13 Februar 2004 Kim Barkowski
typed text - structural tagging complete - semantic tagging complete- Morpheus spell-check


page 40b, image: s080

DE MORUM SIMPLICITATE LIBER SECUNDUS.

CAPUT I. Quomodo se gerere debeat ab alio invitatus, quibus moribus convivium accedat, et mensae accumbat.

HACTENVS edocui qua simplicitate vocatos
Abs te convivas exhilarare queas:
Sed tanquam famulum, cui non est plena potestas.
Et qui sub domini cogitur esse manus.
Qua ratione tuo invitatos nomine tractes,
Alter hic extremo fine libellus habet.
Iam si forte alio fueris conviva vocatus,
Discito quis illic moribus esse queas.
Principio ex puero quaeres non pauca vocante,
Quos vocet, et quae sit causa quod ille vocet.
Cur alium dominus non miserit ipse ministrum,
Unde tibi maior surgere possit honos.
Denique quas carnes, quos pisces emerit hospes,
Et quanto dandos emerit aere cibos.


page 41a, image: s081

Quas epulas coquus, et quae condimensa pararit,
quoce queas avidam pellere pane famem.
Qualia sit promus venienti vina daturus.
Quae conviva domum pemmata quisque ferat [(reading uncertain: faded)] .
An quoque ducendae post fercula sumpta choreae,
Ecqua sit ad tales virgo vocata dapes.
Symposii tandem socios epulasque paratas,
Si spes est animo posse placere tuo:
Tempore venturum iusto promittito sancte,
Sic ubi iam fuerint singula nota tibi.
Si tamen observas convinia ad illa vocandos
Esse aliquos, odium qui meruere tuum:
Non ego te iubeo temere promittere quicquam.
conveniens hominum non genus omne tibi est.
Non sedeas rigidos inter conviva Catones,
Qui graviter tantum verba severa crepans,
Ergo alios manda vocet ad convivia, qui sint
Moribus et vitae congrua turba tuae.
Fercula praecipies etiam meliora parari,
Si minus illa tuae sint placitura gulae.
Cuncta sed ut possis melius retinere fideli
Mente, culinari quae parat arte coquus:
Posce paratorum comedendorumque libellum,
Qui moneat quales det tibi lina cibos.
Hinc praescire potes, quid edas, quid stare relinquas,
Cui vino serues, queis [Reg: quibus] epulisque locum.
Prolatam e pera schedulam quoque saepe revolues,
Quaeque dedit releges fercula, quaeque dabit.


page 41b, image: s082

Tum si quid coctum tu legeris esse, nec illud
Allatum mensae videris esse tuae:
(Forsitan hoc aliis hospes vel lixa reservat,
Tempore quos parvo velle venire sciat)
Protinus accendi non est tibi dedecus ira,
Nec volo te bilem dissimulare tuam.
Non impune tibi fallax illuserit hospes,
Ut vacuo expectans sederis ore diu.
Semper enim ventura tibi meliora putabas
Fercula, sed falsum turpiter esse vides.
Quid dubitas clara, ferri tibi, voce iubere,
Inscriptum schedulae quod legis esse tuae?
Illa etenim toti facta est iniuria mensae,
Nec tibi iam soli fraus ea structa fuit.
Pro reliquis etiam, licet id non iusserit ullus,
Te refer hospitibus talia verba loqui.
Sic prius instructus tandem convivia adibis,
Expectata diu cum brevis hora vocat.
Mox ubi non procul est ad coenam tempus eun [(reading uncertain: beyond the right margin of the page)]
In te non aliquam convenit esse moram.
Neglige vicinum, qui est invitatus eodem,
Quippe viam solus tu reperire potes.
Neglige cuncta domi, et properatis gressibus ito [(reading uncertain: beyond the right margin of the page)]
Neu sis postremus, primus adesse velis.
Quam primum irrueris alienas hospes in aede
Neglige de fausta multa salute loqui.
Sed pete fumantem pede non tardante culinam,
Quaeque coquant illic fercula lauta vide.


page 42a, image: s083

Nec mora quae cupidis minuantur dentibus escas
Posce dari, res est imperiosa fames.
Moxque repleta mero spumanti pocula posce,
Sic falle ingratae taedia longa morae.
Ut quando venient reliqui, sis potus abunde,
Et facias lepido plurima verba ioco
Sic hilarem cuncti te dicent esse: meretur
Ebrietas nostro tempore laude vehi.
Cum fueris solus, nec adhuc venere sodales,
Quid facias, monitus accipe mente meos.
Incipe stentorea mox carmen amabile voce,
Deque boni vini laudibus illud erit.
Vox ea per totam sonet exaudita plateam,
Haec faciet socios mox ut babere queas.
Nanque ubi clamores arrectis auribus illos
Accipient, coenae tempus adesse scient.
Protinus accurrent rebusque domoque relictis,
Et laetis tecum mentibus esse volent.
Vel tibi si non est cordi properare vocato,
Ultimus extremo visque venire loco:
Usque maneto domi, donec te nuncius alter
Oret, ut ad coenam laetus adesse velis.
Tunc dic venturum, sed longo tempore differ,
Nec tandem nisi sis saepe rogatus eas.
Tota domus coenam propter te differat unum,
Gloria nequaquam est haec fugienda tibi.
Magnarum credent tibi magna negotia rerum
Esse data a magnis perficienda viris.


page 42b, image: s084

At si crediderint oneratum rebus agendis,
Teque ideo nullo posse venire modo:
Et coquus in patinam lautas iam miserit escas,
Quas volet hospitibus fercula grata dari.
Forsan et in mensa famulus iam cuncta locarit,
Incipiantque ipsas tangere quisque dapes.
Tuque vides veniens escas modo carpere cunctos,
Sessuroque tibi vix superesse locum:
Obiurgandus erit tibi verbis acribus hospes,
Se sciat ut magnum posthabuisse virum.
Sentiat ille tuam cunctis praesentibus iram:
Non ignominia est tanta ferenda tibi.
Talibus ecquid eram venerandus honoribus? inque,
Ecquid erat ratio talis habenda mei?
Sed sine me (quid enim mihi profuit esse vocatum?)
Vivite, non vobis iam gratus hospes ero.
Ista loquens gestum tibi sume volentis abire,
Teque tuam simula velle redire domum.
Protinus occurret blandis sermonibus hospes,
Et supplex partes ille precantis aget.
Tunc ubi blandiloque te multa rogaverit ore,
Placatus tandem discubiturus eas.
Tum reliqui assurgent venienti forsit an omnes,
Ut tibi cum magno detur honore locus.
Tu primam quasi sis dignissimus arripe sedem,
Quam tibi non digno nemo daturus erat.
At si non cernis venienti assurgere quenquam,
Sessuroque tibi nullus habetur honos.


page 43a, image: s085

Tuque aliquem superesse locum conspexeris ipse
(servatur magno forsitan ille viro)
Hunc tibi ne sedeas extremo fine capesse,
Qui prior advenit dignior ille fuit.
Serius adveniens male consident, aut male coenat,
Dicitur: id vero verius esse puta.
Per mensam pedibus scandens subtiliter ito,
Si tibi per scamnum cedere nemo volet.
Commaculare luto mensam, mappamue, quadrasue,
Nil nocet, et culpa res caret illa sua.
Frange vitra et calices, vino perfundito mensas,
Et cadat e proprio versa patella loco.
Vel pedibus vestes macula per scamna sedentum [Reg: sedentium] ,
Id fieri summo iure videtur opus.
Cur etenim tibi nolebant hanc cedere sedem
Tum vacuam, et qua vix dignior alter erat?
Ergo quod hoc mensam pacto macularis et ipsos,
Haec sit in illorum culpa relata caput.
Ante lavare manus quam sacrae accumbere mensae,
Nescio quo multos more solere vides.
Frigida nil homini prodest e fontibus unda:
Sed cur non prosit causa ferenda mihi est.
saeva reluctantur feruenti frigora cordi,
Principium vivi corda caloris habent.
Inque manus veniunt occulti ex corde meatus,
Per totum sparsi qui tibi corpus eunt.
Stultus in algentem digitos si miseris undam,
Tum manus in gelida frigida fiet aqua.


page 43b, image: s086

Inde retro curret paulatim in pectora frigus,
Ah nimium cordi frigora dura nocent.
Frigora nativos extringuunt [(perhaps: exstinguunt)] saeva calores,
Hoc homines multi iam periere modo.
Tam subeunda tibi sunt magna pericula vitae,
Frigus et a manibus cordis ad ima redit.
Hinc ubi iam multos in aqua te laveris annos,
Adveniet propero tarda senecta pede.
Illa tuos quando victrix invaserit artus,
Deficient vitae stamina rupta tuae.
Has causas illi qui te mirabitur adfer,
Quod non pro solito more lavare velis.
Sin vero adfueris praescripto tempore coenae,
Convivasque alios velle lavare vides:
Primus in appositas reliquis cunctantibus undas
Irrue, foedatas primus inunge manus.
Quisquis ibi fuerit maiori dignus honore,
Quid noceat post te quod lavet ille manus?
Scilicet ipse etiam convivia ad illa vocatus,
Et domino acceptus scilicet hospes eras.
Nec solum digitos, sed et os faciemque lavabis,
Nec tibi erit longas nectere turpe moras.
Cumque satis longo lavisti tempore, et ipsam
Conspicis immundam sufficienter aquam:
Tunc aliis cedas ut et ipsi utantur eadem,
Totaque cum manibus si libet ora lavent.
Tuque tibi interea de prima prospice sede,
Hinc te qui iubeat surgere nullus erit.


page 44a, image: s087

Et qualis iaceat positus circumspice panis,
Hic illo melior saepius esse solet.
Est qui vel sacram superet nigre dine terram,
Vestphalici talem vidimus esse soli.
Est alius diversas ab hoc nitidissimus, illum
Sithonias credam vincere posse nives.
Hinc tibi dum reliqui cunctantur prospice cautus,
Ne sit opus nigro pane fugare famem.
Surripias furtim tibi qui bonus esse videtur,
Surreptumque tuo callidus abde sinu.
Postea cum fuerit partes distractus in omnes
Panis, frumenti qui melioris erat:
Cogentur reliqui vilem quoque sumere panem,
Si nondum fuerit dura levata fames.
Tum tibi, non aliis poteris producere rursus,
In gremio furtim quem prius abdideras.
Viderit hoc aliquis factum laudabile, certe
Ille tuis censor moribus aequus erit.
Consilium prudens simul admirabitur, et te
Pectore non modicum dicet habere salis.
Et fortasse tuam quandoque imitabitur artem,
Factus ab exemplo doctior ille tuo.

CAPUT II. Quos in edendo mores et gestus observare conviva debeat.

FErcula quam primum mensae imponentur opima,
Tu rapidam patina primus inunge manum.


page 44b, image: s088

Quod tibi cumque placet, rapias, ita diximus ante,
Cur aliquid frustra me docuisse sinas?
Omnia dicta tibi, quae diximus ante, putato,
Nil moveat quo sine singula dicta loco.
Et quascumque dapes in mensam miserit hospes,
Quantumvis gustus iudicet esse bonos:
Invenias aliquid quod culpes semper in illis,
Quodque velis verbis vituperare tuis.
Hoc nimis est salsum, dices, nimis illud adustum,
Hoc tibi acetosum, dulce sed illud erit.
Idque palam iubeo clara te dicere voce,
Percipere ut facili quilibet aure queat.
Sic etenim falso confundes ora pudore,
Soliciti frustra per tua verba coqui.
Hac potes urbani nomen ratione mereri,
Nomen id, o felix quisquis habere potest,
Quando tacent epulis intenti suavibus omnes,
Non hominis tota vox sonat ulla domo.
Plurima te lingua iubeo garrire loquaci,
Illaque quae risum promereantur erunt.
Non decet ad mensam mutis residere labellis,
Omnibus in precio qui volet esse, virum.
Inde vora semper, quantae sunt corpore vires,
Hoc ad symposium fine vocatus eras.
Ingere multa vorax avidis sine more modoque
Faucibus, et largo viscera tende cibo.
Si calet esca nimis quam dextera misit in ora,
Dissimula quantum dissimulare potes.


page 45a, image: s089

Et lapidi permitte alios impingere eidem,
Ne solus damnum ludibriumque feras.
Extrahere urentem rursus de faucibus escam,
Et patinae extractam reddere forte queas.
Non tamen hic ausim [Reg: ausus sim] facinus te tale docere:
Ah pudet, ah nimium rusticitatis habet.
At tibi ne sit opus rursus comburere linguam,
Id fugies tali callidus arte malum.
Ore tuo calidas afflabis fortiter escas,
Spiritus ardorem temperat ille cibi.
Nullius est usus nimis insufflare modeste,
Quas etenim vires lenior aura ferat:
Flaturus totas vento distendito buccas,
Difficilis quasi sit buccina flanda tibi.
Hinc, velut Aeolius mittit sua flamina carcer,
Collecta in calidos flamina mitte cibos.
Magno cum sonitu prorumpant fortiter aurae,
Non secus ac flammas Sicelis Aethna vomit.
O mihi quam placeas, si convertaris ad illum,
Qui tibi vicinus contiguusque sedet.
Illius in vultum nolo te spirare calorem,
Et calido totas spargere iure genas.
Protinus applaudent alii, factumque probabunt,
Atque iocum talem saepe videre volent.
Quod comitatur herum, non fit sine laude, catellus,
Delitium domini qui solet esse sui.
Tu quoque vicinas conviva vocatus ad aedes,
Usque canem, dominum qui conitetur, habe.


page 45b, image: s090

Proximus ille tibi scamno considat eodem,
Illi etiam e patinis optima quaeque dato.
Quis conviva illum detrudere sedibus ausit [Reg: ausus sit] ?
Nam dominum secum qui tueatur habet.
Dentibus exiguam iuvet indulgere quietem,
Delitias faciat protinus ille tibi.
Ora tibi exerta lambat bene pinguia lingua,
In nova mergendas fercula deinde manus.
Atque tuo pulices animalia iniqua catello,
Qualibet arte potens insidiisque cape.
In medium profer captos, ut in orbe locati
Crimine supplicium quod meruere luant.
Cum comedis, quantum potes ingere faucibus una,
Ut bene distendas oris utrunque latus.
Non secus ac plenas distendit flamine buccas,
Utriculo carmen pastor agreste canens.
Nec decet in patina quicquam superesse [(transcriber); sic: superessa] relictum,
Omnia vult vobis quae dedit hospes edi.
Rumpendi potius subeas discrimina ventris,
Quam super ex epulis vel minimum esse sinas.
Tum si non poteris stomacho transmittere tritum
Dentibus, et longa est arida lingua siti:
Oris adhuc plenis cavitatibus utere potu,
Ut cibus in ventrem diffluat, ille facit.
In calicem tenues ex ore emittere micas,
Nil, agreste licet quis putet esse, nocet.
Nam cur non liceat dapibus confundere potum?
Illa hominum vitam sed bene iuncta fovent.


page 46a, image: s091

Ipsa iubet iungi potum natura cibumque,
Et res alterius altera poscit opem.
Ossaque reliquiasque et quae tibi cumque videntur
Esse tuae lautae non satis apta gulae:
Abiice sub mensam, quo sint alimenta catellis,
His quoque quo vivant convenit esse cibum.
Sed sua, gaudentes praeda, dum prandia sument,
Non puto quod pacis foedera sancta colent.
Praelia sub mensa visu iucunda movebunt,
Et sibi erit visus quisque tulisse parvm.
Forsan et arripient convivas mordicus ipsos,
Hic levis in tantis motibus error erit.
Suaviter ista videns risu quatiere, tumultus
Autor enim tanti causaque solus eras.

CAPUT III. Qui mores post primum missum in mensa sint servandi.

CUm bene de primo compleris viscera misso,
Zona relaxari (diximus ante) potest.
Ventriculum pacto cibus hoc descendet in imum,
Et fieri melius coctio iusta potest.
Promptior accipiet nova denique fercula venter,
Qui nimium vinclis ante ligatus erat.
Iamque puer quadras pingue dine colliget unctas,
Ille novis dapibus semper habetur honos.
Hic propera, et primus reliquis cunctantibus orbem
In patinam celeri coniice rite manu.


page 46b, image: s092

Cur tamen hoc deceat, promptum est mihi dicere causam,
Accipe, non levis est illa putanda tibi.
Si patiare viros aliqua gravitate colendos,
Orbiculum primo deposuisse loco:
Inde tuum super inicias (heu dedecus ingens)
Magnorum quadras opprimet ille virum.
An miser ignoras quod rustica turba potentum [Reg: potentium]
Sub pedibus semper pressa iacere solet?
Ergo tuam quadram quoque, ne videare superbus,
Primus in illatam conicies patinam.
Alterius quadram, quantovis dignus honore
Ille fuat, non sit tollere cura tibi.
Quisquis erit, quando sibi cumque videbitur, orbem
Coniicere in discum si volet ipse potest.
Ast ubi reddentur quadrae pro more recentes,
Qui rapiat digitis tu quoque primus eris.
Si puer in primis tibi non adiecerit ullam,
Nil vetat extensa corripuisse manu.
Matronas aliqui tanto dignantur honore,
Dent ut eis primas virginibusque quadras.
Tu cave ne faxis, si quid mea dogmata curas,
Sique tibi saluum vis decus esse tuum.
Ipse hominum mores qui sint hoc tempore nosti [Reg: novisti] ,
Utere praesenti qui sapis ergo foro.
Quae facis accipiunt in partem cuncta sinistram,
Proposito quamuis feceris illa bono.
Sic quoque si fueris aliquo dignatus honore
Matronas celebres, virgineumque chorum:


page 47a, image: s093

Protinus a quibus id factum culpetur habebis,
Cuncta latens hominum pectora virus habent.
Nec facili credas laturos mente maritos,
Quae facis, attento lumine cuncta notant.
Accensumque novo te pectus amore putabunt,
Officium ex illo fonte scatere tuum.
Heu fuge Zelotypi bilemque odiumque mariti,
Qui te suspectum nomine amoris habet.
Res mala suspitio est, rerumque magistra malarum,
Immeritis fraudem saepe necemque struit.
Parce tibi vitaeque tuae, ne captus in ulla
Infelix maneas suspicione diu.
Si post sublatos mora sit prolixior orbes,
Nec cupido adfertur protinus esca recens:
Non patiere diu dentes ventremque vacare,
Si nondum fueris plenus, ut esse voles.
Accipe de dapibus non segnis rursus eisdem,
Iam manducatum de quibus ante fuit.
Hisque perunge novos reliquis cessantibus orbes,
Et solus nullo iam come dense vora.
Scilicet in mensa non est pudor utilis ullus,
Qui negat hoc, sanis sensibus ille caret.
Cum fuerint tandem nova reddita fercula mensae,
In nova festinam fercula mitte manum.
Ante tamen mappa maculatam tergere quadram,
Quantivis precii mappa sit illa, decet.
Scilicet hos mappis mensae velantur ob usus,
Possit ut orbiculum tergere quisque suum.


page 47b, image: s094

Utque manus multa pinguedine ubique fluentes
Mundare, et digitos oraque tota queas.
Haec tibi dicta semel, semper repetenda me mento,
Cum nondum fuerit pulsa molesta fames.
Vel si prae reliquis non nil venerandus haberis,
Inque tibi mensa primus habetur honos:
Sic ut cogantur reliqui expectare morantem,
In patina donec sit tua prima manus.
Tunc epulas multo contingere tempore differ,
Id maiestatem promovet usque tuam.
Qua ratione notam fugias levitatis ineptae,
Si mox conicias fercula in ipsa manum?
Forte minore queas attingere cuncta periclo [Reg: periculo] ,
Si non tam magno clarus honore fores.
Non igitur nisi sis iterumque iterumque rogatus,
Fercula protensa carpito lauta manu.
Interea tempus consumito multa loquendo,
Vel cane, vel risum qualibet arte move.
Vel facias quadra ludos, vel denique cultro,
Sunt minuenda aliquo taedia longa modo.
Dum facis haec, spectent alii, quia tangere nemo
Audiat appositas te remorante dapes.
Nec tibi turpe puta mento iam fulcra labanti
Auxiliatrices supposuisse manus.
Molliter in mensa cubito vel utroque, vel uno
Nitere, res non est illa pudenda tibi.
Si tamen hunc morem pulchrum non esse putabis,
In gremio geminas rite reconde manus.


page 48a, image: s095

Inde potes rursus depromere, quando videtur
Iam discerpendi tempus adesse cibi.
Quando epulas tandem fuerit tibi tangere visum,
Optima quae in disco videris esse rape.
Carnibus assatos vitulinis eripe renes,
Hos reor ad stomachum posse quadrare tuum.
Sed de pisce lupo caudam laudare gulones,
De barbone caput dulce putare solent.
Primus es, illa tibi rapere est concessa potestas,
Protinus et quadra rapta locare tua.
Solus habe, solus retine, solusque vorato,
Nec tibi vicini cura sit ulla tui.
Quod sit culter hebes, damnum tibi ferre putabis,
Quod facere officium non queat ille suum?
At vidi solitos duris illidere saxis,
Ne promptus nimis ad fercula cuncta foret:
Imo acies serrae faciem demesque referret:
Nec caret haec usu callida techna suo.
Nimirum assatus si quando apponitur anser,
Anser qui pingui visitur esse cute.
Tunc te pelliculae bona pars male scissa sequetur.
Hanc in delitiis vulgus habere solet.
Praestat id officium culter serratus, et idem
Excusat, si quid criminis illud erit.
Commodius sumptas venter quo digerat escas,
Pocula sunt semper continuanda tibi.
Cumque alius digitis bibiturus pocula sumpsit,
Tu pete, vix credo quod neget ille tibi.


page 48b, image: s096

Si negat et sitiens prius exhaurire parabit,
Tu rape vicini pocula ab ore tui.
Quae simul ac nactus fueris, retinere memento,
Quis novit quando sint reditura tibi?
Tunc licet et sitiant alii, moneantque frequentes,
Ut bibere atque aliis tradere pocla velis:
Nil moveare tamen, sed tu sitientibus illis,
Quando tibi visum est, suaviter usque bibe.
Solus et altisonis imple clamoribus aedes,
Pocula facundos reddere plena solent.
Verberet hospitibus patulas vox nullius aures
Quam tua, nil alios dicere osse sines.
Solus clamores, et pocula solus habeto,
Et memores, satis ut sis in utroque frequens.
Cumque bibes, nares emungere, tergere labra,
Res minor est quam quae sit facienda tibi.
Cur tibi res aliquam creet ista levicala curam?
Non nisi permagnae sit tibi cura rei.
Omnia quae ventrem spectare scies ad eundem,
Cur detergendo dissociare velis?
Seu caro seu potus fuerit, seu panis adepsve,
Per stomachum vadunt omnia, perque gulam.
Si t [(reading uncertain: erased)] amen omnino tergenda putaveris ora,
Serviat officio candida mappa tuo.
Illa tui excipiat mox excrementa cerebri,
Et mundet rostri pinguia labra tui.
Interulae manicam quoque protraxisse, quibusdam
Atque in ea nares tergere et ora, placet.


page 49a, image: s097

Talia si pulchrum sectari exempla videtur,
Non ego, qui licitum non putet illud, ero.
Pocula vicino, quamuis non postulet ille,
Propones, potu cum recreatus eris.
Ne tibi forte obstent edere optima quaeque volenti,
Neu faciant ne sit libera dextra tibi.
Inde queunt prompte recipi cum postulat usus,
Utque mero fauces oesophagumque riges.
Si tamen et vicinus eandem noverit artem,
Ut tibi proponat pocla molesta sibi:
Tunc vel festiva te voce sitire negato,
Atque illi placida pocula redde manis.
Vel potius totas effunde furoris habenas,
Profer et irato grandia verba sono:
Cur mihi proponis tua pocula non sitienti?
Cur non illa eadem te magis ante locas?
An mihi rem gratam facturum te esse putasti,
Impediat nostram si scyphus ille manum?
His quoque si verbis convitia turpia iunges,
Efficies ne quid postea tale feras.
Nulla tamen mora sit, potare subinde decorum est,
Temperat et sumptos potio crebra cibos.
Cum reliqui cessant, cessantes gnaviter urge,
Sobrius ut coena surgere nemo queat.
Exemplum de te capiant, tu praevius ibis,
Et primus reliquos ebrius intereris.
Tum quoque si quicquam deliqueris ebrietate,
Ignosci citius commodiusque potest.


page 49b, image: s098

CAPUT IIII. De modestia edendi et bibendi.

VIdi ego qui nollent (non est mos ille probandus)
Hospitis immunes tecta subire sui.
Quisque igitur secum spumantia vina ferebant,
Optima iudicio vina putata suo.
Hic quod erat rapidi natum prope littora Rheni:
Ille iugis genitum Francica terra tuis.
Pannoniis alii sub collibus orta ferebant,
Quaequae aliis alio nata fuere loco.
Quid mihi de tali videatur more, requiris?
Non ego qui fieri talia laudet, ero.
Nulla feres, si me, parsurus sumptibus, audis:
Quae tibi poturo vina det hospes, habet.
Si tamen ulla tuo fers consulturus honori,
Aere tibi nimio non ea stare velim.
Quaeque vel in tota vilissima noveris urbe,
convivis reliquis illa daturus, emas.
Cum tamen in mensam veniant quae quisque ferebat,
In primis quae sint optima vina, vide.
Inde scyphum magnum, plenum post terga repones,
Postea tu solus cum libet inde bibes.
Nam ne non ad te redeant ea vina timendum est:
Hoc bene vitabis praeveniesque malum.
Omnibus hinc reliquis ut laetior esse puteris,
Plurima quae risum promereantur age.


page 50a, image: s099

Incipe praecelsa laetissima cantica voce,
Deque tuo longum carmen amore refer.
Quatuor humores nostri sunt corporis, illos
Affectu vario corda ciere ferunt.
Ignavos, tristes, auster os, terrea bilis:
Ignea, commotos esse furore, facit.
Quid tibi multa levi et fatuo de phlegmate dicam?
Optimus est sanguis, laetitiaeque dator.
Ergo sangvineus credaris ut esse, subinde
Cantillans vocem tolle per astra tuam.
De choreis loquitor, de vinis, deque puellis,
Blanditias profer delitiasque meras.
Si tibi de magno quisquam cratere propinat,
Cum bibit ille, calix mox rapiendus erit.
Nil referre puta, quod nondum porrigit ille,
Et quod adhuc illinc plus bibiturus erat.
Qui dedit absque mora, est bis donavisse putandus,
Vicino dices, ni bibat ille, tuo.
Cum fueris tandem nactus cratera bibendi,
Quos bene servabis, tres tibi pono modos.
Cum te destituet malefidus anhelitus oris,
Cessandi primum tempus adesse putem.
Ni malis auram, Cyatho nec ab ore remoto,
Ducere, quod fieri non sine laude solet.
Inde oculos quando replet lacrimabilis humor,
Luminibusque fluit plurima gutta tuis.
Hoc tibi cessandi signum queat esse secundum,
In vitio, si quis ante remittet, erit.


page 50b, image: s100

Tertia signa tibi quae sunt certissima pandam,
Illa scias nullo fallere posse modo.
Cum vacua exhausto iam pocula tota Lyaeo
Videris, a cupidis faucibus illa move.
Non ego sum, vacuo qui de cratere bibendum,
Pannonico ex auro sit licet ille, putet.
Quique tibi est magno vacuatus cantharus haustu,
In mediam mensam proiciendus erit:
Ut tuus aspiciat Bacchi vicinus inanem,
Utque eadem post te norit [Reg: noverit] agenda sibi.
Ni facias, levibus videas certamina causis
Surgere, quae forti sint dirimenda manu.
Non etenim credent te respondisse bibendo,
Ni videant oculis pocula versa suis.
Hinc epulis iterum manus iniciatur opimis,
Atque iterum e patinis optima quaeque rape.
Quippe cibi dulces et Bacchi munera pocunt
Sumpta per alternas corpora nostra vices.
Cumque voras, magnas facies e panibus offas,
Has sentire tuo scilicet ore potes.
Atque avium pullis est esca terenda minutim,
Ne laedant teneram grandia frusta gulam.
Fortibus illa viris metuenda pericula non sunt,
Qui crassum firmo tegmine guttur habent.
Apposito frustum scindens de pane, caveto
Scindere qua reliquos parte scidisse vides.
Sed latus oppositum cultro pete, dulcior illinc
Forsitan avelli crusta resecta queat.


page 51a, image: s101

Inde tibi longas scindes bene providus offas,
Quas capias tota comineasque manu.
Has in aromatici pingue dine tingere iuris,
Extremo saltem fine, decere putem.
Intinctumque avido morsu praerodere panem,
Ille gulae ingratus non solet esse sapor.
Iamque iterum morsas iterumque intingere partes,
Non sine magno usu, non sine laude potes.
Ore loqui pleno, si rerum ita postulet usus,
Non veto: quin potius suasor et autor ero.
Res habet illa suum, facias modo saepius, usum,
Certior exemplo, quid iuvet, esse potes.
Eloquium toto notum est Demosthenis orbe,
Gloria Cecropii qui fuit una soli.
Illius astrictam retinebant vincula linguam,
Verba foro posset quo minus apta loqui.
Ergo animum varias celerem vertebat ad artes,
Vincula quo linguae solveret ille suae.
Saxa loquens blando prudenter in ore rotabat
parvula, ad insam littora curua fraeti.
Pugna viro duplex: linguae retinacula contra,
Quod voluit, bellum parvula saxa gerunt.
Promptius ut saxis aliquando ex ore remotis,
Sensa animi posset libera lingua loqui.
At strepitus contra vocem intendebat et aestus,
Quaeque sonant rabido murmura clara mari.
Disceret ut populi clamantis ferre tumultus,
Concio clamoso si sit habenda foro.


page 51b, image: s102

Non ita stultus eris: tu commodioribus uti
Artibus, admonitus per mea iussa potes.
Pro rigidis carnem voluens panemque lapillis,
Institues pleno quaelibet ore loqui.
Atque tuo strepitu clamores vince bibentum [Reg: bibentium] ,
Murmura ferventis vicit ut ille freti.
Cumque fere satur es, reliquorum attendito mores,
Non isti poteras ante vacare rei.
Excipitoque levi dicta et facta omnia risu,
Dissona si qua tuis moribus esse vides.
Carpe libens quaecumque potes, pete scomate [(perhaps: ?)] cunctos,
Aut etiam ficto crimine quenque grava.
Alterius culter iaceat si forte supinus,
Et caelos acies spectet, et astra poli.
Huic illide tui ferrata manubria cultri,
Dignus erit magnis risibus ille iocus.
Quidam in eo numerant quot passibus inclita Roma
Distet abhinc, et tot verbera congeminant.
Hunc equidem morem non improbo, tu quoque eundem
Rite sequens plausu laudeque dignus eris.
Non tamen, erga alios licet hunc servare sit aequum,
Ut facias eadem tu mihi, suasor ero.
Forsan enim grates alioquin ipse rependam,
Et quae sint meritis praemia digna tuis.

CAPUT V. De Voracitate, Risu, Vomitu in mensa, et de aliis Civilitatibus.


page 52a, image: s103

PLurima sunt quae te possint convincere agrestem
In coena, et mores non didicisse graves.
Cura sed immensos secum trahat illa labores,
Singula si mihi sint hoc recitanda loco.
Non mihi Nasonis si sint in carmina vires,
Omnia pro merito commemorare queam.
Pauca tamen (quamvis me iam sis doctior ipso)
Quae facias, ista parte docere libet.
Nec te poeniteat mihi tempora pauca dedisse,
Forte ferant ingens tempora pauca lucrum.
Disce puer mores ex me, iuvenesque virique
Discite, non tardis passibus hora fugit.
Plena per instructas evertere pocula mensas,
Omnia quo Bacchi mersa liquore fluant:
Obtinuit longae iam consuetudinis usus,
Atque ideo nullum crimen habere potest.
Vidi etiam quando laeti voluere videri
Iam iuvenes, animos exhilarante mero.
Quod leviter peterent incautos pane sodales,
Carneque quam plena corripuere manu.
Talibus exhilarant iuvenilia pectora ludis,
Quoque suum possint fallere tempus, habene.
Vidi eadem simili nuper ratione patrantes
Maturos annis consilioque senes.
Quid faciant iuvenes, cum talia grandior aetas
Turpia symposiis non putet esse suis?
Non equidem senibus leges temerarius ausim [Reg: ausus sim]
Dicere: sponte senes quod decet illud agunt.


page 52b, image: s104

Vos pueri et iuvenes inter convivia, gestus
Qui deceant, ex me discite, quique minus.
Panis habet duplicem, res est notissima, crustam,
Alteraque ex illis purior esse solet.
Inferior cinere est et tosta plena farina,
Haec nihil optati crusta saporis habet.
Quae te igitur moneo, tu mente notata fideli
Exequere [Reg: Exsequere] , et prudens esse fereris homo.
Scinde tibi totis de panibus undique crustam,
Quam cinere et nigra labe carere vides.
Dicitur illa etiam prohibere a fluctibus aluum,
Et nimium laxi sistere ventris opus.
Sin tamen hanc solam descindere forte vetabit
(Quem tibi non magnum convenit esse) pudor,
Legitimoque voles panem de more secare,
Corticis ut pariter partem utriusque feras:
Non veto: sed nostris si praebes versibus aures,
Qui tibi erunt certi facta ad honesta duces:
Cuncta simul nulla desecta parte vorabis,
Et cinerem et pani quicquid adhaeret edes.
Ingluviem cineres quoque cum carbonibus explent,
Omnia quae pani desecuisse nocet.
Vectigal siquidem est aegris mortalibus ingens,
Non male quaesitis parcere posse bonis.
Si tamen hoc nolis, proprio quod parta labore
Non comedas, alio fercula dante tibi.
Quid dubitas? facile est aliena vivere quadra,
Prodigus hoc pacto quilibet esse potest.


page 53a, image: s105

Si quid habet sordis panis, quod laedere dentes,
Aut sapidum linguae non satis esse queat:
Mox rescinde bonam crasso cum cortice partem,
Illa dari canibus praeda resecta potest.
Ictibus aut crebris reseca, cultroque reducto,
Dissiliant crustae frusta minuta procul.
Insiliantque oculis vicina in parte se dentum,
Scilicet hoc parvae non erit artis opus.
Saepe natans epulas commendat Amygdala dulcis,
Zaccharaque Attaeis aemula facta favis,
Lance vel in summa butyri nobilis humor
Visitur, aut durum quae tulit uva pedem.
Aut aliud lautas per se, quod condiat escas,
In patinis summo iure natare solet.
Haec ego conspiciens discum converro per omnem,
Sic mea me genitrix sueta docere fuit.
Inque avidum mitto suavissima pemmata ventrem,
Nec tamen hinc unquam damna vel ulla tuli,
Si nihil hos credes mores tibi posse nocere,
Exemplum docilis saepe imitare meum.
Accidit inter dum sumptis cum carnibus ossa
Non bene in incautam missa fuisse gulam:
Illa solent motos gingiva elidere dentes,
Aut patulum obstructae claudere faucis iter.
Quid facis? an nondum tanto obuius ire periclo
Incipis? an vitae non tibi cura tuae est?
Pande tui rictum labiis cedentibus oris,
Aufer et inserta, quae nocuere, manu.


page 53b, image: s106

Aut super appositum diductis dentibus orbem,
Leniter e mediis faucibus ossa cadant.
Vituperent alii, sed te fecisse necesse est,
Qui nocet, ah non est utilis ille pudor.
Nunc etiam quando sumpta recreatus es esca,
Arripe porrecta pocula plena manu.
Pocula quae sumes aperi, teque ante locato,
Haec quoque res aliquid cur celebretur habet.
Nam vapor ex illis exhalat inutilis omnis,
Qui poter at cerebro durus obesse tuo.
Inde super Cyathum suprema parte patentem,
Plurima quid noceat verba subinde loqui?
Forsitan obtineas faciens ut pocula nemo
Appetat, et solus quae placuere bibas.
Incipe nunc hilari testari gaudia fronte,
Gaudia quae tacito pectore clausa tegis.
Mens hilaris multo gaudet se prodere risu,
(Nil hilari melius pectore mundus habet)
Ergo perpetuo risu semperque studebis,
Sive labris sumes pocula, sive dapes.
Saepe ita ridebis, quo pleno ex ore resultent
In patinam sumpti frustula multa cibi.
Exiliant potius, quam durae illapsa Tracheae
Aeris obturent ingredientis iter.
Certior adsubitam vix est tibi semita mortem,
Claudere quam attracto guttur inane cibo.
Sed prope tempus adest sumptae post fercula coenae,
Quo famulus mensas exonerare volet,


page 54a, image: s107

Sique famem nondum placato ventre fugasti,
Iam properans tardae damna repende morae.
Visceraque ingesto reple potuque ciboque,
Dum licet, haud semper copia talis erit.
Sic bibe, sic coena, simul ut potusque saturque
Efficiare, quies nulla sit ante tibi.
Et si singultus tum coeperis edere crebros,
Non dubia haec vomitum signa praeire solent.
Nil novitate rei turbere, nec esse putato
Turpe, sed obstantes surgere coge tibi.
Eiice, digressus paulum, quodc unque gravabat,
Ad mensam ablutis dentibus inde redi.
Cumque reversus eris, ventrem iam denuo reple.
Ut nova iam vacuum repleat esca locum.
Non bene ferre potest rerum natura creatrix,
Corpore, sub caelo, qui vacet esse locum.
At si non poteris vomiturus surgere coena,
Sub mensam lepidum protinus abde caput.
Hic stomachus reddat quantum volet absque pudore,
Id gratum canibus lingere munus erit.
Quid moror? in medias audacter proiice mensas,
Quod tibi ventriculum triste gravabit onus.
Nullus erit, vel in ipsa vomas si fercula, dignum
Qui venia facinus non putet esse tuum.
Nec vomitus illi turpes posse esse videntur,
Cui laudem ingluvies ebrietasque parit.
Immo etiam multis nullus conviva probatur,
quin potum certis se probet esse notis.


page 54b, image: s108

Omne feres igitur punctum, si tempore coenae
Ebrius, ex nimia sedulitate vomas.
Hospitibus gratum facies dominoque vocanti,
Symposiique decus totius unus eris.
Quippe tuo vomitu bona vina fuisse probabis,
Quae dedit hospitibus qui dedit illa suis.
Materiam quoque de qua mane loquantur habebunt,
Et tu potores nobilis inter eris.

CAPUT VI. De lotione manuum a coena, demensis secundis, et quid apud virgines deceat.

POstquam epulis exempta fames, mappaeque remotae,
Pura ad tingendas ponitur unda manus:
Pigritia est vitium: ne sis piger, arripe peluim
Primus, et hac palmas primus utrasque lava.
Hinc os et faciem, quanto tibi tempore visum est,
Et nares largae rore rigabis aquae.
Inde lavaturis concede sodalibus undam,
Quae satis est manibus sordida facta tuis.
Et post te matrona lavet, quantumlibet illa
Clara sit, et post te virgo colenda lavet.
Pura tuas sordes felicius abluet unda,
Quam quae iam multa est sordida facta manu.
Inventas adeo quosdam tamen esse modestos,
Ut nullam tangant ni iubeantur aquam.


page 55a, image: s109

Vel certe expectent, donec reliqui prius omnes
Abluerint, ut se deinde lavare queant.
Hos tu conspiciens securos nilque timentes,
Affuso liquidae fonte rigabis aquae.
In faciemque haustum manibus de fonte liquorem,
Inque oculos sparges largiter, inque caput.
Id precium nimio meruisse pudore videntur,
Idque sua stulti proprietate ferant.
Nuper id in coetu quidem tentabat honesto,
Sed misero coeptum non bene cessit opus.
Nanque ubi matronas perfundere rore parabat,
Feminea tulit id praeveniente manu.
Lumina vix poterant undis oppleta tueri,
Barbaque suffusis tota fluebat aquis.
Ah pudet, et victum succumbere poenitet, ergo
Concipit ingenti pectore maius opus.
Malluvium digitis correptum vertit, et undas
Fortiter in medium dissipat ille gregem.
Tum vero exoritur risusque iocusque sedentum [Reg: sedentium] ,
Et plaudunt manibus femina virque suis.
Est quoque cum nemo palmas intingere primus
Sustinet, atque alium quisque lavare iubet.
Haec morum gravitas convivis addit honorem,
Pompa decet magni nominis illa viros.
Tu nimis illa diu differri balnea cernens,
Materiam solidae laudis adeptus eris.
Mox, siquidem nemo digitos putat esse lavandos,
E medio tolli praecipe rursus aquam.


page 55b, image: s110

Nanque quid incassum fluviatilis occupet unda,
Qui proprius vino debuit esse, locum?
Pemmata iam venient mensis allata secundis,
Tu celer hoc, ne sis forte secundus, ages.
Optima quaeque potes bellaria sumere primus,
Ultimus in patina, deteriora feres.
Verte tuo arbitrio patinas, et singula verte,
Quaeque tibi arrident absque pudore rape.
Omnibus esse putas naturam rebus eandem?
Falleris, haec illa plus bonitatis habet.
Indita nec frustra rerum discrimina nostris
Nec sine consilio, mentibus esse putem.
Sed magis ingentes rerum pater altus obusus,
Contulit haec hominum munera magna gregi.
Scilicet ut possit discernere quisque quid ipsi
conveniat, vel quae non placitura putet.
Utere iudicio (nihil imprudenter agendum est)
Et citus e patinis optima quaeque rape.
Nil opus est pomis abscindere velle putamen,
Cur quid agas, quod non esse necesse putes?
Et stomachum, melius sumptas quo concoquat escas,
Cortice cum viridi poma comesta [Reg: comesa] iuvant.
Sique diu fueris purgando cuncta moratus,
Interea arboreae diripientur opes.
Cumque voles iterum patinis immittere palmas,
Nil tibi quod palmis diripiatur erit.
Dum superesse vides aliquid, cessare caveto,
Non poteris tales semper habere cibos.


page 56a, image: s111

Fercula de mensa nec convenit illa remitti,
Nanque suas sperni crederet hospes opes.
Pemmata nec dederat rursum quae tolleret hospes,
Sed posita ut saltem quisque voraret, erant.
Quod si cum satur es bellaria lauta supersunt,
Illa potes manica condita ferre domum.
Si tibi sunt nati, genitor gratissimus illis,
Haec venies, tecum munera grata ferens.
Sin minus: ipse domi quae tecum rapta tulisti
Visceribus mittes fercula lauta tuis.
Dente nuces aperi, nisi mavis frangere cultrum,
Damnaque prudenti non patienda pati.
Vidi homines uno pugnis qui grandibus ictis
Impositas mensae comminuere nuces:
Cuncta resultabant per totas pocula mensas,
Multaque fracta suum non tenuere merum.
Horum ego tum vires hominum mirabar, et illos
Eximie fortes rebar habere manus.
Qui pedibus possent calcatas frangere vidi:
Nucleus ut dura colligeretur humo.
Quos tibi cumque
libet sequitor, modo parcere cultro,
Triste aliquod damnum ne ferat ille, queas.
Vicinumque tuum cortex est ante locandus,
Nec dolus ille sua commoditate caret.
Hac ratione tuo quia succurretur honori,
Machinaque ingluviem conteget illa tuam.
Nanque vorax aliis
minus esse videberis hospes,
Et cupidae leges dicere posse gulae,


page 56b, image: s112

Forsan et occurrent ibi, fortiter inter edendum,
Quae videas stomacho non placitura tuo.
Sive sit infectum foeda putredine malum,
Seu pyra vermiculis pervia, sive nuces.
Protinus illa tuo vicino porrige amice,
Fallor? an haec alio doctus es ante loco?
His epulis quando factum fatis esse putabis,
Incipies alio laetior esse modo.
Tum si forte tuo lateri sit proxima virgo,
Virgo verecundo lumine blanda tuens:
Multa proteruus ages, et multa loquere proteruus,
Ludus enim aetati convenit ille tuae.
Nec melius quicquam te commendare puellis
Credito, quam semper verba iocosa loqui.
Tange etiam partes quas gaudet femina tangi,
Inque sinu tepido virginis abde manus.
Tange puellares digito petulante papillas,
Blandaque virgineis oscula fige genis.
Quod si gemma tibi digitos exornat, et durum,
Aut torques collum circuit unca tuum.
Aut fi fila tuam praetexunt serica vestem,
Si quid erit quo te posse placere putes.
Id quocumque modo potes ostentare, subinde
Ostentes, mire complaceasque tibi.
Illa tui magno mox corripietur amore.
Et tua perpetuo scilicet esse volet.
Splendidiore leves capiuntur veste puellae,
Virgineusque auro conciliatur amor.


page 57a, image: s113

Tu quoque nonnunquam gemitu fatearis amorem,
Et loquitor nutu pectoris ima tui.
Utque sui vero te norit [Reg: noverit] amore teneri,
Virgineum duro clam pede tange pedem.
Saepe propinabis temere non parva puellae
Pocula, quae magni pignus amoris erunt.
Inde vel invitam tibi respondere bibendo,
Coge minis: certe gratus amator eris.
Summa sit ista: tibi sit nulla modestia curae,
Et tibi quod pulchrum cumque videtur, agas.
Ebrietas facinus quodcumque excusat, et inter
Pocula quantumvis turpia facta decent.

CAPUT VII. De clamoribus et tumultibus a coena: de digressu, et de pactione crastinae coenae.

SEd quid ages, quando tenera cum Virgine mater
Fida suae repetit notaque tecta domus?
Est alia tempus tibi iam ratione terendum,
Ne tibi symposium taedia longa ferat.
Ergo aliquis tacito fuerit sermone loquutus,
Tectaque vicino dixerit ulla suo:
Tu patulas aures submissis arrige dictis,
Ut clam quae loquitur verba notare queas.
Forsan enim de te, quae pauca loquatur habebit.
Quae potes aduentu rumpere verba tuo.
Quicquid erit, turbes, quid enim sua murmura celant?
Deque suis inter pocula rebus agunt?


page 57b, image: s114

Denique quicquid agent alii, quaecumque loquentur,
His ego te mixtim semper adesse velim.
Invenias semper quod agas in rebus eisdem,
Et quae verba queas non sine laude loqui.
Vel si nullus erit qui grandia verba loquatur,
Tu poteris solus grandia verba loqui.
Stentoreo solus magnum clamore tonabis,
Possit ut exemplum quisque videre tuum.
Non tibi defuerint quae possint plurima dici,
Si modo facundis vocibus esse velis.
Prolixa est series absentum rodere vitam,
Hoc opus ebrietas non sinit esse scelus.
Si tamen haec turpis tibi consuetudo placebit,
Vix ego discipulum te rear esse meum.
Et puto quod possis sceleratos inter haberi,
Quos procul a nostro convenit ire libro.
Vel tua transactae petulantia facta iuventae,
Et scelera et clara crimina voce refer.
Invenias multos captare hoc nomine laudem,
Vita quod ipsorum flagitiosa fuit.
Sin pudet hoc (quanquam te vix pudor addecet ullus)
Accipe quo mora sit longa terenda modo.
Grandia de minimis moveas certamina rebus,
Si modo qui tecum disputet ullus erit.
Quod tibi dogma placet magno clamore tuere.
Inferior causa es, voce supremus eris.
Utere voce tua, ne prae clamoribus istis
Exaudire aliquis verba sua ipse queat.


page 58a, image: s115

A quoquam monitus lingua moderatius uti,
Utque loqui saltem verba minora volis.
Fortius emittes claram de gutture vocem,
Liber es, et certe libera lingua tuae est.
Semper item (quamvis quaesunt falsissima dicas)
Propositum firma mente tuere tuum.
Cede manus victas nulli, succumbito nulli,
Te praeter nullum verae fatere loqui.
At tibi si nolet tuus adversarius usquam
Cedere, iudicio stare voletque suo:
Hanc ignominiam non arbitror esse ferendam,
Si vir es, horrendas audiat ille minas.
Iratus mensae surges, iratus abibis,
Nec dices cuiquam cum fugis inde, Vale.
Scilicet incuties hac omnibus arte timorem,
Ut te victorem semper abire sinant.
Vel quae non poteris clamosa voce tueri,
Pugnaci tibi sunt illa tuenda manu.
Educto gladio maiorque minorque probetur,
Et dubiis fiat dura per arma fides.
Argumenta potest ensis quoque solvere strictus,
Quaeque volant tota pocula iacta domo.
Si nil tale libet, nec sunt tamen otia cordi,
Otia symposio non satis apta putem.
Symbolon educto mensis incidito cu tro,
Exprimat aut nomen litera scripta tuum.
Sic memorite [(perhaps: ?)] nulla dies unquam eximet aevo,
Teque scient illo quisque fuisse loco.


page 58b, image: s116

Vel pinge arrecto turpem carbone figuram.
Ingenii signum grande sit illa tui.
Nec tamen interea studium cadat omne bibendi,
Sed pede festino progrediatur opus.
Pocula cum bibulo vacuasti gutture, quae mox
Tradere vicino te iubet ordo tuo:
Ante manu tota circum deterge decenter,
Qua tibi sunt labiis pocula tacta tuis.
Nanque manus certe foedato mundior ore est,
Saepius in pura quippe lavatur aqua.
Saepe etiam spumae nubes supereminet, illam
Discuties digitis providus ante tuis.
Inde vel ipse bibes quantum tibi cumque libebit,
Vel modo vicino pocula plena dabis.
Inque oculos raptam vicini mittere spumam
Si libet, haud equidem, qui vetet illud, ero.
Proficies aliquid certe, risumque movebis
Omnibus, aut ira qui moveatur, erit.
Insufflant aliqui plenis spiramine buccis
Pocula, nec ratio displicet illa mihi.
Pestiferum renovant stridentes aera venti,
Quando cient toto praelia dura Polo.
Et tuus inflati purgabit anhelitus oris
Quod tua non deceat pocula, si quid erit.
Dumque animam Cyathis inflas, simul iniie sputum,
Quid magis hoc facto te decuisse queat?
Strenua cum fuerit potatio, fortiter uno
Quae veniunt haustu pocula cuncta bibe.


page 59a, image: s117

Peccatum est etenim fieri per plura, quod uno
Absolvi poterat commodiore modo.
Rursus et epotum te coram ponere vitrum
Impletum vino rursus ubi illud erit:
Atque propinanti bis respondere licebit,
Id quoque damna tibi non ita magna dabit.
Nam citius potus fies, citiusque redibis
Insana titubans ebrietate domum.
Ire domum nunquam libeat, quin hora secundae
Iam mediam noctem praeteriisse notet.
Et licet obserues, dormire quod expetat hospes,
Nequaquam tamen ut dormiat ille sinas.
Imo etiam si te per sacra Deosque rogarit,
Digneris tandem potus abire, nega.
Iam quoque si quenquam dormitum abiisse rescisses,
Quod uvino victas cesserit ille manus:
Protinus e lecto convivia in ipsa reduces
Invitum, nudo sit licet ille pede.
Tum primum incipies Bacchi gustare liquorem,
Atque mero sensus exhilarare tuos.
Pocula iam demum franges, frangesque fenestras,
Sic quod postridie persolvatur erit.
Hinc tua ut in fractis ponatur imago fenestris
Effice, nobilibus mos placet ille viris.
Sic tua qui nitris inscripta insignia cernet,
Nobilibus genitum te quoque credet avis.
Scamna per et mensas saltabis fortiter, imo
Omnia robusta vertito scamna manu.


page 59b, image: s118

Denique disiectis fornacem frangito scamnis,
Ante tibi gratum non sit abire domum.
Hoc tamen in primis volo te meminisse, priusque
Inde tui repetas frigida tectae laris.
Foedera cum potis nova cautus inibis amicis,
Foedera visceribus nil nocitura tuis.
A quibus ad coenam cras inviteris opimam,
Nec te venturum, quando vocare, nega.
His ego nonnunquam quoque callidus artibus usus.
Ad non speratas advocor ipse dapes.
Quando tuis tandem vivemus in aedibus? inquam,
Quando erit ut nobis sit tua aperta domus?
Protinus ille mihi dicit cogente pudore,
Tempore quo libitum sit tibi cumque veni.
Si tibi sic visum est, venias cras tempore coenae,
Pro tibi erit censu coena parata meo.
Mox me polliceor venturum, et deiero sancte,
Me bene promissam fallere nolle fidem.
Hos sequitor mores, et saepe vocaberis hospes:
Sic potes ad lautas saepe venire dapes.
Arte tamen si quis quoque te tentarit eadem,
Promittes temere me monitore nihil.
Esse vocaturum, cum debeat ille venire,
Dicito, sed fieri iam bene posse, nega.
Publica iam mihi sunt commissa negotia, et illis
Implicitus multis forte diebus ero.
Vel refer uxorem iam non satis esse paratam,
Quod cubet aegroto morbida facta toro.


page 60a, image: s119

Iamque Machaonia spectatus in arte Galenus,
Supposuit medica clysmata lenta manu.
Et modo laxata non segniter egerit alvo,
Spero brevi sanam ceu fuit ante fore.
Post ubi erit visum mihi, teque aliosque vocabo,
Exhilaraturus pectora vestra mero.

CAPUT VIII. Quomodo a coena ebrius se domum conferat, quid in via et domi tumultuum ante somnum excitet, et quomodo se postridie gerat.

OMnibus ex animi voto sic ordine gestis,
Incipe congeminans iubila, abire domum.
Nil opus est isthic hominum valedicere cuiquam,
Nec grates verbis reddere velle diu.
Scilicet invitum retinere diutius hospes,
Si bene te potum senserit, ire volet.
Nec precio quaeras quanto potaveris, illud
Mane potest hospes commemorare tibi.
Si quid habere volet, te deinde vel ipse monebit,
Tu reticens tuguri tecta subito tui.
Horrisonoque omnes turba clamore plateas,
Ut te convivam quisque fuisse sciat.
Vicinum patitor nullum dormire, sed omnes
Ob strepitum facias evigilare tuum.
Huic maledic, illum petulanter ad arma lacesse,
Si modo quid toto pectore cordis habes.


page 60b, image: s120

Offensas veteres, veteresque ab origine rixas
Cura sit ut renoves, cum bene potus eris.
Cum veniet tandem, ut tua verba superba retundat.
Mox tibi festina est arripienda fuga.
Ne nimis incidat magno tibi vulnere venam,
Ex illo in dubium vita venire queat,
Deliquiumque animi, vena cum sanguis apertae
Elicitur, raro non solet inde sequi.
Non ego vituperem sera qui nocte fenestras
Ut minuant, saxis stipitibusue petunt.
Tu quoque nonnunquam facies ea, nanque bibaci
Ebrietas homini cuncta licere facit.
Nec tamen hoc facinus committere sobrius ausis.
Qui facit a nostro sit procul ille libro.
Talia si patrans vigiles exciveris urbis,
quite concludant carcere, magnus eris.
Tutus ab insidiis inimici in carcere deges,
Et tuus hunc hostis nolet adire locum.
Ignivomi deges illic quoque solis ab aestu
Liber, et a pluvia Sithoniave nive.
At si tam fueris felix ut nemo sequatur,
Nec tua te quisquam facta patrare vetet:
Tandem ubi fecisti mala plurima, perque plateas
Omnia turbasti iam satis, ito domum.
Ianua nunc quanto tua sit pulsanda tumultu,
Accipe, quo coniunx excipienda modo.
Principio tanto pulsare fragore memento,
Ut tonitru quisquis percipit esse putet.


page 61a, image: s121

Nec requies, donec pulsando fracta fatiscat
Ianua, pulsanti quae tibi dura fuit.
Tum si forte tibi venienti occurrerit uxor,
Ut reserat clausas officiosa fores:
Excipiatque suum blando sermone maritum,
Quem plenum multo sentiet esse mero:
Huic tu sublata colaphos impingito dextra,
Nec quicquam pugnos non meruisse iuvet:
Verbaque verberibus, superingere grandia duris,
Discat ut ad nutus esse parata tuos.
Nux, asinus, mulier, cum tristia verbera cessant,
Nil faciunt recte, mobile vulgus ait.
Ergo tua ut recte faciat, quae praecipis, uxor,
Nimirum plagis erudienda venit.
Mos tamen immanes magis ille decere Cyclopas,
Barbara quos aluit Sicelis ora, queat.
Qui male consortem thalami, nil tale merentem
Tractat, et hoc fortis iudicat esse viri:
Hunc ego praescriptas a me transcendere metas,
Inque scelestorum partibus esse putem.
Non ibis cubitum, quin te veniente resurgat
A vix incepto tota sopore domus.
Acribus hic verbis erit obiurgandus, at ille
Verberibus saevis accipiendus erit.
Quicquid in immenso peccavit quilibet anno,
Cum fueris potus, cuilibet obicies.
Ut te ceu dominum timeant, venerentur, honorent,
Et verbum trepident oris ad omne tui.


page 61b, image: s122

Inde tua in dulcem declines lumina somnum,
Quando tibi est adeo res bene gesta domi.
Quamque voles longo securus tempore stertes,
Sic tamen ut lectus praemia digna ferat.
Ne famulae desit, quod ei sit mane lavandum,
Mercedem gratis ne ferat illa suam.
Atque ubi iam tepidis e plumis mane resurges,
Phoebo per medias axis eunte vias:
Poculaque ingesti fuerint concocta liquoris,
Sumpta tibi hesterna pocula plena die.
Mox repetes fidos quos noras ante sodales,
Dum veniunt vacuae prandia danda gulae.
Interea vario tempus sermone teretis:
(Crapula per lepidos discutienda iocos.)
Tu quoque cunctorum quo promereare favorem,
Ingenii vires experiere tui.
Cuncta memor repetes hesternae gesta dici,
Quaeque apud insanum dicta fuere merum.
Si nimia turpes aliqui ebrietate fuere,
Maneque dedecoris non meminere sui:
Tu quoniam fido sub pectore cuncta notasti,
Ilicet in lucem cuncta referre velis.
Quae repetens multis risum, sed pluribus iram,
Ut variant animi saepe, movere potes.
Nec tibi turpe putes inter iactare sodales,
Hauseris a sumpto pocula quanta cibo.
Quodque domum nimia caput ebrietate gravatum
Vix fuerint apti nocte referre pedes.


page 62a, image: s123

Nec tamen impunes alios abiisse, sed omnes
In tua dic victas iura dedisse manus.
Victorique tibi palmam cessisse bibendi,
Quid dubitas? magnum laus ea pondus habet.
Aut media surgens somno iam luce, vel ante,
Mox tibi quod comedas quaerito, quodque bibas.
Ante tamen vinum potabis cautus adustum,
Inde fugit capitis diluiturque dolor.
Hoc poto, sumptoque cibo requiesce parvmper,
Prandia dum coniunx sedula lauta paret.
Tunc tibi de grata surgendi erit hora quiete,
Ut recrees sumpta corpus inane dape.
Appositisque tibi dapibus, Benedicite, coniunx
Feminei moris quod solet esse, leget.
Quamque insanus heri fueris, quam mentis egenus,
Quam non constiterint linguaque mensque sibi.
Quam mala sis illi, quam detestanda locutus,
Texet prolixam forsitan historiam.
Hoc a te fractum quoque commemorabit, et illud,
Illa futura satis concio longa tibi est.
Cum te res tandem tales audire pigebit,
Talia ne pergat dicere verba, iube.
Si paret, satis est:at si parere recusat,
Et perget gestas res memorare tuas:
Corripe mox quaecumque tibi furor arma ministrat,
Illaque in uxoris mitte vibrata caput.
Illa procul dubio praestare silentia discet,
Nec tibi erit rixis inde molesta suis.


page 62b, image: s124

Plura ego te, si non fieret mora longa, decorem,
Sed puto quod per te multa videre queas.
Nostra tibi exemplum saltem generale figurant
Carmina, nec studium scribere cuncta fuit.
Ipse tibi finges exempla salubria morum
Plurima, simplicibus non reprobanda viris.

CAPUT IX. Quomodo convivae abs te invitati excipiendi, tractandi, et denique dimittendi.

TU quoque convivas aliquos quandoque vocato,
Ne videare tuae sordidus esse domi.
Neve tibi possint odiose dicere, semper
Alterius siccas pocula, nemo tua.
Quosque tui invitas causa simulator honoris,
Ut veniant, nimium velle rogare cave.
Interea securus abi, nil anxius ullo
Nomine, nec quenquam velle venire puta.
Tum si qui venient, quos non speraveris, illos
Protinus hoc iube ea rursus abire modo:
Fortassis verum est a me vos esse vocatos,
Attamen id certo non scio: potus eram.
Pocula si vobis inter sum pauca loquutus,
Scribenda in liquido nonne fuere mero?
Qui memor est nimium compotor displicet, atque
Dicta ioco nullum pondus habere decet.
Vel sic excuses, ut honoris verba fuisse
Illa, nec ex animo dicta fuisse, probes.


page 63a, image: s125

Utilis haec vulgo sententia fertur, honoris
Verba sub integro iudice nulla ligant,
Vel male conveniens tempus dic esse, quod aegro
Corpore, vix etiam languida membra trahas.
Pocula me nimio torquent hesterna dolore,
Quae cerebrum fumis involvere meum.
Omnis in uxorem poterit quoque culpa reponi,
Quae miserum iuris te vetet esse tui.
Ergo abeant, et te praesens in tempus omittant,
Atque velint alio tempore adesse roga.
Nec tamen id semper facies, aliquando receptis
Quos invitaras, fercula pauca dabis.
Illa tamen nimio ne forte paraveris aere,
Res siquidem damno non caret illa, cave.
Cur facias ullos aliorum nomine sumptus?
Qui tibi quid cupiat reddere rarus erit.
At si sponte sua coenandi tempore nondum
Adfuerint, iterum nemo vocandus erit.
Per famulum quenquam multumque diuque rogares,
Ut tandem oratus saepe venire velit.
Non placet ut tanto quenquam digneris honore:
Et modo consilii causa sit illa mei.
Qui venit oratus, sibi vult ut gratia cedat
Magna, quod ad sordes venerit ille tuas.
Officiumque ingens tibi vult praestare videri.
Gratia sic facti parva futura tui est.
Nec quenquam expectes, qui iusto tempore adesse
Negligit, emaneat tempus in omne licet.


page 63b, image: s126

Tu citus ad mensam te cum sonat hora locabis,
Quodque tibi coniunx sedula coxit, edes.
Serius adveniens sedeat male vel male coenet,
Et fieri summo talia iure sciat.
Cur etenim certo fatuus neglexit adesse
Tempore? quod damnum fecit id ipse feret.
Vel conclude fores, praescripta ubi transiit hora,
Nec serus veniens introiisse queat.
Clausaque pulsanti reseretur ianua nulli,
Exclusus poterit rursus abire domum.
Ast intromissis nec aquam manus unde lavetur,
Nec quibus insideant scamna parata dabis.
Credibile est lavisse domi, et sedisse, prius quam
Tecta foret tuguri tempus adire tui.
Verre pavimentum, cunctos ubi cernis adesse,
Ne non purgatum forsitan esse putent.
Denique quicquid erat convivia ad illa parandum,
O tempore quo cunctos cernis adesse para.
Non de convivis tibi cura sit ulla locandis,
Sed iubeas sedes ut sibi quisque legant.
Atque ita nil fuerit de te quod iure queratur,
Qui putat indignum se tenuisse locum.
Fercula quae ponis ne non sint grata vocatis
Hospitibus, magnis laudibus illa vehas.
Commemores quanto precio sint empta, vel unde,
Et quam o veniant illa labore tibi.
Qualiter et quantas sint omnia cocta per artes,
Magnifica solers singula voce refer.


page 64a, image: s127

Quoque magis laudes, et sis acceptior, adde,
Vix alium tali posse parare modo.
Gratior hospitibus gustuque suavior esca
Laudibus his abs te quae celebratur, erit.
Nec tamen ut carpant epulas hortaveris ullos,
Qui sensere famem nil monitoris egent.
Qui nihil esuriunt, illos hortabere frustra,
Plenus enim venter fercula nulla capit.
Nec praepone dapes aliis, satis esse superque
Iudico, te exemplo quenque monere tuo.
Largiter ipse vora, dentesque intende labori,
Haec reprimit saevam sola medela famem.
Qui nihil hae ut edant ipsi ratione movemur,
Hos vacuo semper ventre sedere sine.
Si tamen est animus quicquam praeponere cuiquam,
Non temere id, stultus ne videaris, ages.
Quae dare vis alii, degusta providus ante,
Quam tibi dilecto porrigis illa viro.
Hoc potes ignotum deprendere more saporem,
An bonus in danda Parte sit, anne malus.
Nil opus est quadras adferre subinde recentes,
Quando novi veniunt fercula missa cibi.
Quas habuere prius vertant, aut denique tergant
Mappa, quae mensam non nimis alba tegat.
Cur nimio famulam patiare labore gravari,
Quo lavet insectas illa subinde quadras?
Cum sature fuerint, men aeque epulaeque remotae,
Fortiter ut potent fortia vina, iube.


page 64b, image: s128

Si nimis esse tibi segnes tardique videntur,
Fortiter in segnes utere iure tuo.
Coge vel invitos ut inania pocula vertant,
Tu quoque qui vertat pocula primus eris.
Ebrius hinc cuicumque voles intendito litem,
Magnaque stentorea iurgia voce move.
Et bene pulsatos Lapitharum more bibones,
Si mala reddiderint verba, remitte domum.
Nanque tua concessa domi est tibi summa potestas,
Et tibi quod visum est cumque patrare licet.
Non equidem credo mox ad te velle reverti,
Qui semel incursum sustinuere tuum.
Si tamen ipse tibi metuens pulsare vereris,
Quos numero et manibus vincere posse vides:
Scommata convivas in quoslibet aspera mittas,
Et tacitum lingua virus habente, petes.
Sique tuis sentis offendi moribus ullos,
Hos exire tua coge repente domo.
Cur etenim tristi turbent convivia vultu,
Qui nequeunt hilari fronte videre iocos?
Cum reliquis vives genialiter atque benigne,
Sobrius at ne quis possit abire vide.
Atque fores forti munitas obice claude,
Et famulum clausas qui tibi seruet habe.
Emittes nullum, quamuis sit maxima causa,
Emitti cur se postulet ille foras.
Hoc reor efficies parvo facilique labore,
Ne libeat cuiquam saepe redire tibi.


page 65a, image: s129

Matula sub mensam ponatur maxima, in illam
Quicquid opus fuerit reddere quisque potest.
Exonerent in eam, si res ita postulet, aluum,
Gratus erit teneris naribus in de vapor.
Cumque per effractam fuerint effusa fenestram,
Quae tenuit fundo matula plena suo.
Vina tui ex illa potent in fusa sodales,
Hos aliquis laetos dixerit esse viros.
Atque ita per totam noctem potate sedentes,
Ut cubitum tali tempore nullus eat.
Lucifer oceanum surgens ubi liquerit altum,
Tunc discessuris pande repente fores.
Ire domum melius poterunt tunc absque lucerna,
Cum praebere facem coeperit orta dies.
Per lucem dormi, cum cetera turba laborat,
Sub noctem victo vina sopore petas.
Sic ubi divitiis alii partisque fruentur,
Tu mendicantum [Reg: mendicantium] de grege frater eris.
Quid tibi cum curis et solicitudine Pluti?
Unica sit laute vivere cura tibi.
Attenuat fragiles hominum labor improbus artus,
Et misera curae pectora clade premunt.
Nec tamen attingunt finem sudo repetitum,
Qui nimias avida mente sequuntur opes.
Dii faciant habeam quod vitae postulat usus,
Curaque de reliquo non erit ulla mihi.
Divitiae, et magni quos vulgus quaerit honores,
Exitio dominis saepe fuere suis.


page 65b, image: s130

Qui sapis ergo, tuis, donec potes, utere rebus,
Atque tuum corpus suaviter inde fove.