March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check

ELIAE CORVINI IOACHIMICI IOSEPHIADOS,

LIBER PRIMUS.

QUi tenui longum condebam carmine tempus,
Maius opus moveo, maior dum nascitur aetas.
Nunc libuit segni paulatim plebe relicta,
Ardua Pierii tentare cacumina montis:
Praemia Castalidum libuit sperare sororum,
Fructum aliquem dulcis famae, expertisque sepulchri.
Si tamen, ô vates, tantum mea carmina possunt,
Impune ut vestros detur contingere vultus,
Atque aliquos usus coepti sperare laboris.
Te cano, qui tenerae vernans in flore iuventae,
Praedulces patriae fines, carumque parentem
Linquere, et ignota longae regionis in ora
(Insignis pietate licet) tot voluere casus,
Tot vitae fueras adversa impulsus obire.
Spiritus aeterno recreas qui corda vigore,
Procedens gemino caeli de numine, et uno,
Qui solus triplexque polo regis aurea sceptra:
Cuius nequiquam sine munere coepta moventur,
Quae genus humanum subiecto exercet in orbe:
Huc ades, atque animis divine illabere nostris.
Insinuans tacitas menti superindue vires,
Obruta ne duro procumbat pondere Musa.
Tu mihi deductae post tot discrimina vitae,
Felicis pueri mutata edissere fata.


page 6, image: s006

Qualiter exacto luctu, crebrisque procellis,
Ad celebris famae summa ad fastigia rerum
Euectus, placidum vitae transegerit aevum,
Ridentis vario fortunae munere laetus.
Ceu postquam horrificos irati navita ponti
Evasit fluctus: et iam cum coniuge prolem
Atque lares tetigit tutos: nihil aspera sentit
Quae mala pertulerat: sed pocula laeta iocosque
Exercet, vitamque alacris per gaudia ducit.
Omnia sic hominum caelesti lege feruntur.
Niliaca magni vir erat Pharaonis in aula,
Putiphares, equitum horrentes qui Marte cohortes
Inter Primus erat, saevisque acerrimus armis.
Ille Iacobiaden puerum (quem turba vagando
Dum mutat merces, exili vendidit aere)
Accierat tenuem per tecta operosa ministrum,
Ignarus tanti casus, stirpisque sacratae.
Iamque brevi spatio tranquilla mente ferebat
Servitium: ac fidus mandata insueta colebat:
Cum subito (mirum cunctis) assurgere in altum,
Optatoque statu fortunae cedere heriles,
Perque domum fatis felicibus omnia ferri.
Causa latet: rerum nisi forsan causa novarum
Sit puer. hunc ergo penetrali sede recedens
Advocat, ac placido dominus sic pectore fatur.
Quod tamen ante oculos nostros te numen amicum
Obtulit? aspirant quam dextris omnia votis?
Dum mecum libet esse tibi: libeat tibi saltem
Esse diu. nostris age iam quaecumque tenentur
Sub manibus tua sint: domus haec tibi pareat omnis.


page 7, image: s007

Agnovisse fidem satis est, sinceraque corda:
Consiliis haec cuncta regas: te summa potestas
Nostrarum maneat rerum: solum optima coniux
Sit mea, sint subiecta tuis reliqua omnia iussis.
Ipse ego securusque animi, iam denique liber,
Pondera nostra tuae ceruici tota reponam.
Dixit, et in facti pignus data dextera dextrae.
Tum nova pertentant iuvenilem gaudia mentem:
Laetus abit, monitis cupidus parere benignis:
Ut prius optata respondent omnia sorte.
Interea coniux domini miseranda dolore
Aucta novo, ingenti curarum fluctuat aestu.
Forma placet, iuvenisque pii decus ore refulgens,
Quaeque erat in pulchro pulcherrima corpore virtus.
Ardet amore: graves regnant sub pectore flammae:
Carpitur, est imas virus letale medullas.
Utque tremit summis umbrosa in montibus ilex,
Iamque huc iamque illuc concusso vertice nutat:
Dum circa Astraei furioso murmure fratres
Inter se certant: vinci negat illa, sed altis
Tandem avulsa iugis, praeceps ruit impete magno.
Sic animum immenso primum percussa fragore,
Qua valet adversata malo obluctatur iniquo:
Deinde labans, secum flammata mente volutat.
Heu mihi, quae pestis perculsa sub ossa resedit?
Perpetuaene igitur carpent mea pectora curae,
Nec dabitur cuiquam caussas aperire latentes?
Ergo animum tanto semper maerore fatigem?
Ibo, tot ac tantos fluctus e corde refundam.
Aggrediar dictis: forsan medicina furoris


page 8, image: s008

Haec erit, effari quod mente revoluimus aegra.
Sis comes ô praesens quodcumque es numen amantum.
Haec inter, iuvenem accessit male sana decorum:
Quem simul aspexit, totos tremefacta per artus,
Laetitiaque metuque pavet, haeretque: velut cum
Formato videas pallens e marmore signum.
Post memor incoepti, vultum demissa profatur.
Ante alios formose puer mihi carior omnes,
Ante omnes meritis nostro devincte favori:
Quae mihi concilias, placidae quae gaudia menti?
Dum tanta impositum munus ratione gubernas.
Diis equidem auspicibus reor has accedere terras,
Teque domum fato nostram tetigisse volenti.
Hinc rerum cessit tibi copia quaeque mearum,
Tota velut nostrum te observat turba maritum.
Maesta sed heu de te quantum sub sensibus imis
Volnus alo: quanto rumpis praecordia telo?
Quo decor iste tuus miseram me perdidit aestu?
Quin age succurras: mea iussa capessere fas est,
Et bene respondet meritis tua gratia nostris.
Sim tua, dum tua sint reliqua omnia: tu mihi solus
Auxilium et requies fessae. nihil inde malorum
Sperandum: ignari procul absit coniugis ira.
Sunt mihi quae meritis expendam praemia tantis.
Namque (fatebor enim) domini clementia nostra
Pendet ope: hic tua me si viderit acta probantem,
Servitio si digna tuo praeconia ferrem,
Qua mercede fores quanto donatus honore?
Sic effata, imo gemitus de pectore rupit,
Aspectans avide iuvenem, quae proferat ore.


page 9, image: s009

Talibus attonitus dictis stupet ille, ruborem
Virgineum vultu effundens: tremit inscius, ac si
Praerupto varios torquentem vertice gyros
Chaoniae accipitrem fors conspexere volucres.
Tandem ait, insolito turbatus pectora casu.
Plurima promeritam de me numquam ipse negabo,
Nec meminisse tui, manet haec dum vita, pigebit
Femina, post unam summe mihi amanda parentem.
Sed quae nunc animo insedit malesuada voluptas?
Quid iuvat heu factis miserum tentare malignis?
An data periurus domino nunc foedera rumpam,
Et te sancte pudor violem? prius ima dehiscens
Raptet humus. quantos eheu ferat unica luctus
Hora mihi, quanta foret haec mens saucia culpa?
Sit licet occultum terris scelus, id tamen altus
Vindice prospectat vultu regnator Olympi.
Est aliquid dempto moliri iusta timore,
Plenaque multorum facta evitare laborum.
Quin age spem diram coepti depone furoris,
Propositis absiste viis. quin sola marito
Soli fida mane: thalami neu desere pactum.
Haec iuvenis, multoque etiam his maiora ferebat,
Immensum afflictae sperans lenire dolorem,
Atque animum penitus solando avertere curis.
Hinc abit, et tacitus quae sunt per agenda facessit.
Illa sed elusum vana ut spe sentit amorem,
Maiores rabido motat sub pectore flammas.
Ac velut, exsuperant cum saeva incendia quondam,
Nil vires hominumque valent, amnesque profusi:
Sed furit immissis late Vulcanus habenis:


page 10, image: s010

Sic mulier nihil arte valet, nil viribus ullis.
Certum est, dum primi fines transgressa pudoris
Constitit, extremae sudare ad praemia metae.
Hoc sedet, hoc maestae noctesque diesque recursat.
Non illi Cereris, Bacchi non munera curae,
Nullae laetitiae: gemmarum nulla nec auri
Copia, suspensam norunt avellere mentem.
Solum hoc urget opus: caecos explere furores,
Atque sequi stimulos et castra libidinis atrae.
Ergo aditus coeptis faciles, et tempora quaerit.
Annua forte dies aderat, qua tota per urbem
Turba potens laetis celebrat convivia tectis.
Agglomerant iussi praedicta sub atria cives,
Quaeque tori socio comitem se femina iungit:
Tunc hilaresque iocos tempus tunc gaudia poscit,
Sollicitos nimium lux respuit illa Catones.
Vir simul ad ritus accingitur ire vetustos.
Illa domo maeret vacua: simulatique profert
Verba gemens. solus festum solenne frequentes
O dulcis coniux: aegram me nescio qui nunc
Confundat dolor: est certe praesaga mali mens:
Sic ô sic positae blandam permitte quietem.
Credidit ignarus dictis, tectoque recessit.
Vix erat ad limen ventum, subito aegra molestum
Seclusit morbum: Tyrio bis murice tinctas
Induitur vestes, colloque accommodat aurum.
His ait, his opus est praesens in tempus: et ora
Fulgida, candentesque manus tota arte serenat.
Tunc iuvenem ante fores incautum appraendit [Reg: apprehendit] : et ipsi
Retro ferre pedes sic est exorsa paranti.


page 11, image: s011

Siste gradus: non te Gaetulae dira leaenae
Saevities, non te infestat rapidissima Tigris:
Sed quae prae reliquis foret amplectenda, per omnes
Quam peteres casus, dubiis solatia rebus:
Ni tantum ingratus, rigidi nisi pectoris esses.
Pulchrum equidem fuerat precibus mollescere nostris/
Et patulas primis aures tribuisse querelis:
Sed nunc illa, favens monitis, mihi coepta rependas:
Quae facienda olim petii facienda memento.
En ego, letali mentem defessa dolore,
Te solum gemo, te miserabilis ardeo solum:
Unius aut superem merito, aut exstinguar ab uno:
Tu potis es tantas animis exscindere curas.
Sin nostris idem tamen adversabere votis,
Non hominem, rigidis sed dicam e cautibus ortum:
Dura seges ferri accrevit praecordia circum,
Immanesque suis uri eduxere latebris.
Te propter domino ficta est fallacia nostro,
Posthabui tenero genialia gaudia ludo,
Praeposui amplexus optatae lucis honori.
Quin age, nunc placitis invitant cuncta hymenaeis:
Me sequere: et quiduis pete: me tribuente tenebis.
Quid dubitas? en perge: diu quid coepta moraris?
Si mea dicta neges occlusas mittere in aures,
Non laeta casus mente experiere suturos:
Commoda si nequeant tamen ipsa pericula flectant.
Ipsa ego mendaci linguam sermone resolvam,
Persuadens domino scelerati exorsa ministri:
Fregerit hospitii qui iura verenda, fidemque,
Affectans lecti foedus temerare pudicum.


page 12, image: s012

Quis tibi tunc animus, quanta hinc incommoda surgant?
Utere dum licitum laetis, ne adversa sequantur:
Me tibi vel facilem, sive experieris amaram.
Sint efficta: fides tamen haec efficta sequetur.
Sic memorans, lacrimas specioso proruit ore,
Singultusque dedit, velut his amor omnia vertat.
Ille nihil contra: fremitu nihil oppugnante
Subsidit, tollens animos audentior obstat:
Magno corde domat curam, divinaque mente
Iussa agitat: parere dei negat alta voluntas.
Immotum durat pectus, scelus abicit omne:
Nil lacrimaeque precesque valent, vis nulla minarum:
Fixum est, immani numquam succumbere culpae.
Inicit ergo manus furiis impulsa silenti,
Vique trahit sedi occultae: rapit ille ruitque,
Festinatque fugam tristis: liberque relicta
Prorumpit palla, praeceps penetralia linquens.
Ceu cum forte dolos persensit callida vulpes,
Fertur in arva volans trepide: socia agmina donec
Per nemus aspexit: tunc sese adiungit, et omnem
Exuit insidiis quem coeperat ante dolorem.
Servatae pietatis amor, servata pudoris
Relligio, et fidei, iuvenilia pectora mulcent.
Tum vero dubia mentem formidine pressa,
Stat, sua flammato pervoluens pectore facta,
Nescia consilii: regnant iraeque timorque:
Tandem alternanti prorumpit talia corde.
Mene igitur coeptis victam desistere? mene
Nequiquam tentasse minis, tentasse precando,
Nec posse imperiis immitem astringere nostris?


page 13, image: s013

Quippe mihi fors dura vetat. nonne ipsa per aulam
Quae regina meam incedo, quam turba verentur
Plurima, non tantos possim compescere fastus?
Experiar vires spretae, quam angusta potestas:
An dolus, an virtus: quis enim in muliere requirat?
Hanc ego distractam fugitivo corpore vestem
Expediam domini maerens redeuntis ad ora:
Haec mihi pignus erit: scelus haec manifesta probabit.
Hinc commissa luet, falsa sub imagine facti:
Optabit facilem sese tribuisse roganti,
Et quondam immensos miserae relevasse dolores.
Haec secum: tectique sui interiora revisit,
Atque novis gestu vario se accommodat ausis.
Iamque aderat coniux, sollemni more peracto:
Unica cura fuit nuptam spectare relictam,
Et melius subiti caussas perpendere morbi.
Accessit: fusosque videt per colla capillos,
Et tristes vultus maestae vestigia mentis,
Indecoremque habitum. visu conterritus haesit,
Ac maiora timens domui, sic vocibus infit.
Heu spes nostrarum rerum, mea sola voluptas,
Nostrae deliciae: quae caussa indigna serenos
Foedavit vultus? quis te dolor obruit aegram?
Quis te casus habet? caecos nunc exere luctus:
Nil decuit carum sponsam celare maritum.
Nusquam abero: seu te propter pars maxima nostrum
Infestetur opum, seu nostrae commoda lucis.
Hic status afflictos versat: sic optima mater
Exstinctam plorat sobolem, sociumue iugalem.
Illa sedet, simulata oculos, simulata pudorem:


page 14, image: s014

Ter conata fuit quaesitas edere caussas,
Terque gemens voces ficta probitate tenebat.
Post ait: ô varii solamen mite laboris,
Cui pater intactam mansuro foedere iunxit:
Eloquar, an sileam festivae opprobria lucis:
Eloquar ergo meum sub vestras dedecus aures?
Quis novus heu nostris successit sedibus hospes,
Tradita cui rerum coniux est cura tuarum?
Scilicet hic poterit domui succurrere pressae,
Atque malum fido quoduis avertere corde.
Ecce opportuni sceleris dum tempora captat,
Irruit hic tacitam, secreta sede latentem,
Nescio quid de me perversa fraude requirens.
Dumque abitum mandans exorsa impura recuso,
Vi miseram aggreditur: vi quod modo postulat, edit,
Pertentatque minis: ut lecti foedera soluam,
Absentisque ipsi tribuam nunc iura mariti.
Heu facinus: quid non audet vesana voluntas:
Haeccine pro meritis pendantur praemia nostris?
Ut me divinae tantum virtutis amantem,
Altricemque sui, dignam isto crimine ducat?
Hanc age (teste opus est si forsitan) accipe vestem,
Hanc manibus nostris motus terrore reliquit.
Nam mihi femineus cessit pro robore clamor,
Hae nostrae vires: subito se proruit ille,
Accitam metuens turbam, poenasque futuras.
Quis tibi nunc animus, quantum haec iniuria mordet?
Fallor, an ipse etiam moribundam deseris? et te
Nil socio tangunt illata pericula lecto?
Nunc tibi qui sit amor, nostri quae cura patebit.


page 15, image: s015

His animadversis, domini furor iraque mentem
Praecipitant: fertur, veluti truculenta leaena,
Advectat catulis praedas dum forte relictis,
Interea lupus infirmum pervenit ad agmen,
Spectat ovans, iam iamque animus demergere dentes:
Illa volat, rapidumque procul perterritat hostem,
Fulmineas praensumque [Reg: prehensumque] iras exercet in ipsum.
Haec inter, visu sese tulit obvius ille,
(Usque adeo nil triste timet mens conscia recti)
Ilicet obruitur: quis te malus occupat error,
Inquit herus, quae vis agitat tam indigna parantem?
Dissimulare nefas etiam mihi perfide speras,
Et blandos offers vultus, ac mollia verba?
Nescis quae tua sint nescis periuria? quin te
Nunc manibus prostrasse meis, hausisse cruorem
Ense iuvat: tantos dabitur sic sistere motus.
Dixit, et arripuit radianti cuspide ferrum,
Quo miserum nigro corpus demitteret Orco.
Tunc famuli prensantque manus, gladiumque coruscum,
Iratumque virum precibus lacrimisque fatigant:
Ipsa etiam (licet irarum sit caussa) furentem
Detinet incoepto mulier, caedemque repellit.
Ergo ait: huc celeres, anicas et vincula ferte,
Ferte, ligate citi: caeco occludatur in antro:
Hic scelus expendat, tali nunc regnet in aula.
Ito igitur, quo digna vocant te praemia: duras
Experiare vices, postquam aspernare secundas.
Oravit veniam pavitans: nil deprecor inquit
Supplicium aut mortem, vox si permittitur una:
Unica vox nobis dabitur pro morte suprema.


page 16, image: s016

Nil gemitus, nil vota valent: abducere mandat,
Aut subito ante oculos tristi deperdere leto.
Carcer erat, caveis horrens immanibus intus,
Hic Phario regi qui peccavere tenebat:
Dira loci species, nulli tangenda beato:
Labe carens iuvenis turba huc stipante recessit.
Quid struis? heu propius demens res aspice tantas,
Parce pio generi: non hoc sub pectore crimen
Mansueto latuit, sceleris nil prodigus ille.
Quin istam potius quae vanas excitat iras,
His absconde locis, his dignior illa latebris.
Praebe aures querulo, mentemque adverte precanti.
An tibi feminei generis sic cognita fraus est?
Nescis quod tumido sedeat sub corde venenum?
Ille animum intrepidus, confert se ad triste barathrum,
Spe sua damna levans, premit altum corde dolorem,
Mens sibi sola quies, non ulli obnoxia culpae.
Scilicet hoc terrere virum, res prodere fictas
Debuerat: nisi fata Deûm sic certa fuissent.
Succubuit: magno committens cuncta parenti,
Nec quicquam illius statuens sine numine ferri:
Huic, seu clara dies, seu nox obduxerat orbem,
Intemerata pio persoluit pectore vota.
Audiit orantem Pater, insontisque misertus,
Implicuit blandos custodi carceris ignes:
Qui pueri iustos mores, formamque fidemque
Scrutatus, casto captivum amplexus amore est.
Vincula continuo pedibus iubet arcta levari,
Liberiore via clausos penetrare recessus,
Atque epulis teneram lautis defendere vitam.


page 17, image: s017

Quod grave erat reliquis, huic ad meliora redactum:
Tanta preces homini producunt commoda iustae.
Forte duo simili poena commissa luebant:
Qui Pelusiacum facto offendêre tyrannum.
Alter regali mensae Cerealia dona,
Alter Lenaeum laticem ponebat in auro.
Saepius assuerat vinctos accedere liber:
Tunc soliti, caussas alte explorare vicissim,
Cur veniant, loca quid miseri infelicia tangant.
Illum admirantes ambo stupuere: videbant
Quae foret egregio sapientia pectore clausa,
Quae virtus animi: (numquam caelestia dona
Delituere diu) magno venerantur amore,
Illius voces solamina dulcia captant.
Nox erat, et per humum requies animata fovebat,
Omnibus umbra locis, tenuere silentia terras.
Vinctorum ante oculos nova se manifestat imago,
In somnis, tum laeta simul tum tristia portat.
Expavere ambo, spe facti, altoque timore.
Somnus abit: sedere animis ac corpore tristes,
Nocturna ancipiti tractantes visa dolore.
Miranti prior haec iuveni pincerna profatur.
Heu quae suspensam terrent insomnia mentem,
Quid mihi cum magno tristi sub carcere rege?
Fallor, an hoc verum nobis portenditur omen?
Dic age, quae tantis surgat sententia rebus.
Nam memini primis docte explanare diebus
Visa sub obscurum patriis tibi sedibus olim.
Scilicet ut fratrum numero permistus amico,
Colligeres Cereris laetissima dona resectae:


page 18, image: s018

Inter opusque, tuum subito accrevisse maniplum:
Stare loco fixum, specieque excedere cunctos.
Ast alios trepido passim concurrere motu,
Insignemque illum colere, illi impendere honores,
Quos dominis humiles tribuunt de more ministri.
Praeterea Phoebum nascentia luce foventem,
Atque vices Lunam certas genitricis agentem,
Undenasque poli stellas, se mittere ab alto,
Te puerum precibus venerari, ac soluere vota:
Nec te abstrusa latet venturae sortis imago.
Si quid habes, animo quod discutis inde sagaci,
Vera mihi, fuerint prudens quaecumque fatere.
Vidi ego protrusos terno de palmite fractus,
Purpurea laetos specie, insignique decore:
Quos ubi iam plenis feruet vindemia labris,
Vix ulla carpunt hilares de vite coloni.
Hinc ego divinum laticem in regalia pressi
Pocula: dein regi spumantia musta ferebam:
Suscipit ille volens, et dulcia munera libat.
O utinam dubiae faveant iam numina caussae,
Ne fors eventum placidum in contraria mutet.
Tum pius huic iuvenis. felix, cui talia visu
Obtulerunt sese, quae non oblita recenses.
Non tibi iam strictis haerebunt vincula palmis,
Nec luctu tristi infestus post carcer habebit.
Liber eris, claramque iterum remeabis ad aulam,
Exercens solitum renovato munus honore.
Ecce Deus terris immisit dona Lyaei,
Ut mentes hominum saevo maerore levarent,
Laetitiam generi insererent, blandumque favorem.


page 19, image: s019

Ille etiam pateris libato hoc munere gaudet,
Placaturque animum, susceptas exuit iras.
At tu, sceptrigero caelestia dona potenti
Porrigis e triplici postquam compressa racemo,
Laeta facis, durasque abigis de pectore curas.
Tertia lux veniet diuturnae meta querelae,
Sistetur portu cymba exagitata petito.
At simul exieris, simul haec responsa patescent,
Nec quicquam vani tibi praescia lingua locuta est,
Nulla tuam nostri capiant oblivia mentem,
Sis memor indigna compressi sorte sodalis:
Cuius ab alloquio tardi mora dura diei
Praecipiti effugit cursu: qui saepe benignis
Tabificos potuit dictis avertere luctus.
Non aliqua exacti sceleris me culpa, laborum
Obruit hoc cumulo: pietas tutissima virtus
Caussa mali nobis: pietati haec praemia cedunt.
Sic iustos casu sors saepe fatigat iniquo.
Talibus auditis, persentit gaudia vinctus,
Gaudia, quae fuerant vitae non nota priori.
Tum grates agit, et memorem se spondet amico,
Opperiens placidum revoluto tempore sinem.
Ast nova pistori capto quoque vocibus istis
Spes oritur. quippe huic etiam se nocte silenti
Insolita obtulerat facies, de principe laeso
Multa monens. timuit primum, dein talibus infit.
Me quoque, cui caeci permissa potentia fati,
Numina qui diuûm sentis, venturaque calles,
Me facias certum super his, quid nuntiet edas.
In somnis, capite elato tria ferre canistra


page 20, image: s020

Me vidi: duo triticeos ostendere panes,
Diversasque dapes aliud: quas saepe solemus
Regali vario luxu proponere mensae.
Venerunt volucres lapsu per inania caeli,
Unguibus et diro rapuere cibaria rostro,
Semesasque meo liquerunt vertice praedas.
O utinam eventus tales fortuna serenet,
Nec triste augurium fata infelicia portent.
Tunc vates: tibi laeta equidem depromere possem,
Sed sero, aut numquam vitae ventura supremae.
Tristia designant haec visa: utinamque liceret
Mendacem esse mihi, didici qui fallere numquam.
Vita duos mansura dies tibi, non datur ultra:
Terminus instabitque aevi, finisque laborum.
Id duo sic poscunt calathi: sed tertia clarum
Extulerit dum Aurora diem, prodire sub auras
Fas erit invito: saepe id tamen ante volebas.
Sublimi ante oculos pendebis in aere vulgi:
Densabit genus aligerum, liquidum aethera tranans,
Undique disrumpent avido tua gutture membra,
Hinc nihil eripiet, non spes opis ulla relictae.
Iamque dies alterque dies processerat, ambo
Responsa exspectant, hic tristis, laetior ille.
Tempus erat, dias quo primum luminis auras
Hauserat, et limen vitae ingressus fuerat rex.
Convocat ipse memor cunctos ex ordine, quorum
Nititur officiis mandatoque aula labore.
Confluxere viri, coetu atria lata replerunt.
Munere tum Bacchi, sacrisque ex more litatis,
Indulgent Genio, et celebrant natalia laeti.


page 21, image: s021

Vidit abesse duos, proprium quos crimen abegit,
Vidit, et excelso versans haec pectore secum:
Continuo caveis dat iussa educere clausis,
Atque ministerio veteri praeponere, mensam
Qui spumante mero longis decoraverat annis:
Ast alium obscoenis avibus dimittere praedam,
Suspensum palo, sceleris pro lege nefandi.
Haud secus ac iussi faciunt. praedicta futurae
Apparent sortis, vates nihil ore fefellit.
Ergo puer solus sub iniqua sede relictus,
Anxius excepit maiores pectore luctus:
Spemque inter, consors poenae quam voce dedisset,
Quaque Deo confisus erat, spatium omne peregit,
Quo solitum obnitens superat bis Cynthius orbem.

LIBER SECUNDUS.

INterea efflantes vitalem naribus ignem
Quadrupedes caeli, vestigia tertia carpunt,
Signiferum per iter statuentes tempora mundo.
Non spes libertatis erat, sub carceris atro
Viventi tecto, nihil evoluisse priorem
Pincernae immemori felicia fata iuvabat,
Quippe haec mens hominum, rebus sublata secundis.
At divumque hominumque Pater, rerumque repertor,
Cui curae mortale genus, qui facta piorum
Observat, Phariae reiecit lumina terrae.
Ardentes capit aure preces, miseratur iniquis


page 22, image: s022

Luctantem curis: iustam stat ferre salutem.
Cogere concilium, sacrasque ostendere vires,
Magna exordiri libet, ac miranda per orbem.
Est medio caeli sedes, cultissima gemmis,
Argento atque auro radians: nil pulchrius usquam
Sol videt, immensum quando metitur Olympum.
Regia non indigna Deo. mira extudit arte
Natura omniparens illic primordia rerum:
Ut tener ingentis mundi concreverit orbis.
E limo veluti surgat novus incola terrae:
Ut maris e costa tollat se laeta virago,
Imperitentque feris ambo, rebusque creatis.
Quodue malum exilio felicibus expulit hortis
Heu nimium arguto delusos angue parentes.
Hinc seriem quam tempus agit. quae vita sub aevo,
Dum sine lege homines iustumque piumque colebant,
Aureaque integris currebant saecula fusis.
Quae species populo effreni, cum corniger heros
Iussa tulit digitis supremi exsculpta Tonantis.
Quae facies, promissa polo cum mittitur alto
Progenies, hominem vitae insertura beatae.
Utque incerta dies olim sublapsa repente,
Exitio terrae molem, mare, sidera, mittet,
Atque nova melius nascetur origine regnum.
Hic veneranda sedet, sedet infinita potestas,
Imperii ingentis nutu molitur habenas.
Numina conveniunt, quibus est domus aureus aether,
Mobilibusque petunt Iovis alta palatia pennis.
Semita quae ingressus bipatentem praebet in aulam,
Discursu feruet lato, ac fulgore relucet.


page 23, image: s023

Ergo ubi consedere, omnes longo ordine spectat
Sedato excipiens vultu Pater. Haud sine caussa
Insigni, diuûm gens accersita venitis:
Magna paro in terris, dum me mortalia tangunt.
Me duce, homo partem divinae mentis, et haustus
Imbibit aetherios: promissa est gratia cunctis
Auxiliumque potens: iusto qui pectore nostra
Connituntur ope, ac dubiis me rebus adorant.
Non ego, non, gemitus atque anxia vota piorum
Horrisono Boreae, seu nubibus irrita donam [(perhaps: donem)] .
Est mihi, qui indignum vasto proiectus in antro,
Sincera probitate viget. noctesque diesque
Integrat ille preces: solum me in tristia poscit
Ductorem. pietate tulit si incommoda tanta,
Hac etiam pietate ferat sua praemia victor,
Eripere est animus, tranquillae reddere sorti:
Eripiam, nec versa retro sententia cedet:
Indubitata olim recolant exempla minores.
His dictis movitque polos, laevumque serenum
Intonuit: tum divi omnes eadem ore fremebant.
Protinus aetherium stellata in veste ministrum
Advocat: assidue fidus qui ad limina custos,
Interpres mandata patris iussa ad loca defert.
Labere, ait, subitis ad regna silentia pennis,
Qua iacet, et requiem proflat de pectore Somnus.
Dic, magnum ad regem, cui fortunata Canopi
Gens paret, varioque effusus gurgite Nilus,
Somnia transmittat miras imitantia formas.
E quibus ubertas felix, et tristis egestas,
Sint manifesta viro: quae iam septena per orbis


page 24, image: s024

Phoebei spatia incipient invadere terras.
Sic mihi servetur, puro qui vota vigore
Indefessa refert. Parat ille per aera cursum,
Aligeris fretus pedibus: virgamque potentem
Ambrosiae succo saturam capit, hac fera Lethes
Iura domat: monitumque tenens altissima scindit
Nubila: speque volans sopitas praecipit aedes.
Qualis ubi rubra fulvus Iovis ales ab aethra
Argutum insequitur Cycnum, siccisque rapinam
Faucibus exspectat: placido tum corpore praeceps
Radit iter liquidum, stridorem temperat alis:
Donec opes victor placitas tenet unguibus uncis.
Iamque fores subiit caecas grave olentis Auerni.
Non procul hinc tollit se vertice mons cavus alto:
Quo, consanguineus thalamo Leti Sopor aureo
Pallida membra fovet, nulli unquam assueta labori.
Nox et amica Quies habitant: lenique susurro
Induit increpitans curis oblivia Lethe.
Humida per ripas sparguntur mella, caputque
Ostentant gravidum nutante papavera collo.
Tot variae gemina sidunt e parte figurae,
Quae missae illudunt recubantia corpora somno:
Quot numquam aestivo glomerant sub sidere circa
Infesti culices: textum cum pastor in orbem
Pinguia congesto de lacte coagula pressat.
Accessit, baculo forti simulacra repellens,
Pulsavitque torum, quassans stertentia divi
Membra, comasque agitans clamorem fundit in aurem:
Donec dissoluat tenebras, alteque sepulto
Quid veniat monstret, cuius mandata reportet.


page 25, image: s025

Tum sic affari. Rex ille hominumque Deûmque
Iussa renarrari voluit haec seria per me.
Qua facilem sera captat sub nocte quietem
Gentis Niliacae princeps, admittier umbras
Imperat effictas, rapido qui fulmine terret.
Hinc dispar geminos casus portendat imago.
Ut placido septem procedant ordine messes,
Undanti nimios referentes foenore fructus.
Ut totidem subeant, queis multum exercita tellus
Agricolae minima vice respondebit avaro:
Tum larga admirans fortunae dona prioris,
Cum gemitu exiguos vectabit ad horrea aceruos.
Tu potes haec variis homini portendere monstris:
Mille tibi hic artes: fecundum concute pectus.
Nec te pigra quies tantum iuvet: alta supremi
Quo praecepta minus cures properanda parentis.
His actis, se se tenebrosa a sede recepit,
Caelorum convexa petens, stellantia regna.
Tres Somno genitore tulit Nox humida natos,
Phantason, argutumque Phobetora, Morpheaque acrem:
Incertum variumque genus: qui celsa potentum
Atria conscendunt, venturi signa docentes.
Eligit hinc geminos: quorum se in corpora primus
Transformat pecudum omnigenum simulata Phobetor.
Alter, res animae vacuas sibi Phantasos aptat.
Non opus est, nati, longis ambagibus inquit,
Iussa parate citi vestras modo lata sub aures:
Ipse parens Diuûm fieri sibi talia mandat.
Scire datum vobis melius, quo more quod instat
Confieri possit: cedat mora, pergite ad auras:


page 26, image: s026

Vis mea me blando cogit succumbere lecto.
Illi iter aggressi celerant, qua cornea veros
Porta dat egressus, et limine sistit Auerni.
Alitis erumpunt in morem: quam lare pastor
Vimineo captam tenuit: speculata petitum
Illa fugae tempus, pennis in nubila surgit.
Exercent laeti fallacia corpora passim:
Nunc formis tendunt aliis, aliisque vicissim:
Donec ad augusti venere palatia tecti,
Dux ubi de media carpebat nocte soporem.
Insinuant foribus clausis: ceu roscida Phoebe,
Cum tremula vastis se infundit luce fenestris.
Ergo operi accingunt tacite: primusque Phobetor
Ante torum penetratque oculos animumque iacentis.
Tum septem statuit specie praestante iuvencas,
Pectora praepingues, toruas facie, omnia magnas,
Immunesque iugi, quaeque optima pabula pastas.
Adverso totidem surgebant fluminis alveo,
Horrendae visu facies, foedissima turba:
Pectora confectae macie, squalore perunctae
Immundo, turpique situ: quas dira vorandi
Implicuit rabies, numquam exsaturanda voluptas.
Tunc inter medias venit furor. ocius omnes
Invadunt pulchram gentem: subitoque tumultu
Ingens exoritur bellum, vi proelia feruent.
Instant indecores turbae, cursuque fatigant
Corpora pulchra boum, morsuque ictuque lacessunt.
Tandem pestiferas immani vortice fauces
Diducunt, prensantque alias: diroque palato
Absorptas (miserum) ventris sub tartara condunt.


page 27, image: s027

Non tamen hinc melior species apparuit ollis:
Sed rigor, et macies mansit, deformis imagoque.
Occupat immensus factum pavor ossa tuentis:
Excutitur somno, sudor fluit undique membris.
Phantasos assistens, Lethaeo tempora ramo
Mulcebat, riguam reddens in membra quietem.
Tum septem calami unius formabat aristas,
Aspectu insignes, laetas: quas Gargara flavis
Vix generant campis, aut divite Moesia cultu.
Parte alia totidem, lacrimabile subrigit omen,
Arentes, victu cassas, emortua spicis
Semina: ceu steriles agros ubi pestifer ussit
Sirius, atque aegrae segetes herbaeque laborant.
His actis, petiere domum illaetabilis Orci.
Vix tenuere etiam, reliquas ne plura per oras
Iniussi ducibus magnis simulacra referrent.
Iamque dies summos dono gratissima Diuûm
Spargebat montes: aderat rebus color et lux.
Tum Rex sollicitus strati velamina linquens
Aurea, nocturni repetebat temporis acta.
In sua tecta vocat, quibus ignea sidera parent,
Qui fibras pecudum inspiciunt, linguasque volucrum:
Qui portenta Deûm expendunt, obscuraque fata.
Adveniunt properi: narrantur spectra per umbras
Terrifica: et petitur quid numina magna reposcant.
Ordine considunt tristes: animoque sagaci
Perquirunt, quid fata parent, quae fors nova regno.
At nihil hinc certi eliciunt: sed voce timorem
Ingeminant: magno turbantur pectora motu.
Ut, quando tristi correptus corpora morbo,


page 28, image: s028

Melliferarum avium languet dux: cerea vulgus
Circum castra gemit fremitu, trepideque susurrant:
Inter se coeunt densae, tractimque dolorem
Testantur communem. haud setius aula resultans
Miscetur luctu: varius fremor atria complet.
Tum vero admonitus vatis pincerna reclusi,
Secum indignatus: quae nostram oblivia mentem
Coeperunt? promissa equidem praestare necesse.
Haec erat illa fides, sic me data foedera tangunt?
Ergo turbati properans ad principis ora:
Ut fandi data gratia erat, sic pandere pergit.
Nunc animos iramque tuam Rex inclite vince:
Agnosco, doleoque ducis praecordia tanti
Meque scelusque meum super exarsisse: fatenti
Sis oro facilis. Sic ô tibi numina verum
Ominis eventum reddant: placabilis ut me
Respicis: ut facti iam paenituisse probabis.
Dicere si fas est humilem, verba haec animo hauri.
Est iuvenis, genus Hebraeus, clarissimus ortum,
Virtute et forma egregius. durissima captum
Iam fortuna tenet, mecum simul ante tenebat.
Non ille ignarus, signent quos praevia casus
Portenta, et rebus veniat quae forma futuris:
Hos mihi captivo iam tum memorabat honores:
Pistori exitium non fallax ipse canebat,
Letalemque diem: postquam sua somnia uterque
Edocuit, seras nobis allata per umbras.
Consilii si cura mei, nunc exime vinclis,
Quaesitu quid fata notent: qualive laborem
Effugias toleresve modo. nihil ille recludet,


page 29, image: s029

Quod non eventu doceant sua tempora certo.
Annuit, adduci mandans spe fervidus ille.
Turba citi peragunt, reserant immania claustra,
Exoluunt luci statuentes: et nova circum
Insternunt velamina: pulveribusque capillos
Turpatos mundant, nitidum mox sistere Regi:
Qui longo obtutu defixus, talia promit.
Venisti tandem dubiis spes unica rebus,
Venisti? ut luctu exueres vastoque dolore.
Tune ille, arcani nobis qui iura retexat?
Felix, ô nimium felix, cui numina tantum
Magna favent: hominum per me tot praemia nemo
Auferat. Eia age, iam vanum dimitte timorem:
Noster eris, modo vera feras: ambage remota,
Quae sentis aperi: veris nil vocibus obstet.
Humida iam roseis currebat Delia bigis:
In somnis, septem fluvii vada propter amoeni
Erravere boves, speciosae, et corpora pingues.
Mox alia septem de parte ascendere specto,
Forma terribiles, macras, viridaria late
Tondentes campi. penuria adegit edendi,
Irruere, et rapido pulchras absumere dente:
Demittunt stomachi caveis: vultus tamen idem
Qui fuit ante manet. me ingens circumstetit horror,
Frigida percurrens turbat tremor ossa: relabor,
Atque aliud tandem aspicio praesentius omen.
En pingui in stipula septem florescere spicae
Incipiunt, grato decorantes arva vigore.
E regione, pares numero se tollere ad auras,
Dissimiles primis, ieiunae, ac prorsus inanes:


page 30, image: s030

Hae quoque conversae, vires melioribus omnes
Exhausere, colorque et pristina forma remansit.
Ista super, vatum mihi nulla scientia certos
Prodigii fines memorat: caecus tenet error
Quoslibet: interea dolor hic me tabe peredit.
O tibi si liceat tantas propellere curas,
Sique humili faciat Deus haec arcana patere.
Substitit, ac reputans aliquantum, docta resoluit
Ora precaturus. Rector terraeque polique,
Numine sub cuius simul haec, et cuncta geruntur:
Qui mecum fueras antehac, ades: ut mea verum
Lingua sonet, fugiantque doli: tua facta, tuumque
Hoc opus est. Eadem geminis sententia monstris
Heros magne latet: nunc caeco absiste dolori.
En bobus, spicisque itidem suus usus in aruis:
His, duri agricolae spes et sua gaudia ponunt,
Sustentantque domum tenuem. vidisse sed inquis
Septenas numero informes, aliasque decoras.
Temporis eventus duplices (velut auguror) assunt.
Scilicet advenient septem felicibus anni
Auspiciis: tellus ubi credita semina fido
Effundet gremio: dulcissima rure voluptas
Regnabit, pleno florescet copia cornu.
Nil campis aberit: validus gaudebit arator:
Omnia reddet humus, dives quorum indiget usus.
Haec ubi transierint, impar fortuna per agros
Ingruet, ac similes miserum desaeviet annos.
Arebunt herbae, nil surget in aera vivum:
Aut si qua exurget, victum seges aegra negabit.
Questus erit, plangorque ingens fallacibus aruis.


page 31, image: s031

Obducta haerebunt nodosis pascua iuncis:
Ipsa Pales fugiet campos, et pastor Apollo
Cum tribulis lolium invisum, spinaeque cruentae,
Carduus, exustae certatim orientur avenae.
At non, aeternus genitor praesciscere casus
Hos iubet, ut mentes confusas territet ante:
Sed potius leve reddat onus, moneatque malorum
Quo pacto evitare vias impune queamus.
Nunc vero, mea si non irrita dicta putâris,
Si consulta libet deiecti audire ministri:
Expediam, quo tempestas sit more ferenda.
Mandatum populi capiant, quoscumque potenti
Sub sceptro virtus prensat tua: parcius almae
Fructibus utantur terrae, modus aureus assit,
Qui iubeat paruo contentum vivere vulgus,
Dum facili passim spirat fors dextera vultu.
Quod satis est largire tuis: deperdere abunde
Nil sinito: sic iustus ages. Proinde omnia ruris
Munera convectans pesti praepone sequestrae.
Copia praecedens venientia damna levabit,
Temporis angusti: nec gens pecudesue nefandum
Occumbent: servator eris plebisque tuique.
Obstupuit verbis heros: ceu forte revulsis
Aedibus, ut quidam sumptu largoque labore
Fundamenta locans, instat: simul inter agendum
Thesauri antiquum pondus prospectat ab imo
Detexisse suos: dubius miratur et haeret:
Donec se capiens dona insperata resumat.
Dicta placent, inquit: superis ea certa voluntas:
Ominis haec ratio est, hic inextricabilis error:


page 32, image: s032

Talia nec quisquam retulit prior: unius arte
Divina servamur age excelsum tibi nomen
Nunc erit ex humili: meruisti praemia, quae vix
Digna reor solui posse. en permissa potestas
Ista super, quaecumque mones, tu cuncta gubernes:
Utile quod regno duces, curare memento:
Exige, quo crudele malum sit mitius, oro:
Nec pigeat subiisse oneri, praebere feracis
Annonam terrae, tua quod vis provida monstrat.
Haec ubi dicta, auro solidum gemmisque micantem
Detraxit digitis orbem: pignusque vetustum
Donat habere viro. insigni tum praecipit ostro
Velatum, regisque potens insigne gerentem,
Quadriiugo duci curru, regnata per arva
Imperii, ostensoque dari praeconia laudum.
Suscepit gratanti animo nova munera vates:
Omnibus invectusque locis, ad semina fruges
Porgebat sollerte manu: remanentia condit,
Metiturque annum parce, occurritque futuris.
Iamque adeo ipsius late increbrescere nomen,
Famaque vulgari: summos iam certus honores
Coeperat, adversis prodibant gaudia pulsis.
Quippe has fata vices vertunt mortalibus aegris.
Interea tacito currebant prospera lapsu
Saecula, fatales dextre volventia motus.
Suave decus campos, et vivida gratia habebat.
Humana exsultant progressu corda benigno,
Laetus ubique vigor, gratissima rebus imago.
Pandit terra sinus, solitosque uberrima fructus
Exsuperat longe: gazae excipiuntur opimae.


page 33, image: s033

Haec eadem immoto durabant cardine, donec
Septeno Phoebi cursu rota circuit axem.
Post hinc ad peius retro fortuna referri.
Decolor urget humum species, rigor horridus instat:
Aegrescunt viduae segetes, luduntur agrestes
Seminibus iactis: oritur miserabilis angor
Confestim, seruetque magis. ceu murmure silvas
Pervolitant primo venti, crepitantque frementes:
Mox subito irrumpunt Eurusque Notusque furore,
Pervertunt, quaecumque moram fecere: fit ingens
Pontigradis terror nautis. Sic illa mali vis
Incumbit, graviusque premit, cunctisque minatur.
Si qua etiam cauto congesta fuere colono,
Sunt spatio consumpta brevi, dum prospera sperat.
At tenor immitis durat, nullumque levamen
Apparet miseris. Ergo tecta ardua Regis
Suppliciter tristes adeunt, facienda requirunt.
Ipse, heroa alto praecordia tactus amore
Accersit, rebusque monet succurrere fessis.
Tum pius agresti thesauro onerata recludit
Horrea: tum iusto servatos munere victus
Dividit. almus amor quoscumque fatigat habendi
Turba fluunt, diramque levant quae irrupit Erinyn.
Ora etiam, sceptris quae libera dissidet istis,
Poscit opem: externa gaudetque refecta salute.
Omnibus unius sapientia restituit rem.
Haec inter, se triste malum crudelius infert,
Diversosque sinus penetrat, qua nobile regnum
Hunc talem gremio Cananaea creavit alumnum.
Hic quoque dira fames stimulat: ceu cetera nusquam


page 34, image: s034

Exsistens, miseras cruciatibus obruat urbes.
Isacides genitor, curis annisque gravatus,
Corpora natorum cum luctu undena suorum
Advocat in coetum, maerensque ita farier infit.
Cernitis, ô mea progenies, ut rector Olympi
Turbarum immensa delicta coerceat ira?
Finibus ut cunctis feruens populetur egestas?
Quo fortuna loco? Nostras at nuntius aures
Appulit, esse virum, pharii qui sceptra gubernet
Imperii, casusque graves praesenserit ante:
Et nunc auxilio subeat, congesta ministrans
Dona sacrae Cereris, genti externaeque, suisque.
Ite igitur mea progenies, servate parentem,
Hanc servate domum: spondet via sola levamen.
Ducite cornipedes asinas, currusque volucres,
Aeraque, quodque usu visum est. vos foedere firmo
Ite decem, fortes animi, spectata iuventus.
Unicus ille patri maneat, modo inutilis annis,
Extremum moriens Rachael quem chara reliquit.
Ipse ego, praeteritis detur si viribus uti,
Qualis eram, patriae iussus cum finibus irem,
Inque viis, posita ad terram descendere scala
Caelicolas spectarem: hinc ad iuga ductus Eoa,
Sub duce Nachoride innumeros tolerare labores
Infracta poteram bis denos mente per annos:
Complexu vestro iam non divellerer usquam.
Tu quoque nunc una, sinerent tua fata, venires,
Atque viri coram posses agnoscere vultus,
Consilioque iuvare tuos, carissime quondam
Gnate, sed heu nimium nimium crudelibus use


page 35, image: s035

Suppliciis: rabidae quem diripuisse feruntur
Per nemora alta ferae: cura exitiosa parenti.
Dixerat haec: oculis guttae liquuntur obortae.
Talibus ardentes isti erubuere loquelis,
Factorumque pavor praecordia conscia pulsat.
Limina deseruere citi, festina parantes
Corpora discessu, mandatis singula adornant.
Postera palantes stellas Aurora fugarat,
Auricomumque caput monstrarat ab aequore Titan:
Digressu accincti steterunt genitoris ad ora:
Rite, relinquendos puerumque senemque salutant.
Immiscent manibus dextras, blanda oscula figunt:
Concava femineus pervoluitur atria plangor:
Corripiunt spatium: patriisque feruntur ab oris.

LIBER TERTIUS.

POstquam iter ignota tandem regione peractum,
Devenere locos, ubi rector munera vates
Frumenti, populos auro partitur in omnes.
Convenere virum: divino cuius ab ore
Inclita virtutum multarum semina lucent.
Et subito permoti animos gravitate verenda
Incipiunt humiles, pacemque ex more precantur.
Rex atque alme pater, fatalis provide casus,
Iustitia ante alios longe praeclarior omnes:
Respice nos, quos extremo deduxit ab orbe
Fama tui, crudele malum lenire parantes.


page 36, image: s036

Non vi, sine dolis vestros tentare penates
Venimus, aut gentem cupidi populare superbam:
Non ea mens miseris, non haec fiducia cordi.
Est locus, a Canaan antiquo praeside dictus,
Quem tulit impuro de semine Noha nepotem.
Impia gens illo quondam de sanguine creta est:
Tum terra agnatum nomen Cananaea tenebat.
At pater altitonans, qui iudicat omnia vindex,
Expulit hos, stirpique solum promisit Abrahae:
Quae tenet et longos iam nunc dominatur in annos.
Hic pater Hebraeo degens e stemmate [(transcriber); sic: stemate] Iacob,
Quattuor e thalamis bis sex producere natos
Sustinuit: spectare decem tibi iam datur una.
Alter ab his, dura Parcarum lege peremptus:
Quem nunc aerumnis multum infelicibus acti,
Cum genitore pio lugemus lumine cassum.
Ast alius primo nondum maturus ab aevo,
Ante oculos patrios solamen dulce remansit.
Nos, quia saeva fames natalibus aestuat oris,
Assumus hic, lapsis quaesitum dextera rebus
Auxilia: et fidem vestra virtute salutem
Speramus: servate domum, succurrite pressis.
Hic pretium, et merces Cereris pro munere digna.
Vos sperate Deum memorem rectique malique,
Singula per mundum iusta qui lance rependit.
Haec fati, exspectant solatia blanda silentes.
Ille autem contra, verbis haud mollibus usus:
(Agnovit namque ipse viros, ignotus: et imam
Condoluit mentem graviter, seseque repressit)
Asper ab ore sonat. qui vos furor excitat ardens?


page 37, image: s037

Audetisne solum perversi invadere nostrum,
Immensoque duci fallacia fingere furta?
Vos equidem arcana sub proditione venitis,
Exploraturi tacite. de praesule regni,
Confisi optatas nobis avertere praedas.
Haeccine caussa viae est, haec est fallacia iunctis?
Non eadem audaces huc misit terra: nec uno
De genitore sati. variis sed partibus orbis
Collecti, versare dolos, nocuisse parati.
Non impune tamen noxam tentasse licebit:
Excutiam quae fraus, caussam quo cardine vertant.
Vos ego compedibus manicisque ex ordine vinctos
Carceribus redigam: meritis haec praemia sunto.
Uncius inde domum, mentitaque rura revisat:
Ac puerum, laribus dictum mansisse paternis,
A sene direptum, subito haec deducat ad ora.
Sin minus est sortem hanc et dicta subire voluptas,
(Detestor caput, ac praeclari sceptra tyranni)
Percontatores rerum vos principis estis.
Haec ferus intonuit: ferro et compagibus arctis
Mox claudi curat, fletu miseranda querentes.
Tertia purpureos referens Aurora iugales,
Ibat, et eductis nigro sic inquit ab antro.
Incolumis vitae si cura est anxia vobis:
Si meruisse fidem ficto sermone putatis:
Est modus, incertum qui errorem detegat ultro.
Deligite e numero propriis consensibus unum,
Qui mihi captiva tantisper sorte moretur,
Dum fratrem reduces imbelli aetate feratis.
At reliqui curate senem, subducite victus,


page 38, image: s038

Nil ea iura veto: tantum servata manete
Promissis turba, ac tenerum huc advertite alumnum:
Sic libet ambages investigare retectas.
Talia commemorans, Symeona tuentibus illis
Secludit, mandatque specu vinclisque fovendum.
Hinc onera impleri regali messe iubebat,
Aeraque supponi cuivis allata vicissim.
Illi maerentes, indigna lege coacti,
Suscipiunt, aptantque viis, spondentque regressum,
Et socium abreptum lingua trepidante salutant:
Constantique rogant animo perferre laborem.
Plurima praeterea tristi sermone serebant:
Quo pacto iusti iam insurgeret ira Tonantis,
Fratris ob interitum, fuerat qui venditus ollis.
Eheu, si nimium si mens non laeva fuisset,
Praestiterat, parere tibi sanctissime Ruben:
Qui scelus innocua prudens hoc mente vetabas:
Nunc eadem ob nostros te invasit poena furores.
Iamque ibant, secum durissima quaeque putantes,
Auectique aliquas luces crudelibus aruis.
Forte emptas reserabat opes, et linea texta
Unicus: ecce alto (mirum) deprendit in ore,
Pro Cerere argentum, saevo quod praebuit ante
Rectori, coetumque vocans, rem spargit in omnes.
Attonitis haesere animis: tum numina Diuûm
Inclamant: quid magne paras ô sanguinis auctor?
Quo tibi pulsus amor nostri, sic perdere gratum?
Parce patri misero, si non fas parcere nobis:
Mitte iras, graviter tactis tua tela reconde.
Iamque domos tetigere suas, formidine dira


page 39, image: s039

Obsessi, patrisque simul corda aspra timentes.
Ingressi sic ore sonant. contagia cedunt
Dura famis, frugum nec iam tibi deficit usus.
At maiora premunt: sic fors gravis omnia versat.
Nos fera suscepit vinclis et carcere tellus,
Optavitque pio insontes mulctare cruore:
Vix multa casus tantos evasimus arte.
Praesulis ad limen ventum: data gratia linguae:
Continuo caussas, patriam, gentemque docemus,
Digneturque domum sacram servare rogamus.
Ille furit: nil certa fides pietasue merentur,
Nil obtusa labor mi serorum pectora movit.
Exploratores terrae, inquit, adesse videmus:
At tentanda via est, quae rerum obscura revelet.
Ergo dies vinclis ternos constrinxit iniquis:
Post cavea exemptis haec tristia dicta reportat.
Credere si dignum est, vos haec mihi vera professos:
Ite novem incolumes, Cananaeae intrate recessus:
Et puerum, cano gratum super omnia patri,
Deferte huc comitem: decimus servabitur obses
Interea. tantum effatus Symeona reposcit,
Arcendum numero, posita sub lege tenendum.
Ergo sancte parens, quoniam sic fata tulerunt,
Flecte animum votis, dubiae tu consule caussae:
Una salus miseris comite in Beniamine restat.
Nec nos incuses: iusta ratione peractum est,
Mandaras patrio quodcumque abeuntibus orbe.
Ecce aute adductas dum quisque effundere merces
Coeperunt, pretium spectant se promere mixtum.
Mirati trepidare metu: stupor omnibus idem.


page 40, image: s040

Exclamat senior: quis proh labor irruit aegro?
Quaeve inopina mali facies sese horrida tollit?
Principio soboles, soboles sanctissima Ioseph
Occubuit, data praeda feris, ea fama vagatur:
Certe ita signa ferunt, multoque cruore relictae
Per campum exuviae. Symeon discrimine in ipso
Iam necis abreptus: forsan quoque perditus est nunc:
Spem vos ambiguo simulantes fertis inanem.
Anne etiam pignus gratum super omnia, de me
Poscitis? et leto puerum hunc abducere certum est?
Quid iuvat, his patrios sensus involuere curis?
Ille mihi maneat: maneat mihi parvulus ille:
Non ego iam precibus movear succumbere vestris.
Talibus asseruit, lacrimarum flumine vultum
Humectans, nihil incoepto deiectus eodem est:
Quamvis ipse Ruben sua pignora chara sit ausus
Spondere, et teneros alternae opponere morti:
Si comiti offerrent quaedam se adversa petito.
Dum vero magis atque magis penuria fato
Ferueret: et messes iuncta mercede relatae
Deficerent: deni proceres adiere parentem:
Et Iudas linguam audaci sermone resoluit.
Prompta Canopeo superest in rege voluntas,
Hanc arcere luem, miseris offerre levamen.
Tuque puerque tuus, capitisque iniuria cari
Defraudant ope promissa, remorantur euntes:
Exteraque impediunt invisere regna salutis.
Unius inde metu vano nos perdimur omnes.
Ille etiam qui vincla suo pro stemmate [(transcriber); sic: stemate] gestat,
Incassum exspectat patrium moriturus amorem.


page 041, image: s041

Cede tamen precibus, graviores exue curas.
Ista tibi in magnos pollet fiducia Divos?
Tutarine genus nequeunt sacra numina nostrum?
An quicquam invito duce fas contingere Olympi?
Ipse tua e dextra teneram nunc aufero prolem,
A me post vindex rediuivum dextra requirat.
Si tibi non salvum, vacuumque a labe reducam,
In te perpetuae reus impietatis habebor:
Oro, si quis adhuc dignis locus annue votis.
His credens genitor tandem mollescere coepit,
Multa gemens iniustitiam, factumque superbi
Rectoris, qui tanta adigat sufferre pericla.
Ergo supreme sator, rerum si is vertitur ordo,
Auspiciis opto felicibus omnia fiant.
Telluris nostrae pretiosas sumite dotes:
Per Canis immanes aestus opobalsama ferro
Secta, celebratos flavi Styracis odores,
Et Stactae e Myrrha blandum stillante liquorem:
Quaeque a stirpe fluit Terebinthi lucida gutta,
Et tuto lare condita amygdala, et aerium mel.
Praeterea gemini vobis sit cura peculi:
Reddite suppositum furtim: ne iniuria crescat
Acrior. Hunc animis etiam mandate tenellum,
Quo pereunte animam reddo, quo sospite vivo.
Interea castae spoliatus pignore taedae,
Adventum opperiens, superos in vota vocabo:
Qui miserum faciles agmen tueantur, et illum
Concilient rursus, gravia atque indigna frementem.
Haec inter, nimio collapsum angore ministri,
Marmoreo posuere toro, ac fovere iacentem.


page 042, image: s042

Munera tollebant illi, cursumque parabant,
Consorti ardentes demum succurrere vincto.
Spe meliore vias ineunt, natumque minorem
Insigni studio ducis ad penetralia sistunt.
Quos ubi confertos rediisse exceperat heros,
In sua traduci laetus clam tecta iubebat,
Curari fessos, convivia lauta parari.
Hos metus acer agit: nimirum haec illa cupido est,
Nos scelere astringi, pro mercibus aere recepto,
Atque ita servitio iniusto submittere nostros.
Iccirco horum unus ductori exorsus amico est.
Si licet affari, miras vir percipe causas.
Spiciferae nuper venalia munera divae:
Aere soluta pari, iussasque avecta sub oras,
Nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
Aera tamen domibus propriis immixta vicissim
Attulimus: rursusque tibi iam solvere certum est:
Ne mala suspicio nos criminis obruat acti.
Praeterea mercede nova ablegavit onustos
Iam pater, atque almos suasit subducere fetus.
Ille, quod expostum est habeo, nihil aera reposco:
Ne trepidate metu, semel haec accepta fatemur.
Thesaurus si forte viis sese obtulit, alto
Insertus genitore venit, quem supplice voto
Aeternum colitis, meritosque offertis honores.
Mox Symeon captum turbis adiungit avitis,
Liberat incolume, infundens nova gaudia cunctis.
Expediunt igitur regali praemia dextrae:
Haerentesque genu ingressi, sunt vocibus orsi.
En servata fides animo promissa fideli:


page 043, image: s043

Curata a miseris tua sunt haud mollia iussa:
Successit puer hic, numeri pars ultima nostri,
Vix precibus multaque fide a genitore revulsus:
Qui multum timidus turbato corde salutat,
Fortunamque omni laetam de parte precatur.
Haec etiam summi mittit tibi signa favoris,
Pignora, praedictas patriae referentia sedes.
Sustulit hic oculos, agnovitque ordine in ipsa
Beniamin, vultu pulchro, nitidumque iuventa.
Et quia sospitem adhuc persensit degere patrem,
Victus ait puero: fortissimus ille tuorum
Maiorum tutor, simili te more reservet.
Mox, quia cura gravis penetrat, carique dolores
Cor trepidum instigant, variantque externa: suorum
Ex facie se aufert: altumque ac crebra gemiscens,
Robore collecto rursum ignorantibus infert.
Tum vero insigni domus ornatissima luxu
Instruitur, largique parant hilares congressus.
Illis cura toros formare tapetibus aureis,
Praestantemque penum festivo ponere ritu.
Hi manibus fontes, alii mantilia praebent:
Nulla quies operum innumeris per tecta ministris.
Ordine quemque suo non notus collocat hospes:
Ut pater aetatis seriem servare solebat.
Vixit ubi curis expers praesente Iosepho.
Mox epulas onerant mensae: solidoque renident
Auro crateres, Bacchi caelestia dona
Spirantes: gaudetque animum Cananaea virûm vis.
Nec minus et iussi indigenae Mareotidis assunt,
Disiunctique toris adversa fronte sedebant.


page 044, image: s044

(Namque his Iudaea vesci cum gente negatum)
Regius accitos compellat pluribus hospes,
Triste supercilium ponens, obstaculaque altae
Laetitiae: ante omnes vero Beniamina carum
Corde fovet, geminisque epulas huic partibus auget.
Post, ubi victa cibi fugit iucunda voluptas,
Atque alacres blande accendunt data pocula motus:
Maiores statuunt pateras, et largius hausta
Incumbunt: tempusque refecto pectore ducunt:
Pressa sopor riguus donec iam lumina claudit.
At non ipse Ioseph: sed enim nova pectore versat
Consilia, ut fratrum tacite expiscetur amorem,
Quo foveant patris summum Beniamina pignus,
Ergo domus amplae praefecto haec seria credit.
Vade age, et oppressis somno nunc ingere moles,
Quas pro servanda concordes gente reportent:
Rursus et argenti cuivis absconde metalla,
Quae tulit. etiam gemmis auroque valentem
Cratera, exigui per tenuia pondera subde.
Mane recens orto, laeti discedere tendunt,
Securique metus, pulchra se avertere terra,
Nativum captare solumque, et gaudia parta.
Composito egressos turmae insectantur equestres,
Instructi ferro, pugnasque per arma cientes,
Quadrupedes per agros sonitu trepidante fatigant.
State genus fallax, Iacobi scelerata propago:
State viri audaces, nobis iam reddite caussas,
Quos vester iustis demum furor induit armis?
Quod scelus hoc genti, quaeve hunc tam barbara morem
Permittit patria, hospitium violare parastis?


page 045, image: s045

Immemores benefacta via pensatis acerba.
Nonne sat infidos digno tractabat honore?
Perspectis ultro dominus iungebat amicis:
Cui bilem malefacta movent, uruntque ferentem.
Namque scyphum priscae monimentum aetatis, et artis,
Quo solus fruitur per opus spumantis Iacchi,
Clam furto aggressi, spolium rapuistis iniquum.
Nec venit in mentem, qua rerum forma supersit,
Quis status, aut qualem vestra haec periuria tangant.
Illud amicitiae multum venerabile nomen
Polluitis? Diuûm obliti, poenaeque minacis.
Hi vero obiectum facinus (mens libera cuique est)
Mirantur, fortesque incoepta ferocia rident:
En prius argenti merces abstrusa, reducta est,
Nec verbo ambiguos pridem delusimus ullo:
Omnia vera equidem, certissima quaeque reperta:
Nunc iuvat immunes noxa incusare maligna?
Quare agite ô totos miserorum exquirite fasces,
Et turpe inter nos studium tentate dolorum.
Si quis erit, lucro infando qui pergat onustus,
Iure piet merito culpas: nos insuper omnes
Unius ob furias, sortem subeamus eandem.
Dicta placent: furti in processu quaeritur auctor.
Nil sibi quisque timet. Facto iamque omnis atroci
Liber erat: sceleris quia nusquam inventa cupido.
Ipse subest turbae minimus: quo evanuit ardens
Suspicio, exitii prorsus restincta facultas.
Scrutantur manibus, voluuntque probantque, scientes.
Tunc subito interius bene nota relucet imago,
Praedaque se tacitam manifesto lumine prodit.


page 046, image: s046

Suppositum celeres magno exhibuere tumultu:
Ingentes tollunt animos, et gaudia fingunt.
Ex oculis rapiunt pavidum, prensantque feroces:
Iudicis arbitrio mens saevi integra dicatur:
Cor gemit, et longo singultu se ilia tendunt:
Crebra iniustitiam, ac patrios reminiscitur agros.
Eheu maiorum tutor supreme meorum,
Pectora qui sentis hominum, qui interna recludis:
Ne procul a iustis caelesti avertere vultu.
Quod facinus, quaeve impietas, quae indigna voluntas
His mersere malis? ah infeliciter ausus
Care pater (sed nec mihi iam pater) addere natis
Hanc animam, interitus quam prima aetate manebat.
Unanimes alii lacrimantem pone sequuntur,
Attoniti factis animos, caecique stupore:
Nec fratrem media iam in morte relinquere certum est.
Ast oculos frendens heros detorquet in hostes:
Hasce igitur meruit facilis clementia grates?
Sic iuvat aversari animum nil tale timentem?
Insitane haec probitas, haec est fallacia vobis?
Sed tamen haud omnes una inculpare necesse:
Forsitan expertes reliqui, candore probati
Sincero, multumque pater virtutis amans est:
Degener iste sua stirpem impietate profanat.
Vos ergo Cererem laribus deferte paternis,
Liber quisque mihi. facti iste repertor atrocis,
Sistat iter, meritis crudelia praemia captet:
Qui tanto magis insidiis, atque arte nocendi
Praepollet, quanto minor est et corpore et armis.
An latet augurii quam prompta scientia nobis?


page 047, image: s047

Fallere quam grave sit longe ventura videntem?
Verum age contingat sollertem nosse vigorem.
Ambigui rerum, prostrato pectore terram
Suppliciter petiere, genu minitantis adhaerent:
Tum lingua melior sic est ingressus Iudas.
Sit licet unius fraus haec, facinusque proteruum,
Nil minus in reliquos poenae tamen ingruit horror.
Unus amor, commune bonum, communia damna:
Perfidia ultrici dextrae iam subicit omnes.
Vita tua est, quae nostra fuit: tibi perdere iustum:
In bonitate tua spes figitur: exue telum
Vindictae: fera magnanimis raro imperat ira.
Ut reor, ipse Deus tanto nos fulmine turbat,
Quo pateat tanti magis indulgentia regis.
Non equidem propriae me affligit cura salutis:
Sed pater, et teneri foeda imprudentia fratris.
Talia cognatis opprobria fingite vestris,
Non erit hic ardor caeco expediisse labore?
Horridaque exitio lenire incommoda pressis?
Forsitan et tibi adhuc genitor maturior annis,
Cui bene vis fieri, cuius tibi maximus ardor,
Debita cui pietas a te, ac reverentia praesto est.
Ah quali planctu, quo luctu urgebitur ille,
Rumor ubi pueri de perditione sonabit?
Suppliciique huius caussam memorabit iniquam?
Mitescas, miserere senis, miserer iuventae:
Si moriturus hic est, cuncti moriamur oportet:
Aut turpi exilio patriis depellimur oris.
Sin solum punire voles, nec demere luci,
Servitii aeterni dura ratione domandum:


page 048, image: s048

Me cape: praevalidis namque aptior usibus essem:
Ipse reus statuar: sorti sum promptus utrique.
Pro se quisque viri spondebant ista gementes,
Tradebantque animas uno pro corpore morti.
Noxius ille genis lacrimarum flumina voluit:
Orat, et excelsi pedibus fert oscula regis:
Nec tamen, insidiis expers, mensque inscia tanti
Flagitii, ignotum fuit ausa refellere crimen:
Tutatur pietas pavidum, et bene conscia virtus.
Inde heros servans diuturnum pectore, vulnus,
Imaque nativo labefactus viscera amore,
Fletu prodit opus tectum: cunctisque repente
Improviso inquit. Subito his absistere mando
Sedibus, ire foras: antiquo quisquis ab Isaac,
Et genitore meo non est prognatus Iacob.
Fit via cum strepitu: funduntur limine ab alto
Lecta ministrorum manus: et quicumque videndi
Stipabant studio: mirantur coepta loquentis,
Admittique novis tacite sermonibus ardent.
Surgite dilecti de terra surgite fratres,
Ille ait, et vestri me agnoscite sanguinis unum:
Ille ego sum vere, quem iam occubuisse putastis:
Frater ego, externum mercede abductus in orbem:
Ipse ego sum tener ille Ioseph, redivivus Ioseph,
Perdere consilio quem vos statuistis inani.
En oculi vestri, ac cari Beniaminis ora,
Praesentem spectant vos compellare Iosephum.
Nec trepido locus hic ob facta indigna pavori:
Parcite quisque metu, mecum gaudete beati:
Sic libitum superis, huic me transmittere honori,


page 049, image: s049

A peste ut terram hanc patria cum gente tuerer.
Quis tantus stupor est? mentes attollite laeti:
Magne Ruben, Iuda, Symeon, atque inclite Levi,
Ultores ambo direptae ad stupra sororis,
Dum cadit occiso peccans cum patre Sichemus:
Tuque Isachar, Zabulon, Liae iam tota propago.
Vosque utero Balae geniti, Dan, Neptalis alter.
Vosque sati e Zelpha, felix Gad, strenueque Aser:
Tuque una mecum Beniamin edite ab alvo,
Materni quondam nomen sortite doloris.
Grata mihi unanimis per tristia damna voluntas,
Proque incusato durans concordia fratre.
Ex illo, patet hinc, meliores tempore factos,
Quo sors me invalidum seiunxit finibus illis.
Ut vos accipio, tot iam labentibus annis?
Nunc etiam ipsa fames vos propter grata videtur,
Quae domibus certis pressos bis appulit aruis.
Non decet exsortes horum vos esse bonorum:
Efficiam integrum liceat sentire favorem.
Praemia munificae super haec largissima dextrae,
Me Deus Assenetha dotavit coniuge nostra:
Quae gemina laetum secit me prole parentem.
Primus ab electa prodit mihi matre Manasse,
Alter et Ephraim, successum nomine signat,
Aucturus stirpem felici semine avitam.
Talia vociferans, amplectitur ordine quemque
Illi alternantes turpabant imbribus ora:
Nunc de laetitia subito mirantur oborta,
Nunc de consilio perverso multa volutant,
Orantes pacem: mens nunc placata benigni


page 050, image: s050

Illis supplicium est: carpens dolor ossibus haeret.
O domine, ô frater, frater sanctissime Ioseph:
Salve perpetuum, nobis dux inclite salve.
Plurima praeterea insigni clamore ciebant:
Audiit alta domus: stupuere Aegyptia turba
Et gemitum, et voces patrio sermone loquentum.

LIBER QUARTUS.

FAma per insignes velox diffunditur aedes,
E patriis fratres magni adventasse Iosephi
Liminibus: rerumque status ac certa tulisse
Singula. pergratus rumor fuit omnibus iste:
Sceptrigero inprimis regi, qui provocat ultro
Divinum vatem, solutique his vocibus ora.
Quae tantae tenuere morae, qui denique casus?
Ut famam paterere prius mihi laeta referre
Nuntia, quam nostris narratum haec auribus ires:
Advectos prima consanguinitate propinquos,
His subiisse locis. an sit res gratior ulla,
Quam spectare tuos, tecum una ab origine cretos?
Vade igitur, iussuque viris sic praecipe nostro.
Iumentis laeti segetes onerate petitas:
Praecipitique lares gressu tentate repostos:
Quae sint, quae fuerint mea fata expendite nostris.
Mox consanguineis collectis omnibus, una
Grandaevum vigili genitorem huc sistite cura:


page 051, image: s051

Has sedes petite, ostendunt hîc ipsa quietem
Numina: telluris nostrae communia vobis
Munera sint, pariter tantis considite regnis.
Quinque etenim superant duris sub legibus anni,
Quos fera paupertas pedibus decurret iniquis,
Involuetque genus tenebrosa in Tartara vivum:
Hîc stirps Isacidae felicius exigat aevum.
Paruit, et iussis simili ratione relatis,
Veloces currus, queis segnia corpora matrum,
sive cohors prolis tenerae subducta venirent
Addidit: atque epulas longarum fida viarum
Auxilia: hinc asinas cerealia dona ferentes,
Ac varias telluris opes, ignota bonorum
Plurima. tum numero binas (decora alta parentum)
Arte laboratas fert dena in corpora vestes:
At minimo, argenti magnum dat habere talentum.
Tum quinas auri atque Ostri subtegmine pulchro
Iniungit laenas: totidem vesisque metallique
Eligit, immenso exsultans ardore parenti.
His rite exactis, nihil inquit certa refellit
Consilia: ite vias notas Divo auspice Abrami:
Sit bona longinquum per iter mens omnibus: omnes
Unanimi duros superetis foedere passus,
Atque Canopei peragatis dicta tyranni.
Complexi inter se, largo mox lumina fletu
Humectant, firmantque fidem: post aequore aperto
Quadrupedes agitant: tractim superata relinquunt
Atergo iuga, concordi donaria lege
Servantes. iam iamque magis via longa secatur.
Mitigat assiduus rerum mala taedia sermo:


page 052, image: s052

Iamque domum capiunt animis: vocesque benigni
Nunc retro fratris memorant: iam gaudia voluunt
Exarsura suis, reditu et rumore secundo.
Nunc simul, ore seni quo tandem immania facta,
Vimque ferant veterem, iusta ne bile tumescat:
Ingratosue iocos, commentaque inania ducat,
Hos incredibiles casus. iuvat ire molestas
Commotaque vias iterum cum gente reverti.
Iamque subactorum post intervalla dierum,
Visa aperire procul sese optatissima tellus:
Sed miseranda nimis contactu pestis egenae.
Ingressi celerant laribus vestigia fidis,
Qua primum caeli iucundum hausere vigorem.
Invenere virum, patrio de more dolentem:
Dum gemit, exspectatque avido sua pignora vultu.
Cum clamore ruunt illi, dextroque tumultu,
Angorem senio indignum, curasque repellunt.
Sis bonus ô felixque tuis: en laeta iuventus
Natorum, ante oculos longis se a finibus offert,
Dives opum, incolumis, successibus aucta superbis.
En tibi praesentem iusto Beniamina fato:
Detentumque prius vinclis: nosque ordine cunctos,
Qui monitu ignotas fatali venimus oras.
Praeterea tua progenies, tua maxima cura:
Quem velut immiti iamdudum funere mersum
Prosequeris luctu falso, venerandus Ioseph
Vivit, et arbitrio rerum sceptrisque potitus,
Post varios casus magna inter gaudia vivit.
His pater attonitus visis, ac voce suorum,
Surrexit trepidans menti dum reddita lux est:


page 053, image: s053

Ac prolem teneram fusis utrinque lacertis
Fovit: ab hac alacri spectans tota agmina vultu,
Institit, ô dextro nimium gens numine ducta,
Incolumesne iterum terras accestis avitas?
Et mea delicias tantas statuistis ad ora?
Gratulor: ac supero regi sanctissima reddo
Votaque, gratesque, multo cum laudis honore:
Qui sibi confisos nulla unquam parte reliquit:
Sed praesens coetum gaudet servare piorum,
Ac iubet invictae celebrari nomina dextrae.
Huius ope ulterius vitam proferre licebit,
Dum frumenta manus dedit huc adducere vestras:
Insuper et salvos per tanta pericula misit.
Sed quae pectoribus subit haec fiducia vestris?
Laetitia curas mulcere audetis inani?
Speque nova incertos sensus involuere rursus?
Dicere num fas est exstinctum vivere natum,
Vivere? et excelsum magnas regnare per urbes?
Hos ne ne illudat iuvenum fallacia canos.
Occidit ille semel: semel oppetiisse sinamus.
Nec mihi tam certus quisquam persuadeat auctor,
Hunc superare solo, vesci vitalibus auris.
Iampridem iste dolor concusso corde resedit
Altius: incipiat vereor crudescere dictis:
Proinde alia his missis narrate audita viarum.
Tum Ruben querulo iussus sic ore profatur.
Heu fragilis natura hominum, quo pectora motu
Saepe agitat, stimuloque malis invitat iniquo.
Quae peccata hominum non sunt exercita genti?
Inque Deum, nostrumque genus scelera omnia feruent.


page 054, image: s054

Vince animum iam magne parens, irasque resolue:
Nunc equidem caussas, ignosce, fatebimur omnes:
Ne dubita, nam vera loquar, bene cognita pandam:
Dulce tuum testor caput, ac mare, sidera iuro.
Vidimus ô genitor natum, quem falsa ferarum
Suspicio praedam persuasit: vidimus omnes,
Contigimusque manum fraternam, et mutua dicta
Contulimus. regit ille viros, regit ardua fidis
Moenia consiliis: ipse est, qui corde sagaci
Novit humo diram hanc avertere tempestatem.
Hic aequo messem collectam porrigit aere,
Horrea plena aperit, periturosque excipit ultro.
Ille idem Symeona prius sub carcere clausum
Dissimulans tenuit: donec puer ipse veniret,
Undecimum numero, quem cum seniore parente
Audierat mansisse domi. nunc ore Iosephum
Se referens, signis nostrum manifestat apertis.
Felix ante alios: nec enim caelestibus aura
Invisus frueris: coepit fortuna regressum
Iam tua: mirandos eventus accipe demum,
Mitior, iniustos iuvenum nunc disce furores.
Tempus erat, quo pulcher adhuc tua cura Iosephus,
Virtute aetheria cumulabat gaudia praesens.
Nos alii tum forte greges per pinguia culta
Pascentes, clam te, Dothaimae ad pabula laeta
Compulimus, luces aliquot per rura morati.
Interea puer iste procul, tua iussa secutus,
Accessit, turbae infensae laevo omine visus.
Conspecto hoc mistum subito glomerantur in orbem:
Ira subit, Furiis mens infecta aestuat intus.


page 055, image: s055

Scilicet iste patri tantum dilectus iniquo,
Desidiosus, iners, sectetur blanda tenellus
Otia? nos toties infidus ob effera prodat
Incoepta? et super haec crudelia somniet in nos?
Se generi regem portendi, in sceptra vocari.
Non ita: sed pereat manibus data praeda propinquis.
Sat patri, aetatique datum: quando hactenus acres
Insultus tulimus. frater licet, attamen hostis
Advenit, assueta qui incautos obruat arte.
Intereat: vano ne princeps more gubernet.
Fit scelus, invadunt una, tua dicta monentem.
Ut cum turba furens obscura nocte luporum,
Errantem a stabulis per lucos conspicit agnam.
Pro se quisque premunt: telluri effunditur illa,
Balatum ingeminans, forti pastore canumque
Amisso auxilio: lavit ater saucia sanguis
Vellera. sic trepidanti instant, rapiuntque gementem.
At mihi soluuntur lento mox frigore membra:
Tum magis, ut propius capiti crudele periclum
Ingruit, exitii maiorque apparet imago.
Quis furor est, quaeve ista repens insania surgit?
Flos veterum, virtusque virûm, delecta iuventus.
Quid puer imbellis potuit committere tantum?
Quid frater potuit, vitae quo perdidit usum?
Parcite proh scelerare manus, inhibete furorem.
Si male quid meruit, miserescite quaeso parentis,
Quem vestrum scelus hoc ad regna silentia trudet.
Una anima servate duas: nihil iste nec ausus,
Nec valuit: rudis ille doli culpaeque nefandae.
Triste equidem externos morti stravisse piaclum:


page 056, image: s056

At vos insontem, vestri quin sanguinis unum:
Quem medio in leto decuit servare, malisque
Eruere, ipso etiam proprio discrimine vitae.
Quas non caelituum poenas hominumque movetis?
Excideruntne animo cari documenta parentis?
Fraterna vobis quae olim de caede ferebat.
Primus uti (heu dirum) deceptae filius Hevae
Sustulerit lucis consortem e munere Abelum.
Tum pater aeternus iustas exarsit in iras,
Horrendoque odio profugum noto orbe repellit:
Ostentans saevos flammati pectoris aestus.
Omniparens tellus habitu mutata priore,
Infremuit: solitos fructus damnata negavit.
Cedite: converso delicta improvida corde
Donantes: tamen id peccanti offertur amico:
Et Deus ipse hominum culpis ignoscere novit,
Indulgens veniam, recipitque a tramite recti
Diversos. Si quid praecelsi huic restat honoris,
Sive boni, nobis pariter restare putandum est,
Unius generat quos idem sanguinis auctor.
Consilia in melius memet monitore referte.
Mitior esse potest (quamquam ô sed) forma nocendi.
Non procul hinc, puteus saxosae in viscera matris
Tendit, aquae vacuus, certoque immunis ab usu:
Demissum infelix per funem lapsus, ad ima
Subsidat, solusque illic moriatur oportet:
Quando insueta fames, curaeque sitisque fatigant.
Sic sine fraterno procumbet vulnere morti.
Assensere omnes, compressus et impetus ingens
Paulatim. Exanimem rapiunt, saevique minantur.


page 057, image: s057

Hinc picturatam chlamydem, haud vulgare decorum
Detraxere humeris: ceu cum venator ab alto
Fert praedam luco: dapibus mox arte futuris
Accingit, calidoque a tergore corpora nudat.
Demisere specu strictis per vincula palmis,
Condentes imo in fundo, caligine densa.
Cessi, et pasturae viridis iuga feta petivi,
Turbatus fremitu gentis, lacrimisque precantis,
Olli gramineis, puero post terga relicto,
Consedere toris: epulas vocat hora paratas.
Implentur victu, solidas in viscera vires
Suscipiunt: iterumque cavata rupe sepultum
Ad nova iura adigunt, spreto monitore fideli.
Ignarum me terror habet, qua denique cura
Depositus nigris scrobibus, iam liber ad auras
Euadat, tuto legatus limina tangat:
Speluncam, haec reputans, parvo post tempore veni.
Ecce autem abstrusum latebris clamore vocabam:
Spes fuit, excessere omnes, hunc reddere luci.
Huc ades, una salus restat tibi dulcis Ioseph:
Festinare opus est, ne vis inimica morantes
Ausis excutiat: nunc nunc molle arripe tempus.
Horresco ambiguus: neque enim responsa dabantur.
Frater ubi es, repeto, voces agnosce rogantis:
Te Ruben peto, cunctorum iustissimus in te.
Solue metus, rabiem non hic tonat effera pubes:
Solus ego interitu redimam, patrique remittam.
Conticuit, neque signa dedit super ulla latentis.
Occupat ossa tremor, coma vertice inhorruit alto.
Non latuere doli, suspectaeque agminis irae:


page 058, image: s058

Mors erat ante oculos, quam vix evaserat ante.
Ausus tunc etiam voces iactare per agros,
Implevi clamore vias: si forte cruentam
Vim nondum intulerint, incoepto voce moverem.
Nec requievi etenim, donec per gramina fessus
Collectum inveni numerum: sic flebilis orsus.
Quo perversa cohors scelus execrabile mentes
Impulit: effrenus quo caecos error adegit?
Non licuit tantis dubium me adiungere coeptis:
An sine me licuit vetitum fudisse cruorem?
Hoc illud germane fuit, me fraude petebant,
Hoc lacus iste mihi, speluncaque tuta parabat.
Cur eadem non hora tulit me, nec dolor idem:
Decessi, sic te posito ut crudelis abessem?
Extinxi reus innocuum te, meque, patremque.
Heu, quae semianimis periit per lustra relictus?
Ducite suspensum: corpusque exsangue sepulchro
Reddite. si quis adhuc anima super halitus erret,
Extremum ore legam, diffractaque lumina condam.
O pater, ô tanto quondam domus inclita alumno.
Instantem ulterius luctu, plebs no tulit ardens:
Parcius ista viris, ait, obicienda memento,
Ploratusque inhibe gravia atque infecta dolentes.
Egregius vates non est, ut rere, peremptus:
Sed superat, superetque aliis per longa precamur
Saecula: nobiscum modo ne commercia iungat.
Transmisere vias durum gens Ismaelitae:
E biferis Arabum campis congesta reportant
Munera: divinos Panchai thuris honores,
Et Myrrhae lacrimam sese effundentis odoram:


page 059, image: s059

Gazas insuetas, longinquae germina terrae:
His comes est stirpis nostrae rex, certus aruspex,
Arbitrio Iudae promisso venditus auro.
Illic augurium doceat, regnumque capessat.
Haec illi: docuit quae nunc eadem exitus ingens.
Tum nos correptum populato ex hoste tropaeum,
Pallam intertextam vario splendore colorum,
Vulneribus scissam, foedantes sanguine turpi
Caprigeni pecoris, signum tibi misimus horrendum.
Ut, cui frendescens infirmam bellua prolem
Merserit ingluvie ventris: lacerique per arva
Liquerit infecto tabo velamina sparsa.
Credita mox tibi res, semper graviora timenti:
Et vix nunc etiam lacrimis avertere falsis.
Ferali interea defletus more revixit,
Ac septem gemini sub fluminis ostia tractus,
Nunc hos nunc illos aditus conscendit honorum:
Donec ad imperii tanti fastigia ventum.
Teque tuosque graves planctus in luce fefellit:
Orbe sub incerto latuit, nunc editus orbi.
Credo equidem, nec vana fides, opera illa Dei sunt.
En tibi opes, quas ferre iubet signacula rerum.
Te vocat advenias: adventum praecipit ipse
Rex, cum quo consors communia sceptra gubernat.
Sanguine cognato parens uberrima regna
Invades: raptum vitae solamen habebis.
Ignotos illic dabitur spectare nepotes,
Legitimam gnati taedam felicis: ibi omne
Otia traduces securus parta per aevum.
Haec sunt quae deceat nostrate voce moneri.


page 060, image: s060

Tum demum exurgens, stellantis numina caeli
Affatur senior: tum credulus excipit ore.
Haec equidem sunt illa patris promissa benigni,
Hoc caeleste decus rerum: contraria mecum
His ego iampridem solabar fata rependens.
Nam postquam Syria gressus tellure ferebam:
Magnus ubi Euphrates, spumosoque agmine Tigris
Amplexi circum, mediae dant momina terrae:
Germanum fugiens, veteris sub moenia Luzae
Regressus, summi Ducis edita corde notavi.
Isacide fortis, genus alto a sanguine, cresce,
Progeniem vastum sanctam diffunde per orbem:
Hinc ego ductores magnos, regumque triumphos
Polliceor: gens laeta tuo de semine surget,
Et celebres populi: tellus his patria tecum
Pulchra nimis, cedet, longos habitanda per annos,
Imperium sine fine dabo: nec tempora ponam
Natorum natis, quive exorientur ab illis.
Praeterea spectare Dei praesentia quando
Ora datum, et fieri divino robore fortem,
Posthac Israel dicaris nomine verso.
Nunc equidem tantis respondent tempora dictis.
Apparet Deus ille, Dei inviolata potestas.
Iam mora nulla vetat: ducunt qua fata feramur.
Iam neque fessus ego vobis comes ire recuso:
Ire iuvat: ne quis iuvenum mihi segnior esto.
Talia perstabat memorans, domuique vocatae
Dat mandata sequi, longisque accingier oris.
Conveniunt, quibus acer amor lustrare repostam
Tellurem, et factum aeterni spectare tonantis:


page 61, image: s061

Quisque animis opibusque vigens, et corpore firmo,
Delecti heroes: quales ad Phasidos amnem
Graecia Phryxaeo quondam pro munere misit.
Venerat exspectata dies: accurrere cuncti,
Molirique vias, stipato tendere coetu.
Procedit legio fratrum: mox laetus in altis
It genitor bigis, laudatae stirpis origo,
Postmodo quae tribubus sese est scissura duabus.
Terra procul pingui colitur Geraritica campo:
Magnus ubi Abimalech susceptas rexit habenas,
Hospitis erepta de coniuge notus Abrahae.
Hic Berseba iacet, locus icto a foedere dictus,
Terminus Aegypti, Iudaeae terminus orae.
Quo simul ac ventum, mactatur victima ad aras,
Votaque soluuntur pictas intrantia sedes.
Nox ruit interea, curantur corpora somno,
Omnibus una quies: rebus color omnibus idem.
Ecce polo numen dilapsum ante ora parentis,
Astitit, et visum tali ratione monere est.
En ego maiorum tutor fortissimus assum:
Quem tibi, quemque tuis praesentem accurrere sentis:
Cuius ab arbitrio, fluviis inclusa duobus
Regna sub Assyriae veniens, hymeneia felix
Gaudia coepisti: rursusque innoxius illinc
Hostibus evadens, regnum natale subisti,
Divitiis auctus variis et prole virenti.
Nunc etiam genitum superantem nomine nostro,
Hortor adire: viis adero dux, et bonus auctor.
Namque tibi reduces socios, terramque beatam,
Fatorum immotis promissam legibus ante


page 62, image: s062

Nuntio: et in tutum posthac iri omnia versum.
Ipse piis manibus morientes luminis orbes
Claudet, et ossa solo placito tibi condet Ioseph.
Sic ait: inde vigens fertur velut ignis in altum.
Surgit ovans heros, dictis hortatur amicis
Coniuratum agmen, properent: quia fata suburgent.
Instant ardentes: alii subiungere currus,
Atque rotis levibus seniorem aptare ferendum:
Pars turbam invalidam natorum ducere plaustris,
Solari matres fessas, expromere victus,
Et totam curare domum, tolerare labores.
Pars etiam cincti veniunt horrentibus armis,
Tutari gentem sanctam et certare parati.
Feruet opus, ceduntque viae, nova rura propinquant.
Sic Thracum volucres densae sublimia tranant,
Egressae campis Scythiae ad prima ostia Nili,
Cum bellatori Pygmaeo proelia miscent.
His clari ducis officium sors obtulit, illis
Pone sequi, et seriem iusto servare tenore:
Explorant aliae ventos et nubila caeli:
Aut cum Luna nigrae cogit decedere nocti,
Inclusos curuo gestantes ungue lapillos
Invigilant, reliqua somnum captante caterua.
Postquam telluris licuit fecunda tueri
Regna, nec inter se longis iam passibus ambo,
Natus et ipse parens aberant: ex ordine toto,
Missus abit Iudas, haec regi nuntia ferre.
At pius agnoscens heros, exsultat: amicis
Obvius ire parat: qua se pulcherrima Gose
Herbarum et Cereris largo ubere vestiit ante.


page 63, image: s063

Quis mihi perculsae iam mutua vulnera mentis
Expediat? quo tum cordis pars utraque motu
Arserit, ut dextram datur affectare potestas.
Ter patriae cecidere manus: ter faucibus imis
Vocis iter liquidae obstructum: cum brachia collo
Inicere, et natum iam compellare pararet.
Ut stupor excessit gelidus, simul incipit ipse.
Verane te facies offers mihi nate? nec aegrum
Somnia deludunt animum: tune illa fidelis
Progenies, sanguis meus, et solamen, amorque?
Quem propter tantos potui perferre dolores?
Gaudia concilias durae qui mira senectae?
Nunc liceat fossae telluris operta subire,
In manibusque animam vivi deponere nati.
Ergo igitur sic fata ferunt contingere Ioseph?
Quem mihi viginti tres actis orbibus annos
Eripuit crudele malum: quem nulla ferebat
Terra, nec auditus fuerat, neque visus ab ullo.
Hora tamen praesens iunxit, laetabilis hora:
Rettulit haec vivum, induxit quem fama peremptum.
Iugebam planctu querulo noctesque diesque:
Omnis in hoc uno stabat mihi cura relicto.
Canitiem immundo foedabam puluere turpans:
Scissa lacerna humeris talos defluxit ad imos.
Heu, quoties caeli munus vitale perosus,
Optabamque mori, et moriendo absistere luctu?
Diis aliter visum. tibi laus et gloria caeli
Magne sator, dextro qui digeris omnia nutu.
Hoc quodcumque, tuum est: fuit haec tibi certa voluntas:
Sic oculis libuit lacrimas abstergere nostris.


page 64, image: s064

Ergo age progenies felix, decus omne tuorum,
Fidam agnosce manum, qui me comitantur ovantes,
Fertilibusque iugis vestigia iungere gaudent.
Esse libet tecum, extentasque evoluere luces,
Dum calidos urgens versabit Spiritus artus.
Ille autem patriis lacrimans complexibus haeret,
Tranquillos simulans animos: quatit intus anhelum
Vis, nec opinato trepidant corda excita motu.
Imo ait, haec fieri magno cum numine constat:
Subveniens regit ista Deus: regat omnia deinceps:
Et nostros huius faciat meminisse minores.
Interea gremio magnae requiescite matris:
Dum nova regali solio spectacula pandam,
Atque opportunas liceat praesumere sedes,
Quo vocet unanimes fortuna, ubi sistere detur.
Tum vero electis aliquot stipantibus ibat,
Commemorare duci, quae sit spes addita turbae.
Magne Soli rector, cui splendida gloria caelo
Terminat: imperium latos se effundit in orbes:
Credere si fas est, superos statuisse quod actum,
Meque tuae quondam iunctum divinitus aulae:
Si fuit ullus amor, si cura fidelis alumni:
Respice quid veniam: pia quae mihi munera poscam.
Ipse parens, fratrumque genus, pubesque meorum,
Auxilio confisa tuo, monitumque secuti,
Successere viis, extremo rure morantes.
Proinde fave coepto: fluxis bonus annue rebus:
Hospitium tribuant fessis tua iura benignum:
Fatali nostros liceat considere terrae.
Quae potuere ferunt: pars cetera temporis huius


page 65, image: s065

Mole gravi demata est: pascunt armenta gregesque,
Assueti aruorum cultu, pecudumque labori.
Olli sedatus Rex institit: inclite rerum
Arbiter, omne tibi cessit: tuus inde quod optas
Explorare labor: nihil omni parte negatum.
Omnia tuta vides, qua visum est elige tractum,
Hic locus urbis erit: maneant ea iura nepotes.
Quae pecori opportuna seges, quae commoda genti.
Hanc habeant. simul ore senem sub limina duci
Mandat: et eductam longaevo flore senectam
Miratus, blande externos gratatur amicos:
Declarans animos faciles, mentemque serenam.
His actis, grates agere: ac benedicere Regi,
Numine grandaevus fervens propiore viator.
Urbs antiqua iacet, prisci tenuere coloni,
Nomine suppresso dicentes Arsenoiten:
Posthuma mutatam Ramessen saecla vocarunt.
Ut segetum feta est, sic fertilis illa iuvencis,
Aequa viris, pecorique, et cultu suavis amoeno.
Hanc collecta pii manus Israelis habebat,
Iussu almi Regis: requies ea certa laborum,
Hîc decus, hîc nomen partum est, hic sancta voluptas.
Illi inter sese concordi foedere agentes,
Vota Deo statuunt, et puro corde precantur:
Laetitiae indulgent castae, pecorique fovendo.
Praeterea auctorem gentis, quia grandior aevo,
Observant, iustique colunt. per cerea tecta
Hyblaeae ut volucres, operum studiosa iuventus,
Ductorem electum cunctae venerantur ovantes.
Aut velut ingressi veris praenuntius ales,


page 66, image: s066

Exemplum pietatis agit, fessumque parentem,
Cui solidae vires abiere, attollere gestit,
Subiciens se oneri: invalidumque ad pabula laeta
Fert humeris, rursusque lares deducit in altos.
Nulla mali facies se immiscuit amplius ollis:
Nec dolor, aut rabido frendens Discordia vultu
Surgit, et insidias molitur: tuta repente
Adversi via. iam Zephyri spiramine blando
Carbasa plena volant, statio bene fida propinquat.
At non interea rabiem suppressit Egestas:
Sed furit, et tractim vires acquirit eundo.
Iamque solo ingreditur, terras amplexa iacentes,
Altius invadit populos, cumulatque dolorem.
Hanc circum Labor, atque Doli, furaxque Cupido,
Et curae et gemitus, matris comitatus aguntur.
Solus erat, praesens qui damna levaret Ioseph.
Adveniunt quos pestis agit, quibus instat Erinys:
Expenduntur opes: fertur genus omne supremi
Thesauri: contra hic miseris alimenta ministrat.
Quin, ubi iam spatium producens aera negaret,
Ipsos substituunt agros, et iugera terrae.
Unde prius tantos cultor congessit aceruos,
Ampla sinu vacuo quos vix capere horrea possent,
Iam pro parte sati, exiguo pro munere messis
Soluuntur. neque enim levia aut ludicra moventur:
Verum pro chara certant mercede salutis.
Providus ille capit pretium, lectasque recondit
Divitias: ipsos donec ditione redegit
Finitimos, pecudumque genus, terrasque virosque.
Et nunc finis erat: iam debacchata referri


page 67, image: s067

Tempestas retro: fecunda Nilus aquai
Vi ruere, ac campis priscum donare vigorem.
Sic praesul dictis maerentia pectora mulcet.
O gravia, et duras perpessi numinis iras,
Nunc fortes animis, cursus sperate secundos:
Nunc tentanda via est, laeti quae spondeat auras.
Vos Pelusiaci sceptri inviolanda potestas
Subiecit, vestrûmque tenet tam quicquid ubique est:
Durate: haec olim multum memorata iuvabunt.
En agros, et quas Cereali mergite terras
Obsedi, iam restitui mea cura vocatis:
Credite ut ante solo spes anni: vomere glebas
Scindite, fructus erit: ponet Deus his modo finem.
Invigilate viri: dona hic capite alma futurae
Sementis, cultu haud segnes instate frequenti.
Ast ubi iam impensum soluent sata laeta laborem:
Magnanimo Regi, qui vos a labe reduxit,
Tradetis quintam collecto ex foenore partem.
Desierat: cuncti grates uno ore ferebant:
Spondebantque fidem, sacrato foedere voti,
Quod nec nostra quidem rumpunt iam saecula genti.
Interea senior supremo proximus aevo,
Bis septem ternosque alacris produxerat annos,
Cum nato: et fati lucem procedere sensit.
Advocat inde suos, mandatque novissima verba.
Satque superque datum vitae: nunc hora propinquat,
Quae me sublatum speratis inserat oris.
Vivite felices, Abrahae stirps sancta sepulti:
Dirigat aeternum trino vos numine numen,
Et genti maneant promissa immota futurae.


page 68, image: s068

Tu tamen, ô requies, mea spes, mea nate voluptas,
Gratia si qua tuo nostri sub corde recumbit:
Ossa solo patrio refer, his meque eripe terris:
Conseruent cineres maiorum busta piorum.
Qua duplicem Hethaeus speluncam praebuit Ephron:
Qua sacra Tharidae requiescunt membra, Saraeque
Fecundae, insolita gravioris lege senectae:
Qua iacet Isachus genitor cum coniuge Syra,
Et Lya, servitio decepto iuncta marito.
Dixit: et ossa solum servat. iacet inclita famae
Gloria: defletus cum gente quiescit avita.
At pius exequiis lugubri more peractis
Collegit se heros, curasque excussit acerbas.
Tum genus agnoscit patrium, fidusque tuetur,
Ac fovet, et cursu placato transigit aevum.
Donec cum denis centum colleger at annos,
Et seros facili numerarat mente nepotes.
Tum fato caeli, resolutus carne caduca,
Aerias animam victricem exspirat in arces.
Scilicet haec Diuûm rectori sancta voluntas:
Subvenit hic iustis, et vultu iudicat aequo.
Disce timere Deum, soli confidere disce.

FINIS.


page 69, image: s069

ARGUMENTUM HISTORIAE IOSEPHI CUM CHRISTO COLLATI.

EXsuperans aegram Rachael formosa sororem,
Prodidit Augustum fatali nomine Ioseph:
Post, enixa alium, superis concessit ab oris.
At puerum, Israel miro servabat amore,
Confectis sublatum annis, monitisque fidelem.
Dumque vagos fratres iuga per deserta requirit,
Sufficiens victus patrios: populatur honestam
Et chlamydem, et caveae moriturus conditur alvo.
Hinc generi externo succedit, venditus auro,
Et patri amissa miserum fert veste dolorem.
Inde ubi flammatae durum se opponit amanti,
Indignis trahitur poenis: sociosque sub alta
Solatur spelunca, et divum fata recenset,
Alterum ab alterius diversos omine cernens.
Hinc magno Rege eruitur: indutus et ipse
Regia sceptra manum. Voluuntur tempora lapsu
Disparia, et fratres externa ad limina cogunt
Ignaros: simulato odio quos durus agebat.
Tandem se se aperit tectum: Beniamine mentem
Sospite laetatus: recipitque excita suorum
Agmina, tranquillae traducens gaudia vitae.


page 70, image: s070

VITA CHRISTI DEPICTA IN IOSEPHO.

IAM roseos optata dies induxerat ortus,
Et sua praescriptos complerant tempora fines:
Languescens potitur promissa terra salute.
Mobilis exitium velut orbi femina mittit,
Sic tulit auxilium vitae sacrata virago.
Casta Dei genitrix de stirpe exsurgit Iessae,
Auctoremque refert deducta ab origine Abramum.
Flaminis aeterni virtus operatur in alvo
Intactae: prodit mundi matrisque creator.
Scilicet haud libuit gentili e semine nasci:
Quod turpata acie lumen caeleste tueri
Formidans, diuûm simulacra indigna colebat.
Pullulat en fetu praedicto virga virescens,
Et flos e tenera radice emergit Iessae:
Quem super incumbet divinae Spiritus aurae,
Aura potens, sanctis fecundans omnia donis.
Non ille immiti procumbet flaccidus aestu:
Fortis erit: vires pietatis consiliique
Desuper excipiens, intellectusque profundos.
Pax bona florescet, procedent gaudia terris.
Exsulta ante alias Iudae felicior urbes,
Quae tenui specie Bethlem suppressa iacebas,
Maxima facta solo: quia de te prodiit heros,
Sub iuga qui populum Israel iustissima mittat.
Aeternum egressus Domini, aeternumque regressus.
Sancta Dei soboles, Patris Augustum incrementum.


page 71, image: s071

Mille per aerumnas, post tot discrimina carnis,
Gratia, et aeterni vis tantum exaucta favoris,
Quantum nec referant centum linguae, oraque centum.
Gloria, maiestas, digni comitantur honores,
Perpetuumque decus lato celebratur in orbe.
Qua vel Eoa domus Solis: quave Hesperus illum
Excipit, effulget Christi venerabile nomen.
Hic ille abiectus, vilique inglorius ortu:
Quem super obstupuit vastum genus: imposuit qui
Languores humeris nostros: perque omnia victor
Nunc regit et terras, et pulchra altissimus astra.
Post quam humiles ventum ad sedes, regione polorum
Posthabita: lucemque hausit generata virorum
Stirps: quoscumque Ducis magni per tempora, et ante
Fas erat enasci: mater Iudaea vigorem
Deposuit vitae, tenebrisque sepulta recessit.
Nempe cadit pietas priscorum languida avorum:
Tollitur obstringens Moses: oracula cedunt
Fatidici coetus, venturi nuntia Verbi.
Magnus enim bellator adest: qui comminus anguem
Tartareum aggrediens, contundat, robore pressum
Herculeo: frangatque caput, quod dira venena
Spirat, et admorsae molitur vulnera calci.
Editus humano generi nunc filius iste:
Quem Pater aeterno flagrans patefecit amore:
Iamque senescentis mundi demisit ad imum
Hospitium, inclamans: Hic dilectissimus ille
Gnatus, in hoc animae placuit sibi tanta potestas.
Ante mihi rerum genitus primordia: lapsi
Caussa hominis, seclo postremo exordia sumit.


page 72, image: s072

Hunc audite solo quicquid viget: oscula ferte
Obvia: mitis enim, nec toruo inamabilis ore.
Quoslibet indigno peccati pondere onustos
Erigit: instaurans animos, relevatque cadentes.
Missus in haec deserta subit: quo perdita fratrum
Agmina, quos laribus certis abduxerat error,
Restituat domui antiquae, seruetque vagantes.
Inseruit victus horrenda per avia, blando
Confixus maerore Pater: venit ecce benignus,
Iussa obiens placide: nec saeva pericla locorum,
Aut iter insuetum teneri pedis ista retardant.
Ambrosia verbi caelestis pectora pascit,
Pectora, si capiant nullo interitura sub aevo:
Instaurans fessos virtute, fame eximit aegros.
Hinc aperit mentem cupidi genitoris amicam,
Instigansque viae, exulibus praecurrere gaudet.
Indignata manus subeuntem pertulit aegre,
Ut primum vario succinctum spectat amictu.
Nam Ducis aetherios artus Ecclesia velat,
Involuensque sinus speciosos, pulchrius ornat.
Hanc sator immensus nato circumdedit alto,
Dotibus intexens miris, largoque decore.
Interius decor iste viget: quem Spiritus offert,
Non ficta specie externa, rituque sacrorum:
Sed qua se agnosci Christus praeceperat ante,
Dum docet, ac populis caeli decreta resignat,
Per socios, totum quos ablegarat in orbem.
Intumuere animos turbae crudelibus iris:
Quippe Pater praeferre aliis dignatur amore.
Hicque rebellantes, cultuque adversa secutos


page 73, image: s073

Dogmata, corripuit dictis: abolere sinistros
Aggrediens usus: impuraque corda retexit.
Idem saepe canens veterum praesagia vatum,
Vendicat immensi regis sibi debita sceptra:
Quem capere et nequeant terrae, et penetralia diuûm.
Ipse Deum se se signis ac voce professus,
Munera de imperio subiecto digna requirit.
Fit dolus: expertem delicti evertere tentant.
Nec sat erat dictis capto insultasse nefandis,
Blasphemas armasse manus: furit aestus in imis
Pectoribus, sceleri horrendo praebere lupatos.
Aggressi, imposito carnis velamine nudant,
Quod pictum insigni virtutum luce refulget:
Quo Patri placuit deserta subire iubenti.
Exutus celebri spolio Phlegethontis ad atras
Devenit fauces, pendens immania fata.
Tunc quoque mandati non immemor ille paterni,
Indoluit, miserans caecos, odiumque superbum.
Nec tanta occubuit lucta: sed corde resistens
Praevalido, invidiam Stygia superavit in arce,
Euasitque manus saevas, fixitque tropaea.
Ecce sub effosso tumuli dum clauditur antro,
Praesentemque illis persuadent omnia mortem:
Securi satiant animos, curamque remittunt.
Iam spes arrectae falsum procumbere regem,
Nec pietatis opus, nec famam obstare perempti
Ulterius: caussam portus intrasse quietos.
Composito divum miro, manus inscia Gentium,
Haud generis, legum, nec foedere iuncta sacrorum
Accedens longe: sermones contulit ultro.


page 74, image: s074

Extemplo tetra sublatus fauce sepulchri,
Ingreditur turba medius, seque hostibus offert:
Si tamen oblata sub relligione tueri
Insidiatores, lumenque offundere possit.
Tertia namque dies vitalem lampada Phoebi
Rettulerat: morti devotus surgit ab Orco:
Et sese immiscet vivis: hortatur obortas
Ut pestes abigant, tum pectora conscia purgent.
Sic triduo templum vasta quod destruitur vi,
Ad superas auras spatio fabricatur eodem:
Et nunc perpetua sacrum statione manebit.
At nihil obtusum miti genus ore movetur:
Sed pronum ruit in facinus: monitisque feroces
Opponit fastus, nec finem iniuria novit.
Tantum igitur pignus, tanta bonitate reclusum,
Tollitur ingratis. adsunt, quos nulla potentis
Notitia imbuerat sceptri: iam cuncta patescunt
Perfusis oculos densa caligine inertes.
Iam peregrina virum legio, venerabile corpus
Per Fidei excipiunt grato commercia corde.
Fit comes his Christus, stirpemque relinquit avitam.
Illi cedentes longinqua ambage viarum,
Finibus adducunt ignotis: gloriaque illic
Barbaricoque eius nomen celebratur ab ore.
Imperium exurgens, irrelligiosa propago.
Praedicat: et Regi confidens laeta precatur,
Perque solum verbi fragrantis spargit odores,
Illustratque decus: nec caelo gratior ulla est
Gente, sibi expulsum quae spreta in tecta recepit.
Non tamen invisus loca per natalia cunctis:


page 75, image: s075

Sed tacite insertus fuerat compluribus ille.
Grata quidem stimulat leto expediisse cupido:
Atque aliis Nicodeme tuus labefacta subintrat
Corda dolor, crucians longe meliora probantes.
Assensere pio monitori, acresque tulerunt
Hortatus: quia sancta vident et iusta ferentem.
Verum confusae felix constantia menti
Defecit: pavor est qui faucibus angit obesis.
Conticuere metu: nec quicquam obtendere contra
Exorsi, interitu consortia signa dederunt.
Blanditias inter tales divellitur inde,
Et populos longo divisos devenit axe.
Peccati venia, et pax aurea, vita perennis
Dempta abeunt: subiit gravis inclementia noxa.
Haud mora, conversi impelluntur quaerere raptum.
(Heu nimium sero fragilem agnovere laborem)
Quod, desiderio ni subvenisset acerbo,
Praebens se aspectu cordis: dolor irritus omnis
Quippe foret: timidos eadem nam culpa maneret,
Quae sontes alios horrenti immersit Auerno.
Commaculant alii patria ornamenta: venena
Caelica scripturae foedantes iussa relictae.
Et licet haec totas effundat bellua vires,
Quae prius immani disrupit dente Prophetas,
Praedictumque tulit Semen, proceresque docentes:
Attamen hanc alio praetexunt nomine caedem,
Insontesque manus simulant: praecordia fuco
Intus operta virent. doctrinae lumina falsis
Legibus invadunt periuri, alienaque miscent:
Apta patrocinio quaerunt figmenta: Deumque


page 76, image: s076

Mortales simul incautos ridere parati.
Interea ignarum se criminis exhibet huius
Longanimis Genitor: simulatoque effera vultu
Despiciens opera, interius vastum premit aestum.
Donec pressa, caput custos pulcherrima veri
Iustitia exsertat, furtiva inventa recludens.
Quam male lusisti tunc vis Iudaea Parentem?
Infida excidiis, immani copia probro
Polluitur, notisque perit foedissima factis.
Confundantur enim, quos impetus urget in illum,
Quem servando homini Deus alto e limine misit.
Diversa exilia et tranquillas quaerere sedes
Post quam agitur: Mosis stricto sub iure ministrat,
Et rectoris heri praecepta asperrima complet.
Immotas etenim manifesto numine leges
Aequavit, se subiciens, haec omnia soluens,
In nobis quicquam ne possit ab hoste requiri.
Legiferi Synagoga viri turpissima coniux,
Quae toties vetita moechata cupidine diuûm est,
Hospitis ardescens specie, et virtutibus amplis,
Quas per doctrinae lucem commiscuit almam,
Furtivos astu vano meditatur amores,
Quo pulchrum caput ad foedus perpellat iniquum:
Unam namque fidem fore sic sperabat utramque.
Reppulit ille modos iungi queis debuit omnes:
Nec tulit incestus virosa aspergine tingi.
Iccirco nova furta parat, pactumque negantem
Aggreditur, fidens animi, atque in utrumque reclinans,
Adverso exitium ferre, aut servare volentem.
Ille scelus fugiens, scripturae texta relinquit,


page 77, image: s077

Induitur quibus, et sanctissima membra decorat.
Haec mox (infandum) manibus tractantur iniquis.
Vis infensa notam testatur criminis acti,
Dogma ferens signo, quod non hic postulat usus.
Quippe Dei nomen fictum, mentitaque sceptra
Promissi Herois, premeret qui maximus orbem,
Iure abolens proprio decreta antiqua sacrorum.
Legiferum violasse virum, foedasse salutis
Sanctum opus, effrenos molitum turpiter ausus:
Nec fas, immunem poenarum degere vitam.
Ergo perfidia caveis detruditur orci,
Atque iniustitiae sedem iustissimus intrat.
Ecce duo sontes aeque prenduntur ibidem:
Quos Moses Regi duro damnaverat ore.
Gentiles turbae: stirpsque alto a sanguine Abrami.
Contulit ipse gradum, liber spatiatur Auerno,
Intrepide versans felicem pectore palmam.
Nec poterant illi tantis evadere monstris,
Ni prius hic dictis fatalia solueret ora,
Ostendens crudele malum, praesensque levamen.
Gens rea, quae saevam delictis aggerat iram:
Dum laticem verbi divini munere falso
Et nugis miscens depravat, morte tenetur.
Haec inter dubiis, Christus verissima vitis,
Quae reficit vires, languoremque exuit aegris,
Offertur: medicina venit per nuntia vatum.
Accipiunt animis: triplici de more salubres
Edentem fetus: animaque, et corpore iuncto,
Et qua parte sui superat mortalia cuncta.
Sanguinis optatum credentes inde liquorem


page 78, image: s078

Corde pio prensant: commotoque obvia Regi
Dona ferunt: mentem stimulans restinguitur ardor.
Post, tribus exactis vicibus: dum conscia facta
Terrificant animos miserorum, uruntque dolentes:
Dumque erecta Fides pressos solatur, et effert:
Concipiuntque novos motus iam pectora pura:
Parta salus laetis, aeternaque gaudia surgunt:
Conspectu subeunt Regis, vitaque fruuntur.
At genus indignum, quod faucibus abditur aulae
Tartareae, peccata videns, gravi inhorruit ira:
Nec tamen abstinuit, pestis quia tabida inhaesit
Altius: extremum subita versatur Eriny.
Spes nulla auxilio miserae subit addita menti.
Heu quia nam renuit venientem inducere Christum,
Horrida doctrinae tractans fermenta nefandae:
Suspensum est animis: nec terra aut aethere in alto
Captat opem, cum spe requies intercidit omnis:
Eruiturque acies illis per iniqua docentes,
Ne caeli aspiciant auras, almumque vigorem.
Sic quae chara fuit species, deforme cadaver
Nunc putrido Regem laedit foetore supremum:
Exitioque piis spectacula tristia praebet.
Interea nutu praeses qui saecula torquet,
Vestigat, si quis dempto sua numina fuco
Impleat, arbitrium exaequans stellantis Olympi:
Atque voluntatis supremae iura facessat.
Non ea vis ulli: nec quisquam ex agmine tanto
(Qui coluere Deum, vestigia dura secuti,
Nil mortale sonans Christus quae monstrat eundi)
Respondere valet monitis, Regique placere.


page 79, image: s079

Mox alto imperio, detentus poscitur antro:
Qui parens iusto faciat satis omnia motu.
Nam Genitor Stygias per natum destruit oras,
Et luci revocat miseranda morte peremptum:
Instauratur honos, virtus, nomenque decusque.
En mundo servator adest: qui concita mulcet
Iustitiam obiciens aeterni pectora Patris.
Hoc opus est uno: ne ad pallida regna trahantur
Tot corruptae animae: pereat ne exercitus ingens,
E victo Phlegethonte viam qui affectat ad alta.
De tanta pietate sonant praeconia terris:
Atque potens penetrat cum summis infima Christus.
Larga Euangelii vox omnia complet ubique,
Diversique loci sancto sermone resultant.
Mortales animi pascuntur semine frugum,
Perpetua infundunt firmo quae robora cordi.
Non hic atra fames, non mordax angit egestas:
Ambrosiae vitalis opes suave undique florent.
Nunc saturate pii mentes, nunc carpite fetus:
Iam datur, et suadent quaecumque: ô quos bona tangit
Consilii species, nunc horrea visite plena
Scripturae: cumulos iam nunc stipate frequentes.
Deficiat ne deinde Fides: ne deinde querelas
Incassum spreta de commoditate feratis.
Heu quondam miseris subito crudelis oborta est
Involuens labes terram: lex horrida postquam
Saeviret passim, steriles grassata per agros:
Nec refici poterant assueto pectora victu.
Lux exstincta bonae vocis, placata ferentis
Numina, confractos Erebi cum cardine postes.


page 80, image: s080

Ira perculsi supera tabescere multi,
Molibus iniustis vitam exhalare subactam,
Torqueri, gemere, et iam despondere cadentes.
Proh vereor nostro ne par impendeat aevo
Tempestas, viresque suas exerceat in nos,
Spirituale famis damnum, ingratosque revisat.
Namque reluctantes vatem dum spernere Christum
Audent Iudaei: pestis miseranda secuta est.
Et licet inquirant verso mox corde salutem,
Ora redemptoris non agnovere reperti.
Inconsulti abeunt, odioque oracla sequuntur.
Post tamen, immensa compulsi strage malorum,
Effari facinus subiguntur mentibus aegris.
Se se perfidiae diris impulsibus actos,
Insontem repulisse solo, mortique dedisse
Messiam, et scelerum iustas iam pendere poenas.
Luctibus aeternum tantis onerantur iniqui:
Dum neque adhuc animis gaudent immittere Regem.
Ipse Deus fusum poscit de stirpe cruorem,
Atque Prophetarum vitas: quos effer a turba
Perdidit, a primis fabricati sortibus orbis.
Nec minus immitem se se adventantibus offert
Servator, simulatque graves mitissimus iras:
Ac si perpetuis statuisset prendere vinclis,
Atque reos dura sub lege tenere ligatos.
Verum sancta Fides, et Spes cum se exerit ardens,
Cumque voluntati fixum est parere supremae:
Mollescit gravitas, miseros quae terruit ante:
Accurrit precibus, tetroque a funere servat.
Hinc ubi crebra manus salvantem accedit Iesum,


page 81, image: s081

Quaeritur ipse etiam divina in munera Paulus:
Tempora qui fidei nondum matura gerebat:
Per quem tot populis Christus foret ipse videndus.
Hic legatorum minimus, quos undique terris
Emisit, fructu praecelluit ubere cunctis:
Exhausitque pio duri plus corde laboris.
At via terrificis cum sit satis aspra periclis,
Quae facile offendunt gressus, urgentque sequentes,
Condoluit Pater ipse malis: quae fine residunt
Pacato, mirisque modis in gaudia vertunt.
Nos vero, exacta Christus quae mole laborum
Cumque tulit terris, ulla sine merce per ipsum
Consequimur: partitur enim credentibus ultro
Dona suae mortis. sic nos servare placebat.
Dumque intus trepidant animi: quoniam insita mordet
Debilitas: notumque premens vindicta, laborum
Quas moneat moles, humana piacula pendens:
Subsidio veniunt, sacra queis mysteria curae,
Blandaque perculsae portant solatia menti.
Nam bonus hic nobis, ultroque accersit onustos,
Quos dolor oppressit: diram labem eruit aegris:
Nec peccatoris, toties quod facta merentur,
Exitium mavult: ad se quam pectore verso
Ut fugiat, renovetque fidem, pacemque precetur.
Iccirco fessis convivia divite cultu
Instruxit, ponens epulas, caelestia dona:
Quae recreant animas, aeternaque robora vitae
Suppeditant, renovata feruntque haec corpora caelo.
Huc properate citis pedibus, properate fideles:
Omnibus ire licet, sacris discumbere mensis.


page 82, image: s082

Hic saturanda fames: sitis hic relevanda salutis:
Hic Panem capies vivum: qui vescitur illo,
Nil mortale geret: potu qui rite fruetur,
Immistus Diuûm numero dominabitur astris.
Dumque aliena cohors simul accersita frequentat,
Quae coniuncta nihil generis per vincula Christo:
Agmen seducet notum sanctissimus hospes,
Atque locum tribuet proprium: clementia iustis
Continget: multumque suos refovere iuvabit.
Ast ubi securum degunt iam pectora morem:
Iamque sibi vitiis nusquam foedata, videntur
Tuta placere Deo, meliori sidere agi rem:
En subito invadunt urgentes terga ministri,
Et clamore metum ingeminant, vastoque tumultu
Conquassant animos porro nil tale timentes.
Inscia peccati lapsum in praecordia virus,
Lege gravi arguitur: prodit manifesta sepultum
Causa malum: furtoque leves deprendimur ipso.
Hîc non pugnandum contra, graviterque fremendum:
Namque patrocinio magis alta accenditur ira.
Sed votis opus est, placidamque exposcere pacem:
Et fugere ad regem, cuius stant omnia nutu.
Supplicibus non ille venit crudelis, et asper:
Sed mitis: gaudetque simul, iam tramite leti
Tartareo ingressos, ad dexteriora reduci,
Ac precibus sperare graves mollescere poenas.
Sed tamen, ipse licet toties sit voce locutus
Inciso generi Christus: cognoscere numquam
Messiam valuere suum, confidere in ipso.
Nam modo delusi terrena haec regna petebant,


page 83, image: s083

Plena voluptatum studia, et veteres thesauros,
Vitam prae reliquis sublimem, nomen, honores:
Nec caussam adventus spectabant lumine capti.
Ergo ubi fatorum processerat ordine tempus,
Unde revelari fuerat divina necessum:
Per manifesta solo se se miracula praebet:
Vocem Euangelii cunctis ostendit apertam.
Se servare genus periturum: avertere mortem:
Complacare Patrem, Stygias restinguere flammas.
Coguntur Dominum mortalia cuncta fateri,
Qui caelum reseret, strictis qui vincula soluat:
Omnibus haec populis mens, et vox omnibus una.
Salvator demissus adest, Deus aethere ab alto:
Corda parate ipsi: vitae dat munera solus.
Tum nos, quem primum trepidavimus, ore sereno
Invitat, frangens mordacia tela timorum:
Et fines aperit, cur haec sit tristia passus:
Ultro ad tecta vocat stellantia: pergite laeti.
Sic mundum genitor magnus dilexit, ut ipsum
Aequalem sibi, nec dubitarit mittere gnatum:
Qui mortis patiens, mortem deperderet atram,
Perdita restituens lapsas in gaudia turbas.
En sibi, post tantas pestes, incommoda tanta,
Aeterno sociat mansuram foedere sponsam.
Incedit regina potens, Ecclesia victrix:
Victorem referens super aetheris arce sedentem.
Dotibus haec potitur, quae maximus attulit heros:
Distribuitque aliis sociati munera regis.
Haec celebrare decet, multisque iniungere: ut aegri
Hic requiem accipiant, hoc amplectantur Asylum:


page 84, image: s084

Ne consumpta fame turba hic, perdatur et illic.
Festinate igitur, quos pressat egena cupido:
Hic morbo medicina datur, vigor hinc redit almus.
Exigui numero quamvis haec agmina primum
Stiparint, ingens manus est collecta sequentum.
Et iam nunc superant: meliusque, magisque superbum
Dilatant iusti imperium, caeloque propinquant.
Cumque Dei sit nota piis immota voluntas:
Quod placata animi bilis: quod gratia parata:
Thesauri maneant hominem, quos de cruce sacra
Ad Styga demissus, victor reparavit Iesus:
Conclamant pariter laeti consensibus aequis,
Cum sene, promissum Semen qui suscipit ulnis,
Cycneasque canit voces, iam numine plenus.
Ecce ego iam carnis cupio compage resolui,
Nec mortem trepido: liceat decedere tandem,
Tranquillo feruore animi, iam pace reducta.
O genitor, cuius nutu inclinata recumbunt
Coepta mea: et fotum cultu quem supplice servo:
Qui salvas, recipis, curas, audisque vocantem:
Nunc age, securum me corporis exue vinclis.
Iam promissa patent, nec me vox ista fefellit.
Messiam complector ovans: fons iste salutis
Prosiliit, vena reficit qui corda perenni.
Ecce Redemptorem, nostri quem victus amore,
Orbe palam toto transmittere constituisti.
Lux haec clara, nigra gentes caligine mersas
Illustrat, caecumque chaos, tenebrasque resoluit.
Lux eadem, Israel tibi gloria summa, tuisque:
Illic orta etenim, cunctis effulsit in oris.


page 85, image: s085

Eia age Christe veni: stricturas dissue tantas:
Exulibus patriae portas iam pande beatas.

FINIS.

SERENISSIMO PRINCIPI MAXIMILIANO ARCHIDUCI AUSTRIAE, etc. CORONAM BOHEMIAE ET REGNI ROM. ACCIPIENTI.

ATque nec immerito nostra cantabere Musa,
Iustitiae quis enim satis, invictive laboris,
Miretur, dignaeque ferat praeconia famae?
Dum Germana salus toto tibi corde resedit.
Qualem consilio res instaurasse Quiritum
Collapsas perhibent Fabium: vel fortibus ausis,
Scipiadas, Decios, Marios, magnosque Camillos:
Talis es ô nostrae tutor fidissime gentis.
Macte igitur meritis tantis, et nomine tanto.
Ecce parens, tacitum spirant cui pectora numen,
Maturam sacro cinctus diademate frontem,
Gaudeat ut, tanto nati felicis honore?
Quid gemini heroes? nomenque animumque parentis
Fernandus referens? pulcher quid Carolus ille,
Virtutes patrui divi circum indole gestans:
Nonne decus partum multo gratantur amore?
Ut nova reginae demulcent gaudia mentem?
Reginae, qua latus Anas, Boetisque sonorus,


page 86, image: s086

Et dives Tagus, ac se iactat Iberus alumna.
En teneri gnati sanguis tuus: ut tibi plausus
Ingeminent? ultra vires, sortemque tenellam,
Ante tuos vultus steterunt radiantibus armis.
Inter se coeunt, vibrantque imbellia tela,
Ausi magnanimûm heroum tentare laborem.
Dii patrii servate domum: succurrite pubi,
Ante annos animis multa et virtute vigenti.
Nigranti late possessa Boemia luco,
Iubilaque, motusque novos, hilares conventus
Apparat exsultant: aether praeruptaque saxa
Et valles studiis reboant collesque faventum.
At procul exoritur pompae maioris imago:
Fit strepitus: feruent sola equis, sonituque virorum.
Omnia plena novo assensu, fremituque secundo.
Pulchra pater Moenus velatus cornua musco,
Spumiferum caput exsertat: miratus obortam
Laetitiam. variis sed enim de partibus orbis,
Huc misisse duces variarum numina aquarum
Spectat: ubi insignem Francfurti allabitur urbem.
Venerunt, rapido quos alluit amne Visurgis,
Quos Amasi fluctus Borealis, et ille Suevus,
Isara, Danubiique hospes gratissimus Oenus:
Pegnesusque, et Mura, Lycus, Mosellaque, Dravus,
Sanus, et insignis Rhenus, celeberque Viadrus,
Oegraque rauca fluens, et Elister, Sala recuruus,
Molda, et largifluis repetens freta flexibus Albis,
Agglomerant pariter: laetantiaque agmina iungunt.
Quos udus senior dictis compellat amicis:
Fataque dextra viro Augusto, sceptrumque precatur


page 87, image: s087

Felix et nostro generi, generique nepotum.
Haec sonat: ac certo responsant omine ripae:
Vive diu bonus et felix rex optime vive.
O si fata meis vellent me ducere vitam
Auspiciis: numero nunc nunc commistus in illo,
Gratantes canerem populos, ritusque verendos,
Splendida coepta virûm, tentataque proelia Martis,
Et quodcumque tuo se se ostentaret honori.
Non animo illabens alio plus tempore Phoebus,
Vertisset stimulos, laxasque dedisset habenas.
At quia florentem studiis Saturnia tellus
Iam tenet, et longas blandum me invitat ad artes:
Terra armis opibusque potens, uberrima rerum,
Atque ipsi studiis insignibus amula caelo:
Pauca novo Regi (sed quae tamen ipse benigno
Captus amore leget) meditabar carmina vates.
Audiat haec pulsas pater Appenninus ad auras:
Te nemus omne canat: te flumina nota Maroni,
Et mare, quod supra terram hanc quod circuit infra.
Primus ego aeriferis fato digressus ab oris,
Felicem Ausoniam veniens Lavinaque rura,
Insigni dictas Ioachimi nomine valles,
Mantoam faeci late resonare cicutam.
Sis bonus, ô patriae decus et spes unica: iam te
Iam maiora manent: maiora revoluere Parcas
Iam video, mentem si veris implet Apollo.
Mox tua sublimi cantabo gesta cothurno.
Vive diu felix: atque haec mea carmina cura.


page 88, image: s088

SUMMA DOCTRINAE CHRISTIANAE.

DUM frondent silvae, dum formosissima terris
It species, animum caeli spirantibus auris
Perculsi, Musae Austriades divina canamus:
Vitiferos inter colles qua perstrepit Ister,
Atque avibus resonant habitata arbusta canoris.
Audiat haec aether: rex audiat aetheris ipse.
Quippe Deo gratum divinas texere laudes.
Ante maris fremitum, terras, caelique meatus,
Numen erat, quod sceptra manu miranda tenebat:
Omnipotens, unum, simul ipso in munere trinum:
Quem dixere Deum, patria a bonitate Parentem.
Quem rerum dominum primi agnovere coloni:
Vitisator Noe: praeclari sanguinis auctor
Tharides, monitu qui iugera linquit avita:
Isaacusque patri productus victima quondam:
Et qui cum divis validus luctatur Iacob.
Quique Philistinum Iessides obruit hostem:
Primigenaeque alii coluere hunc mentibus unum.
Hunc extra nusquam Deus est: hic singula solus,
Quae superis exstant mundi quae partibus imis,
Verbo immortali fecit, perfectaque servat.
Primus, et arcana ratione novissimus idem.
Libera iustitiae sedes, essentia verax.
Inde quod est, quod post fiet, quod desiit esse,
Exoritur: tali procedunt omnia causa.
Materies nihilum est: per eam, quodcumque movetur,
Quaecumque exsistunt, visa aut incognita nobis


page 89, image: s089

Exstruxit: quoduis operatur in omnibus ille,
Pro libitu, imperium magnum sine labe gerente.
Olli quis similis? quis tanta evoluere praestet?
De quibus, audaci nec fas inquirere dicto,
Cur aliter, vel sic, faciat veneranda potestas.
Dum staret picto fundata sub aethere tellus,
Undique directa ad medium, nullo avia motu:
Gauderentque nova quaecumque animalia vita.
Luderet hinc celeri volucris per inania gressu:
Squamigerumque genus libraret corpora in undis:
Tum fera per silvas, et florida lustra lateret:
Reptilia in duris torquerent pectora glebis:
Pars modo Neptuni campos, modo sicca subiret:
Felici serie genitor digesta probabat
Cuncta: favens coeptis quinta iam sorte peractis.
Deerat adhuc rector, qui cetera iure teneret:
Sub cuius ditione forent, quae sustinet orbis,
Hîc opifex, superare suae simulacra figurae,
Sanctius et quiddam reliquis producere gaudet.
Nam, pater innato quamvis cum lumine Titan,
Procedensque calor, vitam qui in corpora spirat,
Personam triplicem demonstret numine in uno:
Factorem referat per humum licet exiguus flos:
Non tamen ipsa simul sunt conscia imaginis huius:
Orbaque notitiae, nobis haec tanta relinquunt.
Nobiliorem igitur madefacti pulueris arte,
Finxit in effigiem propriae virtutis, Adamum.
Eque viri cinctu (qua se bissena recurvant,
Et iuga pulmonem thalamosque obeuntia cordis,
Ventriculo inferius breviora et mollia cedunt)


page 90, image: s090

Dempta parte, hominum matrem dum fabricat Hevam,
Solamen, sociamque aeterna in foedera iunxit.
Natus homo, ingreditur iussu cultissima Tempe,
Quae sator ad roseos Phoebi plantaverat ortus:
Dignam numinibus sedem, hospitiumque decorum.
Eligitur custos, rerumque potitur habenis.
Mens, intellectus uberrima, congrua iusti:
Splendor notitiae, sapiens integra voluntas,
Candida libertas, cor foedae labis egenum,
Pura domus domini, vitam sine morte daturi:
Omne bonum massa in tali caeleste vigebat.
Effulsit de carne Deus, cui rite placebat:
Concelebransque habitatorem caro provida sensit.
Ecce sed invidia Satanae in divina furentis,
(Fastus enim molem hanc tetram deiecerat axe)
Heu virus crudele capit, per sibila blandi
Serpentis: totaque gravem cum stirpe ruinam
Sustinet, extremae contagia debita proli.
Nam vetito indulsit, mandata augusta relinquens:
Exemplumque Dei sceleratum est Daemonis antrum.
Tunc error dubius, tunc flamma cupidinis atrae,
Pectore subsiliit: virtus submersa decorem
Exuit aetherium: regnant vitiumque nefasque:
Omne malum massa in tali letale vigebat.
Pro quantum infelix genitor mutatus ab illo,
Qui prius exuviis positis se nudus agebat?
Proinde, omnes quos impietas haec edidit orbi,
Horrifica auctoris premit ira: iugumque tyranni
Deceptoris agit miseranda peste subactos.
Tum, quos vita prius sanctos aeterna manebat,


page 91, image: s091

Turba sumus damnata Erebo, atque obnoxia morti.
Non tulit hanc cladem, nec fraudem passus inulte est:
Commiserans bonitas iustae quia praevalet irae.
Stat via, qua detur tantam sarcire ruinam.
Non genuit tellus, qui dona amissa reducat,
Conciliet motum ingentem, fera Tartara vincat.
Quapropter periuro homini, scelerum comitatu
Stipato, auxilium celsa spondetur ab arce.
Poscitur effigies immenso proxima Patri:
Obtutu quam prima sui substantia gignit,
Aeternam, aequalem, sacro de lumine lucem:
In qua mirandum transfusa essentia regnat.
CHRIStus hic ille potens, immota lege Sacerdos,
Suscipiens humeris sordes, queis purus et expers:
Subiectus, patiens, placabilis hostia, Siloh.
Hoc semen miseris meliori matre renatum,
Occurritque lubens, nec ferre indigna recusat:
Corrupti generis tanto feruore misertum.
Pendet ab hoc reparanda satus, renovandaque vita:
His pedibus colubri caput est immane terendum.
Panditur exulibus laeti domus aurea regni,
Cumque hoc permissum campos intrare beatos.
Firmiter huic quoniam prima est confisa vetustas,
Gaudia luctifero lapsu sublata recepit,
Consors facta poli: accensa virtute priori.
Quotquot viva fides vinclis huic inserit arctis,
Interitum effugient, ac salva pace fruentur.
Interea densos coetus, populosque frequentes,
Prolifico natura potens eduxerat ortu:
Extuleratque simul caput Israele profectus,


page 92, image: s092

Omniparentis opes quaerens exercitus arui.
Quo magis aucta fuit vitiata a stirpe propago,
Hoc immundities tristem magis exseruit vim.
Usque adeo deducta fuit pro tempore pestis,
Ut nec grata fugae fuerit nec cura medelae.
Obruta spes fessa quia cum pietate iacebat,
Ne micuit scintilla quidem fulgoris amoeni.
Et quoniam infectae tam vasta superbia menti,
Quo neque debilitas, aut noxa ab origine prava,
Sentiri possent: securos impulit error,
Nil libertatem et seriem censere futuram:
Nec Salvatoris magni fiducia restat:
Salvus quisquis erat, quem proxima poena manebat,
Indoluit rector superûm: et ductore vocato,
(Nomine servatum qui se designat ab undis,
Dum teneros auferre mares edicta iubebant)
Edocuit quae praecipiat, quae flagitet ardens.
Mons erat, aerio despectans vertice nubes,
Pasturae facilis, diverso germine Sina,
Innumero exhalans spiramina dia colore.
Sed tum terribilis, piceo tum fumidus aestu,
Flammarum iaculans glandes, liquefactaque saxa:
Turbae interdictus, reboans immane tumultu.
Nam Deus institerat, stellata vectus ab aula.
Nec mora, conscendit iuga debitus ardua Moses,
Praecludens animo monitus, et seria caeli.
Vocibus exactis, tulit inviolabile fatum,
Quod regat has terras, quod duriter obliget orbem.
Ipse tonans princeps, geminis durabile saxum
Formarat tabulis: digitoque insculpserat acri,


page 93, image: s093

Quae servanda forent cunctis mortalibus: ipsam
Si vitam servare velint, patriamque subire.
Hoc erat imperium caeli: infinita voluntas.
Attulit haec igitur, radianti lucidus heros
Aspectu, splendore iubar dum obduxerat ora:
Perpetuam rerum seriem, et moderamina mentis:
Quae non ulla dies dirimat, mutetue soluta.
Lex ea, iudicium, testisque, et nuntia sensus
Divini: quem conatu deperdita nullo
Assequitur ratio: sed iniqua fronte repugnat.
Firma Dei integros indicit regula cultus:
Sincereque homini praestandum suadet amorem.
Nitimur in peius contra, atque obsistimus hostes,
Vindictam proni malesuado more ciemus.
Hoc ubi sed speculum exhibuit malefacta videnti,
Ultrix saeva, reos facibus confundit Erinys:
Hinc Christi adventum sitiunt turba effera demum.
Impellit stimulus iam vestigare salutem:
Unde luem relevent, Orco quae adducit hianti.
Hîc tibi non Mosis donum, nec sacra litata
Profuerint: sola ista umbram gessere typumque:
Quod pro delictis nostris placidissimus agnus
Occidat, et roseum crucis hauriat ara cruorem:
Sontibus unde pater Placide mitescat acerbus.
Id tibi praestiterit, quod fecit saecula Verbum:
Scilicet haec melior magnis data victima divis.
Consilioque igitur magno, lux aurea surgit
Irradians: qua nil dederat Sol dulcius unquam,
Optatum magis, et voto feruente petitum:
Iratum graviter quae terris aethera sedat.


page 94, image: s094

Tum semen casta natum mulieris ab alvo,
Aeternae virtus quam fecundaverat aurae,
Prodit: et hospes humum per se colit ante creatam.
Fit Christus quod condiderat: quod non fuit unquam
Assumpsit: mansitque simul qualis fuit ante.
Verus homo, verusque Deus, iam corpore in uno
Se praebet: nec vis maiori infirmior obstat:
Utraque sancta viget, concordi glutine iuncta.
O quis consensus, quanta haec mysteria diuûm?
Dissimilis natura prius, se amplexa vicissim,
Iustitiae gemino patriae nunc paret in actu,
Seque velut ferro insinuat penetrabilis ignis:
Undique miscetur sine noxa: tunc eadem fit
Duplex materies: nitet insita flamma, metallumque:
Haud aliter splendor Patris sacer, undique carnem
Ingreditur circumfundens: penitusque minoris
Illustratur opus naturae, et fingitur intus.
Unus homo poenam luit, ut peccaverat unus:
Placarique Deum conformi numine fas est.
Flagitii quando nimirum et fraudis abunde est,
Delapsus servare venit pereuntia regna.
Heu rabies vesana, animos quo concutis oestro?
Ecce ruunt, quorum de caussa accesserat ultro:
Insidias tendunt, a quo sperare decebat
Praemia perpetuae sedis. sublimia caeci
Mox urbis statuunt Solymae ad praetoria vinctum.
Ore venenato certant illudere capto:
Promissum regem diris insignibus ornant.
Contextum spinis horret diadema capillis,
Et facies pugno miserum contusa tumescit.


page 95, image: s095

Cum pedibus palmae clavis terebrantur acutis:
Membra cruore fluunt mordaci secta flagello.
Crux onerosa humeros indigna mole fatigat:
Lingua sitim relevat permisti fellis aceto,
Et framea audaci pectus mucrone recludit.
Dumque anima adiunctos cedens demiserat artus,
Iniciunt tumulo, atque accessum milite cingunt.
Nempe hoc mundani Christo fuit imperii ius.
Namque nec has orbis leges, nec frena petebat:
Verum aliud sceptrum, maior vis, principis huius:
Quod more insano non hic sibi somnia fingant:
Sed meliore statu, quem monstrant atria caeli,
Non cessurum unquam: sed tota in saecula vastas
Aucturum vires: quem mortuus inchoat heros.
Rursus enim busto evigilat, victorque barathro
Disrupto monstri Stygii, vitae ambulat usu:
Solaturque suos, et verba novissima mandat.
Tum primum coepta est promissi gloria regni:
Atque triumphator decus hoc partitur in omnes,
Qui sua castra colunt infuso Flaminis aestu.
Dulce ministerium bona non mortalia spectat,
Legatis quod habere dedit: sed commoda profert,
Sanguine restaurata suo, partisque tropaeis.
Et veluti cavea resplendens ipse resurgit,
Sic mortale lutum in melius mors alterat atrox.
Hic igitur valuit deiectos tollere ad astra,
Et lenire graves fremitus, submergere culpas:
Diversis implens signacula prima figuris.
Hostia promeruit pacem iam sanguine sparso:
Gratia delictis longe praecellit iniquis.


page 96, image: s096

Iamque coheredes magno sociamur Iesu:
Pro natis reputat purgatos conditor altus,
In sua depulsos exsultans tecta referri.
Sic demum apparet verax mens diva creatrix:
Divitias animae placidae, immensumque favorem
Ostendens: salvosque humiles vox blanda profatur.
Atque haec ut sano possimus corde tueri,
Qui fons hinc scateat, quae felix vena bonorum:
Inseritur renovata sacrum in praecordia flamen:
Subsistensque Deus docet, obsessosque gubernat.
Non tamen hic Natus, Pater, aut Agitatio facta:
Simplicitatis hic est maiestas tertia: utrinque
Procedens, consolator, lucisque repertor.
Ille, ubi principium non tum integra machina sumpsit,
Nerea nigrantem super incubat, ac fovet undas,
Vitali ceu sedula avis tegit ova calore.
Cum grege legiferum pastorem, gurgite scisso
Purpurei maris eduxit: veroque Prophetas
Afflavit cantu, qui electos incolit omnes:
Descenditque olim forma sine felle columbae:
Praecursor Dominum Iordanis ut abluit alveo.
Hic iam pectoribus nostris habitacula fixit:
Erigit, accendit mentes, dat robora vitae,
Imbelles formans operatur sancta per artus.
Hinc est illa Fides, laetos pulcherrima vultus:
Quae certo assensu Messiae gesta praehendit:
Ac statuit merito ipsius manare salutem.
Terrores adimit cruciatu crebra furentes,
Tranquillum Nati inculcans pietate Tonantem.
Hac sine, producta est exstinctis gratia frustra:


page 97, image: s097

Nequiquam moritur data victima, humoque levatur.
Hoc nos vase decet thesauri condere pignus,
Quodcumque offertur Christi mercede paratum.
Haec placet arca polo, sacraria tanta fovere.
Ipsa redemptorem astringit sibi: lucidus auri
Ut gemmae inclusos ornatus attrahit orbis.
Hinc se visceribus mundis illa altera virtus
Iungit Amorifluo motu, superisque propinquos
Officio fingit: patienti corde benignos,
Invidiae exsortes. non ipsa inflata, procaxque,
Non sibi plus alio indulget versuta, nec ullos
Abicit a tergo spretos: non obvia bilis
Aestibus: iniustis adversa, hostisque malorum:
Indefessa ferens durum, veri inclita custos:
Nesciaque interitus, operando nescia metae:
Inque homines, ipsumque Deum perfectio summa.
Hac dempta, humano nec quisquam nomine dignus:
Sed fera proferri meruit: sive aeris acutos
Clangores statua effundens, caussae inscia et actus.
Spes cor praeterea pacatum interrita fulcit,
Operiens dotes alieno munere habendas:
Immortale bonum, quod patria donat aperta,
Auraîque feracis opus largitur ab astris.
Praemiaque hoc misero in coetu non irrita captat.
Aerumnas totidem, tot perniciosa laborum
Agmina componit levius. quia firma precatur
Auxilium ducis invicti: qui assistit alumnae,
Immotamque iuvans, optata levamina praestat.
Quamlibet insanis cymba haec quassata procellis,
Marmore. iactetur dubio: fatumque minetur


page 98, image: s098

Extremum rabies: velis tamen ostia prendit,
Atque salutiferum celebrat servata magistrum.
Nam, quia tanta animis fiducia pendet ab illo,
Accelerat maturus opem: pretioque cruento
Liber at ereptos fracto de carcere Ditis.
Ipse Pater venia fragiles dignatur: ob huius
Iustitiam: et meritum fratris communicat omne:
Non dura abiciens languentûm facta Gehennae.
Denique in exemplum nobis haec praevia cessit
Integritas: simili ut lucescant corda decore,
Ductorisque legant stabili vestigia passu.
Namque opera ut Stygiae bellator destruat aulae,
Et meliore via doceat procedere iustos:
Unicus adversum luctae prorumpit in agmen.
Dumque redit victor, nos in sua castra receptos
Asseruit, iussitque sequi qua pergeret ipse.
Ergo, qua recti trames sei inclinat, eundum:
Et tabulae, denis quas monstrat norma figuris,
Figendae interius: mensque enitatur in ambas,
Ut cultu digno caelestia debita praestet.
Scripturae munus laetissima nuntia profert:
Tartarei fraudes anguis cessisse repulsas:
Qui crudeli odio grassatus, debile turbat
Hoc genus, impellens diro molimine mentes.
Subsidio miseris festinat gratia Christi,
Et flatu aspirat fortes in pectora motus:
Unde Dei mites statuit fiducia sensus:
Et niveo pietas exurgens flagrat amore,
Instigatque animos resides assuescere iusto.
Non ingrata Patri namque obsequiosa voluntas,


page 99, image: s099

Grandia quae affectat carnis sub mole labanti,
Et quantum potis est, recti data iura facessit.
Conciliator enim perfecta haec reddidit ante:
Et cultus perfert ad caelica templa reorum
Acceptos: quoniam simul acceptissimus ipse est.
Hinc ab humo bonitatis odor prorumpit in altum,
Et sacra caelicolûm rutilant accensa per ignes.
Spargitur inferius suavis fragrantia famae:
Quae laudes resonat superas, et adauget honores,
Doctrina, exemplisque alios invitat honestis.
Iccirco sincera fides consistere nescit:
Sordibus assuetis animus cum se inquinat audax,
Indulgens morbo semper peiora gerendi:
Neu fugere eventus tristes, horrendaque fata,
Quae tergo impendent, venturaque damna minantur,
Aut iam praecipites miserandis casibus urgent.
At contra pulchrae piet ati praemia restant,
Centenis vicibus geminum pensanda per aevum.
Et simulacra boni tenui spectata nitore,
Desuper ingenti pretio exornata relucent.
Nonne Sareptanae subeunt monumenta figurae?
Dum vidua extremae cum caro proxima morti
Filiolo, iussis fungentem pascit Eliam?
Illa quidem peritura famis rabie, exiguum far,
Palladis et laticem sermoni credula promit:
Dum promit, crevisse videt, quae auferre timebat:
Tota domus, vates, natus, bene fidaque mater
Servantur. non fracta Ceres, non humor olivi
Deficit: hospitio tectum hoc Ecclesia legit,
Unde voluntatem superam vicinia discat.


page 100, image: s100

Insuper ipsam animam, quam Parca abduxerat aegro,
Divino doctore puer per membra recepit.
Diditur hoc late factum: praeconia surgunt:
Et faciens miranda Deus cognoscitur inde:
Turbaque sei iustos ad cultus plurima vertit.
His benefacta hominum compensant numina donis.
Quare agite ad Christum mentes attollite laeti:
Mitis enim lustrare docet sua signa magister,
Vivendi instituens expertem crimine normam.
Nempe hic Pontificis supremi Sacra peregit,
Dona ferens proprio rorantia sanguine ad aram.
Hic sacer ille Dei generisque rei mediator,
A dextris solio residet, lenitque parentem,
Pro nobis interpellans, non immemor unquam.
Nec dubium, quicquid sub nomine poscimus isto,
Sponte sua offerri, nec caelum obsistere votis.
Tantus amor, cum pura fides prece pulsat Olympum.
Quando animis igitur stimulus crudeliter urget
Flagitium, miseris invito e pectore lapsum:
Huc statuenda fuga est: hoc pressi cordis asylon
Auxilio levat, et fessis dat habere quietem.
Namque ideo humanos inductus nascitur artus:
Ut carnem, nigri quam fraus turpaverat hostis,
In sua regna trahens, purgatam sorde maligna,
Restituat salvam, caeli plaudentis in arces:
Morte sua reddens, aeterna quod abstulerat mors.
Haec est nimirum maiestas inclita Christi:
Cuius in adventum tam suspiramus ovantes:
Ut sibi fidentes promissa in gaudia ducat.
Nam decreta polo simul ac processerit hora,


page 101, image: s101

Caelicolûm stipante manu prodibit in auras:
Et tuba sopitos ima tellure ciebit.
Ante thronum pariter stabunt iustique malique:
Vulneraque ostentans, haec fundet ab ore redemptor.
Eia agite exhaustos post tot mea turba labores,
Postque tot aerumnas mundi, Satanaeque furores,
Eia agite electi iam praemia sumite digna,
Praemia tot fidei virtutibus exspectata.
Iam tandem liceat nostro considere regno,
Alloquioque Dei sine labe et fine potiri,
Omne tenere bonum, gignit quod flammeus aether.
Mox aciem flectens turbae de parte sinistra:
Maius ubi vultu maerenti confluet agmen.
Ite igitur, quo vestra vocant opera, ite profani:
His sua parta salus: vos tanta absistite sede:
Ite sub aeternos ignes malefida propago.
Cum duce Tartareas infra regnate per umbras:
Illic perpetuas scelerati exsolvite poenas,
Immortale malum, detestandos cruciatus.
Quoduis inferni monstrum desaeviat in vos:
Monstrum horrendum, atrox, rabidum, crudele, tremendum:
Sic miseros agitent: ut si Plutona movere
Quid queat, heu casus miserari possit acerbos.
Cum Satana iniustis haec vita aeterna parata est.
Et sic finis erit: prostratis victor Iesus
Hostibus, immenso tradet cum iura parenti,
Aeterno aeternos producens ordine soles.
Haec ut certa animis per humum innotescere possint:
Nec fructum rapiant tantarum oblivia rerum:
Spiritu ab aeterno sacrata volumina luci


page 102, image: s102

Tradita sunt, homini quae munera tanta reservant:
Et doctrina sacri iam spargitur undique verbi,
A quo notitiam visu exhaurimus aperto.
Qualis materna fetus circumdatur alvo,
Nutrimenta trahens membris vitaeque parandis:
Donec felici maturus soluitur ortu,
Luminaque aurati spectat blandissima Solis.
Sic circumseptos genitrix Ecclesia, verbi
Cognitione Dei nutrit, cur atque fidelis:
Donec aeternam [(reading uncertain: print faded)] lucem nos grata vocarint
Tempora: ubi vita continget mollius uti,
Et divos caeli cum magno auctore tueri.
Id quoque testantur variis mysteria formis,
Doctrinae certos verae obsignantia sensus.
Iamdudum resides animos oblivia tetra
Christe tui meriti coepissent: rore sacerdos
Divino ablueret ni corpora nostra, parentis
Heu primi lapsu foede turpata maligno.
Aut ni farre pio, Lenaei et muneris usu,
Carne tua et fuso frueremur sanguine Christe,
Cuncta per indignam memorantes saecula mortem.
Haec posuisse sibi fundamina firma necesse est,
Qui petit astrigeras invictis passibus arces:
Haec via sola animas caeli in penetralia ducit.


page 103, image: s103

IMPERIORUM ET ECCLESIAE CUM DUPLICI SOLIS MOTU COLLATIO.

QUi lumen nitidi carpis spirabile caeli,
Vitalesque hauris auras: genus ante ferarum
Cui datur erectos vultus attollere Olympo:
Auctorisque Dei sedem spectare supernam.
Quae tibi mens? quando illustri ratione per axem
Providus ingrederis stellis ardentibus aptum?
Aspice, praecipiti ruit ingens machina lapsu,
Sidera tot vulgo pascens convexa, tot orbes.
Fertur in abruptum, qua lucida se exerit Eos,
Igneaque Hesperio deducit semita ponto.
Iamque faces cunctas, certa statione revinctas,
Et cursu ambiguo palantes aethere summo,
Torquet, agens secum rapida vertigine circum.
Longa ruit subitum veluti per inania telum,
Quod valido torsit cornu immedicabile Parthus.
Fit fragor, insultant fremitus, striduntque tumultu
Omnia terribili: dicas ruere atria caeli:
Et ruerent, nisi maiestas divina futuros
(Hoc metuens) casus fundasset origine tanta.
Verum ne species cunctis foret unica rebus,
Omniaque aeternum motu ferrentur eodem:
Ne fixus proprio semper sub limine Phoebus,
Partem aliquam infenso penitus deperderet aestu:
Adversique soli plaga, frigore pressa nivali,
Nec fruges homini, pecori nec pascua ferret:


page 104, image: s104

Addidit omnipotens alios sator ordine cursus,
Unde vices melior varias natur a teneret.
Emicat effulgens nimbo Sol arduus aureo:
Qualis, ubi virides per Cynthi Delia saltus
Virgineo comitata choro venit, armaque gestat,
Et nitido vultu late supereminet omnes.
Ille diem infundit terrae, tenebrasque nigrantes
Pallentes Erebi pedibus contundit ad umbras.
Hinc atque hinc socii stipantes agmina iungunt,
Et ducis agglomerant lateri. Mars fervidus una,
Idaliaeque volat Veneri gratissimus ignis:
Flammaque Mercurii communis, et humida Luna,
Lampade fraterna coalescere cornua gaudens.
Altius ingreditur processu Iuppiter udo,
Et calido pede versat iter: tum falce recurua,
Frigidus incedit genitor, non passibus aequis.
Omnibus idem amor, et placidae concordia mentis.
Leniter adverso mites certamine tendunt:
Tempora qua referens Vesper nocturna, rubentes
Cursum Memnoneae signat genetricis ad oras.
Annixi torquent gressus, gyroque, resistunt
Stridenti aeriae molis: durumque furorem
Immanesque levant iras revolubilis alti.
Hinc dubio veniunt gratae discrimine luces,
Et noctis tepidae somni: mensesque pudica
Quos thalami custos sobolis numerabit ad ortum:
Quos ipsi agricolae, glebas cum vertere aratro
Conveniat: cum fructiferis sua semina campis
Sint credenda: dehinc flavis inducere aristis
Messorem quando felici Astraea vigore


page 105, image: s105

Nuntiet: extremo fugiens quae limine agrestum
Cessit, iustitiae cernens pia signa per illos.
Hinc ver purpureum: Zephyri hinc spiramine laeto
Laxant arva sinus: pictorum germina florum
Exsurgunt, speciesque creat vapor humidus omnes.
Spicea sic aestas Cerealia munera profert:
Et granum, quod humi exstinctum iam putre Latebat,
Erigit in blandos iucundo foenore soles,
Maturoque coquit sitientes lumine messes.
Succedit gravidus donis Autumnus, et umbra
Pampinea innexus frontem, laetissima ducit
Praemia, opes diuûm dono tellure creatas.
Rustica praeduro manuum tunc turba labore
Dulce inter nectar potitur, curasque resoluit.
Post, glacialis hiems totum populatur honorem:
Deicit illa nives, nec non cava flumina nectit,
Ante focos homines, pecudes ad stramina cogit.
Dira quidem aspectu: sed non minus utilis aruis.
Candida nam vicibus requiescunt aequora gratis:
Et sopita foris tepidus per viscera viva
Spiritus intus alit, solitumque instaurat ad usum.
Ni faciat, tenui nec cespes prodeat herba.
Hinc gelido Capri sub sidere Cynthius imo
Tramite dilapsus, propius vestigia vertit:
Atque idem vicina terens sub limine Cancri,
Quadrupedes nostro reflectit vertice anhelos.
Hinc Aries ac Libra pares noctisque dieique
Euoluunt geminis caeli sub partibus horas.
Denique tot placidus Solis, comitumque suorum
Commoda progenerat motus: clarescat ut inde


page 106, image: s106

Artificis miranda manus, divina potestas.
At non haec leviter sunt ordine condita nudo.
Aut ita casus agit simplex: latet altior istis,
Non indigna oculis pulchrae rationis, imago.
Gens hominum bifido sese discrimine scindit:
Imperium duplex, mundi duo sceptra per oras:
Dispar praeterea species, atque usus utrisque.
Quippe ita digessit summo pater altus ab aevo.
Ardua pars prima est, condensoque agmine fertur:
Inclusi reges, ac tota potentia terrae:
Magnanimi heroes, factis praeclara gerendis
Nobilitas, ditumque cohors, ac copia vulgi.
Hi sine more, sua pro libertate seruntur:
Cuncta trahunt, retrahuntque simul: furor omnia versat
Improbus: exsistunt immanes saepe tumultus:
Exitium saevasque minantur fata ruinas.
Vergere ad interitum, casus invadere credas
Vitari quos posse neges, melioraque ferri.
Spes cadit, inque dies feruens desaevit Erinys.
Tot caecis subeunt infausta pericula turbis,
Quot mare sollicitant Borea insurgente procellae.
At contra placido pulchrum conamine fertur,
Aurea gens, divis propior, gens digna favore,
Orta polo, despecta solo, contraria primis:
Undique per terras humili dispersa caterua:
Quam pietas, et rectus amor devinxit in unum.
Obvia consiliis regni se opponit iniquis,
Effera coepta regit, iustas moderatur habenas:
Quod grave, quod durum, divina mitigat arte:
Euentu placido casus quoscumque serenat.


page 107, image: s107

Hac sine, fatalis nequeat subsistere mundus:
Haec, columen, rerum e fundo fastigia servat.
Inde oritur certo insistens Spes caelica vultu,
Sacra Fides, firmisque ligans Dilectio vinclis.
Addunt se dulces socias, pariterque feruntur,
Iustitia, amplectens pulchris bona plurima membris.
Omniaque argutis spectans Prudentia ocellis:
Nec non, quae varios animorum temperat actus:
Fortiter invictas subigit quae in tristia mentes.
Tum vires iungunt solidas: rapidisque resistunt
Vorticibus populi effreni. Dumque optimus hac stat
Rex rerum, exiguis numero victoria parta est.
Sic, ubi laudati durum genus Israelis,
Aegypti longa pressum ditione gemebat:
Iamque Dei monita impulerant exire, locosque
Explorare novos, fragrantem nectare terram,
Aerei mellis dono lactisque fluentem:
Ibant, promissis fastidia tanta levantes,
Ignari superûm, iussisque incredula turba.
Saepius horribiles insurrexere tumultus.
Seditio stimulos vulgo malesuada rebelli
Iniciens, cladem miseram ac damna aspera movit.
At sacer occurrens Moses, et fidus Aaron,
Insignes pietate ambo, meritisque valentes,
Auxilium fatis dextrum statuere sinistris.
Apparet species melior, felicius omen:
Tranquillis adversa modis sub tuta residunt:
Commistus Furiis placide compescitur ardor.
Sic eadem nostri postquam fors temporis aevo
Turbida proterret: feruens furit undique mundus:


page 108, image: s108

Pectora tabifico morsu pavor anxia pressat:
Ipsa tamen dextra miserans accurrit amica,
Insani generis caecos Ecclesia lapsus
Conciliat, portuque infert laetata secundo.
Discite mirandas naturae agnoscere formas.
Nil equidem per humum, summo sine numine factum
Tergemini genitoris: eum celebrare perenni
Laude decet, votis sanctum Paeana canentes.

CARMEN DICTUM CUM IAM AUCTORITATE CAESARIS FERDINANDI PRIMI CREARETUR POETA LAUREATUS.

NAscere festa dies, laeto iam nascere caelo.
Auratas suffuse genas splendore rubenti
Matura placidos ad gaudia Lucifer ortus.
Hanc mihi, cum primum dilectae matris ab alvo
Auras hausissem vitales, aequus Apollo,
Et Musae comites lucem statuere sacratam:
Aera mulcentes blandum vario concentu.
Hanc ego, sive agerem Getico deprensus ab hoste,
Semper honoratam sollenni munere haberem.
Ecce triumphales iam me sacra praemia lauri
Obvelant, serpuntque comas et tempora circum:
Lauri victorum decus, atque insignia vatum.
Conspicis illustrem nostra quam fronte coronam,
Gymnasio huic, genitus Friderico Caesare Caesar
Munus habere dedit, ter Maximus Aemilianus:


page 109, image: s109

Atque hac instituit dignos ornare Poetas.
Intermissa diu sed cum sine honore iaceret,
Fernandus numen terrarum, et regius heros,
Restituere suos hanc Maxmilianus ad usus:
Iamque caput nostrum tanto dignantur honore.
Salvete o priscos imitati utrique parentes:
Vestra potens virtus aeterna laude feretur:
Hanc imitabuntur gens orta nepote nepotum.
Imperium felix trifidus mirabitur orbis:
Et nomen tota dignum prae stirpe Quiritum,
Perpetuum nomen merito Fernande tenebis.
At quae digna tuis referam praeconia factis?
Dum reficis pressas Maxaemiliane Camenas:
Collapsamque pio consensu restituis rem.
Qualis vir Macedo divinum amplexus Homerum est.
Nocte fovens pictis pernota poemata stratis,
Deliciasque, ducemque, suum solamen in armis:
Talis et ipse sacras clementer respicis artes:
Totque inter regni curas, ea maxima surgit,
Instaurare decus Phoebo, Nymphisque novenis.
En erit, ut liceat tua dicere facta Poetis:
Herculeis postquam Threisso viribus hosti
Congressus, referes patriae victricia signa:
Atque canem Scythicum lacerum crudeliter ora,
Distortumque manus post terga, ad flebile duces
Supplicum: Christi gratabitur undique coetus:
Et Divi superas resonabunt laudibus auras.
Surge age, surge, dolor iustas nunc armet in iras:
Certatim se se quisque exhortantur in arma,
Fidentes animo forti, atque in utrumque parati:


page 110, image: s110

Aut posuisse animam, pulchraeque occumbere morti:
Aut turpem infando exitio propellere pestem.
Fata viam invenient, aderitque vocata Dei vis.
Audenti fortuna manus tibi porriget aequas:
Proque focis, Christoque tuo nunc proelia surgant.
Proelia nunc surgant, arma armis congrediantur,
Increpitent frameae frameis, rigidi ensibus enses:
Proiciant tormenta globos fulgore furentes:
Scuta virique cadant: volitent liquido aere tela
Grandinis in faciem: gemat horrida quadrupedantum
Puluere tecta acies: sint vulnera dira, necesque,
Impetus atque fremor: reboent immane fragores:
Aerea terribili raucedine cornua clangant:
Mors sola ante oculos: melior sors ista reposcit.
Vincat amor patriae, pietas, laudumque cupido.
Exorere ô tandem miseris tot manibus ultor:
Qui Mahometigenam terraque marique latronem,
Vi vel fraude potens, noctuque dieque sequaris.
Has petit exequias varia gens obruta strage.
Ipse ultra Tanaim patriis eiectus ab oris,
Funera tot videat numquam sperata suorum:
Teque decem nimium horrendum experiatur in armis.
Graecia Tyndaridis si per duo lustra puellae
Raptorem bello petiit, delevit et urbem:
Quid prohibet pro mille animis, quas improbus una
Luce trahens, dirum excruciat, captasue trucidat,
Lustra duo, seu dena magis consumere bello?
Et rabiem indomitam tanti compescere monstri?
Nimirum haec ea sunt Danielis visa Prophetae:
Belua bis denis dum cornibus horrida prodit:


page 111, image: s111

In qua, se facies aperit sub fronte nefanda,
Caelitibus certans, blasphemaque iurgia fundens.
Scilicet hic Christum blasphema voce lacessit:
In superos, hominesque furit turpissima Erinys.
Corruat ergo tuis manibus, gemituque cruentam
Sternat humum, nec sit tanti plus caussa doloris.
Iam Dravum, Savumque undanti sanguine cerno
Spumantem, et nostros sua iubila tollere caelo,
Propugnatori praeconia laeta ferentes:
Iam cecidisse hostes: Germanis gentibus unam
Europam etque Asiam fieri Libyamque calentem.
Ismeni, Alphei latices, et pabula Graia
Teutonicus gustat sonipes: via tuta per urbes
Infensas: scandunt vates helicona virentem,
Et iuga Parnassi: potant Aganippidas undas:
Singula mirantur, gaudentque in imagine rerum,
Quas vatum prius e scriptis hausere legentes.
Carmina sola tuae laudes, tuaque inclita virtus:
Qua tantis meritum officiis, de sede paterna,
Extollent, astrisque deûm sublimibus addent.
Tu vero surgens florentibus integer annis
Carole, magnanimûm heroum decus, etque parentis
Optima spes: dulcis doctrinae munera grata
Qui tantos feruore foves: et mitia castra
Palladis ingressus, te exerces aequore aperto:
Perge viam, nec cede malis, audentior ito,
Ac iuga virtutum victrici mente capesse.
Viribus huc totis, vasto huc molimine tende:
Quod grave nunc opus est, erit exoptata voluptas.
Nescio quid de te laeti praesagia nostris


page 112, image: s112

Offundant animis. velut auguror, ille futurus
Carolus es, magni rector iustissimus orbis:
Imperium fratri sero qui debilis aevo
Tradidit, et rerum iam sponte reliquit habenas:
Post tantum nomen partum praestantibus ausis.
Haec super imposita nobis Daphneide lauro,
Sit cecinisse satis: vos ô vos robora menti
Sufficite Aonides: quibus olim carmine docto
Exsurgam, liceatque virûm volitare per ora,
Hoc tanto in numero tamen haud extrema terenti.
At vos heroes, dictis qui advertitis aures:
Princeps Palladii imperii celeberrime Edere,
Vosque alii quos ornat honor virtutibus amplis:
Accipite haec animis iuvenilia dicta serenis,
Surgentemque novo afflatu defendite vatem.
At qui Mome lates, carpendi percitus oestro,
Qui nostro infelix (dirum) marcescis honore:
Dente Theonino qui pessimus optima carpis:
Carpe recens coeptum, rumpantur ut ilia, carpe,
Haec tamen ut spectes animo indignante necesse est:
Et mox Ibis eris, foedo si gutture latras:
Et te digna manet quae mansit poena Lycamben:
Perpetuum nomen sic Zoile foede tenebis.


page 113, image: s113

VOX CHRISTI AD MORTALES PLENA GRATIAE, ANTE DIEM IUDICII.

IMmani quid enim iuvat indulgere dolori?
Nec subit in mentem, meriti quae praemia nostri?
Maturate viam, stimulis quos dira suburget
Vis Erebi, terretque infrendens ianitor Orci.
Ardentes quos cura coquit, luctusque, pavorque:
Aut Stygius princeps deludit imagine falsa,
Regnorum immemores caeli, propriaeque salutis.
Mutandae sedes: non haec mortalia sceptra
Gens te caeca manent: aut his considere terris
Aeternum data fata iubent. melioribus annis
Quin mecum celso posthac domineris Olympo.
Tu modo pone animum nil tantae sortis egentem.
Ecce manus, vasti sociantes foedera mundi,
Assuetosque pedes rutilas substernere stellas:
Ut maculent tabo priscum fluitante decorem.
Quod caput ingentes nutu molitur habenas,
Contextas portat saeva ad ludibria spinas:
Ambrosiaeque comae divino vertice vulsae.
Ora serenatum terris reddentia caelum,
Tunsa rigent pugnis: turgescunt lumina fletu,
Lumina, et abstrusi latebras rimantia cordis.
Mens, quam nulla unquam rerum prudentia fugit,
Luditur, et dictis miserum mordetur iniquis.
Respice, pectus hians immani vulnere, apertum
Erga mortales aegros testatur amorem:
Solus hic inflexit memet descendere ab astris.


page 114, image: s114

Ceu quondam aerio suspensus stipite serpens,
Dat lucem tabe infectis, reficitque tuentes,
Ne mors atra animas sub tristia Tartara mittat:
Talis ego affixus celsa trabe: sparsa venenis
Corda levo Stygiis, ac lumina morte resigno,
Dum me perlustrant crudelia vulnera passi.
Immemorem facti veteris nova gratia patrem
Demulcet, vitamque offert renovata perennem.
Pax animos intrat lassos, et nubila pellit.
Sceptriger inferni cum terrifico comitatu,
Victorem late loca per Cocytia sensit:
Et nunc indignans perfert immania vincla.
Felices redeunt anni, caelestia regna,
Nulla ubi venturos noverunt tempora fines:
Solus amor vestri tot ferre indigna subegit.
Me sequere e duro certamine mortis euntem:
Nec trepida nostram ceruici imponere molem:
Ferre iugum, quo non levius per colla recumbit.
Disce viam ad caelos ex me, verumque laborem.
Non (ut rere) meo considit pectore fastus,
Turbam humilem regnis cupidus prohibere supernis:
Sed mitis bonitas haec per praecordia flagrat,
Omnes alliciens: nil quicquam tale merenti
Obtrudens homini vitas et gaudia diuûm.
Quicquid erit, super are licet: me me duce gressum
Corripite, infractique animos offerte periclis:
Nam brevia, et rabie non sunt nocitura minarum.
Deliciae fragiles, Sirenum murmure blando,
Oblitos aevi melioris Auerna per alta
Detrudunt, onerantque aeterno gaudia luctu.


page 115, image: s115

Utque sub aestatem primam frondentia rident
Germina, perque solum iam formosissimus annus:
Mox canae reditu brumae, iucundus in auras
Vanescit vigor, ac facies tristissima surgit:
Haud secus, aetherei spirat dum gratia verbi,
Omnia per terras rident secura: sed illud
Auferet atra dies, supremo examine crimen
Vestigans. tum vero horror : tunc ibit in ignes
Turba nocens mundi, tantum aspernata favorem,
Quo ductus, patrii reserabam limina regni.
Solus amor vestri tot ferre indigna subegit.
Ergo agite ad monitus conversi lumina tantos,
Ferte gradum propere: patrias exquirite sedes,
Posthabito rerum vano splendore venite.
Iustitiae scatebras sitientia corda venite.
Hîc domus et patria est: generis qua maximus auctor
Subnixus solio stellanti, temperat orbem.
Quos labor irrequietus agit, pondusque malignum
Urget humi pronos, requies hic certa, venite.
Tollite quisque iugum, me angusto calle sequentes.
Est iter ad regem, polluto foedere qui vos
Excussit celso imperio: quo sanguine sacro
Quaesiti tandem reditus. simul ite frequentes:
Nemo ex hoc numero mihi non servatus abibit.
Dum sinit hora fugax, dona haec captate: priusquam
Gratia se indigno de corde avertit, et aufert.
Vita vigens, homini diuûm penetralia pandit,
Horrida mors eadem ferrato vecte recludit,
Obicibusque ambit solido ex adamante retortis.
Iungite amicitias: amplexus, oscula ferte


page 116, image: s116

Fraterna, et socios spretae vos addite genti.
Si genus invisum iam nunc, si vilia sceptra
Temnitis, atque nefas solum est mea signa tueri:
At sperate Deum memorem, ultoremque tremendum.
Hoc coram, laeto vos detestabor in aevo,
Abiurans, vestrique negans miserabile nomen.
Spectabunt alata phalanx, devota beatis
Caelicolûm choreis: spectabunt aethere pulsos,
Qui per mundum animis dudum incessere superbis.
Quin igitur laevo mecum reflectite portu,
Qua via Tartarei ducens Phlegethontis ad undas,
Pectora suppliciis miserorum improvida turbat.
Tendite magnanimi tot per discrimina mecum,
Ad laetos superûm coetus. utque ardua lustra
Tutius intretis, vires sperate supernas.
Accincti verbo casum superabitis omnem:
Hoc gressus dubios regat, ac vestigia firmet.
Cernitis extremam signent quae munera metam?
Et tamen attoniti spatio insudare negatis?
En, pater ipse manum sacram protendit, anhelos
Excipiens, regnique locans in parte: cohortes
Aetheriae inclamant, studiis plausuque faventes.
Ferte viam celeres, ad gaudia parta venite.
Ut fluitans quondam sopito cymba magistro,
Errabat pulsata fretis, et turbine nigro,
Iam iamque assimilis demersae, aestuque solutae:
Me tamen excito, per aquas interrita fertur,
Et servata malis, pleno subit ostia velo.
Sic, classi addixit sese quicumque meorum,
Ac durans timido festinat in ultima cursu:


page 117, image: s117

Auxilio evadet nostro, tutusque tenebit
Quos optat portus: ubi palmae gloria surget,
Cui non ipse modum, nec rerum tempora pono.
Hunc petite ô properi portum, mea turba venite.

IN NUPTIIS ALFONSI DUCIS FERRARIAE CUM BARBARA DIVI FERDINANDI I. IMPERATORIS FILIA.

IN mare ter denos qui fluctus vortice torquet
Fluviorum rex Eridanus, sese extulit alveo:
Propter aquas, miseri casum Phaethontis, et inde
Tempora dinumerans rerum, ac voluentia sata.
Stant circa Dryades, multum quas paenitet, alnos
Proceras teneram formam mutasse sororum:
Et molli pluma fratrem duxisse senectam,
Solantem curas longo per inania cantu.
Ecce aliud visu obicitur, spes certa futuri,
Namque duae subito pennis in nubila surgunt
E ripis aquilae, perplexosque orbibus orbes
Impediunt, celerique fuga nituntur ad Arctos.
Illic per tractus liquidos Iovis armiger ales
Librabat pulchros artus: sociasque volantes
Agnovit, lateri agglomerans: mox pace feruntur
Unanimi, et pariter capita inter sidera condunt.
Felix augurium senior divosque salutat.
Imo ait, haec rebar ventura Alfonse sub auras,
Alfonse egregium Latii decus, inclita patrum


page 118, image: s118

Gloria, queis ducibus fama super aethera nota
Iam mecum multos annos Ferraria gaudet.
Quae prima expediam, quae deinceps ordine pandam?
Tune Alfonsus eris quem numina magna volebant?
En quae Germanis fortissima pectora ab oris,
Terrarumque aliis de partibus ad tua regna
Descendent, visuri omnes ingentia honorum
Praemia: Caesareo postquam de stemate Nympha
Amplexus petet aequa tuos, dulcesque hymenaeos.
Salve Fernandi splendor, veneranda virago:
Cui mentem insinuans Diuûm pulcherrima Virtus
Obsedit, iussitque suam dediscere totos
Omnigenum vitiorum aestus, puramque nitere,
Ceu roseo incedens per sudum Lucifer ortu.
Cui mores ultraque et membra decora iuventae,
Ipsa tot illustres Natura industria dotes
Concessit, nostro quot voluimus aequore pisces,
Quotue avium resonant vicinos milia saltus.
Huc ades ô princeps divino munere pacis
Mavortisque potens studio: tibi ducitur uxor,
Non indigna toro tanto, tu dignus et ipsa.
Incipe transvectam blando cognoscere risu,
Omen laetitiae, et longum durantis amoris.
Hanc quibus auspiciis urbem se attollere cernes,
Herculeamque domum? dum tanta potentia magnorum
Austriacûm vires renovat, iungitque volentem.
Ut placide ostentat conceptas pectore flammas
Romulidum imperii ter maximus Aemilianus
Arbiter? horrentes Scythiae qui versus in hostes
Pro patriis aris, ac libertate suorum,


page 119, image: s119

Aeternas laudes victriciaque arma reportat.
Quantum Fernandus contracto foedere sponsae
Gaudet ovans? Turcis notum et lacrimabile nomen.
Quem se se ore refert spes optima stirpis avitae
Carolus? atque alii mollis quibus obstitit aetas.
O decus, et partum nostris per saecula foedus.
Spargite humum teneris viridantia floribus arva,
Idaliasque rosas, et vivaces amaranthos,
Narcissique ignem pedibus submittite Nymphae.
At vos caelicolae, queis terra Oenotria curae,
Tuque harum imprimis rerum Saturnia Iuno
Inventrix, meritum coeptis advertite numen,
Felicique sacros vinclo constringite amantes.
Ut tenera in viridi vitis se subicit ulmo,
Et gravidos fetus roburque acquirit in horas:
Sic pia fatalis duplicentur gaudia taedae,
Atque herous amor grandaevos crescat in annos.
Ut reduci tellus sumit sub vere decorem,
Producitque suos uberrima germina natos,
Germina multiplices populis servanda sub usus:
Sic thalamo exsurgat proles, virtute futura
Egregia, atque ortus caelo praest antibus ausis
Inserat, immensumque labanti seruiat orbi.
Nulla dies pacem generi, sociataque rumpat
Vincula: nulla dies in peius coepta reflectat:
Sed meliora magis semper magis omnia vertat.
Sic placitum: sic relligio iubet aetheris alti.
Haec eadem stabili firmantes omine Parcae
Iamdudum voluere suos praetexere fusos.
His dictis urnam genitor capit, imaque fontis


page 120, image: s120

Tecta subintrat, agens spumantes undique gyros:
Praecipitatque moras, fluvium ad vada salsa relaxans.
Vicini colles grato clamore resultant,
Aurea felices ô vivite saecula amantes.

IN HONOREM CAROLI SIGONII. ORATORIS PATAVINI. ACRON.

MEdoacus thalamo cunctantem in margine ripae
Auroram exspectans, udas haec Naiadas inter
Et faciles rauca fundebat voce Napaeas.
Per volucres illas varia quae fronde residunt,
Et diva gaudent surgente, diemque salutant:
Una mihi reliquas superat Philomela canendo:
Dum Terei fraudem, patriasque recenset Athenas.
Sic bonus ipse alios longe supereminet Acron.
Seu res priscorum, nostri seu temporis acta
Commemorat, calamo permulcens flumina nostra.
Nemo sub Euganeis certet tibi montibus Acron.
O quoties ipsum recubantem gramine nostro,
Miratae audierunt Charites: ternisque legentes
Diversos flores calathis, arcana dederunt
Munera: tum nostrae (quia deduxistis ad aures
Partem aliquam venti) requierunt murmura lymphae:
Nec memor ipse mei lente picta arva secabam.
Dedecori est viduis arescens vua racemis,
Vallibus absentes herbae, altis montibus umbrae,


page 121, image: s121

Mortua culta satis, exstinctae fontibus undae:
At mihi si (quod fata vetent) gratissimus Acron
His abeat terris, una decor omnis abibit:
Atque aliquis nostro quondam detentus in eruo,
Iam rediens, quid non subvertunt diceret anni,
Hîc quoque Medoacus maiori fluxerat alveo.
Splendida queis caelo Mutine te laudibus aequem?
Italidum Mutine Nympharum gloria: talem
Ad nostros fines quianam transmittis alumnum.
Credo equidem Geniumue loci, celebresue sepulti
Haec eadem ut faceres monuisse Antenoris umbras.
Vidi ego, dum genitor me tecta in lata vocasset
Adria, sollicitas spumanti marmore natas
Vestigare oculis incognita praemia gemmas:
Cum pater instaret: nunc nunc lustrate puellae,
Dona gerat vestris inventa laboribus Acron.
Scilicet aequoreos candens velut Unio praestat
Per campos, quem rore levi, caeloque sereno
Luxurians mater, purum produxit honorem:
Non secus hoc uno se omnis vicinia iactat,
Quam docto cantu et multo candore decorat.
Rhene quid invidia languescis? sint mihi dona
Haec propria. Acronem quid enim sub rura vocari
Sentio, Felsineam qua tu perlaberis urbem?
Desine spes nostras et gaudia tollere Rhene.
Invenias alios, te te fastidiat Acron.
Dixerat, et cantu vidit fluvium tardari:
Ergo urnam capiens, mediis se reddidit undis,
Agmineque ad portus dulci contendit amaros.


page 122, image: s122

GEORGIO ANDREAE LIBERO BARONI IN HERBERSTAIN etc. ROMAE DEFUNCTO.

QUalis, ubi mater protrudens germina tellus
Vere novo, circum mirando fundit amictu.
Seu violas humiles, seu plorantes Hyacinthos,
Pollice crudeli cultor metit improbus horti,
Ut praedam ante oculos victor deponat heriles:
Sic te, quem generis primum natura decore,
Hinc studiis, ac virtutum velarat amictu
Insolito irradians: mors heu mors horrida nobis
Per Latium eripuit, primo sub flore iuventae:
Et rerum domino stellata tradidit arce,
Fragrantem ante alios vera pietate, Georgi.
Heu sors crudelis: crudelis tu quoque Roma:
Thybri pater nimium infesto crudelis in amne.
Vix urbem speratam adiit: laetusque viarum,
Pectore versabat vestigia prisca Quiritum
Magnanimûm, totos disponens ordine montes,
Et quodcumque viget rerum genus antiquarum.
Nunc et Parthenopen, Cumas, Baias, celebresque
Puteolos, fati prô nescius. invida tergo
Prosilit, ac miseros febris depascitur artus.
Non ultra Musae, validaeque Machaonis artes,
Nec probitas, nec sancta fides, laudataque virtus,
Nec decus aetatis tenerae, abstraxere dolori.
Labitur, atque animam superas exhalat in auras.
O dolor: ô decus: ô nulli sperande tuorum.
At nobis nomen miserum, et sine sanguine corpus


page 123, image: s123

Linquitur, ingenti devictum lumina nocte.
Quicquid id est: meor ande heros, dum sic tua fata
Dumque illic vitae dulcis tibi terminus haesit:
Nos, tristes lacrimas, atque ultima vota per orbem
Incassum angusto perculsi corde ciemus.
Nec sat erit: lux illa mali, lux feta dolorum,
Quae te te eripuit, semper sit feta dolorum,
Ac semper lacrimas et inania vota ciebit:
Cernere donec erit lucem omnipotentis Olympi.
Quin Romae nostros longum testantia luctus
Carmina mittantur tumulo, quae sera minores
Admoneant casuque tui, faciantque dolere:
O dolor, ô decus, ô nulli sperande tuorum.

EPITAPHIUM EIUSDEM.

Tuque adeo pro me lamenta indigna viator
Deponas: animoque magis miseratus ab imo,
Disce tuam propius cum fletu expendere sortem.
Nam veluti primum lacrimoso ubi nasceris ortu,
Indutus radiantem animam compage caduca:
Continuo omnigenum simulacra horrenda malorum
Insurgunt, hebetantque annexo corpore mentem:
Tot variis subigunt stimulis, varioque laborum
Assultu, ut vitae donum ac mortalia quaeque,
Sint dolor, et curae, terror, suspiria, fletus.
Sic ubi tardanti me exsolvit corpore fatum,
Excessere simul curae, lacrimaeque dolorque:
Nec diam moles caligat terrea mentem:


page 124, image: s124

Sed totus simplex cuncta haec mortalia temno.
Interea exspecto placida spe tempora lucis
Voluendae, quae membra mihi immortalia nectat,
Membra modis Christi ante oculos fulgentia miris.

VENETORUM DUCUM HISTORIA EX PETRO MARCELLO ET MARCO ANTONIO SABELLICO. PROTEUS.

QUi numerat turpes Neptuni in gurgite Phocas,
Et casus pelagi, terrarum, atque omnia novit
Carpathius senior, longinqua per aequora portus
Antiquorum Henetûm, fesso e delphine videbat:
Dum rumore novo, gentis sub littora tendit
Ausoniae, miserum quam barbara bella premebant.
Iamque diem obstructo vesper claudebat Olympo:
Invadunt tumidum venti mare, fluctibus atris
Miscentes: sequitur multa cum grandine nimbus,
Et Lunam eripiens tempestas caeca recondit.
Ilicet ex undis, vates, quae proxima terra
Contendit petere: ac fidas advertitur oras:
Qua prona excisae fundamina rupis in antro
Hadria caeruleus vario molitus honore,
Tectum ingens posuit, seclis decora alta futuris:
Iamque tenens sua regna, deas moderatur, et udos
Tritones, lateque sonantem temperat aulam.
Viderat hunc foribus subeuntem, atque arva secantem


page 125, image: s125

Humida per nimbos, Nympharum sanguinis una,
Et gressum celerans penetralia ad alta, reportat,
Liminibus divi ignotam succedere formam,
Qui vada delphino vectore horrentia lustret.
Distinctam genitor lucentibus undique baccis
Induitur Chlamydem, et glauco velamine frontem,
Obvius ire parans. veterem mox Protea amicum
Agnoscit, multamque animo gratatus inhaeret:
Et madidum ducens spumosam laetus in arcem,
Solatur dictis, longo post tempore visum.
Tum specus interior studiis ac divite luxu
Instruitur: centum longo stant ordine natae,
Ornamenta patris tanti: quas ocius omnes
Increpuit, curare penum, numenque vereri
Neptuno imprimis gratum, et nitidae Amphitritae.
Accingunt faciles operi: pars ponere mensas,
Ferre laboratam Cererem, donumque Lyaei,
Et siccare imbres, flammisque adolere penates.
Expromunt aliae toto quae marmore Nereus
Cumque tulit. prunas sternunt, et viscera torrent.
Hae dulces fontes, mantilia picta ministrant,
Inducuntque toros ostro, cava pocula sistunt,
Et lances onerant. discursu regia feruet.
Interea senior vatem per singula ducens,
Hospitium antiquum regnataque iugera monstrat,
Diversos caveaeque aditus, omnesque recessus,
Fluminaque e vario subterlabentia tractu.
Mille alios secum vasto stridore trahebat
Corniger Eridanus, merso Phaethonte superbus.
Hinc Athesis praeceps, Silis, viridisque Salinus,


page 126, image: s126

Incurvus Muso, Sapisque adiunctus Isauro,
Et clade infaustum contorquens Anfidus amnem:
Medoacus choreis Musarum acceptus, Anaxus,
Atque Antenorei diversa fluenta Timavi.
Infensusque armis Rubicon volat agmine paruo:
Multi praeterea. dapibus sed rite paratis,
Abstinuere ambo, versique sub intima retro,
Componunt se se mensis, ac corpora curant
Aetherio latice, Ambrosiaque epulantur opima.
Nec non spumantis sternunt se plurima ponti
Numina, mirantur vultusque et verba loquentis.
At Deus ipse loci tacito cum corde putabat
Multa: recognoscens populorum fata suorum,
Disiectas urbes, latisque incendia campis.
Ut te post caedes, inquit, tantosque furores.
Externi generis, vates, videoque lubensque
Accipio? scis ipse quidem, quanta horrida nostris
Tempestas ierit terris, bacchata tot annos:
Urbs orbis domitrix infensa ut senserit arma,
Bisque triumphatos deflerit languida cives.
Quos tandem luctus immanibus edidit ausis
Saturni per regna, Iovis crudele flagellum
Mandluci gnatus? caelestum nominis atrox
Contemptor: quae finis erit, quaeve ultima restant?
Quod, ni fatorum vetat inviolabilis ordo,
Dic tamen, ô hospes, paucisque oracla retexe.
Ille satur rerum positarum, almique liquoris,
Sic adeo cunctis intentis institit ore.
Felix ante alios vastûm regnator aquarum:
Nam tibi quae surgant animo? tua si bona noris,


page 127, image: s127

Immoto superûm nutu ventura sub auras.
Pauca feram e tantis: firmet post exitus ingens.
Saeviat his quamquam longum Mars impius oris:
Atque alia ex aliis crudescant proelia passim:
Non tamen arma tuis fatis invisa nocebunt,
Sed fama ingenti prodetur gloria victrix.
Quam tu urbem pater hanc cernes? quas surgere fundo
Ex imo moles? ubi nunc formidine tristi
Primorum manus, hospitiis expulsa paternis,
Matres atque viri, per salsi iugera fluctus
Convenere: sibi, et fessis magalia rebus
Ponentes, musco tenui, cannaque palustri.
Exilium pulchra pro libertate pacisci
Duxerunt satius, iuga quam subiisse latronum.
Fortunati omnes: neque enim levis inde feretur
Vester honos (mihi si ulla fides) per secla minorum.
Nam quos hinc populos, olim, victricia signa,
Virtutesque, viros, mores, sanctumque senatum,
Perque salum domitumque solum latissima sceptra
Expediam? non ulla tibi quae aequare canendo
Vox valeat: certis aderunt sed singula metis.
Tunc aliquis memorans prima incunabula gentis,
Aut Deus, aut referens longinquas navita merces,
Dicet: in Adriacis hanc ipsam saltibus urbem,
Orbis opus, procerum Italiae collecta propago
Erexit, caedem evadens, turpemque tyrannum:
Et stirpi longum venturae haec otia fecit.
Salvete ô fidi cineres, et sacra parentum
Nomina: sic meritis sint vobis lustra beata
Elysii nemoris, fontesque, aeterna voluptas.


page 128, image: s128

Sed cur transierim tot saevis oppida capta
Viribus? aut arte imperio supposta sagaci?
Illa velit qui scire, velit numerarier idem,
Quot feriant fluctus iratis hoc mare ventis:
Cum tamen interea haec domitrix, ab origine summa
Non villis labefacta minis, discrimine nullo,
Sit dominos reges perpessa, aut extera iura.
Namque gubernandi proprio confisa tenore,
In tantum infreno caput altum robore tollet,
Quantum alii sperare nefas. quippe inclita legum
Sanctarum series, et vulgi aequata voluntas,
Cordaque magnorum nullis non obvia patrum
Casibus, eque omni vigilans res publica parte,
Hoc illi decus excellens, has addere vires.
Non ego tot memori sermone evoluere possim
Egregias animas, heroumque ardua facta:
Qui patriae famam illaesam, dulcemque salutem
Posthabitis coluere suis, et lucis amore.
Nec mihi sit longe propiora retexere curae:
Ut status hic rerum, capiunt quo iura Tribuni
Annua, commissam iussi defendere gentem,
Consulere, et scelerum iustas exoluere poenas,
Durabit cursu immoto: Titania donec
Bis centum totos terdenis orbibus orbes
Complerit lampas: sua per vestigia curuo
Tramite se impediens. paulatim exorta per ipsos
Tunc formae antiquae mittet discordia finem:
Exitiosa quidem, ni gnara occurreret aetas.
Protinus excitos populosa Heraclia cives
Concilio coget: sacris de more litatis,


page 129, image: s129

Excutitur, quae caussa bonis communibus obstet:
Qua detur patriam superacta arcere ruina.
Assensere omnes, regnis ingentibus unum
Praeficere, atque uni totas imponere curas:
Qui divino animo praestans, moderamine certo
Et premere indignos sciret, dignosque levare,
Et cunctos rerum magnarum expendere casus:
Immemor haud unquam patriae, Venetique decoris.
Dii quale imperium, virtus, et nomina quanta?
1. Iustitia et pietate Ducis te munia primum
Pauluti excipient: praeclari tu agminis auctor.
Gens fera iam misso certamine Longobardûm,
Insultu frustra tentato, foedera iunget,
Mirati internos subito cessisse furores.
Insuper a sceptris alii diversa secuti,
Haud numero exigui, tanto se praeside rursus
Adiungent socios, et iussa priora capessent.
2. Proximus huic parta Marcellus pace fruetur:
Quam vellet rigido Mavorte ostendere dextram?
3. Insequitur pressae permotus ad aequa Ravennae
Subsidia, atque Gradi vexati tutor Hipatus.
Is nimio exurgens fastu, civilia cernet
Proelia, conversam cognata in viscera pubem.
Mox odio digno (multi quia caussa doloris)
Supplicia ipse suis inimico sanguine soluet.
Ergo post sparsos ultrici caede penates,
Itur Medoaci ad sedem: polluta vacabunt
Hospitia: atque Ducum libuit subvertere normam.
Militiae statuere loco dominante Magistrum:
Qui ferat augustum, ponatque, insigne quotannis.


page 130, image: s130

Quattuor hîc coepto cedentes ordine vidi:
Ultimus at sceptris effosso lumine ademptis,
Post se mutari titulos in pristina sentit.
4. Principis exceptus solio iam filius Ursi,
Ad rapidum Plauem, fines extare quietos
Cum turba hostili pepigit: sed crimine falso
(Suspectam multa quianam vi muniit arcem)
Ereptosque oculos, raptum miserandus honorem
5. Plorabit. Nec tu longum laetabere Galla:
Credo equidem, simili post orsa immania more
Hausurum poenas: haec fraudi praemia sunto.
6. Incedit praeceps animi, vultuque feroci:
Cui paribus gemini curis vestigia figunt
Rectores. sed nil naturae fixa malignae
Semina mitescent cultu. terebrabere frontem,
Claraque nequiquam Moneagri sidera quaeres.
7. Tum meritis populoque gravem plaudente videbis
Adiuncto (insuetum) tractare ea munia nato:
Et patrio iussu bellantem arcere Pipinum:
8. Felix morte tua genitor. Natumque nepotemque
Exilio mutare solum non ipse superstes
Spectabis. quoniam tua nusquam exempla secuti,
Praesulis insonti maculabunt saxa cruore
Regnantes: vulgique asperrima corda movebunt.
9. Tunc rerum summam fugitive Obelere teneto:
Nec propere pulsum mirator cedere fratrem.
Ast pia magnanimi celebretur cura Valentis:
Dum pavidam hospitio Rivi cognominis Alti
Traducit gentem, venientis ab agmine Galli.
Purpureas video spumas fucare profundum,


page 131, image: s131

Multaque divulso submergi corpora ponte,
Induci cladem miseram: dum laudis amore
Hi pugnam accendunt, multaeque cupidine praedae:
Illi autem instigant contra: prolemque laremque
Defendunt: vires poscit labor ultimus omnes.
Donec felicem patriae victoria Martem
Annuerit: parvasque acies ad sicca vocarit
Crudeli mentem turbatus strage Pipinus.
Hîc demum sese melius primordia sument:
Eque mari aequabit picti fastigia caeli
Maior honos, ausisque manus spectata superbis.
Haec mirere senex: hic incrementa videbis.
Ac veluti, muros fixa quos transiit hasta
Infelix iuvenis (prohibent nam ignoscere leges)
Ingenti spatio, despectae ex aggere fossae,
Septem turritos nunc apti includere montes,
Admiranda patent totis spectacula terris:
Haud aliter tua gens hic vasta crescet opum vi:
Scilicet immensi longe pulcherrima mundi.
10. En igitur totus collucens murice et auro
Angelus: Heracliae fumantia culmina fundo
Instaurat: procul inde vagum dispersa per aequor
Oppida conglomerans, sceptra ad communia prolem
Eliget alternis. caesa ceruice rebelles
Mulctabit. posthaec fundens Aquilegia signa
Captivo specimen gratum super hoste reponet.
Longa dies factum, mactato corpore tauri
Cum grege Saetigero, castellaque diruta seruent.
11. Quis chorus ecce autem tibi Iustiniane faventum?
Tune igitur dono ingenti laudabere diuûm?


page 132, image: s132

Namque a Pellaeo soluentes littore nautas,
Magnum non nullis numen vectare periclis
Prospicio. pietas ô quae, sacrumue, Deusue?
Obvia procedit legio iuvenumque patrumque:
Condensae gremiis involuunt pignora matres,
Humida depictis sulcantes arva phaselis.
Ante Sacerdotum gratanti carmine pompa,
Ingeminant laudes, atque immortalia vota:
MARCE decus caeli, cui iam venerabile corpus
Inferimus, gaudens invicto Marce Leone,
Huc sanctos transfer manes: hîc munera ad aras,
Templaque de solido statuemus marmore, et auro:
Servantes nostro aeternum tua nomina regno.
Haec laeto resonant plausu: feretrumque sacratum
Suppliciter cuncti manibus contingere gaudent.
At superûm pignus voto posuere sacello:
Numen inexhaustum fama, atque insignibus orsis.
12. Tu vero templi fundator maxime, pulso
Malueris numquam patriae rediisse Caroso.
Incautum pietas fallet: populatus honestam
Caesariem, barbae decus, exuviasque: recedes
13. Deiectus. Veniet porro infelicibus armis
Massylum in rigidam classem Tradonicus usus.
Maurusis Croto portus male fide carinis,
Quot galeas, et scuta, virosque in gurgite volues?
Nec levis urbe dolor media: dum turpis in ipsos
Perfurit Alecto cives. quin aspicit aeger
Innocuo populus lapsantem sanguine patrem.
14. Tales post motus, Saracenis impiger Ursus
Vela fugae vertet, socias praedantibus oras:


page 133, image: s133

Inque Narentarûm periuria saeviet ultor.
15. Mollia quid tandem detrectas frena Comaclum?
Nec rabiem a tergo gliscentem instare tremiscis:
Dum pius insequitur Badoari funera frater.
Nec te etiam immunem pestis lacrimosa Ravennam
Praeterit: his quoniam ingemuit fera vulnera campis.
16. Illi suasit amor patriae deducere puppes,
Atque Narentanas dextra prohibere rapinas.
Deseret audentem Fortuna. immania circum
Agmina proturbans, tantis congressibus impar
Concidet, illa sui monumenta perennia linquens.
17. Murorum studiis tutis operata iuventus,
Aedificant: saxisque alte tractisque catenis
Conatu insigni nova propugnacula iungunt.
Instate ardentes, nam quantus frigore nunc nunc
Riphaeo globus exundans, suprema minatur
Excidia? intrepidi vim duram promite: non hîc
Imbellis praedo, fugiensue in limine Gallus:
Sed praedura cohors, neglectae prodiga vitae,
More ferae silvis ac furto assueta: cruentis
Artubus, et tabo caesorum vescitur atro.
Europae totos passim lugentis aceruos
Oppetere agnosco, laniataque corpora ventris
Explere ingluviem. iam charae coniugis esto
Quisque memor, lucisque extremae. eia ipsa referte
Facta patrum: quibus haec Scythiae foedissima monstra
Olim Pannonios servati egere sub agros.
Hinc sperate viri laudem: super abitis omnes
Euentus indefessi: terramque labantem
Ausonidûm meritis solis consurgere vestrûm


page 134, image: s134

Dicetur. grati recolent ea cuncta minores.
18. Inde pater iuvenem Graia tellure, potitum
Muneribus titulisque, sinus penetrare dolebit
Non posse Illyricos: sed partis, sidere laevo
Exutum, aspectus optatos multa morari.
19. Connubiis sua pulchra novis solamina matres
Turicremas laeto iam sistunt ordine ad aras,
Et cupida exhilarat languentum pectora amantum.
Ecce inimicus atrox ipsa ad delubra deorum
Hister adest, sacra perrumpens: ante ora parentum
Devotas spoliis multis (miserabile) nuptas
Eripit, atque fuga celeri vada caerula verrit.
Quis dolor, unde salus, aut spes trepidae addita turbae?
Densa phalanx sectata duce ruit impete facto,
Versaque sollicitant remis freta: donec iniquam
Ducentes sortem, per stagna inopina prehensos
Invadunt furiis iustis. sternuntur ad unum
Corpora raptorum foedis proiecta lacunis.
Restituunt praedas acri virtute receptas,
Cuique suam: et ludos raptis sine more puellis
Adiciunt, apto Mariarum nomine dictos.
Quin etiam devicti hostes sollennia centum
Vina cadis onerant, et iam parere fatentur.
20. Euasit leto tandem, violentaque fugit
Vincula, ab Illyrico detentus carcere: Achiuûm
Amissis opibus, repetit natalia regna:
Et toto applausu sublustri in sede locatur.
Qualis ubi oppositas nubes caligine spissa
Post tergum Veneris linquens pulcherrima flamma,
Per sudum agricolis operosis mane refulget.


page 135, image: s135

21. Dira Narentanûm legio maris obsidet aestum,
Ausa metu incusso largas avertere gazas.
Illi Martem acuunt, animis subit ira pudorque:
Nec requies donec perculsa mente cateruae
Orantes pacem, populatas crebra rapinas
Huc revehant: et quae fuerint dispendia totae
Persoluant. Exinde Aquilegia foedera firmans,
Internosque pio componens pectore motus,
Lugubris genitor labentia lumina claudit
Ob nati turpes furias, atque effera coepta.
22. Hunc vero extorrem, sceptris ignobile vulgus
Contra iussa patrum revocat: qui deinde secutus
Altera connubia, antiquos exosus amores,
Divitiis potitur, scelerumque indulget habenis.
Quo non fertur, opum largus? scit triste Opitergi
Exitium: indignansque suos Ferraria fines.
At fessi demum cives furialibus ausis,
Ipsum ad supplicium converso corde reposcunt.
Tutantur pavidum imprimis immania tecta,
Et medio aulaî sumptis stans miles in armis.
Iamque faces ad summa volant fastigia vento:
Perque sacros veterum postes Vulcania strages
Ingruit, et magis atque magis depascitur omnia.
Eheu crudeles, satis est, nunc parcite flammae:
Parcite divino cineri, bustoque verendo,
Fatalis templi foribus. nam maximus hic est,
Sospite quo Divo, fortuna erit integra regno:
Quo laeso, fractae vires, aversa potestas.
Attonitus mentem visis, ruit ille recedens:
Et miser urgentes a tergo respicit ignes,


page 136, image: s136

Vestibuloque ipso diram intentantia mortem
Agmina. versanti varia, haec sententia sedit.
Infantem fugiens patriis amplectitur ulnis,
Et prae se portans comitem vitaeve necisue,
Ad circumfusos haec verba novissima fundit.
O si qua est pietas vestrûm, miserescite sontis,
Et quondam patri vitam donate vocato.
Aut si nil mereor, liceat superesse periclo
Hanc animam saltem, tenerum sine crimine pectus:
O cohibete iras socii, ac letalia tela.
His dictis, multo laniatus vulnere terrae
Corruit: innocuumque exsangui pectore pignus
Sustentans, miserae sobolis, proprique cruore
Voluitur: et duplices vitas exspirat eodem
Amplexu: saevitque canum latratus in [(transcriber); sic: iu] auras,
Dum rabido carpunt dilapsa cadavera morsu.
23. Invito post cura datur. non laudis egentem
Hunc populi fasces flexere, et vana cupido:
Sed patriae pietas, ac servantissima iusti
Corda. Superfusis disiectas ignibus arces
Attollit miserans: adytisque instaurat honorem:
Servatum numen sistens in sede refecta.
Ipse urbem Barii Maurusia signa trementis
Defensam dabit, ac palmae inter praemia ducet:
Stirpis et infensae fastus multa arte domabit.
Tum mentem afflatus dio spiramine, sortem
Mortalem exuitur: superûm se deuovet aris:
Et solos tractat terreno in pondere divos.
24. Quin tu tolle minas, hinc iam obliviscere caesos,
Insontem puerum, foedatique ora parentis


page 137, image: s137

Acer Otho: profugus dum dulcia limina praesul
Intrat, et immiti permotum funere placat.
Libertas equidem tristes sub pectore vertit
Hos stimulos: poterunt utcumque ignoscere manes.
25. Nec vero arridet tacito fors candida Memo:
Quandoquidem saevos Caloprini sanguinis aestus
Compita per, trepidasque domos expertus: acerbam
Insinuare famem, aversi lugebit Othonis
Obliqua invidia, vulgatisque undique iussis.
Sed formidatus leti. annumerabitur umbris,
Et populum inflictis terroribus iste levabit.
26. Martius Argolico pollens Nilique favore
Urseolus, cunctis veniet tibi dignus amari.
Regna Liburnorum victor submittet et Histros,
Ac Phariam monitis neglectis eruet arcem,
Barbarico tutum sistens feruore profundum.
Iam Corycta vetus, Chame, Pola Colchica parent,
Iaderaque, Spalatrum, Corcyra invicta, Ragusum:
Arba memor voti, Traguri civesque Parenti:
Omnibus his bellator ovat, figitque tropaea:
Victoremque novum accepto fert Dalmata freno.
27. Instat vi patria detrudere finibus alter
Casuros hostes: dignatus honore superbo
Ob claras dotes, et Pannoniis hymenaeis.
Ille etiam partas collustrans impiger oras,
Accipiet reddetque fidem laetantibus. inde
Incautum excipiens solio detrudit avito
Coniurata manus, terrisque relegat Achaeis.
28. Nec te cedentem probitas Centranice texit:
Relligiosa super nam instratus tegmina, duro


page 138, image: s138

Votorum exilio fratrum mittere. subibunt
Quos brevitas ambos et fama obscura recondit.
29. Infandis abiecta odiis unius ob iram
Urseolûm laudata tribus: ditione iacentem
Nunc alia quaerunt patriam: populantur honores
Immeriti totos: varium et mutabile semper
Vulgus. in imperium (ritu cessante priorum,
Quo socium princeps in regni parte locabat)
Unicus accitur. Servabit postera morem
Hunc aetas: unumque suum pubes sua noscet.
30. Transcripta alternis signis labat ariete crebro
Iadera, et horrifico casu exhortatur in arma
Diffisos coetus. etiam te turbide Pepo
(Quem dudum ad pugnas non ulla pericla movebant)
Romuleae terrent voces, placataque rursus
Dant corda, hos pariter monitus, hostemque timenti.
31. Nympha quid ô nimium credis formosa colori?
Nec sentis pulchros artus heu tabe peruri
Immunda? fastum ô faciles vos ponite natae,
Quascumque Oceanus vitreis sibi legit in aruis.
Siluius acceptum nomen felicibus orsis,
Dum fortuna fuit. Sed frustra obtendere contra
Normanûm invisas classes ingressus: acerbo
Cum luctu caedi socios exponet, et undis.
32. Permensi fausto Byzantia littora cursu
Legati responsa ferunt: submittite colla
Horrida, Dalmatiae vis, pugnacesque Croatae.
Adriacumque ultro signis praescribite nomen.
Fallor? an ex oculis se visum avertere Numen,
Tutamen gentis, nulli exsuperabile Numen?


page 139, image: s139

Da pater augurium: proh sacram porrige palmam,
Porrige, nunc ipso ruit alta a culmine virtus:
Et se diluvio miscens effundit in aequor
Urbs, diuûm domus, heu multos dominata per annos.
Quid refugis? si te plebis commissa nefandae
Ulla abigunt, coetus omnes prohibebimus aris:
Abdita nam princeps adeat tua limina solus,
Soli quos curae pietas praefecit habendae.
33. In Mahometigenas ardens late emicat orbis,
Ereptas Solymûm sedes et templa reposcens
Relligione patrum, magnoque augusta Tonante,
Illic qui posuit se hominem, moribundaque membra,
Idem immortalis. socia agmina iungere fixum est,
Bis centumque rates laetis procedere velis.
Sed male Pisanos Rhodio concurrere portu
Fortuna implicuit, victasque amittere puppes.
Ionio in magno generatrix inclita vatum
Smyrna iugo assuescit: miratur dives amomo
Assyrius populum ignotum, armatasque carinas.
34. Inde urbem Patavi funesta lacessere bella
Indignans videas: et notas cernere turmas,
Henricumque altas dirimentem legibus iras.
Bis diram populo dant clara incendia lucem,
Horrendisque furit miserum Vulcanus habenis.
Quem modo victorem non fallax fama ferebat,
Illyricos fines infracto Marte tuentem
Praedicat immiti traiectum viscera telo
Procubuisse: suisque atrum immisisse timorem.
35. Itur in incertos Asiae non sponte labores,
Et circumfuso fremitu relevatur Iope.


page 140, image: s140

Barbarico exsultant auro spoliisque superbi,
Navales turbae. pretioso murice Sarra
Optima, difficilesque moras et dura pericla
Respuit, externum miroque errore recepit.
Nec Rhodus, aut Lesbos, Methone submissa, Chiusque
Non sensere viros reduces, Androsque, Samusque,
Quique impune novis vix paret Dalmata sceptris.
36. Quin nec Pisanis strage exsaturata quiescunt
Pectora: sed venis feruens iniuria inhaesit
Altius, ac Rhodios casus expendere suasit.
Ipsi Antenorei veteres etiam arma resumunt:
Sed grave, converso pugnae se credere Marte.
Res Argivorum magno turbante tumultu
Excita vis Venetûm sistet: super usque Sicanas
Se infundens oras: terroribus omnia miris
Complebit, tutosque arcebit ab hoste Pelasgos.
37. Vixisti rapto pressum Guiscarde per aequor:
Iam nodo informis leti tibi guttura nectunt:
Navita securus placidis dat carbasa ventis,
Et pacto Siculas exportat foedere merces.
38. Composito in generum molitur signa quietum
Emanuel: Venetos ergo hinc sociata negantes
Agmina sollicitat, quaesito hoc cardine culpae.
Iccirco validas centum placet ire triremes,
Ulciscique nefas, toto se opponere ponto.
Hos ille indulgens ludit, caussasque morandi
Implicat, ac vires cunctantûm emollit acerbas:
Dum miseranda lues furto desaevit: et ipsa
Certatim agglomerans corrupta cadavera tollit.
Vos etiam ô magni stirps optima Iustiniani


page 141, image: s141

Contigit oppetere, ac totum disperdere nomen:
Ni sacra Romani subeat iam cura parentis
Subsidio: ac iuvenem servatum a morte reposcens,
Permittat taedas, abiuratosque hymenaeos.
Ex illo rediens fluxis ad limina rebus
Infelix princeps, crimenque caputque malorum
Diditur: ac patriis crudelia vulnera membris
Accipiens, pacem nimium exsecratur amatam.
39. Fas omne abrumpit Danaus: candentiaque aera
Missi oratoris visus praetendit ad ipsos:
Tormenti genus horrendum. Federice potenti
Proice tela manu: nec tantum assuesce dolorem.
Ille quidem latitans, in lucem se exseret hospes:
Et captae sancto genitorem prolis amore
Ad pacis leges adiget. voluentia secla
Id recolent: facti quin auri lucidus orbis
Centauro eicitur magna, inviolabile pignus
Nereidum matri, atque Adriaco Neptuno.
40. Aurius, haud unquam tactus popularibus auris,
Non semel effetam veri tentabit Iadren,
Eversurum arces minitans: divellitur inde,
Protinus ad Solymos hortatu urgent vocatus,
Cum Gallo, Belgis, semotisque orbe Britannis,
Et male gaudenti fluvium tentare Fedrico.
Nec quicquam versare dolos Saladine iuvabit:
Hostis ovans muros recipit Ptolemaîdis altae.
41. Ambustos oculos fessum experietur Hetruscus
Dandulea de gente virum: experientur et Histri,
Dictaeique sinus, vulgataque Constantino
Moenia, periuri facinus non ulta tyranni.


page 142, image: s142

Iste quidem ante annos curae maturus, et aequi
Consilii puer: extractum de carcere Isachum
Eripiet: patruum scelerata fraude superbum
Eiciens. sed non haec Parcae gaudia longum
Esse sinent: instans ambobus terminus haeret.
42. Crebra per Aegaeum dominis permissa profundum
Oppida: et Ionio loca passim consita Nereo,
Rectorem accipiunt Latum. Genuense cadaver
Tot formidatum nautis, trabe pendet ab alta.
Feta malis Methone cadit, atque invisa Corone.
Haud tenue instabili Cretae transcribitur agmen.
Nec tamen interea quascumque incidere lites
Fas erit: hinc atque hinc se se bella horrida rumpent.
Nec modo transierim tutantes castra puellas,
Et teneram pubem, ludo certare paratos.
Iamque nuces et poma volant, bene olentia utrinque
Lilia, purpureaeque rosae: iocus illa ministrat
Tela. sed insignis subito e puerilibus armis
Seditio, matrum conterrita pectora turbat.
Nec requievit enim, donec sub pacis iniquae
Consulta Adriacus Patavos exercitus egit.
43. Auxilium Lesbos Cretaeis sistet in oris:
Sed miserum fractis discet dare lintea remis.
Inter se coiisse videt duo fulmina belli
Byzantum pavitans, tamque ipsum accendere Martem:
Hac fortuna stetit: dura obsidione levantur,
Bisque cruentatos sumunt freta tincta rubores.
En astu Patavina iugo tum colla prementur,
Vicinae multum indiga opis. Congressibus impar
Horribilem iuvenis patri fert caede dolorem.


page 143, image: s143

Quos toties lusit dominos persensit Iadre.
44. Indignans tumidum requievit Mincius amnem:
Dum bissena virûm morientum milia diram
Explebunt rabiem, crudelia funera passi.
Nempe Antenoreos intrant victricia muros
Signa: nec indomitos dabitur compescere motus,
Ni tot per varias mactâris corpora mortes
O impacatis Eceline e partibus orte.
45. Consorti e templo Syriis discordia terris
Adiuncto incessit Liguri. nec numine laevo
Occubuisse semel satis est: quin maius adorti
Tentamentum: ipsa Drepani illaetabilis ora
Optabunt frustra vanos posuisse furores.
Ille autem incepti (quoniam sors laeta recessit)
Desertor, tuto hostiles sibi temperat iras.
46. Quas non dira fames monet implorarier urbes?
Sed nihil aut pretio aut multis hortatibus actum.
Felsineos vasto demum molimine cives
Populifer Padus excipiet: turbata secundum
Ostia vel profugos, vel dura sorte cadentes.
Sed passim Venetos haud aspernanda precatos
Serior imposito censu reminiscitur aetas.
47. Anconem indignis animis nova iura ferentem
Instat Romuleus coniungi foedere praesul:
Mutatos clypeos, aptata insignia furto
Fama erit, ac turmas obducto errore prehensas.
Sed dum mista capit nullos iniuria fines,
Sedati inter se firmata pace quiescent.
48. Exin lugubri vada fervida mole ciebis,
Et fremitu senior quassabis caerula late.


page 144, image: s144

Seu quia mobilitas te audacis strinxerit Histri,
Cui mentem adicient exorsa Aquilegia: seu quod
Nequiquam Syrios tractus petiere phalanges,
Christicolûmque isthinc retro sublapsa potestas.
49. In Ligurem auspiciis geminato Marte sinistris
Certatur: fractoque illidens ossa cerebro
Ipse gubernator se exosum destinat umbris.
Indignos contra conspirant impia patres
Pectora: per mediasque vias it triste periclum:
Sed merita auctores (ut semper) poena retundet.
Rursum terrores alios sacer ore Quirinus
Accumulat: dum subsidens Ferraria paret.
Perque domos hostem trepidant, flammasque volantes.
50. Alternans toties fallaci cedet Ibero
Iadera: sed medio sociorum naufraga fluctu
Corpora, commissum scelus expendisse gemiscet:
Infandumque caput vix tutae adnabit arenae.
51. Quanta autem patriae superat pietatis imago?
Unus pro multis commoti sustinet aestum
Clementis: colloque trahens horrentia ferri
Pondera, sub pedibus nutus observat heriles.
Non secus ac mensam trepidans canis haeret ad altam,
Opperiens tardam malis crepitantibus escam:
Iamque minas domini, tergo iam verbera perfert.
Sic ille: at numquam memori fors eximet aevo.
Threicias instructa manus processit ad arces,
Ausa sequi adversum Ligurem: qui urgentia castra
Permetuens, misso sancit nova pacta tumore.
52. Nec rabidi possunt armis absistere Turci:
Donec deprensos immenso robore Zenus


page 145, image: s145

Et ferro et laqueis turmatim ad Tartara mittat.
Scalanae intentans genti fera funera Rubri,
In quantum spe tollis avos? hoc acrius ergo
De medio tristi lugebunt vulnere raptum.
53. Terrifici subito montes voluuntur aquarum,
Miscentes terramque fretumque: at non sua damma
Advertunt, sceptro excusso Gortynia pubes:
Dum peditum occurrens redigit vis dura rebelles.
54. Aspera pannonios attraxit caussa maniplos,
In patriam reditus queis fata adversa negabunt.
Unde tremor terris? hominumque et vasta deorum
Culmina praecipitant: malesuada invadit egestas,
Corruptoque lues caelo, tum letifer annus.
Tristis ubique pavor, et feminei ululatus,
Inque dies aegris avidam cladem aggerat atra
Tisiphone. posthaec cum multo sanguine venit
Nunc his, nunc anceps Ligurum victoria turmis.
Post tamen ingressus varios, finemque sub ipsum,
Sardoos circa portus nova gloria tollit
Gliscentes animos: quoniam Genuensibus actis,
Arma, viros, gazasque omnes mersere profundo.
55. Sed rursum vires alias, nova proelia tentant,
Caesorum aequantes numerum: non hoc tamen ante
Confligens plausis coruorum exercitus alis,
Et cruor et vulsae cessabunt dicere pennae.
Ipsum autem trepidi patres indigna moventem
Arripuere ducem: periuraque colla securi
Mulctantes, famam damnati ex ordine avito
Sustulerunt: urbemque adoperta fraude levarunt.
56. Captivi notos veniunt hinc inde penates,


page 146, image: s146

Votaque diis superis soluunt: et pace reducta
Servati exsultant. iam nunc discordia demens
Pannonas invasit, vastosque educere aceruos
Admonuit, longeque alienae effundere terrae.
57. Obiciunt Itali sese defensa tot annos
Ad loca: conatque haud inferiora secuti,
Insistunt contra externum detrudere regem.
Fata vetant: virtus ergo quid vivida possit?
Ceditur. Illyriaeque oras data dicta refellens
Occupat, et facta Ludovicus pace potitur.
58. Pertaesum est varii incepti, magnûmque laborum
Ausoniae: populis igitur sententia versa
Idaeis: duros iuvat evasisse lupatos,
Rectoresque alios rebus legisse novatis.
Non impune tamen: pressis parere necesse,
Auctoresque ipsos miserari extrema luentes.
59. Euentu super hoc nec dum turbata Calergus
Corda gerens: iterum se in tanta pericula mittit:
Imo ait, arreptis signis, fortissima frustra
Pectora, nunc animis opus est: me me duce ferrum
Corripite, infractis mecum vim viribus omnem
Exite: haec superat via liberatis ademptae:
Ante oculos iam tuta salus: ipsosque morantes
Exhortatur agens: ne quis timor orsa reflectat.
Dixerat hic: residesque audacibus induit armis:
Sed non et dixisse volet. namque hoste subactus
Magnanimo, varios moriens reminiscitur ausus:
Gnosiaque Adriaco residet victore potestas.
60. Tergesti veteris iussos descendit in agros
Accola Danubii: nequiquam plurima adortus,


page 147, image: s147

A tergo statuit promissos linquere muros.
Nec tibi Carraro placida contenta quiete
Mens fuerit: donec domitus cum Pannone iuncto
Difficiles Patauûm mores invexeris urbi.
Multa quidem meritis Pisanum fama tropaeis
Extulit: at dum versa fidem fortuna fefellit,
Carceribus clauso veteris male gratia facti
Proderit. adversis cum vero allabitur aequor
Classibus, et taedis fumans iam Clodia cessit:
Omnis in hoc uno superabit cura recepto.
Ante fores ergo quae signa Ligustica Martem
Instigant, acuuntque metum, iam ponere fastus,
Incassumque alio excussos laxare rudentes.
61. Nec tantum legem se Maurocenus ad unam
Verteret: ac tortos funes sine sanguine tollens,
Subiceret ferro capita obtruncanda latronum:
Verum alios longe mentem adiecisset ad usus,
Non laudum indignus, si qua fata aspera rumpat:
Multum atrox Lachesis praelato invidit honori.
62. Obiciet poenis ausum iuvenilia natum
Immotus genitor, et servantissimus aequi:
Quam mallent alii immitem flexisse precando?
Creverat immensum Galeaci robur: at illum
Circumstant Veneti, non ulteriora ferentes
Tentantem: pulsus Mantoos oderit agros.
63. Opportuna equidem rebus Lombardus egenis
Auxilia adiecit: Methones liquentia circum
Stagna, premens Ligurem successa animisque superbum.
Scalanos tacita fretus Carrarius arte
Cum genere extinxit: tota cum stirpe ruentem


page 148, image: s148

Mox ipsum Euganei resonabunt undique colles.
Veronae muri, Feltrum, veteresque Coloni,
Bellunum, et Patavis nimium Vincentia campis
Vicina, aligeri gestant insigne leonis.
Contra autem Tusco stipatus milite Pipus
Ardua molitur: rebus post deinde relictis,
Heu miseras fauces liquefacto proluit auro.
64. Quis tamen hoc Utino prudens persuadeat auctor,
Respuere imperium, dubio se credere Marti?
Cum se defessis animis mox offerat ultro:
Et tota aeriferos submittens Carnia montes
Cedat ius proprium Techi, Venetoque remittat.
Non tulit augustam miserans Mocenicus aedem
Coniectis priscum facibus posuisse decorem:
Tecta sed hortatu atque auro semiusta refecit.
65. Brixia pugnanti numquam defensa Philippo
Hac cessit. stragesque Padi per amoena fluenta
Ingruit: ô fugite: haud semper victoria ridet
Invictis. Ligurem quin debellate fugacem:
Et trepidam (cur iam segnes) tentate Cremonam.
Tuque etiam instantis Picinini Sfortia vires
Infringe: et genero deinceps dotatus ab hoste,
Non huc verte acies: illac sed dirige cursum,
Qua Mediolani potior fors moenia spondet.
Diruta procumbunt Byzanti tecta: priusquam
Subsidia horrentes turmas adiere Getarum.
66. Intremuit quassata sinus terra Itala circum,
Consiliis habitus quando non futilis auctor
E patrum solio Maripetrus iura ministrat.
Tum nova Teutonicam mentem experientia coepit:


page 149, image: s149

Incisisque notis veterum monimenta virorum
Coepta legi, et seclo penitus superesse minorum:
Cum primi foliis et cerae glutine tantum
Mandarent multo praeclara reperta labore.
67. Non tibi Tergestum Mauro, sed cetera laudem
Facta ferant: iam iamque manum glomerare memento,
Arma parare, ducesque, et vela, impellere remos.
Heu quo Graiugenûm ductu considit in oris
Dira fremens Othomannus? ut horrent omnia caede?
Perque hominum flammae volitant per culmina diuûm.
68. Ipse etiam validas haud segnis cogere turmas
Institit, ac duri misto Tronus agmine Persae
Maeonio Smyrnam insignem delevit alumno.
Invehitur magna matrum Catherina caterva:
Et se pulchra viro dignatur iungere Cypro:
Non metuens Austris dubiis committere vitam:
69. At non exiguos luctus post fata mariti
Perferet: ut subito late omnia feruere motu
Spectabit, patruique aspersas sanguine cautes.
Tu modo maturare viam Mocenice pergo:
Hoc votis Cyprus rogat, atque Albania Scodra,
Dum Turcos aegre vulsis a moenibus arcet.
70. Illi etiam crebris Aetolum assultibus urgent
Naupactum: donec tota obsidione repulsos
Tormentis horret muralibus excita Lemnos.
Tecum erit iste labor campis diffundere apertis
Aeratasque trabes, delectam ad fortia pubem,
Lauretane, maris quem praefecere potentem.
71. Aerei contra montis sub culmine Croia,
Epiri decus antiquum male sustinet hostem:


page 150, image: s150

Erumpunt castris, atque obvia proelia miscent,
Victores laeti: ni praedae insana cupido
Iniciat stimulos: foede moriuntur inulti.
Tum Mahometigenûm lunatis agmina pellis
Ipsis in Latii foribus, rapiuntque ruuntque:
Sanguine Mossa suos gemuit pinguescere campos:
Corporibusque vagum requievit Sontius amnem.
72. Post vacua indigenûm Scodra Lemnoque relictis,
Invisum nomen terras Othomanne levabis.
At simul exceptus per relligiosa Deorum
Limina procumbit Medices, iuvat arma resumi,
Et Florentinos defendi milite campos.
Non etiam abstinuit bene conscia ab Hercule virtus:
Nec tantas turbans vidit Ferraria moles
Mulceri: donec fumantibus Hadria tectis,
Rhodigiumque metus disiectum exasperat atros.
Nam velut arentem in silvam pastoribus olim
Flamma furens immissa, animos acquirit eundo:
Nec iam stipitibus passim contenta praeustis,
Sed tota evertit victrix spelaea ferarum,
Fortius insurgens graviter spirantibus Euris:
Haud secus oppositis exercita turba tuorum
Ardescent bellis, se seque per ardua tollent:
Usque adeo obnixi nullos non temnere casus.
73. Omnia nunc rident: nunc formosissima rerum
Procedit series: capiunt contagia finem:
Pax terrasque salumque regit: camposque iacentes
Pacis amica Ceres ingenti obnubit amictu:
Blandaque tranquillas demulcent gaudia mentes.
Sed qualis quantusque Arctoo promit ab orbe


page 151, image: s151

Se se heros? quae progenies, quantum instar in illo?
Gratatur laetos olli Germania fasces,
Oenotrique viri studiis plausuque sequuntur.
74. Nec longum in medio tempus: cum limina propter
Ausoniae certatur: et exsuperans discordibus ira
Fluctuat: albentes campi solido aere relucent,
Venit et egregius Gallorum Carolus, arte
Praetenta: tum vero horror: latosque per agros
Armorum strepitus. mox illum fata tulere
Exauctum spoliis. Miscentur iure Cremona
Adricolis, Tranum, Brundusum, Hydruntaque signa.
At regina gravi patribus servanda periclo,
Posthabita Cypro laribus concessit avitis:
Omnis quam chorus applausu comitatur ovantem.
Otia progenies Othomanni perfida rumpit:
Ast Itali exsultant Cephalenes arce potiti.
75. Quid loquar adversus velut insurrexerit orbis
Europae? varioque gemat certamine tellus
Saturni senis. aggeribus dum proruit ille
Alpinis, lugetque indignans Abdua caesos.
Hîc contra Caesar populatis Teutonas aruis
Explicuit: sedet hic Roma digressus Iulus:
Eridanumque illic largo de nocte cruore
Imbuit Alfonsus: dii caedis quanta cupido?
Iamque hac ambiguus iamque illac haeret Iberus.
Considunt tamen haec pugnata ex ordine bella:
Ereptumque dolet fatis Maxaemilianum
Vis Germana: nepos tanto delectus honori
Carolus, haud villi pace et Mavorte secundus.
76. Atque hic Belgradicis animos successibus audax


page 152, image: s152

In Rhodios toto Sulimannus turbine fertur:
Nec dextrae urgenti (dirum) fors abfuit aequa.
Ingruit at Gallis ardenti Caesare Prosper:
Quos Veneti multo iuvere in proelia nisu:
Ille autem rapto potitur, fessosque repellit.
77. Nulla mora: in Gallos demum pulcherrimus addit
Grittus equos, additque duces: Ticinus oberrans
Franciscum victas prospectat tendere palmas.
Ne tibi pugnandi veniat tam certa cupido,
Namque adversa cano tumidum Ludovice per Istrum.
Haeccine restabat pulchrae sors aspera Romae?
Ut sacer infusum mediis penetralibus hostem
Aspiceret Clemens ferri furialibus ausis,
Perque ipsos diuûm postes per splendida tecta
Bacchari in trepidos cives, miserandaque matrum
Corpora? quid cessas ô non doliture, supremo
Diluvio miscere tuos, tuaque omnia Thybri?
Parte alia invisam bis vasta mole Viennam
Sollicitans Turcus retro tela impia vertit.
Quem Veneti magno sociorum foedere contra
Institerunt, toto rapidique egere profundo.
78. Ancipiti imposita est tandem manus ultima bello:
Nauplia dum cedens corda exsaturata Getarum
Placat, magnanimum domitrixque Epidaurus equorum.
Nec vero hae sine more datae: nam dira feraces
Per glebas pinguis Latiis penuria saevit.
Landus opem miseris properans, huc vertit et illuc
Obscoenamque famem, et belli finire labores.
79. Ergo compostum placide Donatus inibit
Imperium, blando securus laeta tenore


page 153, image: s153

Pectora. Non aliter, quem frigida bruma coercet
Ante focum, tristi torpentem membra veterno,
Agricola exsultans laetae dat iubila mentis,
Dum gelidus canis se exoluit montibus humor,
Antiquasque domos longa a regione revisit
Candida avis, numquam confecto ingrata parenti.
80. En tibi praeterea gemini venere Priuli:
Quae virtus, qui frontis honos, et fortia gesta?
Ante diem roseo quem Lucifer orbe reduxit
Componet rursus tenebris, quam singula pandam.
Sed quid ego haec autem? satis est potuisse moneri
Intentum te magne hospes, natasque decentes.
Haec obscura tamen venient labentibus annis:
Seque tuis populis manifesto in lumine prodent.
At nunc me tenuis crepitans vocat Auster in altum.
Sic fatus patrias Proteus se accingit in oras:
Adria quem cupidus circum nymphaeque volutae
Detentant: pendentque iterum narrantis ab ore.
Ille morae impatiens, formam conversus honestam
Prorumpit stagnis, immani corpore pistrix:
Aspectusque Dei misso sermone relinquit.

FINIS.


page 154, image: s154

DUCUM VENETORUM NOMINA ET ORDO.

1. Paulutius.

2. Marcellus.

3. Horleus Hipatus cui Urso cognomen.

4. Theodatus Ursi filius.

5. Galla.

6. Dominicus Monegarius.

7. Mauritius.

8. Ioannes cooptatus a patre Mauritio in collegam.

9. Obelerius Beatum fratrem collegam ascivit, post quem Valentinus frater natu minimus regnasse dicitur.

10. Angelus Particiatius.

11. Iustinianus Particiatius.

12. Ioannes Particiatius.

13. Petrus Gradonicus,

14. Ursus Particiatius.

15. Ioannes Particiatius Ursi filius.

16. Petrus Candianus.

17. Petrus Tribunus.

18. Ursus Baduarius.

19. Petrus Candianus sive Sanutus.

20. Petrus Padoarius Ursi Badoarii filius.

21. Candianus superioris Petri Candiani filius

22. Petrus Candianus Candiani filius.

23. Petrus Urseolus.

24. Vitalis Candianus.

25. Tribunus Memus.

26. Petrus Urseolus.

27. Otho Urseolus antecessoris filius.

28. Petrus Centranicus sive Barbolanus.

29. Dominicus Flabanicus.

30. Dominicus Contarenus.


page 155, image: s155

31. Dominicus Siluius.

32. Vitalis Valerius.

33. Vitalis Michael.

34. Ordelaphus Faledrus.

35. Dominicus Michael.

36. Petrus Polanus.

37. Dominicus Maurocenus.

38. Vitalis Michael.

39. Sebastianus Cianus.

40. Aurius Mastropetrus, apud quosdam Andreas pro Aurio.

41. Henricus Dandulus.

42. Petrus Cianus.

43. Iacobus Tepulus.

44. Marinus Maurocenus.

45. Rainerius Zenus.

46. Laurentius Tepulus

47. Iacobus Contarenus.

48. Ioannes Dandulus.

49. Petrus Gradonicus.

50. Marinus Georgius.

51. Ioannes Superantius.

52. Franciscus Dandulus.

53. Bartholomaeus Gradonicus.

54. Andreas Dandulus.

55. Marinus Falerius.

56. Ioannes Gradonicus

57. Ioannes Delphinus.

58. Laurentius Celsius.

59. Marcus Cornarius.

60. Andreas Contarenus.

61. Michael Maurocenus

62. Antonius Venerius.

63. Michael Stenus.

64. Thomas Mocenicus

65. Franciscus Foscarus

66. Paschalis Maripetrus.

67. Christoph. Maurus.

68. Nicolaus Tronus.

69. Nicolaus Marcellus.

70. Petrus Mocenicus.

71. Andreas Vendraminus.

72. Ioannes Mocenicus.

73. Marcus Barbadicus.

74. Augustinus Barbadicus.

75. Leonardus Lauretanus.

76. Antonius Grimanus.

77. Andreas Grittus.

78. Petrus Landus.

79. Franciscus Donatus.

FINIS.


image: s156