12/2003 Ruediger Niehl markup
typed text; NB: this full text offers only those parts of the 'Varia Itinera' which are not included in the edition of the 'Poemata praeter sacra omnia' (also available in CAMENA). The two editions differ only very little, and usually the collected poems offer the better text.
03/2006; 07/2010 Reinhard Gruhl markup
structural tagging completed - spell check partially performed - no orthographical standardization



image: s001
VARIA ITINERA NATHANIS CHYTRAEI, Rectoris quondam illustris scholae Bremensis: Cum omnibus lectu jucunda tum peregrinantibus maxime necessaria: Diu multumque hactenus a doctis expetita, ab Auctore ipso ante mortem recognita et aucta, et nunc iterum ab haeredibus edita: Quibus accessit ejusdem Elegia monitoria de itineribus recte faciendis. BREMAE, Typis Thomae Villeriani illust. scholae typogr. Anno M DC XVI.



image: s002

JOH. POSTHIUS NATHAN. CHYTRAEO S.

AUsonii, Galli, Germani, Belga, chytranni
Suspiciunt Musam, Culte Chytraee, tuam.
Atque ducem fibi quisque legit, Comitemque viarum,
Quas canit herois suaviter chytr modis.
Tum quae praecipuas visu sint digna per urbes,
Quasque habeat celebres quaelibet ora viros:
Quaeque Viatori fugienda, sequendave cauto,
Noverit ut longum carpere tutus iter.
Tolle, CHYTRAEE, animos. tua Musa et carmina vivent,
Dum patrius liquidas Rhenus habebit aquas.



image: s003

[gap: text of ITER Parisiense, Anglicum, Augustanum, Venetum, Romanum; Helvetium etc.]

page 57, image: s057

[gap: text of ITER Parisiense, Anglicum, Augustanum, Venetum, Romanum; Helvetium etc.]

ITER DANTISCANUM.

ROstochio egressos, jam Varni ponte relicto
Cygniferi, paulo nos post Tessina recepit:
Quam flammis laceram, parvo praeterfluit amne,
Prata secans Recnisa, lacum longum atque capacem
Mox facturus apud spaciosae littora Balthes.
Hinc Luburgi arcem, vicinae et maenia Gnoiae
Transiimus, rigido primamque in stramine nostem
Duximus, agricolarum inter clamosa bibentum
Pocula, mane nouo fraternum nomine pagum
Attigimus, cum jam Pboebo aduent ante minores
Diffugerent stellae, caelo sine nube sereno.
Hic Megales-poleos fines Pomeranica tellus
Excipit, exiguo ostendens consinia ponte.


page 58, image: s058

Gens ipsa est priscis Henetis sic dicta, quod aestus
Accolat aequoreos, suaque hoc in littore late
Oppida protendat, velut adsita et insita ponto:
Inde per apricos campos, silvasque profundas
Demminum abripimur, cui Vandalus aduena Panus,
Tollensa prius, et Trebula leni amne receptis,
Ponte brevi stratus, portamque et maenia stringit,
Insululas mox facturus, crebrasque lacunas,
Balthiacos atque aucturus fluxu hospite fluctus,
Inter alaudarum hinc cantus, lapidosaque ruris
Tesqua Taniclamum appulimus, quod Panus et ipsum
Alluit, et bifidis freta proxima flexibus intrat:
Quis naves quoque, quando opus est, vastum in mare defert.
Hinc vecti ulterius sub prima crepuscula noctis
Cauponam intramus foenoque fimoque scatentem:
Hospiti ubi Cererem praebent, quae molle cerebrum
Infestat fumis turbans, nisi pocula caute
Attingat, Pasanellam illi sednos Rasanellam
Diximus, agrestum cerebrum quod saepe furore
Concitet, et sternat vesano corpora somno.
Mane novo claripraevento lumine solis,
Oppidulum ingredimur parvo cui nomen ab Ucro,
Qui non longe illinc modicis Randi auctior undis
Piscinae ingenti, velutique propontidos amplae
Miscetur stagno, quod aquis hic dulcibus amnes
Complures cumulant, atque omnia piscibus ante
Implent, quam salso vitientur ab aequoris aestu.
Horum unus rex est viadrus, qui in brachia quinque hic
Diditus, et magno laticum prius agmine turgens,


page 59, image: s059

Se quoque cum dulci hac; quam dico, propontide miscet:
Piscibus et pisces addens, sic auget eorum
Et stipat numerum, nimbosae tempore brumae,
Sub glacie circumscripti, magnisque sagenis
Extracti ut repleant lembos, et plaustra saligna,
Et non illicito piscantes foenore ditent,
Eoenere millenos super ante aliquando Philippos.
Nec procul hinc locus est, Julinum ubi nobile pridem,
Et vinet asuas habuere. olim inelyta, sedes:
Oppida divitijs varijs et mercibus ampla,
Cum res Vandalicae prisco hic in ftore vigerent.
Rudera am querum, et vix cognita nomina restant.
Usque adeo exaequat facile imis sumnsa Jehovae
Dextra, opibus cum caelifluis [reading uncertain: print faded] mortalis abuti,
Incipit adluxum, et fustum moresque jrotervos.
Hic etiam Suevus celebrati nominis amnis
Insululas inter geminas, quarum altera qnondam
Julino sedes dedit altera sed Vinetae,
(Haec Vsedoma hodie, Wollinum dicitur illa)
Ingreditur mare Balthiacnm. nos flectere ad Austrum
Coepimus hinc cursum, loca pena lacustribus vndis
Vitantes, et iter minus aptum, ambagibus istis.
Ergo abiegna, virens etiam ipso frigore brumae,
Sylva Sidinorum nos excipit ampla, carinis
Et malis quondam fluctus sensura marinos:
Hic quibus innumeris arctoa ad sidera surgit.
Illa apibus quoque saepe cavi sub cortice trunci
Dulce dat hospitium et caelestia munera mellis
Arborei varios praebet mortalis in usus.


page 60, image: s060

Nobilis hic silva in media caupona videtur
Proxima piscinae, dixerunt Muzeloburgum.
Nec proculinde domus, fessus venatu vbi quondam,
Cum grege venantum, princeps Pomeranidos ora
Nocte solet placidam tutus captare quietem.
Vndique sunt circum saltus et lustra ferarum,
Serpentum et latebrae, quorum hic, cum Sirius ardet,
Sibila sentires rectis horrore capillis.
Hac silva egressi per arenas, lata{que} tesqua.
Stettinum adspicimus, (veteres dixere Sidinum.
Sarmata Tzettinum, quasiscutum nuncupet, acri
Cum Sclauo atque Henetis hodie quoque nominat vrbem hanc)
Vrbem amplam, pulcramque situ, ratione Viadri.
Qui quinque, ut dictum est, hic sese in brachia findit:
Pontibus et totidem stratus, facit vrbis amaenum
Prospectum semperque bonis fora piscibus implet
Pontigradasque rates transmittit ad aequor onustas
Mercibus omnigenis. vidi hic et Dux Patriae arcem
Ianfriderice tuam, Barnimo principe quondam
Excultam minus, ast amplis modo sumptibus amplam,
Celsam, magnificam, rege amplo aut Caesare dignam.
Nec procul hinc distant ejusdem principis horti,
Equibus adspicitur Viadri geniale fluentem:
Planitiesque adeo siluis agrisque venusta.
Nec minimum decus huio urbi est domus alta Metelli,
Pensilis inque illa, atque herbarum fertilis hortus,
Betonicae, casiae atque rosae, rorisque marini,
Hic cuius siluam veluti, lucumue videris.
Pro tecto domui incumbit, quem dicimus, hortus:


page 61, image: s061

Equo spectandam sese vrbs cum flumine praebent,
Rarum opus, et quondam nostrisoptabile Musis
Hospitium, et dignum domino ho, Podalirius arte
Qui medica multos superat, candoreque fido
Sincericordis, nulli vsqvam hoc cesserit aevo:
Vir mihi praecipuos longe optimus inter amicos.
Quid tibi praelustremque scholam quid templa vetusta
Commemorem: insignesque aedes, nauesque capaces?
Justitiae quidnam indicium memor abile priscae?
Quippe foro in medio, pisces vbi vendere mos est,
Clatrata e ferro cauea est pellucida et ampla,
In quam concludunt si sint deprensaper vrbem,
Prostibula impura, et mentis melioris egena.
Hanc circum volitans, caenoque armata iuuentus
Captiuam limoque et putrescentibus ouis
Cum clamore petit, misera vt suffusa pudore,
Si modo quis reliquus, vitam mutare priorem
Discat, et impuris post hac absistere furtis.
Hic ego sublicio Viadri dum ê [reg: e] ponte natantes
Specto rates, liquidasque vndas, memor vnde venirent,
Ex Morauis nempe et Slesis vbi Bratisilai
(Quem pridem eximium suspexit Sarmata regem)
Nobilis vrbs opibus caput inter sidera condens
Alluitur teneris tam magni hic fluminis, vndis:
Sic mecum ad Viadrum seu mauelit Odera dici;
Dic mihi sic nullum turbet tuagaudia caenum,
QUid facit ille neos clarissimus inter amicos
Monaides rectene valet? nupérne [reg: nuperne] jugata e
Conjuge speratos capiet cum tempore fructus


page 62, image: s062

Sic ego. sic Viadrus contra. valet ille, tuique
Vsque memor, teneram casta de compare prolem,
Non frustra expectansm, optat. nec plura locutus
Continuare vias coepit. Dii coepta secundent.
Et mihi tam carum caput omni tempore servent,
Dixi ego, et hospitium, effato hoc recreatus, adivi,
Quinis hinc Viadri superatis pontibus, inter
Prata paludosa, et plenas Uligine lamas,
Saxea per medium qua se via tramite tendit
Sat longo et recto, Damum per venimus, hoc cui
Nomen habere dedit via quae istuo publica ducit.
QUam cum militibus cinctus peragraret Ericus
Guelfius ille Oucri dominus Patrijque Visurgis;
Sic claudi impatiens, et ubi tandem exitus esset
Inscius heu genius quisme, inquit, pessimus isti
Muscipulae induxit trepidum, dextra atque sinistra,
Ante retroque adeo. et quavis ex parte timendae?
Oppidulum hoc transit non amplo gurgite Planus:
Nec lacus hinc procul est numeroso pisce repletus
Est et ibi panis pulcherrimus; ut mihi visum est,
Et sociis pariter tractum peragrantibus istum.
Nec Cereris vis hic spumantia pocula replens
Degener est, gratospr aebens sitientibus haustus.
Cum Sol jam medij caeli momenta teneret,
Ante peragrata silva ceruisque caprisque
Atque apris plena, non magnae haud segniter aedes
Attigimus Golnae, sinuosis flexibus Ina
Hic ubi Stargaridum laetis descendit ab aruis.
Oppidulumque istud piscosis dividit undis.


page 63, image: s063

Prandiolo hic sumto, et sero jam vespere pagum
Delati in miserum, ante novi nova lumina solis
Pergimus ulterius, quase Neogardia pulcra
Pandit Eb erstenij Comitis primaria sedes:
Qui tunc ad patriae sedem melioris anhelus
Aeger in extremoi mortis sudabat agone.
Ejus rura Hamerae non maximus irrigat amnis.
Mox freta Julini lapsu intraturus amaeno.
Scilicet hic iterum modo caeptos flectere cursus
Coepimus ad Boream Eoum, tractusque marini
Littoris, et dare terga Notis. mox ergo Plateam
Transijmus, quam Rega rigat, cui confluit illis
Milsa hospes socijs Regae aceptissimus undis.
Straminea hinc templa, et rugosos frigore pagos.
Fraeteruecti aliquot, Corlinum accessimus arci
Contiguum, qua flexivagus Parsanta, Radugi
Paulo ante acceptis velut auxiliaribus undis,
Ambit agros ipsamque urbem: quin ambit et arcem,
Anguino certe flexunin flexibus impar
Anglorum Tamesi, quo nullus pulcrior amnis
Cernitur a nostro divisis orbe Britannis
Hinc tilia, agrestis spaciosa in margine templi
Visa mihi est, sociis plane admirabilis arbos.
Namque ingens, media ipsa, proculsua brachia circum
Disijcit annosa et fulcris innixa, superque
Viribus aucta, nova juvenescit fronde quotannis,
Tegmen et pluvia, et tantam spaciantibus umbram
Praebet, ut huic tiliae similem vix videris usquam.
Hic igitur nocte exacta, et bene stramine presso,


page 64, image: s064

Mane pruinosos per campos prataque vecti,
Rostratam volucrem, invisam serpentibus atris,
Et ranis, quarum ingluuiese suauitur explet,
Vidimus esurieprope contabescere in agris,
Et pratis glacie adstrictis, latitante rubeta,
Et colubris, frigus propter, caelumque niuosum,
Fonslucis quamvis tum temporis auricomus sol
Cornunajam peteret vicini ardentia Tauri.
Prandiolum hic Coslina dedit, non infima certe
Has inter, longo tibi quas Pomerania tractu
Explicat, hic vrbes altrix Pomerania equorum
Nobilium et domitrix, et mater nobilis vrbium
Prae reliquis terris multarum. hic exit in aequor
Balthiacum mons, e medijs vasti maris vndis
Conspicuus primum nautis, has tendere in oras
Qui cursum instituunt. Gollum (quasi dicere Caluum
Forte velint) vocitant. hoc pridem in monte sacellum
Grande fuit, salsumque illincprost ectus in aequor.
Neclocus hic prorsus fuit illo ignobilis aeuo,
Quando superstitio in coecis, coeca ipsa, teneret
Pro vera pietate hujus telluris habenas.
Rudera nunc tantum veteri demole supersunt:
Mons ipse arboribus densus, situisque sonoris,
Saepe olim latebras dedit hic praedonibus aptas:
Quos nunc cura Ducum procul his a finibus arcet:
Deprensosue statim paenis compescit acerbis.
Post montem hunc Zana adspicitur, viridissima cujus
Pascua Grabôus [reg: Grabous] distinctis irrigat vndis.
Hic illi est, alias non magni nominis amnis.


page 65, image: s065

Sed tamen anterior Pomerania marginis hujus
Indicio et metis a posteriore putatur
Secerni, modo certa istis narrentur in oris.
Alluit inde novam leni agmine Vuipera Slagam,
Sclauam alij dicunt, quod Sclavus conditor illi
Jam pridem fuerit, qui tum regionibus istis
Sedem babuit: quod claua vetus testatur, ibidem
Arva colens, habitansque suo rura adsita pago.
Nec procul vberibus vir nobilis imperat aruis
Excellens animi Ramellius intgeger aeui,
Phradmosynes, Pithusque decus, castaeque Minervae
Gloria, Cimbrorum Friderici regis Achates
Defuncti pridem, et Phaenix mox deinde futuri
Regis Christiadae, tam magno dignus alumno
Rector, et aeterno vita dignissimus aeuo.
Venimus hinc Stolpam veteremque novamque fluentum
Quas dirimit medium, duplici, cognomine prorsus,
Oppidulo, ipsum etiam bifidum quod fertilis agri
Ubera diffindens, pelago se immittere, esocum
Ante ferax, properat. sic scilicet omnia plena
Hac in littorea Pomerani principis acta
Largifluis sunt fluminibus, rura, oppida, pagi.
Quam tibi, care mihi. et Musarum cura Ceseli,
Optarim vt similis vestrum modo riuulus Elmum
Allueret, Nymphisque sitim quandoque levaret,
Quis lymphis sine satpulcrum sat dulce putandum est
Esse nihil. lupulo valide hic incocta madenti
Sat onerosa Ceres precio haua praebetur iniquo.
Inde per et silvas, et tesqua sat invia vecti,


page 66, image: s066

Transijmus casulas, ubi stricta in valle Lupous
Perstrepit unde locum hunc lymphas dixere strepentes.
Pons brevis est silva illi superimminet ingens.
Non sine quam magno prisci intravere piriclo.
Omnia sed jam tuta magis, gens barbara quamvis
Cassubii rura illa colant, hospes novus ad quam
Si nihil attuleris tecumpotusque cibique,
Raro aliquid precio inveniens venale vel amplo,
Diligit usque adeo macra has penuria silvas.
Inde Levenburgum metuens incendia tectis
Stramineis, caute scalasque quibus libet addens
Parietibus, bentum est Leba hoc interfluit amnis,
Oppidulum a quo nomen habet firmumque vetusque
Ad casulas hinc stramineas, et lignea templa
Multoties delati, inter spelaea serarum,
Inque adeo silva media conspeximus ingens,
Cippi instar, saxum erectum, Pomerania fines
Esseubi longatuos ajunt, terraeque Borussae
Principium,. quam vis multo porrexeris olim
Vlterius tua regna illio cum prisca teneret
Sceptra Sobis laus, quem non tantum Ossa propinquo
Attribuens monti nomen: sed et ipse tremiscens
Istula Pauziacusque sinus, vastusque gigantis
In mare procurrens vertex, Cattique fluentem
Justum agnoscebant dominum: quin Istula quase
Balthiacis miscet non segniter aestibus, arcem
Olim habuit Bogislai, Dux, filius, ille,
Suantiborique nepos et Olivam his condidit oris,
Appositam Monachis sedem, quae nunc quoque restat


page 6, image: s067

Parietibus niveis, tectisque rubentibus, inter
Molliculos spectanda pedes ad collis amoeni
Prondiferos, rivique caput, qui haec rura pererrat.
Nec procul hinc Gedani emporiumse pandit opimum,
Sarmatici nunc praesidium memorabile regni:
Motlava quod piger, accepto paulo ante Raduno,
Alluit, et luteis diffundit navifer undis:
Seque tibi adjungens pater Istula, pergit ad aequor
Continuare viam incaeptam, pater Istula salve,
Dives aquae, dives preciosae mercis et auri,
Et populi vario discrimine vestis et oris:
Dives opum tibi quas Consus, quas Pallas, et ardens
Suppeditat Mavors, de quis mihi posse silere
Crediderim satius, majori et laude vehendum,
Quam dixisse parum, mihi jam sit prima voluptas
Nomine terribilem sedre mitissime vera
Viserete, Musasque tuas, doctissime Schrecki.
Hospitioque tuo, et vultu sine nube sereno,
Colloquijsque frui nimium quod saepe cupîtum [reg: cupitum]
Hactenus haud licuit. meta ergo hic esto viarum,
Terminus aurigae, et fessis sua meta camoenis.

DANtisci. V. Kal. Aptilis. Anno 1500.

ELEGIA MONITORIA, DE Itineribus recte faciendis, scripta a Nathane Chytraeo in gratiam nobiliss. juvenis Johann. Habenii.

A Patriis quicunque procul discedere terris
Et varias mundi vis peragrare plagas,


page 68, image: s068

Non nimium propera, cauto sed singula corde,
Et quid agas, sapiens ut facit, ante vide.
Imprimis varios casus, et mille pericla,
Et propone animo multa ferenda tuo.
Aestus saepe tibi, tibi frigora saepe nocebunt,
Jam nix dura tibi, jam gravis imber erit.
Non etiam lauta semper tractabere mensa,
Molliculus semper nec tibi lectus erit.
Stramine velscamno, vel humi persaepe cubabis,
Saepe tibi sitis est, saepe ferenda fames.
Et licet his careas, animo tamen omnia volvens,
Non ita tranquillo pectore semper eris,
Nox metuet fures, saevos lux orta latrones,
Hoste tibi duro durior hospes erit.
Hos quicunque nequis similes et ferre labores.
Aut tibi si risus deliciaeque placont:
Tejuvet in medias somno turgescere luces,
Semper et ad patrii tecta sedere foci.
Ingrediantur iter fortes aptique labori,
Abstineant molles desideantque domi.
Hacsi parte vales tibi quae meditanda deinceps,
Caeteraque ut recte sint peragenda rogas?
Si cum laude cupis caeptos finire labores,
Ante peregrinis disce notanda locis.
Ne similis dicare grui, trans aequora vectae,
Quae fugit insipiens, insipiensque redit.
Neu tantum lapides videas, aedetque superbas,
Haec etiam stolidum cernere vulgus amat.
Sed mores animosque hominum, positusque locorum,


page 69, image: s069

Priscaque factorum, signa notasque vide:
Egregiosque viros tibi conciliare labora,
Qui tibi quam lapides commoda plura ferent.
Hinc usus rerum, vera et prudentia crescit,
Hinc placidi mores ingeniumque venit.
Haec tibi quum cauto sunt praemedetata lobore,
Ut tibi sit nummis plena crumena vide.
Deficit ignotis cui certa pecunia terris,
Non jacile caeptum continuabit iter.
Non tamen hanc semper te circumferre jubebo,
Hinc tibi chirographi tutior usus erit.
Et mercatores illa te parte juvabunt,
In variis quorum nomina nota locis.
Hac quoque prospectum fuerit quum parte, tabellam
Fac habeas orbis quae loca picta notet.
Ista viatoris dux est oculusque sine illa
Caecus in ignota progredietur humo,
Hinc etiam comitemque viae sociumque laborum
Elige, saepe uni non bene cessit iter.
Sit tamen is talis certo cui fidere possis,
Cu ustu mores noveris; ille tuos.
Conditione pari tecum qui denique vivat,
Atque eadem, quae tu, qui studiosus amet.
Hunc ubi nactus eris, patriasque reliqueris urbes
Impiger, et erno caetera crede Deo.
Imprimis lux orta nigras quum vicerit umbras,
Commenda Domino teque viasque tuas.
Ut tibi sit custos cunctis sacer angelus horis,
Castraque circum non violanda locet.


page 70, image: s070

Utilis et quoniam cuique est aurora labori:
Cur nequeat longis utilis esse viis?
Ergo tuascum sole vias prima incipeluce,
Et cane sidereo carmina grata Deo
Ut prius ad summum quam sol pervenerit axem
Maxima sit coeptae pars superata viae.
Nec tibi sit noctu proficisci insana cupido,
Lucis opus labor est, noctis amica quies.
Ante igitur quam Phaebus aquis juga fumida solvat,
Hispitij certas ingrediare domos.
Saepe aliquis noctis misere tractatus in umbris,
Non potuit nitidum mane videre diem.
Hospitium ingrediens calidus motu atque labore,
Ut libet haud subito pocula plena pete.
Ne fervente mero ferventi in corpore febres
Accendas, paulum est haec remoranda sitis.
Gallorum imprimis Italas velit urus ad ubes,
Sobrius et cauto noveris ire gradu
Fortia vina nocent, Bacchum tibi lympha calentem
Mitiget, et calidum dilvat unda merum.
Cogeris Alpinas quod transmittere, cautos,
Proderit hybernas antevenire nives,
Nam quum saevit hyems, magnis nixlapsa ruinis
Perstrepit et solitas obstruit alta vias.
Saepe etiam rigidas, ventis perflantibus Alpes
Montibus e summis nix glomerata ruit,
Horrendo strepitu, et tam vastae turbine molis
Ut procul e caelo fulmina missa putes
Tunc veluti de monte alius se praecipitet mons


page 71, image: s071

Nix ruit, et secum praevia cuncta rapit.
Hei mihi quam multi his vitam liquere sub oris,
Hannibal haud solus, qui tulit ista, fuit.
Frigus ibi tantum, silicem quod findere possit,
Quo multi subito diriguere [correction of the transcriber; in the print dirguere] gelu,
Quorum vere novo vel prima aestate, reperta
Corpora sunt, liquida semisepulta nive.
Non ignota cano, similime pene ruina
Perdidit in solis nix violenta locis.
Quod nunc angelico liber tibi munere dico,
Exemplo ut possis cautior esse meo.
Rectius omnino non se objectare periclo,
Rectius omnino est funera nolle sequi:
Si tamen officii aut fortis ratione necesse est
Carpere tam durae conditionis iter:
Non si clara dies niteat ventique silescunt,
Nec nisi cum fido per juga scande duce.
Scande etiam tacitus, quando sonus impulit auras,
Hîc [reg: Hic] tibi vox multum parva nocere potest.
Tendentes saepe ille procul de vertice rupis
Concitat, avulsas praecipitatque nives.
Quin volucris moto quandoque levissima ramo,
Exitio indigenis hospitibusque fuit:
Haec tibi ventosas si sit labor ire per Alpes
Diximus, ad reliquum jam redeamus iter.
Non cuivis homini qui sis aperire necesse est,
Quoque abeas caeptae quae tibi causa viae.
Crede parum: non sperne alios: non decipe quenquam,
Ni sit opus verbis cautus ubique tace.


page 72, image: s072

Plurima damma creat patulo sibi garrulus ore,
Quae poterat clausis praeteriisse labris.
Non etiam rixas aut saevas incipe pugnas,
Si cupis ex illis vivus abire locis,
Ut regio sic est animus ferventior illis,
Vindictam vitae praeferet illa suae.
Cede igitur potius, cedendo ut vincere laus [reading uncertain: page damaged] est;
Maxima, sic illis est quoque rara locis.
Quae poteris lauda, contraria carpere noli,
Sic placidus verbis, pectore cautus eris.
Cum doctis versare libens, et plurima disces
Olim etiam canis grata futura tuis.
Hi tibi jura loci, mores ritusque sacrorum,
Hi poterunt patriae facta referre [reading uncertain: page damaged] suae.
Illos dum reliqui strepitu et clamore lacessunt,
Inque scholae cathedris saepe silere jubent:
Tu velut ex animo charos venerare parentes,
Eloquio quorum cultior esse potes.
Cautus in hospitiis imprimis esse memento,
Hîc [reg: Hic] quoque sub blando melle venena latent.
Hîc [reg: Hic] genus Antolyci regnat, bonus exsulat omnis,
Tu serva loculos hic et ubique tuos.
Nec nummos numerato aliis spectantibus, unum hoc
Hei mihi quam multis exitiale fuit!
Plura his Fabritius docto te praemonet ore,
Inspector quorum sedulus iste fuit.
Me satis hac brevibus pingui monuisse Minerva,
Fortunae et curae caetera linquo tuae.

FINIS.