum cum laude feret. nam profuit ille
Omnibus
Aonidum
cultoribus. optime princeps
Vive diu, nostrasque etiam non despice
Musas
,
In gremio quae magne tuo
crevere [Reg: creverunt]
, tuumque
Nunc quoque praesidium reliquo sibi tempore poscunt,
Aeternasque tibi
sollemni [Orig: solenni]
carmine grates
Perpetuo dicent: nec te
Stella
optimus olim
Negliget, historiam patriae cum scribet, avito
Stemmate deducens vestrae primordia gentis,
Virtutesque tuas merito decorabit honore:
Ut te nulla dies venturis eximat annis.
Quid Comites nunc eximios,
Mansfeldia
fortis
Quos genuit, quid
Stolbergi
qui iura tuentur,
Quid
Suartburgiacos
celebrem? qui coepta secundis
Auspiciis tua iuverunt, quibus inclitus ille
Suendius
,
Uraniusque
simul iungentur et
Hassus
,
Atque
Bipontinus
princeps. quin arbiter ipse
Imperii, genitorque tuus
Maximiliane [Orig: Maxaemyliane]
Propositum
Stellae
sacro diplomate iuvit,
Munificaque manu tantos urgere labores
Promptus erat. Sic ille Ducum Regumque favore,
Omnia quae magno
Germania
continet orbe
Vidit, et egregiis descripsit cuncta tabellis:
Incipiens primo partes lustrare marinas,
Hic ubi sub gelida floret
Megalepolis
Arcto
,
A
Danis
divisa mari, pelagoque
Codano
,
Cuius sceptra tenent illustri sanguine creti
Praestantes virtute duces, insignia quorum
Sunt Tauri caput, ornatum fulgente corona,
Et Gryphus quadrupedes, rostroque alisque decorus,
Fasciolisque ligata manus, gemmaque relucens
Annulus erecta, indicium virtutis avitae.
Hinc ubi
Cimbrorum
Paeninsula [Orig: Peninsula]
cingitur undis
Oceani,
Holsatos
vidit, ferroque tremendos
Saxonas
, et quotquot populos celer ille
Visurgis
Albis
et includit. quin
Brocci
culmina montis
(
Bructerus
hoc illi quondam dedit accola nomen)
Obruta conscendit nivibus, silvamque
Bacenim [Orig: Bacaenim]
Praelongam latamque adiit: nec
Marchia
quidquam
Misniaque
,
Phrisiaeque
arces, aut rura
Nemetum
,
Vangiones
, aut
Sala
tenet, fortesque
Triboci [Orig: Triboces]
,
Quod non ille sagax solidum
cognorit [Reg: cognoverit]
ad unguem.
Quid tibi iam
Viadri
populos?
Moravosque
Silesosque
,
Istricolas
tibi quid
Dacos
, celebresque
Bohemos
Austriadasque
canam? simili quos ille labore
Strenuus accedens, visu quae digna notavit.
Non iam
Westphaliam
,
Meliboci
et culmina montis,
Non tibi
Menapios
, non fortes ense
Sugambros [Orig: Sicambros]
,
Non
Ubios
,
Batavos
,
Belgas
, civesque
Namurci
,
Iam repeto. quin et
Morinos
, tuaque oppida
Trevir
,
Atrebatesque
Athesinque [Orig: Athesimque]
libens, gentesque
Mosellae
,
Et
Vogesi [Orig: Vosegi]
taceo scopulos, et flumina
Nicri
.
Praetereo quoque
Pleumosios
, veteresque
Cheruscos
,
Quae tamen hic magno studio, summoque labore
Omnia lustravit, patriae communis in usum,
Ut prodiret opus quandoque insigne, suisque
Perfectum numeris, ex quo
Germania
nomen
Perpetuum referens, toto legeretur in orbe.
Dum tamen a patria procul est, hic optima coniunx
Deserit hoc aevum, mortales deserit oras,
Absenti spes magna simul, magnique doloris
Causa viro, quando rediens sine compare lectum
Invenit, tristemque domum, natosque tenellos.
Sic opus inceptum laetos contingere fines
Hactenus haud potuit. pectus sine nube serenum
Uranie [Orig: Urania]
poscit, studiis mens aegra negata est:
Nunc ergo
Hofmannus
praestans pietate fideque,
Aetherei praeco verbi, tibi foedere natam
Legitimo iungit; natam virtute, pudore,
Et forma eximiam, et vultu verbisque decoram.
Quam lepor exornat, roseisque affusa labellis
Gratia, pura fides, in sponsum mutuus ardor.
Haec tibi
Stella
fuget curas, et lampadis instar
Phoebeae
nubes abigens, te luce serena,
Impleat, ut coeptos possis absolvere cursus.
Vivite concordes animae, nil gaudia turbet,
Labra columbatim coniungite, pectora nodus
Vinciat herculeus, nulloque solubilis aevo
Duret amor, caleantque una duo corpora mente,
Illa
Sibyllinos
superes tu
Nestoris
annos.
Non iam progeniem sponsae, matremque patremque,
Non alios celebrare licet: verbosior aequo
Cum fuerim, semperque ultro brevis esse laborem.
Officium tamen hoc alii commisimus. at tu
Consule nostra boni. multo meliora fatemur
Carmina sunt tibi scripta, meos superantia versus.
Est tibi, sitque precor, multos
Husanus
in annos,
Nobile doctarum decus et tutela sororum,
Ingenium cuius celeri ferventius igne,
Flumine et uberior facundae gratia linguae,
Nos terret, timidosque procul post terga relinquit.
Est
Mylius
tuus affinis, prudentia cuius
Nestoreis
par est meritis: facundia certat
Cum
Ciceroneis
, multum miranda, libellis.
Est quoque quem decorat
Graiae
sapientia linguae
Optimus arguto suavique
Caselius
ore.
Cur igitur, veluti philomela attendit achantis;
Sic ego non tantis auscultem sponte magistris?
Est regio ad
Moenii
ripas quam
Tubarus
amne,
Piscifero, iunctusque rigat Radiantia Laso,
Atque eadem geminis circumdata saltibus; unus
Vergit ad imbriferum
Suevo [Orig: Suebo]
conterminus
Austrum
:
Finitissimus
Turingo
alter se
extendit [(transcriber); sic: extendtt]
ad
Arcton
:
Terra ferax
Bacchi
et
Cereris
, celebrataque claris
Magnanima virtute viris. quae natio
Francos
Ignorat veteres? ista qui sede profecti
Indigenae, priscis,
Mavortia
corda,
Latinis
Terrorem
incussere [Reg: incusserunt]
olim. nam fortibus armis,
Cum gentes passim opprimeret
Romana
securis;
Incuteretque metum toti tot cladibus orbi:
Hi magnis invicti animis et robore, soli
Opposuere [Reg: Opposuerunt]
hosti, non fossas, flumina, muros,
Sed fortem intrepidamque manum, frontemque minaci
Terribilem aspectu: quo gens haec unica duro
Non subiecta iugo, sub libertate resedit.
Propria magnanimis haec namque est gloria
Francis
Ferre famem, tolerare aestum, contemnere frigus,
In pactis servare fidem, sanctumque tueri
Foedus
amicitiae [Orig: amiciciae]
, mentiri aut fallere
numquam [Orig: nunquam]
,
Posthabitaque bonam vita defendere famam.
Artibus his
Franci
,
Romano
a milite tuti,
Duravere [Reg: Duraverunt]
diu; quin ista gente creati
Regia
Sequanicas
tenuerunt sceptra per oras,
Romanique
illis magna cum laude coronam
Imposuere [Reg: Imposuerunt]
olim. testis mihi
Carolus
ille
Magnus erit, rex
Francorum
qui regibus ortus,
Intulit in patrios, fasces trabeamque penates:
Imperiumque illud multos feliciter annos
Obtinuit, meritis cumulans ingentibus orbem.
Posteritas quoque non ista de laude recessit.
Nunc etiam magnis
Musarum
et
Martis
alumnis
Francica gens
proavis certat; quis carmina nescit
Huttenique
animos? quis scrutatoris
Olympi
,
Cui monte a Regis nomen fuit, aut
Camerari
Doctrinam ignorat, toto quae nobilis orbe est?
Quis
Francos
iam non equites, et robora laudat,
Innatamque fidem, et priscae virtutis amorem?
Quos inter iam dudum habuit memorabile nomen
Melchior
(an Melior dicam? Namque optimus ille est)
Quem natum antiqua gens stirpe
Faliscia
laudat,
Patre
Sigismundo
; dextra qui magnus et armis,
Consilioque potens, et servantissimus aequi,
Iure
Palatinis
ducibus clarissimus olim,
Acceptusque fuit,
quis [Reg: quibus]
saepe fideliter ille
Consilio et monitis rebus prospexit in arctis.
Testis
Otho Henricus
, testis
Fridericus
, uterque
Septemvir magni imperii, meritisque verendus,
Illius eximias operas animumque virilem
Experti, quando magna cum laude fideque
Praesidis officium, Boeris praefectus, obivit:
Nunc magnus iacet exigua tumulatus in urna.
Hic pater est. Si quaeris avum? fuit ille
Philippus
:
Si proavum? fuit
Henricus
, qui praemia laudis
Auratos torques meruerunt: forsitan idem
Si cupis agnatos;
Fabiani
nobile nomen
Accipe, compluresque alios hac stirpe creatos,
In laudem et certos patriae communis in usus,
Saxonicaeque
domus, quam saepe sagacibus illi
Consiliis
iuvere [Reg: iuverunt]
olim, studioque fideli.
Tunc quoque
Vangiones
missi cum dicta
Lutheri
Audirent, (illuc namque ad comitia Caesar
Venerat, ut motos de relligione tumultus
Comprimeret) tremeretque animo pars maxima victo:
Hic illi praesto tibi magne
Luthere
fuerunt,
Consilio, certaque fide et prudentibus ausis.
Quod tua scripta probant, probat optimus ille
Melanchthon [Orig: Melanthon]
,
Cui placuisse viro non laus extrema putanda est.
Salve sponse meis observandissime
Musis
Te puerum placido nascentem
Iuppiter
ore,
Et bona
Calliope
aspexit, tibi risit
Apollo
.
Te pater a primis virtutibus imbuit annis,
Nobilibusque viris docuit discenda, virentem
Praestanti ingenio, spectandum moribus aureis.
Scit bene
Castalios
qui spirat
Elister
odores,
Scit
Ligeris
,
Soma
, cum
Rhodano
, scit
Sequana
mentem
Doctrinamque tuam, quam tu es testatus ibidem
Egregiis virtute viris. scit nobile regnum,
Celtarum
, quot tu linguas, quot noveris artes,
Admirata suos peregrina in gente lepores.
Inde
Nicri
cum te reducem pulcherrimus amnis
Vidit et obstupuit; tibi magna palatia pandent
Magnus
Otho Henricus
, magno te fovit amore,
Virtutis propter cultum, ingeniique vigorem.
Legatum quoque
Gallorum
te misit ad arces,
Saepe tuae mandans non parva negotia curae.
Virtutemque ducem, felix fortuna secuta est;
Nec te septemvir minimo
Fridericus
honore
Nunc colit, et coluit quondam. te namque magistrum
Custodemque suo
Casimiro
legit, ut ex te
Virtutem et dignam divino principe mentem
Imbiberet, primisque tibi pareret ab annis,
Sceptri haeres patrii. Sic olim
Aeneia
virtus
Et gravitas iuvenem dictis formavit amicis
Pallanta
: egregio sic cretus
Amyntore
Phoenix
.
In verbis factisque acrem, studiosus
Achillem
Erudiit: cui non, vera virtute, secundus
Excellens
Casimirus
erit, quem
Gallia
nuper,
Fortis et intrepidus sumptis dum fulminat armis,
Mirata est iuvenem, tacitoque in pectore sensit,
Quid patrius vigor, et virtus generosa magistri
Naturae et quantum excultrix doctrina valeret,
Laudavitque tuos clarissime sponse labores.
Te pater ipse novo mox insignivit honore,
Iussit et
Astraeae
celebrem conscendere sedem,
Hic ubi spumifero florens contermina
Rheno
Spira, decus magni Imperii, non ense sed armis
Iustitiae, legum norma et virtute tuetur.
Sis felix o perpetua dignissime vita
Melchior
, excellens animi, et tot dotibus aucte
Nobilis ingenii, doctrinae et stirpis avitae,
Perpetuoque meis multum celebrande camenis.
Qua ratione etenim
Musis
indictus abires?
Quarum tu merito comites
dignaris [Reg: dignaveris]
honore,
Quas reverenter amas, redamantes: hinc tibi texunt
Aeternum virides amaranti e flore coronas,
Ut te nulla dies venturis eximat annis.
Sed neque
Musarum
sunt clarae indebita sponsae
Munera, quam pater excellens in stirpe
Flehinga
Luduicus
, duplici
Wolgangus
nomine sevit,
Nobilitatis honos
Graeci
labentis ad amnem,
Hic ubi vitiferos laudat
Mencingia
colles.
Natus
Udalrico Wolgango
: hic virginis
Annae
Est avus, insigni virtute et fortibus ausis
Cognitus
Ambergae
, senioris signa
Philippi
Dum sequitur; pater ipse etiam
Ludovicus
, eodem
Tempore qui pressam Charitino a principe
Brettam
Devictrice manu asservit: quo scilicet ille
Corpore tum puer, at paulo post inclitus arte
Nutriri hic patria posset sub sede
Melanchthon [Orig: Melanthon]
,
Natus in exigua, sed nomine maximus, urbe.
Si matris genus observes, sponsaeque venustae
Maiores, anus est illi generosus
Obertus
,
Arce
Ravesburga
,
Golerorum
sanguine cretus,
Qui fortes animis quondam et
Mavortia
bello
Fulmina, pro patria virtute et laude labores
Sustinuere [Reg: Sustinuerunt]
graves: hostem vel vincere pugna
Vel patriae excidium moriendo avertere sueti.
Est
Lotharingorum
sedes
Nancaea
, sub ipsos
Germani
et
Galli
fines, hanc
Carolus
ille
Burgundus
quando hibernis male cingeret armis,
Illi tota domus
Golerorum
vindice dextra
Auxilium tulit, et rebus non liquit in arctis.
Quo ruitis generosae animae? damnosior hoste
Proditor est, a quo turpi dux perditus ausu
En cadit, armatis quem vos defendere dextris
Dum cupitis,
Libycaque
velut de rupe leones
Irruitis, metitisque acri quaeque obvia ferro;
(Fraude perit virtus, non vi) succumbitis omnes.
Non impune tamen, neque enim moriuntur inulti
Hostibus haud tergo, sed fronte et pectore noti
Magnanimo, iuvenes
Golerorum
stirpe creati,
Quos velut una dies ad pugnam emiserat omnes;
Sic etiam una dies funesto perdidit ense.
Attamen ut tantae superessent semina gentis,
Prospexit Deus ipse; unus nam liber ab armis,
Addictusque sacris, ista de gente relictus
Sospes erat, quem tum
Caesar Fridericus
, amico
Ipse patrocinio amplectens, a praesule tandem
Obtinuit, mutata ut conditione priori
Legitimi posset consortem ducere lecti,
Extinctamque [Orig: Exstinctamque]
fere natis extollere gentem,
Mox iterum ut similis maiorum laudibus illa
Floreret, possesque olim pulcherrima nasci
Tu quoque quae fieres lectissima sponsa mariti
Tam celebris. nec spes illum generosa fefellit,
Multi etenim nati
Golerorum
e gente supersunt,
Egregii virtute viri, quibus illa priorem
Aequare et meritis poterit defendere famam.
Hac tu stirpe satam laetus complectere sponsam
Melchior
, egregium
Themidis
decus, ardeat illa
Semper amore tui, quondam ut
Panthea
maritum
Susis
Abradaten
, proprio plus corde solebat
Diligere, eximiumque sibi decus esse putabat,
Observare virum, verboque offendere nullo.
Sit capitis nova sponsa tui
pretiosa [Orig: preciosa]
corona,
Morigeris animosque modis, et pectora dulci
Recreet alloquio. cum te tua limina fessum
Excipient, teneri concurrant blanda puelli
Oscula praeripere, et tacita dulcedine tangant
Corda tibi. quibus ut seram munire senectam,
Atque diu gaudere queas cum coniuge felix,
Me tibi iusserunt votis optare profusis
Pierides
; monuitque ultro
Cisnerus
, amatus
Iam collega tibi, et noster bonitate patronus
Excellens, doctosque inter doctissimus ipse,
Cui cur quaeso negem, pro te modulata petenti
Carmina? cui multo plus debeo; tantus amico
Candor inest animo, tanta est sub pectore virtus,
Sed nec plura licet. felices ergo valete
Melchior
, et
Cisnere
, meas nec spernite
Musas
,
Iustitiae, magni meritis, fideique patroni.
SI quis adhuc dubitas diri regnator averni
Quod superet, quod bella gerat cum gente piorum,
Aspice terribiles casus, et tristia nostri
Fata
Bogentini
, quo vix praestantior alter
Integritate fuit, verae et pietatis amore.
Ille
Lubeca
tibi non aspernandus alumnus
Ingenium studiis et honestis moribus ornans,
Ad vada spumiferi primo concessit
Elistri
,
Doctrinae intentus clarorum laude virorum.
Hinc
Varni
rediens celebrem novus hospes in urbem,
Musarum
in castris meruit, carusque magistris
Discipulisque fuit, patri sed carior, unum
Qui natum hunc in venturae spem stirpis alebat.
Spem quae magna fuit, tanta illi industria, tantus
Aetheriae pietatis amor, purissima virtus,
Et placidos ornans generosa modestia mores.
Quin etiam populos iam de pietate docere
Salvificaque fide, claris inceperat ausis.
Non tulit hoc
Sathanas
, qui cum sua regna videret
Imminui, fortemque illum quandoque futurum
Cerneret heroem, qui relligionis honores
Asserere, et
Christo
adversos convincere posset.
Non tulit hoc inquam
Sathanas
, sed callidus illi
Insidias iuveni struxit, qua fraude doloque
Heu nimium tibi iam notum est studiosa iuventus.
Non tamen imbutum vera pietate fideque
Debellare animum potuit, qui fortior atris
Restitit insidiis, et
Christi
funere nitens
Vulneribusque sacris, caeli iam regna subivit,
Purpureos inter proceres divosque locatus.
Quid furiosa olim quid tu patiere iuventus?
Ebrietate tumens, et verni prodiga floris,
Cum maneant haec fata bonos: resipiscite tandem
Dum licet, et sanctae vigiles assuescite vitae.
Horridus ille Leo rabioso circuit ore,
Intentus praedae et spoliis, nec parceret ulli,
Ni Deus iniectis illum frenaret habenis.
Hunc igitur pietas, sanctaeque modestia vitae,
Assiduaeque preces summa et vigilantia placet,
Ne similes fore in laqueos quandoque ruamus.
Supremum quoque defuncto praestemus honorem,
Primae signa dabit quando sol aureus horae,
Afflictae memores vitae, mortisque propinquae,
Quae quia vita brevis,
numquam [Orig: nunquam]
non proxima nobis
Esse potest, homini accelerans mundoque ruinam.
Ergo iterum spes
Aonii
pulcherrima fontis
Flebilibus lugenda modis temploque scholisque
Occubuit?
Durere
iaces doctissime, nec te
Vel triplicis potuit praeclara scientia linguae,
Vel pietas, virtusque animi, roburque iuventae,
Incolumem servare tuis, nobisque?
Lubeca
Ingenii cultrix tanti laetissima quondam,
Interitu nunc maesta dole, tristesque querelas
Ingemina, similes illi sperare nepotes,
Vix ausura equidem, dum degenerare videmus
Omnia, barbariemque suos extendere fines.
Quid querar infelix? nihil hic suspiria prosunt,
Non habet hic medicina locum, sic omnia fatis
In peius conversa ruunt, properantque ruinas.
Quis quaeso sperare ausus sit [Reg: ausit] ? Sophiamque sacrasque
Aonidas
, retinere suos hoc posse vigores
Tempore, quo iuvenes
Musarum
castra secuti
Ingenium aut luxu perdunt, aut deside vita
Torpescunt, stulteque putant sese omnia scire,
Inflati, doctique magis doctoribus ipsis:
Quo spretae sine honore iacent frigentque
Camenae
Desertae: quo virtuti sua praemia desunt:
Auri sacra fames toto quo regnat in orbe.
Praeterea quid
Palladias
magis impedit artes?
Quam summos quod laude viros, prodesse iuventae
Qui multum poterant, mors ipso in flore peremptos
Evocat; aut si quos tales quandoque relinquat;
Illi subsidiis et
Maecenatibus
orbi,
Coguntur steriles inviti linquere
Musas
,
Lucrosasque sequi studiis maioribus artes.
Sic
Phoebi
cultura iacet,
Musaeque
relictae
Exanimes paene, inculcant repetuntque querelas;
Barbaries contra,
Baccho
praeeunte, triumphum
Spirat, et ignavos secum trahit improba ventres,
Egregiis inimica viris. non infimus inter
Quos
Durerus
erat, doctrina clarus et arte,
Cuius in exiguo regnabat maxima virtus
Corpore: qui iuvenis seniores saepe docebat,
Tantum erat ingenium, tanti virtutis amores.
Nunc tamen ille iacet, diuturna tabe peremptus,
Spes tanti sublata viri est mortalibus oris,
Et superis illata plagis, sedique beatae.
Plangite
Durerum
, quotquot novistis ademptum
Devoti studiis iuvenes, et funeris hora,
Hic extremus honos tanto debetur amico.
EN nova cur mundi facies? cur aurea caelo
Clarius astra micant? rara quid luce venustae
Nereides
ducunt hilares ad plectra choreas?
Quid
Varnus
pater accumbens in margine ripae
Carmina laeta canit:
Rhodia
quid totus in urbe
Pieridum
chorus, insolito ferit aethera cantu?
Quid rosa tam pulchre fragrantem spirat odorem?
Fallor an exspectata diu Stella aurea tandem
Progreditur, roseae succedens
moenibus [Orig: munibus]
urbis,
Cuius ab exortu bonitas, sapientia, candor,
Et radios doctrina suos, fulgentior astris
Exerit [Orig: Exserit]
, et totam replet splendoribus urbem.
O lux ambrosiis exoptatissima
Musis
:
Hinc sacri se fontis honos, hinc gloria vatum
Tollit, et erectum celsis caput inserit astris.
Haec, modo si vatum praesagia vera putantur,
Ipse comes
Musis
vates mihi dixit
Apollo
.
Nam soror
Aonidum
tenebris aurora fugatis,
Vix hodie primos extollere coeperat ortus,
Cum
Varni
ad ripas viridi prostratus in herba,
Caelestis patriae miro perculsus amore,
Aetherias lustrare plagas et sidera coepi.
Aurea luciferi
Venus
effulgebat in ortu,
Mane capistratis caelo subvecta columbis,
Cui prope siderei radians sub corde leonis,
Regia stella aderat, venturo praevia soli:
Iuppiter [Orig: Iupiter]
hinc paulum
Saturno
a patre recedens
Herculei
prima sub parte leonis agebat.
Posthac
Pleiadibus
monstrans sua spicula
Mavors [Reg: Mars]
,
Sub se gemmiferum spectabat
Orionis
ensem:
Aestivos qui torret agros hunc
Sirius
ardens
Suspicit:
Oleniae pluvialia signa capellae
Fulgebant medio, sublimis vertice caeli.
Pone sequebantur septem vicina trioni
Sidera, caeruleos non ingredientia fluctus.
Haec ego sublato, gavisus, in aethera vultu
Aurea templa videns; magni te conditor orbis
Alloquor, effundoque preces: pulcherrime rerum
Christe
decus caeli, vatum qui verus
Apollo
es,
Tu radiis et luce tua, quibus ardua mundi
Machina completur, nostris de mentibus atras
Pelle procul tenebras, et puri numinis ignes
Insere, terrenis quo mens mea libera curis,
Aetherias penetrare domos et sidera possit.
Hinc tua quo variis spargantur lumina terris:
Perpetuisque sacrae maneant in honoribus artes:
Reddita vicinis iterum pax aurea regnis
Exsultet [Orig: Exultet]
, bellumque tuos vertatur in hostes.
Dum loquor, auratum vitreis caput extulit undis
Phoebus
, et ad nostros referens sua lumina vultus,
Talibus
incoepit [Orig: incepit]
. Iuvenis gratissime
Musis
,
Quod caelo stellisque vacas, et saepius illas
Aspicis, assiduisque gemens, petis aethera votis;
Ipse preces studiumque tuum probo, laetus et illud
Exitus, optata dudum cum pace, sequetur.
Nam quas sanguineus turbas, quae
praelia [Orig: proelia]
Mavors [Reg: Mars]
Excitat; auxilio
Veneris
, nostroque retundet
Iuppiter [Orig: Iupiter]
, hinc patriis reddantur ut otia terris.
Atque ideo faculis e caelo illustribus ardens
Aurea stella oritur vicinae
moenibus [Orig: munibus]
urbis,
Aspectu cuius populi et fulgore sereno,
Mentis et aetheriae radiis et luce subacti,
Submittent animos, et pax optata redibit.
O igitur felix tam pulchri sideris ortus!
O multis optata dies! salve aurea stella,
Salve iterum, non tu pingues ut
Sirius
agros
Exures: non sanguineo, ut
Mars
, imbre rigabis.
Te duce grata scholis, templo, patriaeque locisque
Omnibus alma quies, patulis plaudentibus alis,
Iustitia comitante, aderit. Sic optima rerum
Libertas, gratum cunctis et amabile nomen,
Cum populis terras, caelo delapsa, reviset.
Vos quoque
Pierides
, regum quae facta per orbem
Spargitis, et memori transmittis omnia famae,
Otia certa manent, et meta optata laborum.
O vos felices, omnique ex parte beatos,
Aurea stella quibus coram spectanda refulget!
Christe
dator pacis, fons luminis, autor amoris,
Da precor ut multos haec aurea stella per annos
Fulgeat, et patriae pacis sacra munera genti
Conservet, terramque novis splendoribus ornet.
Post et aetheria multo fulgentior arce,
Par radiis
Venus
alma tuis, par lumine
Phoebo
,
Emicet, aeterno
numquam [Orig: nunquam]
delebilis aevo.
ET iam tempus adest, prima quo grandis
Orion
Nocte pedes caelum ingreditur, magnoque labore
Sidera conscendens, alto supereminet ore:
Phoebus
et adversa caeli regione morantes
Sistit equos, noctisque umbras producit opacae;
Lucis et angustas cunctando contrahit horas.
Scilicet acris
hiems [Orig: hyems]
, tremulo venit aspera gressu,
Nixa pedo, canosque fere spoliata capillos,
Squalida concutitur. plena nivis undique veste
Stiria dependens, villis impexa cohaeret,
Quacumque ingreditur, gelidos nive conserit agros,
Eius et afflatu, pallantes arbore frondes
Et folia alta cadunt; canis aspersa pruinis,
Aut nive tecta latent immenso gramina campo.
Quin etiam densae currenti in flumine crustae
Iam coeunt, navesque prius quod adire solebant,
Nunc pedibus mare pandit iter: sata
Caurus
adurit
Frigore, et in glaciem convertit stagna rigentem.
Quam subito heu menses alisque fugacibus anni
Aufugiunt [Orig: Auffugiunt] ! ah quam pulchras [Orig: pulcras] male perdimus horas!
Quam subito subrepit iners et inutilis aetas!
Vere novo, campi, frondes, et prata virebant,
Mox etiam gravidis tellus canebat aristis,
Ipsaque lux blanda ridebat amabilis aura,
Sed brevis hic vigor est, et parvo tempore durat.
Nunc ea
diffugere [Reg: diffugerunt]
procul. non arbore frondes,
Non herbae campo apparent, non gramina pratis.
Quodcumque aspicias nix est, et frigus acerbum.
Non aliter miserae mortalis tempora vitae
Finit homo, puer ore viget, mentisque sagacis
Ingenio, bene corpus habet, membra omnia florent.
Ast subito flos ille perit, non floribus impar
Quos prius insignes, subiti vis effera venti
Deicit [Orig: Deiicit] arentes, nec lapso redditur
umquam [Orig: unquam]
Quod periit. nonne et pueros, iuvenesque virosque
Cursibus a tergo insequitur miseranda senectus?
Atque inopina manus homini, sperataque nondum
Inicit [Orig: Iniicit] , absumitque animi cum corpore vires?
Paulatim lenta donec mors omnia falce
Demetat, et finem rebus mortalibus addat.
O laevas iuvenum mentes! quam talia paucos
Dicta movent! quam parva cohors florentibus annis
Utitur ut par est, accedentique senectae
Sternit iter prudens, serisque viatica canis
Praeparat, in studiis et prima aetate laborat.
Sunt quos
Veneris
vaesana voluptas
Non sinat optatos virtutis scandere colles.
Vina alios, tumido ronchosque educere naso
Post calices, nimioque iuvat turgescere somno.
Hos sapere ante diem, rudimentaque et spernere prima
Et subito celsas
Heliconis
tendere ad arces
Praecipitat, nimiumque ausos, per saxa volutat
Ardua. sic
Phaethon [Orig: Phaeton]
dum concipit aethera mente,
Infima contemnens; fluvio perit:
Icarus
alis
Non bene compactis dum celsior ire parente
Nititur aequoreis misere submergitur undis.
Ergo mihi tenerae cum sit formanda iuventae
Vox rudis, et
Latiae
praecepta salubria linguae
Spreta quidem, vigili tamen enarrare labore
Incipiam: prius invisae praeconia dicam
Grammaticae
: puerosque omnes iuvenesque monebo,
Quae bona, quos fructus, et quae mortalibus ars haec
Dona ferat, quantis et sit sudoribus illi
Discenda, ex studiis optatos carpere fructus
Qui velit, et docti cognomine dignus haberi.
Ut pauci, quos laudis amor, generosaque virtus
Excitat, egregia cum fruge vigentibus annis
Utantur, primaeque artis fundamine iacto,
Paulatim celsas doctrinae educere turres
Incipiant, vitaeque decus commune tueri.
Si placet his mecum studiis operata iuventus
Percipe sollerti [Orig: solerti] placide quae dicimus aure,
Utque soles, eadem sublimi mente reconde.
Musarum
,
Phoebique
decus, fidissima doctrix
Grammatica
, unde tuas praesenti carmine laudes
Ordiar? et dignis tua pandam munera verbis?
Tu, licet a tenui tua surgat origine virtus,
Pingere dum primasque notas et grammata iungi
Legitima ratione iubes: tamen inde parentem
Te reliquae, matremque artes venerantur, et alto
Extollunt: tibi praeclara puer indole florens
Nutrici veluti, primo committitur aevo,
Lactea crescenti tu praebens ubera nato,
Pascis et ad frugem tenerum perducis alumnum.
Felicem cuicumque datum est his tempore iusto
Uberibusque et lacte frui: non
Cynthius
illi
Castalios
haustus et pocula sacra negabit:
Non illum
Aonides
Parnassi
a culmine montis
Arcebunt
umquam [Orig: unquam]
: doctis sed mistus ibidem
Virginibus, ducet lepidas ad plectra choreas,
Gaudiaque et plausus
Musis
praeeuntibus edet.
At quicumque huius non iusto tempore matris
Ubere nutritus, reliquas contendit ad artes,
Ut spurius dubio natus genitore, repulsam
Mox patitur, turpemque refert cum clade pudorem.
Indignumque putant talem castissima
Musae
Numina, qui sacros
Phoebo
conscendere colles,
Cultor
Apollineae
dici vel debeat artis.
Sic avis angustum nidum tenebrasque perosa,
Ante diem inplumis vasto se credere caelo,
Cum matre invita coepit: trepidantibus alis
Luctatur, dubias et vincere nititur auras:
Viribus ast vento inferior, movet aere pennas
Incassum, sentitque feri mox vulturis ungues,
Flet ramo miseranda parens, maestasque querelas
Integrat, et multis late loca questibus implet.
Hic igitur durate animis, et pectore firmo,
O pueri, ventura quibus laus famaque curae est.
Hinc decus, hinc verae laudis dependet origo.
Nec prius ad reliquas studiis audacibus artes,
Tendite fundamenta prius nisi rite locata,
Impositae sufferre queant bene pondera molis.
Sic faber aedificare domos, aut principis arcem
Si velit, ante alios bene fundamenta labores
Collocat, et nitens ingentia saxa reponit,
Arte cavernosos condensans fornicis arcus.
His positis bene, cemento gypsoque columnas
Erigit, auratasque trabes longo ordine tendit,
Regali surgunt aedes ad sidera luxu,
Iurgia nec Boreae tempestatesque morantur.
Si male sit fundata domus; labefacta repente
Corruit, horrendumque edit concussa fragorem.
Non aliter studiosa cohors fundamina recte,
Cum posuit, cupidisque labris sacra ubera suxit
Grammaticae
: si deinde alias accedat ad artes,
Sive ea de falso verum secernere: sive
Et sapere et culta iubeat bene dicere lingua:
Aut etiam, quae sit rebus natura creatis,
Doctrinamve sacram aut iuris mysteria pandat.
Quicquid id est, bene grammatica fundatus in arte
Rectius, et facili perdiscere cuncta labore
Doctrinaeque potest celsos evadere colles.
Haec illa est, quae sicut
Atlas
sustentat
Olympi
Pondera, sic humeris reliquas bene sustinet artes.
Ast alii qui non primis constanter ab annis
Hac doctrice loqui fido
didicere [Reg: didicerunt]
labore:
Iuraque verborum ignorant, normamque loquendi,
Postmodo vel Sophiae sacrive volumina Iuris
Aggressi, ut
caeci [Orig: coeci]
ignota regione vagantur,
Proficiuntque nihil, studio licet omnia
tentent [Orig: temptent]
.
Non aliter tenues captet quis retibus auras,
Semina litoreis [Orig: littoreis] mandet vel stultus arenis.
Hinc alii minimas mox regrediuntur ad artes,
Pigri alii, spretos nolunt perferre labores,
Seque libidinibus dedunt ventrique voraci:
Desperant alii, tenuis quibus aere crumena est,
Proque libris clypeos, et acutae cuspidis ensem,
Pro calamis hastam arripiunt et bella sequuntur.
Posthabitis alius, lucrosa negotia,
Musis
Tractat, et immiti vento se credit et undis.
Quaerit opes alius nullo sudore paratas,
Et puer alludit vetulae, cui nummus in arca
Tinnit, inescatas operitque numismate rugas,
Illius imperium, saevasque uxorius iras
Sentit, et in duro secum convicia lecto
Multa ferens, curis tacite luctuque senescit.
Commentis alius sine mentis acumine fretus,
Et compilatis sine rerum pondere verbis,
Et tantum sapiens alieno ex ore, misellus
Rus abit, et
caecos [Orig: coecos]
inter rex luscus, ad aras
Et cathedram properat, nudas disperdere voces
Callidus, immodicusque tamen, fastuque tumescens,
De rebus sibi propositis aliena profatur,
Et sibi de cunctis recte dixisse videtur.
Usque adeo admissam scelerata inscitia culpam
Abnegat, et Sophiae latitans sub imagine fallit.
Idem [Orig: Iidem] , pigritiae assuetis quia ferre labores
Haud facile est,
Baccho
indulgent, et pocula vertunt
Pro libris scriptisque sacris: aut otia segnes
Semper agunt: miseram foedant contagia plebem,
Unde offensa graves perfert Ecclesia luctus,
Haec damna, hae clades neglectam saepe sequuntur
Grammaticen
, teneris quam si neglexeris annis,
Sermonisque modos nullo cognoveris usu,
Postmodo nec sacris quae sunt conscripta libellis
Percipere, aut alios poteris cum laude docere:
Verba notae rerum cum sint, resque explicet ipsas
Sermo trahens imo deductos pectore sensus.
Qui si forte rudis fuerit, raucoque boatu
Dissonus, aut stupido tibi si sordescat in ore
Languidus, ipse alios quanam ratione movere,
Pandere vel summi poteris mysteria
Christi
,
Fontibus ex ipsis? an non aetate parentum
Relligio, et sincera fides, praeeunte revixit
Grammatica
? quae si voces variasque figuras
Perspicue
proprique [Orig: proprieque]
aperit, res ipsa necesse est
Clarius ut pateat, quam si dictamine chartas
Commaculans, rivos neglecto fonte sequaris.
At nunc proh dolor haec iuvenum vesania [Orig: vaesania] mentes:
Exagitat. subito illotis manibusque labrisque
Artibus involitant summis, puerile putantes,
Atque animi rudioris opus stupidique morari
Grammaticae
in studio, donec via certa loquendi
Cognita sit, subito alta petunt, nihil ima morantur.
Hinc veterum monumenta [Orig: monimenta] iacent
contempta [Orig: contemta]
, nec illis
Iustus habetur honos: divina poemata vatum,
Aut si quis
Latiae
praecepta salubria linguae
Ignaris fido velit enarrare labore:
Parietibus vacuis, et surdis carmina scamnis
Praecinit, incassumque fere frustraque laborat.
Usque adeo
Ausonia
restincta est gloria linguae.
Ne tamen hoc ne quis tacitus miretur, et artem
Propterea spernat. semper pulcherrima paucis
Cognita sunt: nihil est multis commune, quod una
Praeclarum esse queat: tractant vulgaria multi.
Hinc alios inconcinnis quamplurima verbis
Disserere audimus de relligione, pioque
Virtutum studio: et verbis audacibus ultro
Iudicium grave de magnis sibi sumere rebus,
Liberius multo senibus, qui temporis usu
Sint licet edocti; studio tamen omnia pensant
Pervigili, precibusque piis in vota vocantes
Saepe Deum, cautis decernunt singula verbis.
Illi autem subito edocti, pulchre omnia
norunt [Reg: noverunt]
,
Et quia
Grammaticae
ignari, quaecumque loquuntur
Vera putant, nullosque olim
timuere [Reg: timuerunt]
magistros,
Qui moderari animos, et mites reddere possent:
Indomiti temere insurgunt, et dogmata foede
Corrumpunt, rixasque movent; et cedere rectis
Dum sibi turpe putant monitis: pax aurea mundum
Deserit, et lites de lana saepe caprina
Exortae, invadunt totas cum gentibus urbes.
Usque adeo a teneris placidis assuescere pulchrum est
Moribus, et primas perdiscere gnaviter [Reg: naviter] artes.
Quid tibi cunctarum propriissima nomina rerum
Commemorem? qua primus
Adam
praeclarus in arte
Ingenii specimen magni dedit, ipse creatis
Nomina cum rebus, tacitas pingentia vires
Attribuit, summo mundi spectante Monarcha.
Nunc ea vis ignota fere toto exulat orbe,
Quicquid adhuc superest ista de parte peritus
Grammaticus sibi deberi cum laude fatetur.
Ille rei vires tacite, velut alter
Adamus
Aspicit, et cunctis concinna vocabula rebus
Attribuit, propriisque notis quaeque obvia signat.
Ille herbas, frutices, arbusta, legumina, fruges,
Ille domus partes, ille instrumenta periti
Artificis, volucresque ipsas, et in aequore pisces;
Denique doctiloque pulchre omnia denotat ore,
Muto alii similes, nec se nec cetera
norunt [Reg: noverunt]
.
Illum igitur reliquas Sophiae quoque discere partes,
Grammatici titulo cupiat qui dignus haberi,
Est opus, ut pariter res et data nomina rebus
Noverit, et facili queat explanare labore.
Adde quod ars eadem, quo quaevis littera ductu
Quotque quibusve notis, et dictio quaelibet apte
Conscribi, et docto proferri debeat ore,
Edocet, et vocum pulchre mysteria pandit.
Quae contra, dii quam multos delinquere cernas.
Barbaries innata quibus simul ore manuque
Exerit [Orig: Exserit]
ignavo turpes sub pectore sensus.
Ille notis illegitimis: hic ordine falso
Utitur, et certis distinguere singula membris
Dum nescit: parit errores, et labitur ipse,
Omnia confundens tetra et caligine mergens.
Lingua alius peccat, dum producenda subinde
Corripit, aut rursum quae corripienda, morari
Ore sinit, raucaque aures stribiligine laedens,
Excitat ingratis risus aut taedia verbis.
Et quoniam teneris puerilia sprevit ab annis
Grammaticae
praecepta, senex ludibria rursum
Cogitur et merito pueriles ferre cachinnos,
Cum male vel pingit, vel non dicenda profatur.
Quid quod ab hac etiam divina poetica manat,
Multiplices quae cum numeros hinc discit, ut apte
Quo quaevis correpta loco, qua parte moretur
Syllaba scire queat, Sophiaeque in pulvere sudat
Gnaviter [Reg: Naviter] ,
Aonidum
segni mox plebe relicta
Culmen adit, laudesque Die, praeclaraque facta
Heroum canit, et verbis ad sidera surgit.
Salve igitur dilecta parens, doctissima salve
Grammatice: tu carminibus divina poesis
Quae canit, una potes praestantis acumine mentis
Percipere, atque aliis fido enarrare labore.
Te sine
Cimmeriis
sunt omnia plena tenebris,
Nullius et studium cum laude absolvitur artis.
Derogo nil aliis, meriti tu pondere multum
Praecedis reliquas, cum te sine, nulla manere
Incolumis, nomenque suum laudesque tueri
Possit, et egregiis sua pandere munera verbis.
Principe te quondam certis sacra biblia signis
Edita iam totum sunt divulgata per orbem
Quodque senes iuvenesque sacros evolvere libros,
Et possunt summi mentem penetrare parentis,
Munus id omne tuum. tu prima elementa legentem
Grata ministra doces. et ne sacra scripta deinceps
Intereant, tu sola facis, memorique reponis
Indice, qui custos nullo delebilis aevo,
Tam paucis signata notis, paucisque figuris
Omnia conservat sero spectanda nepoti.
Tu quod habet scriptas felix Respublica leges,
Quod populi frenare animos, punire nocentes,
Et decreta potest subiectis mittere terris
Caesar, et absentes quae sint facienda monere,
Tu facis, inventumque tuum, quo pectoris imi
Consilia, et motus tenui depingere charta
Possumus, atque oculis animi proponere sensus.
Denique quicquid id est, miserae quod commoda vitae
Auget, et illius decus ornatumque tuetur,
Praecipue tibi nos grati debere fatemur,
Te sine nulla fides, commercia nulla, nec ulli
Contractus aut pacta forent: ius omne periret
Officiumque fori: dubias oblivia mentes,
Barbariesque omnem foede perverteret orbem.
Sed mea forte aliquis vero non consona dicet
Carmina, cum referam dare munera tanta per orbem
Grammaticen
; videatque illam non cultibus ullis
Ornatam, vilique toga, tritaque lacerna
Contemptam spretamque uti: cum splendida vestis
Hanc deceat: reliquas artes prae divite cultu
Fulgentes, haec cum genitrix eduxerit olim.
Praeterea reliquis addictos artibus, amplis
Divitiis opibusque frui plerumque videmus:
Ferre Galenus opes, fulvum dare Bartolus aurum
Dicitur, et sacra non adeo ieiuna cathedra est.
Grammaticus macer et pallens, vixque ossibus haerens,
Vestibus indutus laceris, vacuaque crumena
Incedit miser, et nulli miserabilis. illum
Cum pueris ipsi oderunt persaepe parentes,
Vixque sua, murem quo pascat, possidet aede.
Insuper
Ausonii
referunt ut carmina vatis,
Felix Grammaticus non est, sed nec fuit
umquam [Orig: unquam]
Nec fiet: vel si felix cupit esse, relinquat
Grammaticam
sterilem, lucrosaeque involet arti.
Sunt ea vera nimis fateor, nec gratia digna
Pro meritis
umquam [Orig: unquam]
contemptae [Orig: contemtae]
redditur arti.
Saepius illa ducum celsas evexit ad arces
Discipulum, gemmisque illum decoravit et auro:
Ad summos alium placide perduxit honores,
Qui tamen immemores doctae non praemia matri
Retribuere
umquam [Orig: unquam]
. sacris hoc tempore
Musis
Talis habetur honos, ipsorum ut semper alumnos
Non magnae comitentur opes. Non attamen omnes
Anxia paupertas duro quos pondere pressos
Detinet, in ludo pueris dum grammata tradunt:
Grammaticen
culpare velim, sterilemque cathedram,
Sunt meriti quos culpa sui, sunt improba vita
Quos premit, et duro cruciatos verbere caedit.
Illi cum teneros ignave et turpiter annos
Finierint, non immeritas pro crimine poenas
Desidiae luxusque ferunt: nullosque labores
In studiis quicumque tulit, nec fructibus ille
Dignus erit, meritoque suo miser est et habetur,
Non ea
Grammaticae
, quam nescit, culpa vocanda est.
Sed neque Grammatici praeclaro nomine dignos
Illos esse puto, vitae qui tempus et annos,
Rebus inutilibus, nugisque et murmure vano
Traducunt, veterum dum clara poemata vatum
Evolvunt, nervosque rei viresque latentes
Praetereunt: veluti
Latios
cum classe relicta
Aeneas
tetigisset agros, prior anne sinistro
An dextro. vel utroque simul pede, littore curvo
Constiterit.
Siculis
vel cum discederet oris
Quot quantosque cados illi
donarit [Reg: donaverit]
Acestes
,
Aut prius instructis dederit quae fercula mensis.
Sunt ea vana nimis, laudesque et nomina vatum
Qui graviora docent, atque utiliora iuventam
Imminuunt doctis et sunt indigna magistris.
Nec mihi Grammatici sit nomine dignus habendus,
Qui studio, exemplisque suis vitaque decenti
Cum nequeat formare animos moresque iuventae,
Ipse rudis, iussisque suis contrarius ipse;
Mox sine iudicio, levia ob commissa, furorem
Induit, et tetros veluti saeviret in hostes
Ingenuos flagris pueros et verbere cogit
Dura pati, quibus ipse tamen virtutibus impar,
Aut raro est melior. studiorum in limine primo
Hinc puer imprudens, tantae et dulcedinis expers
Deficit, egregiumque animo nihil amplius audet,
Aonidesque
ipsae flentes aegraeque recedunt,
Dum turbam invalidam, tetrico implacabilis ore,
Ille ferox terret, saevisque immanior ursis,
Imperio inviso gaudet, foedoque labore.
Hoc tamen ingenuos pueros ego carmine laudo,
Qui monitis animos ultro submittere gaudent,
Non alios asinis similes, procedere
numquam [Orig: nunquam]
Quos videas, nisi verberibus protrudat agaso
Cessantes, semperque flagris et fustibus instet.
Et sine iudicio plagosum culpo magistrum,
Non alium, pueris qui poenas irroget aequas,
Et cupiat potius virtutem propter amari,
Quam metui, tantumque flagris sua regna tueri.
Si quis in hoc numero fatis cruciatur acerbis,
Non artem incuset, propriae sed crimina vitae.
Grammaticam
si quis discat iuvenilibus annis
Gnaviter [Reg: Naviter] , et placide mediocres ferre labores
Non fugiat (si non cupide nimis alta sequatur,
Sed media possit contentus degere sorte)
Quod satis est, simul et vitae quas postulat usus
Semper habebit opes, animo quibus ille quieto
Sedatoque bonis poterit praesentibus uti,
Fructum percipiens dulcem radicis amarae.
Crescentes comitatur opes metus, et labor ingens,
Maiorumque fames: poscenti multa, necesse est
Multa deesse etiam: felix cui numina parca
Quod satis est tribuere manu, mentemque quietam.
Magna tenet, quem parva iuvant. petit alter honores,
Divitias alii praedasque sequuntur, et amplas
Inter opes inopes, placidi non munere somni
Utuntur, metuuntque manus et spicula furum,
Iuventisque timent opibus frugaliter uti.
Conscendunt alii magnorum limina regum,
Quos rota fortunae celeri vertigine raptos
Evehit, et summo sublatos vertice sistit.
Cumque putant manibus regum se corda tenere,
Sortis et immemores, cristas et cornua sumunt:
Instabilis rota fortunae mox rursus eosdem
Deicit [Orig: Deiicit] , ut damno derisi dedecus addant.
Perpetuos ita dum metuunt sublimia casus,
Grammaticus parvis dives cum compare rebus,
Liber ab invidia vivit, placidamque quietem
Laetus agit, tenuique parum quia possidet arca,
Non timet insidias: atque ima sede locatus
Murmura non venti tempestatesque moratur,
Sortque [Reg: Sorteque]
contentus propria nihil amplius optat.
Illum admirantur pueri, quibus imperat, illum
Observant, regnoque suo felicior ipsis
Regibus esse, pedum gestans sublime, videtur.
Sic breve tempus ea de re me dicere plura
Non sinit, et pulchram [Orig: pulcram] per se rem tollere verbis
Non decet. ergo tibi si res est publica curae
O puer, aut lacero plorans Ecclesia vultu
Te movet: aut Sophiae quidquam suspiria possunt:
Invigila studiis, et florescentibus annis,
Dum vacat, ingeniique valent cum corporis vires,
Ubere
Grammatices
et puro pascere lacte.
Nec pudeat mentem parvis intendere rebus,
Quis sine magna suo nequeunt constare vigore.
Dimidium, bene qui coepit, totius habere
Dicitur: hic animis opus est, hic robore firmo,
Ut bene coepta bono claudantur singula fine.
Sed tu
Christe
potens, cuius sine numine nemo
Vivere, nemo potest coeptos finire labores
Utiliter; praesens nostris in mentibus adsis,
Ut tibi grata, tuas tantum spectantia laudes
Discamus, factisque ipsis vitaque probemus,
Et tandem supera tecum laetamur in arce.
Nunc quoque finitimas spectant ubi
Balthica
gentes
Littora, dum vario grassantur bella tumultu,
Armorumque sonus doctarum plectra sororum
Impedit, et
Phoebum
paene obmutescere cogit:
Multa quoque horrendas clades dum signa minantur,
Iam strepitus caeli longe, iam murmur
Olympo
Misceri audimus: venti nova
praelia [Orig: proelia]
tentant [Orig: temptant]
,
Atque insueta prius: iam serpunt undique dirae
Morborum pestes: de relligione tumultus
Impia gens, odiis et plena cupidine regni
Excitat, unde graves perfert Ecclesia luctus:
Undique bella sonant, rauco et
Mavortia
cantu
Classica, militibus terras atque aequora complent:
Arrige
Christe
tuas miseris mortalibus aures,
Teutoniaeque
libens iam nunc miserere ruentis,
Cui, nisi tu fueris, iam tristia quaeque minantur
Omnia, et exitium miserabile iam portendunt.
Ergo iuva, pie
Christe
iuva, miserere tuorum,
Semper et invicto turbatas robore mentes
Erige, lucifugi vafro ne daemonis astu
Succumbant. heu quot nobis, quot retia tendit,
Quot laqueos
Sathanas
! quos nemo evadere, nemo
Evitare potest, medio in certamine fessis
Tu nisi succurras, atque irrita robora vincas.
Tu fac ut mentes coeant, tu pace ligatos
Concilia regumque animos,
Martisque
furorem
Comprime, quo fessis sint otia libera
Musis
.
Sic tibi dulcisonis dicemus carmina linguis.
Sit tibi laus, tibi summus honos, tibi gloria. DIXI.
Sunt tria, rex
Friderice
, tuum quae nobile nomen
Imperio spondet temporibusque tuis.
Pax, honor, et pleno locuples opulentia cornu,
Est quibus in toto carius orbe nihil.
Macte animo rex arctoi clarissime mundi,
Haec tria fac populis sint diuturna tuis.
Aurea perpetuam praestet concordia pacem
Regno, animo, genti consiliisque tuis.
Hinc virtutis honos, et honestas publica regnet,
Sit pudor, et probitas, sit pietatis amor.
Quin tua cunctarum proventu divite rerum
Fiat et aeternis gens opulenta bonis.
Sic vere optati de nominis omine, dives
Pacis, honoris, opum, rex
Fridericus
eris.
Dum
Varni
Roseas cum coniuge navigat undas
Magnanimis maior Rex
Fridericus
avis;
Varnus
ovans, tanti dudum praesagus honoris,
Corniger e fluvio conspiciendus, ait:
Quis novus atque adeo excellens me illuminat hospes?
Quaenam nympha meas aurea sulcat aquas?
Fallor an arctoi rex florentissimus orbis
Compare cum
Sophia
rex
Fridericus
adest!
Rex
Fridericus
adest,
Sophia
comitante, nec
umquam [Orig: unquam]
Intravit nostras clarior hospes aquas.
Non mihi iam
Rhenus
, plures licet alluat urbes,
Non mihi se turgens conferat
Eridanus
.
Sed neque dum pompa tali mea flumina fulgent,
Mi iactes reges
Tibri
vel
Arne
tuos.
Hic meus, est nostro regum rex optimus aevo,
Et vehitur nostris altera
Pallas
aquis.
Vis ipsum spectare
Iovem
? vis
nosse [Reg: novisse]
Minervam
?
En tibi cum
Sophia
rex
Fridericus
adest.
Rex aequans bonitate
Iovem
; Regina
Minervam
Fecundae exsuperans laude pudicitiae.
Felices oculos! felix
Megalepolis
! una
Cui lux dat geminos posse videre Deos.
Euganeo
nuper cum Dux
Ulricus
in horto
Plantarum inspiceret germina
Phoebus
ait:
Cur tu quaeso sacris Princeps carissime
Musis
Hac regione mihi conspiciendus ades?
Tune ille
Ulricus
, proavis qui regibus ortus,
Maenalia
procul hinc me regione colis?
Dignaque doctiloquis largiris praemia
Musis
,
Et claris
Musas
qui
coluere [Reg: coluerunt]
viris?
Salve genis honos patriae, Dux inclite salve,
Tu quoque tu nostro munere clarus eris.
Cumque adeo celebri plantas scruteris in horto,
Et placeant oculis munera nostra tuis:
Fallor an heroes heros imitatus avitos,
Hac quoque laude illis te cupis esse parem!
Huic olim praestans animi invigilabat
Achilles
,
Deditus huic
Hieron
Lysimachusque
fuit.
Posteritas hinc grata illos post funera laudat,
Nomen et illorum germina certa ferunt.
Fortunate heros, tu nunc eris alter ab illis,
Quos genere aequiparas, exsuperasque fide.
Perge modo, doctasque libens defende sorores,
Varnus
ubi roseas en tibi fundit aquas.
Nomine sic meritoque tuo sine fine manente,
Floridius quovis germine germen eris.
Bucephali caput in
clypeo [Orig: clipeo]
cur inclite monstras?
Cum bove praestanti quid bonitate duci?
Scilicet haec eadem
Cimbrorum
gloria
Brennus
Regna per
Italiae
prospera signa tulit.
Quin eadem
Nestor
periturae ad pergama
Troiae
Signa habuit praestans mente manuque senex.
Horum utrique animis, et dulcis flumine linguae
Cum par sis,
Herulis
gloria prima tuis:
Cur eadem non signa tibi Dux optime dentur?
Quae patriae indicium nobilitatis habes.
Macte animo princeps, fortem tua dextera
Brennum
,
Nestoreos
superet vivida vita dies.
QUAE decerpta tibi
Patavino
mittimus horto
Germina, dux facili fronte manuque cape.
Plantarum hic poteris vivas cognoscere formas,
Hic poteris oculos pascere ut ante tuos.
Illa quidem
viguere [Reg: viguerunt]
prius, quando ipse videres
Omnia, nunc arent, tam vigor ille brevis.
At tu si studia haec
Musarum
dona fovebis,
Ut facis, et
nosti [Reg: novisti]
munus id esse tuum;
Ambrosiae
in morem felix sine fine vigebis,
Nec poterunt laudes tollere fata tuas.
Lusciniam cepisse
Lacon
captamque
necasse [Reg: necavisse]
Fertur, ut hac avidam pelleret ore famem,
At postquam plumis exutam denuo vidit,
Vox tantum es, dixit, praetereaque nihil.
Spartanos
haec facta decent, at tu optime
Petre
Ductor
Athenaei
Pieriique
chori,
Cum Philomela tuam nuper
penetrasset [Reg: penetravisset]
arachnen,
Qua tua
Romanae
proxima villa viae est:
Tu caput innocuae demulcens, libera dixti [Reg: dixisti]
Rursum esto, ob dulces quos canis una modos.
Nec mora diductis manibus laeta evolat illa,
Patronique sui facta fidemque canit.
Attendunt philomelae omnes, totumque per orbem
Dispersae laudes
Petre
beate tuas
Divulgant, quas nec memori quisquam eximet aevo,
Donec lusciniae, carmina donec erunt.
At tu quisquis avem tam blandam laedere
tentas [Orig: temptas]
,
Bubonum in tenebris flebile carmen habe.
Dicebam tibi
Galle
, senescimus, effugit aetas,
Utere flore tui, si sapis, ingenii.
Sprevisti: obrepsit non intellecta senectus,
Nec revocare potes qui
periere [Reg: perierunt]
dies.
Nunc piget, et quereris, quod non aut ista voluntas
Tunc fuit; aut non est nunc vigor ille tibi.
Quintilium
nostin [Reg: novistine]
Varum
? quem maximus ille
Arminius
patriae vindex oppressit, an illum
Nosti [Reg: Novisti]
, inquam, qualis fuerit?
Germania
novit
Illa vetus, quae regnantem et nova iussa ferentem,
Et deglubentem indomito quaeque obvia fastu,
Spernentemque hostis tacitas sint pectore viros,
Non tulit, ut mollesque
Syri
, et
Phoenicia
pubes,
Imperiis assueti homines, ad iussa parati,
Imbellesque illum tulerant, ibi regna tenentem.
Nam
Syriam
pauper locupletem ingressus, eandem
Expilando inopem, dives, nudamque reliquit.
Non tulit hoc inquam
Germani
martius ardor,
Contemni impatiens, et vinci nescius olim.
At dux si tanti fecisset providus hostem;
In
Syria
quanti congestum fecerat aurum:
Non isti stragem tumuli loquerentur avitam:
Luppia
non clades veteres
Amasisque
referrent.
Pauper
Aristides
ad censum egressus agendum
Quam fuit egressus pauperior rediit.
Cur igitur subito en factus de paupere dives
Est
Varus
Syrii
praeses avarus agri?
Pauper
Aristides
patriae fuit utilis uni,
At sibi, non aliis, utilis iste fuit.
Qui deglubebat miseros, violabat inermes,
Quaestor erat miseris
Harpalus
agricolis,
Invisus pueris, senibus, simul atque puellis,
Namque operum exactor vix tolerandus erat.
Subditus huic
Damon
, vicino saepe Menalcae,
Dicebat querulis talia verba modis,
Finiat o utinam nostros mors certa labores,
Unica nam nobis illa parata quies.
Quin neque post mortis, respondit, fata, Menalcas,
Aeterni requies certa laboris erit:
Nam gravius stygio crucietur ut Harpalus igni,
Ligna ferenda mihi, ligna ferenda tibi.
UT lapidem iactore canis sectatur omisso,
Ignibus ut ferulam dat puer innocuam:
Bassarus immodico sic cum se proluit haustu,
Quae
placuere [Reg: placuerunt]
prius frangere vitra solet.
Vitra nihil
meruere [Reg: meruerunt]
: tibi tu rectius ipsi
Frange manus, bibulam vel tibi frange gulam.
Magna domus, magnos sumptus, magnosque labores
Aedificanda simul, simul et reparanda requirit.
Si pereat; damnum est maius: si splendida duret,
Excitat invidiam stimulis, oculosque malignos
Urit, et exitium domino fert saepe potenti.
Prae reliquis locuples mihi villa Aurelia testis,
Qui sapis ergo tibi, laudatio ingentia tecta,
Exigua incolito: poteris sub limine parvo,
Et gaudens parvisque sodalibus, et lare certo,
Libertate frui, et regum praecurrere reges.
HIC iaceo somni cupidus, pernicibus alis
Ast oculos refugit perfidus ille meos.
Pulvinos mihi quaeso tuos, mihi stragula mitte,
In medios stertis sub quibus ipse dies.
Namque ubi tu tanti dormis bene debitor aeris,
Me dormire etiam non male posse puto.
Villius it totiens [Orig: toties] curto quadrante lavatum,
Et iactat generis nobile stemma sui.
Iactat et acceptam generoso a Caesare laurum,
Mirificque [Reg: Mirificeque]
sibi se celebrando placet.
Interea famulusque cibis, eget aere crumena,
Non etiam murem quo bene pascat habet.
Quid tibi nobilitas prodest iam stirpis avitae?
Hic honor est, aurum si tibi desit, onus.
Nil mihi cum lauro fulvum si deficit aurum,
Nil mihi cum fama, si toleranda fames.
TE sapere, et cunctis morbis cum laude mederi
Posse putas, quin et Pseudole dicis idem.
Credo equidem, resque ipsa docet, te pellere vitam,
Sic simul et morbus vitaque pulsa fugit.
Egregium vero medicum! tua pharmaca praestant
Mortuus ut nullis post egeat medicis.
Nutricem sese iactat templi atque Lycaei,
Se celebrando sibi garrula Marga placet.
Non equidem nego, nutricis nec nomina Margae
Detraho, sub certa conditione tamen.
Namque etiam est nutrix quae mansum devorat ipsa,
Et pueri sputo labra tenella linit.
Vita tibi mater, pater est tibi Vitus, id ipsum
Perpetuo iactas, perpetuo repetis.
Vitalemque isto solum te nomine clamas,
Omina nominibus nam quis inesse neget?
Non nego. sed vitulam potuit quoque Vita creare,
Et patre de Vito nasci etiam vitulus.
Sinceri candoris amans, et candidus ipse,
Ut bonus est, alios sic putat esse bonos.
At niger, et tenebris plenus, fraudisque dolosae,
Ut malus est, omnes sic putata esse malos.
Non tibi, non aliis igitur cum Pseudole credas,
Esse bonus quaeso qua ratione potes?
Transibat vicum vendentem tus [Orig: thus] et odores
Rusticus, hic subito concidit exanimis.
Mirantur iuvenes quibus urbis aromata curae,
Unguentisque viri pallida labra linunt.
Nequidquam. riget ille tamen: quem rusticus alter
Aspiciens, morbi gnarus et ingenii,
Sucerdam [Orig: Succerdam]
arripuit vico quae forte iacebat,
Arreptamque eius naribus applicuit.
Hinc subito vires animi vitamque recepit,
Tantum apud impuros stercora foeda valent.
Credis ab hoc iuvenes multum differre virosque
Prae libris veterum
quis [Reg: quibus]
nova quaeque placent?
Qui quaecumque petens laqueata palatia scandit,
Cogitur ille bonis blandus et esse malis.
His equidem, ne quid noceant, quia noxia turba est:
Illis ut solita pro bonitate iuvent.
Romula
sic olim non tantum turba Salutem
Cum Scabie saevam sed
coluere [Reg: coluerunt]
Febrim.
Cum te vel minimum nequeas audire monentem,
Proque aris ineas
praelia [Orig: proelia]
proque focis,
In dubium si forte aliquis non fictus amicus,
A te facta, tuo motus honore, vocet:
Cum non esse velis sed tantum sanctus haberi:
Et satis esse loqui de pietate putes:
Cum tantum tua cuncta probes, tuaque omnia laudes:
Contemnasque alios,
caecus [Orig: coecus]
amore tui:
Propria cum plenis recites encomia buccis:
Paedoremque [Orig: Pedoremque] tuum punica mala putes:
Cum faciles pandas assentatoribus aures:
Et mala virtutum nomine facta tegas:
Qua quaeso ratione aliquis tua facta probarit?
Quomodo non mendax laudibus illa vehet?
Si
Christo
placet ille, sibi qui displicet ipsi,
Sique odit mitis corda superba Deus:
Qua ratione etiam
Christo
ventose placebis,
Usque adeo placeas cum Polypratte tibi?
NIL nisi virtutem patulo crepat
Ennius
ore,
Nil nisi virtutem simius iste crepat.
Quin culices audit tussire, et crescere gramen,
Usque sagax adeo sensus inest animo.
Interea invigilare mero, contemnere sacra,
Cumque Deo leges esse putare nihil,
Scortari, nugari, alios suspendere naso,
Et crepitus proprios esse putare rosas,
Haec sequitur virtus praecepta, haec gloria certa est,
Hinc adeo dociles aspice discipulos.
Cum fatuo grege nil toto te vanius orbe est,
Dum facienda mones, et fugienda facis.
Movisti quoties turbas, hoc ebrius egi
Dicis, et ut veniam dem tibi
Galba
rogas.
Nocte suburanas adiisti, hoc ebrius egi
Dicis, et ut veniam dem tibi
Galba
rogas.
Officium est quoties neglectum, hoc ebrius egi
Dicis, et excusas crimina criminibus.
Quin pudeat dignum baculo caput, improbe
Galba
,
Criminibusne tegi crimina posse putas?
Ebrius es gemina dignus me iudice poena,
Sobrius hanc nullo te redimente lues.
IN templo, mensa, et ludo, vis primo haberi,
Deque loco rixas saepe priore moves.
Fallor an in caelo, quo vix perveneris
umquam [Orig: unquam]
,
Barre voles ipso celsior esse
Iove
.
Cur bovis a cubitis iuvenum palearia pendent?
Cur referunt manicae guttur Onocrotali?
Quisque sinu fatuum circumfert: optimus ille est
Qui ne promineat dissimulare potest.
Hinc videas stolidam manicas extendere turbam,
Commodior fatuis ut locus esse queat.
Illud
mhde\n a)/gan
, si quem bene
nosse [Reg: novisse]
fatemur,
Hunc ego Gastricium protinus esse puto.
Nam curtum curtis obolis mutare trientem,
Aedituo in templis circumeunte solet:
Ne nimio fortasse stipem gravet aere rogantes,
En urbs munificum Gastriciana tuum.
Trapula qui totiens [Orig: toties] mendacia dixit, et ausus
Est totiens [Orig: toties] furtis contemerare manum,
Quid faciat quaeris? lavat illum
Iuppiter [Orig: Iupiter]
imbre,
Expositum radiis ungit
Apollo
suis.
Stultorum dicis regem, Fabiane , ministr