March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.


page ):(2a

CLARISSIMO CONSULtissimoque viro, Dn. CONRADO RITTERSHUSIO, ACADEMIAE NORICAE ANtecessori dignissimo, etc. S. P. D. A. F. G. G.

NON magis olim in Hydra exscindenda requirebat Iolaos [(transcriber); sic: Ioali] sui subsidium Hercules, quam ego nunc, V. C. operam desidero tuam: dum sub signis cogo manipulos istos Poetarum Germanorum. Scin contra quam? contra beluam illam centum capitum, populum, ibi tu, nunc suada facundia,


page ):(2b

nunc auctoritate duris quibusque persuadebis Capitonibus, nihil heic a me factum maligne, nihil subdole. Exsistent namque scio, qui me pastoricia traducent fistula, quod cum Musicae alae Equites plures vix eo adfecerim honore, ut unum alterumque ipsorum produxerim Epigramma: quo saltem cognosci possent velut ex ungue leones: repraesentaverim a vestigio pedis ad verticem aliquot alios totos integrosque. Reperientur praeterea a quibus sugiller, quod manipulares nonnullos quasi pompam totis circumduxerim castris: centurionibus vero tribunisque pluribus, ne id ipsum quidem concesserim, ut vel nomine invenirentur in Musarum hoc qualicumque albo. Et prioribus quidem ita velim respondeas: Sabinum quidem ac Lotichium comparere, ut a matre nati sunt, ne vim facerem famae publicae, qua censentur sui ordinis optimi maximi,


page ):(3a

ideoque neutiquam mutilandi. Idem accidit Gulielmio et Acidalio: non quoniam et ipsi e sacrosanctis: sed ne irritarem nescio quos recentioris Criticae crabrones, a quibus vix vivus dimitterer, si delicias eorum parte minima violassem. Et simili quidem privilegio uti frui debebant omnino Eobanus, Stigelius, Micyllus, Bersmanus, melicorum alitum sine controversia amoenissimi; nisi plura scripsissent, quam ut hac enchiridii forma commode comprehenderentur. Eam tamen fortunam consecuti sunt Schopperus, Dedekindus, Obsopoeus, Delius, verum argumenti magis quod tractabant, quam virtutis suae merito. Quamquam nihilominus neminem tam frigidae arbitrer tristitiae, quin quatuor viros illos pro arbitris ac magistris, etiam sobrioris convivii [(transcriber); sic: connivii] , eligi posse existimet. At cur fui tam restrictus ac parcipromus circa ceteros? Dicam


page ):(3b

verbo. Erant quorum nihil ad me pervenerat quam una forte alteraque Epigraphe. Dare plura quam quis domi habeat, nemo potest. Erant, quibus nihil comparebat unctius in tota supellectile quam id ipsum quod chartae adlevi. Plura si protraxissem, pedibus ipse eram trahendus: adeo omnia erant, ut multa paucis dicam, insueta. Imo utinam ne exoriantur qui vel eo nomine indignentur, quod eis heic aliquem reliquerim locum, hominibus quidem caligatis, sed non de suo. Et tales certe nido suo forte non extulissem Censor. Eclogario idem non erat iuris. Et alioqui qua fronte capiti eorum detraxissem Lauream a longa impositam manu? Haud tamen erit quod ideo fastidiosus quis ad epulas eiusmodi nauseet: modo meminerit saepe fieri in grandibus cenis, ut cum optimis satiati simus, varietas tamen ex vilioribus


page ):(4a

grata sit. Quam saepe quoque nobis.

Appetitur, posito vilis oliva lupo! Parti uni responsum est, respondebo nunc alteri. Et fateor simul et doleo nullos heic gerere ordines Iohan. Leunclavios, Iohan. Caselios, Laur. Rhodomanos, aliosque quorum monumentis Musicis nihil esse posse delicatius, inde merito colligamus, quod in ceteris ipsorum operibus merae regnent Lubentiae, merae triumphent Charites. Quid facerem? Perreptavi heic Francofurti omnia bibliopolia: nedum Magdeburgensia, Lubecensia, Wittenbergica, aliaque, verum frustra. Etiam literis non unis conveni homines a quibus horum poetica obtineri posse putabam: sed id quoque frustra. Itaque viderit collegium Augurum num infelicitas poenam ullam mereatur. Quin potius, si qui quid


page ):(4b

istorum virorum domi habetis, mecum quaeso totique rei Musicae communicate. Nominatur quidem aut reperitur in Catalogis Nundinarum, Bohislaus Hassenstenius, Gracchus Pierius, Vincentius Longinus, Eustathius Knobelsdorfius, Georgius Sylvanus, Petrus Vincentius, Ioan. Somerus, Iulius Mynsingerus: sed nullum eorum contigit adhuc videre: quamvis nec sumptibus, nec precibus, nec intercessionibus pepercerim. Si quis eos habet, si quis adhuc alios commatis non deterioris cur nobis invidet? transmittat modo Iacobo Fischero, optimi patris optimo filio: restituetur statim cum magnis gratiis pretium: annitarque ut iterata editione conspicuo emineant loco. Haec erant, mi Rittershusi, quae per occasionem insinuata cuperem (sed tuis potissimum verbis, hoc est, delenificis) populo Momorum, quei mox eum faceres mihi oleo tranquilliorem. Quoniam vero tibi in mundo versus esse possunt meliores, quam hi sunt, quos heic inserui, benigne quoque eosdem mecum communicabis, si placet. Ego certe ex tuis quae reperire potui ea excerpsi, quae oculis meis maxime adblandiebantur, aliisque vel ideo arrisura putabam. quod ipsum tibi pluribus forte probarem, nisi ea esses naturae bonitate, ut facile tibi patereris satisfieri, non a me, homine fidei bonae, tuique studiosissimo, sed vel a barbaro Potitio. Sane ut te semper habui verae pietatis antiquaeque candoris expressissimam imaginem: ita omnia tua, seu versa, seu prosa, suspicio foveoque, veluti pietatis candorisque perfectissimam subolem. Et hinc etiam factum, cur potissimum meam istam causam patrocinio tuo commendaverim. tu eam tibi, quemadmodum et ipsum me, ut habeas commodato, ne rogo quidem: adeo ultro subvenire amas aequo ac bono. quos mores, quam mentem uti aetatem, hoc est, diu diuque, obtinere possis, Deum opt. max. veneror: et tua, et mea, et Reipublicae literariae causa, cuius egregium es sidus. Vale et salve virorum optime.

IOACHIMI CAMERARII PAPEBERGENSIS.


[Gap desc: text already available in CAMENA except the following]


page 53, image: delb0052

Rosae.

SI quem forte Rosae delectant, iam magis illas,
Ut nitida Idalii germina floris amet,
Nam Venus una Dees inter pulcherrima cunctas,
Vertice quot gemino clarus Olympus habet,
Hunc sibi delegit florem, propriumque dicavit,
Quo nullus verna pulchrior exit humo.
Hunc etiam fuso rubefecit Diva cruore,
Cum laesit niveos impia spina pedes.
Quidam etiam affirmant ipsum rubuisse, priusquam
Scinderet Idaliam spina scelesta cutem.
Iamque Cupidineo quidam aiunt sanguine cretum:
Tam variat dubiae fama vetusta rei.
Attamen hunc Veneris florem suxisse cruorem,
Non facit ambiguam fabula prisca fidem.
Insamis Cinyrae proles formosus Adonis,
Quem genuit diro crimine facta parens;
Maternis crebro iunenis dum salrubus errat,
Immenso Gnydiam coepit amore Deam.
Seu quod dum properat nimis oscula figere nate,
Laesisset nudes prona sagitta sinus:
Seu quod erat iuvenis teneris peramabilis annis,
Carpsit et aetatis Diva proterua decus:
Non modo tardipedis sprevisse cubile mariti,
Sed fertur Thracem posthabuisse Deum.
Solus Adoni, tenes. sine se non vidit Apollo,
Non vidit tremula nocte Diana face.
Saepe immortali detracta est copula dextra;
Et canibus saepe est copula nexa tuis.


page 54, image: delb0054

Saepe fera vocem est conspecta voce secutus,
Feminei arguti clamor ab ore soni.
Dumque fuit me dii iam pars tranfacta Diei,
Phoebeoque ardens aestuat igne polus;
Ilice sub nigra niveis complexa lacerris,
Detinet in gremio te Venus alma suo.
Narrat et historias, rerum facunda priorum,
Argumenta quibus suppeditasset Amor.
Et monet, audaces pugnaque lacessere promptas,
Ut fugias cantus sollicitare feras:
Ursos, fulmineum que aprum, et genus acre Leonum,
Et quae caussa metus sit docet ipsa sui.
Fata vetant parere virum: vix abstitit illinc,
Congrediturque fero cominus ille sui.
Fixus aper candente ferit pulchra inguina dente,
Mortiferumque infert vulnus Adoni tibi.
Incoeptos gemitu clamores Myrrbina proles
Finit: adhos velox Cypria versa redit:
Per loca currentis silvae, qua semita nulla est,
Et faciente viam, qua via nulla, metu.
Saeva immortali rubuere in corpore sentes,
Fixit et ambrosios spina nefanda pedes.
At bona caelesti tellus contacta cruore,
Et pulchro Paphiae sanguine tinctae Deae;
Surgere purputeum iussit de termite florem,
Fercuriente Venus quo madefecit humum.

An beatitudo solum sit post mortem.

EXspectare Solon iubebat aevi
Finem, ac denique de beatitate
Adfirmare hominis, neque ante vitae
Felicem interitum vocare quenquam.
Ergo cum nihil in sepulchro et urna
Iam funebri eximus, dies ubi ille
Nos delenerit ultimusque, et infra
Terram puluereus cinis relictus


page 55

De nobis reliquus premetur alto
Saxo aut aggere, tum beata demum
Nobis saecula mortuis patescunt?
O miras sapientiae latebras!
Profundique animi graves recessus!
Qui iam nil sumus, hi sumus beati.

Nil sine Deo.

Consiliis ut mens hominum prudentibus actus,
Et magna oblatas res ratione paret;
Euentus tamen est fati omnipotentis, et eius
Cuncta manu, fatum qui moderante regit.
Illius arbitrio fiunt quaecumque geruntur:
Qui sapis, hunc spectans in cipe, si quid agis.

Modus adsit et prudentia.

Ut quondam Herculeas nautae transire columnas
Non ausi ignara mente fuere maris:
Sic intra quosdam sese prudentia fines,
Quos ultra metuit transiliisse, tenet,

Dectrinae commendatio Callimachi.

Quae quondam capiti im posui stellantia suavi,
Uda in deliciis unguine serta mea:
Omnia mox iacuere evanida tum quoque dentes
Ingessere aluum si qua sub immemorem;
Horum nil etiam sensit lux erastina: sed quae
Auribus accepi, nunc quoque certa manent,

Accio Plauto.

Non scena tantum morte, Plaute, deserta
Olim fuit, Comoedia aut tua luxit;
Risusue, ludusue, ac loci Itaque numeri tum
Innumeri, ut inquis ipse, lacrimaverunt:
Sed fabulis illis tuis tot amissis,
His inquinatis relliquis; quod ille alter
De se poeta dixit haud tamen Romae
Modo, sed in universitate terrae
Hominum est Latine mox genus loqui oblitum.


page 56, image: delb0056


[Gap desc: following poems already available in other editions]


page 105

PANTALEONIS CANDIDI AUSTIACI.

Centum et Quinquaginta Fabulae DE DIIS. Fabulae I. Iupiter et Simia.

IVppiter omnigenas cupiens perdiscere formas,
Ad se vocavit universas bestias.
Sistit ei natum pisa suvum tunc Simia dicens:
Pulchrone, quaeso, pulchricorem cernere
Hocce meo possis nato? infit luppiter illi:
Formosos est, natesque nudus candidas.
Qui proprie laudes proprias ebuccinat ore,
Propinat ille ceteris se risui.

Iuppiter et testudo 2.

COnnubio sibi Iunonem cum ducere vellet,
Iuppiter, et taedas concelebrare sacras,
Et simul omnia, ad haec, anim alia, festa, vocasset:
Adfuerunt studio, singula bruta, bono.
Sola moram traxit testudo: rogata, quid esset,
Curadeo longam, traxerit illa moram?
Respondit: Sua cuique domus carissima semper.
Poena hac, iratus quam decus ipse ferit:
Ut, quocumque loco sit, iter quocumque capessat,
In tergo propriam, baiulet illa domum.
Unde et tardigrada, et domiporta et sanguine cassa,
Testudo, antiquis indigetata fuit.
Aularum utiliter quidam splendoribus, ante,
Exiguas, magnis, res posuisse solent.
Cueictando proceres timeas incandere, bilem
Namque mora in nasum coneit, ut ipsa fames.
Molliter, offensas studoas placere laquendo:
Sermo ferox aliis soepe movet siemachum.


page 106, image: delb0106

3 [(transcriber); sic: 2] . Iuppiter et anguis

CAlcatus anguis a quibusque Iovem suis
Onerat querelis, ob graves iniurias,
Quas cogeretur undiquaque perpeti.
Huic Iupitet, si primus, inquit, calcibus,
Qui te petivit, vulnera et morsus tuos
Sensisset, haud pedem intulissent ceteri.
Iniurias primas regerens, cavet novas.

4. Iuppiter et apicula.

APis dolens damnum suis laboribus,
Inferri ubique a quolibet, favos Iovi,
Affabre factos exhibebat supplicans,
Sibi, letiferos aculeos ut inderet,
Iniurias uti qucat propellere.
Immanitate ea bestiola Iuppiter,
Offensus: immo, refert aculeos tuos,
Dabo esse vitales, ut amissis eis,
Vitam simul cogitaris ipsam amittere.
Poenas mideratas esse delinquentiam
Decet. nimia ira Diis vel ipsis displicet.

5. Sol et aquilo.

SOl ardens, Aquiloque tumens de robore quondam,
Inter se lites instituere graves.
Convenit utrivis, utfortior ille feratur,
Veste viatorem qui spoliare queat.
Prima tenens Aquilo, resonantibus aspera ventis,
Flabra, viatoris corpus in omne quatit.
Quo magis ille furit, magis hoc se veste viator
Integit obnitens, involuitque magis.
Posterior Phoebus radiis hunc lenibas ambit,
Intendens astum, dein magis atque magis.
Ille calore acrilassus sua pallia primum,
Exsuit, hinc vinclis liberat et tunicam.
Sic quod vis nequiit, moderatio praestitit illud,
Viribus ingenium pranaluiss solet.


page 107

6. Sol et noctua.

NOctis quod umbras Sol suis splendoribus,
Soleret illustrare rebus et diem,
Tenebricosus undiquaque reddere,
Ferebat aegre amica noctis noctua,
Ob id dicamque dixit illi maximam.
Phoebus suam volens tueri gloriam,
Quid, inquit aureum meum incusas inbar?
Quod luce cuncta lustrat, et fovet sua?
Non haeret in me culpa, sed in oculis tuis,
Qui lucis indociles, diem pati haud queunt.
Odere virtutem, et queruntur improbi,
Quod detegai nefanda corum crim na.

7. Diabolus et faenerator.

FOEnoris exactor simul et malus angelus ibant.
Ferret ut hic homines ferret ut alter opes,
Praetereuntque domum, qua flenti irata puello,
Trux ferat ut Daemon te modo, mater, air.
Ille monet Genium, tibi deditur, i, puerum aufer:
Cui cunctabundo sic ait ore Satan:
Quae dixit nato, non d xitseria, mater,
Cor aliud sentit, vox aliudque sonat.
Perrcxere. venit cerdo, quem debita poscit:
Debitor huicanimis exstimulatus, ait;
Te malus ut Damon rapiat cuna foenore ad aurrs?
Tunc comiti Genius sic ait ore malus:
Hic vero loquitur modo seria, deditus es mî.
Dixit, cum medio corripuitque virum,
Luctanrem et Siygias secum raptavit ad undas.
Sicque sua praeda praedo potitus abit.
Dana est incautis matrum indulgentia dictis.
Et nugis etiam vis sua saye subest.

8. Satyrus et ignis.

IGnis favillas ipsa cum Prometheus,
Furto Iovi abstulisset, et mortalibus


page 108, image: delb0108

Primo attulisset, et Satyrus ovans eum
Oculis suis lustrasset, ampelcti parat,
Et osculari, quippe qui mire illius,
Splendore delecterur, at hunc prometheus,
Tactu iubet abstmere ni barbam sibi,
Mentumque totum adurier velit suum.
Vehementer ergo tunc Satyrus Promethea,
Fertur reprehendisse, quod tam splendidum
Malum attulisset muneri mortalibus.
Simalque respondisse tunc Promethea,
Ignem malum non esse, quamvis ureret,
Ut qui simul lucem et calorem maximae
Iucunditati, et usui mortalium.
Praeberet inque fabricationibus,
Rerum variatum. commodaret plurimum,
Si dextre eo, et recte quis vei nonerit.
Erum omnium suus tenendus usus est,
Sinistra ne damno sit usurpatro.

DE HOMINIBUS. 9. Hame, et leo.

HOmo leonem, cogitans pervincere,
Quod fortiores sint homines leonibus
Monstrat simulacrum, in quo leonem homo ot terat.
Leo insit illi. si genus nostrum edere,
Simulacra quiret: in qua hominem fortis leo
Prosternat, effigiem darem contra tibi.
Vana est propria virtutis ostentatio.

10. Homo et statua.

POnebat statuam domi in sacello.
Divi, nescio, cuius, huncque multo
Quidam deveneratus est honore,
Et rogare, ut opes sibi benignas
Largiretur, et hoc magis magisque,
Indies agiravit: hinc sed haud est


page 109

Pilo ditior ille factus uno.
Tandem ira incitus impotentiore,
Invasit simulacrum, humique dextra.
Constravit: simul utque testa saxo,
Illtsa est capitis, fragore magno,
Ecceauri, quod eo latebat, ingens
Vis hinc exiliit. quod ct recepit,
Quae nam, Dive, ait, insolentia haec est,
Cultorem modo me ipse negligebas,
Contemtorem opibus beas opimis?
Pravos obsequio minus, feroci
Quam deviceris obstinatione.

11. Senex et duae concubinoet

DVas habebat concubinas vir senex,
Canis respersus lam capillis tempora,
Hae moribus fuere, et ore dispares,
Iuvencula haec, procaxque tetrica altera.
Senexque ut hanc accessit, aut cam, piloc
Ita quaeque dormienti ei, sibi dispares
Eullusit, haec nigros, sed illa candidos:
Sic ille fronte depilatus undique
Risum iocosque in urbe movit omnibus.
Contrariis nete implica negotiis:
Ne cum pudore damna dira sentias.

12. Aethiopem Lavans.

QUidam emit Aethiopem, dominique incuria
Sic decoloratum esse prioris autumans,
Eum lavare sedulo, acdistringere
Nitique diligenter, ut sordes cas,
Quemadmodum rebatur esse, abstergeret.
Nil hic suo tamen labore proficit.
Centum addidisset, si ille pondo smigmatis
Micam Aethiopis non reddidisset candidam.
Misero insuper agritudinem induxit gravem.


page 110, image: delb0110

Natura et ingenium nequeunt mutarter,
Semper servant quoe inbibere proprta.

13. Iuvenis et hirundo.

VEstes suas quidam abligurivit heluo,
Brumae sub horam, et una restebat modo
Penula. sed ille veris indicem videns
Hirundinem, decoxit illam et penulam,
Aestate ea quasi esset indigus parum.
Sed falsus est? nam Caurus acri frigore
Spirans inhorruit grave. ille ibi, hev, miser,
Frigens, dolentque semi oberrat mortuus.
Torpore confectam deinde hirundinem
Quum cerneret iacere: ibi ex sultans ait:
Infausta avis; non veris es, sed frigoris
Praenuntia, et poenas merito luis tuas.
Me teque noxa hac perdidisti pessima.
Non una ver hirundo fulgens efficit.
Non bolus unus improbam sidat famem,
Res una iuste quoeque fiat tempore.

14. Herus et Asinus.

AVrita [(transcriber); sic: AVurita] quum longo pecus iam tempore,
Hero fideliter ministrasset suo,
Graves subinde deferendo sacrinas,
Lapsa et suo non esset unquam poplite.
Dein forte iniquo praegravata pondere,
In calle plano impegit, atque corruit.
Herus repente hic advolans, miseram feram
Conviciatur non modo, sed improbe
Duris etiam tundit, dolatque fust bus,
Cumana ab imo acerba ducens pectore
Suspiria, heu, dolens gemensque bestia,
O qualis haec ingratitudo, quod nefas
Est, inquit? huic insetuii tot, en, hero
Annos, nec unquam errante concidi pede
Nunc illius fidelitatis immemor,


page 111

Ob unicum hoc mesplialma tam tractat male.
Perit, quod ingrato exhivebis, offici.
Ingratum ad urbem prepriis si Romuli,
Portaris humeris, ac cum non molliter
Ad portam ibi fortasse collocaveris,
Tanti laboris perdidisti gratiam.
Spectant homines fere id quod illo tempore
Aquoptam sit, haud quid antea egerit.
Saepe error unus merita priora obliterat.

15. Aegrotus et Medicus.

ROgatus aeger a medico, qui proximam
Noctem peregisset? respondet: admodum
Sudavi. at ille ait: bonum est. dein altero
Rediens die, pariter, qui se habuerit? rogat.
Aeger respondet: horror ingens mî in stitit.
Et hoc, ait medicus, bonum est. tum tertio,
Sic suscitatus, qui nam habuisset? ilico
Audivit: esse aquam profusam intercutem,
Et hoc, ait medicus, bonum est. Eo sed hinc
Digresso, amicorum unus accedens, rogat,
Qui sese haberet: aegerinquit, optime,
Nam prae bonorum exstringuor ipse copia.
Succenseamus meritoiis, qui nos vosre,
Adblandiend oblanditiis perdunt suis.

16. Medicus de Aegroto mortuo.

FVnus habebatur ferali flebile pompa:
Ad tumulum magna est quo comitata cohors.
Una ibat medicus, qui olim curaverat aegrum,
Multa super tali funere verba serens:
Si vino aegrotus sese abftinuisset, et aluum
Laxasfet. Senae pulueris usus ope.
Haud dubie poterat saluam producere vitam.
Tunc ad cum fenior qui, comes ibat, ait.
Quaemodo verba facis, dudum fecisse decebat,
Aeger adhuc vivo corpore quando fuit.


page 112, image: delb0112

Post obitum sero, et frustra medicamina fiunt,
Intempestive scilicet ista mones.
Tunc succurreadum est, cum res tempusque requiri.
Ferre labar anti convenit auxilium.

17. Mercator et Agaso.

MErces suas cum forte vellet institor,
Ad nundinas deferre, conduxit sua
Mercede asellum, pandum. eique sarcinas
Imponit huic agaso procedit comes,
Sub aestuantis igne solis arduo.
Tunc institor Phoebiut caveret spicula,
Scontia sub umbra aselli, humise condidit.
Ut hocagaso vidit, ilicet sibi.
Hunc ipse deberi locum umbrae clamitat,
Asinum, inquiens, locavi, et haud umbram tibi.
Id hic ait quidem, sed ille pernegat.
In urbe proximaque iudices sibi,
Uterque dum quaerit, vacatque litibus,
Ecce, interim ipsae transiere nundinae.
De frivolis certare multi sic solent,
Res serias ut vilipendant interim.
Quid hi aliud agunt, quam quod de asini umbra disputant.

18. Cuiusdam altercatio intempestiva.

QUaedam mulier formosa, eademque iuvencula,
Habens virum. qui saepe abesse sueverat
Domo lucrosis et vacare mercibus:
Amare quempiam solebat alterum.
Qui forte apud se quum foret; ruit ilico
Qui nuntiat, venire maritum. ibi femina
Iubet hominem istic prope puteum sibi quaerere
Per quos repente evadat ille cuniculos.
Amans abit, reditque, nullum ibi, inquiens,
Puteum esse, sed vestigia putei modo
Quaedam veteris mulier: quid hoc, ait, tua
Refert? modo fac, ut appropinquanti viro


page 113

Te subtrahas meo. ille [(transcriber); sic: illae] ; quin te autem bene.
Recteque monstras? illa: quin tu autem fuga
Tibi consulis, verbisque parcisinanibus?
Non ille vero litgiare desiit,
Maritus illum donec aprehenderit
Poenisque moechum debitis oppresserit.
Sic ille, prolevissima re, maximas
Loquacitatis futilis poenas dedit.
Est poenae garrulitatis infortunium.

19. Tubicen.

FOrte excitatis Tubicen aciebus suo
Cantu, atque facto proelio captus neci:
Ne me, inquit, date, nemo quia ex vestris mea.
Occisus est manu, videtis ipse quod
Inermis, hanc praeter tubam, gestem nihil.
Imo inquiunt hoftes, ob id te scilicet
Lethabimus, pugnare quod cum nescias,
Alios ad arma, ipsasque pugnas ineitas.
Magis nocent ii, qui potentes incitant,
Alii ut faciant male, quam qui ipsi sunt mali.

20. Lignator et Vulpes

INstante vi canum misera vulpecula,
Cursu ad Colonum venit ante casum suam,
Qui forte ligna cecidit: hund supplex rogas,
Quavis misellum ut abderet cavernula,
Diris ne fieret praeda veneratoribus.
Colonus hanc intra domum post ianuam
Iubet venire, qua lateret optume:
Mox cogitans quod quadrupes sit noxia,
Sequentibus repente veneratoribus,
Cum quaererent, vulpem ne vid erit viam
Huc tendere, aut sese abdidisse quopiam?
Non ille aperte supplicem tunc prodere
Est ausus, idcirco ore magno pernegat
Vidislc, at interim manu et vultu indice,


page 114, image: delb0114

Locum notat, latere qua vulpeculam
Intelligi vellet. Sed hi verbis modo
Cum attenderent, non nutibus, praeteruolant
Celere exit hinc vulpes, abitque iustico
Ipso insalutato. sed enim conspexe at
Audiveratque, perfidus quid egerat.
Inclamat ille, quo male grata te abripis,
Vitae salutem, qui mihi debes tuae?
Ad haec: agerem, Vulpes ait, grates tibi,
Si cum tuo sermone vultus et manus
Consentiant. si quid bene precabor, bene:
Linguae precabor: interim manum tuam
Esse amputatam, oculos sed effossos velim.
Multi bene pollicentur, ac faciunt male.
In ore mella. in corde bella, qui gerunt.

21. Agricola et Anguis.

IN rusticanae vestibulo domus
Lares habebat seps viridis suos:
A filio calcatus ille
Illius Aricolae puello,
Eum momordit, virus et inferens
Lerhale tristi tradidit, heu neci.
Dolore non vulgati et ira
Percitus agricola impotenit.
Anguem hipenni conterere expetit.
Quando cubili reperet e suo.
Seps crimints tanti sibi ipse
Conscius, haud fuit ausus indc
Prodire caute sed caput extulit,
Ferit, colonus seps cavet, incidit,
Ictus caverna prominentem
In lapiiem, facit huicque plagam.
Exire nollet sepsubi, rusticus
Ad ora, panem salque foraminis


page 115

Apponit, optans egrediillum.
Pacem uticoncliare possent.
Respondet anguis, pax fieri nequit
Sincera donec tu videas tui
Nati sepulchtum donecipse
Signa mei videam cubilis.
Coniunctio non esi animcrum ea
Constans, amore aut intima candide,
Irae cicatricum, prioris
In qua aliquid superesse cernas.

22. Agricola Anguem in sinta.

INvenit anguem paene duro frigore
Colonus, enectam, atque misericordin
Permotus huncsuo recondit in sinu.
Anguis clacrem sentiens, et viribus
Suis receptis, virulenteo, rusticum
Lethale ad exitium momordit vulnere.
Hanc a malis boni reportantgr atiam
Auguem in sinu, qui promosset improbum gerit.

23. De Rustico, Serpente et Vulpe. Quae sit mundi merces.

FOrte fuit diro serpens maculosus in antro,
Obice conclusus saxi, nec reddere dio
Se potuit, strepero, sed longum exhibilat ore.
Hos sonitus simul ut, curas vestesque solutus;
Audiit agricola, huc grefsum deflexit. ibi Anguis
Sensit cum, et multis supplex cum vocibus orat.
Eia ades, ô bone, et hoc quo contegor, ah, mihi saxi
Amolire, meo et me exserium carcere serva.
Ille, quid hinc mercedis erit mihi? (nescius cheu
Qui maneant illum casus) quas pro bene factis
Egregiis mundus suevit persoluere grates,
Seps ait, exsoluam. Saxum antrorusticus aufert,
Mercedemque petit: serpens cui protinus infit.


page 116, image: delb0116

Ergo tibi, mundus quae soluit praemia, soluam
Teque, neci lingua hac, letali vulnere tradam.
Munere pro vîrae mundus quia funera reddit,
Et simul attolit caput, et se adcuruat in ictum.
Audiit, expavitque miser, d xitque colonus:
Vince animos, iramque tuam, neu censor iniquus
Dum praeceps nimium properas in vindicis aestum,
Esse velis. non has mundus fert, o bone grates.
Auctoremne tuae, quaeso vis perdere vitae?
Quod si iudicio libeat contendere tecum,
Caussa stabo mea, sed enim, quaeso arbiter esto,
Ut quemuis primo dehinc offendemus, ituri,
In sententiam eam serpens tunc ivit, ibi illi
Deveniunt ubi equus post saepes forte iacebat
Exsanguis, sine visceribus vix ossibus haerens.
Hunc de mercede inquirunt quem pendere mundus
Suerit? Equus serpentem absoluens, inquit. Ego omni
In vita domino seruii, mea terga premebat
Sessor herus, meque huc agitans equitabat, et illuc,
Saepe labore meo sulcos findebat arator,
Saepe domum silvas et cadua ligna trahebam,
Omnia sudor erant, iam nunc sed inutilis annis,
Heu canibus linquor dirisque volucribus esca,
Seps victor miserum voluit lethare colonum.
Ille rogat: ne saevi animis, quaeso, arbiter esto,
Quifquis adhuc nobis pergentibus obvius ibit.
Annuit his serpens, aegre licet, atque ubi pergunt,
Forte canem cernunt in dumo post septa iacere.
Idem quaesitus iudex suffragia sepi
Reddit: ego multis seruivi sedulus annis,
Inquit hero, diros arcens ab ovilibus hostes,
Os ori laterique latus dum forte luporura
Obicio et multa obtineo per vulnera palmam,
Has nunc his meritis pro talibes aufero grates,
Dirarum infelix avium dein praeda futurus.


page 117

Iam morere, ergo, refert serpens. Miser ille colonus
Rursus ait, sine nunc, sine, tertius arbiter, oto,
Quisquis erit nobis abeuntibus obvius, esto.
Abnuit hoc serpens primo, post annuit idem.
Procedunt: fit, iter carpentibus, obvia vulpes,
Audiit et litem, vulpes: Ea multa sagaci,
Secum animo voluens tacite sic ore profatur:
Ardua iudicio res est, et acumine multo
Indiga, sed tam en hanc aequo componere iure
Quivero si modo me censorem ferre voletis.
Et simul agricolae clam vocibus inquit in aurem,
Heu mihi, quam graviter, tua caussa, colone, laborat?
Vinctus es, huic cuncum si non invenero nodo.
Dede tuas mihi gallinas, me, liber abibis
Vindice: non modo gallinas, mox rusticus inquit,
Insuper et gallum tibi me promitto daturum,
Et quicquid volucrum mea in aedibus area habebit.
Tu modo meincolumem tali in discrimine serva.
Iudicio praeses vulpes utrinque recepto,
Incipiens graviter facunda ita voce locuta est.
Haec mihi mente animi pietas, haec regula cordi
Prima sedet, ne cui mea sit sententia traudi,
Idcirco totam a principio noscere caussam
Me decet, et penitus rerum momenta videre,
Atque ipsum spectare locum facietenus, in quo,
Hae tam difficiles habuere exordia lites.
Hoc etiam serpens dare cogitur. Ergo retrorsum
Pressa pedum et ventris relegunt vestigia, et una
Antrum adeunt, quo seps fuerat. Vulpecula circum
Omnia collustrans: hic ne est spicus, hoc ne forameu,
Inquit, erat, tu quomodo in hoc subrepere quibas?
Qui te flectere in hoc? imo seps, talis agebam,
Me inquit, et ingrediens rursus prorepit in illad,
(Mens fato erepta est angui, subiitque cavernam)
Volue cito saxum specum et obsttue, vafra colono.


page 118, image: delb0118

Bestia ait: ruit ille, repente locoque retrudit
Saxa agilis. Sic ingratus sua digna recepit
Praemia, et immeritas cuasit rust cus iras.
Ergo petit vulpes Gallinas Rusticus inquit,
Cum Sol Hesperias post declinabit ad undas,
Tunc tibi faxo omne ut sit gallinarium apertum,
Unde queas omnes comprendere cortis alumas
Conditio plaeet, ur proprias devenit ad aedes
Rusticus, uxori rem, ut gesta est ordine narrat,
Sequ reum voti memorat, ne debita unlpi,
Abnuat. Illa suatum ad verbum Gallinarum,
Pingitur, ac magnas exagerat ore querelas
Dicit, et, infausto convitia multa marito,
Qui vel in hospitiis Bacchousque litaverit, aut qui
Frivolus astute nugas confloxerit istas.
Inque malam cum vulpe crucem, hinc, ut abiveris, inquit
Rusticus: haud quae so tantam accendaris in itam,
O mea, promissis fas est nos stare: lbi coniux
Fraude nova ingrediens, placida infit voce marito:
Esto, fere noftras promiseris ipse volucres:
Non ea vota ligant, quae sunt extorta periclis,
Nec quae non tua sunt alii deponere quibas,
Ius in Callinas ego mi, mihi vendico regnum.
Non gravie est vulpis, magna est iactura cohotis,
Fallere, fallacem licita est fallacia vulpem,
Cum veniet gallinarum lethabimus hostem.
Audi is quibus haud multum ipse repugnat agrestis,
Immemo. officiis, et pietatis et immemor omcis
Heu, fidei, Post condicto cum tempore vulpes,
Gallinarium obit, tunc villica prodit, et illam
Verberibus male tractatam obtruncavit acerbis,
Quae moriens tales expressit voce querelas:
Quod bene pro factis mundus mala praemia soluat.
Id misera, heu propria cum belle et sanguine testor.
Sic mirabiliterfors et ius omnia pensant.


page 119

Anguina, heu, toto merces deminarur in orbe.
Sunt, hone quis faciat, male quitibi facta rependant.

24. Agricola, Vultur et Columba.

TAnto Columba prosecutus impetu,
Est Vultur, ut sub tecta villici, simul
Sint devoluti: ibi necandus quum foret
Vultur, rogavit villicum. parce, in quiens
Parce, ô, nec enim quicquam tibi feci unquam mali.
Respondicilli villicus nec enim mei,
Fecere quicquam, unquam, tibi aut tuis male.
Simulque praedonem necavit improbum.
Illata servo iniria, ipsius est heri
Et subditorum vindicent iniuria,
Tamquam sibi illatatmet, ipsi Principes.

25. Agricola et Ciconia.

INter grues colonus et ciconiam
Cepit: rogat haec vitam sibi donarier,
Quod innocens, pia, et hominibus sit utilis.
Etenim venenatas ait. nostrum genus
Captare suevit, et vorare bectias:
Suos humeris et imbeci las arida
Gestat parentes in senecta, et sublevat.
Huic Agricola infit ista, ut inquis, omnia
Vera esse credo, sed tamen quoniam tu in hoc
Simul nocentem deprehensa es agmine,
Cum eis candem ferre cogeris necem.
Quivis similis habetur illis, cum quibus.
Degit, et iisdem sapius abripitur malu.

26. Herus et Simiae.

SImia erat domini cuiusdam pergula in ampla,
Versuti pollens viribus ingenii,
Ne quisquam quicquam auferret de mercibus ullis.
Illa observatrix gnara sagaxque fuit.
Notus homo dominum monuit, ne crederet isti


page 120, image: delb0120

Bestiolae, istius tam bona multa loci.
Illud hero renuente, fubit viris, et bona vina,
Saccaraque apponit dulcia Simiolae.
Quae, simul illa bibit, sopita est, is preciosum
De bysso pannum suftulit, ac abiit.
Amissa pro re dominus stomachatur: at ille,
Quae tulerat, domino reddidit illa suo.
Nec reticebat enim, qua calliditate, vel astu,
Victus ei nuper servolus ille foret?
Asper herus tunesimiolam pro crimine tali.
Tractavit duris undique verberibus:
Simia dein quoties hominem procul aspicit illum,
Qui dederat nuper dulcia vina sibi,
Reffugit, ac oculos manibus diducit utrinque:
Sic sua ne veniat somnus in ora, cavet.
Icta semel vino, dein procula, bestia vitat.
Solus homo non vult damna caverer meri.

26. Rusticus et Simia.

IN sacculo nuces gerebat rusticus,
Fessusque longa de via, sub arbore
Densa sedens, in somnum adactus incidit.
Hoc conspicata Simia, illa ex arbore
Descendit, et manu resoluit sacculum,
Nucesque sumit, quotquot ore ipso, et manu
Portare quibat, utque in arborem redit,
Delapsis nux est una. quam ne amitteret,
Descendit ac capit, subitque denuo
In arborem. sed ecce lapsa denuo
Nux eft, quam dum recuperare satagit, gravem,
Edit strepitum: quo expergefactus rusticus
Cum fuste Simlam insequens, tractat male.
Sic vapulans reliquas etiam amisit nuces.
Res appetens plures, quoque perdis, quas habet.
Aes negligere in loce eoeimium interdum est lucrum.


page 121

28. Faber Lignarius et Simius.

ORnum pararet findere quum Faber,
Fortem brpenni tunc cuneum gravi
Impingit, illis et relictis,
Hoc modo, abit dapibus vacatum.
Hunc in quietus, stans prope Simius,
Sic factitantem viderat, ac eo
Accedit, insidensque ligno,
(Tangere nam pede humum nequibat.)
Multum occupatur, quo cuneum queat
Movere eumque impellere denuo,
Sic ut fabrum fecisse dudum,
Viderat. hoc dum agitat, misello
Fissoram in ipsam forte pudendula
Pendere, postquam sed cuneus fuit
Libert, coit rima et pudenda,
Comprimit. hic queri et eiulati.
Pervasit aures clamor is ad fabri,
Et ceterorum, qui subito advolant;
Et fustibus magnisque contis,
Simiolum male dedolarunt.
Qui curiose mulia sacessere,
Falcemque messem mittere qui solent
In non suam, multa hos acerbe
Damna pudore pati necesse est.

29. Pastor et Venator timidus.

VOcibus inflando venator se tumidis, cui
Frigidus in molli pectore sanguis erat,
Nunc age, mî fului vestigie certa Leonis,
Monstra ad pastorem, qui prope agebat, ait:
Pastor ad hunc: en hic ca sunt, bene habet, nihil ultra
Nunc peto, venator constupefactus ait.
Verborum ampullas ructant quidam ate Thrasunes,
Sed cordis minimum ret ut poscit, habens.


page 122, image: delb0122

30. Pastor et Lupus

PAstor catulum lupi inveniens tulit domum,
Et cum canibus aluit suis. et quando oves
Invaderent lupi, ipse cum domesticis,
Hos persequi et propellere in stitir. sed ut
Canes lupsu fessi haud valebant assequi,
Contentione maxima lupos petit,
Praedae ac eorum factus ipse particeps,
Et ventre farctus. ad canes redit suos.
Quin ipse cum commilitonibus suis
Canibus, oves domivoravit improbus.
Hoc pastor advertens, scelestum cum lupum
Pendens ab alta strangulavit arbore.
Tilos lupus mutare, non animum solet.
Prava ingenia raro induunt mores bonos.

31. Pastoris Canis degenerans.

EGregius fuerat pastori ad ovile Molossus,
Quem latere, ac animis noluit esse rudem,
Cuius ope infestos arcere luposque, ferasque,
Atque suum sluum posset habere gregem.
Vana nec ista fuit domino spes. irruit ardens
Forte lupus, miseras ut laniaret oves,
Hunc canis aggressus, domini auxiliaribus armis.
Terruit, incolumes et servavit oves.
Tamque diu saevos vim exercuit acer in hostes,
Marte suo didicit dum superare lupos.
Sic adeo effecit, ne quis regionibus illis,
Amplius auderet se tenuisse lupus.
Libera gens ovium tecuris, tempore longe,
Pabula carpebat dulcia ubique locis.
Otmm at interea traxit geniale Molostus,
Pinguis in effceta dehtuitque domo.
Post messes aliquot longis lupus unus ab oris.
Venit, et in teneros irruit ore greges.
Tardior ad bellum iam desuetudine longa,


page 123

Ille, fit inferior protinus hoste, canis.
Ex illo numerus minor et minor ille vider,
Semper oves avido diripiente luop.
Hoc dominns cernens, ô, quam foret utile, si pax
Tam longa haud nobis ista fuisset, ait.
Deque novo tardum exstimulare ad dura Molofsum.
Proelia, terficos debuit, inque lupos.
Elanguet nullis stimulis exercita virtus.
Marcere solet virtus sine adversario.

32. Pastor et Canis.

PAstor gregi canem ministrum praebuit,
Eiusque curam habere iussit impigram,
Hero canis praesente perfideliter
Fovit gregem, luposque saevos aruit.
Hero sed ut sidem suo probaverat
Iam sat diu, et confisus illi herus cani
Abesset: ipse lautulas carpens oves
Voravit, idque tam diu dum nosceret
Hoc pastor. is quum fune eum suspendere
Aggrefsus est, ô parce, parce, ait, canis;
Lupumque necte fune, qui quottidie
Gregi tuo insidias struit, rapit, necat,
At pastor huic: apertus hostis est lupus,
Tu vero, ait, fur es mihi domesticus,
Cavere ab illo: queo, abs te non item.
Supre lumpum altiore dignus es cruce.
Domestici fures nocent plus exteris.

33. Pastor et Mare.

OVes tenebat pastor ad littus maris,
Illud quietum stare quumque cerneret,
Extemplo mercaturam facere cogitat,
Auris daturus alta latis lintea.
Grege ergo cuncto vendito, palmas emit.
Dat se mari. Sed ecce tempestas mare
Coorta vertit: unde palmas cogitur,


page 124, image: delb0124

Navis sua, suique tuendi gratia,
Proicere in undas, atque sic elabitur.
Idem deinde quum sederet ad mare
Tristis videret et quietitudinem:
Qui stantis admiratus aequoris fuit,
(Venti posuerant quippe iam) respondit huic:
Scio, quid haec tranquillitas velit, scio:
Quas devoret, palmas requirit alteras,
Mercatore pastore, perciclit abitur.
Piscaror ictus, si sapit, pulchre sapit,
Pisepator ictus, si havi sapit, nihil sapit.
Tescator ictus, si sapit fit cauttor.
Qui propriam Spartam velinquens eppent
Diversam, acerbu obucit se casibus

34. Pastoris memoria.

FOrte abiturus erat quidam Villanus in urbem
Negotiandi gratia.
Hunc aferre sibi blanda cum voce rogabat,
Monile coniux aureum
Reticulam famsla, et precuiosas filia vestes:
Parua sed in crumenula
Pastor ei nummos largitur, aitque, sonoram
Merceris, oro, fist ulam.
Rebus in vibeactis, rediturus, et ordine lustrans
Suas colonus sarcinas.
Reperit hic loculos memor et pastoris, rbi ilio
Mercatur aere fiftulam.
Pastorique domi reddit. tunc uxor, et ipsa
Ancillula, atque filia,
Filia praecipue, sua poscere quaeque. Sed ille
Quum se haud meminisse diceret,
Quidnam debuerit cuivis: ibi femincus grex
Dolere et indignarier,
Quod potiora suis habuisset iussa bubulci.
Vos inquitis, mirarier


page 125

Desinite, eius enim memori sub mente crumena,
Est prosecurta me comes.
Invenias, tenues operas. fortasse rogari
Proestare qui gratis velint.
At quid de proprio gratis dent oere, iuventque
Emille vix erunt decem.
Tasstoris memores fieri cupienque crumenoe,
Oblivionis a metus.

35. Piscatores et Thunnus.

QUi captare solent pisces fluvialibus undis,
Iam multos operae lassi exhausere labores.
Et tamen haud ullum potuerunt prendere pisem,
ERgo parant animo indignante abscedere lymphis,
Et cymbam ad terram convertere. tum simul, ecce.
Piscibus a magnis agitatus in aequore thunnus,
Insilit in vacuam, ante illos, ped praepete, navem.
Factus et est avidis ita piscatoribus esca.
Inde dom um laeti praeda hac abire potiti.
Saepe solent forte, et fortuna obtingere, quae non,
Arte queunt ulla aut ulla ratione parari.

36. Piscator somnians se capere piscem aureum.

CEpisse piscem somniabat aureum,
Se, ponderosum, retibus scrutans mare
Piscator: et dives quoniam sit oppido
Iam factas, a labore sese postmodo,
Iurat vacaturum esse. post cum somnus est
Fugaus, illum piscem, mare, som nium,
Et aeque, ut antese, esse, cernit pauperem,
Diuque secum disputans, qua se via
Aiureiurando expediret, dormiens
Quod fecerat, tandem necessitas eum
Absoluit, et rursus suo fungi impulit
Labore, ni vellet per ire inedia.
Spes pelle cutur aureas quidam sibi,
Eua Idoe quoe post in auras exaunt.


page 126, image: delb0126

37. Piscator Smarim capient.

HAud magnus est piscis, Smaris, sed esui
Pergratus, nanc picstor ur cepit. Smaris
Eum rogat, quum parua sit grandescere
S sineret, hinc maiorese cum commodo
Illum recepturum esse, mox piscator, huic,
Desipiam ait, paruum licet, si emitterem,
Manu futuri spe boni vel maximi,
Incogitans est, magna qui potius bona
Sper are malit, quam frui mediocrrbus.

38. Piscator turbans Aquam.

UT pisces caperet, limum turbavit in undis
Piscator. quare hoc adeo faceretque rogatus.
Ni lutum, ait, turbem, fame erit mihi obire necessum.
Quidam Alcibiadoe legas pacemque perose
Commoda sddidiis propria in civilibus augent.

39. Piscatores saxum trahentes.

CVm Piscatores traherent e flumine nassam,
Sentirentque [(transcriber); sic: Sentirent] gravem, praegrandi pondere, molem.
Laetitia exsultant animis; et gaudia versant:
Osocii, non henc operam sumemus inanem.
Ut vero ad terram traxerunt retia, ibi ingens
Esse vident saxum, quod praedam ante esse putabant.
Concidere illi animis tristari et corde vicissim,
Ob damnum proprium et vani ludibria casus.
Tum quidam ex illis senior sic ore profatur:
Ne vero, ne ferte animis id quiequid, iniquis,
Laetitiae consanguineam quin creditis esse
Maestitiam, hoc animis nobis iam praecipere ante
Debueramus. habere suos quoque gaudie luctus.
Ne latare prius quam optata es sorte potitus

40. Piseator cum Tibia.

PIscator liquidas venit cum tibia ad vadas;
Hoc sibi promittens, quod si tam suavia pisces
Auribus acciperent modulamina, continuo se


page 127

Sint in humum, pede, delympha, exsiliente daturi.
Spefalsus, subito sua retia sumit et illa
Demittens in aquas, multos e flumine pisces,
Extrahit. expositis et subsilentibus illis,
In ripa: modo saltatis, stomachosior infit,
Piscator, qui me calamo tam dulce sonante
Intempestmam tenuistis in amne quietem.
Quoe non cumque suo sunt tempore facta, locoque
Laude carent, nibil et commditatis habent.

41. Auceps et Auiculae praecepta.

AVcupem avis, qui se tenuit, studiose rogabat,
Utlibertati sese donaret avitae,
Facturum illum opera precium memorabile paruae,
Terna etenim se velle illum praeceptea docere,
Servatis quibus is semper queat esse beatus.
Auceps polliciti gaudens spe divite tanti,
E vinclis dimittit avem. super arbore sidens,
Illa suo praecepta tria haec e gutture promit:
Crede parum, tua serva, et qua periere relinque.
Libera avis tales ctiam dedit ore loquelas:
Dii Superi vobis magna ago pectore grates,
Pro libertatis dono hoc. quod si bonus iste
Scisset, ego quali thesauro nobiles essem
Numquam is me teneras misisser liberum in auras.
Nanque Smaragdus inest mî, unam qui ponderis ampla
Unciam habet. simul audivit quae credulus auceps,
Angit sese animis, et pectore maestus acerbo,
Paenitet, heu praedam quis sic dimiserit illam.
Hunc avis affata est istis sermonibus: Ohe,
Si mea non servas praecepta, invare nequibunt.
Cur mihi nam credis quod tam eam in visceregennata
Ipsa mco gestem, quae pondere ad vi ciam haberet,
Quando meum integrae non sit semmncia pondus?
Quod si hoc est verum, cut me non asservasti?
Hoc adeo sed quum neglexeris, id modo restat:


page 128, image: delb0128

Quae repeti haud possunt ne frostra amissa requirat;
Aut horum desidertio excrucieris inani.
Aucupe et his misso dictis procul inde volavit.
Crede parum tusserva, et quoe periere relinque.
Mutli multa bona accipiunt proeceproe: sed illoe
Qui seruet, vix sir multis e milibus unus.

42. Auceps et Anguis.

ET ibat auceps avibus insidias struens,
Turdumque in alta conspicatus arbore,
Aptare arundinem, illinere et visco institit,
Fixis oculis in alite, inque spe sua.
Haec inter anguem herba latentem, calcibus
Incautus ille pressit: a quo concito
Ictus repente, laesi feroque vulnere,
Accepto ait: miserum mealii qui dum struo
Fallacias, vitam ipsus amitto meam.
Malum consilium est consulenti pessimum.

43. Auceps et Fringilla.

TEtendit auceps rete, in insidiis sedens,
Escamque sparsit. aft aves quum pauculas
Eo advolarent, et saturae recederent,
Retique noller impedire pauculas,
Simul sed occupare vellet plurimas,
Diem sedendo pene abegit integrum,
Fringilla et inde ex omnibus capta, suam
Inanis et gemens abivit in domum.
Et parta sowpe cura perdit plurium.

44. Fluctuum numcrator.

AEQuoris undisoni fluctus numerare volebat,
Navita, sed nequiit: maestior ergo sedet.
Maestitiae caussam veniens vulpecula quaerit.
Audit, et hos fluctus dum numerare volo.
Praeteriere mihi, quos, heu, numerare nequivi,
Talia cui vulpes provida, iussa dedit.


page 129

Praeteritas missos facias, sed si modo, si vis,
Inde secuturos ordine connumera,
Non quod proeteriit. sed quod modo restat agendum,
Respice, tranquillos qui cupis ire dies.

45. Viator vovens.

LAssus viator ex via Cyllenio
Votum facit, se velle ei persoluere
Id dimidium, quod inveniret in via,
Tunc sac culum palmis refertum, et amygdaiis
Quum repperisset, ex eo fructus quidem,
Comedit, illarum nucleos vero, et graves
Testas amygdalarum in aras Mercuir
Im ponit, inquiens, ei quod solueret
Votum, reperta namque partiendo. se
Externa sic offerre, sic et intima.
Auarus ut suis cupiaitatibus
Fruatur, ipsos ludificatur caelites.

46. Viatores [(transcriber); sic: Tiatores] .

STabant viatores ad alti litora
Maris, videntque nescio quid adnatant:
Procul, rati navem illud esse maximam.
Paulo morantes, esse lembum existimant.
Ut venit id propinquius, istorum nihil,
Sed esse sarmenti struem ingentem vident
Quid hic, viatores, moramur, inquiunt?
Navem quid exspectamus hic inaniter?
Docemur, ignotos alis formidini,
Quosdam esse homines opinione quidem sua:
Sed his ubi congredi accidit propinquius,
Extemplo eorum futilotatem cognitam
Plerisque reddi, ignaviamque conspict.

47. Inimici.

DVo vehebantur inimici acerrimi
Inter se eadem navi: e quibus hic occupat
Pattem priorem, ast alter in puppi sedet.


page 130, image: delb0130

Tum ventus ingens turbidum movet mare.
Eratque navis obruenda fluctibus
Tunc puppe quisedebat, ad navis ducem
Air, quid oro, in nave, prora, puppis an
Contingit undis premipis mergi? prior
Ora, inquit ille: tum sibi ipsi gratulans,
Ait, bene ergo non mihi mors iam gravis
Mea est futura, quod enim, cum istum meum
Perire, fas, oculis meis sit cernere.
Mulei suis non afficisolent malis.
Dum modo suos hostes usdem involuies
Quoque videant periculorum casibus.
Ut quondam Achilles haudrecusarat mors
Letho prius si tradidisset Hectorem,
Licet insctus non esset ipse, quod sibi
Ab illius quoque moriendum esset nece.

48. Duo Amici et Ursus.

INter se duo fuere coniunctissimi
Amici, operasque tradidere mutuas,
Per lata eis dumeta iter capessere,
Fuit necesse ubi e propinquis saltibus
Ursus ruens adortus est improvidos.
Hic ille se fuga dat aliam in arborem:
Alter solo recumbit hoc quia noverat,
Inferre dentem non solere mortuis
Ursum et tenens suum sub ore spiritum,
Non esse vivum fe, sed esse mortuum
Fingit.. Stat ursus ac boit, tum singula
Pertentat, os iri frequenter applicans
Aurique, mortuum relinquens. post, abit.
Tum liberati ambo metu alteralterum
Rogat. quid Ursus, oro. quid nam auri tuae
Immurmuravitemulta, is inquit et bona,
Praecepit; hoc sed omnium utilissimum:
Amicum cum esse ne mihi persuadeam.


page 131

Cuius fidem non antea probaverim
In pessimis adversitatum casibus.
Utignis aurum, sic amicum crux probat.

49. Invidus.

QUum Iuppiter sensus hominum cognoscere
Vellet, ad eos suprema ab arce Apollinem
Misit voluntates eorum ut disceret.
In avarum hic incidit unum et invidam alterum,
Easque dixit: id quod uterque posceret
Se velle eis praestare: sed lege hac tamen,
Ut quod rogat hic duplum id daretur alteri.
Auarus hic rogare quicquam noluit:
Sed invidus tunc unum oculum sibierui,
Utroque avarus ut careret experit.
Niltnuido, ml est avaro terrius.

50. Navigans vovet.

PLures, in alto vela dabant mari,
Navi insidentes mercigerae viri,
Horrenda tempestas furenti
Aequora quum ciet atra vento.
Ne mergerentur mox aliquis Deos
Votis rogabat cordis ab intimis,
Promisit et se post daturum
Si videant sua tecta salui
Tam magnum et altum pondere cereum,
Quam malus esset turgida spiritu,
Qui vela gestet pando et aura
Totam ageret valida carinam,
Huic unus insit, qui bene noverat,
Quod prorsus esset re tenui domi,
Tam grande cur audes vovere,
Quod tibi soluere sit nebatum?
Respondit ille: si modo, si modo
Hoc exeamus grande periculum:


page 132, image: delb0132

Nummi unius tunc certo omnes,
Ipse Deos facile expiabo.
Sunt polliceri munera qui solent,
In rebus arctis plurima et ardua,
Salute sedcum suntpotiti
Vult dare neam terruntium unum.

51. Ager et Colonus.

FVndum colonus apparabat optime,
Qui, messa multa ei replevit horrea,
Hunc rusticus dein ut colebat parcius,
Frugis parum zizaniorum plurimum
Tulit, quod exprobrans agello rusticus.
Audit: quam inique comparatum hocest, nihil
Das et petis multum laborem impenderis
Ut ante, arando et stercorando, sedulum:
Profecto messe te beabo pristina.
Suos agrs labore Vendunt redditus:

52. Adolescentes et Coquus.

ASsederant olim coquo pueri duo.
Suas agente res coquo, tunc ex iis,
De carnibus frustum, quod adiacebat est
Furatur alter, alterique tradidit,
Illud suo qui vafer abdidit sinu.
Frustum coquus videns deesse carnium,
Hunc a pueris his postulat, cum tertium
Facti huius alligare posset neminem.
Tunc ambo deierare, et is qui acceperat
Ab altero quidem, quod haud acceperit.
Vicissim et is, qui acceperat, quod haud pennes
Se carnis hoc sit. at coquus, boni, ô boni,
Vos verba, ait, dare mi potestis, at Deum,
Qui cuncta cernit, non potestis fallere.
Teccare noli, nam si homines id non vident,
Deus tamen, hoc qui vindicabit, adspicit.


page 133

53. Coquus et Canis.

CAnis culinam ingressus, intento et coquo
Rebus suis, rapit pecudis cor ac fugit,
In clamat hunc coquus: sit hoc, canis, tibi,
Impune iam, sum post futurus cautior,
Dedisti enim, non abstulisti cor mihi.
In re aspera vis excitatur ingeni.
Ictus semel, caveto, qua nocent, docent.
In eundem lapidem impingere bis, piget et pudet:

54. Mulier et Gallina auripara.

GAllina villicae diebus singulis
Ouum pariebat aureum. haec vim maximam
Auri putans subesse, gallinam neci
Contradidit quiret potiri quo semel
Auro universo, sed misera heu, nihil nisi
Ouum aureum recepit illic unicum,
Omni deinceps destituta foenore.
Magna appetens amittit et mediocria.
Cupititates divitiarum reprime.

55. Mulier et Ancilloe.

NEndo atque texendo, vidua ut vitam suam
Suosque sustentare posset, oppido
Mane excitavit famulas ad operas suas,
Sub tigno avis cristata cum daret sonum.
Haec visa permolesta res famulabus est;
Neci ergo dedere clamitantem illum alitem
Ut voce cuius heram excitare dicetent,
Sibi ut liceret esse quietioribus.
Verum adeo non fuit hoc eis bono, ut magis
Labore sint ex illo oneratae tempore;
Quod hera dein gallo haud sonnante iam am plius
Sub nocte eas prima excitare sueverit,
Ut quae futurae lucis haud nosset moram.
Saepe ca nocent quoe profutura credimus.
Bonoe spes consilia sape male exturt.


page 134, image: delb0134

DE QUADRUPEDIBUS. 56. Quadrupedes et Trisces.

QUadrupedum simul omne genus, genus omne volantum,
De victis [(perhaps: victu)] inter se mutua bella gerunt,
Utraque pars socios, voluctes sibi in aequore pisces.
Reptila et vermes altera turba, legunt.
Venerat illa dies, quo classica rauca sonabant,
Debuit ad partes quilibet ire suas.
Hin cab aquis nequeunt pisces exire, sed inde
Vermiculi nequeunt expediisse gradum,
Sic tunc ceperunt bello desistere utrinque.
Iamque alium superat qui superare potest.
Faliitur is que spem promissa in foedera ponit:
Nil aude nisi quod perficere ipse potes.

57. Leo et Culex.

CVlex Leoni se inferens, ego haud te ait,
Formido nam quae tanta tua age, est gloria?
An quod miseras trucibus bestiolas unguibus
Discerpis? hoc iratae idem quoque feminae
Faciunt, viris quum proelia intentant suis.
Meumque robur at probem, age pugnas cie.
Dixit suoque illo canore Martio
Fractos sonitus imit tante tubarum, concitus
Intra leonis involat nares Leo,
Ira infremens suis laniat sese unguibus,
Naresque et os cruore foedat proprio.
Culex, lo laeta canens victoria,
Alte evolat, sed inscius, proh, paruulae
Subtilibus telis araneae miser
Inhaeret: a quo oppressus, et iam proximus
Morti, inquit, heu, quid hoc, quid infortunii est!
Victor leonis opprimor ab aranea?
Qui mogna partrant soepe casu abeunt levi.


page 135

58. Leo, Asinus, Lepus.

INferre bellum quum Leo volucribus
Veilet, suas lustraret atque copias,
Lepusque praeteriret ac asellulus:
Urso roganti, quorsum iis uti queat?
Erit hic ait tubicen, tabellifer lepus.
Tam nemo paruus aut humilis homuncio est,
Quin ad altquasves esse possit utilis.

59. Leo Animalia et Simia.

REgni quum Leo iam frena capesseret.
Brutorum placet hic parcere pinguibus
Ultro corporibus, quo sibi gloriam
Regis consiliet boni.
Hoc dein paenituit. Sed tamen haud palam
Ausus diripere est, undique bestias,
Sed quaerit placide comibus has sonis
An non feteat os sibi?
Dicentes malus est oris anhelitus,
Dicentes, bonus est oris anhelitus
Ut qui vituperent, falsa vel asserant
Has foede rapit ac vorat.
Dicentesque nihil, se velut haud parum
Obseruent laniat. tunc quoque simia
Cum quaesita fuit: messe Sabaea, ait,
Faux plena est tua, et os tuum
Assentaturci dulce adeo et bene,
Ut tunc noluetit perdere cum leo;
Sed non parcere ei constituit tamen.
Ergo tempore post dato,
Aegrum se simulat. stant medici prope,
Tentant continuo venam ibi languidam,
Sed nil aspiciunt esse periculi.
Non est corporis inquiunt,
Morbus, verum animi, sit medicus cibus,
Mensaelautities ordo sit et dapum.


page 136, image: delb0136

Rex inquit, cupio discere, simia
Qui nam mi sapiat caro?
Regi sit cibus et fercula fimia.
Non vita integritas, non docus ingeni,
Non facundia nonore suavitas
Savis liberata viris.

Leo et ursus.

QUum fortuito in hinnulum ursus ac leo
Simul incidissent, ac uterque tenderet,
Eo potirirtunc a cerrime invicem
Coepere conflictari, et unus alterum
Sic impetivit, ut gravi vertigine
Oborta, humi ia ceret expers virium
Uterque Vulpes hoc videns, adproximat,
(Spectarat illa haud hinc procul pugnae exitum)
Et hinnulum moxe medio illorum abripit.
Quod semiapertis illi oculis cum cernerent,
Nec id valerent im pedire, ad invicem,
O nos miseros, aiunt, parumque providos,
Vulpisne dimicando perimus gratia?
Saepe alter alterius fruitur labribus.

61. Leo et rana.

CLamabat alta rana voce: trux eos
Ut audiit leo sonos,
Primum horret, ingentem esse belluam putane,
Quae voce tanta contonet.
Post sumpto animo circumspicit, contraque se,
Hostem, ille quisquis et foret,
Pugnae parat: tunc e propinquo cum lacu
Prodire ranam cerneret,
Pudore et indignatione percitus,
Ranam suo attrivit pede.
Non ad Prepitum expavere quemuis, convemi,
Incognita rone tremas.


page 137

Trux ira veritatis hostium, levi
Est fuimen opelui editum.

62. Leo sonem

AETate confectus leo, cum debilis
Ab omnibus contemneretur bestiis,
Imbellis asini etiam petitus calcibus:
Deflere fortunam suam, qui fortibus,
Ipse exstiterit nuper timori belluis,
Iam spretus omnibus feris sit risui.
Facti potentes, et gerentes munia,
Sic so tenento, ne faciem, sors postmodo
Si mutet, evadant aeliis contemptui.

63. Leo et asinus.

IBant leo ac asinus, foedere inito, simul:
Tunc obviantibus lupis, se promovet,
Hic gressibus prior, sonum ore quam potest
Altissimum edit, terrifica turos lupos.
Risere asinum lupi: leone sed prope
Viso, celerem arripiunt pedibus trepidi fugam.
Interroganti asinus leoni, cur ita
Procurrerit? respondit: hos uti ego lupos,
Percellerem; risere te hi quidem, sed ut
Videre me, fugam dedere protinus.
Elleo sic fatur: at vero, inquiens.
Non voce, sed virtute vincitur lupus.
Non dicta fortis, sed patraeta respicit.

64. Leo furiosus et capra.

CApella forte cum leonem cerneret,
Acri furore concitum,
Onos, ait, nos ô. misellas bestias,
Et sorti iniquae deditas!
Ut quae leones iam furiosos insuper
Cogemur experirier
Quorum ante mente compotum intolenbilem
Passae sumus tyrannidem.


page 138, image: delb0138

Abile temperent et ira Principes,
Nec dopotestate exeant.

65. Leo cui mus in dorsum.

LAscivientes more sueto musculi,
Iuxta leonem dormientem, unum ex iis,
Incursione sic agitaverunt suis,
Iacentis vi insiliret in dotsum ferae.
Qui captus a leone deprecatus est.
Diram necem, non sponte. sed casu quod hoc
Sic factum. Is incitus licet, ignovit tamen.
Dimisit inviolatum et hoc animalculi
Tam vile. Post incautius praedam sequens,
In retia incidit, rugitum et edidit.
Mus audiens adcurrit oppido ac memor
Debere se quam reddat illi gratiam;
Rodendo fracta dissipavit vincula.
Sic liberatur exiit nodis leo.
Non paruitae spernenda, et impotentiae
Quorumlibet: iunare saepe nam queunt.
Decet referre pro benefactis gratiam.

66. Leo cui mus in iubam.

IVbas leonis dormientis musculus
Percurrit excitatus ille protinus,
Adire eo, quo cogitabat, destitit.
Irrisit hunc velut timidum vulpecula.
Cui protinus leo; haud sum ego tumidus quidem
Ait: sed hoc mutabitur viae tamen.
Saepe minimis res aestimandae maximae.

67. Leaena et vulpes.

Catulum quod unum modo leaena gigneret,
Vulpes ei exprobravit: illa, est nobilis
Hic unus, inquit, et leaenae filius.
Non res numere est censenda, sed praestantia.


page 139

68 Camelus formidatus.

CAmelum homines cum forte primo cernerent.
A granditate territi sunt bestiae
Tantae, ac animis perculsi, eum citis procul
Fugere pedibus inde mansiietudine
Ferae agnita, pedes suos propinquius
Tulere, et adspexere considentius,
Adeoque familiariter, frenos ei
Ut inicerent, puerisque agitaudam traderent
Casus terribiles saepe consuetudine
Sic mitigamur, ut timori sint paerum.

69 Camelus ontans cornua.

CAmelus a Diis petebat cornua:
Risere cuius insolentes hi preces,
Ipsis cumque mutilarunt auribus.
Ita inermis haud modo ille mansit belua,
Sed, quam fuit, factus quoque est deformiot.
Deos rogare non decet indecentia.

70 Equus et Ceruus.

SOlus habebat equus formosi gramina campi,
Quae pabulo ac escis fruebatur suis,
Quaesivit tandem pastum quoque ceruus ibidem,
Ceruus gerens ramosa fronte cornua.
Ringebatur equus, quod pascua carpat eodem
Ceruus loco, atque tale consilium innenit:
Accedens hominem rogat, ut depellere ceruum,
Ab his, velit se vindicando, saltibus:
Ille ait: hoc si optas, frenos patiaris oportet,
Et terga des, armatus ut insideam tibi.
His simul annueret, sonipes, neque ceruus abactus,
Iuris nec esse dein relictus est sui.
Sic qui alii invidit modicum, liber licet esset,
In seruitutem venit ille pessimam.
Nulli adeo invideas, ut, eum quo laedere possis
Tibimet ipse maius accersas malum.


page 140, image: delb0140

71 Taurus et Culex.

COrnu insidens tauri culex, eum rogat,
Num se avolare vellet? ille: nil mea,
Seu tu sedeas hic, interest, sive avoles,
Accessionem enim velut haud sensi tuam,
Discessionem sic neque sensero tuam,
Multi sibi videntur esse maximo
Honore digni, cum fatui sint maximi.

72 Ceruus altero oculo caeptus.

ID latus ceruus, quo oculo carebat,
Pabulans iuxta mare vertit, illinc
Nil mali sperans, alioque cernit
Lumine terram,
Vitet ut caute insidias: sed unda
Navis it; ceruum videt inde quidam
Ac eum contra sua tela certo
Dirigit ictu.
Ictus is, prô me miserum insciumque,
Inquit, a terra metui, sed undae
Sum quibus fretus, mihi diro acerbant
Funere mortem,
Saepe quae credas nocitura, quicquam
Haud nocent: contra, tibi profutura
Quae putas, creoro mala sunt timendi.
Caussa doloris:

73 Ceruus ad boves confugit.

ACtus ab infestis canibus, super aequore ceruus
Ad pingues patulo confugit ore boves,
Multa rogans, quo se admittant, non posse latere,
Hi, ceruum, referunt: instat et ille tamen,
Et memorat: quoduis se velle subire periclum.
Ergo illum accipiunt, straminibusque tegunt.
Villicus adveniens, obit ac abit, hic sibi ceruus
Plaudit, et in tuto se putat esse loco.
Audit at a bobus, dominum mox affore villae,


page 141

Gaudeat ac illum si latuisse queat.
Mex dominus venit, ac oculos fert omnia circum.
Adspicit et quo sint condita quaeque loco.
Ob male curatosque boves stomachatur, ibique
Hac illac proprias admovet ipse manus.
Singula dum lustrat, cerui quoque cornua lustrat,
Eius et ex hac est aucta culina fera.
Confugio qui sese alienis credere debent,
Mirum, si incolumes delittlisse queant.
Cura domus propriae magnum fert propriae fructum,
Cuilibet est domui quisque oculus, dominus.
Est oculus domui, domini praesentia cuique:
Est domus in tenebris si suus absit herus.

74 Asinus pelle Leonis inditus.

SE vestiebat segnis asellulus,
Fulua leonis pelle trucis, suo
Sic bestias occursu et ipsos
Terrifi cans homines, feroci:
Sed prominentes auricula patent,
Et rursus in pristinum asinus miser
Detrusus, hic tergo cruentis
Verberibus male dedolatur.
Sic cultus illis ac honor inclitus
Forte exhibetur, qui tamen hoc parum
Sunt digni eos mox vulgus omne
Dedecore officiunt pudende.

75 Asini pellis.

INgrata mors aliis mihi gratissima
Ades, meaeque rumpe vitae stamina,
His me eripe et malis, ait suo graves
Plagas, onusque tergo asellus perferens.
Mors haud morata, coram adest. tum desinit
Vite easinus, illiusque pelli tympano
Instrata, ut ante tunditur vel mortua.
Multos premit sors durae pertinacius.


page 142, image: delb0142

76 Asinus et Catellus.

CAnis cum dominus rediret, illi
Adblanditus erat, pedes levando
Eius in gremium, benigna herus quem
Dignatus fuit applicatione.
Hoc cernens asinus, parem favorem
Exspectans ab hero. pedes priores
Misit in dominum, redux ut ille,
Intravit proprios suos penates.
Perversum hoc studium, ferociamque;
Iumenti dominus videns inepti,
Tergum illi rude fuste dedolavit.
Cum duo faciunt idem, hoc idem haud est.
Non omnes eadem decent, iuvantque.

77 Lupus saltans et anser.

EScam lupus cum quaesiisset, ansere
Reperto, in altas abstulit silvas procul,
Eumque devorare dum parat, catum
Excogitavit anser innentum, et lupum
Vehementer orat, ut. quod ipsius queat,
Facile fieri absque fraude, se sinat suum
Ante interitum parumper oblectarier,
Solamen hoc sui futurum funeris.
Lupus, quid illud esset eloqui iubet.
Respondet anser: ut choreas ducere
Queat, lupo choragum agente praevio
Lupus nihil subesse fraudis autumans,
Ait: licet, pennamque levae prendere,
Alae extimam anseris, salire et occipit.
Fugae sed hic eccasionem cum sibi,
Datam videret, in gulae pennam lupi
Reliquit, et seliberavit avolans.
Lupus volantem cum dolore persequens;
Saltare iciunum haud oportuit, refert.


page 143

Daemnanda sunt quae tempore haud fiunt suae
Non ventro iciuno iuvat saltatio.

78 Lupus et Asinus.

LVpus asinum videns, in eum irruit, tuo
Meum inquiens ventrem saturabis corpore.
Hic mox asinus: ô, quam mihi hoc gratum est ait,
Ut saepe qui mortem ipse mi exoptaverim,
Cum sempiternis conficiar laboribus,
Miser dum onera porto insuper et plagas fero,
Nunc musta de lacu, Cereremque ex area,
Nunc ligna silvis, saxa nunc de montibus
Portare cogor, at tibi, si videbitur,
Me vallem in hanc abducito, et vinctum quidem,
Ibique me mactato, totum et mandito.
Placet lupo hoc, et reste nectuntur simul.
Tunc asinus, ad id, qua seru iebat tendere,
Villae, et lupum illac attrahere ante homines, licet
Retro renitentem, et furentem plurimum
Tunc ruere agrestes ferreis securibus
Sudibusque acutis, ictibusque pluribus
Certare, ibi forte dissipatu vinculis,
Lupus male multatus, fugae ad silvas venit.
Ipse altum asinus rudit, exsilitque gaudio.
Hoc audiens ibi lupus, quantum libet
Clamoris, inquit, ede, quantumuis rude,
Numquam effisies ut alligar tibi amplius,
Tandem ipso damno stultus accepto, sapit.
Non tuta inimici, aut profutura consulunt.

79 Lupus et Haedus.

CApra ad pascua itura mandat haedo,
Ne cui pandere ianuas laboret,
Donec Hesperus albicans Olympo
Vellet condere lucidas quadrigas.
Vix profecta fuit, lupus propinquat,
Et caprae similem sub ore vocem


page 144, image: delb0144

Effingens, aperire tecta poscit.
Haedus fraude patente mater, inquit
Imberbes vetuit, mera, hospitari.
Si morem patribus gerat iuventus,
Tunc salus pote certa comparari

80 Lupus et Vulpes.

VUlpes lupusque litigantes, arbitrum,
Accire simium, et ante eum valde acriter,
Sese invicem accusare, tum convitiis
Proscindere, insolentibusque iurgiis.
Tunc imperabat ut silentium arbiter
Te, lupe scio, inquit, esse rapacem prorsus, et
Astutiorem vulpe novi neminem,
Quapropter edico, sit inter vos quies,
Et mutua pax et ceterorum animantium
In vos odium sit, et simultas omnium,
Seu sint ea ratione praedita, seu minus.
Haec est mea illa, quam fero, sententia.
Arcto scelerosi pravitatis vinculo,
Sunt colligati aedinuicem. quapropter haud
Horum, bonos, dissersioribus viros
Decet moveri, eos sed aversarier.

81 Luporum et ovium pax.

GEssere bellum cum lupis oves canum
Freti auxilio semper pares: multoties
Victricem ab eis palmam reportantes, lupi
Victoriam haud sperare cum quirent placet
Rogare foedus mutuum, ovibus scilicet,
Catulos lupi suos darent ut obsides,
Oues, lupis canes darent ut obsides.
Iurata pax utrinque, utrinque et obtides
Dati. sed exiguo deinde tempore,
Catuli ululant luporum. adeunt oves lupi,
Easque pacem aiunt violasse. et obsides
Iniuria affecisse, quos dederint, suos,


page 145

Omnique defensore nudas, acope,
Miseras, perinde ut ante, diripiunt oves.
Facile arripit ansam, alii nocere qui cupit.
Aqueis tegi nos scimus, hos cotere decet.

82 Lupi ab ovibus canes petunt.

INgens lupis certamen et pastoribus
Ouium fuit: clades utrinque plurimae,
Ultro citroque illatae et acceptae simul:
Utrinque dimicationis taedium
Bellique animos incessit: arma ponere
Stat his et his, foedusque pacis icere,
Sed hoc tamen conditionis addito
Tenore, pastores canes ut dederent
Lupis suos, ut dissidii omnis unicam
Caussam et caput, verum hoc sibi cum maximae
Fraudi futurum ipsi opiliones noscerent,
Quippe omne sic qui praesidium auferrent sibi,
Tam fraudulenta pacta inire respuunt.
Si civitas nudata sit praeconibus
Verbi, Stygius, tunc opprimit cives lupus.

23 Lupus et agnus bibens.

PEllucidi claras ad undas fluminis,
Infra bibebat agnus, et supra lupus.
Hunc cum lupus, si devorasset, oppido
Vellet videri iure fecisse, ocius
Rictu patente ad hunc, et acer advolat.
Quid, inquiens, sceleste aquam turbas mihi
Ad me fluant ut inquinatae et turbidae?
Dignas enimuero dabis poenas mihi.
Agnus misellus et tremens, egon' ait?
Ate feruntur huc aquae, qui stas supra.
Ad hunc lupus, tun', ô, male mi dices, ait,
Nescis, pater quas soluerit poenas tuus,
Septem ante menses, oris ob proteruiam?
Tum natus, inquit agnus, haud fui Lupus,


page 146, image: delb0146

Scin', inquit, herbis campum ut omnibus propt
Nudaveris? quid, infit agnus, hoc ego
Commiserim, qui dentibus caream miser?
Tandem lupus: etenim licet dicaulus
Sis, et disertus, attamen, mens haec mihi
Est fixa, cenitare laute quod velim.
Dixit cruento agnellum et ore deverat.
Id quod placet, fas est Tyrannis impiis.

84 Lupus et ovis praeteriens.

CAnes male quem tractaverant, sine viribus
Humi lupus iacebat, obviam rogans
Ouem, sibi ut potum, afferret, se postmodo
Operam daturum, possit ut frui cibo:
Quis dolum subsentiens: me scilicet
Cibo fruere, si tibi potum afferam.
Dolos cavere disce versipellium.

85 Simiorum regnum.

VEnerunt illuc, ubi regnum Simii habebant,
Unus homo constans, vanus at alter homo,
Ad regem capti mox adducuntur uterque,
Rex sedet in solio Simius ipse suo.
Aulica gens ibi simioli circum ad latus adstant,
Tunc rex ad vanum voce profatus, ait:
Quis tibi ego videor? tunc is: Rex esse videris,
Inquit: et hos proceres auguror esse tuos.
Rex hunc assentatorem tractavit honeste,
Protinus ac illi munera magna dedit.
Tunc quoque constantem rex laeto interrogat ore
Quem se, quemque suum hunc crederet esse chorum=
Is, quia sperabat dicendo vera quod esset,
Quam mendax alter plus meriturus, ait:
Simius es tumet, solio qui sidis in alto,
Suntque tui hi proceres non nisi simioli.
Offensus sed ea rex libertate, ministris,
Hunc discerpendum tradidit ipse suis.


page 147

Haec est aularum species perversa malarum.
In quibus est, verum dicere, culpa gravis.
Periculosa res in aula veritas.

36 Simiae urbem.

SEnatum habentes perfrequenti in agmine
Urbem aedificare constituere simiae,
Quo tutae ab insidiis forent, ut ceteri
Mortalium, qui iura servant civica.
Ex simiis antiquior sed simia,
Consultum, ait, quidem hoc foret, si moenia
Nos firma tutari queant. sed hoc mali est,
Si fortiores impetant nos bestiae,
Comprensae in his, velut in cavea, et circumdatae
Omnes futurae eis simul praedae sumus.
Quid sit boni, quid sit mali in requalibet,
Primo omnium considerare convenit.

87 Pardus et Vulpes.

De specie, lis est, pardo, vulpique, coloris,
Iudicis officio fungitur acer equus.
Ille pilos iactat maculoso tergore, qui nos,
Floribus ut pratum versicolore, iuvent.
Ista vastro obtendit versutam in pectore memtem.
Iudicis arbitrio illa stat, ille cadit.
Pectoris ingenium, non corporis inspice formam,
Mens animi dotes corporis exsuperat.

88 Vulpes et Cancer.

EXibat unda cancer, inque gramine
Pascebat; hunc vulpes adorta, luridam
Sedare cum veliet famem, decorticat,
Crudelibusque condit aluo dentibus.
Cancer sibi cum iam moriendum cerneret,
Iure hoc, ait, patior, quod ego fluvia tilis
Cum sim , solum audax institisse, limites
Intra meos me continere nolui.


page 148, image: delb0148

Qui falcem alienam mittit in messem miser,
Labore frustratur suo et damnum accipit.

89 Vulpes et Ciconia.

COnuivio vulpes vocat ciconiam,
Et in catillo ei dapes lautissimas,
Proponit, ac eam iubet epularier:
Semet velut quoque factitare cerneret.
Suavissimum simul ligurit iusculum.
Sed ex eo dapes ciconia haud potest
Prensare, ob eius planitudinem, sui
Postrique acumen, inque pransa in prandio
Sedet, videns ita sese haberi comiter.
Ergo vicissim invitat et vulpem: velit
Venire cras unaque convivarier.
Excusat illa se, rogata adest tamen,
Ciconia hic vas vitreum angusto sibi
Cum collo adornat, huc reponit opiparas
Escas, iubens, vescatur, ac hilaris agat,
Semet velut quoque factitare cerneret,
Bellissimos simulque deglutit cibos:
Ex vase vulpes hoc nec ipse promere
Dapes vaiet: rem consulens sed hanc boni,
Non, inquit, hospes id tibi suc censeo:
Nam fallere fallentes alios quoque convenit;
Referre par pari ratio haud est insolens.
Reverti ad auctorem dolus solet suum.

90 Vulpes et gallus super arbore.

ALta super gallus sedebat arbore,
Simulque gallinae eius. huic vulpecula
Fame acta persuadere nititur, solum
Ut in patens planumque condescenderet.
Nemo, inquiens est, quem timere debeas,
Cunctorum enim conventus est animalium,
Solenniter celebratus, et concordia
Est con lita, atque sublicata, mutuo,


page 149

Ne deinde nos laedamus, aut iniurias
Nobis subinferamus. Hoc ut audiit
Gallus bonum profecto nobis nuntium
Iam nuntias ait: simulque subrigens
Collum quasi longinquo obiret quippiam
Oculis, rogatus et quid esset? oppido
Respondet: accursare conspicio duos
Patulo canes rictu. audiens hoc, ilico
Vulpes: valere ergo, inquit, hic morae mihi
Nil amplius, quid gallus, inquit, hoc rei est,
Non tune dixti mutuam factam modo
Pace? excipit vulpes, ita est, sed quid si ad hos
Perlata adhuc non sit renuntiatio?
Meaque eis de pelle lusum praebeam,
Tuture cum Cretense Cretisaveris.

91. Vulpes et lepus.

VUlpes aethereum sollicitat Iovem
Ut ceu mente vafer sit, pedibus celer
Exin esse queat tunc etiam lepus
Donum tale rogat lovem,
Ut quam sit pedibus feruidus, ingeni
Tam praestare vafripossit acumine,
Inquit luppiter his: sese animantibus,
Olim munera singulis,
Impendisse sua, ac omnia: non fore,
In fraudem reliquorum simul omnium,
Fas, uni attribui: consuleret, monens,
Donum quodque suum boni.

92 Vulpes et gallus aegrotans.

GAllus valebat haud bene gallinaceus,
Ad hunc adit vulpes, necessitudinem
Prae se ferens. summamque benevolentiam,
Vires ei, et salubritatem comprecans.
Haic gallus inquit ille gallinaceus,
Gratam profecto rem mihi tu feceris


page 150, image: delb0150

Vulpes, meaeque sanitati maxime
Conducibilem, si a me ocius discesseris.
Praesente quo vires redire mî haud queunt.
Periculosa est hostis obsequentia.

93. Vulpes et gallus canens.

CAmpestris prope culmina alta villa,
Vulpes sic levis est adorta gallum,
Quam vero speciosus et venustus?
Quam crispis rutilas superbe pennis?
Audirem modo si ore te canentem,
Vox est haud dubio optima et suavis,
Qualis et fuit in tuo parente,
Quae me non semel ante recreavit.
Gallo mollia verba cum pla cerent,
Ut vocem sibi inesse comprobaret,
Lenans sese oculisque utrinque clausis,
Altum gutture cepit insonare,
Vulpes hunc rapit interim ore, abita.
Quem mex russicus insecutus, infit:
En mi furrapit en meum iste gallum.
Vulpi gallus ait, calumniam istam,
Non vis ore tuo ipsa vindicare?
Id cum crederet aestimationem
Non parum facere ad suam, repenta,
Hic incauta alias acuta vulpes,
Mentiris sonat additura et istud,
Non fur sum, tuus est nec iste gallus.
Diductis modice ad sonum labellis,
Gallus avolat, ac ab arbore alta
Vulpis stultitiam hanc. ineptiasque
Magnis exagitat strepens cachinnis.
Alulta incommoda sunt loquaecitatis.

94 Hircus et vitis.

CVm pampinos hircus maligais dentibus,
Arroderet, tunc vitis hunc valide increpat,


page 151

Cur hoc faceret, cum silva abundet frondibus.
Finem sed illo non faciente, subicit:
Quantum potes nocere age noceas, licet,
Ego tamen tantum tulero meri, tuo
Mactando ad aras, quod satis sit corpori.
Qui vultnocere saepe prodest, alteri.

95. Hadus adoves confugit.

POstquam vim rabidi lupi cruentam
Euasisset, ad alta semet haedus,
Levi septa ovium fuga recepit
Illic tutius ut latere posset,
Illi subiciunt oves, receptum
Cur hic quaeris, ubi omnibus diebus
Mors certissima singulis timenda est,
Sacra cum iugulamur ad Deorum?
Haedus tunc ait: ut mihi sit ista,
Mors praeclarior exstitura. sanguis
Aras si Superum imbuat meus, quam
Si forte ora lupi irriget cruenti.
Mors communis et omnibus parata,
Cum virtutis opinione, cumque
Vera laeude et honestiore, debet
Coniungi, modo si cui pote hoc sit.

96. Haedus super tecto et lupus.

SVpra domus tectum sedebat haedulus,
Lupoque obeunti infra maledixit, cui lupus
Non tu, inquit, ast locus maledicit hic, mihi.
Tempus locusque animant quoque frigidissimos.

97. Oves et canes.

CVr, inquiunt, Pastori oves suo, canes
Tam laude alis: de mensa eis praebens tua
Cibos, licet ab eis tibi nihil sit commodi?
Nobisque quae erogas, quid est? quod auferas
Contra, haud parum est lanam, butyrum, caseos,
Agnos tenellos, herbulas depascier


page 152, image: delb0152

Viles tenemur, his vicissim se canes
Dictis tuentur: haud herus peccat, cibis
A ehdo nos quibus salutem et omnia
Debere vestra vos meminisse convenit.
Vestris lupos arcemus a ceruicibus
Tutasque vos praestamus a periculis,
Quod absque nostra si foret custodia
Ad pabula haud exire prae formidine
Certae necis possetis. Haec oves simul
Ut audivere. non gravatis postmodo
Animis tulere, quod potiores se canes
Habeantur, et maiore sint in gratia.
Si lautius Duces habent, quam subditi,
Non ringi ob id debent nec indignarier.
Si Principium pleoi vigil solertia
Non consislat, plebs esse tuta non potest.

98. Canis in praesepi.

TRux in praesepi canis accubat, oreque frendens:
Dentibus, allatrat: timidae ne pabula vaccae
Attrectare queant: tunc una ita farier insit:
Quanta haec invidiae est? cibo enim nos exsuis illo,
Quos. neque tu cupias, neque possis vescier ipse.
Nec se iuvat, ac aliis nocet invidentia

99. Sus et canis de fecunditate.

SVs et canis certant: utra ederet suum
Partum facilius? et canis mirarier
Quidem se, ait, si sic animans, contra ulla se
Auderet hoc quae gloriari nomine,
Huic sus vicissim, memineris, inquit, hoc tamen,
Quod ipso tu catulos parias coecos tuos.
Non quod cito sit, sed quod bene fit, palmam auferet.

100. Canum exercitus versiculonis.

BEllo canes lupos statuerant aggredi,
Exercitumque compararunt maximum
Sic ut timora sint lupi gravissimo


page 153

Perculsi. at unus ex iis qui plurimos
Equos oves, bovesque ab annis plurimis,
Dividerat, spectatum iit, super editum
Montem et canum procul videns exercitum,
Multis variegatum coloribus, iubet
Animis lupos adesse praesentissimis,
Vincemus inquit, absque magno praelio.
Nam ceu coloribus canes sunt dissiti,
Sic mentibus quoque discrepant pugnantibus.
Cum dissidet miles perit victoria;
Consentiens miles parit victoriam.
Nodus duplex perdifficulter rumpitur.

101 Canis canem eliminans.

QUae feta ventre turgido fuit canis,
Canem rogabat alterum, domi suae,
Dum gigneret catulos, sibi daret locum,
Relatum ab illo iri perennem gratiam.
Ille abnuit primo, deinde supplicem
Submisit. Illa sic parit, Mox hospes hos,
Abire peregrinos iubet, sed advena
Tunc. quam prius, rogare multo impensius,
Nese tenellulos et imbecillulos,
Eliminet. Post pauculos idem dies
Iubet: Canis mater, Furit pluvialibus,
Tempestuosus, inquit, Auster imbribus,
Serenior, sine, oro, dum redeat dies,
Quid faceret hospes: Sic mora addita morae,
Mordacioribus catelli dentibus,
Infestiores, hinc dein minus et minus,
Secedere. aut placari animum inducunt suum.
Exclusus ille Penatibus canis suis,
Itam dolore exasperante iudicem,
Adit, querelas aggeratque maximas,
Ab ea, rogans se vindicari iniuria,
Iudex querelas audit ille; ceterum


page 154, image: delb0154

Nolens sibi negotium facessere,
Et concitare in se tot hostes, ilico,
Cani querend dac potestatem, ipsemet,
Si Marte posset hos suo propellere,
Bona vel hostem eliminare gratia,
Recte saluti utipse consuleret suae,
Suum canis sic perdidit ius et domum.
Iuri ipsa vis iniuriaeque praevalent.
Nesplendidis promissionibus sidem,
Habeas: cave deceptus esse ni velis.
Saepe auxili parum ministrant iudices.

102 Lepores et vulpes.

COntra lupos bellum lepores parant,
Sibique vulpes auxilio vocant,
Communi eos ut Marte possent
Vin cere, ficque referre palmam.
Vulpes respondent: promti in id auxili,
Effemus omnes novimus at probe,
Qui sitis, et qui sint ii ipsi,
Vos quibus arma parare vultis.
Non hi salutem respiciunt suam,
Contra potentes tendere qui volunt,
Cumque his simultatei et iras,
Aut inimicitias fovere.

103 Leporum contio.

QUo tempore visum bestiis est omnibus
Conventum habere, quod aliarum plurimae
In ceteras essent querelae, et cum suam
Iam protulisset quaelibet sententiam,
Tum contionati lepores, ita inquiunt.
Aequum sibi videri, ut una bestiis
Sit dignitas, par et potestas singulis,
Tanto nec alias plus alis vero minus
Valere debere hinc futurum, ut insimae
Et im becillae neutiquam tum bestiis


page 155

Direptioni sint potentioribus.
Ad quae leones sic loquutos dicitur:
Dentes et ungues huic leporum desunt modo
Orationi, ceterum parum aut nihil.
Neruis carens inanis est oraetio.

104. Lepores et ranae.

VIsi lepores sibi omnium miferrimi
Animantium esse, quotquot aruis degerent
Latis vel in cacuminosis montibus,
Cum tot hominum insidiis, canumque obnoxii,
Omni forent fugaces aevi tempore
Deliberationis ergo praeviae
Communiter lata omnium sententia,
Consultius sibi putant semel mori,
Quem sempiternae mortis in formidine,
Praesentis usque et usque contabescere.
In proximam placent paludem, uno impetu,
Se praecipites dare, atque in undis perdere,
Hoc sum dubito accelerant pede perficere, ecce ibi,
Virentibus clamosiores herbulis,
Ranae insidebant ad paludis marginem
Hae cursibus leporum sonoris territae,
Mittunt repente se, in paludis alueum.
Quod sentiens unus leporum cordatior,
State inquit, ô socii pedemque figite,
In vosque nil violentius committite:
Et nos enim quaedam metuunt animalia,
Miseris aliorum miseriae est solutio.

105. Feles limam lingens.

IN officinam forti fabri ferrarii,
Irrepserat feles, repertam lingere
Cepit ibi limam, et fauciata cum cruor
Manaret e lingua, putavit, ipsa quod
Ferrum laceraret atque gaudens; haud prius,
Quin lingeret, cessavit, omnem quam suo


page 156, image: delb0156

In ore linguam absumeret misera suam.
Multi cupitis sic adhaerent mordicus,
Ut damna quae paetruntur, haud curent sua.

106. Mus et Miluius

MVrem rogat laqueo impeditus miluius
Se liberet. mus id facit rodens plagam,
Compensat hoc murem vorando, miluius.
Mali malas bonis rependunt gratias.

107 Mus inter caricas.

COngesto latuit mus in aceruulo
Se pascens, caricarum hunc dominus manu
Una cum caricis corripit. ilico,
Mus eius petit improbo
Cum morsu digitos. is simul, omnia,
Inquit. proiciens: nil ita paruulum est,
Si se inferre suis hostibus audeat,
Qum sperando sit huic salus.
In duris onimus visque periculis
Praesens ac stabilis. Scilicet hoc, tibi,
Propulsare queas ut celerem necem,
Et palmam obtinea: dabit.

108. Mus et rana.

MVs brevis latum superare flumen
Gestiens, ranam, pote qui sit illud
Effici, blando sub aquis agentem
Consulit ore?
Rana pellacem meditata fraudem,
Si meo filum pede, si tuoque
Illiges, inquit, fluvii per altas
Praevia lymphas
Te traham. film pedibusque nectunt
Illa nat, murem liquidosque tractat
Subtet humores, miserumque fundo
Mergit in imo.
Mortuum miluus per aquas natantem


page 157

Abstulit murem, simul alligatam
Traxit et ranam, rabidoque utrunque
Condidit aluo.
Dat suae poenas ruditatis amens,
Dat sua poenas sycophanta fraudis
Callidus. quivis proprta fruatur
Sorte beatus.

109. Glires sub quercu.

SVb intimis radicibus quercus, suos
Glires lares habuere, et inde glandulas
Auferte semper et comesse svenerant,
Coepere tunc inire tale consili,
Radicibus quercus ut excisis, eam
Prosternerent, ne cogerentur toties
Ascendere, ut glandes ferant: Tunc prodien.
Glis, cana flavas barba cui texit genas:
Quid hoc ait, quid consili est filii ô boni
Nostram ne nutricem iuvat subvertere?
Qua perdita, omnes nos sumus quoque perditi.
Nam quis deinde, quaeso, qui glandes dabit.
Ob comodum praesens, futurum incommodum
Consulere velle, stulta consultatio est.

110. Testudo et ranae.

QUam membris agiles desultatricibus essent,
Testudo ranas viderat:
Ponderis Ipsa sui et molem deplorat inertem,
Tardis inepta gressibus.
Ast volucrum genti praedae cum vidit easdem
Feris et esse piscibus:
Quando, inquit, satius mi' est tarde vivere quam me
Letho expeditam dedier.
Saepe ea culpamus stolidi quae munera nobis
Natura solers addidit.


page 158, image: delb0158

111 Talpa.

UTroque talpa capta forte lumine,
Sic inquit matri suae.
Morum praealtam conspicor; nares odor
Diverberat thuris meas;
Tinnitus aures aeris intrat: Heu mea,
Tunc mater inquit filia.
Non luce modo te adverto, sed aurium quoque et
Nasi carere munere.
Sunt magna qui iactant, sed in negetiis
Se dant pusillis turpiter.

DE AQUATICIS. 112 Fiber.

FIber sub undis ferme vivit bestia:
Eius pudenda maximum
Usum medicrum in arte habere accepimus,
Hic ssequentes cum videt,
Homines sciens, cum rei id sit gratia;
Pudenda protinu sua
Praemordet, et sequentibus ebicit: suam,
Hoc, vitam agendo sospitat.
Ut obtinere corpus et vitam queas
Opes relinque coteras.
Sic Hipymeni non cariora, quam salus
Poma exstiter ant aurea.
His ille humi atque de manibus iactis, suis,
Vitam tuetur integrum.

113. Rana crepans.

BRevis rana bovem videns opimum,
Eius crassitiem assequi putavit
Quive se, modo si cutem explicaret
Rugosa ipsa suam simulque buccis
Sese inflat, teneros rogatque puilos,
Quam longe a bovis illa mole abesse


page 159

Videretur? ei inquiunt tenene:
Per, nostra, ô genitrix, per usque multum:
Tunc sese vehementius, prius, quam,
Inflans illa, quid esse crederetur
Rogat denuo? tum una ranula in fit:
Non huic, si medio crepes, eris par.
Caveto nimis ardua incoare.

114 Ranae regem petentes.

REgem sibi ranae petebant: Iuppiter
Truncum in lacum proiecit; hunc primo quid
Verentur, at post insident regi suo.
Et insolentiori habent contemtui.
Idcirco eis regem dedit ciconiam,
Is cum severitate ranis praefuit,
Saltusque dantes hinc et hinc rostro suo
Praehendit, ac aluo praehensos condidit.
Adeoque regemsese habere sentiunt.
Statum quietum despicati, in graves
Molesttas sibi et pericla conciunt.

115. Cancri.

CVr sic oblique incedis, porroque retroque?
Ad iuniorem cancrum ait cancer parens
Recta ibo, tunc inquit ait carissime, natus,
Idem prius si te facientem videro.
Quae fecere patres eadem didicere nepotes.
Exempla multos inquinant domestica.

116 Cancer et serpens.

VIsum fuit cancro atque serpenti simul
Habitare, amicitiamque colere mutuam,
At cancer ut videt anguem cundo volubilem
Giris Meandros tortuosis ducere.
Quando animal ingenuum, ipse, et esset candidum,
Sinuosa ei ista displicet perplexitas,
Cum callida coniuncta fraudulentia.
Anguem monere idcirco, et obtestarier.


page 160, image: delb0160

Ut circulosis temperaret lapsibus,
Et fraudulentis abstineret moribus.
Audivit anguis haec quidem: at non paruit,
Versutior sed factus est, et pravior.
Dein tempore quodam. cancer anguem aggressus est,
Dum conglobatus dormiebat, ac eum
Collotenus, sua apprehendit forcipe,
Pressitque dum ille spiritum relinqueret:
Directus anguis cum iaceret mortuus,
Ibi cancer inquit: vita dum fuit comes,
Tu rectus esse debueras et candidus,
Si postulabas, anguis astutissime,
Ferri tuam a bonis necessitudinem.
Qui non aperte amicitiam. et pie colunt,
Sed fraudulente agunt: sibi ipsis hi nocent.

DE VOLUCRIBUS. 117. Aquila cestudinem docet volare.

ROgabat olim tarda, aquilam citam
Testudo, quo se per liquidum aera
Doceret hinc atque volare.
Abnuit hoc aquila, atque fatur:
Ne sit volandi, quaeso, animus tibi,
Natura pennas quando negaverit.
Non audit hanc testudo, at instat
Atque volare cupit doceri,
Ergo volucrum rex capiens eam,
Secum peraltum sublevat aera,
Ex vuguibusque omittit uncis:
Illa volat, celeri et rotatu,
Qua dura accuta saxa crepidine
Tellure stabant inferius gravi
Illisa saxis his, repente
Duro obit, heu, miseranda fato,
Parere si quis recto monentibus


page 161

Fronte obstinata respuit, et suae
Cupiditi indulget, pudendum
Ille sibi exitium parabit.

118. Aquila et Scarabeus.

SOrdida sub tenuis scara bei tecta refugit,
Fata cavens aquila dira, sequente, lepus.
Ille aquilam. ne supplicem, eum sibi, laedere vellet.
Per Iovis aetherei numina sancta rogat,
Rex avis, haec spernens, leporem rapit, et volat deinde:
Qua volet. huc oculos sed scara beus habet.
Illius in nidum ingrediens, ubi mollia habebat,
Qua, sui generis quo repararet aves.
Haec subter sese insertans provoluere tentat,
Nec labor huic fuit hic irritus: illa cadunt.
Lapsa incent et humi resoluta gravi acta dolore:
Illa, alia in summis rupibus ova parit:
Sed simili eventu. post confugit ad lovis aulam:
Propria nam Iovis haec esse putatur anis,
Illius inque sinu feturam ponit, eumque
Ut sese incolumem praestet et ona, rogat.
Sed nec ibi scarabeus abest, sterquiliniique,
Illius in vestes denoluir globulum.
Iuppiter hunc excussurus, sinibusque reductis,
Imposita e gremio deicit ova suo.
Illa pavimentoque rotata teruntur in aureo.
Iuppiter edoctus rem, velut acta fuit:
Quod sic vindictam scarabeus sumsit ab illa,
Quodque sui laesus nominis esset honos.
Mox redeundem aquilam valde obiurgavit, et illos
Quando alio nequiit conoiliare modo:
Qua tua excludas, aquila, illa tempore, nusquam
Amplius apparet quum scarabeus, ait.
Vel mimmos quosuis etiam laesisse caus o.
Ultrices alas et sca abeus habet.


page 162, image: delb0162

119. Aquilae et testudinis certamen.

CVm rege avium certamen init Cochlea,
Ut, qui prior datum veniret ad locum,
Quum sol die mundum relinquit tertio,
Victor foret Sed fulminatrix cochleae,
Ales morantis tarditatem spernere,
Circumuolare, et hic et illic sidere,
Noctem quicscere integram. nec surgere
Sat mane cochleam putans se uno impetu
Facile anteversuram esse. At haec remittere
Nihil, nihil frustra in via immorarier,
Sed ad locum praescriptum ubique pergere,
Eaque sic contentione maximum
Regem volucrum vicit, et metam attigit
Prior, quae abesse adhuc putabatur procul.
Intentione animi et vigore saepius
Plus promoverier solet, quam corporis.

120. Aquila propriis pennis.

FOrte aquila ad leporem vultum defixa tenebat
Praecipiti quem mox raperet demissa volatu.
Hocce parans, subito heu transfigitur icta sagitta,
Utque haesit ferrum membris sed arundinis extra
Pennae apparerent. et eas aquila ipsa videret:
Heu mihi, quam vere hoc, inquit, miserabile fatum,
Nunc ego quod propriis feriorsub viscere pennis,
Res gravis. et labrymis est deplorande profusis,
Cum bonaxofica solent concire pericula nobis.

Pennis ferimur propriis.

HOc dicto Caesar, qui nomen habebat Iuli
Usus erat, Christi quum ediceret ipse, fideles
Ne doctrinarum studiis, et in arce iuventam
Rhetorica imbuerent disciplinasque docerent
Ingenuas, hinc usu etenim, in moremque venire,
Artium ut auxilio, veterum doctisque repertis,


page 163

Christiadae soleant elumbia paganorum
Scita refutare, et validis configere telis.

121. Galli gallinacei.

BElla duo pro gallinis asperrima galli
Acri gerebant impete.
Vulnera uterque suo et quum accepit corpora, victus
Sese latebris abdidit.
Victor in excelso se pariete sistit, et alis
Strepit, Paeana et concinit
Sublimi ore ibi forte aquila intervenit, eumque
Uncis necavit unguibus.
Prodiit ergo alter. gallinarumque potitur,
Nullo impetitus aemulo.
Elatis animis Dous adversatur, et astat
Sua modestis gratia.

122. Gallus unionem reperiens.

E Sterquilinio cibos, ut assolet,
Gallus petebat ipse gallinaceus,
Fimumque verrens pedibus, ecce splendidum,
Ingentis et precii unionem repperit.
Illo reperto, Gallus: ad quid unio
Mihi, inquit, iste tam preciosusiaridi
Ut cui petius granum fuisset hordei,
Quo ventrem aliqua satiare quivissem meum,
Neque ille mî prodest, neque illum ego tollere,
Vel ulli honorem conciliare vel decus
Scio. alter in neutro auxilii sic quicquam habet.
Fortuna opes et dign taetem pluribus
Saepe exhibet, quae sustinere non queunt.
Frequenter ir famare denique et solent,
Incommode contingit eruditio
Eis, caerecie utier qui nesciunt.

123. Gallinae in cavea.

QUae sunt exterius clausas ubi cortis alumnas
Gallinae aspiciunt semper habere dapes,


page 164, image: delb0164

Laetae obeunt, rimamque petunt, penetrantque perillat,
Post voi non possunt inde redite, dolent.
Aula mihi quondam, nondum bene nota placebat:
Cognita sed tandem, dispilicet illa mihi.

124. Gallinae et Perdix.

GAllinis homo qui delectabatur alendis,
Huic quoque perdicem, quam ceperat ille, cohorti
Addidit, hanc morsu impetere, et propellere ab escis,
Gallinae occipiunt. Illa, heu, se affligere, et angi,
Corde suo sibi propterea hoc contigere credens,
Quod grege ab illarum dispar, peregrina quod esset.
Dein quoque gallinas sibi mutua figere rostra
Conspicit. hoc viso se consolatur, aitque:
Quid facerent aliis, sibimet qui parcere nolunt?
Publica conditio privata incommoda sedas.

125. Monedula et Columbae.

CIbis columbas copiosioribus
Frui videret avara quum monedula,
Nigredinem cerussa adobliniens suam,
Iis advolat, quae tamdiu facile hanc ferunt,
Os donec alto adstringeret silentio,
Sed eam, dein simul inamabili sono,
Exaudivere crocitantem: protinus,
Pulsam suo tum eliminant consortio.
Illa quidem adit, ubi erat prius, monedulas,
Sed a bicante quod colore praedita,
Sic sorte, quae contenta non fuit sua,
Sit visa ab his itentidem propropellitur
Petens meliorem utriusque perdit commoda.
Contentus esto quisque fortuna sua.
Cupiditates baudiuvant, rocert magis.
Comes loquacit as is infelicitas.

126 Columba sitiens.

ENecta quum siti columba cerneret
Cratera pictum levigato in assere,


page 165

Ibique inesse aquam putans, magno impetu
Defertur illo, et in tabulam impingens suam
Infregit alam, humique lapsa prenditut.
Incogitanter aggredi quicquam caus.

127. Columba et Cornix de fecund tate.

COlumba de fecunditate proelium,
Superbiens, quas in columbari abdita
Gignebat: id cornix ut audiit, quid hac
In re superbis inquit, in qua plurimum
Doloris et luctus misella gignitur?
Pullorum enim par et dolorum, copia.
In seruitute auget crucem fecunditas.

128. Anseres et Grues.

IN prato eodem, pastum habebant anseres,
Gruesque: tum appropinquante aucupe, hinc grues
Levitate sua adiuti avolant, sed anseres,
Gravitate, et mole sua impediti, ab aucupe
Nullo, implicantur retibus negotio.
Saepe urbe capta pauperes hostilia
Arma exeunt contra tenentur divites.

129. Hirundo et Luscinia.

HIrundo forte in solitudinem procul
Volans, ibi lusciniam sui quae filii,
Itis dolenda fata dulci carmine
Deflebat, offendit, monetque eam, quid his
In saltibus moraris, inquiens, feren'
Tuasque saxa cantilenas audiunt.
Tam dulcisonas? in urbe hominum consortia
Quaeras: ei luscinia respondit: sinas
Hic me esse, quaeso, namque hominum coniunctio
Veteris renovaret memoriam luctus mihi.
Praestat quiete vivere in silvis fori
Quam litigiosi audire vana iurgia.


page 166, image: delb0166

130. Hirundo et Furdus.

FOrte suae matri dixit vernalis hirundo,
O genitrix, quam formosus, quam commodus aevi,
Est mihi monstratus compar. sub frondibus altis,
Quo cum sit dulcem mihi spes traducere vitam!
Mater ei: quisnam est consors tam commodus ille,
Cum quo sit dulcem tibi mens traducere vitam?
Illa, meos, inquit turdus delectat ocellos.
Mater ad haec: erit hic dispar tibi. filia compar,
Usque adeo inter se natura utriusque repugnat,
Tu mea nara fugis frigus fugit ille calorem,
Cara tibi est aestas, sed hiems est carior illi.
Non bene dissimiles, inter se foedera iungunt.

131. Hirundo et Auiculae.

LIni semina in arua quando primum
Spargebantur, ibi alites hirundo
Monebat reliquas, ut illa secum,
Undique eruerent, quod herba ab illis
Relictis, oritura sit, volucrum
Nocentissima coetui universo.
Hoc quum displicuit, monebat, herbas
Enatas premerent. revellerentque.
Quum et hoc abnuerent patrare, hirundo
Mox silvestria, solitudinesque
Relinquens, hominum greges adivit,
Illorumque colit sodalitatem.
Maturum capitur deinde linum,
Ex quo retia laxa construuntur.
In quibus misere alites tenentur.
Sero consilii neglectionem,
Deflentes temerariam salubris.
Quisquis consilium bonum repellit.
Non mirum est, male si periclitetur.


page 167

132. Miluius et Columbae.

EX formidine Miluii columbae.
Patronum accipitrem sibi advo carunt,
Cuius praesidio integrae esse possent.
Illas accipiter ferus columbas,
Admissus veluti parum obsequentes,
Castigans, Hyperionis sub una
Diurni face stragis edit atrae
Plus intra pavidos domi penates,
Quam si libere ubique pervolassent,
Longo tempore miluius dedisset.
Tutela est fera praesiduum malorum.

133. Accipiter et Luscinia.

EXsilem accipiter lusciniam vorax
Cepit qua tumidam comprimeret famen
Ne se morte necet luscinia obsecrat,
Quod ventrem expleat haud ei
Maiores volucres impetat. huic ait,
Qui certum quod habet deserit, et procul
Incertum sequitur, mente caret miser.
Ac illam accipiter vorat.
Quaesitum manibus qui spolium suis
Dimittit, locuples pollicitus sebi
Maioris, quod abest, aucupium lairi;
Expers est saepientiae.

134. Accipiter et Luscinia canem

CAnens suave dulcis illa et paruula,
Canens volucris, omnium suavissime,
Praedone capta ab omnium fortissimo
Volucro praedonum rogatque et obsecrat
Se liberam dimittat, haud gratis enim
Facturum id illum, quaerit ille quid preci,
Quid illud ergo erit, melos suavissimum
Dulci, luscinia ait, modulabor carmine,
Ridens cam praedator ille et devorans,


page 168, image: delb0168

Explere ventrem curo, non aures, ait.
Nulla Cyclopes arte mulcerti queunt.
Necessitas est praeferenda suavibus.

135. Accipiter et Luscinia.

LVsciniam accipiter pedibus comprenderat uncis
Illa implet miserabilibus clamoribus auras,
Sperans quod veniam sic impetrare valeret.
Ille sed: efficies querulis non vocibus hilum.
Hac et eas dixit, vel ego te huc ire docebo.
Dixit, eam et rostro queritantem eviscerar atro,
Non pietas saevis curae est probitasque Tyrannis.
Stultus qui sese bellando potentibus infert.
Victus cum multis capiet damna aspera probris.

136. Accipitrum Pax.

BEllum quam gererent accipitres simul,
Suaserunt faciles hisce columbulae,
Ut pacem colerent vulneraque amplius,
Ne inferrent sibi mutuo.
Parent accipitres paceque condita,
Ex illo in volucres, inque columbulas
Imbelles, miseris exa cuunt modis,
Ungues unanimes suos.
Diris quando mali litibus invicem
Discordan: simul et tristia mutila
Inse bella gerunt: praecipue bonis
Haec res utilis est viris.

137. Vultur aves invitat.

INuitat ad convivium Vultur vafer
Alias aves, quod esset ipsius in suo
Natali eis daturus, adsunt sedulae
Ad tempus indictum, fores ibi is suae
Claudit domus, aves premensque et ent cans:
Ex hospitibus suis epulas sibi instruit:
Quicumque sectatur voluptates ei
Cupiditatr aro ista convecit bone,


page 169

138. Merula et Vespertilio.

QUum caneret merula in cavea sub nocte silenti
Dixit ei vespertilio, cur luce serena
Non canisrilla refert laqueis quia tristibus olim
Capta fui, canerem clara quum ad lumina solis.
Tum vespertilio: misere ipsa caves modo, dudum
Debueras canisse prius, quem capta fuisses.
Post damnum acceptum, omnis circumspectio sera est.
Sero sapit, qui iam malo accepto sapit.

139. Pavo et Grus.

ANte gruem sese Iunonius extulit ales,
Pulchris venustus ales ille coloribus,
Quanta mea est, inquit, species, quae gloria formae,
Est quanta corporis tui deformitas?
Grus ea contemnens, subito avolat, ac ita fatur:
Quam tu es gravi, quam sum levi ipse corpore!
Ob dotes proprias alios contemnere noli.
Deus suo quemuis beavit gloria.

140. Pavo vocem optans.

VOce, Deae querula, Iunoni proprius ales
Supplicat, ut pulchris praestet quum corpore pennis,
Suavisonam quoque ei vellet concedere vocem,
Quando ea lusciniae excellens sit gloria paruae.
Iuno refertisine, non uni dant omnia Divi.
Non datur omnigenis excellere dotibus unum.

141. Cornix sitiens.

SItibunda cornix, urnam adinveniens, aqua
Medio repletum; noluit se desuper,
Ut ore lympham tolleret dimittere,
Lapsum timens in undam et haud evertere
Vas quibat, ut gravem restin gueret sitim.
Hanc ergo technam invenit: lapides plurimos
Tollens, in urnam abiecit, hinc elatior
In vate lympha se bibendam praebuit.


page 170, image: delb0170

Quod obtinere vis nequit, hoc astus dabit.
Vis plura mentis efficit; quam corporis.

142. Cornicula alienis plumis ornata.

OMnigenas avium im plumis cornicula pennas
Induxit membris ambitiosa suis.
Et sic incedens, varioque colore superba,
Prae sese reliquas undique sprevit aves.
Vafra suam ut vidit pennam repetivit hirundo,
Abstuit et pennam garrula pica soam.
Hoc aliae atque aliae quum conspexere volucres.
Reppetiti pennam quaelibet una suam.
Sic ea furtivis nudata coloribus ales;
Ludibrio est cunctis exposita alitibus.
Commendicata non longo tempore durant,
Et facili casii dessoluuntur, opes.

143. Cassia.

CAssita nodis implicata dum cibos
Sectatur inquit: Heu miseram me, nemini
Res abstuli suas, nec ullus est mihi
Violatus. ob granum minutum tritici
Vitam modo in discrimen adduxi meam.
Multi ante vitam, quam cupita dese unt.
Multis gula et Genti nocet indulgentra.
Qui magna, parisi, aedeunt pericla, spelucri,
Est invenire saepe taler plurimes.

DE REPTILIBUS. 144. Araenea et Podagra

FOrte a texendis cessabat Aranea telis,
Et sese teneros oblectatura per agros
Exspatibábatur. cui se non gressibus aequis,
Illic ante oculos offert nodosa Podagra,
Iungere amicitias et foedera mutua habere:
Atque viam, visam, simul, est protendere utrique.
Et sic vicinae succedunt moenibus urbis.


page 171

Quaeque sua hospitium pro conditione petebat.
Non magnam insumens operam, pervenit Arachne,
Divitis eximias ostentatoris in aedes.
Ilicet illa suas inibi longo ordine telas,
Praepandebat et undique retia laxa parabat,
Laeta animis sed nescio qui trygo daemones illi,
Continuo textrinam omnem, vel arundine longa,
Vel virgis levium proturbavere scoparum.
Sic adeo quacumque lo ci se vertit in aula,
Momentaneus is fuit, et labor irritus illi,
Infelix plane. ut quae, rerum divite in aula,
Cunctarum sola, heu, compellebatur egere.
At Podagra, heu, miseri tunc mendicabuli ad instar
Pauperis hospitium tuguri vix obtinuit, quo
Postquam decubuit, nil non miserabile sensit.
Nam caenaturienti atra e silligine panis,
Vix et hianti aspris cum faucibus, urceus illi
Sordidus, insipido plenus de flumine lympha,
Apponebatur, quo, si velit, ora rigaret.
Deque via lassescenti torus horridus illi,
Frondibus haud ullis haud ullo gramine fultus,
Sed paleis duris granisque rigentibus asper,
Insternebatur, non hic mihi dicere mens est,
Quam membris mihime convenerit ista tenellis,
Atque cuti molli, ut sic dicam, holosericae et isti,
Lectica aspera, barbari et isti in tegmine villi.
Vix tandem radiis illuxerat ignicomus Sol
Exaudire potis Solomnia, et omnia obire,
Conveniunt ibi rursus Aranea, et aegra Podagm:
Illa prior vartos casus, variosque labores
Fraeteritae enarrat noctis, quos sumsit inanes,
Nunc et heri nimiam exprobrans circum omnia testa,
Mundiciem nuncservorum, purgamine crebro,
Saevit iam, inde suas quoque curua Podagra querelas
Aggerit, hospite quam sit paupere, et, usa, maligno.


page 172, image: delb0172

Nec satis otii habet monstrare atque edere pandas
Vibices, ibi quas adamantina fulcra tenellae
Impressere cuti. Placet hoc, ut aranea deinceps
Tecta inopum subeat, locupletum at mollis in aedes.
Se podagra insinuet. venit Hesperus, atra subit nox
Vicinamque simul post ingrediuntur in urbem.
Consilii hic initi non immemor ipsa Podagra.
Cuiusdam pedetentim se illat ebravit in aedes
Divitis. hanc ut herus conspexit, dicere non est,
Qualibus officiis, quam voce, manuque benignis.
Prorsus et ambabus venientem exceperit ulnis?
Nec mora supponuntur ei per splendida tecta
Culcitrae olorinae. atque referta toralia plumis,
Plumis, perdicum quae sunt sub mollibus alis.
Ut taceam omnigeni fragrantia pocula Bacchi:
Aut Surrentinis natos in vitibus. haustus,
Hesperiis procul aut vinum quod crevit in oris.
Non ego ficedulas, quasque India, et ultima Phasis
Mittit aves referam, nihil et non omnigenarum
Ipsa gulae indulgens exhausit deliciarum.
Pauperis ipsa casae successit aranea tectis,
Illic gnata suos quocumque in pariete casses,
Raraque curuatis suspendit retia tignis,
Orbiculari operi, manibusque et corpore toto
Intenta, et pede percurrit vagastamina molli,
Fila tholes abrupta redintegrat, orsa figurat,
Iamque scopas omnes supra, non ullius ullas
Insidias timet, et vacua dominatur in aula.
Tempore dein quodam Podagra ipsa invisit Arachnem,
Ac epulas illi eximias, potusque suaves,
Deliciasque omnes magno depraedicat ore.
Nec minus et multis commendat aranea verbis,
Imperiumque suum, libertatemque laborum.
Ex illo placet haec sententia, tempore, utrique,
Ut quocumque abeant: locupletum condat in anias


page 173

Se Podagra ast inopum subrepat aranea caulas.
Est magis hic, loco in hoc, felix, magis alter in illo,
Merborum effusas domicilia dixeris Aulas.
Libertatis ibi plus est, ubi delictarum
Est minus, in tenui vita securius aevum.

145 Formica et Cicada.

FOrmica fruges humidas soli suas,
Veris sub horas explicabat: hic eam
Cicada pro cibo rogavit illa sed
Quaerit; quid egisti, calore quum suo
Sol arua recrearet, et laboribus
Hominum simul faveret ac animalium?
Cantu, cicada ait, resolui guttura,
Solamen afferens hominum laboribus.
Cantu resoluisti sub aestu guttura,
Solamen afferens hominum laboribus?
Age saliendo tua nunc recreato femora,
Formica ait, cibum cicadae et abnegat.
Res compara suo tuas in tempore,
Ut ad manum sint in necessitatibus.

146 Formica et Columba.

FOrmica potum forte quaerens, incidit
In fontis aquas, et ut moreretur, erat prope.
Quam cum laborantem columba cerneret,
Ramum refellit ab arbore fonti proximae,
Iacitque in undas: huic adhaerescens ea
Euadit in columis. Columbam auceps dein,
Ut vidit illic, insidias misellulae
Struens arundines detendit subdolas.
Formica praestiti officii non immemor,
Clam repit inter opus ad aucupem, improbe
Eumque mordet. ille territus, solo
Arundines iacit. unde stridor editur.
Stridore quo columba percita, avolat,


page 174, image: delb0174

Salutem ab illa, cui dedisset, auferens.
En bene meritos nos essegratos convenit.

DE ARBORIBUS. 147 Securis et Lignator.

LIgnator a silva petivit iam recens
Factae, manubrium securi, Silva ei
Concessit hunc in usum oleastri stipitem.
Instructa ad hunc modum securi, protinus
Ille arbores suis spoliare frondibus,
Silvamque totam passim humi prosternere.
Ibi altae fertur inquiisse fraxino
Quercus: feramus aequo animo. et placide ô soret,
Nobis quod accersivimus ipsemet mali.
Hostes suos armare, quisapit, cavet.

148 Abies et dumeta.

QUum dumos humiles despicerer prope
Adstantes abies longa proteruius,
Huic illi: tua quanto
Sors praestantior est eo
Infelix magis est conditio tua,
Et duris magis obiecta periculis:
Nam gens Divum, hominumque,
Nectunt insidias tibi.
Nullius, licet est maxima, parisitas
Contemnenda hominis grandibus est viris:
Nam tolluntur in altum,
Maiore impete quo ruant.

149 Malus, pirus et rubus.

MAlus pirusque litigabant invicem
De stirpis et de fructuum praestantia.
Tunc e propinqua sede, dumus aridus,
Se nempe quidpiam inter illas aestimans
Adclamat: ergo tandem ab hisce iurgiis
Cassamus hisque litigationibus.


page 175

Bellum potentes dum gerunt, humiles quoque
Sibi arregare principatum gestaunt.

DE ALIIS INANIMATIS. 150 Ventris et membror um contentio.

HOminis, graves, externa membra corporis,
Querimonias habuere contra conditum.
Intus stomachum, quod devoraret omnia,
Magno labore quae pararent undique,
Potum, cibos. ipse otiosus interim,
Inventre, aqualiculus medio obtorpesceret,
Negantque velle se dinceps amplius
Conferre quicquam tam voraci et desidi
Cani. Stomachus quibus respondit invicem:
Ne. vero, ne mei, hoc animis inducite
Vestris amici, quod velitis munia
Mihi negare vostra, ne res proprium
Haec vergarin malum, atque perniciem ultimam.
Vobis enim meum laborat otium.
Quod vivitis, quod et nitetis; id meo,
Debetis omne, quod exprobratis, otio.
Vires enim toti ministro corpori.
Dibos mihi conferre si negabitis,
Vos tabe lenta et ipsa consumemini.
Considerantia hoc; suum officium ut prius
Ventri suo fecere membra denuo.
Egent manibus pedes, pedibus egent manus,
Egent stomacho membra, et stomachus membris eget.
Egent Ducibus cives, Ducesque civibus.
Homines operas praestare debent mutuas.
Non ex medico constat, medicoque civitas,
Non ex fabro constat fabroque civitas,
Sed ex medico fabroque constat civitas.
Res omnium pulcherrima est. concordia.


page 176, image: delb0176

151 Poma et Perquilinium.

CVm pomis sterquilinium, superantibus undis,
Dum fluitat magnum esse putans quod in amne vehatur
Velifero, iuxtaque adeo viridantia poma.
Continuo, quam scite, inquit, nos poma natamus!
Sed non ista diu duravit gloria, nam mox
Stercus it in tenues resolutum evanuit auras.
Iactabundus homo nihil est, nisi stercus in undis.

152 Mons parturiens.

GRavi tumens immanis Aethna viscere,
Ceu partus instaret, gemensque plurimum,
Incussit ingentem metum mortalibus,
Gravem ruinam ubique pertimentibus.
Tandem repente vilis exit inde mus.
Sic magnus ille terrorin risum exiit.
Haud raro singularis exspectatio,
Nugis dat ansam vana facta maximis
Quod exprimi hoc vulgo solet proverbio:
Mous parturit, ride ndus exit musculus.

HILARII CANTIUNCULAE.

Ad Iohan. Fridericum et Ferdinandum Hofmannos fratres et liberas Barones.

PRaestantissime Foederice, tuque
Diuûm cura venuste Ferdinande,
Quo tandem cupide mihi licebit
Vestras carmine praedicare laudes?
Nam virtutis uttique iam paternae,
Accensus teneris adhuc sub annis,
Totis insitus ardor est medullis.
O quanto studio bonas per artes
Aetatem excolitis, simulque florem
Vestrae moribus aureis iuventae


page 177

Nascentem decoratis; et venustis
Ambo mentribus esse Gratiarum
Vos ostenditis unicos alumnos!
Quod siquid valeam meo placere
Vobis ingenio, ut quod approbati
Paulum debeat ex honore vestro
Possim scribere versibus minutis:
Nil plane dubitem neas Camenas
Vobis dedere. nam profecto vellem
Omnitemporeposse me referre;
Quanto sustineat favore causas
Regnorum pater intimusque magno
Sit Regi, meritisque comprobatus,
Quantum quis pote comprobari ab illoe:
Aut quantum patriae minus beatae
Excitarit uterque spem, quod illi
Sitis praesidio futuri et olim
Vestrorum quoque laude sempiterna
Per vestigia vos ituri avorum.
Haec et talia vellem ego referre;
Sed cum maior ubique claritatis
Vestrae gloria, nec meae invenustae
Sitiam lusibus aestimanda Musae,
Nec me tale quid eleganter unquam
Posse ornare minutulis Camenis
Spes affulserit ulla, vos rogatos
Velim ignoscere, meque in aere vestro,
Tamquam materiae probae monetam,
Non contemnere. Nam licet negatae
Vires sint mihi, non tamen voluntas
Deerit candida, qua meos patronos.
Cultu vos ego prosequarfideli,
Ac omni studio boni clientis.

Ad Musas.

VOs ô Pierides favore vestro.


page 178, image: delb0178

Fama vivere vatibus perenni
Donatis; neque enim petemus unquam
Piura a virginibus novem puellis.
At respublica quos probat labores
Voluendarum animo subinde legum,
Et responsa virûm peritiorum,
Regum denique constitutiones
Praesentes tribuunt ubique honores.
Sed cum prima mihi sa cros recessus
Ante annos patefecerit, iuventa,
Quaeramus tenuem ora per virorum
Famam, Pierides avete primum:
Post ad sacra iram vorabo iura.
Sic et fraga reperta vere primo
Parnassi velut a iugo revellam,
Et mox uberiora poma iusto
Vitae tempore colligam severae.
Et fortasse prius mihi rapaces
Quam Parcae iniciant manus, Deorum
Fretus numine, candidoque Phoebo,
Decerpens studio ex utroque fructus,
Captabo studio ex utroque laudem.

Ad Severinum a Massenbach sodalemsuum.

O Nomen tibi qui dedit severi,
Debebat dare nomen hoc severo;
Non inter lepidissimos sodales
Omnium lepidissimo sodali.
Non est grata severitas, nec ipsi
Tristem nos colimus severitatem.
Verum tu minime severus esto,
Si te nominis arguam severi;
Emendare potes severitatem,
Nomen corrigere haud potes severi.
Quamquam non ego sorte natus istâ
Appellari ita me sinam severum,


page 179

Ne si forte sinam, esse me senenrum
Accusent homines venustiotes.
Perseus occuluit caput Medasae
Candens orbita qua patet nec ullum
Affulsit mihi triste sidus olim
Cum caelo bene nascerer sereno.
Atque in me nota neforet severa,
Fortunatius auspicatiusque
Omen nomen habet meum, necinter
Me laetos hilarem piget vocari.
Nam si nunc aliquis subinde dicat
Hilari esto hilaris; rogo, quid illi
Respondebo nisi hoc; agis quod a ctum est.
Fac ut sic moneas meum severum,
Hunc qui nomine sustinerseverum,
Enitare iube severitatem,
Quando nos colimus venustiorem
Austerâ gravitate comitatem.

Ad Christophcrum a Teufenbach in Marihofen Styrianum.

QUis tot rettulit in tuum libellum
Omnes Christophore optimos a micos?
Quis paruo nitide manu eleganti
Exceptis hominum venustiorum
Perscriptisque sodalibus libello,
Illorum tibi fecit ut maneret
Recordatio dulcis, atque amoris
Aeterni monumenta sempiterna?
Si quidquam modo posset esse nobis
Aeternum simul atque sempiternum.
Unum siccine prosequuntur omnes
Summâ curâ et amore singulari,
Ut te quisque sui bonus sodalis
Optarit memorem manere, quando
Illi te simul et tuo lepore


page 180, image: delb0180

Fortassis fuerit diu carendum?
Ut sic denique plurimos in annos
Horum, quos habuisse te iuvabit
Fidos semper et optimos amicos,
Obliviscier haud queas, ubi isto
Membra amicitiae tuae libello
Charae nomina tot leges iuventae?
Quae cum pro meritis suis amanter
A me sit quoque amata, te beatos
Longaevae, memorem dies Sybillae
O pto vivere cum tuo libello.

Ad Musas, de Lotichii secundi Elegiarum lib. II.

MVsae, quae colitis sacros recessus
Vestro nomine mi suum secundus
Secundum aureolum dedit libellum.
Vestro quin etiam favore, vobis
Et praesentibus alterum secundi
Illum, luppiter! aureum libellum
Perlegi, subitoque deuoravi.
Nunc vos iudicium meum approbate
Primum interposui quod et secundum,
Quod non saecula sexdecim secundum
A primo tulerintfere Tibullo,
Cultum qui magis exprimat poetam.
Musae dicite si quid est fuitue
Unquam cultius elegantiusue?
Vos et reddite nunc suos secundo
Divinos Elegos eique rursum
Nostros hendecasyllabos minutos
Commendate; sit ille ut his amicus
Primis more suo meis Camenis;
Tune vestro anteferam nihil favori,
Quae sacra incolitis vireta, Musae.

Ad Marcum a Kitlitz Baronern Siles.

VEr nos purpureum revisit, aurae


page 181

Spirant mollius, atque amoeniores
Laxant arua sinus, soluta suaves
Humus fundit ubique odore flores.
Sol iam splendidius nitet, neque almae
Telluri nebulas tenebricosas
Inducit Dea; fertilesque campi
Laeto gramine vestiuntur. O quam
Naturae omnia mira sunt! comatae
Caelo tollitur arboris cacumen;
Frondes luxuriant, novumque robur
Luctatur vigor exit atque rami
Late se vacuas ferunt per auras.
Occultasque iras virentis herbae
Pubens nunc anima invenit, caputque
In flores agit, explicatque formam.
Iam sunt omnia laeta; puriores
Illuxê dies, renasciturque
Tempus quale erat aureis sub annis.
Scin quid te modo Marce praemonere,
Praeclareque tuo optimi sodalis
Quid nunc obsequio velim expediri?
Est hortus tibi cultus, est recenti
Herbâ roscidulum domi viretum;
Ut nobis genialis eius umbra
Mox deseruiat, a perustione
Arcens aethereae facis sodales,
Abs te iure bono rogamus omnes,
Ergo candide Marce quin tuorum;
Quae fit iure, faves rogationi?
Causam respice, ne, tuis amicis
Si quidquam modo denegare velles,
Admittas facinus grave et severum.
Imo delitias tuas adornes,
Ut ritu patrio bonum liquorem
Quamprimum venientibus propines.


page 182, image: delb0182

Tu fer vina, ferunt sitim sodales.
Et si firmior est tibi Lyaeus,
Illum, guttura sicca qui perurat,
Depromi in viridi iube recessu.
Sic nobis nitidissimo in vireto,
Oblectamina cuncta praeparabis.
Nam (si quid mihi credis) est inumbrâ
Pergratum residere, sed profecto
Multo gratius hoc erit, quod ultro
Complecteris amabiles amicos.
Tum nos denique liberos, remissos
Paulisper studiis laboribusque,
Intextam iuvet inter et strepentem
Buxum, interque hederas recentiores
Omnes delicias, facetiasque,
Omnes carmine convocare amores,
Et tandem placidos inire somnos.
Ut vitae genus hoc beatioris
Stulte nos etiam redarguenti
Iam demum videatur. Eia age omnes
Bacchum laeticiae patrem invocemus;
Et zumpamus alacritate nostrâ
Livoxi ilia pessimisque laruis,
Quae vitam assimulant Catonianam.
Du perdant ita Stoicos severos,
Ut sunt hi miserique perditique,
Et cunctis odiosi et undequaque
Privati ratione homun ciones!
Vitâ vivere laetiore digni
Nos soli sumus. Eia age omnes
Bacchum laeticiae patrem invocemus.

Ad Iohan. Conradum Spretheram.

A Nigrâ procul huc, amice siluâ
Pulchrum ad Medoaci prosectusamnens
Vetristi ratione literarum


page 183

Impulus, puto. et optimi parentis
Praecepto monitisque paruisti.
Sic stagnantis amoena nuper Illi
Linquens ipse etiam fluenta, longe
Huc artes bene sum bonas secutus.
Quare cum patria procul relicat
Iusto consilio, optimaque causa
Nunc convenimus exteris sub oris,
Et tecum mihi si voles futura
Sit iam maior adhuc necessitudo;
Par est nos studio pari institutum
Tenore, ac dare mutuas vicissim
Inter nos operas et esse vere
Germanos, placidissimosque fratres,

Ad Valerium Fidilerum Borussum

FIdilere, quid in profectione
Ad pulchrum tibi Formionis amnem
Dictavit tua Musa, dum sub altis
Iam convallibus Istriae, remotis
In secessibus, et via peracta
Voti compos, Apollini rependis
Dignas carmine gratias, amore
Quod te perpetuo ille prosequatur;
Et deduxerit illo, ubi paratus
Est doctus tibi candidusque amicus?
Quem cerre merito tibi paravit
Virtus; vel studium vel optimarum
Rerum cognitio, Soles profecto
Semper scribere, laurea corona
Dignus, versiculos venustiores;
Hlos fac videam, et tuos lepores
Me gustare sine, aut tibi mearum
Mittam carmina mox, ineptiarum;
Cunctantique malum dabo. Catulli.
Nosti mirificam puto querelam,


page 184, image: delb0184

Cum facro male perditus libello,
Saturnalibus optimo dierum,
Secli incommoda pessimos poetas
Legit et doluit, suamque dextram
Missis horruit admovere chartis.

Ad Nicolaum Stopium.

CVm te Mercurii et favor Mineruae
Bonis augeat omnibus, tuusque
Res horum auxilio geras Deorum,
Stopi candide, non male extitisti
Auctor Mercurio et simul Mineruae
Ut se foedere mutuo vicissim
Astringi paterentur, et quasi unum
Effecti modo numen aestimentur.
Quid non ingenium potest? sagaci,
Quid praestantius indole est repertum?
Cum te Diva bonis scientiarum
Pallas fecerit artibus peritum,
Fortunetque negotiationes
Hermes saepe tuas, venustiori
Nobis ingenio tabella in una
Compactam modo reddis Hermathenam;
Quam multis venia tua dedisti
Usurpandam, ut ea recentiorum
Lucem afferre queant novis libellis
Auctorum, quibus hac suas in urbe
Mens est edere lucubrationes.
Sed non hanc ego nunc meo libello,
Quem committo tibi venuste amice,
Praeponi cuperem, elegante forma
Excudi nisi te simul minutos
Illos Hendecasyllabos putarem
Curaturum, operamque singularem
Ut correctius exeant daturum.
At si curam adhibebis, ut placere


page 185

Typis denique possit absolutis,
Tunc insigniter Hermathena frontem
Illustrare potest meo libello.

ANTONII CARCHESII. FREISTADIANI, SILESII.

L. Cornelius Sulla.

IVre quidem poteras Felix, Faustusque vocari:
Evertit laudes ultio Saeva tuas,

C. Marius.

Fama triumphatus Cimber, Nomadumque tyrannus
Sunt mihi: desiissem caedere summus eram.

L. Lucullus.

Disce meo ductu Romae parere potenti
Bosphore: nec latios Marte lacesse viros.

Maximiliamus I. Austriacus.

Parcite Caesareos quotquot gessistis honores:
Nil fuit hoc nostro celsius Aemilio.

GEORGII CAROLIDAE A CARLSBERGA.

Farraginis Symbolicae. e satellitio Viviam. Centuria Prima.

1. Scopus vita Christus.

HUmanae Christus scopus est et Regulae vitae:
Inde fac auspicium quo bene cuncta geras.

Aliter.

Ne male consilium, ne vitae cursus aberret,
Sit vitae Christus, norma scopusque tuae.


page 186, image: delb0186

2 Pax CHRISTI.

Intima pax CHRISTI, tangit penetralia cordis,
Et, ne nos turbent crimina nostra, facit.

3 Murus abeneus sana conscientia.

Conscia mens recti tibi murus ahendus esto,
Hac fretus, tuto limina Mortis adi.

4. Felicitas unica, intus nil strepero.

Si tua curbantur nullo praecordia motu,
Sorte aequa cecidit vita beata tibi.

5. Bonis omnia in bonum.

Seu Fortuna bonos tollat, seu mergat in undis,
Fine tamen laeto semper ovare solent.

6 Suspicionibus securis.

Suspicio non est leviter removenda sed acri
Falce: nisi hanc reprimas, invaluisse doles.

Aliter.

Nilage, quod pravum est: recti tibi conscius esto,
Securus tacitae suspicionis eris.

7 Virtus instar omnium.

Divitior Craeso est, quem Virtus ornat: et illa
Possidet utilius vita caduca nihil.

8 Virtus citra Fortunam valida.

Ipsa licet Virtus, Fortunam pondere vincat,
Attamen illius fortior exstat ope.

9 Trbicem Fortunae Virtus.

Mens velut humanum sustentat provida corpus,
Fortunam virtus, sic fovet alma levem.

10 Sanus intus et exterius.

In sano ut valeat mens corpore sana, superni
Supplicibus votis numina posce, Patris:

11 Antidotum vita Patientia.

Sustinet humanam constans patientia vitam,
Qui patitur, fortis vincere cuncta solet.


page 187

12 Sal vitae Amicitiae.

Ut sale non condita caro foetore putrescit,
Sic sine amieitia vita molesta perit.

Oculut vitae sapientta.

Est oculus nostrae felix Sapientia vitae,
Qua sine vita hominum nubila, caeca, levis.

14 In virute Oculi et manus.

Non spectanda oculis nec habenda in imagine virtus,
Adsidua sed erit rite rerenda manu,

15 Multi ntmium, nemo salis.

Larga licet multos nimium Fortuna bearit,
Vix tamen invenias, qui putat esse satis.

16 Satis hoc contento.

Si praeter concessa tibi nihil amplius optas:
Sat, quo sustentes debile corpus, habes.

17 Satis relicturo.

Qui Stygias tecum nihil hinc portabis ad undas,
Quo frustra miseras quaeris avarus opes?

18 Intus quam exterius formosior.

Si tibi deformis vultus, si sordida vita esf;
Fac animo virtus fulgeat aequa tuo.

19 Intus, quam exterius ornatios.

Arte laboratae vestes formaeque venustas.
Sunt nihil: haec laus est, quam pia Musa parit.

20 Harmonia interna,

Talis compages internos complicet artus,
Harmoniae ut possit vita referre modum.

21 Velle instar omnium.

Tantum, crede, valet miseri officiosa voluntas,
Quantum tardae hominis divitioris opes.

22 Natura quis pauper?

Non inopes natura facit: nam panis et unda
Cui desunt? cui non mensa ministrat olus?


page 188, image: delb0188

23. Opinione quis dives?

Nullus opinetur se rerum in turbine direns,
Nam cum possideat plurima, semper eget.

24 Nec malum, nec frontem.

Non preces hominumque metu Divumque rigoris:
Vive probe, probitas nil sibi certa pavet.

25 Sapiens silus longasuus.

Deiphobes numeret stultus vel Nestoris annos.
Longior una tamen lux sapientis erit.

26 Nocere promptum, ut pessimum.

In facili noxa est, quia iuncta occasio noxae
Commoda, quae prosint, abdita saepe tegit.

27 Prodesse abstrusum, ut optimum.

Prodesse abstrusum est, licet hoc Natura requirat:
In promptu scelus est, hoc licet illa neget.

28 Pauper egens, non carens.

Pauper homo est, auri cupidus, non qui caret auro:
Qui scit nil cupere et vivere, dives homo est.

29. Alienis lacrimis caut or.

Sumere in exemplum est alienos utile casus,
Flereque: laetitia non tamen inde frui.

30 Alieno risu laetior.

Adspiciat si quem vultu Fortuna sereno,
Mutua, sed tacito gaudia carpe sinu.

31 Cor canum in iuvenili corpore.

Mente senex fias, docili florente iuventa:
Non aevo imple annos, sed ratione tuos.

32 Pedica nimia fiducia.

Fallitur ille quidem, qui totus inhaeret amicis,
Tu magis, in te sie spemque fidemque locas.

33 Columbi oculus in serpentino corde.

Singula perspicias in rebus, more Columbae
Nefallare adhibe cor sapientis hydri.


page 189

34 Oculus insceptro.

Praepositus miltis prudens tha sceptra guberna,
Quodque alii spectant, noveris ipse decus.

35. In virtute Delphinus.

Ne bene vivendi rationem differ in horas:
Hic magni esse solet nam mora caussa mali.

36 In ultione Callipedes.

Nec propera, dextra sumpturus vindice poenas:
Ante alias res est perniciosa furor.

37 Temporis minister.

Commmoda ne tribuas viciosis tempora rebus:
Quae fugiunt, nullo sunt reditura pede,

38 Temporis parcus dispensator.

Vita quid est hominum, subiti quam temporis usus?
Ergo bene et parce tempus habere decet,

39 Magno vendendumtempus.

Quod nusquam vaenet, temere fuge perdere tempus;
Utile quod sit agas, nam reliquum omne perit,

40 Gloria crocodilus.

Cur adeo sequeris fugientes Gloria? ne me.
Sectantum invitam prendat anhela manus.

41 Hemerobia vana Gloria.

Glorîa vana perit, Scythico ceu flumine natus
Vermiculus: quo homines illius urit amor?

Aliter.

Charus heri tirulis vixisti et honoribus: et nunc
Vinbra iaces: sic est gloria nostra nihil.

42 Disce vivere.

43 Disce mori.

Quottidie summa tibi lucis oberret imago,
Ut recte vivas et moriare bene.

44. Vive ut post vivas.

Sic vive, ut possis vitam exspectare futuram:
Vive DEO, ille tibi vita perennis erit.


page 190, image: delb0190

49 Virtusexercetur, ronperit.

Interit hand virtus duris exercita rebus,
Usibus illa suis altius ire solet.

46 Generosa virtus flatus accenditur, 47 Virtus inimicitiis fortine crescit.

Emergit virtus flatu generosa malorum:
Quoque magis pressa est, hoc mage firma nitet.

48 Extorquet quies.

Regna quies firmat moderata et ab hoste tuetur;
Turbida cum propriis viribus icta ruunt,

49 Terret imperium.

Imperium vehemens terret, viresque clientûm
Debilitat; neque vis haec diuturna manet.

50 Blandum imperium imperiosum.

Blanditiis stant regna, homines capiuntur iisdem.
Quid mirum? in blando vis latet imperio.

51 Domitrix omnium patientia.

Non facile adversum superat furor improbus hostem,
Omnia sed patiens mens sine lite domat.

52 Nobilitatem non dat unus dies.

Nulli prima dies nascenti nobile confert,
Quod tantum virtus, stemma laborque parit.

53 Generositas virtus, non sanguis.

Sanguine communis melior virtute datur sors:
Nobilis hinc fies, inde pusillus homo.

54 Fortuna nimis blanda hamaia.

Quem blandis gestat manibus Fortuna, vicissim,
Ex alto incautum praecipitare solet.

55 Fortuna fallacior, quo blandier,

Quo magis eveheris, tanto mage deprime mentem:
Fors cum blanditur, nectit iniqua dolos.

56 Stabilissima Fortuna stultissima.

Infatuat Fortuna homines diuturua Deosque
Promittens, mundi ludibria esse facit.


page 191

57 Corpus excors, fragile.

Quid iuvat armatum re stricto in cedere ferro
Si, quae sola potest vincere, mente cares?

58 Cor vel incorporeum firmum.

Consilium per se magnas habet utile vires,
Quo sine nil robur, nil manus ulla valet.

59 Fideli nullae serae.

Si proba mens famulis postes obducere noli:
Si mala, vel clausas firmius obde fores.

60 Auctoritas rerum agendearum telum.

Saepe sua victor fert maiestate triumphum;
Gratia plus hominis, quam Ducis arma valent.

61 Veraci creditur et mentienti.

Ut mihi veraci, dum fingo plurima credant,
Certa fides multis ante probata facit.

62 Mendaci non creditur et iurate.

Vera licet narret, mendacia dicere suetus,
Non reperit, iurans Numina sancta, fidem.

63 magnes amoris amor.

Nullum conciliat constantem munus amorem,
Hunc parit ex parili sorte refusus amor.

64 Philtra amor.

Philtrum amor est, opus ergo alio medicamine nullos
Ipse sui pater est (uritur, urit) amor.

65 Magrum satellitium, amor.

Non sic excubiae regnum tutantur et armae,
Ut comitum socia cognita dextra fide.

66 Firmissimae opes, amor.

Somniat, in nummis qui se posse omnia censet;
Solus amor firmas gignit et auget opes.

67 Ubi terror, ibi timor.

Qui terret multos, multos sibi subicit ille,
Multorumque idem vimque dolosque timet.


page 192, image: delb0192

68 Ubi uber, ibi tuber.

Niladeo dulce est, cui nil succi insit artari.
Una dies oritur prospera mille graves.

69 Omnia proposuit labori Deus.

Proposuere Dii venalia cuncta sed illa
Tantum homini cedunt parta labore gravi,

70 Immodica imbecilla.

71 Modica firma.

Immodicum quicquid validum et durabile non est:
Firma manent, medio quae bene fulta gradu.

72 Magnus ope minorum.

Nemo potens rerum propriis a viribus esset,
Ni subiectorum dextera praestet opem.

73 Vicit Vim Virtus.

Virtus ut cognata Deo est, sic omnia vincite
Vis et fraus illi nulla nocere potest.

74 Stravit Fortunam Virtus.

Strata iacet Fortuna pedes virtutis ad imos:
Sic mage mens semper corpore firma suo est.

Aliter.

Multa quidem Fortuna domat; sed et ipsa domatur
Virtute, ac forti strata subest animo.

75 Fortitudo in foriunam non bomines.

Grassari in miseros non est, neque taedere, fortis:
At scire adfectus arte domare malos.

76 Optima, cibus invidiae.

Pascitur in magnis, humilesque nefaria transit
Invidia, excelsi serva comesque boni.

77 Invidia sibi et alis venenum.

Qua nocet, hac premitur livor ratione: veneno,
Quod frustra exseruit, rumpitur ipse suo.

78 Invidia vipera.

Vipera praemorsa genitricis nascitur aluo,
Sic patre sublato primitus, Invidia.


page 193

79. Quod deo et homini.

Si pietate DEUS, si fido pectore gaudet,
Quare homini non sint haec mage cara pio?

Aliter.

Quod fit et Auctori rerum placet omnipotenti,
Fas homini sit idem iure placere pio.

80. Da coecus.

81. Accipe oculatus.

Munera si tribuis, non specta muneris usum:
Si capis, unde datum et qua ratione, vide.

82, Bonus, bonis et malis.

83. malus, nec bonis nec malis.

Qui bonus est magnus reprobisque probisque videtur:
Qui malus, ille malis displicet, ille bonis.

Aliter.

Omnes virtutem laudant mirantur et omnes:
At vitium nemo per malefacta probat,

84. Praesidium in innocentia.

Omnia diversis subsunt humana perîclis;
Sola meru, culpae nescia vita, vacat.

85. Matura.

Matura sensim; properatio proxima noxae est,
Utilitas sequitur quod mora tersit opus.

86. Ciconiae beneficium.

Grata senem nutrit gestatque Ciconia Patrem:
Exemplum hîc homines, quale imitentur habent.

87. Comaedia vita humara.

Vita hominum, ludo similis diversa gerenti
Nomina, claudenda est fine peracta bono.

88. Ne vita Tragaedia.

Omnia commiscet repletque Tragoedia turbis:
Hinc simili migres ne ratione, vide.

89. Confide recte agens.

Nil metuas insons vitae confisus honestae,
Subicitur nullis mens bona et aequa minis.


page 194, image: delb0194

90. Veritas Pemporis silia.

Si qu rei pridem latuit sententia verae,
Prodire illa palam tempore nota solet.

91. Lupus mendacto tempus.

Ut lupus imbelles, sic est mendacia tempus:
Tempore figmentum proditur omne suo.

92. Veritas premitur, non opprimitur.

Ut cupiant hostes Christi ilico perdere verbum,
Hostibus id stratis sed tamen usque viget.

Aliter.

Vera premi possunt vi, sed non funere mergi:
Pressa levat, cum vis frangitur ipsa, DEUS.

93. Mendacio comites tenebrae.

94. Veritatis spiendor comes.

Nata per obscurum mendacia nocte premuntur
Vera seda claro lumine verba nitent.

95. Exsilium inter malos.

Extorris non est patria de sede fugatus:
Esse malos inter verius exsilium est.

96.Ne hilarem insantam insanias.

Nec tibi deliciae cordi nec stulta voluptas.
Sunto sed ut sana mente fruaris, age.

97 inter spinas calceatus.

Ne tribulos nudo calca pede, spicula figunt;
Vitaque cum multo saepta sit hoste, cave.

98. DEUM sequere.

Quicquid agis, duce fac Domino: lux aurea Christus,
Certa fidesque tuos usque sit ante pedes.

99. Fama pluris, quam opes.

Materopum fama est valgari nixa favore:
Quaere igitur famam, qui tibi quaeris opes.

100. Virtus pluris, quam fama.

Aeterna est virtus, volucris fama: illa perennat,
Haec distincte gradu posteriore, perit.


page 195

CENTURIA SECUNDA.

1. Virtutis umbra gloria.

GLoria virtutis fumus: qui curris ad illam
Virturis forti protere calce viam.

2. Orulos in pectus.

Inte deflectas oculos; te noveris ipsum,
Ut ster iudicio caussa aliena tuo.

3. Non axtor quebis amari.

Omnia vis cogit, solum non cogit amorem:
Cunctaque cum vincat se quoque vincit Amor,

4. Tempus e daxrerum.

Tempus edaxrerum depascitur omnia, praeter
Verba, animos et qui condidit illa, DEUM:

5. Subiecta Der manus consistimus.

Nil sumus ex nobis, nisi puluis et umbra potentis
Quod sumus, id Domini cura parerna facit.

6. Gloria vento discutitur.

Gloria nostra levis volucrique simillima fumo,
Quum tumet a quovis flamine discutitur.

7. Propter invidiam vela opulentiam.

Occule divitias, pastum livoris avari,
Et partis tacita mente fruare bonis.

8. Honores onera.

Omnis honos, onus est: fasces et munia fasces:
Qui placide cupiens vivere, vive domi.

Aliter.

Vive domi, quicumque cupis bene vivere: namque
Omnis honor labor: et munera sunt onera,

9. Virtutis radices altae.

Fundata est solide virtus: nihil ergo reveller
Quod menti virtus indidit alta bonum.

10. Mortalibus immortalia praferenda.

Virtuti aeternae mortales conferhonores,
Sunt nihil; hanc illis, qui sapis anre feras.


page 196, image: delb0196

11. Alata atas.

Aetate utaris celeres habet utilis alas:
Quae fugit, illa tibi non reditura fugit.

12. Fidens, non considens.

Omnia sperabis, verum licita omnia: nam si
Illicitum speres spes tua inanis erit.

Aliter.

Spes bona sit, rebus sed non immersa futuris,
Quae spem sepe suo fallere fine solent,

13. Cuius pudebit pigeat.

14. Ne ficeris quod factum nolis.

Nil facias, frustra quod posterus arguaterror,
Fine praei, serus ne pudor acta premat.

15. Stulta de alienis Superbia.

16. Alienum, quicquid adimitur.

Fortuitis in flas animum? tua gloria vana est:
Mens nostra est, nostrum, quod perit esse nequit.

17. Quod commodavit Fortuna, tollet.

18. Quod mutuavit Natura, repetet.

19. Quod paravit Virtus, retinebis.

Fors adimet dotes, repetet Natura salutem,
Virtus Mansuras sola relinquet opes.

Aliter.

Et natura suum repetit, fortunaque tollit
Quando libet. Virtus quae dedit, illa manent.

20, Princeps privatis sublimior sentiends.

Quanto opibus Princeps privatis maior habetur,
Tanto animi potior splendeat ille bonis.

21. Princeps multis consulendo.

Exue privatam, Rex communem accipe curam:
Trux nulli, cunctis utilis esse stude.

22. Tutibi venerabilis.

Adsit nemo licet, tibi tu venerabilis esto:
Quod celas homines, non latet ante DEUM.


page 197

23. Malumocultum perniciosissimum.

Pernicies homini, clausum sub pectore vulnus
Ferre, nec internis posse carere malis.

24. Non quam diu, sed quam bene.

Quid numerasannos: usum, non tempora specto:
Lux bona plus, septem quam mala lustra, valent.

25. Nomen prae opibus.

Congere divitias et iniquo foenore cresce;
Mi, post fata bonum nomen habere, labor.

26. Cdiosus, modo immerito.

Undique perfidiae telis odiique petebar,
Nec dolui: scelus hoc obruit immeritum.

27. Ingratitudo multis immerentibus moxiae.

Laesus ingrato, gratos fastidit amicus:
Sic sontûm insontes crimina sepe luunt.

Aliter.

Officiosus eram: sed gratia reddita nulla est
Hactenus; ingratum quemlibet esse puto.

28. Inturia oblivione ulciscenda.

Laesus es, hinc ultum properas? vindicta parata est:
Mitte animo noxas; et bona redde malis.

29. Praecipitis consilii affecla paenitentia.

Consilium praeceps comitum trahit ilico poenam;
Penset tota dies, una quod hora gerat,

30 Quod vin et omnibus.

Obniti et labi cunctorum est publicus error:
Quae mihisors, eadem pluribus esse potest.

Aliter.

Lapsum me rides hodie? cras forre peribis
Ipse: hominum casus sors inopina parit.

31. Ne ferrum igni.

Adspicis iratum? irato noli addere ferrum
Armatus satis est, si caret arte, furor.


page 198, image: delb0198

32 Lacrimis ignis exstinguendus.

Offensuan quotiens fratrem, vel numen habebis,
Non vi, sed lacrimis culpa luenda tibi est,

33. Fastigto caput submtte.

Qua saltare nequis collum submittito sepi:
Et quem non liceat vi superare, roga.

34. Falso nomine non gaudendum.

Par natura aliis, ne fluxa fortefuperbi,
Unius uni omnessubsumus imperio.

Aliter.

Cum voco te Dominum, ceu vero nomine gaudes:
Unius Domini feruus uterque sumus.

35. Amicus, ut non alius

36. Inimicus ut non idem.

Aeternum tibi credideris, quem nactus, amicum,
Hostem ita, quî fieri possitamicus, habe.

37. Quod videri vis, esto.

Vis pius et sapiens et doctus, amice, videri?
Hocage, quod dici quaeris, ut esse queas.

38. oculum in metam.

Quicquid agis. certum sempertibi delige finem.
Quem, veluta neruo iacta sagitta, petas.

39. Nocens metuit poenam.

40. Innocens nec casum,

Non timet adversos mens recti conscia casus;
Cumsceleris turbat quaelibet aura reos.

41. Excusanda steruitus sub necessitate.

Dignus homo venita est, hosti feruire coactus,
Qui liber casses rumpere non potuit.

42. Nea pudendo vincaris hoste.

Temne voluptates, spurcaeque libidinis aestus,
Hisque nihil victo turpius esse puta.

43 Turpibus neseruito.

Nec te criminibus, nec eorum subde magistris,
Ne morbum ex illa peste subinde trahas.


page 199

44. Amtcum immieum fugito.

Effuge velatum fraternis vestibus hostem,
Qui sua vel quaerit, vel tua commaculat.

45. Ne lingua mente celerior.

Mente praelinguam, nescit vox missa reverti:
Numquam animi tardum lingua dolebti opus.

Vel.

Frustra animi seamlingua vocabit opem.

45. Bellum cum vitius.

Pugna cum vitiis: homines quid Marte lacessis?
Hos cruciare feclus, vincere ut illa decus.

47. Divitiae, iniuriae pignora.

Ut positum sectatur opes iniuria, pignus:
Iustae etiam poenam saepe merentur opes.

Aliter.

Pulchrum aliquid, vel opes habeas, mox crimine ficto,
Ni redimas vitam auro cruce dignus eris,

48. Bona ad benefaciendum.

Quem natura suo ditavit provida censu,
Iussit ut acceptas in bona vertat opes.

49. Maximae opes prodesse.

Si prosis multis, multum tibi proderis ipsi,
Hac una firmae lege parantur opes.

50. Thesaurus gratia boni.

Omnia gratus habe: thesauros gratia fundat,
Et cumulat donis dona priora novis.

51. Quod vides, non diu.

Quae spectas oculis non sunt diuturna: peribunt
Illa brevi, vel te mors inopina trahet.

52. Ut verax, ne suspicax.

Coniectu loqueris, pares adfectibus vitro,
Et tibi vis credi? suspicione care.

53. Non dives, nicontemnas.

Divitias contemne frui si niteris illis:
Tum mihi dives eris, cum tibi paupereris.


page 200, image: delb0200

54. Expende.

Quam facias, expende prius ratione futurum,
Ne subito factum crux diuturna luat.

Aliter.

Rerum quiequid agas, expende ante omnia finem;
Sic bona mens, rerum sic bonus usus erit.

55. Sine querela.

Sic vive, ut nemo dete vivente queratur:
Sic nullum, de quo iure queraris; habe.

56. Frenum in lingua.

Vel bene, vel parce loquitur: linguae indue frenum,
Proferat expensos, ut bene vincta, sonos,

57. Ne bos in lingua.

Munere corrumpi. taceas ut vera. caveto;
Gestare in lingua, ne videare Bovem.

58. Accurate cogita immutabilia.

Quod mutare nequis et honesto avertere nisu,
Perspice, num possis id retinere iugum.

Aliter.

Nec temere thalamos, temere neque mystica tracta:
Ingresso facilis non datur inde fuga.

59. Longius modo tuliut.

Nil refert, cito quid facias, an feriûs: unum.
Prudentes spectant utilitatis opus.

Aliter.

Non annis bonitate tuos metire labores:
Sat cito, si bene quid fe ceris, istud erit.

60. Populo cede, non pare.

Cogeris? haud pare vulgo, sed cede surenti,
Scilicet hoc veniam, dedecus istud habet.

61. Et pilo sua umbra.

Quem credis paruum, noii contemnere magnae
Vires in paruo corpore saepe latent.


page 201

62. Hospes ne curiosus.

Indigenas exsul ne capta incautus honores,
Lite procul, vitam comiter hospes age.

63. Cadede, modo doce.

Cade licet, petiar dumme tuarcura docebit
Frangam opus est, nucleum si cupio esse, nucem.

64. Magni hospitu magnum hospitium.

Crede hominem magnum cui magnus Spiritus: hospes
Non capitur paruo magnus ab hospitio.

65. Tota vita dies unus.

Una dies vitam complet repetita fluentem,
Et nos illius nausea nulla capit?

66. Diarii omnes.

Una dies omnes vitalibus edidit auris,
Rebus ab humanis eximet una dies.

67 Ex usu, non collatione Fortuna.

Quantum possideant alii, tu quaerere noli:
Id curae potius quod tibi desit, habe.

68. Maiores superbus, minores maestus.

Es felixiboc te maiores nomine specta.
Es miseria miseros, sors ubi peior, abi.

69: Foris Argus, domi Talpa.

Centum oculis aliena vides, tua crimina nullo:
Nempe foris Argus coecula talpa domi.

70. Ne nimium scrutare.

Nec scrutere nimis quae sunt aliena nec unum
Saepe roges: nam res utraque crimen habet.

71. Certum in incerto.

Certa sub incerta, mors est abscondita vita:
Vis tamen hanc sortem vertere? vive DEO.

72. Voluptates specta abeunter.

Terga voluptatum, non fictos adspice vultus:
Hic tibi pernicies, mensibisana datur.


page 202, image: delb0202

Aliter.

Blanda venit sed abit foetore obscoena voluptas:
Notum abitum ante aditum, qui sapis, emshabe.

Aliter.

Illecebraefugiunt harum puer adspice sordes:
Dum veniunt: oculos hinc procul abde tuos.

73. Voluptas esae mahrum.

Exest et satiat pravos damnosa voluptas,
Quo placet, hoc vitam fine libido necat.

Aliter.

Consilium esca probis. reprobis grata esca voluptas:
Norma, bonis ratio: meta, libido malis.

74. Falle vivens, nonte.

Falle alios in sorte tua, sed nosce teipsum:
Ut te alii ignorent tu tibi certus eris.

75. Nonrif it qua sed quo.

Vitae eadem finisitu qua pertingere possis
Quo cupis, haud cura, dum modo certus eac.

Aliter.

Qui caelum adspiras quo fert via, dirige cursum:
Non via, meta viae respicienda tibi est.

76. Scopulus in vidis.

Sic animum muni, fortunâ ut fortior omni
Perstet in adversis victor ovetque malis.

77. Miserrmum pendere.

Spemque metumque pati crux ipsa miserrima rerum esi,
Nec satis aequa bonis, nec nimis apta malis.

78. Ne bis puer.

Bis puer esse cave: neruos florentibus annis
Quare, quibus mentem vita senilis alat.

79. Ne laborem citra praemium.

80. Ne laborem laboris praemium.

Praemia cui desunt, noli excercere laborem,
Aut si quem gravis in foenore poena manet.


page 203

81. Perfasa dolio nihil infunde.

Nil vasi infundas, quod apertis fissile rimis,
Qua capit, hac captam parte refundit aquam.

Aliter.

Nil hominicredas qui nec secreta tacere
Ore potest, animo necretinere fidem.

82. Turpe Gigantem in Nano,

Elatos animos humili sub corpore condi
Turpe sed imbelles turpius esse feros.

83. Difficilis gloriae custodia.

Gloria difficili et longo sudore paratur,
Maximus inventam sed retinere labor.

84. Malus potentiae custos, metus.

Quam metuunt multi, non est diuturna potestas:
Nam quod quisque timet, perdere quisque cupit.

85. Nescis, quid serus vesper vehat.

Nec placi dis animos, nec amaris subtrahe rebus,
Quis scit enim, secum quid vehat ima dies?

86. Faciem ne aperias.

Tecta verecundo facies humana pudore est:
Hoc si nudetur tegmine, larua manet.

87. Manum per frontem ne ducito.

Pollue ne vitiis frontem locus ille pudoris,
Hoc est: quicquid agas, semper adesto pudox.

88. Splendor summus non intuendus.

Nec radios Solis, nec summi Numinis ignem
Adspice: namsensus laedit utrumque tuos.

89. Linguas nepraesoinde sed cave.

Libera lingua homini est, quam frustra exscindere tentas:
Haec tamen ut taceat, vita probata facit.

90. Ora virtute obtura, non metis.

Ne plerumque tuis non auribus apta loquamur,
Ni melius vivas, vix prohibere potes.


page 204, image: delb0204

91. Cogitatus liber.

Caelitûs acceptam quis mentem vinciat? illi
Caeli et terrarum res agitare datum.

92. Cigitatus quis coget? vis veritatis.

Vive pie, verum loquere et nulli esto molestus,
Et te ultro quivis sentiet esse bonum.

Aliter.

Ne quid sinistri cogites ne suspicax
Sis cogeris vi veritatis inclitae.

Aliter.

Quis coget mentem, ne quid male cogitet illa?
Vita innocens, vi veritatis invicta.

93. Ifomo hominipar.

Imperium Divos, homines consortia spectane,
Par tibi sum: cur me despicis ergo parem?

Vel.

Nullum ergo humna despice forte parem.

94. Suavissimus post laborem fructus.

Difficilis longusque labor dulcedine fructûs
Clauditur, et gratâ terga quiete levat.

95. Animo corpus fulciendum.

Langueat ut corpus, tamen haud succumbe labori:
Mens manibus promptam fida ministrat opem.

96. Nocens se iudice numquam absoluttur.

Haud facile emergis, dum te mens conscia culpae
Deprimit, alterius nî releveris ope.

97. Ebriitas nec madida, nec sicca.

Sicca ex adfectu ebrietas venit, altera vino:
Utraque cum noceat; cautus utramque fuge.

98. Potentiorem te ne admittito.

Qui te subiciant mores admittere noli:
Horum parere est, rite praesse tuum.

99. Praecibus emptum carum.

Carius haud quicquam, quam quod prece venditur extat.
Ille egeat paucis, quem rogitare pudet.


page 205

100 Quiesce nihilacturus.

Res age vel semper, vel si nihil effet agendum,
Otia tranquillus, non odiosus age.

CENTURIA TERTIA.

1 Ingenium inexercitatum, torpidum.

INgenium ferro simile est: quia splendet in usu:
At longo exsuccum torpet abitque situ.

2 Ingenium situ pereat, non semibus.

Ingenium lateat cum iusta negotia desunt:
Nil potius facias, quam male quid facias.

3 Nullus fine linea dies.

Nulla dies abeat iusto fraudata labore,
Sit studii testis linea ducta tui.

4 Calumniae morsui, nullum remedium,

Clam necat, et morsus ignota calumnia figit,
Non contra hanc telum, non medicina valet.

Aliter.

Diverfoshominum sanat medicina dolores:
Zoileos morsus nulla medela levat.

5 Benevoli multi, consiharii pauci.

Et bene fac multis, et multis utere amicis:
Pauci animum teneant consiliumque tuum.

6 Iusti ia gratuita.

Iusticiam exerce gratis: nam munere quisquis
Vir bonus est, idem munere pravus erit.

7 Misericordia venalis, crudelis.

Auxilium et veniam posco: tu vendis utrumque:
O crudelem animum, qui additamara malis?

8 Bonorum rector, malorum victor.

Si fortuna favet, rationi subde faventem:
Si tonat, invictâ mente retunde malam.


page 206, image: delb0206

9 Quod invenisse pigeat, ne quaeras.

Ignorare libet, quam scire doniestica probra:
Pressa nihil laedunt cognita cor cruciant.

10 Tantum scu, quantum operaru.

Hoc te scire scias, quod re scitum exprimis ipsa:
Nam quod non praestas, hoc neque scire potes.

11 Perfona publica, privatam depone.

Publica qui curas, privatos neglige quaestus:
Nec tibi, sed populo publica sceptra gere.

12 Paruo fames co stat, magro fastidum.

Pauca famem sentiant: magno fastidia censu
Empta nocent: modicis est diuturna salus.

13 Unum est necessarium.

Multa ornant hominem; sed tantum proderit unum,
Aetheria verbura quod tulit arce Deus.

14 Mente DEO desixus.

Mente DEUM gesta, depende semper ab illo:
Ille tibi praesens numine semper erit.

Hactenus Symbola e Satellitio Ludovici Vivis exposui, Nuno alia ab bis continuato numero deducam: ac primum en Erasmi Roterad. Chiliadibus selecta.

15 Malum consilium consultori pessimum.

Consiliis incumbe bonis: nam prava malorum
Consilia artifices perdere prima solent.

Aliter.

Consilium pravum consultori acre venenum,
Auctorem hac, partum qua suit, arte capit.

16 Suam cuique pulsrum.

Cuique suum pulchrum est, vitiis aliena redundant:
Plus quam iudicium, sic valet omnis amor.

17 Similegaudet simili.

Quod simile est, gauder sinnili: quia provida rerum
Natura adfectus vinxit amore pares.


page 207

18 Fortes Fonuna adiunas.

Vince metum, vi Fortunam petrumpe furentem:
Fortuna ipsa suam victa tibi addet opem.

Aliter.

Nullis cede malis: animo supera omnia forti:
Forti Fors forte, promover ipsa manu.

Aliter.

Audeto quiduis, tenta omnia, nulla timesce
Vir mala; nam tales FORS amat aequa viroa.

19 Ubritimor, ibi et pudor.

Qui metuit plagas, metuit peccare: pudorem
Poena facit, vinclis frenat utrumque timor.

Aliter.

Poena timere facit: fronti timor ipse pudorem
In cutit: At felix, cui pudor absque metu.

20 Quot homines tot sententiae.

Tot sensus quot sunt homines. Tu cautus, et intet
Tot capitum insidias, rem sapienter age.

21 Amico amicus.

Cuncta libens subeo dum grator, amicus amico,
Quod que meo ex usu est, illius esse volo.

22 Muneribus vel Dii capiuntur.

Verba nihil faciunt, maiorum quaere favorem
Munere, Diis etiam munera missa placent.

Aliter.

Ut placeas magnis, fer munera semper et aurum,
Flexile muneribus fasque nefasque subest.

23 Ub amici, ibi opes.

Sit licet hoc rarum; veros qui nactus amicos
Semper habet, magnas ille recense opes.

24 Finom vitae specta.

Vita incerta tua est: ne quovis flore su perbi:
Respectu sinis quod benc cedar, age.


page 208, image: delb0208

25 Pecunte oboediunt omnia.

Auro templa, forum, mens, corpus et omnia parent:
Nuda nihil coram iudice iura valent.

Aliter.

Auro te muni, vinces nullo omnia bello,
Nigra auro facies candidiora nine.

26 Paupertas sapientiam sortita est.

Auro pauper eget, sed dives mente: Repertrix
Artis pauperies: im probitatis opes.

Aliter

Paupertas animos variasque exsuscitat artes,
Plusque animi pauper divite semper habet.

27 Ollae amicitia.

Non nisi cum coeno, noster me quaerit amicus:
Quam me plus ollam noster amicus amat.

28 Dii facientes adiurant.

Fac aliquid semper, rectum tibi et utile quod sit,
Namque laborantûm promovet orsa Deus.

29 Nequicquam sapit, qui sibi non sapit.

Quo mihi doctrinam, quo nomen inutile iactas,
Si prodesse tibi nil tua vota valent?

Aliter.

Qui prudens hominum moderatur et inspicit actus,
Committens Laribus propria, stultus homo est.

30 Heroum filinoxae.

Heroum claro fiunt de sanguine noxae,
Quod vel amor nimius, vel mala cura facit.

Aliter.

Cur nati, noxae esse solent plerumque bonorum?
An quia gente Patrum nobiliore tument?

Aliter.

Qui claro Heroum hascunrur sanguine noxae?
An quia libertras de generare facit?

Vel.

Num quia sub nullâ vivere lege volunt?


page 209

An quia nutricum crimina lacte bibunt?
Anne malos matrum prodiga dextra facit?
Num reprobos Patrum noxia cura facit?

31 Qualis vir, talis oratio.

Vera viri iusti solet esse oratio, fallax
Mendacis. Prodit lingua sonore virum.

32 Antiquissima quaeque commentitia.

Ficta vetustatis miramur somnia stulti,
Cum praesens certam vix ferat hora fidem.

33 Fecem bibat, qui vinum bibit.

Aspera fer patiens, bona si tibi grata fuerunt:
Fecem hauri, exhaustum est si tibi dul ce merum.

34 Ab ipso lare.

Ab lare principium fiat: qui nostra reformas
Menda, domus primum corrige damna tuae.

35 Tecum habita.

Veste tumes, Dominique tui virtute superbis,
Tecum habira, et quam sit res tua curta, vide.

Vel.

Personam Dom ini detrahe, nudus eris,

Vel.

Inspice te, te ipso iudice vanus eris.

36 Multerem fama, non forma astima.

Famam, non formam muliebris cerne decoris:
Illa proba est mulier, quam proba fama probat.

37 Ne quia nimis.

Quo cumque intendas animum, mediocria semper
Delige: quod Nimium in rebus utrinque fuge.

38 Sponde, noxa praesto est.

Si superanti tibi opes, sponde: minuentur, et illam
Quae noxa alterius debuit esse, ferent.

Aliter.

Noxa tibi praesto est, pro caro sponsor amico
Cum tua partitis censibus aera dabis.


page 210, image: delb0210

39 Post fera fata polos.

Sic vive, ut veram mors in choet effera vitam,
Utque adeas superos post fera fata Polos.

40 Omnium rerum vicissitudo est.

Quicquid ages, finem coepto praepone labori:
Fine bono totum nobile fiet opus.

41 Iucunda victssitudo rerum.

Muta animi mores pro tempore; gratia rebus,
Quae diverso habitu progrediuntur, inest.

42 Nosce tempus.

Qui cupit humanis in rebus gratus haberi,
Noverit, et noto tempore cuncta gerat.

43 Bu dat, qui cito dat.

Quod peto ne differ: si differs. gratia facti
Tota perit. Bis dat, qui cito vota facit.

44 Honos alit artes.

Praemia da Musis, et honore extolle peritos,
Sic tua non metuent se cula barbariem.

45 Alia vita, alia diaeta.

Diversum a vita me nunc mirâre priorie
An nescis sortem moribus esse parem?

Vel.

Fortunae an nescis imitari Numina mores?

Aliter.

Par miseris vixi, iactatus forte Novercâ,
Fortunâ magnis par ero matre viris.

46 Flere adtumulum Noverca.

Sic tumulum soceri, sic funera fleto Novercae,
Gaudeat ut susis bulga tumens lacrumis.

47 Aut bibat, aus abeat.

Cui consuetudo bona displicet, ille malorum
Deditus arbitriis vivat et hinc abeat.

48 Poeta et Musicus nemo medocris.

Disce Poetandi de toto artemque canendi,
Nam nisi perfecte noveris, orsa nocent.


page 211

Vel.

Namque tibi a medio cognita, risus erit.

Vel.

Nam faciet risum, si tibi nota parum.

49 Bos alienus subindeforas prospectat.

Lauta licet faciant alibi convivia cives;
Grata tamen magis est vita cibusque domi.

Aliter.

Sint epulae celebres alibi: tamen unica mens est
Optare in patriâ vivere posse domo.

50 Sortes hominum in manu Dei.

Nil nostrum est praeter vitium: Deus omnia praestat,
Quae bona sunt: hominum temperat ille vices.

51 Magistratus virum indicat.

Quo mihi privatus sapientis nomina iactas?
Publica fer nullo sceptra querente, vires,

52 Conscientia mille testes.

Mille homini testes suerint, mens conscia facti,
Sive hoc opprobrium, sine sequatur honos.

53 Festina lente.

Sit mora consiliis et festinatio factis:
Nec temere properans, nec male lentus eris.

54 Sat cito, si sat bene.

Quanta sit in rebus mora, nil curato, gerendis:
Sat cito confectum, quod bene fiet, erit.

55 Pedetentim.

Omne prius tenta, quam re experiare periclum:
Ars usum, errores impetus omnis habet.

56 Difficilia, quae pulchra.

Non facile ad pulchros itur virtutis honores:
Praemia quem tangunt, taedia non moveant.

57 Spaitam nactus es, hanc erna.

Cui DEUS eximias tribuit Naturaque dotes,
Has studio vigilaus ulteriore colat.


page 212, image: delb0212

58 Asinus portans mysteria.

Qui rudis ad magnos titulo conscendis honores,
Quid, nisi sis Asinus portans mysteria vatum?

59 Deum sequere.

Res age solerter, sed enim ratione ministrâ
Semper et in quavis parte sequare Deum.

60 Ne magna loquaris.

Multa ausus fac magna, sed haud maiora loquaris
Quam facias. Nemesis iactanti inimica loquelae est.

61 Sapientia vino obumbratur.

Vel nimius vini, vel inepto tempore potus
Ingenium sapiens vile iacensque facit.

62 Sera in fundo parsimoma.

Sero senex disces, primos si spreveris annos,
Sero opibus parcit, qui male fudit opes.

63 Carpes citius quam imitaberis.

Cur sterilis rerum, rides nostri acta laboris?
An quia sit levius carpere quam facere?

64 Deus superbis resistit.

Infim asustollit Dominus, premit alta: Superbos
Despicit, ultrici persequiturque manu.

65 Ne puero glaedium.

Qui rationis egent, rerum his committere summam
Ne bona corrumpant secum aliena, cave.

66 Antequamincipias consulito.

Consilium praemitte operi: celer estice, si quod
Consilio prudenti mora coxit opus.

67 Quod factum est, infectum fieris non potest.

Sit licet ingratum, quod factum est: cum tamen illud
Non pote corrigere, aequâ ratione feras.

Aliter.

Quod semel est factum in fectum nequit esse: ferendum est
Ergo, nî factum cura reformet opus.


page 213

68 Mendacem oportet esse memorem.

Materiam mendax verborum a tempore sumit,
Hunc igitur memorem, ne cadat, esse decet.

69 Non omnia possumus omnes.

Urge quisque tuum, non omnia possumus omnes:
Tu mihi, ego tibi ero commodus, ille aliis.

70 Dum anima est, spes est.

Spes est, mortales dum spiritus incolit artus,
Et licet in constans sit, tamen apta Dea est.

71 Tempus omnia revelat.

Solus in obscuro, cauteque fac et preme: tempus,
Cum nihil advertes, proferet omne palam.

72 Tempus abit, mors venit.

Vivite: tempus abit, quo mors abeunte, relictos
Occupat, et captos vivere sero docet.

73 Sui cuique mores fingunt fortunam.

Fortunam accusas, fortunam cum tibi fingas,
Moribus et sortis sis faber ipse tuae.

74 Reperit Deus nocentem.

Dissimulat Dominus, re perit tamen ille nocentem,
Cum trahit ad poenas facta virumque graves.

75 Ignavis Temper feriae sunt.

Ignave festo sque dies causasque quietis,
Desidiaeque suae materiam usque notant.

Aliter.

Nuila adeo tardam stimulat persuasio mentem,
Otia quin operis anteriora putet.

76 Obsequium amiccs, veritas odium parit.

Obsequium in vitiis multos effingit amicos,
Qui hostes, cum verum dixeris, esse solent.

77 Arbore deiecta, quivis Ugna coll git.

Ut ce cidit quercus, praedae ligna omnia cedunt:
Quisque virum mordet, quem sors deic cit iniqua.


page 214, image: delb0214

78 Domus amica, domiss oplimae.

Nulla peregrinis tam dulcia gaudia terris,
Omnia quin superet commoditate domus.

Vel.

Omnia quin votis spernat amica domus.

79 Lingua amicus.

Non mihi te linguâ facias, sed rebus amicum,
Linguâ etenim mendax, rebus amicus eris.

Aliter.

Cum tua mens alibi sit, ne me dilige verbis:
Praesta aliquid rerum, ne tua verba nihil.

80 Invia virtute nulla est via.

Multa homines versat via, virtuti invia nulla est,
Quâ transit virtus, plana patensque via est.

81 Satietas ferocitatem parit.

Accipimus servos humiles, quos copia rerum
Officii immemores et facit esse feros,

82 Domat omnia virtus.

Plurima virtuti obsistunt: domat omnia virtus,
Non vi, sed mixta cum ratione morâ.

83 Aequalitas non parit bellum.

Si scirent homines primaevae aequalia sortis
Principia, haud quicquam bella timenda forenc.

84 Credo, quod video.

Omnia promittas, nil me promissa movebunt:
Credam, quum faciet dextra oculusque fidem.

Hucusque Erasmica Symbola extenduntur: sequuntur ex Emblematis Ioach. Camerarii adducta:

87 Prospiciente DEO.

FI de DEO, diffide tibi: labor omnis ad usum
Munifico ceder prospiciente DEO.

86 Ardua Virtutem.

Ardua virtutem profert via: despice terras,
Alta vide, fortis fer mala, magnus eris.


page 215

Aliter.

Ima tumet vitiis tellus, amat ardua virtus:
Virtutis compos si mala vincis, eris.

87 Mitte, non promitre.

Rebus inesse fidem, non verbis, discimus usu:
Polliceare nihil, quod peto mitre, sat est.

Aliter.

Promittunt magni: praestant promissa minuti:
Qui probus est, dicit paucula, multa probat.

88 Rara iunant.

Rebas in humanis quae cara vel optima censes:
Interdum, et parce his utere: rara iuvant,

89 Multos copia perdit.

Semper ama medium: multa et sublimia sperne:
Copia nam multos perdere magna solet.

90 Morus cunctandopreficit.

Nec properans nimium, neque tardus in omnibus esto:
Curta parens rerum est cum ratione mora.

91 Samper immotus.

Nunc adversa furit nunc Fors blanditur amica:
Quem tamen immotum praeterit illa, vir est.

92 Nec inciat, nec evelli.

Nec vitium capit attactu, neque pressa labascit,
Mens constans soli fidere docta DEO.

93 Umbra tantum

Quid titulos iactas sterilis Platani aemule? nos te
Novimus esse umbram, praetereaque nihil.

Aliter.

Doct rinae mendax inflavit opinio multos,
Sed, quia nil prosunt, sub titulo umbra latent.

94 Tolle moras.

Tolle moras ut agas, animo quod es ante paratus:
Quodque malum est, fugias ut bene, tolle meras.


page 216, image: delb0216

95 Aurora Musarum.

Non sopor in tenebris clauso premet orbe labores,
Quos Aurora tua sobria mente facit.

96 Vifrangitur, obsequio flectitur.

Obsequio flectes, quem vi non frangis, amicum:
Non supera manibus, sed ratione malum.

97. Erit alitera merces.

Quid querar ingratos cives: Erit altera merces
In caelo, officii pensio iusta mei.

98 Invidia integritatis assecla.

Ad latrat immunem vitiis lingua improba vitam:
Sed canis ut Lunae, sic nihil illa nocet.

99 Intacta Virtus.

Pungat iners livor, vis saeviat, arctet egestas:
Virtus nec laedi, nec titubare potest.

100. Vulnus vulnera sanat.

Sic cedunt mala victa malis, ut toxica viro:
Sic hominem servas, si mals fers hominis,

CENTURIA QUARTA. Sic vos non vobis.

CVra, labor, studium nobis debentur: at usus,
Omnibus. An cuiquam propria vita data est?

Aliter.

Sic operas aliis nostro sudore lo camus,
Ut cumulat, fructu pauper avarus opes.

2 Sustine vel abstine.

Haec age, quae tua sunt: quae sunt aliena, relinque;
Abstinuisse iuvat: sustinuisse nocet.

3 Neglecta virescunt.

Negligimur modo surgentes virtutis alumni
Spes superest. Tempus nos quoque tollet humo.

4 Urtus difficilis sed fructuosa.

Virtute ut potiare, aestus patieris et imbres:
Ista tamen dulcis post mala fructus erit.


page 217

5 Idem ambo.

Persica sunt foliis linguae, pomo aemula cordi:
Non aliter pectus quam tua lingua soner.

6 Cito nata, cito pereunt.

Crevisti subito, brevis est tua gloria: durant
Facta mora: subiro, quae cito nata, cadunt.

7 Sit modus in rebus.

Vina, Venus, studium, semper mediocria sunto;
Namque modum in rebus transiliisse nocet.

8 E caelo lux eo intuere.

Lux an imi motusque omnis caelo orta trahuntur,
Ille sapit, lucem hanc qui a Patre lucis habet.

9. Duris Patrentia gaudet.

Tus olet attritum: duris patientia rebus
Pressa nitet: verus per mals surgit honor.

10 Caduca voluptas.

Ut rosa, sic vita est, vitaeque caduca voluptas:
Utraque caelesti sole perusta cadit.

11 Laetamur graviora passi.

Laetamur passi graviora pericula: nam spes,
Gaudia promittit, post grave semper onus,

12 Leviter si tangis, adurit:

Urtica ut digitos, leviter si tangis adurit:
Ni subito reprimas, sic mala parua nocent.

13 Modesta iuventus, honesta senectus.

Disce puer virtutem et vitae adsinesce modestae,
Cinget honore tuum longa senecta caput.

14 Severitas abdita, Clementia in promptu.

Esto foris clemens, sed vultus abde severos:
Commodus esto aliis sic, tibi ne noceas.

15 Disparem vita.

Quaerit amicitia si quis gaudere perenni,
Quem colat, cmultis deligat ille parem.


page 218, image: delb0218

16 Tribulatio optima.

Quod latet in paleis, nisi tundis, in utile granum est;
Et mens nî toleret sub cruce flagra, mala est.

17 Semper inclita virtus.

Omnia vellantur, semper manet inclita Virtus,
Virtus ambiguas nescia ferre vices.

18 Casta placent superis.

Casta placent superis, puras ante omnia mentes
Servare, ô casto turba dicata DEO.

Aliter.

Casta tibi mens sit, casto ut sit grata IEHOVAE,
Non capit impuras, nec probat ille preces.

19 Vigilate timentes.

Quos habet haec vitae statio, vigilate timentes,
Nescitis quo stent ultima Fata die.

Vel

Nescitis, quo quem mors vocet atra die.
Cognita nemo suae tempora mortis habet.

20 De paruis grandis aceruus.

Spica fit e grano; spicis cumulatur aceruns,
Sic vir de puero, si bene vivat, erit.

21 Sus, non tibi spiro,

Ut subus est ingratus odor fragran tior omnis,
Sic stolidis virtus, pax pieta sque malis.

Aliter.

Multa legens sucum scriptis includo novellis.
Quid tamen haec ad te, Zoile? scribo bonis,

22 Flectimur, non Frangimur.

Flectit, non plectit Dominus mortalia poenis:
Quod facit, ut revo cet de via corda facit.

Aliter.

Non punit Deus, ut perdat, sed lapsare re formet:
Servantis cur non imperio obsequimur;


page 219

Aliter.

Quum mala nos adeunt, non frangunt ilico totos:
Duremus. Tantum, quae tumida, illa secant.

23 Vita diurna mea est.

Vita diurna mea est quid fumos venor honorum;
Si Domino fidens consequor astra, sat est.

24 Omnis caro faenum.

Quid moricure tumes? faeni spectato maniplum:
Talis es: Ec ce vires, cras quoque fascis eris:

25 Spes altera vitae.

Incerta est praesens, reftat spes altera vitae:
Vive DEO, et vitae spes tibi certa novae est,

Aliter.

Non metuo mortem, superest spes altera vitae:
Mors mihi perpetuae ianua pacis erit.

26 Spes una superstes.

Dimitto mundum et vitam: spes una superstes
Me vitae alterius per mala cuncta fovet.

Aliter.

Oppugnate hostes, me temnite sanguine iunctie
Curo nihil: me spes una superstes alit.

27 Pura placet pietas.

Pura pla cet casto pietas agnata IEHOVAE,
Qui coles hunc, sordes eice mente malas.

28 Marsisetis arandia cedunt.

Magna domant Reges: mansueris grandia cedunt.
Qui sapis, in paruos ne violenter age.

29 Rerum clementra custos.

Si fueris clemens, hostem sine sanguine vinces:
Crudelis, nullo milite tutus eris.

Aliter.

Non ita vis servat, veluti clementia regnum:
Clementem iuncto subditi amore timent.


page 220, image: delb0220

30 Vindice Deo

Spreta quidem transit, quae facta iniuria nobis,
Non tamen illa fugit vindice spreta DEO.

31 Vim fuscuat ira.

Ne temere insulta misero, vim suscitat ira
Quae magna in paruis condita saepe latet.

32 Mens inmota malis.

Caede licet corpus, saevi in me, diripe sortem:
Mens invicta mihi semper et aequa manet.

33 Mag as vana terrent.

Saepius inflati vanas tre pidamus ad umbras,
Quos veri interea non movet urna mali.

34 Iram prudentia vincit.

Irato cedas; iram prudentia vincit,
Cum mala stultitiae ridet aperta suae.

35 Supera solertia vires.

Nil, temere fortes metuas: solertia vires,
Exsuperat certi tempore consilii,

36 Virtus securitatem parit.

Quisquis amas vitam securo ducere cursu,
Virtutem vitae pro duce, semper habe.

37 Preciosum quod utile,

Nil precio dignum est quod non est utile: merces
Quas emis, haud fama, ast utilita te proba.

37 Nil ultra vires.

In medio consiste, tuis par viribus esto:
Ne nimio serpas pondere victus humi.

Aliter.

Ne te effer nimium, maioraque viribus aude:
Quod potes, id studio perfice, tutus eris.

39 Tantum quantum possum.

Subdo humeros oneri, tantum fero, sors mea quantum
Ferre potest. Ultra nec volo, nec valeo.


page 221

40 Errantibus ductora odiosi.

Peccare adsueti, merito caruere Magistris,
Nam numquam iniustis iura ducesque placent.

41 Necmeta, nec onus.

Si quid agas rectum, nec onus nec meta laboris
Te retrahat vitio praepediente decus.

42 Currenti cede furori.

Qui sapis, ut vincas, currenti cede furori,
Namque furens celeri vincitur ira mora.

43 Maior post otia virtus.

Quum taceo haud ia ceo: maior post otia virtus,
Tempore vim menti suppeditante, redit.

Aliter.

Materiam rebus sapiens intra otia quaerit,
Cum stultus perdens rem simul ipse perit.

44 Ars potentior natura.

Natura informes generat, quos ars polit Ursos
Et durum, cura mite fit ingenium.

Aliter.

Quas natura negat dotes, ars curaque praestant,
Ut titulos etiam mancipia arte ferant.

Aliter

Ars undas sursum ducit, Natura deorsum,
Natura non plus ars ita iuris habet.

45 Violenta nocent.

Exsere paullatum (damno est violentia) vires
Impete ne proprio, trux velut Ursa, cadas.

46 Stultus aliena requirit.

Sorte sua gaudet sapiens, aliena requirit
Stultus, et amittens propria sero sapit.

47 Minuit vindicta dolorem.

Laesi indignantis minuit vindicta dolorem,
Reddidit auctori cum mala versa suo.


page 222, image: delb0222

48 Fallimur imagine.

Fallimur externa deoepti ab imagine formae.
Ergo erit interior massa videnda rei.

49 Nullis staus tuta latebris.

Sit fraus tecta licet, tectam prudentia fraudem
Invenit, inventam vincit, et arte domat.

50 Et infima prosunt.

Quae censes abiecta, cave, contemnere: prosunt
Illa, et quam precii, plus bonitatis habent.

51 Aut mors, aut vita decora.

Vivere si tutum non est, moriamur in armis
Fortiter: has poscit patria grata vices.

Aliter.

Vita Tyramnide pressa gravis, mors dulcior illa,
Hanc petere aut illam temnere, fortis amat.

Aliter.

Pugua ferat mortem, aut dulcem victoria vitam:
Fortes a bello laus manet ista viros.

52 Iamparce sepulio.

Turpe viro, famam verrbis lacerare sepulti:
Vivos, non mersos funere, poena decet.

53 Nescit gula modum.

Qui sapis, et Bacchi et Cereris fuge munere vinci:
Nam gula, nî sternat non habet ante modum.

54 Fide et diffide.

Fide quidem verbo, sed menti credere noli,
Ni videas verbis consona facta dari.

55 Ateneris adsuesiere multum est.

Imbue primaevos doctrina et moribus annos:
Cuî puer adsuesces, hac eris arte senex.

56 Intentus in unum.

Quicquid agas, studeas opus esse intontus in unum:
Nam varius turbat mentem adimitque labor.


page 223

57 Fortis convit ia spernit.

Nil me vana movent turpis convitia linguae:
Latranti, indignuna, verba referre, puto.

58 Finis, non pugna coronat.

Fine bono vitam coneludere gloria vera est,
Fini, non caeptis, digna corona datur.

59 Fraudem sapientia pellit.

Fulci animum virtute, abiget sapientia fraudem,
Si qua bonis tendet retia ficta tuis.

60 Vigilandum.

Cingimur insidiis, vigilandum est ergo, malorum:
Inter habenda oculos pectore pulsa fides.

61 Et parua saepe nocent.

Quos superas censu, temere fuga temnere paruos,
Saepe duces parua magna obiere manu.

62 Amat victoria curom.

Vincere vis? labor adsit, amat victoria curam.
Vinces, si vincet non tua terga labor.

63 Mori malis quam foedari.

Oppetere innocuam quam foedari, elige mortem:
Mors siquidem vitae praestat honesta malae.

64 Vincit solertia vires.

Ingenium vires, animi solertia corpus
Vincit; Homo iunctim rarus utrumque tenet

65 Feroces reddit impunitas.

Indulge servo, facies de mite ferocem,
Et nisi compescas fuste, videbis herum.

66 Perseverandum.

Terreri gravitate cave, quin fortiter urge
Propositum: faaciet, quod negat hora, dies.

67 Tempore et loco.

Ne pudor in vultu, in rebus confusio fiat,
Temporefac cuncta et conveniente lorm.


page 224, image: delb0224

68 Grate seruire iucundum.

Icundum est seruire viro gratoque proboque
Ipsa voluntatem gratia nempe iuvat,

69 Nusquam tuta Tyrannis.

Tuta loco non est neque milite septa Tyrannis:
Scilicet extra hostem semper et intus habet.

70 Amor caussa omnium.

Abdita quae toto vel aperta videmns in orbe,
Ortu et sine carens omnia fecit amor.

Hucusque Camerarian producta sunt etiam ex variis auctsribuss hinc iude collecta continustoordine sequentur.

71 Victrix fortunae sapientia.

Fortunae prudens teretis sapientia victorix
Quae facit acta bono claudere fine solet.

72 Ut pervenias ne propera.

Suffocat vires properatio praenia noxae:
Pauliatim facias ut bene rem facias.

73 Tuis bonis superbi.

Te factis metire tuis: incumbere famae,
Quam non sis meritus, stultitiae ipsa nota est.

74 Cam haerere in malo.

Quod male delinquis, breve sit ne longior usus,
Criminis in poenas conferat acta graves.

75 Probitati solum nomen.

Laudatur probitas verbis tamen alget in usu:
Tegmina sic virtus sic sua crimen habet.

76 Digito compesielabellam

Ne temere blateret, digito compesce labellum:
Plus tibilingua loquan, quam taciturna nocet.

77 Paupertas in irrisa mala.

Paupertas per se non est mala: dura videtur,
Quum male ridiculos, quos gravat, esse facit.


page 225

78. Maior sitis samae quam virtutis.

Famam omnes satagunt, virtutem quaerere nemo:
Cur? quia splendidius vivere fama solet.

79. Noscete ipsum.

Qui curas alios, ipsum tenoscito primum
Sic ex te alterius non male censoreris.

80. Venter, ingenii largitar.

Docta fames cogit caput invigilare labori,
Quo ventrem inventae fructibus artis alat.

81. Magno animo, nihil magnum.

Omnia contemnes, animum si noneris in te
Omni maiorem sorteque reque satum.

82. Conscientia bona.

Securos animi sibi meus bene conscis reddit:
Vive bene et nullo tempore tristis eris.

83. Cor scientia mala.

Incertos animi sibi mens male conscia pungit,
Perpetuo tristis, qui male vivit, erit.

84. Conscientia in oculis.

Conscia mens sceleris roties tibi pectus aduret,
Culpa oculos quoties stcinxerit ipsa tuos.

85. Adspice et inspice.

Quae novitate placent, res adspice et inspice prudens,
Quae placuêre cito, non placuêre diu.

86. Vincam Deo iuvante.

Omnia conspirent in me mala: Mundus et Orcus
Insurgant: vincam cuncta iuvante DEO.

Aliter.

Cuncta iuvante Deo vincam, licet omnia versum
Convertant vires me mala iuncta suas.

87. Nihilsit sine DEO.

Auspiciis fac cuncta DEI: quod enim egeris, omne
Invito vanum Numine fiet opus.


page 226, image: delb0226

88. Vivo ut moriar. Morier ut vivam.

Ut moriar vivo, moriorque ut vivere possim:
Sic operas tradunt vitaque morsque sibi.

89. Disie adprudemiam.

Litterulas cole, non fructus ignare futuri:
Quum poteris pradens vivere: fructus erit.

Aliter.

Disce, sed ut studii tibi sit prudentia testis,
Nam literas fatuum quid didicisse iuvat?

90. Vu supra leges.

Legibus et reges parent et Regia plebes,
Vis tamen has rumpit. Plus valer ergo nefas?

91. Certa incertis antefer.

Nil promitte tibi, quod spes dat credula certum:
Antefer incertis certa, minora licet.

92 Ad mortem multi medici.

Vita molesta tibi est, et honestum quaeris agonem?
Tres adhibe medicos: cras feretri umbra iaces.

93. Mors iucunda illi cui vira acerba.

Grata viro mors est quem vita molestat a cerba:
Cui Fortuna favet, commeda vita viro est.

94. Vive non morti.

Si tibi vita placer, cave funere digna facessas:
Hoc age quod vitam seruet alatque tuam.

95. Diffide inimiro conetlicto.

Fide tibi, diffide hosti: sic nulla sequentur
Te mala. Suspectum est quod novat, omne fidem,

96. Felix nemo suo iudteio.

Multos felices vidi: se nemo beatum:
Nullus enim quod adest, id satis esse putat.

97. Labente quereu quisque itgna colliger.

Ligna ferunt omnes, quercu labente vetusti:
Inque hominis casus cantio cuique sua est.


page 227

98. Mens nulla sine DEO bona est.

Tellurem corpus, mens spectat origine caelum:
Hinc mens absque Deo nulla bona esse potest.

Aliter.

A caelo mens cuique sua est: sed mens bona nulli,
Arcano foveat ni DEUS igne, datur.

99. Nec spe, nac metus.

Subfulsi ratione animum, ne fluctuer in me
Vel spe, vel tacito pectus agente metu.

100. Numquam serosapere.

Nemo sapit sero, quisquis sapit. omnia tempus
Tempestive facit, si ratione facit.

CENTURIA QUINTA. 1. Est animus tantum.

NIl agis invitus, dum mens tibi desit agendi:
Omne animus tantum conficit auctor opus.

2. Consuetudotyranna.

Crudelis diva est, mala consuetudo; prehensum
Quae semel, avelli non sinit arte scelus.

3. Oecasio inescanda.

Sinon prompta venit, quaereada occasio facti est,
Quae dimissa semel, non reditura, fugit.

4. Quid et quomodo.

Quam quid agas. primum perpendito quid sit agendume
Tum fieri possit, qua ratione, vide.

5. Ne quid prater rem, nec nisi confecta.

Nec metas rerum egreditor, negque fine triumpha
Incerto, nam res utraque crimen habet.

6. Cura tibi secur asi, nam gratia Crocodilus.

Quod curas, cura sine curâ. Gratia namque
Te quaerente fugit, te fugiente venit.

7. Omnia cavaru, mihiltimuerit.

Firmum animum retine, mala sed ventura caveto:
Esto idem, variat sors ubicoeca vices.


page 228, image: delb0228

8. Ne latres, nisi momorderis.

Ne verbo saevi, si perdere non potes hostem;
Cautior incautum ne premat ille caput.

9. Umbram pro corpore ne capta.

Res, non verba, vide: corpur, non corporis umbram,
Ne sero amissa cum cane carne gemas.

10. Morbus corporis, antmi medicina.

Corporis ex morbis animo medicina paratur,
Cum polor expressa mittit ad astra preces.

11. Mors contemnenda et non cont emnenda.

Non metuas mortem non obliviscere mortis:
Dante DEO levis est, absque DEO gravis est.

12. Fortuna adversa plus prodist, quam prospera,

Sors adversa usus plures, quam blanda ministrat:
Corrigit illa malos, perdit at ista bonos.

13. Periculosa fides.

Nec temere credas, nec apertus multa loquare,
Res est hoc aevo perniciosa, fides,

14. Crede cui vide.

Fide fide digno, et qui sit, circumspice, dignus:
Rara fides illi, cui nimiam esse putas.

15. Tatiens sapiens.

Dura pati sapere est: sapere est. patienter utramque
Fortunae invicto pectore ferre manum.

16. Dabit DEUS his quoque finem.

Fige pedem, nec cede malis: Deus his quoque finem
Quo minime speras tempore crede, dabit.

17. Honos alit artes.

Fomes alit flammam: Musae accenduntur honore:
Praemia conciliant artibus ingenium.

18. Pios in oculo vita.

Fronte pios vita quantum potes: intus hiantes
Sunt lupi, et insidias arte manuque struunt.


page 229

19. Modesti immodesti

Vidi ego complures vultu vixisse modesto,
Et tamen infamis vitae habuisse notam:

20. Taudem bona caussa triumphat.

Ne desponde animum, tandem bona caussa triumphat
Laurigerum victo cum levat hoste caput.

21. Malum ex victno malo.

Sis bonus ipse licet, tamen est vicima damno
Non bona, cum iustas ciam male perdit opes.

22. Auariss haredi aives.

Quaerit avarus opes haeredi pauper opimo,
Quando illum propriâ ditat alitque fame.

23. Cor sobrii, inore ebrii.

Sobrius arcanos si nolit pandere sensus,
Adde merum: fiet proditor ipse sui.

24. Laesa saepius patientia. sit futor.

Multa diu passus menti plerumque furorem
Induit, et poenas sumit ab hoste graves.

25. Quisque sibi proximus.

Quisque suos usus, dum verbis lactat amicum,
Quaerit, et in rebus proximus ipse sibi est.

26. Labor sine DEO irritus.

Iusta operi, vigila: labor est sine numine vanus;
Iunge preces, cedet non sine fruge labor.

27. Ut arbor, ita fructus.

Arboris in fructu natura, in prole parentum
Vivit, ubi vires seminat illa suas.

28. Sapientis lapsus conspectior.

Lapsus ubi est sapiens, it totam fama per Urbem:
Dira crepet Cerdo, mentio nulia mali est.

Aliter.

Deflectit paullum Doctus, fit fabula Mundo:
Errat incers totâ non sine laude viâ.


page 230, image: delb0230

29. Verum ingratum.

Parte DEO natum, precio verum altius omni,
Omnibus ingratum nunc vetitumque iacet.

30. Si Deus pro nobit quis contra nos.

Pro nostra Dominus si sumpserit arma salute,
Quid no ceat nobis nostis iniqua manus?

31. Iustos DEUS tuetur.

Multa premunt iustum mala, sed Deus eripit illum
Omnibus, et propria munit ab hoste manu.

32. Tutibi consta.

Sis constans te nosce, animum virtutibus orna,
Vita tua in censu posteritatis erit.

33. Ante mortem vitia moriantur.

Qui sapis ante obitum morti tua crimina dede,
Sic tibi mors verae porta salutis erit.

34. Vana gloria nihil miserius.

Nil magis est miserum, quam gloria vana: dolorem
Quippe per irrisum cognita vana parit.

35. Spes miseros servat.

Spes miserosa lit et felicia tempora quovis
Promittit, pulsa nube, oritura die.

36. Quibnnus. idem nobilis.

Nemo paobus fuerit. fuerit nisi nobilis idem.
Nobilis et nemo, sit nisi mente probus.

37. Felix es memento DEI.

Cui sors laeta savet memorigere mente IEHOVAM
Qui faustam infausta vertere sorte potest.

38. Fortunato quavis terra patria.

Quoque abeas, vives auro comitante beatus,
Felici omnis enim patria terra viro est.

39. Felicium omnes cognati.

Semper habet comites, opibus qui pollet, amicos,
Qui quoque post vitae fata sequuntur opes.


page 231

40. Opum et amicorum una parens.

Una parens et opes, et opum producit amicos;
Notus et ignotus diviti amicus adest.

41. Mortalis ne supra DEUM sapias.

Mortalis cum sis, scrutari arcana caveto
Sensa DEI: simplex crede, timeque sat est.

42. Iudicio exige poenam.

Disce prius crimen, tum subrice legibus aequis:
Puni, ut fit levior crimine poena suo.

43. Cernit DEUS omnia vindex.

Nilhomini statuas, cui non sis ipse ferendo:
Adspicit, et factum vindicat omne DEUS.

44. Homo humaniter sentias.

Qui superas alios, hominem quoque te esse memento
Semper, et ante oculos spicula mortis habe.

45. Senem loqui, iuvenem audire decet.

Lingua seni prudens, iuveni auris aperta decoro est.
Discere laus iuvenum est nempe, docere senum.

46. Hospes ne loquax.

Hospes apud celebres fueris si forsan amicos,
Audi alios: nam omnis vocula capta tua est.

47. Fortuna fortunat spom.

Sie licet in constans, lapsam Fortuna tamen spem
Numine fortunat restituitque suo.

48. Non igni cedit, nec ferro.

Sanguine molitur: ferro non cedit et igni
Sic Adamas, CHRISTI ut sanguine nixa Fides.

49. Medice, cura teipsum.

Qui medi cis tractas manibus mea vulnera, cura
Te primum, et vitiis ipse medere tuis.

50. Silintio et Spe.

Spes fovet alma meam perfida silentia vitam:
Hinc anime requies, delicium inde venit.


page 232, image: delb0232

51. Dinerso tempore diversa fata.

Nullis cede malis: olim meliora redibunt
Saecula, mutatis Fataque temporibus.

52. Modeste et horeste.

Mente liumilis vitam per honestos excole mores,
Et cader in cineres nulla querela tuos.

53. Sobrie et sincere.

Sobrius in rebus, sincerus et omnibus esto,
Hoc residet virtus vitaque tuta gra du,

54. Omnia vincit amor.

Difficile haud quicquam est dextraeque animoque volenti,
Conando vigilans omnia vincit amor.

55. Et nobis tempora veris erunt.

Fortunâ elatus, miseros contemnere noli;
Olim etiam nobis tempora veris erunt.

56. Nulli Fortuna perennis.

Mortales inter Fortuna volubilis errat,
Quos premit, hos alio tempore blanda levat.

57. Eruditio placidos facit.

Humanos doctrina facit, quos imbuit, omnes:
Tantum Asini vanâ cognitione tument.

58. Eruditio vitae baculus.

Disce tuae fiet baculus doctrina senectae:
Auro egeas: vitam sustinet illa tuam.

59. Tauper insanit, qui dat diviti.

Diviribus pauper, qui munera mittit amicis,
Se minuens, frustra per mare fundit aquam.

60. Iustus non facile ditescit.

Iusticiam cose, pauper eris: fraus ditat egenos;
Redde cuique suum dives, egebis ope.

Vel.

Cuique suum reddat dives, egenus erit.

61. Sapiens non audet.

Explorat sapiens, audet temere omnia stultus,
Qui sugit, haud metuit; sed fugiendo sapit.


page 233

62. Fuga, sapiemis repertum.

Audaces vulgus probat in mala sponte ruentes
Crede mihi, sapuit, qui dedit arte fugam.

63. Dat Fortuna raspitaque.

Dextrâ donat opes, adimit Fortuna sinistrâ:
Sobria mens, modico dives, utraque caret.

64. Mens bona et sanitas sunt vitae precium.

Rara, sed ampla duo rarae sunt munera vitae,
Mens bona mens sani corporis aequa comes.

65. Somnus mysterium mortis.

Somnus habet certae mysteria praevia mortis:
Sed brevis in somno, in funere longa quies.

66. Amtcus incommodus quid ab inimico differt.

Saepe venis, noxâmque adfers mihi semper amice,
Nonne hostem sic te mî sine fronte probas.

Vel.

Absis, et melius noster amicus eris.

67. Amicus, non nisi tu alter.

Si caelas secreta satis non credis amico:
Non aliter socio, quam tibi, crede tuo.

68. Amicum neque iratus deseras.

Commoveare licet, scito tamen esse sodali
Servandam in quavis re, sine labe, fidem.

69. Mendacium odiosum sapienti.

Turpe viro mendax prudenti lingua: sed illam
Vir sapiens odio semper et omnis habet.

70. Mendax non diu latet.

Vana suâ fa cile menda cia fraude patescunt;
Qui sapit, hic rebus consona verba facit.

71. Christo vigilante crux mitior.

Christus ut exploret iustos, cruce tangit, ab illo
Quo vigilante tamen mitior esse solet.

72. Quo maior, eo placabilior.

Qnanto animi superas alios virtute minores,
Ira animi tanto mitior esto tui.


page 234, image: delb0234

73. Nigligentiom comitatur pauperiaes.

Horrida neseris paupertas accidat annis,
Et DEUS et solers cura vetare potest.

74. M lo ace. ca mors, iucunda bavis.

Horrida peccantes ceu mortis terret imago,
Laeta piis vitam sic parat illa novam.

75. Prospernas a DEO.

Prosperitas nulla est humanis fidere rebus:
Vis tibi succe dant omniaifide DEO.

76. Ardua glortam.

Non animos segnes, nec inertia pectora spectat,
Gloria, sed passos ardua digna manet.

77. Virtus animiin patientia.

Possidet humanae vires patientia vitae;
Aspera si cupias vincere, disce pati,

78. Nostra omnia Deo committe ida.

Rem decus et vitam vitaeque negotia CHRISTO
Crede, sinu reliquum spes gerat alma suo.

79. Deus iafima tellit, sublimia deprimit.

Deprimit elatos, depressos tollit in altum,
Et sortes hominum versat in orbe Deus.

80. Saptentis non est bis labi in eodem.

Bis labi in facto, non est sapientis, eodem:
Labuntur certae qui tationis egent.

81. Aurum omnia vincit.

Quae neque vi poteris, neque duro vincere ferro,
Aurum adhibe, cedent protinus illa tibi.

82. Labor medetur viriis.

Si cupias vitiis, quae sunt tibi multa, mederi,
Urge aliquid; lusus, otia, vina, fuge.

83. Omnia pratereunt.

Mortales quorsum vanos ambimus honores?
Vita brevis, rerum mors cita finis erit.


page 235

84. Vita hominum sine DEO caca.

Mens hominum coeca est: et vitae fallimur omnes
Decipulis, vitae nî DEUS acta regat.

85 Eundum, quâ DEUS vocat.

Erras in mundo, praeeat nisi lumine caelum:
Hanc sequere, ostendit quam tibi IOVA viam.

86 Bono nihil a divite timendum.

Auro te dives superet, tu pectore forti
Vince illum: probitas fortior aere tua est.

87 Obdura adversus urgentia.

Si te urgent aducosa, animos oppone viriles:
Obdura, victor praemia digna feres.

88 Omnia tua tecum porta.

Instructum virtute animum, ingeniique vigorem
Fer tecum, et tutas dives habebis opes.

89 Concordia ensuperabilis.

Concors vive, et te socium concordibus adde,
Nec robur, nec erit fraus metuenda tibi.

90 Unus nihil, duo multa possunt.

Per te nil facies. Si mentis acumine polles,
Qui valcat dextrâ, iunge tibi socium.

91 Spes proxima.

Obiciat nobis quicquid Fortuna malorum,
Iuncta animo vitae spes bona semper adest.

92 In dies meliora.

Annis aetatem, ingenium proventibus auge,
Quaeque ultra facies, fac meliore notâ.

93 Illicitum non sperandum.

Spes adstat precibus fimul et Rhamunsia nostris,
Haec regit et punit vota, sed illa facit.

94 Virtuti comes fortuna.

Non colitur virtus, successu absente laboris,
Virtuti it semper Fors moderata comes.


page 236, image: delb0236

95 Fortuna felicior virtute.

In verbis virtus, Fortuna in rebus honora est:
Laus placet, at iaude es carior utilitas.

96 Paupert. is ingenii corruptrix.

Naturâ ingenium quod erat laudabile, pressum
Pauperie in mores transit abitque malos.

97 Bonis auspiciis inorp. e dum.

Adgredere auspiciis actus felicibus omnes:
Res male coepta, bono cedere fine nequit.

98 Male parta, male dilabuntur.

Quaerit opes natis mendaci Ludio linguâ,
Quo fine? ut luxu, non bene parta, vomant.

Aliter.

Ne mirêre opibus noviter censu ubere partis
Frustari haeredes: Res male parta perit.

99 Aere salus imerdum redimenda.

Argentum interea, quam vitam, perdere malis
Ne pugnatum abeas, militiam aere iuva.

100 Alius peccat, alius plectitur.

Bella cient Domini, serui pugnando necantur.
Insontes pereunt, sontibus ansa datur.

GEORGII CASSANDRI.

In Romam veterem et novam.

QUi miseranda videt veteris vestigia Romae:
Ille potest merito dicere, Roma fuit.
At qui celsa novae spectat pallatia Romae;
Hic poterit merito dicere, Roma viget.


page 237

IODOCI CASTNERI.

In obitum Henrici Loriti Glareani.

QUae tenet immensis vastus compagibus orbis,
Prona sub interitum corpora cuncta cadunt.
Fixa nec humanis usquam est constantia rebus,
Perpetuum possit quae retinere statum.
Subdita tam variis mortalis tempora vitae
Casibus, ex omni parte pericla ferunt.
Et tamen ut ferimus miserigenus omne malorum,
Militiae et fortes in statione sumus:
Mortis inexpletae fatalia iura subimus,
Et tristi tandem subdimur imperio.
Haec rapit, et curua, nullo discrimine, falce
Demetit, extremo cum venit hora die.
Non hanc arma Ducum, non summa potentia placat,
Non auro solidum divite pondus opum:
Forma nec, aut aetas, aut molli purpura luxu,
Aut summi turris vertice structa iugi.
Non animi dotes pulchrae, non aurea Virtus,
Ingeniive invat nobilioris honos.
Tendimus huc omnes: magno cum Caesare, sancti
Pontifices aequa conditione ruunt.
Ille perit gravidae miserintra viscera matris,
Saepeque cum fetu funere mater obit.
Integer et florens alius iuvenilibus annis
Hostili caesus vulnere forte cadit.
Hunc inopina rapit mors illum lapsus ab alto
Incautoque tulit quaelibet hora necem.
Alter ubi insanis temere se credidit undis,
Mersus arenosi gurgitis amne perit.
Saepe quis immodico distendens corpus laccho
Potores inter tristia fata subit.
Lurida quinetiam non aequo sidere pestis


page 238, image: delb0238

Corpora lethiferis febribus aegra necat.
Membraque dilanians crudelis calculus Orco
Mittit, et hac vivos luce carere facit.
Cuncta quis enumeret mortalis eristia cladis
Agmina, queîs vita haec undique plena scatet?
Currimus incerti: dubia est fortuna, nec ullas
Constanti villius res sinit esse loco.
Omnia si repetas, fi prima ab origine voluas
Humanae miserum conditionis opus:
Nil nisi vana vides, mortali lege creata
Vertier in cinerem, qui fuit ante cinis.
Umbra sumus tenuis, folia et velut arbore lapsa:
Decidimus fragilis sicut in amne tumor.
Fluxa cadunt quaevis, et nigra morte recedunt:
Sic rosa mane viret, marcida nocte cadit.
Te quoque, magne fenex, nostri laus summa Lycaei
Invida mors terris, ô Glarenane rapit.
Vasta procellosis emensus es aequora ventis,
Saepe laborasti gurgite fluctivago.
Militia et functus certator strenuus ista,
Vicisti vitae mille pericla tuae.
Iamque merebaris longaevos ducere in annos
Stamina, cum filum Parca severa secat.
Vivis adhuc tamen: et dum vasti machina mundi
Perstiterit, toto nomen in orbe feres.
Grata celebrabit Glareanum laude perenni
Posteritas, tanto scilicet orba viro.
Et nisi vana meam fallunt praesagia mentem,
Perpetuo vatum carmine notus eris.
Editus aethereas es vix in luminis auras,
Continuo tantus crescere coepit honos.
Ipse novenarum rectorque paterque sororum
Pierii summus praeses Apollo chori,
Talia nascenti, sacra comitante caterua
Musarum, dulcifudit ab ore sono:


page 239

Nascere parue puer, nostrae modo nobilt gentis
Nomen, Hyantaei fama futura chori.
Noster es, aeterna facimus te dote beatum,
Et ferimus larga grandia dona marn.
Laeta tuas iamiam cernet Refpublica vires,
Te natum patrii gestiet ora soli.
Inclita praecipue cristas Germania tollet,
Forsitan hoc tanto cive superba vigens.
Scilicet et totus te iam mirabitur orbis:
Nusquam ignota tuae gloria laudis erit.
Aurea virturum primis fectabere ab annis
Praecepta, in vitium ne rude pectus eat.
Semper honestatis rectique cupidine flagrans,
Concedes nullum te maculare scelus.
Otia collaudet turpis, vel inertia luxus
Tempora: vinoso dedita turba Deo,
Deliciis Veneris, foedoque libidinis aestu,
Atque voluptatum per genus omne ruat:
Tu gratas deges studiis melioribus horas,
Sobrius, et laudum, praemia magna petes.
Parnasi scandes sancto conamine montem:
Taedia difficilis nulla laboris erunt.
Nec mora, ubi duro superaris tramite callem,
Et fueris bifidi victorin arce iugi,
Iure tuse capies meritissima praemia laudis,
Praemia vix ullis interitura rogis.
Florida Romanus tum nectet serta Monarcha,
Daphnaea decorans tempora fronde tibi.
Pierios inter vates, summosque Poetas,
Conspicuus lauro carmina culta canes.
Quali proh scribes operosa poemate versu?
Quam dulci lepidum nectar ab ore fluet?
Ipse tuo dulcem mirans in carmine venam,
Sistet arenoso flumine Rhenus aquas.
Et quae cumque colunt Heluetica rura Camenae.


page 240, image: delb0240

Semper erunt faciles in tua vota Deae.
Sed maiore tamen restabit gloria laude:
Nomina quod faciat splendida, maior erit.
Nam varius hominum mores lustrabis, et urbes:
Nota erit ingento quaelibet ora tuo.
Inde tuae folers vigili prudentia menti
Accedet, summum iudictique decus.
Tu modo chare puer, rebus maioribus apte,
Isthaec perpetuo castra secutus arma.
Divitis ampla paret sibi munera Bartolus auri,
Convehat immensas Euclio avarus opes:
Veras tu capta gazas praestantibus ausis,
Laudatis decora dotibus, atque genus.
Utque renascens studiis melioribus artes
Ne pereant, opera nobiliore stude.
Sic ait: et dulci puerum complexus amore,
Neetareo nitidum tingit odore caput.
Cetera Castalium spargebat turba liquorem,
Cumque suis gaudet ludere deliciis.
Illa gerit Calathis fragrantia lilia fusis,
Nectit odoratis floribus altera opus.
Inque sinu gestant per magnum helicona puellum:
Et quacumque queunt parte fovere, fovent.
Qui tamen haec opus est Glareano carmina fingi?
Clarior ipse sois laudibus esse potest.
Ipsa volant lato numerosa voluinina in orbe,
Nec latet obscuro vivida fama loco.
Orba suo nuper veterum monumenta ia cobant
Lumine, vix nomen dignum erat Historiis.
Abdita nocturnis fuerant Romana tenebris
Gesta sed et Graiûm fama sepulta fuit.
Nulla Poetarum laudabat gratia libros,
Mendosa quaevis pagina labe fuit.
Aut obscura ferens perplexo taedia sensu
Tardabat gressus, lecta iuventa, tuos.


page 241

Perplexae Sophiae praelongis omnia libris
Dogmata sunt coeptas saepe morata vias.
Mersaque ad interitum tendebant optima vitae
Gaudia pene fera diruta barbarie.
Hic Glareanus adest, lapsuris undique rebus
Succurrens, studiis portus et aura bonis.
Instaurat veterum magno conamine honores,
Praesidiis fulcit corruitura suis.
Clara tenebrosis inducit lumina rebus,
Nigta coruscanti luce nitere facit.
Historiae mendas tollit, sordesque repurgans
Abstergit turpi pulnerulenta situ.
Quaeque sit actorum series, vel temporis ordo,
Supputat, et mundi saecula dinumerat.
Invidus oblatret, vel dentibus ista Theonis
Rodat, ut invidia viscera rupta crepent:
Roma tamen tantos repetat si grata labores,
Prisca suum rursus dicet habere decus.
Dicet habere decus laudata poemata Vatum,
Quae modo vestitu splendidiore nitent.
Quis Venusine tuum nomen, quis Naso diserte
Nosset et innumeros explicet arte locos?
Quis citharae dulces usus, plectrique sonantis
Alonstraret Lyricis metriqque scripta sonis?
Aut soluat caecis perplexa sophismata nodis,
Atque brevi Aonidum ducat in antra via?
Ni pius ille senex, rudibus Doctorque fidelis,
Hac vellet patrium parte iuvare solum?
Aspice quo cultu nitet ingeniosa Mathesis,
Quam non ingrato semita calle patet?
Dulcia divini poscis modulamina cantus:
Hac monstrat certam fidus in arte viam.
Nosse cupis numeros, audire Geometer optas:
Huc propera, methodus te brevis instituet.
Aetherei quaeris rutilantia sidera caeli,


page 242, image: delb0242

Mensuras terrae vel petis omniparae:
Omnia succincta tradit brevitate fideque,
Sentibus et duris nil sinit ambiguum.
Cetera si memorem virtutum insignia tanta.
Musa mihi versus crescat in innumeros.
Nam tua quis numeret, vir praestantissime, laudis
Pramia? quis digno carmine cuncta canat?
Ipsa tibi aeternas grates iam fassa iuventus,
Deplorat mortis tristia fata tuae.
Et sata nobilior generosa stirpe caterua,
Iam tua lugubri funera veste dolet.
Quodque potest, facibus decorat, lacrimisque profusis,
Extremum sancto more ministerium.
Orbatum ast lugens tanto doctore Lycaeum
Plorat. et humentes iam rigat imbre genas.
Tota Friburgensis quid mirum moenia ruris
Tristari cladis maxima damna suae?
Ipsa graves rumpens tristis Germania fletus,
Iamdudum maesto talia corde canit:
Siccine crudeli, mors immanissima magnum
Pierio raptas de grege, falce mirum?
Nec te cura movet nostri, non aurea Virtus,
Non pietas, cani relligioque senis?
Non te progenies, animosum pectus et acris
Ingenii lumen divitiqeque trahunt?
Quis viri dem posthac ductorque paterque cateruam,
Sedulus ingenuis artibus instituet?
Mella ministrabit Graiûm quis dulcia? rectum
Monstrator callis quisue docebit iter?
Ac de Castaliis labrum puerile rigabit
Fontibus, ut Vatum nomine digna canat?
Non erit hac fidus possit qui parte iuvare,
Actantis praesens sit medicina malis.
Et nisi sacratae parcas mors improba turbae,
Atusue manus sanctis vatibus abstineas:


page 243

Forsan ad interitum studiorum gloria verget,
Succedet prisco barbariesque loco.
Maesta suum amittens Pespublica rursus honorem
Corruet indignis contremefacta modis.
Abdita sed sophiae mysteria luce carebunt,
Artibus ingenuis non erit ullus honos.
Quaeque solent veras ornare illustria dotes
Munera sunt precium vix habitura suum.
Ergo agîte unanimes quibus est in corpore sanguis
Acer adhuc, quos nec curua senecta premit:
Obulia laurigeri vestigia sumite vatis,
Insurgat virtus ignea pectoribus.
Vester erat nuper doctor, fidusque magister,
Ingenium cultis dotibus expoliit.
Donec ad extremam duxisset saecula lucem,
Corporis atque aegro carcere vita fuit.
Huic vos aeternas sincero pectore grates
Ferte ultro: Pietas quemlibetista decet.
Et quia fatorum stat ineiuctabilis ordo,
Cunctaque sub leges mors vocat atra suas.
Ponite tristiciam: Glareano gaudia vitae
Gratemur, sparso ture meroque focis.
Natus homo fuerat morituruo corpore quondam,
Calcandam mortis noverat esse viam.
Vixit in humanis sat saecula longa tenebris,
Aerumnas aevi vidit et innumeras.
Clarus Apollineo quod erat de monte sacerdos,
Ornatus lauro splendidiore caput,
Nom ine per totum fuerat notissimus orbem
Magnorum procerum iunctus amicitiae.
Omnes quis memoret, quibus hunc pulcherrima Virtus
Devinxitque decus nobilis ingenii?
Primus adest magno devinctus foedere Erasmus,
Cui similem numquam Teutona terra tulit.
Illeque praecipue, quo Gallia cive superbit,


page 244, image: delb0244

Budaeus iuris gloria Romulei.
Fama Poetarum quos inter maxima quondam,
Buschius, hunc fido cordis amore colit.
Scilicet ignotos etiam, spatiisque locorum
Seiunctos, Virtus aurea conciliat.
Non illum ambitio, nec amor perversus habendi,
Sed tenuit iusti cum probitate decus.
Pacis amans, numquam furiosas daemonis atri
Amplexus sectas, iurgia, dissidía:
Maiorum coluit magna constantia avitam,
Sincera fretus relligione, fidem.
Non fastu inflato [(transcriber); sic: inflatu] quemquam, cristisve superbis
Contempsit, socium laedere turpe ratus.
Consiliis sed enim, studiisque iuvare paratis,
Censuit ingenuae nobilitatis opus.
Hac ita ad extremam dum vivit mente senectam,
Maturo filum tempore Parca secat.
Iamque beatorum coetu comes additus alto,
Aetherea felix vescitur ambrosia.
Spargite iam tristi flores lymphasque sepulchro,
Quod decet, extremum fiat et officium.
Carmina cunctorum gratam testantia mentem
Ista, viatores marmore sculpta legant.

Epitaphium.

Qui modo Phoebea redimitus tempora lauro
Ornabat nostrae clara theatra Scholae,
Germanaeque decus gentis, super ardua caeli
Astra sui fama nominis extulerat:
Nunc pius immiti Glareanus morte sepultus,
Squalida terrenis vermibus esca iacet.
Ingenium Virtus, Pietas, monimenta, labores,
Immenso passim cognita in orbe volant.
Morte carens superas conscendit spiritus arces,
Ac sancta Divûm sede beatus agit.


page 271

MARTINI CHEMNITII.

Manibus Davidis Chytrai.

RElligio, Probitas, Doctrina, Modestia, Candor,
Et cunctae ingenii nobilioris opes,
Sistere si possent properantia fata Dearum,
Quae prompta carpunt optima quaeque manu:
Naetu Cumaei superasses pulueris annos,
Saecula vel Pylii,magne Chytraee senis.
Nec tua ad Arctoum fleremus funera Varnum;
Nec tecum, heu,uno clausa forent tumuli,
Relligio, Probitas, Doctrina, Modestia, Candor,
Et cunctae ingenii nobilioris opes.

De eodem.

Conderet immitis nostro dum Parca Chytraeo
Lumina, perpetuos digna nitere dies;
Lugubres caeli radios caelumque videres,
Assiduas sensim soluier in pluvias.
Soilicet ipsa novum testantur sidera luctum,
Suppeditant nostris et lacrimas oculis.

PAULLI CHERLERI ELSTERBURGENSIS.

Ad Christ. Wursthisium urbis Basileae Encomium.

ME tua, Wursthisi, pridem vox blanda magister,
Aeri qui vultu metiris sidera Caeli,
Et totam radio describis gentibus orbem,
Sollicitat, monitisave vocans invitat amicis:
Ut patriae victura TVAE praeconia texam:
Rauriacamque brevi BASILEAM condere versu,
Te suadente, velim: Votis en obsequor aequis:
Et patriae refero non pulchro carmine pulchram,
Tantum summa sequeus rerum fastigia, sortem.


page 272, image: delb0272

Nam quia Ter cenrum finire encomia metris
Poene cupis: libanda mihi sunt plurima paucis:
Non dicenda? loquar non omnia: plurima stringam.
Hoc genus officii tibi debeo care Magister:
Hoc BASILEA tibi: doctis me moribus alter
Imbuit: eximiam dedit altera fida puellam
Nunc quae me dulci carum vocat ore maritum:
Et facit assidue numeroia pro e parentem:
Extenditque meae surgentia nomina gentis.
Unde sed incipiam? dubius feror: undique densa
Obicitur mihi silva, tuae percongrua laudi,
O felix BASILEA? volant rumore secundo
Namque tuae laudes hinc usque ad sidera notae
Iampridem: gemino tuo fama sub aethere floret.
Sunt aliis aliae praestantes dotibus urbes:
Quas habet Elysio tellus Oenotria tractu.
Urbs, armis, Venetum: valido Florentia Iaccho
Praestat: coenobiis Monachorum Roma superbis:
Fertilibus campis, Verona: Bononia Musis:
Mantua at armentis: Sulmo felicibus undis.
Et multas hodie GERMANIA fertilis urbes
Enumerat: proprio quarum problemata quaevis
Nobilitanda venit: producta ad sidera TURRIS
Argentina potens peperit tibi nobile nomen.
Nobile Gymnasium peperit quoque nobile nomen.
Clara Vienna beat magni te Caesaris Aula.
Tinctum mutandae Francfurtum flumine Moeno.
Undique commendant Germana per oppida, merces.
Toto Daedaleas Mundo celebratur ob artes
Noricaberga, rudis sterili sita margine campi.
Urbem de Monachis dictam nunc Boia tellus
Obtinet, illa nitet domuum splendore superbo:
Misnica consimilis poterit cuî Dresda videri.
Et mire cultis tu Lipsia feta puellis.
Quas omnes vidi mirans: sua maxima dos est


page 273

Omnibus: et propria quaevis virtute triumphat.
At Basilea fenet cumulo regalis in uno
Plurima, quae reliquae divisis partibus urbes.
Accepere: furt Superum nec parca voluntas,
Cum Basilea tibi sua munera larga dedêre.
Sed iuvat in specie quaedam memoranda referre,
Quae tibi concetlit blando sors aurea vultu
Munera: U Vursthisi, tua mollia iussa secutus.
MAGNA Dei bonitas in te, Gens Rauraca, miti
Est effusa polo: nam tu caelestia Vitae
Verba tenes pure, caelestibus eruta Libris.
Et per Templa NOVEM, multis adaperta dicbus,
Aurea divinae resonant Oracula vocis.
O fortunatam nimium, tua si bona noris
Regia Gens: ductumque Dei, tractumque sequare,
Vana superstitio tibi pulsa: recessit ab aris
Impietas idola pro cul fugêre perusta.
Successitque Dei simplex Reverentia: plenam
Quae iacit in Christi meritoque fideque salutem:
Non in laruati dubio molimine cultus.
EST TIBI praeterea sanctasque piusque Senatus,
Sunt patriae patres, niveum ius dicere prompti
Omnibus urbe viris, dubia si lite laborent.
Sunt veteres marsi: sunt pieni iure Catones:
Sunt et Aristides: indeprensique Camilli
Fraudibus: et fratres hîc Scipio pulcher haberes.
ABSUNT Hannibales, Catilinae avidique Nerones:
Absunt Pompeii: Brutique: et Cassius audax
Haud aliquem tota consortem cerneret urbe.
Hûc fugiens Italos Astraea novissima, propter
Candorem populi posuit veftigia tuto
Sera loco: pax et requies comitantur eandem.
Coeca nocte licet sine TELIS ire per umbras
Civibus ut media res est tutissima luce.
Iusticiae id praestat solers tua cura, Senatus.


page 274, image: delb0274

Et recti generosus amor: poenaque statutae
Sontibus: hic pulsi propter Pietatis amorem
Ad te confugiunt homines ex omnibus oris:
Inque tuo tuti gremio requiescere gaudent.
Si tamen est aliquis, miseros qui vexet et angat
Insanus nebulo: vinclis ac carcere frenant
Hunc proceres: pacemque docent: vim vique retundunt.
PACIS amans Basilea, procul discordibus armis,
Tranquillos sinit ire dies: sinit arma proteruis
Vana Getis: nec bella gerit, nisi poene coacta
Hostibus: innocuas armis defendat ut aras:
Proque focis ugnet: sociisue vocantibus adsit:
Et fidam meditetur operm: tunc martia virtus
Emicat: Heluetici tunc usus foederis ingens
QUID CIVES memorem fortesque gravesque piosque.
Et varie doctos: animis genus acre leonum
Germina virtutis,metuandaque fulmina Martis?
Quid studia? ut gnavae flaventis tempore messis
Formicae satagunt operis: nigroque feruntur
Agmine per sulcos: alimentaque lecta requirunt.
Inque domos condunt: operâ omnis semita feruet.
Florilegas aut qualis apes sub sidere verno
Exercet per rua labor: cum cerea fingunt
Tecta: vel ambrosio constipant nectare cellas.
Ardet opus: fragratque thymo redolentia mella.
Talis Rauriacos exercet cura Colonos:
Et tacitum patris agitant sub legibus aevum.
Cetero pate censu vivit, quo dives abundat.
Matronae magnis possunt aequare Lacaenas
Viribus: haec, dices, sed et illa, atque illa Virago est,
Obvia cum tulerint plateis: vestigia Musis
Succifluae forma certant praestante puellae:
Quae norunt legisse: colo subtilia ducunt
Fila: canunt hymnos: et amicula verba loquuntur.
Inque sui iuvenes, nudis aspectibus usae,


page 275

Invitant tractu rapiente poteuter, amorem.
Sunt Basilea tibi, speciosis plurima formis
Atria: verticibus sublimia: lata capaci
Circuitu: solidaque rigent ex pumice stiucta.
Quae magni poterant vel Caesaris aula videri:
Et Superos decuisse: Iovi dari limina digna:
Extra culta minus: miro sed splendida luxu
Intus et argento, Iaccho,granisque repleta:
Sunt variis opulenta bonis, mirabile visu.
Et Septem magnae claudunt vaga moenia portae:
Nec facili U ulcanus edax ratione nocebit:
Cumque nocet dira late volitante favilla,
Continuo cives domuum sarcire ruinam
Festinant: etiam quoties in cendia surgunt,
Vim prohibent: volitantque armis: atque aere coruscat:
Exspectantque hostem: serpitque peragmina murmur,
Ut campana dedit flammarum tiannula signum,
Pars altis haeret sonlis: pars advehit undas:
Et fontes haurit: properant, contisque revellunt
Semustas avido igne trabes: et flumina fundunt,
Dum restincta cadat vis flammae, atrique vapores
Tartaream late voluant ad sidera nubem.
Nec dos illa minor reliquis clarissima laude
Quod Basilea tuis Academia floret in oris,
Quae tibi concilict vivax in saecula nomen:
Te celebremque facit, cuius te nomine Saxo
Visitat: et toto divisus ab orbe Britannus,
Hessus item: Gallusque fugax crassique Poloni,
Atque loquax Italus, Boiusque, Variscia lato
Quos silvestris habet, vaga quosque Silefia tractu,
Huc fluitant iuvenes, Musarum blanda secuti
Castra gravesque viros, sua quos doctrina per orbem
Nobilitat notosque facit volitante triumhop.
Namque Lycaea tenent magnam Basileia laudem,
Quae, veluti Troianus Equus, cultissima fundunt


page 276, image: delb0276

Pectora im externas studiis felicibus oras.
In quibus hoc superant Cicerones tempore docti,
Socraticique viri vivunt: doctique Platones,
Sunt Augustini, praestantesque arte Galeni.
Hypocrates, Legumque patres, iutisque periti.
Solus honore caret Vates Andinus, et Heros
Maeonius, qui tempus habent nunc forsan iniquum.
Hac etiam merito nobis celebrabere laude
Prae reliquis Basilea locis, quos spumeus ambit
Oceanus sub utroque iacent vel climate mundi.
Calcographia tua quod mire excellit in urbe,
Ars priscis ignota viris, ars, munere cuius
Mortales vivunt libri, fugiuntque tenebras,
Excusique typis totum sparguntur in orbem:
Ut ptecio effundant magnos leviore redempti.
Thesauros, haec sola facit, mirabile dictu,
Ur iam quisque suo totum late possit habere
Parnassum: Musasque novem cum principe Phoebo.
Haec mihi te notam fecit, carmaque, priusquam
Te Basilea meis inspexi ignotus ocellis
Hospes, et exacuit prono demulsa favore
Corda mihi, iussitque tuum pede limen inire.
Haec te commendat plus, quam res ulla per omnes
Terrarum populos, ut liber opinor aruspex,
Mitior aura ribi, caelumque salubre tenetur;
Et placrdi spirant consueto tempore venti
Urbe tua, non acre gelu brumalia foedat
Tempora: cumque venit cupidis messoribus aestas
Spicea, parturiens et feta campus arista
Flavescit, signo iam feruescente leonis,
Aestifer haud nimium dissindit Sirius arua,
Rhene pater fortasse solo geniale levamen
Sufficis amne tuo: qui frigore temperevauram,
Auram frigidulam. permistam flatibus auram.
Quam non inficiunt sordes, turpesque latrinae,


page 277

Curita? namque minor maleolentes Birsula sordes
Abluit immissa cum subterlabitur unda
Fornicibus: mira qui pendent arte cavati:
In Rhenumque vehit scrutandam piscibus escam.
Mira cano sed vera cano: qua fraude cavetur,
Ur non exhalet sceleratum clausa mephitis
Foetorem: quo saepe bonus corrumpitur aer,
Et morbosa procul tandem contagio serpit:
Cumque viris pecudes immani tabe trucidat.
Est victus facilis tibi: pleno copia cornu
Undique si credas, felicibus adfluit horis.
Ingeniosus ager dat farra: dat optima vina:
Mutatae merces, nummos: dant flumina, pisces:
Hercinium dat ligna nemus: quae nantia prono
Sponte vado veniunt, Birsaque humilique Visello.
Relueticique vehunt mulsores pingue butyrum.
Marchicus ipse frequens adit oppida pastor, et in fert
Gallinae teneros fetus: captasque volucres:
Auritos alii lepores: Sungavia pubes
Advectat frumenta rotis stridentibus: omni
Sunt fora plena die dapibus, quibus indiget usus.
Nil tibi paene deest: utinam cognoscere posses.
An liquidos etiam fontes, in poene trecentis
Quos videas scaturire locis in saxea labra,
Eloquar? et mira gratas dulcedine lymphas?
Quales vix alibi nostro gustavimus ore:
Has emptas magni reor Argentina, nec erro,
Optares tibi posse vehi: nam lympha salubris,
Erbona, praesentis non est dos ultima vitae.
Denique carminibus referam pulcherrima Tempe,
In gremio Basilea tuo quae maxima condis.
Quae si tansuolitem, lectori coecus haberi
Iure bono poteram: modo si m ca carmina lector
Ullus dignetur, placidis ut spectet ocellis.
Quatuor esse tibiconstat regalia Tempe:


page 278, image: delb0278

Unumpons Rheni, cuius pars altera saxo,
Altera constructa est ligno bipatente, ministras.
Utque fugax Rhenus binas intersecat urbes,
Gurgtre caeruleo: sic pons super additus undis
Contiguis geminas quasi tignis copulat urbes.
In medio paruum veteri de more Saceilum
Conspicitur: quondam facturis vota Colonis,
Cum mare sulcandum foret, exoptabilis Ara.
Visitur ostiolum potro: per guttura cuius
Insidae matres (quae vel sua pignora ferro
Clam superant, velatroce manu thalamumue iugalem
Forte libidinibus maculant) truduntur in imum:
Ut bibulas saturent lethali flumine fauces:
Et vitam claudant constrictae fune sub undis.
Hoc in ponte viri, iuvenesque senesque, diurnis,
Si modo non prohibent immani murmure Cauri,
Et terris desunt pluviae, spaciantur in horis.
Commiscentque sonos: longisque fugacia fallunt
Tempora colloquiis: videas ternofque duosque,
Quatuor, et quinos vestigia compare motu
Tellere: tumque pari vestigia figere motu.
Numquam plebe vacat. pars ambulat, altera quernis
Incumbit fulcrisque cohors, et caerala spectat
Flumina pulsarum subterlabentia pontem.
Ex alto iuvenes aestivo tempore nudi
In freta desiliunt flunio mersantque profundo
Corpera cum collis: madidis neque crinibus extant.
Sed cito praecipites fundo voluuntur in imo:
Anser ut humidulus lymphis cum ludere gaudet:
Aut imas volitans sub aquas ad pabula mergus.
Interdum dulces animas in gurgite linqunnt:
Interdum remeant: iunctae stant undique naves:
Ad quas contendunt, sulcantes caerula palmis.
Hos spectant. alibi piscator nante carina
Alta petens, latam funda transuerberat undam


page 279

Et mox conclusis pelago trahit humida lina
Piscibus: ex alia puerorum parte maniplus
(Omnibus id licitum) sufpensos stipite pisces
Decipit, et calamo salientes ducit ab undis:
Quos sua credulitas uncum pelexit ad hamum:
Pensilia aut traxit tacitis in retia technis
Singulo sunt visu gratissima: Turris ibidem
Pulchra stat: et Rheni profugae superimmet undae:
In cuius supra spectatur machina tergo,
Aequales spaciis resonans distantibus horas:
Lucentemque globum lunae, lunaeque labores
Edocet aspectu. Nuper renovatus at infra
Stat Sonipes, ac frena ferox ingentia laxat:
Spiranti similis: depictus et arte magistra:
Torui barba viri flavet: volitantque capilli:
Lumina glauca micant: magnis flat naribus austros:
Praelongoque pedis pungit calcare Caballum
Horrendum, ingentem, visu mirabile monstrum.
Cum pede, quinque pedes calcar pedis esse sinistri
(Dexternamque latet) longum memoratur: equini
Crispantur villi: densissima cauda sed albet,
Insurrecta pilis: aurataque cingula lucent,
Pons etiam secreta tenet loca; bina Coloni
In quibus exonerant olidas in flumina feces
Ventrorum; quoties sors in superabi is urget.
Prima satis cantata mihi: nunc Altera Tempe
Succedant: Gemina summum qua Turre sub Astra
Erigitur Templum, roseas Orientis ad oras,
Est locus illustris: versus testantur Erasmi,
Quos legisse licct caelatos marmore quadro
Arberis ad patulae vivacem corpore truncum,
Pfaltz dixere locum Germani nomine: late
Illic diffusis Tilia est ampliqssima ramis:
Quam tredecim sua fulcra tenent: sunt sedibus apta
Marmora: dispositis condensaque frondibus arbor


page 280, image: delb0280

Sessores dulci aspirans complectitur umbra.
Hic oculos pascit laram prospectus in aruum:
In silvas, montes, et amictas gramine valles:
In pagos: dalcique etiam loca consita Baccho,
Inq. trrepentis aquas Rheni: nam perfurit infra
Aestus atrox, capidus: vasta que voragine gurges
Murmure sorbet aquas: et volvit gurgite spumas,
Obvia cum scopulis illisa retunditur unda.
Demersam requiesse ferunt hoc gurgite quondam
Campannm: verum fama est obscurior annis.
Necsicus hic tantum celso locus aggere, pulcher.
Pulchrius est Templum quod proxima sustiner ora:
Rotterodame tua Templum memorabile tumba:
Antiqui splendoris opus, pulcherrima tota est
Plancies: circosque tenet spaciantibus aequos
Sub tin circaitu, sub fornice sacro.
Terria sunt Tempe septem subiecta trioni:
Hic ubi longa adiitum sancti dat porta Iohannis,
Incumbitque vadis saxosa rupe profundis.
Ad quam cum tendunt homines, in parte sinistra
Est locus, antiquum surgit de marmore Templum:
Et prope Templa viret saltus: quem saxeus ambit
Murus: sacra loci cognomen concio prodet.
Illic sunt Choreae depictae in pariete Mortis
Effigie vîva vivisque coloribus: illas
Praeceriens casu multum ducente Viator
Suspicit: et variae confusus imagine formae
Multa stupet: Caesar. Princeps Rex, curuus Arator:
Et Baro et Upilio, tatdusque bubulcus, avarus
Mercator: proceres alii, lurisque magister
Conspiciendus adest: et plurima femina mixta est.
Eminet inter eos, quae vix tamen ossibus haeret,
Mortis imago ferae: tortis accincta chelydris:
Nuda caput: dentesque albos, feralis imago.
Et secum iubetire. duces: iubet ire Tyrannos:


page 281

Doctos ire viros: pecorum iubet ire magistros,
Ire iubet iuvenes secum: iubet ire puellas,
Sive velint nolint, iubet ire: trahitque necatque
Clepsydraeque manu praetendit labile fatum.
Spectares luctam: sed mors rapit Omnia victrix:
Et nulli parcit sexu: nec denique parcit
Aetati: similem pauper cum divite sortem
Obtinet: et similem dives cum paupere sortem
Non pro cula foribus, depictis ossibus albet
Marmoreus paries: populi septusque corona
Oecolampa dius sacra verba docere videtur:
Talari fuscus tunica, facieque decorus.
Os hiatiarte micant gigiti: laevaeque volumen
Incumbit: pendet populus mussantis ab ore.
Oecolampadius, vivae qui verba salutis
Primus Rauriaca soluit constanter in urbe
Dogmata, Leucoreis quo tempore fulsit in oris
Lux nova, detersis pulsa cum nocte tenebris.
At Te planicies Petri quo carmine dicam?
Re tua prima venit; postrema sed ordine, palma.
Talia non alio vidi Viridaria saltu,
Qualia tute foves decorat quae plutima silva:
Ut possis Martisue nemus, saltusue Dianae,
Silva vel Alcinoi, ferres si poma, videri.
Elysius vix campus habet, Peneiaque ora:
Aut Cananaeus ager, nec tu Saturnia tellus
Delicias similes Caelo stant poene minaces
Aeriae ordinibus tiliae: serieque magistra:
Quae iucunda suis texunt umbracula ramis:
Ramis, lene quibus strepitans immurmurat aura:
Et molli somnos ibi suadet inire susurro.
Castaliis loca grata viris: loca grata pusillis,
Ludere quando parant: venit huc aestiva Iuventus.
Pars in gramineis tractant ioca laeta palaestris,
Pars pedibus plaudunt choreas: saltantque per herbam


page 282, image: delb0282

Herbosa pars errat humo: tempusque tuendo
Conterit: hi currunt: illi praegrandia trudunt
Saxa manu: iaciuntque procul: pars denique pubis,
Cum pare quisque suo, viridi luctatur in herba.
Consonat omne nemus strepitu mistisque cachynnis
Spectantum: feruerque iocis ignobile vulgus.
Ut vero nequeant pecudes accedere brutae,
Setiger aut porcus: duris vel bucula plantis:
Aut caper aut urentes culta capellae,
Pumiceus prohibet murus. Domus insuper adstat
Ampla loco gremioque capax. Hac arma tenentur
Bellica: bombardae ferrata que plaustra: globique:
Fraxineaeque hastae: simul et thoraces aheni:
Et clypei et capitum terso cava tegmina ferro
Hic etiam cives missis certare sagittis
Fasta luce solent: puerique impuberis aevi:
Victori pannos, et pocula stannea ponunt.
Hic etiam legitur solenni more Senatus,
Annua Baptistae cum lux reuluta recurrit,
Er pictas viridi terras aestate salutat.
Hic etiam surgit nemoroso tegmine Quercus,
Quercus armata Iovi: late quae brachia iactat
Ingens ter denis ramos suffulta columnis,
Pulchra quidem visu, qua non insignior ulla
Chaonio in saltu lapsos est visa per annos.
Sub qua Caesaribus placuit requiescere prisicis:
Grataque reg sico convivia ducere luxu.
Infra perpetuae leni cum murmure lymphae
In puteum canna quernum funduntur ahena:
Unde solent pueri, quoties caluere iocantes,
Dulcis aquae properante sitim restinguere gustu:
Et tandem recubant patulae sub tegmine Querci,
Graminibus fusi captent ut frigus opacum:
Plurima praeterea poterant hoc carmine dici.
Quae Basilea tuam sunt admiranda per urbem:


page 283

Ante sed exhausto moriens defeceritamne
Rhenus: Birsa rathro converso flumine curret.
Nec nemore Hercinio sinuosa valle Visellus
Pro fluet, et Rheni socias voluetur in undas.
Quatuot ante solo montes aequarier alti,
Quos Basilea tenes adversa fronte locatos,
Vi poterunt toridemque ruent a culmine turres
Montibus extructae: Martin templa, Petrique:
Et Lecuarte tuum: summaeque palatia sedis:
Gramine, prata: feris. Alpes et robore silvae:
Sideribus caelum: lymphis Basilea carebis
Ante, tuas possim bene quam percurrere laudes
Et longo memorans comprendere singula versu
Sis ignur, sis grata Deo de divite cuius
Omnia thesauro capis, haud elata tumesce:
Utere legitime, felicibus utere fatis,
Salua quibus frueris tot iam labentibus annis.
Sit cordi tibi prisca fides, ut hactenus: esto
Caudida Iusticiae fautrix pretatis amatrix:
Musarum cultrix: et fidum semper asilon
Exulibus miseris: pepulit quos saeva Tyrannis
Finibus a patriis, et dulcia rura coegit
Linquere: praecipue placeat mens conscia recti.
Ipsa etiam, possunt si quid praesagia vatum,
Perpetuo vives Basilea, nitentibus ampla
Laudibus, insignis pietate et pinguibus aucta
Divitiis, virtute potens armisque tremenda.
Cumque erit illa dies, qua rubri machina Mundi
Igne laborabit, totusque exarserit axis,
Fatalis spacium tandem tibi desinet auri.
Interea Basilea vale, Basilea triumpha,
Et flore Basilea, precor sic pectore toto
Pincemiae vates ego rusticus annue votis,
Omnipotens Genitor. Fili, sacer annue Flatus.


page 284, image: delb0284

NATHANIS CHYTRAEI PALATINI.


[Gap desc: text available in CAMENA editions except the following]


page 337

Mundus liber Dei.

QUid nisi nocte dieque patens liber aureus, intus
Atque extra, circumque ostro gemmisque refulgens
Est fabrica haec ingens mundi alto a cardine caeli
Imum usque ad centrum a in quo mox absque arte legndi,
Scribendique usu, doctis vel doctior ipsis
Discere quottidie quamplurima possit. in illo
Nam libro ingenti nulla est nota, littera nulla,
Pagina nulla etiam plane, minimusue character,
Contineat qui non opus aut daedalma venustum,
Quod queat egregii doctoris munere fungi,
Mente licet, linguaque carens, surdumque silensque.
Ipsam etiam Suadam haec nam sape silentla vincunt


page 338, image: delb0338

Eloquii splendore sui, nisi coecus et amens
Destituare oculis fidei, rebusque creatis
Intendens mirabundus, consurgere ad ipsum
Mente creatorem nequeas. quod qui nequit; in se
Ipso convictus, non excusandus aberrat
A vero vivoque Deo, verque salute.

Mundus Templum Dei.

QUidnam hic est mundus? templum regale Iehovae
Fornice sidereo ornatum. cum nasceris ergo
In mundum hunc, simul ingrederis tam nobile templum.
Quisquis es hic igitur Dominum ut constanter adores,
Laudibus et celebres, tibi sit cura unica, vitae
Principio a primo supremi ad funeris horam.
Nil aliud templum hoc augustum et grande requirit.

Mundus Adami nondum ereati hospitium instructissimum.

NOndum factus erat terrai cultor Adamus,
Cum sudo in caeli ardebat sol aureus orbe.
Aera repebant volucres: animalia silvas:
Arborei fetus ramos: vaceinia vepres:
Aequoreos fluctus amnesque et flumina pisces.
Hospitium incoleret vacuum ne pauper Adamus
Coniuge cum natisque suis, curante Iehova.
Qui cum pro nondum factis vivisque paterne
Sollicitus iam tum fuerit; quanto ille favore
Iam factos complectetur, vuosque fovebit
Nos miseros, quibus est sexcentis insuper arcte
Obstrictus quoque promissis. quid plura requiris?

Vera gaudia sunt caelestia.

NIl hic sincerum est: non gaudia vera: dolore
Laetitiam sine quis vidit? pacemque vacantem
Discidio? solidam quisnam absque timore quietem?
Quis sanum sine morbo omni? lucemque tenebris
Quis sine cognovit? quisnam panem absque labore?
Aut potum sibi secluso sudore paravit?


page 339

Cui risus tristi sine fletu contigit unquam?
Scilicet e scatebris summorum et fonte leporum
Surgit acerbi aliquid. terrae inter sidera flores
Spina micat pulchri pulchro sub cortice mali
Vermiculus latitat. viridi latet anguis in antro.
Tristia sic maestam media inter gaudia mentem
Exstimulant. tu si sapias modo, gaudia quaere
Mature sincera magis, solideque beata:
Quae caelum, non terra, dabit mala gaudia cuius
In fumos abeunt, curis post terga relictis
Continuis, quae cor miserum crucia tibus angunt.
Quorum expers caelum est: ubi gaudia vera piisque
Supra vota fluent plane omnibus omnia, quisnam
Vir pius illorum pauperrimus esse, sed horum
Non optet longe ditissimus esse bonorum?

Providentia divina.

COruorum pro pullicie, taurque terente
Grana, Deus si sollicitus recte omnia curat,
Numne hominem non curabit, quem singula propter
Condita sunt toto vivuntque animalia mundo?
Quod si homines omnes curat; sua pabula cuivis
Si praebet, vestesque suas, agrosque, domumque,
Impius, atque hostis quamvis sit saepe Iehovae:
Quam curam geret illorum, quos foedere firmo
Natorum in numerum patrio suscepit amore?
Quique ipsum reverenter amant et honore decenti
Afficiunt, precibusque suis votisque fatigant
Rebus in adversis pariter, pariterque secundis,
Fidentes uni huic patri constanter. amorem
O superantem omnes orbis totius amores!
O curam superantem omnes me iudice curas!

Iuste et ordinate omma agit Deus.

HEi mihi quam coecis rapiuntur cuncta procellis
Rebus in humanis! quam nullus cernitur ordo!
Est in honore malus; premitur bonus. atra tyrannis


page 340, image: delb0340

Sceptra tenet: dudum terras Astraea reliquit:
Regnat avaritia, et dominandi insana libido:
Et pudor, et virtus nil sunt nisi nomen inanc.
Sed tu certa tamen rerum, supereme Iehova,
Frena tenes, fons iustitiae, norma unica veri
Et recti. solo tu dirigis omnia nutu.
In te uno sumus. et vita motuque potimur
Quidquid agis iustum certo, quod praecipis aequum est,
Sufficit una mihi tua culpae ignara voluntas.
Omnibus haec causis, cunctis rationibus una
Est potior mihi. nam quae non satis assequor, illa
Suspicio admirans, et pronus adoro, reveles
Illa quoad doceasque tuos, quando altera vita
Labe carens aderit, nec non fatale tribunal
Non ulli declinandum, iustusque bonusque
Interea mihi, quidquid agas, tuaque aequa voluntas
Semper erit: lausque ista tibi sine fine manebit,
Conturbent furiae licet omnem funditus orbem.

Deus benefaciens aut puniens est supra naturae ordinem.

GRandinis et pluviae ignara est Aegyptia tellus,
Unde igitur grando quasi saxea, quando nocentes
Perplacuit punire Deo? dubio procul inde
Unde suis Man dulce dedit per inhospita tesque
Deserti ingentis. non desunt quippe Iehovae
Arma modique pios seu sustentare, malosque
Seu domuisse velit quamvis natura repugnet.
Cui Deus et Dominus rex et pater imperat unus,
Ceu placet et libet, in nostram, sine fraude, salutem,
Et simul in cladem, damna interitumque malorum.

Caelum.

TE praeter quod cuncta tegis revolubile caelum
Salue clara domus stellarum, et solis amoeni
Grande morae impatiens, atque orbe decemplice notum.
Mundi iter et via totius: tu mensis et anni


page 341

Horarumque parens, aestivarumque dierum es
Atque hibernarum spacio tu semper in uno
Degis et aeterni cursus vertigine vincis
Alas ventorum, et volunrem levitate sagittam.
Quem gyrum nemo assequitur comprendere nemo
Sat ptis est, tua praeterquam pia filia docti
Mens homnis, radio et numeris armata nec ipsa
Hac in parte tamen tenebrarum ignara suarum
Tu sinite in finitum tu mortis es experis,
Expers dissidii, languoris, et incrementi
Ullius, aut decrementi. tibi mille sonores,
Mille chori choreaeque placent tu semper ubique
Et simile es remanesque tui, totum in super in te es
Clarum pellucens, sublime, rotatile, signis
Distinctum innumeris, claudens in se omnia magno
Circuitu, ipsum expers metae. sedesque thronusque
Principis aeterni qui te, qui cuncta creavit,
Conservatque potens intra atque extra omnia solus.

Lux.

Obona lux ô dulce iubar fax publica mundi,
O lampas caeli, salue ô lux aurea, salue
De pultrix noctis, luctus, trepidique timoris.
Mater Aletheae victrix formido latronum
Et furum iusta ô quam bella et pulchra refulges!
Quam sine te nil sunt toto pulchra omnia mundo!

Stellae e tenebris emicantes.

UT tenebrae, quamvis densae horrendaeque figuram
Terrenis adimant rebus, vivumque colorem.
Vergiliis tamen, et stellis queiscumque minutis
Non adimunt lucem fa culae non clara pusillae
Lumina non tenerae rutilantia lumina flammae
Scintillis minimis: imo quo densior umbra est
Horrificae noctis; tanto fulgentius ignes
Stellarum faculaeque micant. Sic nobile lumen
Dulcis Alctheae, fidei sic flam mula vinci


page 342, image: delb0342

Nescia Christiadum tenebras micat inter opacas,
A nullis Satanae flabris, mortisque tenebris,
Non etiam insidiis, non vi, non fraude dolisque
Antichriste tuis, dirave tyrannide regum
Exstinguenda unquam micat haec, semperque micabit.
Viscera vel stygio rumpantur ut ima leoni:
Atque inter vulpes, onagros, faevosque dracones,
Inque ipso Satanae mundique furore triumphat.

Nox.

UT mage conspicuus tibi fiat candor oloris;
Adiungatur ei coruus. quo pulchrior alma
Lux siet adiuncta huic nox est nigrantibus alis,
Constituente Deo, sic ut nox ordine lucem;
Lux noctem serie numquam fallente sequatur.
Quod radiis solis sicatum est luce diurna,
Temperat id subiens nox humida nocte labores
Et curae cessant hominum, mussantque silentque
Omnia. et optato requiescunt cuncta sopore.
O bona nox, ô grata quies nocturan, quid oro
Te sine vita esset nisi carnificina gehennae,
Et labor assiduus, miserandaque mortis imago,
Excrucians pari er fessas cum corpore mentes?
O nox tu personam aufers fictumque colorem,
Quo sese osten dat simulatio luce diruan.
Purpureis siquidem agricolam tu regibus, Irum
Tu Croeso aut Crasso. Thersitae Nirca, servum
Tu domino, uxori famulam, doctoque magistro
Discipulum exaequas nigrae tu tegmine pallae
Omnia quando tegis, penetrat qui viscera terrae
Auro inhians fossor placidae dat membra quieti.
Nauta agitans remos, vel tondens falcibus agros
Foeniseca, aut messor te regna tenente quiescunt.
Unica mens docti numquam satianda poetae
Doctrinae eximiae studiis, noctesque diesque.


page 343

Pervigilat velut immoriens, praenoscere caelum
Hic avida, et Musis stellas superare canoris.

Planetae.

SEptem illas caeli faculas hinc inde vagantes
Aspice, si libet observans vicibusque viisque
Diversis huc atque illuc ut snaviter errent,
Et tamen i larum motus, vestigia primi
Ad rectam sequitur caeli motoris amussim.
Hinc tibi discendum est, quamvis sua quisque sequatur
Et desideria et curas prout quemque libido
Exstimulat per saepe ipsi contraria caeli
Summo Rectori et domino, tamen esse sequendum
Quocumque illius revocat te sancta voluntas,
Nolis sive velis, tu quo trahit ille libenter
Atque hilaris sequere, ut placeat vehementius illi
Mens prompta invitis sua facta et fata relinque,

Sol.

AStrorum rex caeli oculus, lux publica mundi,
Mundi ornamentum, et currens sine fine veredus.
Luminis et vitae fons aureus atque caloris
Vivifici sol est quo nil vel pulchris usquam,
Utiliusue, aut splen didius magni inclita mundi
Machina complexa est: quo nil caruisse creatum
Est pote quando opera illius discernitur atro
A noctis nigrore dies pulcherrima visu:
Quando opera eiusdem Iuces noctisque tenebrae,
Iam longae rursumque breves, paribusue reversae
Cernuntur spaciis. hinc partes quatuor anni
Ver, aestas, autumnus, hiems, se lege sequuntur
Perpetua et simili, valde quantum libet ipsae
Dissimiles, variaque aliis in partibus oribis.
Tem pus aratori hic, piagras quo vertere glebas,
Semina quod fulcis committere, figere plantas,
Quo fructus legere, et fumo suspendere aratrum
Debeat, ostendit quis feruentem illius aestum,


page 344, image: delb0344

Quis lumen fugisse queat, radiante per orbem
Caesaric quando ille volat claudente pyropum
Conspicuus, iam Vulturno, iam proximus Austro,
Mex Boreae aut Cauro vicinior, unus et idem,
Absque mora et requie sua per vestigia quamvis
Voluatur nunc has oras, nunc protinus orbem
Antipodum invisens, quod si per signa loquentis
Elinguis sensum assequeris, caelestia cur non
Haec quoque signa notas? et quid tibi dicat in illis
Ipse Deus cupide advertis, docilique recondis
Pectore. verba oculis sunt haec subiecta, loquique
Multa licet possunt. Liber hic est aureus ille,
Naturae hic rerum codex, amplumque volumen,
Quo nullum toto invenias formosius orbe,
Sine characteres spectes pressasque figuras:
Caerula sive notes late expansae aequora chartae.
Os habet Idolum sed fari nescit; at omni hic
Ore caret, non voce liber, vox illa pererrat
Et maria et terras omnes, gentesque remotas,
Illam moilis Arabs, nudusque intelligit Indus,
Iudaeus, Graecus, Scytha barbarus, incola Thules.
Haec, quacumque solum circumfluit Amphitrite,
Auctoris maiestatem laudesque receset,
O vocem, ô toti praeconia didita mundo!

Aula et politia Solis

ER rones septem, ceu Rex pulcherrimus, inter
Sol medium tenet incedens, circumdatus aula
Principibus ducibusque suae, fidisque ministris,
Una ex parte autem Mars proximus ambulat illi
Armorum bellique potens, pro rege paratus,
Si sit opus, ferro decernere. Martius illi
Est rubor, eque oculis micat igneus ardor acutis,
Parte Hermes alia incedit, metuitque videri,
Consilio et sermone valens Orator, et aulae
Legatus quasi sidereae Venus aurea regem


page 345

Aut praeit aut sequitur, si lux reditura propinquet
Lucifer: aut redeant si sole abeunte tenebrae,
Noctifer: et sic nominibus celebrata duobus,
Sed Venus una tamen socia est cui candida Luna
Virginco saepe et faciem suffusa rubore,
Ancillae hae veluti geminae, hospitiique ministra
Sidereo dant regi operam, procul excurrendo
Haec equidem, et propere redeundo; ast illa manendo,
Curandoque domi quae regia tanta requirit.
Sanguineam Martis vicinus Iuppiter iram
Temperie optata bonitatis mitigat. instat
Desuper huic meditabundus, tardusque remisso
Incessu, canusque comas, gelidusque senecta
Saturnus satur annorum raroque daturus
Consilium regi, nisi forte negotia poscant
Ardua et ardori non committenda iuventae,
Hos acies circum innumerae, innumeraeque phalanges
Stellarum astrorumque simul magnae atque minores
Ordine quaeque suo circumstant, iussa lubentes
Accipere et facere, et regi seruire paratae
Tam pulchro, tam conspicuo, tam lucecorusco,
Complentique suo caelum terramquc nitore,
O aula! ô magni fulgens respublica caeli!
Ad quam collatae nil sunt nisi pulus et umbrae
Regum aulae terrenorum, pompaeque fugaces.
Quod cum ita sit, maior quanto et mage mira Iehovae
Qui stellarum opifex, et solis conditor audit,
Gloria, maiestas, et lux aeterna futura est,
Angelicas inter fulgentes luce cohortes,
Sperata in caeli patria, aeternisque piorum
Deliciis? quas nec oculo, nec aure, nec ullo
Humano hic licitum est cuiquam comprendere sensu.
Has ad delicias quis non moribundus anhelet?
Infidi satur hospitii, oblitusque dolorum,
Quos morib, mortisque metus morientibus affert.


page 346, image: delb0346

Luna.

QUid ventose tuis opibus famaque superbis?
Quid iactas dona ingenii, linguaeve disertae?
Aspice formosam diversa luce sororem
Fulgentis Poebi, proprii quae luminis expers
Fraterno splendore micat, quo cassa, tenebris
Induitur sic tu dives formofe, diserte,
Quidquid habes, non est proprium, sed desuper ipso
A patre spirituum cunctorum et fonte bonorum
Mutuo ut acceptum manat, pone ergo superbis
Cornua cum cristis, et contrahe vela aliena
Veste superbire est fatui, vanique Thrasonis.
Num dare qui potuit non et data tollere possit?

Corporum mundi concordia

NE sociis quidquam innideas. ne lividus esto.
Namque sine invidia inter se caelestia degunt
Corpora, non solis radiis maioribus uri
Luna solet: non terra humilis caelo invidet alto;
Ponto amnes, semper placida sed pace fruuntur.
Cur tu ergo alterius rebus macrescis opimis?

Ignis.

OMnia fert ignis, fert lucem, almumque calorem,
Dat motum, et vires animae, foetoribus obstat.
Hoc fine nil chymici possunt, nihil aurificesque
Chrurgi nihil, et fabri, nil pharmacopolae,
Nil bombardarum artifices, medicique, cocique,
Nil bellatores imitantes fulmine nubes.
Et facit, et potis est cuncta unus in omnibus ignis.

Ignis cum Deo comparatus.

FVlgore atque claore placet pulchertimus ignis
Utenti bene sed si malis forsan abuti;
Non modo laederis, sed consumeris ab illo.
Natura est eadem cernentis cuncta Iehovae,
Electos qui luce sua illustratque fovetque,
Conservatque illis vitam aetenumque vigorem:


page 347

Sed reprobos idem flammis ultricibus urit
Consumituqe, ignis si vel levis ardeat. eheu
Quid fiet totam si quando accenderi iram?

Ignis sursum Amor deorsum.

ALta petunt ignes. sed et est vis ignea amoris:
Hic tamen ima, furens ille sed alta petit.
Plus genitor sobolem soboles quam nata parentem
Diligir in vita hac res quod et ipsa probat.
Quantum igitur pater omnipotens nosterque creator,
Quantum in nos frater Christus amoris habet?
Cur si noster amor se, quamvis mutuus, ausit
Conferre, ah prunis conferet ille nives.

Usus Meteororum generatim.

AVdio cum horrisoni trepidanda tonitura caeli,
Tunc audire Dei claram videor mihi vocem,
Ad cuius sonitum regnorum ad culmina viles
Custodes pecudum ascendunt; regesque superbi
Deturbati ineunt tenebrosi carceris umbras.
Fulmina cum montes atque edita Pergama tangunt;
Robora tum subeunt dextrae mihi mira Iehovae,
Cui pugnare nihil, cui nemo resistere possit.
Fulguribus quando rapidis caelum omne coruscat;
Cernere mî videor penetrantes cuncta Iehovae
Toto in mundo oculos momento iugiter uno.
Cum tempestivis pluviis sata laeta rigantur;
Cornua Amaltheae e caelo tum largiter in nos
Cogito defundi. nocuus cum decidit imber
Disperdens misere taurorum hominumque labores;
Crimina non plorata hominum lacrimabile caelum
Lugere, et secum quasi deplorare gemisco.
Iris cum triplices adverso solo colores
Lunata ostentat; laeta tum mente recordor
Promissi illius celebris, certique sigilli;
Indicio cuius constar quod nulla deinceps
Talia diluvia huic mundo metuenda supersint,


page 348, image: delb0348

Quae caput Atlantis, Rhodopes, celsive Vesevi,
Aut Heclae, aut undis Alpina Ceraunia vincant,
Caucaseas tepidove nives humore resolvant,
Tu simile in reliquis facito et meteora sine ullo
Non fructu aspiciens, melior tua tecta revises.

Cometae et alia prodigia irrita.

FVlserunt toties in caelo triste cometae:
Sanguinei cecidere imbres, et sulpure mixti:
Tellus horribili passim est concussa tremore,
Foetorem exhalans tetrum: Turca ipse propinquat:
Ardet et annossis passim vicinia bellis,
Et fame coniuncta bellis pestisque veneno.
Quis tamen haec curat? cui talia tantaque damna
Lacrimulam eliciunt unam, gemitumue vel unum?
In fratrem frater saevit: praetexitur iris
Atque odiis sacre relligio, sanguisque caroque.
Christi hominum Servatoris, summique Iehova
Gloria. pro pastu interea caro propria, sanguis
Pro potu est nobis proprius. quod protinus affert
Perinciem, hoc placet, afflictis quod ferre salutem
Forte queat, fugnimus, quin nobis desuper ictus
Quo intentat gravius Deus et vehementius, illum
Cornua nos contra violentius heu iactamus:
Malleus incudem frustra ceu verbere tundit.
Instantis nec iam nos communisque pericli
(Iurati coniunguntur quo saepius hostes)
Ant metus aut formido domat, terreture, cruentum
Quo minus in ferrum miseri exitiumque ruamus.
Ah quonam miseri sumus imbellesque redacti?
Germanorum olim sub vili condita panno
Vis virtutis erat, validumque in pectore robur,
Atque hosti cuivis plane insuperabilis ardor:
Aurum hodie, et gemma, vestisque holoserica sordes
En nostras, trepidosque animos et crimina velant.
Militibus Dux magnanimus bellique peritus,


page 349

(Mauricius qualis fuit aut fortis Casimirus)
Ecce deest aciem et fulgorem qui imminet ensis
Flacati tyro ecce nequit perferre: dynastae
Obducto veluti callo, curisque relictis,
Luxuria fastuque tument: coguntque bibaces
Conventus patria in fines cum iam irruit hostis
Disciplina iacet Martis: plebs luget egena
Terrifluis spoliata bonis a milite Ibero,
Atque aliis qui communem mittuntur in hostem,
O utinam non a patriae vel patribus ipsis.
A Domino sic percutimu: sed nemo dolere
Cernitur ex animo: suspiria fundere nemo
Conspicitur: vitam nemo emendare priorem.
Durior est scopulo ceruix, frons ferrea, corda
Tamquam adamante rigent, nec vult convertier ullus,
Ut iam iam urgentes avertat naminis iras,
Et poenas passim nobis hinc inde minates.
O sopor! ô cunctos superans torpedo veternos!
O furor omnimodos superans feritate furores!

Tonitrua et Fulmina.

'> QUam blanda nos voce vocat Saluator Iesus,
Gallinae sese assimilans tam suaviter ipse!
Audi igitur modo si sapias, quam blanda loquatur,
Alliciat qua voce suos, quam suaviter instet,
Invitaus omnes peccati mole gravatos.
Nam si blanditias istas audire recuses;
Voce alia mox te trepidantem affabitur ille
Irata, atque adeo vincente tonitura, et ipsa
Fulmina, et horrifico caelum terramque tremore
Conventiente, sibi quando sine fine rebelles
Ignibus addicet semper flammantis averni.
Quis tantae possit tolerare tonitrua vocis?
Quorum hoc quod sentis tonitru tenuissima imago est.

Iris quomido signum foederis divini.

'> Opposita soli plures in nube colores.


page 350, image: delb0350

E speculo veluti referens, nota foederis, Iris
Qua ratione sacri est hominemque interque lehovam
Vis dicam? bello sacer est, neruoque sagittas
Eicit intenso, atque hostes transuerberat ictu,
Diversis diversus abit cum cornibus arcus.
Foederibus sed mox ictis, et pace reducta;
Qui prius adductis ferie bat cornibus hostem
Iam languet neruus: terram iam cornua spectant
Cornua et ex humero dependet inutilis arcus.
Confecta sic pace Deus caelo intulit Irim
Lunatam, ut medium referat curua mine circlum.
Sed nec neruus ei, nec adest prior illa sagitta
Lethifera, irati iudicium lethale lehovae:
Nullae adsunt pharetrae: dependent prona deorsum
Cornua placatae quod signum expressius irae
Esse queat pacisque ipso cum numine factae?
Hanc meditare igitur quoties in nubibus arcum
Caelestem hunc spectas: et tot pectore grates
Christo age, qui felix est foederis arbiter huius
Comparis impatiens, atque unica ianua caeli
Foedifragusque ullo ne dici tempore possis;
Sobrius esse stude, vigila precibusque Iehonam
Continuis lauda. et spretis terrestribus istis
Sursum cor animos, mentemque ad sidera tolle.
Unica sidereas haec te via ducet ad arces.

Grando.

'> QUid lympha magis est liquidum? quid mollius unda?
Quae vis hanc ergo indurat tam fortiter? instar
Ut silicum cadat in segetes et brachia frangat
Silvarum, arbereasque comas pepuletur. et ipsos
Vi quandoque homines ingulet pecudesque vagantes?
Id quod Amorrhaei. et populi Pharaonis iniqui
Cum magno didrcere malo. cicurare tyrannos
Tam validos qui tum potuit, gentesque superbas
Opprimere, is caelisummus terraeque monarcha


page 351

Viuît adhuc, regnumque tenet, semperque tenebit.
In felix hunc qui sensit, vel sentiet hostem.

Usus maris sluminum, lacuum. et c.

'> QUam bene tot sinuum gyris, tot faucibus, isthmis,
Tot lacubus, stagnis, fluviisque perennibus almam
Distinxit terram Dominus, quo scilicet illi
Siccam humectarent caecis terram undique venis:
Gemmarumque velut decorarent cuncta nitore:
Limitibusque suis, quasi limbis, purpura et udo
Argento ornatis, finirent dissita regum
Imperia: et populorum iras Martisque furores
Comprimerent: rerumque adeo commercia toti
Commodiora darent mundo, fluviisque saloque
Nam via fit brevior vento spirante secundo
Mense uno a Tamesi ad Gangem quis venerit;alta
A Thule ad Nilum, et celebres feritate Moluccos,
Antipodasque alios, sua qui vestigia nobis
Obvertunt: et sera rubens Venus aurea primam
Quis faculam accendit, cum primo solnovus ortu
Se osten dit nobis, quaenam via planior? ecquis
Commodius quidquam in nostros invenerit usus?

Fluminum ortus, incrementa confluentes et ostia.

'> VEre novo niveis albens in montibus humor
Liquitur, hinc lymphae spumantes undique magno
Cum strepitu petras et ardua saxa feruntur.
Torrentes hinc sexcenti magniatque mineres
Convalles et prata secant, camposque patentes.
Quorum aliquis fratrem aspiciens maioribus undis
Turgentem, cupide associat seprotinus illi.
Exemplum cuius reliqui mox deinde sequuntur:
Ex multis et sic torrentibus unicus amnis
Marginibus sese herbosis includit, et ultra
Progreditur serpentum instar sinuosus. in illo
Iam grandi plures alii sua nota minores


page 352, image: delb0352

Nominaque et vivas amittunt protinus undas,
Ille autem damnis alienis ditior, et iam
Non amnis verum fluvius rapidusque fremensque.
Cornua ceu victor iactat, similisque Draconiest;
Qui Draco non foret ante, angues nisi dente minores
Trivisset tandem ipse sua quasi mole laborans,
Centum praeteriit postquam arces, oppida centum:
In septem, aut etiam se brachia plura resoluit,
Vectigalq suum Oceano numerare paratus,
Sic tamen ut nullum mare sentiat incrementum,
Exonerat sese, et salsis sua dulcia miscet,
Nescius has ultra metas procedere, caeli,
Et maris, et terrae quas rector amabilis ipsis
Praescripsit fluviis, toto cum tolleret orbe.
Diluvium, quo tellurem contexerat aequor,

Idem brevius.

'> FOns generat rivum. de rivo nascitur amnis.
Amnibus c multis ingentia flumina turgent.
Fluminibus stagna atque sivus implentur, et ipse
Undarum patet Oceanus, limesque, caputque

Terra centrum universi.

'> FOrnicis istius ingentis ratione, suoque
Omnia claudentis gyro interiora capaci
Terra nihil praeter punctum est, centrumue, quod orbis
Aut circii in medio positum, undique distat ab illo
Exatic spaciis aequa libus. Includeine.
Sed minus inclusum, quis nesclat? Astra quoque inter,
Parunla nulla adeo stella est (hic lampatia solis
Praeterco ingentis) quae non terraeque marisque
Bis nonies orbem superet si credimus illis,l
Quis numer qum alis fas est na tirier alta
Caelorum spacia et radio describere mundum.
Adde quod exiguae istius pars maxima terrae
Aequoreis tumulatur aquis velut insula quaedam
Quod superat salsis cinctum est atque innatat


page 353

Hoc angusto etiam terrae de carcere quantum
Surripit Oceanus late porrectus ad ipsam
Americam atq Indes? quantum eius brachia, mille
Huc illuc agitata locis, quantum insuper ampla
Flumina sexcentique lacus vastaeque paludes
Abripiunt hominique negant, seclisque ferarum?
Terra eadem quantum cumulatis squalet arenis?
In celsos quantum sine fruge sine arbore montes
Exsurgit, flammisve ardet, vel frigore torpet,
Tecta gelu et glacie, aut hominum mansuescere cultu
Indocilis propter colubros, dirosque chelydras,
Bestiolasque alias terrae quibus omnibus orbi
Subtractis, quidnam reliquum tibi manserit? an non
Exiguum hoc plane in nihilum redigetur? et haec est
Illa hominum sedes augusta extendere nomen,
Resque suas gestas in qua sine fine laborant.
Quadrupedum haec volucrumque domus spaciosa capaxque
Ut credunt censentq illi quis terrea tantum,
Sunt curae Ignari Lunam ultra extendere sensus,
Expertesque Dei et vitae melioris amorum.
Opudor! ô hominum vesana insania! punctum hoc
Quantuia pars mundi est? in qua se gloria nostra
Iactrtat ira fremit timor et dolor angit egestas
Excruciat, calamo insidiis, ferro atque venenis
Cogere divitias satagens hic tendit in altum
Ambitio angustis includi nescia metis.
Omnia sic trepido feruent humana tumultu,
Dum stolide quivis magna illa Palatia caeli
Prae terrae stabulo, ceu vilia spernit et odit.
Audiat hoc rex vultu, oculis animoque superbus,
Qui regni ad saltum pulicis protendere fines,
Dum cupit, arma movet, populorum et sanguine campos,
Corporibusque tegit, iudex hocaudiat ipsum,
Venales cui sunt leges quemque aucrio ditat
Iustitiae in cathedra, ut fiat de virgine scortum


page 354, image: delb0354

Illa Astraea olim fulcrumque et gloria mundi.
Audiat hoc, cui relligio pietasq fidesque
Nil visi sun quaestus nil praeter sacra lucellum
Officin usaris usuras callidus augens,
Corrumpensque adeo mensuras, pondera, libras,
Pluribus ut vertat camporum ingera ara tris,
Andiat hoc ipsum, patriam qui vendere nummis
Sustinet acceptis, veteres aut tollere cippos,
Ut vicini horti, vicini aut angulus agri
Sub iuris specie patrio adiungatur agello,
Et pede sic fiat vel pollice rusticus uno
Ditior, hoc ipsum patula au diat aure colonus.
Eheu quid lucri facis, ô rex, fraude vel armis
Vel totum hunc subigens. quod nulli contigit, orbem?
Quid lucrare inquam? glebam unam, atomumue vel unum
Pulueris exigui vel setae simplicis umbram.
Virtutum haec merces tam insta et magna tuarum est.
Nit nisi punctus erit regnuminisi pulueris umbra,
Tam graude imperium nihilominus elmians ipso
Si nihilo quidquam esse queat Genialiter i nunc,
Deque auro sceptrisque tuis, regnisque triumpha.
Quodsi conditio est miserorum tam mala regum;
Sunt nihil illorum si gloria nil thesanri,
Nil regna et magni perrura. per aequora tractus;
Quidnam de reliquis miserae tellurus alumnis,
Illerumque agris hortis fundisque bonisque,
Deque supercillio Phoberi, vanoque tumore
Censendum esti qui prae magnis velut umbra vagatur
Regibus? ô quaumm est terrai in rebus inanc.

Tella bommis matat.

'> Saepe hominem investant imbres, mare, flumina, venti,
Infectusque aer srepe illi caelicus ignis
Terrenusque noceat, perdens sata laeta domosque,
Cum stabulisque pocus tantum terra unica tutum
Et mite hospitlum perbnt non duriter illi


page 355

Terra recens natum passis complectitur ulnis,
Acceptumque fovens alit insuper, et sustentat
Tempore toto ilio vitae quo vescitur aura.
Exilio et quamvis interdum patria mutet
Limina; non tamen hospitio sine fine carebit:
Omne solum quando patriacst fortique pioque.
Sola immota manet tellus, dum cetera natant
Omnia contmua veluti vertigine torta aut
Innumeris variata modis, vicibusque caducis.
Illa homines eadem sine fastu aut murmure, aperto
Excipit alma sinu, terrae cum terrea reddunt,
Poetentesquamvis olida putredine. tellus
Haec eaedem nobis iterum nova corpora reddet
Depositi fideique memor vitaeque perennis.
Usque adeo est tellus caris pia mater alumnis.
Quam quo iure ausis diram dixisse novercam,
Cum tibi plus mundi quam cetera cospora prosit.
Nascenti, vivo, et tumulum post fata petenti?

Regionum et regnorum per mare, montes et fluvios distinctio.

'> Saepe fit effrenes uno ut stabulentur equili
Ferripedes, et denre truces, et calce minaces,
Quos loro tenui custos tignoque rotundo
Separat, ut spatio contentus quilibet uno
Stet sonipes placideque sua vescatur avena.
Sic vicinorum quoque iurgia terminus agro
Impositus dirimit Quin ipsius ore lehovae
Et sacer et maledictus is est qui tollit eundem,
Aut alio transfert. Sic magni conditor orbis
Montibus et silvis imprimisque aequore et amplis
Fluminibus veluti metis habitacula terrae
Distribuit certis populis et regibus, ultra
Quas transire nefastnisi quis maledictus ab ipso
Esse Deo malit, rabiem quam vincere cordis
Hei numquam saturi, et media fitientis in unda.


page 356, image: delb0356

Quin mare praescriptos metuis transcenderefines?
Erge mari est ipso furiosior, atque caballis
Intiactabilior, qui metae nescrus huius
Et inaria et montes et flumina transilit, uno
Augendi imperium studio, multosque premendi,
Hoc caput, hic fons est cunctorum paene malorum.
O Deus, ô tantam, Deus ô bone, comprime pestem.

Aurum.

'> Igne sub ardenti semper fit purius aurum:
Bracteolasque eius dilatat malleus, atque
Mirifice attenuat, nec bractea rumpitur auri,
Quantumuis tenuis manet unum pondus idemque,
Idem etiam color et facies, non ictibus istis,
Nonigni mutanda aurum hoc imitare libenter,
Quando sub igne crucis coqueris, vel tunderis ictu
Eiusdem innumero, ne vel fragare, vel aegro
Deperdas animo quidquam mala multa ferendo
Magnanima, et veri semper studiosa piique
Innocuis vincit patientia sola triumphis.

Calx.

'> Petrosum quiddam calx est frigensque rigensque
Inice aquis illam en subito fumabit, et ignes
Concipiet, saliet, trepidabit, bullier, ardens
Indomitum, nisi vis maior compescat anhelam:
Non alla est zeli veri, atque a pneumate sacro
Accensi ratio, cum psychotyrannis amara
Ingruit, et pedicas, flammas, mortemque minatur
Innocuis tunc evigilat paulo ante quietus,
Plaminis instinctu sacri:tum vota profundit:
Tum monet officii astantes: defen dit Alethen:
Increpat obstantes vero: et convincit eosdem:
Negligit et totus quidquid magni aestimat orbis,

Hydrascopiae subiungenda Mare.

'> Infremit Oceanus, spumat, furit, aetheracredas


page 357

Tangere, cum tanti montes voluuntur aquarum.
Sed tamen interea metas, transcendere mundi
A Domino pesitas metuit. num tuergo per orbem,
Dum furit ambitio, et regni ventosa cupido
Pontificum et regum quasi terrae sidera miscet,
Omnia sunt dum plena malis variisq periclis:
Pseudepie dum regna tenet, vexatur Alethe.
Numne inquam tu propterea transcendere fines:
Institues mandatorum legisque lehovae?
Non facies, sis magno animo, qui tollere fluctus
Hos potuit, tandem omnipotens sedabit eosdem.

Amnis Sabbaricus in Palaestna.

'> Hunc Titus ipse suis Caesar conspexit ocellis
Cursu sat rapido senis turgere diebus,
Et post hos, eius siccato flumine fontem
Deficere, inque suis undas agitare cavernis
Sabbata tranquillas atque his de more peractis,
Mox iterum renovare suos cum murmure cursus
Continuo, quis te hoc docuit pulcherrime quaeso
Rivule? nimirum totius conditor orbis,
Cuius iussa facis promptissimus. interea dum
Pravus homo tor mandatis, tot legibus actus,
Exemplis tot poenarum parere inbenti
Nec vult, nec potis est, surdis mutisque fluentis
Turpior et peior, poenaeque obnoxius illo
Nomine maiori sibi quam persuaserit ipse.

Torrens et fluvius.

'> Unde fit ut toties affligat Pseudos Alethen,
Nec superet tamen aut vincar, licet omnia tentet.
Misceat, et turbet, vel nigrum Acheronta movere,
Cum superos nequeat, promptum? quia futile Pseudos
Torrenti simile est subito rapidoque vel ipsum
Vincere quem Rhodanum credas undisque minacique
Impete sed vix hora abiit, cum evanuit ille,
Et post se sordes teras spurcasque reliquit


page 358, image: delb0358

Interea effigies Rhodanus constantis Alethes,
Amne vehens pulchro puras uberrimus undas
Voluitur, et voluetur in omne volubilis aevum.

Populus ad mare rubrum.

'> Nunc quoque Erythraeas stamus gens tristis ad undas.
Ante oculos mare fluctisonum est:ad sidera surgunt
Hinc illinc scopuli et montes: tergo imminet hostis.
Quid faciemus ais, via visa per invia Christo est
Vel mare per medium cui tu conside, sileque
In caelum corde intento et magnalia cernes
Armipotentis, et impediet quam nemo Iehovae.

Ex uno duo et ex duobus unum.

UNum corpus erat primus rex orbis Adamus,
Facta sed ex uno hoc corpore mox duo sunt,
E costa humanigeneris quando aurea mater
Formata est digitis Eua venusta Dei.
Qui tamen haec voluit rursus duo corpora in unum
Coniungi dulci consociata modo.
Sic cum vult Deminus duo mox formantur ab uno,
Atque unum fiunt, iam duo quae fuerant.

Homo multiformis.

Omnibus una viris facies vultusque perorbem
Si foret; ingeniumque unum, status unus et idem;
Vox eadem similes gestus moresque colorque.
Non vis ille Dei tam raira et provida nobis
Conspicua usque adeo fulgeni in luce pateret.
Iam cum diversa est facies, vultusque cuique,
Diversum ingenium, quando hic procerus, at ille
Est brevis: hic voce exili, voce ille sonora:
Hic rudis, ille sagax: hic rusticus ille politus:
Hic infans balbus mutusue, sed ille disertus:
Hic gravis ille evis: bonus hic malus ille: lehovae
An non hic sapiens illa omnipotentia pandit
Multo se melius toti et conspectius orbi?
(Ni quis forte videns ultro talpa esse laboret)


page 359

Pro libitu faciens, formans fingensque movensque
Omnia, et ad certos dispensans omnia fines,
Fortunam excludens omnem casusque timendos.

Generatio hominis est imago resurrectionis.

Quidnam hominis semen? pallens liquor ut ratio ipsa
Iudicat. et tamen hoc in sese continet omnia
Membra hominis carnes, venas neruosque curemque,
Viscera, cor oculos, humores, ossa, medullas,
Et reliqua, officiis variis distincta situque,
Et specie et forma quae cernimus omnia nato
Et solide perfecto homine ast quis crederer unquam
Hoc fieri sic posse nisi experie ntia passim
Invitos etiam convinceret: ergo miselle,
Quid dubita de supremi virture Iehovae?
Num vitam et motum putridae iam reddere carni
Distinctim possit num quando parentibus istam
Prolificam vim concessit Deus optimus, ipse
Nil prorsus sibirettin vitian non habet ille
Complures aliosque modis contraque supraque
Naturam faciendi aliquid: de semine calrhae
Qui caltham educit: mente de semine mentam:
Semine de coryli corylum: numneille sepulchris
Eductos homines nequeat discernere et uni
Cuique suam vitam et iustam quoque reddere formarn
An plane ex nihilo qui condidit omnia mundi
Corpora iam terrae de puluere non queat illos
Vivifice revocare sono, qui viva fuere
Corpora iam pridem, et regis caelestis imago?
Cede Deo, verboque eius sine murmure crede.
Qui dixit, facier dictum sinc fraude Iehova.
Hoc quamvis Saducaee neges stolido impius ore.

Divinis nec adde quicquam nec deme.

Adde oculis oculum: geminis adde auribus aurem:
Adde pedem pedibus digitis digitum insuper adde:
Iam monstrosus eris. simili ratione modoque


page 360, image: delb0360

Deme oculis o culum, geminis deme auribus aurem:
Deme pedem pedibus, digitis digitum. faciei
Nasum ad me, aut labrum, aut mentum dentesue priores:
Iam mutisus, iam mancus eris: deformis utroque
Turpatusque modo, reliquis de animantibus esto
Iudicium, si quaeris, ide. Quin caelifluarum
Est eadem legum ratio, verbique lehovae,
Scitorumque et quos ritus vocitare solemus,
Et ceremoniolas. quîs seu quid dempseris aut quid
Addideris, vitium subito patet. Ergo nec adde,
Detrahe nec quicquam effatis scitisque Iehovae
Perfectis plane insolitum, nec labe notandis.
An gemmas aurumue into decorare labores?
Aut faciem exornes oculum si exsculpseris unum?

Supercilium sedes superbiae.

Consortum impatiens cum semper ad ardua fastus
Contendat, supraque alios extare laboret;
Iure supercilii sedem sibi legit ivarce
Undique conspicuam et celsam. sed cogietet ille
Quam locus hic etiam sit praeceps. pendulus. atque
Ad casum pronus subitum, celeremque ruinam,
Qua multi collum et suras fregere superbi:
In plano aut medio mage tuti forte futuri.

Dentes.

Mandunt et minuunt ingesta cibaria dentes,
Percipiuntque parum fructus: multumque laboris
Continui, haud queruli, tolerant, tunc ergo cuereris
Agricola aut serue aut ludi templine minister
St tu sustincas alieno nomine curas
Aerumnasque graves, cum fructusaepe minnto;
Commoda dum segnes capiunt, et honore fruuntur?

Stomachus.

Ventriculus quaevis ingesta aiimenta, liquoresque
Haud adversatus recipit sed postea magnum
Excrementa inter vitaeque alimenta caducae


page 361

Discrimen statuit capitans haec illa repellens.
Sic verbi auditor, dubic doctore sagaci
Sit praesens animo, a lolio secernere fruges,
Et verum a fa so ut possit, cum pelle sub agni
Saepe lupus lateat voce, ungue, et dente timendus.

Schola Auium et Fringilla.

O doctrix fringilla hominum me doctior ipso,
Ah tua vivendi ratio quam dulcis imago
Est vitae sanctae atque piaeltu tempore noctis
In nido late brisve tuis secura quieti
Indulges deinstrata iterum consueta relinquens
Arboreas quaeris frondes, aurora rubentes
Cum digitos terrae ostendit, cupideque salutas
Hancii sam, eque vocas formosi lampada Phoebi,
Pactoremque orbis celebcas, gratelque lehovae
Grata memorque canis:mox escam quaeris, et agros
Nunc hos nunc illos peragrans, rivosque pererrans,
Votorum compos revolas victrixque tuorum:
Ad cantusque tuos nidumque reversa quie scis,
Mane novo tibi dum redeatlabor actus in orbem.
Interea non ullus ager tibi fruigus horret,
Nulla tibi lectos condunt granaria fructus.
Nulla cnlina tibi sumendas praepararescas.
Cista nec ulla tibi corrasum continet aurum.
Nulla tibi cella est, penuaria nulla, nec arcae.
Et tamen aeque hilaris semper, virgulta canore
Imples densa sono lucis secura sequentis,
More tuo confisa Deo, contentaque paucis.
Ome ter stolidum prae te quater inque fidelem,
Inter qui fruges, ollas, arcasque, cibosque
Tam varios tamen esuriem formido sitimque,
Et quae praeterea vitae mala multa minantur.
Quam doctrix fringilla hominum medoctior ipso es!

Philomela.

Salue dulce [(transcriber); sic: duce] decus silvarum et ruris amoeni


page 362, image: delb0362

O Philomela, mihi doctrix carissima longe
Exsuperas quae me fidei et pietatis honore:
Ut pote gnara eius, cuius sum nescius artis
Ipsemet, et mecum magni pars maxima mundi.
Tu canis iu rumo viridi noctesque diesque
Dulce melos secura cibi potusque Iehovae,
Qui tibi suppeditatquantum satis, haud procul escae
Nomine quantumnis volites alimentaque qui dat
Haec hocierna tibi cras hunc quoque cuncta daturum
Non dubitas plaususque cies meturpiter eheu
Insipidum pigrumque senem, qui carmina, libros,
Scripta tot evoluisacra atque profana: licetque
Multo plura habeam misei instrumentamodosque
Hinc illinc alimenta mihi victumque parandi,
Non tamen hanc didici, quam tu mihi praecinis artem,

Bos et Asinus

Bos asinusque suum agnoscunt praesepe suosque
Pastum qui praebent dominos: tolerantque labores
Innumeros, valdeque graves, sine fine modoque:
Verbera nec renuunt pro quîs vix pabula foeni.
Nil aliud paene accipiunt. tu corpus et ipsam
Mentem animi atque adeo bona cuncta et singula, passim
Obrueris quibus a solo et nancisceris uno
Caelorum Domino; nec ei persoluere grares
Quas par est satagis nunquid non vilior ipso
Es bove tardigradisue asinis ingratior ilii
Cum mortali homini maiores redderegrates
Pro vili studeant merito quam tu impie reddis
Persoluisque Deo qui te cumulare tot amplis
Divinisque bonis ulla non desinit hora
O pudor, comni culpadum dedecus aevo!

Canis.

Iudaeos, Moscos. Turcas, similesque solemus
Impuros vocitare canes. verum aspice ne vox
Haec eadem incutiat iustum tibi iure pudorem,


page 363

Si recte excutias illam. canis incola factus
Cuiuscumque domus ditis vel pauperis, illic
Durat, et agnoscit dominum observatque fideli
Affectu et studio: sequitu, quocumque profectum
Per mare per terras, custos noctesque diesque
Fidus et assiduus quin quamvis verbera saepe
Immerito accipiat, pulsusque ex aedibus erret
Nonnumquam; tamen oblitus mox deinde flagelli
Regreditur, dominumque suum non deseritunquam,
Defuncti et tumulo quandoque accumbere visus.
Quid facimus simile huic nostro dominoque Deoque
Munificoque patri, qui tot tantisque subinde hic
Nos cumulans meritis, caeli quoque gaudia spondet
Defunctis, regnique adeo caelestis honores.
O misere ingratos homines! an non sumus omnes
Indigni quos terra ferat quos ambiat aer?

Gallus Gallinaceus.

UNius ad cantum galli resipiscere Petrus
Si lapsus voluit, lacrimasque effundere amaras;
Quam nos censendi stupidi, miserique malique
Iure sumus, qui non dico tot cantibus oris
Cristati non tot lituis nolisque tubisque;
Sed tot pastorum et doctorum vocibus atque
Clamore assiduo tor scriptis denique libris,
Tot psalmis odisque sacris non tangimur hilum,
Excusso ut veteri somno diroque veterno
Intenti ex cubiis simus, vigilare parati,
Et circumspecti in propriam vitam atque salutem.
O turpem et foedum super omnia foeda veternum!

Stellio.

STellio lucidulis stellatus tergora guttis
Quadrupedans, caudamque trahens, caecaeque caverna
Incola quando suam scabra cum pelle senectam
Exuit hanc subito ventri ingerit Herenleone
(Vis ea pelliculae est) praestet medicamina morbe


page 364, image: delb0364

Invidus in miseros homines, expersque pudoris,
Ad praesepe cani et similis, qui vescier ipse
Non foenq potis est, cupide et tamen invidet illud
Vescenti aut tauro, vel fesso membra caballo.
Stellio sicqua drupes, qui raro cernitur. ô si
Non plures essent bipedes hoc crimine foedi!
Qui sua lucra putant alterum damna. nec ulli
Quam sibi consultum cupiunt bene. quo vitio, eheu
Est hodie nihilin toto vulgatius orbe.

Herinaceus.

TErgora quem spinis vallatum ita cernis echinum,
Ut non impune attingat vel verna vel hospes,
Sic, ubi lapsa iacent sua quaeque sub arbore poma,
Castaneaeve nuces, sive autumnalia corna,
Vuarumue acini dulces; non immemorille,
Adventurae hiemis sese in sua terga volutat
Tantisper, donec liventia poma supremis
Sentibus haerescant infixa ac acinive rubentes.
Quis latera atque humeros cum lente incedit onustus;
Cornere te credas gradientem segniter vuam,
Quam natis ille optatam exspectantibus escam
(Non iniucundo sibi pascens obvia ludo)
In notas la:ebras, tutumque cubile reponit.
Et tu desidia segnis socorsque sedebis
Imposnis sinui manibus, positove pudore
Immunis venies aliena ad pabula fucus?
Immemor uxoris miserae. sobolisque tenellae
Cum fame luctantis melior te nunquid echinus?

Aries vellere candidus, hypoglottide niger.

O Pater o caeli princeps Ecclesia cuius
Tuta patrocinio miti fuit hactenus et cui
Complucuere greges villis in mollibus albi.
Ingruiten Aries sat vellere candidus, at cui
Nigra subest venis impuro et lingua palato.


page 365

Hunc, tua ne maculis infuscet vellera pullis,
Reice tu, plenoque alium circumspice campo:
Qui geritor nivei pecoris sit, candidus ipse
Lanitio linguaque simul, venaque micante:
Errantesque greges in prata salubria ducat,
Atque emanantes puris e fontibus undas.

Papilio.

QUid lychni circumuolitas miserabilis ignem
Papilio? quid deliciis tibi plaudis in istis
Tam brevibus, tam funestis? membranula adusta
Alarum iam cum rostro pedibusque perustis
Disperiit: tuque ipse iaces memorabile cunctis
Exemplum, quibus est cordi exitiosa libido,
Una voluptatis quîs guttula mille dolorum
Excitat assiduos cruciato in pectorc fluctus.

Aspis.

'> DIc mihi cur magicos aspis clausa aure susurros
Callidior cantante mago timet? illa venenum
Sic amat ipsa suum, ut metuat deperdere quidquam
Ex illo vel quam minimum sic Aspis imago est
Perversorum hominum, quando excoe cantur amore
Sic vitii quandoque sui, ut sacra verba lehovae
Plane aversentur, metuentes perdere quidquam
De serpentino ingenio, Satanaeque veneno,
Imbuti quibus usque adeo sunt, atque deinceps
Esse volunt; ut vel vitam deperdere malint;
Huius quam guttâ minimâ caruisse veneni.
Quid facias illis? miseros sinito esse libenter,
Quando volunt quid enim invitum servare labores,
Adversumque suae, qua vi, qua fraude, saluti?

Insecta.

'> QUid musca minus esse potest flavoque pediclo?
Quid culice aut pulice exili? quîs crabro vel oestrus
Non multo est maior tamen haec animalia vaccas
Et tauros hominesque simul sic saepe molestant


page 366, image: delb0366

Exagitantque adeo, ut quonam se denique vertant
Ignorent. secum trepidantes, nec tamen hilum
Proficrant. hinc disce gigas, hinc disce tyranne
Cornua contrahere, et tumidas demittere cristas.
Spernere necpraete, quos credas forte minores.
Qui benesi placeat Domino, prosternere possune
Te quoque non secus ac vastum valuit Goliathum
Sternere Davidulus baculo fundaque tremandus.
Disce etiam quisquis vel homo es, tua maxima quamvis
Robora vel minimo cogi succumbere vermi
Viribus imparia, e caelo nisi desuper adsit
Auxilium maius, soli cui nemo resistet.

Rex apum.

'> REctor apum illustris cui tota examina parent
Unus prae reliquis stimulo caret. at tamen illum
Et venerantur apes, et demirantur, et ipsis
Attollund humeris, proque hoc sua corpora bello
Obiciunt, ultroque ineunt per vulnera mortem.
Disce hincrex, princeps disce hinc populique magister
Quilibet, ut gladlos et spicula ferrea plebis
Pacta in perviciem povas et mite sequaris
Imperium cuius certum ut clementia fulcrum
Er basis ess; sic einsdem vis certa ruina est.

Arborsterilis et fecundae.

'> CErnis ut haec rectis consurgat in aera ramis,
Frondibus et foliis, non fructu sertilis arbos,
Nullius tangenda manu, nec flexilis ulii.
Illa autem longe multis uberrima pomis
Ultro se inclinans demittit brachia, et offert
Fetus ipsa suos, mitis cuicumque volenti
Carpere, et e terra flexos contingere ramos.
Hoc ipsum faciant quos caeligratia raris
Prae reliquis donis cumulavit. stultus et excors,
Usibus et nullis aptus, capur altius effert,


page 367

Contemptore animo, et simul ardua cornua iactat
Non sibi non aliis in toto hoc utilis orbe.

Palma.

'> Femina palma suo ime nullos dat mare fructus,
Sed vidua et sterilis manet illo forte remoto.
Num tu igitur facies tuus ut curruca maritus
Audiat, ô mendax alieni succuba lecti?

Vitis.

'> QUam pia Christiadae pulcherrima vitis imago est?
Quae plagis falce inflictis fit purior, atque
Vividior: ferroque adeo durescit; et ima
Stiroe recisa iterum generosa repullular arbos,
Florem ex crde velut referens, ex funere vitam.
Sic verus quoque Christiades, ceu palmes amoenus
Chtisto ipsi verae viti velut insitus, inter
Et ferrum, et flammam et laqueos fit fortior atque
Vividior. quando aerumnas, variosque dolores
Virtutis messem esse suae scit certus, honesti
Propositique tenax. non illum prospera rerum
Conditio inflarit: non praecipitaverit unquam
Ulla. aerumnarum moles: manet unus et idem
Ceu cubus huc illuc iactus quin purior atque
Euaditmelior medio ex ardore pericli,
Purius ut calidis redit e fornacibus aurum.

Arbor montana.

'> ARbor ut in celsi sita vertice montis ab Euro
Quo magis et Borea et Cauro quassatur, et ictu
Tunditur assiduo; tanto radicibus haeret
Firmius insixis rupi, velut inscia prorsus
Euellia aut sterni: sic Christi Ecclesia quanto
Opprimitur passim furiosius arte manuque
Hostili; tanto maioribus incrementis
Augetur numerosa magis, longeque resurgit
Pulchrior. et stabilita magis. compesce fuorem
Herodes scelerate tuum. Pharisaee tumorem


page 368, image: delb0368

Comprime quos ruis aedificas quos vincere credis
Te posse, hi certos referunt ex hoste triumphos.

Rosetum.

PVlcra velut scabrosa ex arbore gemma renidens
Indicat aestatem non procul esse novam:
Utque calix quando teneri turgere roseti
Incipit optatam non procul esse rosam
Arguimus: sic cor spinas hic angitur inter:
Sed tamen aeternae turget amore domus.
Haud calici absimilis roseo, gemmaeve venustae
Arboris horridulae quam spoliavit hiems,
Quae mox parturiens clausos modo pandit honores,
Fragrantique hortos replet odore rosa.
Pungire me spinae, hirsuti me pungite vepres,
Dum licet, et placitum est, qui videt ista, Deo.
En iam tempus erit, quod nec procul esse putandum est,
Cum nulla hanc poterit laedere spina rosam.

Rosae calix similis Ecclesiae afflictae.

FOrmam equidem tibi sponsa Deique hominisque perennem
Formam, inquam, tibi crux praesens sat dura negavit.
Defectum tamen hunc specie interiore rependis,
Sicque rosa occultam quae nondum expandit opum vim
Dissimilis non prorsus eris. namque illa videtur
Sat deformis ad huc, et spinis aspera acutis.
Sed clausum explicuit totum cum floris honorem;
Quam colorest praestans! qualis fragrantia odoris!
Unde oculi et patulae capiunt sua gaudia nares:
Laetatur cerebrum externo ne crede colori:
Interiora vide: et potius sub cortice echini
Castaveam quaere, et sub acutis semen aristis.

Lilia.

QUid faciunt cultis nascentia lilia in hortis,
Aut etiam incultis in agris, candore nivali


page 369

Conspicua, et croceis auri pulcherrima filis
Usque adeo, ut Salomo regum ornatissimus unus
In summo splen dore suo, si credimus ipsi
Servatori hominum, specie sit victus ab illis.
Quaeris quid faciant? ex probrant pectora coeca et
Cassa fide mortali homini, qui frigora brumae et
Solstitium metuens, et nudos corporis artus,
Difidit patri et Domino, qui cuncta creavit
Omnipotente manu, et quae condidit omnia servat.
Lilia quem verbis credas affarier istis;
O homo quid tibi vis tam vanis dedite curis?
Non secus ac nequeat te sat vestire Iehova,
Aspice me floresque alios, violasque, rosasque,
Texendi et nendi ignaras, vestesque suendi.
Quis tamen in pulchris nihil est formosius hortis.
An Deus omnipotens hesbas flore sque caducos
Plusquam te curet, qui viva ipsius imago es?
Pelle metus, et rite Deo considere disce,
Unus homo est domino potior quam mille per agros
Lilia. quidnam igitur siet hoc tibi triste benigno?

Seges.

PLenior est granis quo spica, hoc fertili in agro
Demittit magis illa caput, nutatque modeste;
Quo leviorvero est et inanior: hoc mage celsum
Tollit ad astra caput, prae se ceu fortiter omnes
Despiciat. sibi quid velit hoc absque indice nosti.

Heliodropium.

LVteolum hunc floremque amplum cum cernis in hortis
Solis ad ora sui se vertere semper, euntis
Quamcumque in caelivel mane aut vespere partem
Sympathia quadam arcana: num tu quoque solem
Iustitiae non respicies, moresque decentes
Illius, et cursum studiosa mente sequeris?
Quod flos hic potis est, durum tibi numne putabis?


page 370, image: delb0370

Cinnama.

CInnama cum spinas inter vepresquerubosque
Proveniant densos, durum est ea quaerere, durum
Cinnama colligere. ast nihilominus illa Molucci
Zeilanique adeo magna sat mole quotannis
Ad nos emittunt, et televis umbra pericli
Terrebit magna aggressum fer dura. labori
Fortiter invigila, et constanter. nulla corona
Contigit ignavo: nulli sine Marte triumphi.

Vita pii navigatio.

NAuigo turbati per vastas aequoris iras.
Continui reflant venti: mihi cernere portum
Non licet optatum, oppositi non littoris actam.
Pergo tamen, fretusque tuis veracibus ultro
Pollicitias, auram et ventos sperare secundos
Audeo, quando huius rector vectorque carinae
Est Deus ipse, omnes qui ventos condidit, aequor
Quique sua tenet ipse manu atque potenter utrisque
Imperat, iratos seu impellere forte aquilones,
Sistere seu libeat, Zephyrosque inducere caelo.
Idque cito ut faciat votisardentibus una
Comprecor, eventumque Deo commendo Deorum.
Qui fecit, faciet posthac quoque cuncta decenter.

Venatio sacra.

QUid regnum Satanae? venatio. retia quaenam?
Illecebrae mundi, multiplicesque doli.
Venator quinam? Satanas, Satanaeque ministri,
Mundani et proceres bellicrepiqui duces.
Turba canum quaenam? Monachi, lesumque professi
Papicolae, atque hostes maxime Christe tui,
Quotquot enim cathedras templorum hoc e grege scandunt
Tot te tartareos crede videre canes,
Certatim quilatratu, cursuque tremendo
In Satanae cogunt multiplices laqueos
Innumeras animas hominum, quos devius error


page 371

Abripit, et recta non sinit ire via.
Christe tui miserere gregis: compesce tytannos,
Et Satanam, et monachos, cerbere osque canes.

Villico.

CVm auros et equos procul hinc in sola releges
Pascua, quo stimulos mature avertere ab illis
Damnosae veneris bene firmo robore possis,
Qua non ulla magis vires in corpore frangit
Debilitans: cur ipsa nimis Cypriaeque meroque
Indulgens, et mancipium meretricis avarae
Absque modo minuis fractas in corpore vires,
Accelerasque necem tibimet? furiosior ecquid
Es tauro, indomitosue refers ardore caballos?
Indignus et similis, regeret qui frena, magistri
Durius, et custos custodis amarior esset.

Holoserici et plumati.

QUidnam aliud mortalis homo est quam terreus atrae
Vermiculus terrae? verum hic cum tollere cristas
Efferus incoeptat se stercore vermiculorum
(Serica namqui aliud quid sunt?) se velat et ornat:
Et capiti imponit plumas. quid foedius autem
Stercore? quid levius pluma? tamen ista superbi
Materia est fastus longe dignissima, vermis
Vestiat ut vermem, et plumant se plumeus ornet.

Conspicilla.

CVr naso imponis speculum? visum adiuvet ut iam
Poene hebetem, modo mox caecus simul esse recusem.
Disce igitut mature alium tibi quaerere solem:
Disce alios oculos et lumina quaerere, quorum
Firma acies non deficiat, nec desinat unquam.
Haec autem nusquam invenies, nisi prorsus in uno
Christo iustitiae fole illo et lumine mundi,
Cimmerias etiam solide illustrante tenebras.


page 372, image: delb0372

Epitaphium commune omnibus pie.

REs nihili expertus terrenas esse, nihilque,
Hic nihili iaceo pulueris umbra, nihil.
Ex nihilo sed qui caelum hoc terramque crcavit,
Me cum carne mea non nihil esse sinet.
Non aninam sinet esse nrhil: falsumque probabit
Hoc, Redit in nihilum quod nihil ante fuit.
Hac spe ipsam nihili mortem, nihili omnia feci,
Et nihili vermes hic quoque curo nihil.
Nil tenebras, nil foetorem: Christus modo nil non
Sit mihi, quo sine sunt omnia nostra nihil.

Lingua cordis et mentis interpres.

VIcinus cordi pulmo est, linguae organon atque
Vocis praecipuum. linguae supereminet altum,
Ancillae tamquam, cerebrum, ut situs ipse propinque
Oilicit admoneat linguam, ne motibus aegri
Se cordis subito spreta ratione ministram
Praebeat ast cerebri potius secreta sequatur:
Et se contineat, donec mens frenet habenis
Victrix indomitos cordis iecorisque tumultus.
Hinc factum interpres rationis lingua cerebro ut
Sit praesto velut apparens, et iussa capessens,
Ste tamen, ut claustro gemino compressa cavoque,
Abstineat dictis, donec cum corde cerebro
Conveniat placide. ô linguae tum nobilis usus,
Intra istas si contineat se sobria metas?
Caelcstique simui primo ipsa calescat ab igni:
Accendatque a iis etiam hoc aufore medullas.
Sin minus; ô immane malum! ô lethale venenum!
Cerbereo ô tinctam imbutamque cruore sagittam!
O faculam accensam flammantis ab igne gehennae!

In Muros urbium male moratarum.

REx ubi regis eget; lex vindicis indiga languet;
Vatum ubi sancta oracla silent, ubi Christus egenus
Pulsus in exilium est; ubi quod liber omne placetque


page 373

Cuique licet; desunt virtuti ubi praemia; sontes
Nulla ubi poena premit: pridem urbs haec morbida pestem
Intus habet, saevosque hostes, causamque ruinae:
Quin muris fossaque caret licet undique cincta
Moenibus, et vallo caput inter nubila condat.

In Munttiones.

'> QUid munire iuvat cel;sas tam fortiter urbes?
Cum tu sis hostis maximus ipse tibi.
Criminibus vitiisque tuis: nisi viceris illa,
Nil prosunt fossae, nil catapulta tibi.
Nil validi, et caeli tangentes sidera muri.
Absque DEO cuncta haec viribus orba iacent
Vel zephyri adflatum. si propugnacula quaeris
Rebus in adversis optima, quaere Deum.

Caritas annonae.

'> SOla Dei quod nos benedictio pascat alatque
Edocet atra fames, quae cum irascente Iehova
Incubuit terris; sterilescunt omnia: vel si
Proveniunt aliqui fructus; vis deserit illos
Vifi ca et nutrix, quae pridem his esse solebat.
Macra seges non respondet vato atque labori
Messoris: collecti etiam sub mergite culmi
Decrescunt veluti sensim: rimis arcta totannos
Horrea tam sunt laxa nimis: tritura quoque ipsa
Imminuit numerum: et pridem granaria plena
Quae fuerant, iam pene vacam. lapis ipse molaris
Furfuribus, pro candidula teneraque farina,
Iam scatet. ipse etiam pistor decrescere massam
In manibus sibisen tiscit, furnoque calente.
Inque penu mensaque adeo paniaccidit idem,
Nec non in manibus buccaque vorantis eundem,
Ieiunoque eius stomacho licet ingerat, olim
In triplum quod sufficeret. visscilicet illa,
Illa adest, pia qua domini benediction nutrit
Omnia sustentans. sine qua cibus ipse fatiscit,


page 374, image: delb0374

Esurieque perit vel pingui taurus in aruo,
Iuter opes inopemque agitant animalia vitam.
Ergo tibi ut faveat benedictio dia precare.
In mediis sine qua sitiens nat Tantalus undis.

Superbientes in vestitu.

'> QUid cristas adeo attollis, tibimetque superba
Veste places; quae quod nudus nascare, rebellis
Exosus que Deo, et donis exutus avitis
Exprobrat ostenditque tibi. quin contrahe cristas,
Hinc potius memor exuvias hasce esse bidentum
Ceruorumne adeo pelles, caprive, bovisue,
Aut ovium lanas, ope quarum hic indigus ipsees,
Pauperior quippe his ipsis animalibus. ecquid
Inde superbire auderes, nisi stultus et excors
Corde animoque fores, et talpa caecior ipsa?

Splendide vestiti in sacris.

'> CVr, quando ad sacram properas accedere cenam,
Recludis cistas omnes, arcasque repostas,
Depromisque aurum, vestes, gemmasque; nitentes,
Quis caput et digitos ornes, corpusque misellum?
Siccine te monstrare Deo genialiter audes
Tum quoque cum ratio officii, tempusque requirunt
Ut tua delicta agnoscas fordersque medullis
Abstrasas imis, quantaque immersus abysso
Sis reputes, Christique rui pro te omnia passi
Agnoscas meritum quo nos ex morte redemit
Morie sua, peperitque suo tibi funere vitam.
Haec ne humilis sunt signa animi, cordisque modesti
Contritique in sese ipso, timidique Iehovae
Irarum memorisque adeo crucis atque dolorum
Pro nobis quos sustinnit terram inter et astra
Pendulus aspectu foedus sine honore latrones
Exspirans inter medius, ceu pessimus ipse.
Illi pauperiem sic ne exprobrare laboras,
Pfane inopi, nude, lacero, retum omnium egeno?


page 375

Certe haec ut par est humili si voluere corde
Inciperes; iam defluerent gemmae atque corollae:
Nulla apparerent cum torque monilia: saccus
Quin tibi mon pro veste foret: pro syrmate puluis
Aut cinis. ô mentes verae pietaris egenas!

Speiulum.

'> Est maculata tibi facies tuque inscius ipse
Illiuseo maculae. speculum sume ergo, videque
Sed sum coecus ais, circumseptusue tenebris.
Frustra ergo utaris speculo, quod tantum oculatis,
Inque adeo luce inseruit. cum nullius usus
Sit speculum coeco aut densa quasi nocte sepulto.
Haud alia est ratio divinae legis, aperto
Quae speculo similis, maculas quas ille malignus
Impressit Satanas animae omniex parte miselle,
Detegit et monstrat sed non, nisi muncre caeli
Illustrati adsint oculi, et lux aurea cordi
Affulgens pulsis densa cum nube tenebris.
Nam speculum hoc caeleste animam, lucemque oculosque
Caelestes poscit, sine quîsmens coeca, oculique
Lumina sunt tenebrae atque omnis conatus inanis,
Oter felices speculum hoc, oculique Dei quîs
Munere contingunt! culpas hi protinus omnes
Agnoseunt damnantque suas. morbique pericla
Cernunt magna sui, et medicum bona pharma ca poscunt;
Caelestent medicum lesum, sacra vulnera cuius
Vulneribus sunt et nostrismedicamina morbis,
Grata magis miseris, sua queis bene cognita pridem
Sunt mala et inferni horribiles sine fine dolores.
Nam morbi ignarus medicum quis quaerere curet?
Quis satis agnoscat die pretatis amorem?
Quis dignas referas tanto pro munere grates
Servatori hominum? nisi pridem agnorit abyssum
In quam demersus fuerat miser aerumnarum,
Non prece, non precio, aut ulla revocabilis arte,


page 376, image: delb0376

Extra unum Iesum, cui sit sua gloria honorque
Et laus aeterno numquam violabilisaevo.

Voluptarii nihilo bestiis meliores.

'> CVm finis tibi propositus sit sola voluptas:
Quid tibi tot vites, tot agri, tot prata, domusque,
Piscinaeque adeo et spaciosa palatia prosunt?
Bestia cum tantundem habeat, cum fessa cavernam
Sub noctem subit, aut volucris cum se abdere nide
Incipit arboreo, et placidam captare quietem,
Tutior, et contenta magis, quam purpureus Rex,
Quem muri centum, millenaque spicula cingunt.
Praeterea dum tu lapides, coementa, trabesque,
Structoresque paras magno sumptu, atque labore,
Ipsa sibi nidum volucris parat, aut sibi pridem
Invenit exstructas latebras et lustra, vel ipso
Naturae stinctu, cui nil certaverit artis
Humanae solers quamvis, confinia quod si
Terrarum et metas spectes; volucesque feraeque
Te numero atque modo superant, quae limite nullo
Clauduntur. patet his teilus, patet aequor et aer,
Et montes, vallesque omnes, silvaeque lacusque,
Nec vita illarum tantoest onerata labore.
Interea te vel montes, vel flumina metas
Exiguas intra claudunt, tranicendere tuto
Quas numquam liceat libeat licet, et tibi prata
Sint satis ampla licet, foenum tamen inde paratum
Man dere non poteris: vitis tibi vestiat ulmum
Crebra licet, vastoque seges tibi fluctuet agro;
Non tamen iccirco plus hinc comedesque bibesque
Quam satias poscit, sed enim quoque bestia bruta
Tantundem capit ex modica quam celligit esca.
Qua tu parte igitur fueris felicior illa,
Cui venter tantum et ventris sunt commoda curae?


page 377

Oleum insusum camino.

'> Quid status hic rerum prae se fert pessimus? ignem
Flammineum, qui corripuit iam totius orbis
Regna plagasque omnes, a cunctis partibus ad quem
Recte exstinguendum, gelidis e fontibus undas
Nemo fere adportat, cuncti sed sulphura, lignat,
Virgulta et stipulas cumulant, oleum atque bitumen
Insuper addentes flammis, piceosque liquores.
Coniurasse putes patriae in communis acerbum
Interitum, nec ferre moram, quin fundirus ille
Corruat, exinguatque suâ sua damna ruina.
O miseram rerum faciem! ô aerterne Iehova
Tu tamen haud ideo ignoras te rite colentes,
Addictosque tibi, quos flammas inter et undas
Conservare potes, nec conservare recusas
Placatus precibus tu nos hic respice mitis.
In tantisque malis heroica pectora tandem
Euigilare iube, et fessis succurrere rebus,
Quod nisi tu solus facias divinitus; actum est.

Boni et maliodores.

'> QUi sit, quo viso fetente cadavere nasum
Obtegis, et spuis, atq alio te vertis, odoris
Tam diri impatiens? et mox tamen inde lupanar
Gauponamue subis, aut consectare rapinas,
Idola, aut caedes, blasphemae aut spicula linguae
Exacuis, dicisque ipsi convicia caelo.
Omnia quae domini ad nares, quam totius orbis
Sentinae, sordes, et rosa cadavera vermi
Plus sordent, fetentque: sui nisi Christus odore
Sacrificii et tumuli te suaviter afflet, et addat
Pigmentum tibi sidereae virtutis, eoque
Corrigat obscoenum peccati turpis odorem,
Ture precum accenso, et missarum ad sidera laudum.
Hunc igitur quaere ut teneas: hunc nactus, aroma
Nullum erit, invenics opoballama nulla, Ichovam


page 378, image: delb0378

Quae magis afficiant. quoties florum ergo maniplos
Falciculosve [(reading uncertain: print faded)] vides violarum, et odora roseti
Sidera vel carpis, vel mala tibi aurea misso
Aere paras, plenis aut tus depromis acerris,
Suffitumue facis; toties, ruber ante, memento
Quae sceleris sentina tui sit quanta cloaca
Ante Deum:tecumque simul meditare, quidillos
Corrigat invisos Domino et dispellat odores.
Sic neque sentinam impuram fructu absque videbis:
Nec violas, nitidasque rosas, roremue marinum
Absque operae precio, et solida dulcedine carpes.

In carnisices rusticorum et itsmentorum.

'> Ruricolas tibi subiectos sine fine modoque
Cur vexas? miserosque boves; macrosque cabillos
Exhauris quasi continuo duroque labore?
Quod requie caret alterna durabile numquam
Esse canit vates. pastor si mulserit hircum
Sanguineum eliciet laticem si glubserit agnum;
Spem lanae abiciat: si gallinam ense necarit:
Oua quid inquirat? si nunc exhauseris orcam;
Quid cras invenies? sic qui servosque bovesque,
Subiectosue adeo quosuis sine fine gravarin
Quottidis, utlucro subito ditescere possit;
Ipse sibi plus saepe nocet quam profuit, illi
Dum sensim languescentes. et viribus orbi
Desiciunt, sociosque gravis sub mole relinquunt,
Donec moxserui et Domini, iumentaque cuncta
Intereunt una paulatim exstincta ruina.
Quando alii, dictis operis mediocriter usi,
Florent cum sociis operum, vitaque fruuntur
Curarum experte. interea dum Scaurus avare
Intentus nummis, qua vi, qua fraude parandis.
Pro nummis noxas, pro lucro damna reportat,
Turpis avaritiae quae merces iusta putanda est.
Horum ego vel cupio pauperrimus esse bonorum.


page 379

Thesaurus.

'> Si thesaurus ubi est hominis, cor semper ibidem est;
Tuque meus sis thesaurus dulcissime lesu
Unicus et verus fac toto ut pectore tecum
Sim maneamque lubens: fac ut tibi semper adhaerens
Mente, animo, voeisque meis te laeter in uno,
Terrenis his et vere fallacibus umbris
Neglectis fugitivorum sine fine bonorum.

Amalesicu quid discendum.

'> Pervigilat totas frigetque Lavernio noctes,
Dum furtum facere atque aliis nocuisse laborat,
Imbres atque nives perfert ventosque sonoros,
Ut scorto placeat turpi vesanus amator.
Latro viatorem ut iugulet de nocte profunda
Surgit, et in silvis inter spelaea ferarum
Errat atrox caedi intentus vilique rapinae
Tu vero ut lucem caeli intueare. Deique
Aspicias opera atque tuam meditere salutem,
Non caput e lecti puluino attollere cures:
Non, bene sisedeas, e plena assurgere mensa.
Interea Satans tuus implacabilis hostis
Insidias struit ecce tibi sine fine dolosas,
Et vigil observat qua te ratione modoque
Praecipitem ruat et perdat nisi desipis, an non
Euigilare aliquando velis, pulsoque sopore
Invigilare tuae cura meliore saluti?
Surge igitur, fac vota Deo, bona caelica terrae.
Nec postpone bonis. quae si quis conferat illis,
Diffugient velut ad solis nix alba colorem.

Remedium contra artes magicas tutissimum.

'> Magna quidem Satanae vis est, satis ampla magorum
Est rabies, si permittat quandoque lehova.
Cui tufide uni, et metue hunc sinceriter unum,
Tunc tibi nec Satanas, nec pharmaca dira magorum


page 380, image: delb0380

Ulla nocere queunt. quin te vehementius illi
Tunc metuent, quam tu metuas tutissimus illos.
Qui domini sub praesidio est, timet eminus illum
Trux Satanas, vanasque coquit sine viribus iras.

Minantt exilium.

'> EXilium mihi quid tristi extorrique minaris?
Hoc minitare aliis, qui nil nisi terrea curant,
Caelestis patris obliti patriaeque perennis.
Ille pater veluti sine me, me sponte creavit,
Sic quoque me nasci voluit, non arbitrio ullo
Consilioque meo, sed iis in partib. orbis
Quae placuere illi, posthae c me transtulit idem
Nunc huc nunc illuc puerum iuvenemque, mihique
Nunc aliquam sedem attribuit cum munere certo,
Hanc teneo, et tenui velut hactenus, ut placet illi:
Sic etiam invito Satana illam deinde tenebo,
Si volet hoc Dominus, si non volet; en patet orbis
Hac illac, Dominusque in eo dominatur ubique:
Hospitium ille etiam in reliquae mihi tempora vitae,
Maxima pars cuius iam poene elapsa recessit,
Inveniet, certoque dabit mihi, filiolisque,
Uxorique meae prout, atque quousque placebit
Ipsius arbitrio, cui me submitto meosque.
Aut si etiam hospitium tellus mihi denegat aegro;
In caeli patria est certo mihi certiorarce,
A qua me nemo arcebit, non invidus ullus
Eiciet, patriam quis non suspiret in illam?

Finis Mundt.

'> Quando erit illa dies, scopuli rupesque pavore
Ceu trepidae dissoluentur, fissaeq ruina
Procumbentmagna: caelum trepidabit, amictu
Et ferrugineo tectum rumpetur: in altos
Exsurgent montes campestria preta: profundae
Nec non et valles aquatae collibus imae
Alta petent: fluvii arescent: humoris et ipsis


page 381

Si quid erit stagnis, nihil id nisi turpis et ater
Sanguis erit: mare caeruleum mutabitur igni:
Balenae arenres in siccis edere arenis
Mugitus fatagent: mediam nox horrida lucem
Invadet: caeli aequoreo stellae imbre madescent:
Incum bet Lunae lampas Phoebea, quadrigis
Luna retis Phoebi: caelo delapsa iacebunt
Sidera noctis erunt tempestatumque fragorumque
Horrorisque adeo et mortis plena omnia, vindex
Iudicis ira Dei siquidem omnia desuper instans
Miscebit, redigerque rogum simul omnia in unum,
Ut terram pridem effusis circum dedit undis,
O quater et quoties non est numerare beatos,
In terris vera qui relligione fideque
Quaesivere polum et vitae sensere beata
Principia in tenebris. non hos sua vota precesque
Decipient, quamvis minitentur cuncta ruinam.
Hic plus quam compos votorum quisque piorum,
Et nactus maiora fide, et meliora triumphos
Liber aget curis morbis angore. periclis,
Insidiis, odiis, omni tum ex parte beatus,
Atque inimicorum victor sine fine suorum.

De nomine Friderici II. Regis Daniae.

SVnt tria, Rex Friderice, tuum quae nobile nomen
Imperio spondet temporibusque tuis.
Pax honor, et plenolocuples opulentia cornu;
Est quibus in toto carius orbe nihil.
Macte animo, rex Arctor clarissime mundi,
Haec tria fac populis sine diuturna tuis.
Aurea perpetuam praestet concordia pacem
Regno, animo genti consiliisq tuis.
Hinc virtutis honos, et honestas publica regnet;
Sit pudor, et probitas, sit pietatis amor.
Quin tua cunctarum proventu divite rerum
Fiat, et aeternis gens opulenta bonis,


page 382, image: delb0382

Sic vere optati ae nominis omine, dives
Pacis, honoris, opum, Rex Fridericus eris.

De erusdem cum Sophia uxore in Megapolin ingressu.

Dum Varni Roseas cum coniuge navigat undas
Magnanimis maior Rex Fridericus avis;
Varnus ovans, tanti dudum praesagus honoris,
Corniger e fluvio conspiciendus, ait:
Quis novus atque adeo excellens meilluminat hospes?
Quaenam Nympha meas aurea sulcataquas?
Fallor? an Arctoi rex florentissimus orbis
Compare cum Sophia ren Fridericus adest?
Rex Fridericus adest, Sophia comitante nec unquam
Intravit nostras clarior hospes aquas.
Non mihi iam Rhenus, plures licet alluat urbes,
Non mihi se turgens conferat Eridanus
Sed neque dum pompa tali mea flumina fulgent,
Mi iactes reges Tibri vel Arne tuos.
Hic meus, est nostro regum rex optimus aevo;
Et vehitur nostris altera Pallas aquis.

In honorem eorundem.

Vis ipsum spectare Iovem? vis nosse Mineruam?
En tibi cum Sophia rex Fridericus adest.
Rex aequans bonitate Iovem; Regina Mineruam
Facundae exsuperans laude pudicitiae.
Felices oculos! felix Megalepolis! una
Cuilus dat geminos posse videre Deos.

De Ulrico duce Megapolitano Patavii agente in kartis herbariis.

Euganeo nuper cum Dux ulricus in horto
Plantarum inspiceret germina, Phoebus ait:
Cur tu quaeso. sacris Princeps carissime Musis,
Hac regione mihi conspiciendus ades?
Tunc ille Ulricus, proavis qui Regibus ortur,
Maenalia procul hinc me regione colis?


page 383

Dignaque doctiloquis largiris praemia Musis,
Et claris Musas qui coluere viris?
Salue gentis honos patriae Dux inclite Salue:
Tu quoque tu nostro munere clarus eris.
Cumque adeo celebri plantas scruteris in horto,
Et placeant oculis munera nostra tuis:
Fallor? an heroe heros imitatus avitos,
Has quoque laude illis te cupis esse parem?
Huic olim praestans animi invigilavit Achilles:
Deditus huic Hieron Lysimachusque fuit.
Posteritas hinc grata illos post funera laudat,
Nomen et illorum germina certa ferunt.
Fortunate heros, tu nunc eris alter ab illis,
Quos genere aequiparas, ex superasque fide.
Perge modo. doctasque libens defende forores,
Varnus ubi roseas en tibi fundit aquas.
Nomine siameritque tuo sine fine manente,
Floridius quovis germine germen eris.

De Aristide et Quintilio Varo.

Pauper Aristides ad censum egressus agendune,
Quam fuit egressus pauperior rediit.
Cur igitur subito en factus de paupere dives
Est Varus Syrii praeses avarus agri?
Pauper Aristides patriae fuit utilis uni,
At sibi, non aliis utilis iste fuit.

In Harpatum.

Qui deglubebat miseros, violabat inermes,
Quaestor erat miseris Harpalus agricolis;
Invisus pueris, senibus simul atque puellis:
Namque operum exactor vix rolerandus erat.
Subditus huic Damon vicino saepe Menalcae,
Dicebat querulis talia verba modis:
Finiat ô utinam nostros mors certa labores!
Unica nam nobis illa parata quies
Quin neque post mortis, respondit, fata, menalcas,


page 384, image: delb0384

Aeterni requies certa la boris erit.
Nam gravius stygio crucietur ut Harpalus igne,
Ligna ferenda mihi, ligna ferenda tibi.

In Bassarum.

UT lapidem iactore canis sectatur omisso,
Ignrbus ut ferulam dat puer innocuam:
Bassarus immodico sic cum se proluit haustu,
Quae placuere prius frangere vitra solet.
Vitra nihil meruere: tibi tu rectius ipsi
Prange manus, bibulam vel tibi frange gulam.

Domus ampla et splendida.

MAgna domus inagnos sumptus magnosque labores
Aedificanda simul simul et reparanda requirit.
Si pereat; damnum est marus: si spendida duret,
Excitat invidiam stimulis oculosque malignos
Urit et exitium domino fert saepe potenti,
Prae reliquis locuples mihi villa Aurelia testis.
Qui sapis ergo tibi. laudato ingentia tecta,
Exigua incolito: poteris sub limine paruo,
Et gaudens paruisque sodallbus et lare certo,
Libertate frul, et regum praecurrere reges.

In Villium.

Villius it toties curto quadrante lavatum,
Et iactat generis nobile stemma sui.
Iactat et acceptam generoso a Caesare laurum;
Mirificeque sibi se celebrando piacet.
Interea famulusque cibis, eget aere crumena:
Non etiam murem quo bene pascat habet.
Quid tibi nebilitas prodest iam stirpis avitae?
Hic honor est aurum si ribi desit, onus.
Nil mihi cum lauro fulnumsi deficit aurum:
Nil mihi cum fama, si toleranda fames.

In Pseudolum.

Te sapere, et cunctis morbis cum laude mederi
Posse putas; quin et Pseudole dicis idem.


page 385

Credo equidem resque ipsa docet, te pellere vitam;
Sic simul et morbus vitaque pulsa fugit.
Egregium vero medicum! tua pharmaca praestant
Mortuus ut nollis post egeat medicis.

In filium Viti et Vitae.

Vita tibi mater. pater est tibi Vitus; idipsum
Perpetuo iactas, perpetuo repetis.
Viralemque isto solum te nomine clamas;
Omina nominibus nam quis inesse neget?
Non nego, sed vitulam potuit quoque Vira creare;
Et patre de Vito nasci etiam vitulus.

In Pseudolum.

Sinceri candoris amans, et candidus ipse,
Ut bonus est, alios sic putat esse bonos.
At niger, et tenebris plenus, fraudisque dolosae,
Ut malus est, omnes sic putat esse malos.
Non tibi non aliis igitur cum Pseudole credas,
Esse bonus quaeso qua ratione queas.

Boni colendi et mali.

Qui quaecumque petens laquecata palatia scandit,
Cogitur ille bonis blandus et esse malis.
His equidem, ne quid noceant, quia noxia turba est.
Illis ut solita pro bonitate iuvent.
Romula sic olim non tantum turba salutem,
Cum Scabic saevam sed coluere Febrim.

In Galbam.

Movisti quoties turbas, hoc ebrius egi
Dicis, et ut veniam dem tibi Galba rogas.
Nocte suburbanas adiisti hoc ebrius egi
Dicis, et ut veniam dem tibi Galba rogas.
Officium est quoties neglectum, hoc ebrius egi
Dicis, et excusas crimina criminibus
Quin pudeat dignaum baculo caput, improbe Galba!
Criminibusne tegi crimina posse putas?


page 386, image: delb0386

Ebrius es gemina dignus me iudice poena;
Sobrius hanc nullo te redimente lues,

In Barrum.

In templo, mensa, et ludo, vis primus haberi,
Deque loco rixas saepe priore moves.
Fallorian in caelo. quo vix perveneris unquam,
Barre voles ipso celsior esse Iove.

De Trapula suspeso.

Trapula qui toties mendacia dixit, et ausus
Qui toties furtis contemerare manum.
Quid faciat quaeris? lavat illum luditer imbre:
Expositum radiis ungit Apollo suis.

In Fabianum.

Stultorum dicis regem, Fabiane, ministrum
Esse tuum, quod sit tardior ingenio.
O te infelicem, siquidem modo vera profaris!
O iterum serui maxima regna tui!
Stultorum rex, immenso dominatur in orbe;
Et metues famuli tu quoque sceptra tui.

De Poeto.

Poetus adulterii uxorem convin cere certus,
Signa viri cultro sustulit ipse sibi.
Ut si itefurn parerca certo, sine iudice scire
Posset, eam certi criminis esse ream.

In Moschum Pseudochristini.

Affidue cur bella gerat, cur fulminet armis
Moschus, et ulterius castra pedemque locet,
Miramur caussas? haec est: non incitat ullus
Relligionis cum, sed regionis amor.

In Cisiophorum.

Nomine Christophori gaudes, Christumque subinde
Ingeminas rebus spemque Ducemque tuis.
Sed tamen in loculis animus cistaque moratur:
Assidue haut tecum sis ubicumque trahis,


page 387

Sic ego cum Christum iactas, intelligo cistam;
Et modo Christophorus fit mihi Cistophorus,

In Luciferum.

Lucifere egregie si se putat omnia scire
Cur nescit fatuum se miser esse rudem?
Hoc unum ignorans, non se scire omnia dicat:
Ille spit, qui se scit bene scire nihil.

Animafatida.

Ad cenam mesaepe vocas, ad prandia faepe;
Et me saepe tuum limen adire iubes:
Non venio. quae caussa rogas? non prandia vito,
Non aedes: animae stercor vito tuae.

in Doxosophum.

Doxosophus nuper quidam me forte rogavit,
Barba priorne viro posteriorve foret:
Huic ego; barba viro prior exstitir horrida, dixi:
Nam post barbigenas conditus ille capras.

Vinum, Aqua.

Quid mihi vim vini. quid Bacchi robora laudas:
Roboris et lymphas dicis habere nihil?
Circumagens celeresque roras, lapidemque molarem,
Est equidem forti fortior unda mero.

In Lentulum.

Lentule te mecum iactas vixisse totannos,
Intentum studiis sed didicisse nihil:
An fueris studiis intentus nescio dicent
Hoc aliis mores ingeniumque tuum.
Me vero immeritum posthac ut laedere cesses,
Hoc simile a nobis convenienter habe:
Ut non omnis ager profert cum foenore fructum,
Hunc licet agricolae sedula dextra colat:
Haud secus ingenium fidi non omne magistri
Reddere frugiferum cura laborque potest.

In Euclionem maledicum.

Ut tibi sunt putridi scabra rubigine dentes.


page 388, image: delb0388

Sic video dentes carminis esse tui.
Ipse quidem mordere cupis; sed robora desunt:
Enta ciunt dentes vulnera nulla tui.
Ergo quid allatas aliosi ut mente canina
Et rabie osten das te tamen esse canem.

In Polytropum.

Silvestres asinos caelo ridente sereno
Tristari, et questus edere, rumor ait,
Lascivire autem saltu, et gaudere vicissim,
Per nebulas pluviis si cadat imber aquis,
Tu quoque laetitiara cum publica gaudia poscunt
Tristis et in tetrica veste severus ades.
Laetior es contra nitidaque in veste superbus,
Flebile cum cunctis tempus adesse vides.
Si tibi cum stolido mens est communis onagro,
Quisnam silvestrem te neget esse asinum?

In Rubrium.

Tu fidum esse negas Rubrium: fidissimus ille
Sed tamen arbitrio creditur esse meo.
Nam barba rutilisque comis cavet ipse videnti:
Et sibi, ne pereas, derogat ipse fidem.

In Chremylum.

Rugosam fastidit anum rugosior ipse
Chremylus, et quaeritur fata sinistra tori:
Virgineasque comas laudat, ridetque puellis,
Nescius opprobrio talibus esse senem.
Chremyle, si sapis, ô vetulam ne sperne vietam:
Faex illi placeat, qui bona vina bibit.

Turca.

Quodtidie cur Turca Istri vicini or oris,
Advolat? et nemo qui remoretur adest?
Pro patria patinas curat; pro limite limen,
Pro re communi quisque studet propriae.
Sic sensim patriae et patinae, et cum limite limen,
Et cum privatis publica cuncta ruent.


page 389

Bonus liber.

Ut bonus est melior sublimi gemma colosso;
Non gravitate quidem, sed bonitate placens,
Egregios sic arte libros, non mole probamus
Et superat gran dem saepe epigramma librum.

De nomine Maximiliani II. Augusti.

Quis gentem Fabiam, Quintus quam Maximus olim
Cunctando fecit maximam:
Quis gentem Aemiliam, Aemilii quis nomina Paulli
Nescit. viri integerrimi?
Scilicet Ausonias inter, dum Roma vigeret,
Locum hae tenuere Principem.
Quid divine tuo dicam de nomine Casesar?
Quod gentem utramque denotat:
Maximus Aemilius, Maxemiliane, vocares;
Fabium quod illum Maximum;
Et simul Aemilium virtute animoque fideque
Verisque vincas laudibus.
Sis felix divinae heros, Regesque nepotes
Diu superstes aspice.
Quodque facis, cumula meritis ingentibus orbem,
Ter optimus, ter maximus.

In historiam Ioan. Sleidani.

Non paucis, Sleidane libris dum proelia Regum,
Gestaque pro vera relligione doces;
Nobile nomen habet virtus pietatis alumna,
Atque hanc ex animo qui coluere Duces.
Urtur impietas, vultum suffusa rubore,
Tot cupiens fraudes, totlatuisse dolos.
Nequidquam, neque enim rorum pulcherrimavirtus,
Nec scelera aeternum tecta latere queunt.
Fama volat, totoque implet clamoribus orbem,
Dura: et in seros viva recensque dies.
Cui vitam ut tribuis; vitam sic nactus ab illa,
Hoc opere aeternum tu quoque nomen habess


page 390, image: delb0390

De Hieronyma Columnia.

Unira mena aliis, et vates contigit unus,
Vix potuit vates unus habere duos.
At tibi diversae cum dia Columnia mentes,
Contigeritque ori vox variata tuo,
Quid mirum est uni totidem contingere vates?
Ipsa etiam celebres quos celebrata facis.

De eadem.

Oris nonore Venus. thalamis et stemmate Iuno,
Arte praeit reliquas casta Minerua Deas.
Sed tu fatidicis sacrata Columnia Musis,
Singula sint illis cum data, cuncta tibi:
Cur non una trium titulo sis clara Dearum?
Stirpe, animo, facie, Iuno, Minerua, Venus.

In Alexandrum Magnism.

Magnus Alexander paruum si credidit Orbein,
Quem sibi pugnacis subdidit ense manus:
An non pro Magno Minimum se iure vocasset?
Orbe erenim paruo quomodo Magnus erat?

In Labrenem.

Ne minus aut nimium te laudem Labro, rogasti:
Laudari nimium quod grave, turpe minus.
Hoc ego sed medium cum me vix posse putarem
Tangere, nec laudo te, neque culpo: vale.

Stella Aurea.

Quamprimum emicuit roseo stella aurea Varno,
Orta procul Gothicis aurea stella iugis;
Extemplo insolita micuit Venus aurea luce,
Ceteraque insolitum signa dedere iubar.
Scilicet hac stella caeli quoque sidera gaudent.
Ridet ab aetherio Iupiter ipse pilo.
Aera nam veluti rutilante hic lumine complet;
Sic eadem meritis regna propinqua suis.

In Lunas Iacobi Monavit.

Omnia dum tenebras, dum noctem cuncta minantur,


page 391

Barbariesque nonis viribus aucta redit:
'Tu mihi pra cipuos inter memorande Monavi,
Sedulus hanc contra fortia bella moves.
Et Sophiam sanctamque Themnis defendis et ornas,
Depromens doctos qui latuere libros.
Ergo e nocturnis argentea Luna tenebris
Ut pene obscurans aftra minora nitet:
Sic virtus nomenque tuum quandoque nitebunt:
Denotat id clypei candida Luna tui.

In Nacam.

Cur toties iam scripta iterat, chartamque nitentem,
Inquinat, usque adeo cur sibi Naca placet?
Scribendi ca coethes habet; quare undique plures,
Stultitiae testes expetit esse suae.

In eundem.

Sordet Aristoteles, fordet tibi magnus Homerus:
Sordet item magnus cum Cicerone Maro.
At sapiuntmireque probas quos tempore nostro
Evomit insulsos gens asinina libros.
Non mirum est: homini rosa quod pulcherrima praestat;
Praestat idem coenum spuricitesque sui.

De laurea Georgii Fabricii.

Fabricio Lauri meritissima germina Caesar
Cum generis dederat, nobilitate sui,
Hoc Deus ut vidit, maiori hic dignus honore est,
Quam quibus in mundo condecorantur, ait.
Nec mora, caelestes ilîum conscendere sedes
Iussit, et angelicis plectra ciere modis.
Conspicuamque inter vates gestare coronam,
Et vera aeternum nobilitate frui.

In Furium.

Dic mihi cur plenis toties convicia buccis
Euomit et totis cur maledicta libris
Ingeminat Furius? cur multi imitantur eundem,
Queis nisi rixosum nil placuisse potest?


page 392, image: delb0392

Nil Furio est, male inscribat, quod scribere possit,
Nec tibi quod dicat, maledicat habet.

In Fannium Bibulum.

Dum vitam incolumem potando precatur amicis,
Dum patris et sponsae nomina saepe bibit;
Fannius insano similis, pallensque tremensque
Concidit, ut vitae spes quoque nulla foret.
Ridiculu! qui multa bibens nec profuit illis,
Et sibi pene fuit caussa pudenda necis?

In Auaros.

Semper eget locuples congesto pauper in auro:
Utilis et nulli ni moriatur erit.
Hinc tenuis tenuem pascit: qui dives egenum
Sublevet, hoc duro tempore nemo fere est.
Recte igitur dictum; quando mendicus egeno
Munera dat, caeli ridet in arce Deus.

In Hannam Morosopham.

Hanna sapis nimium, nimium sapis Hanna: mariti
Est sapere. huic mulier discat habere fidem.

Auicula blandissimae.

Heic tibi pro cavea tumulus mea surgit Acanthis
Parua, sed argutos fingere docta sonos.
Tu mihi cara quidem volueris, tu blanda fuisti:
Gutture processit nil nisi dulce tuo.
Sed tamen asperius si quis te forte teneret,
Hunc iterum rostro pungere cura fuit,
Sic minimo sua bilis inest: sic spicula melli,
Floribus et morsum sedula miscet apis.
Parua quiesce tamen, mea parua quiesce volucris:
Certatim volucres ad tua busta volent:
Exsequiasque canat: violae nascantur ibidem:
Et rosa te foliis contegat orta suis.
Est eadem natura rosae: blandissima visum
Floret, et ambrosio repler odore locum.
Sed tamen et spinis carpentem: pungit acutis,


page 393

Ut subito laesas retrahat ille manus.
Sic mala iuncta bonis blandae tibi gratia vocis;
Spicula sed rostri dura fuere tui.
Non ita dura tamen, quin vox tua dulcior esset:
Ergo mihi multum saepe gemenda vale.

In Iberum.

Belgarum in cenis admirabatur Iberus
Delicias, artem, pocula, vitra, merum.
Ergo unde ingenia atque artes regionibus istis
Sint, ubi mos vinis invigilare, rogat.
Huic Belga: ingenium exacuens et nobile vinum
Nos bibimus: fatuae potor Iberus aquae est.
Non artes mirare igitur, non mentis acumen,
Sunt ubi caelifluo pocula plena mero.
Nec mirare tuam stupido cum pectote mentem:
Quod bibis, id tecum bos asinusque bibunt.

In Polyphemum.

Potor aquaees, panemque domi parcissimus atrum,
Ex iure hesterno, trux Polypheme, voras.
At si quando sedes aliena ad prandia fucus,
Larguses et lauto praebibis ore merum.
Importune alios etiam clamoribus urges,
Utque bibant fastu, voce, minisque, iubes.
De proprio largire mero, Polypheme, domique
Prandens vel ventrem rumpe bibendo tuum.

Doctor. Auditer

Nemo docere potest, nisi sit qui praebeat aurem,
Et nisi qui doceat, discere nemo potest.
Excitat auditor studium, doctorque fidelis;
Frigente alterius friget uterque fide.

Votum genethliacum pro Christiano Daniae Rege, filio Friderici II.

Prodiit in Danaum nuper stirps mascula regno,
Marte sata, et casto plantata in Palladis aruo.
Stirps Marti dilecta patri, matrique Mineruae:


page 394, image: delb0394

Stirps Danaum spes et columen; quam fertilis aether
Imbribus et largis, et vivi fonte caloris
Sic vegetum faciat foliorumque ornet honore,
Ut patulis disssusa olim pulcheriuma ramis,
Et caput auricomum extollens et brachia pandens,
Optati foveat populos sub tegminis umbra;
Audiat et dulces Philomelae in vertice cantus,
Confugium que avibus cunctisque animalibus astet,
Sic impacta solo, sic omni uredine mator,
Sic tunica durae sic corticis obsita crustis,
Sic celsis erecta comis, ut laedere nemo
Vel velit, aut possit tam pulchram evellere plantam.

Pro Udalrico, eiusdem filio altero.

Nomen avi patrii, ductum de nomine Christi,
Primus habet, tanto dignus honore nepos.
Materni iam nomen avi datur Udalrici,
Inclite filiolo rex Friderice tuo.
Fallor? an ille prior mores quoque reddet avitos.
Ut cumulet meritis regna paterna suis?
Fallor? an iste alter dives cui gratia nomen
Nunc dat, avi alterius dulcis imago venit?
Fallor? an et quandam se iunget tertius illis,
Qui referat genium rex Friderice, tuum?
Felices Danaos veterum quando ora parentum
In tribus his cernent esse renata sibi!

In Sciolum.

Quod cumque argutum doctis lepidumque putatur,
Id fatuum Sciolus frigidulumque vocat.
Quod vero insulsum doctis fastidia movit,
Id Sciolus laudat mirisiceque probat.
Quae sit caussa roga? non omnibus omnia rident:
Ulcus amant muscae; germina sloris apes.

In Violettam.

Nobile de violis te nomen habere putabam,
Cognita quando oculis es, Violetta, meis.


page 395

Sed postquam ingenium sensi fandique leporem,
Ardentes oculos, Cyprigenasque manus.
Cedite iam violae dixi: violentius uror,
Quam violae aut florum germina ferre quearit.
Vis tibi maior inest et nostris viribus impar
Sic violenta mihi, non Violetta, vale.

In Gryllum.

Segnis erat Gryllus, saxique immobis instar,
Mandibula excepta denique totus iners.
Viderat hoc Scabies; Gryllumque ut redderet acrem,
Pruritu, huic vexat membra manusque suo.
Mox ille evigilans ungues in vulnera stringit;
Et quod agat semper nunc scabiosus habet.

In Batrachum.

Conspexisse asinum Batrachus se pernegat ullum:
Non asinos patriae dicit inesse suae.
Vix equidem credo: quin cum se viderit ipsum,
In speculo toties, dicere vera nego.

In tres Petros poetas.

Carmine quid possint Itali, et cum Teutone, Galli,
Scire cupis, ternos aspice quaeso Petros.
Italia Angelium Ronsardum Gallia, suave
Lotichii ingenium Teutonis ora tulit.

Carolo Utenhovio. F.

Te mortalem equidem clari genuere parentes,
O decus et scaldis Carole fama tui.
Ast ego pro letko vitae immortalis honores
Promitti statuo culte poeta tibi.
Nam si vita tibi nihil est, quod nomine pandis
Non video possis qua ratione mori.

In Melissum celibem.

Spirantem charitas, fundentem mella Melissum
Quid mirum viduo posse cubare toro?
Nam Veneres qui corde fovet, fontesque leporum,
Sophrosyncmque sacra sobrictate colit;


page 396, image: delb0396

Cur ille alterius Veneris succumbere flammis?
Cur vellet Cyprio subdere colla iugo?

De eodem proco.

Sola Rosina rosas, plantabat sola Melissus
Lilia, flore sui dives uterque soli,
Sed iam liligero coniuncta Rosina Melisso
Mellisluis pariet lilia compta rosis.

Ioan. Alberto Principt Megapolit.

Ioannes Alberte, Ducum dux optime, librum
Quem damus, augusta suscipe quaeso manu.
Non infecta quidem canimus, nec dissona vero;
Sed ramen arbitrio subicienda tuo.
Si tibi displiceant nec nobis illa placebunt:
Sin placeant, aliis non placitura, placent.

Friderico Stipitio.

Cur truncum, Friderice vocas te candidus ipsum?
Cum tibi det tales blanda Thalia modos?
Crede mihi, fundunt si talia carmina trunci;
Vix nemora et volucres quo celebrentur habent,

De Iudaeo baptizato.

Venerat Ausonias quandam Iudaeus adarces,
Baptismi cupidus, Christicolaeque gregis.
Heic mores Sodomae inveniens vitamque Gomorrae.
Certum ait, est, verum gens colit ista Deum:
Gens verum colit ista Deum; miseratio cuius
Et bonitas vatum tot celebrata libris.
Nullus enim posset reliquorum credo Deorum
Cernere tam placidis fanda nefanda oculis.

In Batrachum.

Batrachus assidue faciles in carmina Musas
Iactat ab his quidquid iam meditatur habet.
Sed tu cum iactat Musas, intellige Muscas:
Carmen cum iactat, crimen inesse puta.
Eius enim in cerebro magno circum agmine muscae
Nidificant; foedum pectora crimen olent.


page 397

Germania degenerans.

Quid sibi vult quam cernis anus macilenta tremensque,
Coeca oculos, vultum pallida, cana comas?
Ferali ingluvie ptisanam quae sorbet, ut aegrum,
Quod libitina vocat postuma, corpus alat?
Haec illa est veteri amisso Germania flore,
Elumbis macie, turpis, inermis, iners.
Nulla pericla videns, quamvis sint proxima, quamvis
Omnia perniciem mox ruitura trahant.
Luxuriae interea indulget Bacchoque gulaeque,
Fortiter ut reliquae dilapidentur opes.
Omniseram patriae faciem! ô miseranda! veternum
Auferet ex oculis quae medicina tuis?

De Cerebro cerebrosi.

Concavitas capitis tota est repleta cerebro,
Quod Physici monstrant conpora secta manu.
Vix ceruo maius cerebrum Natura vel urso,
Vix vitulo tribuit cornigero que bovi.
Si placet ipse vide: teque ipso iudice disces,
Quam magno in cerebro nil habeas cerebri.

Echo.

Nympha repercussa repetens data carmina voce,
Dic quid proficimus divitiis? vitiis.
Qui pascit gentes, urbes et regna, laborum
Praemia numne refert certa colonus? onus.
Quid Bibulo fiet qui multos opprimit, et quem
Salsos iam pisces mandere taedet? edet.
Qui cumulabat opes misere violando misellos,
Quomodo privatus postmodo deget? eget.

Echo.

Nusquam tuta fides: qui credit fallitur ergo
Num mihi Nympha voles dicere fide? vide.
Hactenus in viduo consumpsi tempora lecto;
An mihi nupta datur satgenerosa? rosa
Anne etiam ingratos alo nunc praeceptor alumnos,


page 398, image: delb0398

Ut mihi sit pietas exitialis? alis.
Quis caput huic noxe quis damni segnifer? Ifer,
Non erit hoc ipsis exanimale? male.

Echo.

Tantum equitare queunt curnati Regibus? ecquis
Est regi et miseris omnibus aequus? equus.
Num nativa tui quaeso vox gutturis? uris
Queisnam couventet lingua Thrasonis? ovocs.
Quis novus hic verborum opifex orator? arator.
Miles num felix est, veteranus? anus.
Quae cito vita fugit nunquid revo cabitur? itur.
Sic volat a Borea concita navis? avis.
Ergo vale tandem resonaus e vallibus Echo,
Nil tua sentiscant gaudia tabis? abis.

In Auratum

Auratus fueras rebusque et nomine quondam,
Quando erat officio congrua Musa suo.
At nunc infami manes cum voce lacessas.
Persidaque Antiochi carmine facta probes:
Nequaquam Auratus posthac censeberis ulli;
Dignior auriti nomen habere Phrygis.

De Crotalo et Lalage.

Garrulus est Crotalus, Lalage cui contigit uxor
Garrula quo videas iungere fata pares.
Quid censes? an non tali de matre disertos
Producet natos ille loquax Crotalus?
Non nego. de Crotalo mera quin crepita cula nasci,
Ex tam multiloqua coniuge posse puto.

In Lollium Salinatorem.

Fons salis in patria Lolli est, quem praedicat ipse,
Quando salinarum de strue multa crepat
Sed si hominis mores, si vultum, verbaque spectes;
Non est in toto corpore mica salis.

In Quantulum.

Est mihi, laus superis, mens sano in corpore sana;


page 399

Membra lacertosis sunt benefirma toris.
Tu levior pluma, et digito vix ligneus uno
Altior, et costas cui numerare licet.
Me pinguem crassumque vocas: an Quantule nescis,
Me crasso ingenium crassius esse tuum?

Porcius.

Basia nasutae cupiens libare puellae
Porcius: ista vetat basia nasus, ait.
Illa sub haec: ergo adversae da basia parti,
Impediens a qua basia nasus abest.

Iuvenis et Vetula.

Sitne rogas melius vetulam si ducat ephebus,
Aut nubat tremulo si nova nupta seni?
Quaestio digna quidem: cuius me soluere nodum
Si iubeas, a me talia dicta seres.
Hoc illo est melius, vetulae nam iunctus ephebus,
Hei miser, in sterili solus arabit agro.
At senior teneram ducens aetate puellam,
Multorum iuvenum sentiet auxilium.

Pasiphae.

Pasiphae potius formoso nubere tauro
Quam licito voluit regis amore frui.
Credis ab hac stolidas multum differre puellas,
Quae stolidos doctis praeposuere viris?

Chronologia.

Ordine gestarum disponere tempora rerum,
Et mundi varias arte notare plagas,
Est geminos gestis assingere rebus ocellos,
Et nautis media pandere nocte polum.
Totius historiae liber hictibi lumina praefert:
Silibet, ambiguas hoc duce carpe vias.

Aliud.

Si quis in historiis ignarus temporis erret;
Nec loca pervideat res ubi gesta fuit:
Coecus in ignota misere is regione vagatur,


page 400, image: delb0400

Ceu nauta in vasto nocte silente mari.
Historiae liber hic certum tibi pandit ocellum,
Qui velut ambiguae sit cynosura rati.

Sofoi\ a)sofoi\.

Pulsare innocuam matrem, amledicta parenti
Ingerere et domino fraude nocere suo,
Saepe impune licet; punit quoque nemo, sed ultro
Mercedem fures, quam mereantur, habent.
Qua ratione etenim non illos dixero fures?
Qui praestant operas fraude doloque suas.
Immensus quorum numerus, quos nemo coercet,
Nemo pollicitum cogit ad officium.
Sed servum si mendacem turpemque malumque
Offi cii mulctes pro ratione tui;
Tunc tibi vellites certae, vel poena parata est,
Quam subito nullo te redimente lues.
Egregias vero leges, legumque patronos!
Si malefacta iuvant et benefacta nocent.

In carmina Malisaei.

Nuper ut haec Pietas Melisaei carmina vidit;
Haec ait est nutu vena probanda meo.
Scribite vos alii Veneres et furta poetae:
Haec mihi prae vestris carmina sacra placent.
Carmina quae recitant divini en comia verbi,
Laude nihil toto dignius orbe fuit.

Ex Graeco.

Suspicis Asterie stellas mea: caelum utinam sinae
Pluribus ut videam te, mea lux, oculis!

In defunctam.

Asterie vinens vivis fuit alter Eous:
Mortua defunctis Hesperus alter erit.

In Pseudoastronomum.

Te caelum caelique vias et sidera nosse,
Te simulas acie mentis adire polum.
Sed magis ingluvie semper distentus anhelas,


page 401

Rarius et nihil est sobrietate tibi.
Numne igitur coeno in mersus prositebere caelum?
Cum sis gastronomus, nume eris astronomus?

In imaginem P. Melissi.

Si faciem tibi nosse libet vultumque Melissi,
Mellisero cuius nectare vena fluit:
Hic ille est, frontemne vides sine nube serenam,
Quaeque supercilio lumina blanda carent?
Hoc caput, haec frons est, dudum cui laurea Caesar
Aonio imposuit serta probante choro.
Hoc caput, hoc cerebrum, quo princeps illa sororum
Calliope sedem gaudet habere suam.
Hi vigiles placidique oculi, quibus ipsa venustas
Emicat, et blando lumine grata Charis.
Haec labra hyblaeos, late spirantia flores,
De quibus ipsa favos Attica singat apis.
Hoc pectus plenum fidei, pietatis, amoris,
Atque adeo castae sobrietatis amans.
Quisquis es huic iuveni felicia cuncta precare;
Nec pigeat voris sollicitare Deum,
Seruet ut alueolos, et amantes mella melissas
Atque suis fucos arceat ipse favis.

In Codrun.

Dedicat ipse sibi quare sua carmina Codrus?
Se magis in toto diligit orbe nihil.

In Auarum.

Morbo animae curisque levat te quando sacerdos,
Huic das vel minimo quod minus est obulo.
Si corpus curat medicus, paullo am plius addis;
Sic tamen ut sordes arguat ille tuas.
Sed nummi si caussa agitur, si foenora poscunt;
Caussidicis imples largus utramque manum.
Hos tibi patronos offendere cautio, prima est;
Cernitur hinc animae quae tibi cura tuae.


page 402, image: delb0402

In Hillum.

Cur toties excandescit, clamatque salitque,
Cum nulla aut saltem frivola causa subest?
Morose usque adeo curseruis imperat Hillus?
Imperat, et semper flagra minasque crepat?
Vis dicam? a teneris nulli unquam seruiit annis,
Liber et arbitrio vixit ubique suo.
Hinc serui affectum ignorat, fidoque ministro
Quam grave sit rixas, iurgia, probra pati.
Ergo mali ignarus, miseris, ignoscere nescit:
Semper et ad domini munus ineptus erit.

In lusciniam Steph. Praetorii.

Lusciniam Stephanus veris dum laudibus ornat,
Vocis et argutae vimque modumque docet:
Attendunt Philomelaeomnes, laudantque vicissim
Nomina praeconis iudiciumque sui.
Illius hinc laudes memori nemo eximet aevo,
Donec lusciniae, carmina donec erunt.
At tu lusciniae qui ingratus honoribus obstas,
Bubonum in tenebris flebile carmen ama.

In Micropsychum.

Cum tibi nemo parem referat, te iudice, grates;
Ingratos omnes et fore et esse refers.
Hoc ais, hoc repeits, pleno ipse ingratior ore,
Inculcans meriti pondera mira tui.
Odi equidem ingratos foedo cane peius et angue:
Nescio sed gratus quis queat esse tibi.
Cum sis ipse etenim meritorum praeco tuorum,
Quis facere assidue quod facis ipse velit?

Menses anni. Ianuarius.

Ianus amat victum tepidum, gratosque liquores,
Qui bene iam puro sanguine corpus alant.
Vene nocettuncsecta tibi: sed balnea prosunt;
Et labor, et dulcis, si sit honesta, Venus.


page 403

Februarius.

Febris nomen habens, et lenta febre timendus,
Scindendam venam pollicis esse monet.
Idem vitat olusngidum, volucresque palustres,
Pharmacaque et calidi flumina fontis amat.

Martius.

Dulcia Mars, acrique tamen condita sa pore,
Diligit: humores nam ciet ille graves.
Iam puris te pasce cibis, et pharmaca linque:
Quin etiam venae sectio saepe nocet.

Aprilis.

Ut terrae vires, aperit sibi corpus Aprilis,
Nostraque sunt multis pervia membra poris.
Humores nimios; vinum, venterque solutus,
Et labor, et Cypris, venaque secta levat.

Maius.

Maio flava tumet bilis: iam dulcibus uti
Convenit et liquidis: sit moderata Venus:
Nec labor immodicus: multum iam balnea prosunt,
Pharmacaque, et modico vena fluore fluens.

Iunius.

Iunius ex animo tristes expellere curas,
Laetitia et mentes exhilarare iubet.
Ergo fuge humori quaesunt contraria vivo:
Vescere lactucis; pharmaca nulla bibe.

Iulius.

Omnia nunc ardent, nunc est calidissimus annus:
Vita igitur Cypriae feruida sacra Deae,
Intactae maneant venae: fuge balnea et aestus;
Et tibi sit somni parca brevisque quies.

Augustus.

Augustus Venerem, somnos, et reicit escas
Immodicas: atra corpora bile tument.
Tu liquidis gelidisque utens falsisque, cavebis
Pharmaca, aquas gelidas: nec tibi vena fluer.


page 404, image: delb0404

September.

September vinum redolens, et aromata curat:
Tum tibi de feto palmite poma nitent.
Lacte caprae presso nunc vescere; pharmaca sume
Si sit opus, venas scinde cruore graves,

October.

Nobilis aucupio, vinis, plagisque ferarum
October, volucres, vina, ferasque refert.
Haec cape, sed modice: membra exerceto labore;
Vescere a cetosis: nec prohibenda Venus.

November.

Balnea iam raro, Veneris sed gaudia numquam
Expedient, subito ni cupis esse senex.
Iam stomacho mulsum, iam gingiber utile credunt,
Conditum aerio si tibi melle fluat.

December.

Cum sudore lava ieiunus mense Decembri,
Ante focum calidis utere, membra move,
Defende et frigus cerebro, capitisque cruore
Vena fluat: spiret cinnama grata calix.

Iano Grutero.

Quid, Grutere, decus vatum, Phoebique satelles,
Fringillam obstreperam canis adiungere cycnis,
Vergiliasue ipsi sa tagis componere Soli?
Qui me Balthiaco fremituque et frigore septum,
Etenebris, velut in lucem producere, et inter
Tam magnos censere viros ultroneus audes?
Lipsia dem dico et Dousam, qui tempore nostro
Vel primos Sophiae ipsius summosque decorae
Euepres mystas non tantum aequasse putantur,
Sed superasse etiam: quid ego si conferar illis?
An non sider as nebulis adspergere flammas,
Aut tenebris dicas caelum obscurasse serenum?
Nolenti, Grutere, tamen nihilominus instas
Quid faciam? vis haec equidem est, quâ cogis amice.


page 405

Ergo tibi hunc sulcum pallentis in aequore chartae
Vomere plumifero, velut exaro, et insuper illum
Constantis Fidei et sinceri semine Amoris
Consero: quod floris numerosi et fertile fructus
Incolumes quondam et laeti ut videamus utrinque
Is faxit qui cuncta facit, qui cuncta gubernar,
Clauditur et cuius nullis clementia metis.

In candorem poetarum.

Derident aliqui, cum, candida pectora, vates,
Se laude tollunt mutua.
Quos ego ridendos iterum veliure putarim,
Et improbandos maxime.
Namque alias cum plena malis sint omnia rixis;
Certare cur non gratiis,
Proque odiis augerefidem iam quisque laboret,
Et mitigare vulnera?
Certe quantum odio praestat concordia, tantum heîe
Poeta praestat ceteris.

In Discolum.

Quando noces aliis, verbis factisue malignis,
Immemorem subito quemlibet esse cupis
Si memorest aliquis; niger est ingratus, et effrons;
Indignusque tua dirus amicitia.
At te vel verbo si quisquam offen derit uno,
Tum clamas miris conquererisque modis.
Singula tum repetis, scribisque in marmore cordis:
Nulla dies animis eximit illa tuis.
In concinne equidem. nam cum cupiasque velisque
Ignosci ulceribus tuberibusque tuis;
Verrucas cur alterius tolerate recusas?
Fallor an, es nimio coecus amore tur!

Latax.

Quod teneros Regum natos plerumque videmus
Degeneres; causa est, si tibi nosse libet,
Turpis adulator: puerum hunc, cum lacte, veneno,


page 406, image: delb0406

Imbuit, et coeco perdit amore sui.
Huic omnes se submittunt, et saepius ante
Quam sit homo, magnus creditur esse Deus.
Qui Deus est, iam nec melior nec maior haberi
Postulat; alterius nec sibi quaerit opem.

xa/ris a)/xaris.

Sunt benefactores, veterem qui prorsus amicum
Cui bene quid faciunt, semper egere volunt.
Anutu ipsorum solo quo pendeat ille;
Quo sine nil tentet, quo sine nil faciat.
Ergo supercilium tollunt grave: quin nec amari
Sed metui cupiunt, et sua laude vehi.
Sinon cuncta probes, si sputum lingere noblis;
Ingrati subito nobile nomen habes.
Hos tu ne bene quid faciant tibi forte caveto:
Hos Charitum tamquam probra pudenda fuge.
Exaequo ingenuos cum libertate sodales,
Vera loqui natos, qui tolerare nequit,
Qui premit imperio, dominari assuetus. amicos,
Aut meritum in culcat, pestis amicitiae est.

In domum musculosam.

Cum pene instantem minitantur recta ruinam,
Tum tacire emigrans musculus omnis abit.
Una etiam secum relam amolitur arachne,
Nulia ruinoso conspicienda domo.
Belle igitur tantas heic texit aranea telas,
Heic minor et maior mus sua regna tenet.
Iudicio illorum cautus, quia praevidet hospes,
Instet quod domui nulla ruina suae.

In Labragoram.

En tibi Labragoram fraudis nummique ministrum,
Patronum furti, caedis, adulterii.
Quin scelus haud ullum est, quod non defendere iuris
Labragoras titulo iustitiaeque queat.


page 407

Sic torquere igitur norit cum cerea iura;
Haud legum doctor, sed mihi tortor erit.

In Birrum.

Gaudete ô Bavii, miseri ô gaudete Batylli:
Qui vestra obscuret nomina Birrus adest.

In Vulpeculam.

Blanditur Vulpes, sed non ego credulus illi.
Pessimus est simulans se malus esse bonum.

Eiymon Pecuniae.

Quod pecudum inducat pecunia pecunia mores,
Est brutum a bruto nomen adepta pecu.

Compedes aureae.

Aulicus exosam totius ne deserat aulam,
Aurea vincla quibus detineatur habet.
Auto etiam muto vis maxima persuadendi est;
Tum quoque quod loquitur plurima, quando tacet.

In Messalam.

Laurigerum se saepe vocat Messala poetam;
Mirisiceque sibi dum crepat ista, placet.
Ast ego, cum dicit lauros, intelligo laruas:
Audio Baeotum quando Poeta canit.
Quin Betam potuis: tanti nam carmine vatis
Nil magis insulsum, nil magis insipidum.

Vivendum.

Vita brevis; curae innumerae, quid gaudia differes,
Dat tibi tam parca quae brevis hora manu?

Adulatori.

Laudari nimis est grave, nimium desine quaeso
Laudibus immodice nos onerare tuis.

Rana crepans.

Rana bovi certat, sed nondum rupta quid obstat?
Disrumpenda brevi rupta putanda tibi est.

Discidium amicorum.

Non vivit fido quisquis prinauramico.
Dimidum siquidem perdidit ille sui.


page 408, image: delb0408

In Lycissam.

INfanti dare quod nequeat laeso ubere mammam,
Sollicita est miris torua Lycissa modis:
Nutricum incusans vitam moresque pudendos,
Quos puerum non vult imbuere ante diem.
Esto animo bene composito mea quaeso Lycissa:
Nil caussae est tantum cur doluisse velis;
Nam nulla est mulier, lupa nulla, nec ulla leaena,
Cuius lac posset plus nocuisse tuo,

In Rasos.

CVr caluos per se monachos quandoque futuros,
Rasura caluos reddere Papa sinit [(transcriber); sic: sint] ?
Caluitii caussam novit pater ipse Phalantus,
Eunuchum et clavum quid vetet esse, videt.
Quocirca ut melius monachorum furta premantur;
Sponte quod hinc fieret, iam sieri arte iubet.

In Zoilum.

Carmina quid rodis non intellecta Sabelli?
Optima tene unum scribere posse putas?
Quae tibi nulla placent, aliis fortasse placebunt:
His praeiudicio ne gravis esto tuo,

In male sibi conscium.

Ut canis in reliquo mordax grege vetbere laesus
Latrando est index vulneris ipse sui:
Sic qui se excusat non accusatus eundem
Quid dubitas dicti criminis esse reum.

Ad Ianum Gruterum.

Quid non credamus? quid non speremus amici?
En pridem e Batavis qui nostro inhiabat amori,
Cycnifero heic coram Varno gratissimus hospes,
Ipsus adest lanus, Charitum Themidosque verendae
Flos sacer, omniferi et ditis satus accola Scaldae:
Sed ditis quondam: nunc diro a Marte subacti
Pallentisque fame. Sic scilicet omnia verti
Pebus in humanis a primo cernimus ortu:


page 409

Atque eadem nostri cernent quandoque nepotes.
Sed Docto omne solum patria est. Si Scalda negavit
Hospitium; vel Trava dabit, vel Vistula sedes,
Aut saltem latebras, vitae quas postulat usus.
Interea Christi fortes vexilla sequamur,
Cui nos curriculo in simili praecessit, et ipse
Hospitio in stabulum extrusus; nec non vagus exul
Pulsus in Aegyptum Sed spe mala nostra levemus.
Magnanima adversis numquam ut patientia rebus
Succumbat fracta; ast casus sese armet in omnes:
Donec nos patriam in veram solidamque quietem,
Evocet hinc, idem nostrae dux ille salutis.

Ripsaspis.

Ex bello incolumis rediens Ripsaspis, adaram
Cur sua suspendat calceamenta rogas?
Non clypeum aut galeam, partae monumenta salutis?
Qui mos servati militis ante fuit.
Defendere pedes illum, non arma vel ensis;
Nec clypeum aut galeam rettulit ille suam.
Ergo in defectu reliquorum, haec dona videnti
Virtutis voluit signa referre suae.

In Reges. Nic. Reusneri.

Regibus antiquis tantos dum praestat honores
Reusnerus, Clarii gloria certa chori:
Dignus erat cui certarent dare munera Reges,
Praeconi tamquam signiferoque suo
Sed licet hoc fiat numquam (nam tempore nostro
Rara venit Musis gratia, rarus honos.)
Ille tamen sibi sic peperit memorabile nomen,
Claraque tot vetuit nomina nocte premi.

Quid fuisti, es, eris.

Quid nam annos centum aut sex centos ante fuisti?
Nil plane aut si quid vel minus est nihilo.
Quid nunc es? corpus fragile heu, vivumque sepulchrum,
Undique quem cingevut mille necis species,


page 410, image: delb0410

Sed quid eris paullo post? foedum et putre cadaver,
Ergo tibi cristas tollere cur volupe est?

In Betonicam et Lysimachiam herbas.

Betonica, ut referunt, in mutua vulnera diros
Serpentes adigit iam satis ante feros.
Lysimache sedare boves taurosque putatur,
Sub gravitate iugi qui fera bella cient.
Talia bella cient hodie qui oracula tradunt
Caelica, utrinque tuum rurba professa iugim.
Betonicam bone lesu aufer iustosque tuere;
Et tandem optatam deplue Lysimachen.

Malus pastor.

Lana cui cordi magis est, quam vita bidentis,
Esse bonus pastor qua ratione potest?

Letio mentis.

Ora manusque lavans, maculas prius ablue mentis:
Hac foedus, nusquam foedior esse potes.

Modestia.

Est iter ad folidam submissa modestia laudem:
Ille placet stulto, qui placet ipse sibi.

Sperandum.

Fide Deo, bene spera inter tot tristia: saepe
Spes pia, spem contra, spe meliora tulit.

In obitum Iani Gulielmii.

EVepies, Sophiaeque simul Graiae atque Latinae,
Artis Apollineae quin utriusque decus,
Hîc Biturix Ianum Gulielmum condidit, eheu
Quam procul a Travo dia Lubeca tuo!
Quam procula Varno! quorum illi exordia vitae;
Culturam huic animi debuit ille sui.
Sed docto omne solum patria est: commune sepulchrum
Terra dat in quovis mater amica loco.
Ianus ut et Celtas inter mitesque Cadurcos
Hospes agens media ceufuit in patria.
Tanta illi virtus et morum gratia, tantus


page 411

Et vigor ingenii, iudicirque fuit.
Trave dole, hoc etenim, licet id plebs perneget, una
Cum rapto, est apici gemmula rapta tuo.
Varne dole, meliusque tuum defende Roserum,
Cui dederint similem vix tua fata Rosam.

NICOLAI CISNERI PALATINI

Descriptio eorum, quae in nuptiis duorum Comitum Dn. Philippi Com. ab Hanavu, ets. et Dn. Philippi Com. a VVesterburg, ets Heidelbergae acta sunt.

QUae thalami pompam cecinsiti carmine Musa,
Cum Theris e liquidis emergens aequoris undis
Cum grege Nympharum Pharsalia tecta petituit:
Ut sibi perpetuo so ciaret Pelia nexu,
Nereis humanos non despiciens Hymenaeos:
Seu te Cyrrha tenet, seu Pindus gratior illa,
Seu nemus Aonium: placidi seu flumen Ilissi,
Seu fons Pegaseus, seu qua Permessides undae
Perpetuo vatum perfundunt labra liquore:
Huc ades, et sublime mihi da scribere carmen,
Castaliosque meo latices asperge palato,
Grandibus ut numeris Hymenaeia gaudia possim
Dicere, lata quibus resonarunt atria longa
Te duce et immensus pervenit ad aethera plausus:
Cum tibi consensu et magnorum numine Divum
Egregium veteris decus et moderator Hanavi
Iuncta fiat castis proles Simereia taedis,
Alta Palatina deducens nomina stirpe.
Et tibi legitimo vinclo coniuncta Philippe.
Occiduis orto castris Busera virgo:
Hic ubi vitiferos colles et mollia prata,


page 412, image: delb0412

Decurrens vitreo perstringit flumine Niter.
Non ego cuncta meis comprendere versibus opto,
Non mihi si sacram laurum tribuisser Apollo:
Sit satis hoc nostro loca summa notasse labore.
Tempus erat gelido cum perfulgentia curru
Sidera semiferi Titan Chironis abiret,
Chironis rapidis cui dextra armata sagittis:
Cum Phoeboque simul pelagi surgebat ab undis
Fraepetibus pennis fuluus lovis armiger ales:
Qui pulchrum Phrygia puerum subuexit ab Ida:
Attica quo coluit quondam Antisteria pubes,
Crateras magnos statuens et vina coronans,
Induigensque epulis concessa per otia festi.
Exspectata dies aderat qua tempora longo
Iactatus rumor finem eventumque teneret:
Et longis tandem precibus notisque petitus
Clamaretur hymen, thalamosponsusque iugali
Virginis intactae succederet omine laeto.
Ergo Palatini solenni regia cultu
Ornatur summoque fremunt, celsa atria luxu,
Nobilitasque coit, splendentia tecta frequentans,
Urbis et exsultant laetanti moenia coetu,
Effusustudio cives ad flumina Nicri
Adstabant cupido exspectantes pectore sponsum.
Et iam sol medium caeli conscenderat orbem:
Cum procul obscuro glomerari puluere nigram
Perspicimus nubem, tenebrasque insurgere campis:
Nec mora, mox densum se profert agmen equorum.
Utque propinquarat structo prope moenia ponti,
Hic ubi vicinam Nicer praeterfluit urbem:
Intonat ex altis en bellica machina muris,
Sulphure fumantes ia cens ad sidera glandes:
Unde resultabant immenso cuncta fragore:
Haud secus ac tonitru nubes cum rupta corusco
Cum fremitu stridens deturbat ab aethere fulmen:


page 413

Quod turres quatit, et celsis in montibus ornos.
Hoc Pater irriguo Nicer sub gurgitis antro
Commotus sonitu, summa caput extulit unda,
Squal nti facies musco perfusa madebat:
Rorabantque udi limosi uligine crines,
Et tetricam barbam destillan, alga rigabat.
Qui simulac falsi agnovit figmenta timoris,
Certaque conspexit venientis gaudia turbae,
Risit, et ex ima confestim sede vocavit
Naiadas, et dulci cithara modulante Ligea,
Permixtus lepidis vicino margine nymphis,
Candida quas inter Lence, suavisque Lycoris,
Clioque, Drimoque, oculisque nitentibus Aegle,
Festivas duxit plausu comitante choreas.
Illi autem stimulis mandentes aurea frena
Quadrupedes, tenues agitantque, rotantque subauras,
Laetificio cordis prodentes gaudia vultu,
Iamque aderant portis, et moenia celsa subibant;
Ante alios prima Sponsus lanugine malas
Vestitus teneras: cuisummo pectore torques
Irradians auro pendet, gemmisque corsuaus.
Quem iuxta stirpe insignis Ludovicus avita,
Vir praestans animi, et facundo maximus ore:
Regia cui clarum cognomen saxa dederunt.
Atque senis gaudens Siculi Sulmonius arte;
Ingenio latias longo qui tempore vires
Vicit, et arreptas demersis in aequora naves.
Post alii mixtim proceres, quos magna caterua
Continua famulum serte comitatur cuntes.
Omnis in hos oculos desixos vulgus habebat;
Compita quod passim complerat Iata viarum.
Utque Palatinae subierunt limina sedis:
Qua gemini surgunt ingenti mole Gigantes,
Accincti gladiis, nixique ingentibus hastis,
Terribilesque altis fictasub imagine cristis,


page 414, image: delb0414

Horrendo aspectu facies, barba aenea mentum
Vestit, et aerato totum munimine corpus
Contegitur, ferrosqualent immania crura,
Materies operis mira superatur ab arte:
Sic oculos diro vultu; sic ora ferebant:
Ceu quibus a Domino vivis penetralia ad ima,
Regalis commissa foret custodia sedis.
Protinus in media comitantibus arce ministris
Coninge cum chara Danis a regibus orta.
Regalem spargens oculis Fridericus honorem
Talibus ante omnes dictis excepit Hanavum.
Ut te magnamium soboles generosa virorum
Accipio, videoque lubens, charissime sponse,
Ut te animo toto complector, speque benigna:
Quem diis auspicibus reor, et lunone secunda
Has nostras tetigisse fores; thalamique petiti
Perpetuo laetis fruiturum tempore votis.
Salue animo praestans, nec magni degener ortus
Connubiis succede tuis sponsaque potitus,
Quae mihi deproavis cognato sanguine iuncta est,
Suscipe felicis praesentia gaudia sortis.
Te nobis generis decus, et notissima virtus,
Cognatique patres, et veraegloria samae
Foedere perpetuo tempus coniunget in omne:
Non tibi subsidium nostrum, Dii coepta secundent,
Non studium dcerit; dabitur tibi sponse quod aptas.
Talia cui contra laetus respondit Hanavus.
O decus, et verae lux ô clarissima laudis,
O venerande Pater, maior me nulla cupido
Incessit quam cum felicisidere Tempus
Optatum, luces fatorum orbisque ministrae
Indicti adveherenrfesti pactos Hymenaeos
Amplecti, et stabili connabia stringere nodo:
Nec te regificio nobis eqnui via luxu
Ornantem, fas est sponsum tardare morantem.


page 415

Quin his pro meritis, hac pro pietate parentis
Quas referam grates, quae praemia digna rependam?
Non opis est nostrae tantos aecuare paratus:
At licet haec ima benefacta reponere mente,
Perpetuoque tuum nomen, laudesque sonare,
Talibus orabant inter se, et tecta subibant
Regia, quae nitido gazae splendore coruscant,
Ceu medio Solis fulgur rutilantis Olympo,
Et plenae iubar obscura sub nocte Dianae;
Aeregradus primo radiantin limine valvae,
Qui curua in superas ducunt testudine sedes.
Hinc ubi perventum est, ad lata Palatia tecti,
Marmorei buxo postes, hederaeque virentis
Visuntur foliis tecti, slavisque Corymbis,
Et dispersa iacent alieno feta calore
Rosmaris, et grata genialis amaracus aura.
Nam quos vere novo flores viridantia tempe,
Et quos prata ferunt nitidis gemmantia ripis,
Cum placidi Zephyri sibilant, auraeque repentes:
His gravis obstabat saevi violentia Cauri.
Aulaeis paries Tyriae de sanguine rubro
Perfusos conchae, fuluo quis fila metallo
Aurea collucent telae per mille colores,
Hinc atque hinc tegirur, miraque tapetibus arte
Contextis, quae mirificis variata siguris
Heroum claras virtutes, gestaque signant.
Nota Palatinae celebrat quos gloria stirpis
Per tot dura viros, antiquae ab origine gentis.
Namque potens duris senior Fridericus in armis
Viribus invictis praestans, animoque virili
Emicat argenti claro splendore corusucus,
Fulgentes equitum turmas, peditumque cohortes
In latos ducens signis subfortibus agros,
Inclita cum geret pro charo sceptra nepote,
Qua celer humentes Nicer devoluit arenas.


page 416, image: delb0416

Hos opibus freti, maioraque viribus ausi,
Tres simul ingressi numeroso milite vastant
Ductores Helenae iungentes castra sacello,
Hic qui cum geminis velocis cornua cerui
Pisicibus adiunctis insignia gestat avorum.
Et qui Marchiacis Princeps dominatur in oris,
Hic ubi silva iacet vasta Maurotia saltu.
Transversam monstram patrium decus aegide trabem,
Quique sacras leges dictat Metensibus agris.
Cum quibus ut saevi commisit proelia Martis,
Mox illi optatam tribuit victoria palmam.
Nam miseri saevis affecti cladibus hostes,
Arrepto cursu cupiunt evadere pugna:
Ast illi obiciunt sese ad divortia nota.
Atque aditum circum posito custode coronant,
Ingentemque parant conversa peragmina stragem.
Dumque cadunt crebri violentia caede perempti,
Ecce duces inter turmas capiuntur equestres,
Quos laetus Friderius, agit victisque triumphat
Hostibus et victor spolias exulatat opimis,
Quadrupedum hic phalerae, crisitae, gladiique virorum,
Et dispersa iacent pallenti corpora letho,
Oraque cor susim nigro stillantia tabo,
Purpureo campos undantes tela cruore,
Puniceoque refert perfusum fanguine Nicrum,
At parte ex alia circundata tutribus altis,
Aggeribusque novis, et fossis cincta profundis,
Cernitur, excelsis, muris constructa Vienna,
Undique quam Scytica saevi de gente Latrones
Ismariisque iugis prognati, et saltibus Aemi,
Dacique Parthique. sagittiferique Geloni
Obsidione premunt, variisque assultibus urgent:
Pars rapidas pilas tormento excludit aheno
Quis concussa procul murorum saxa resultat,
Pars fossas implere parant, pars vellere vallum


page 417

Murorum effosae subter fundamina terrae:
Attentunt alii tacite subvertere molem,
Infestosque cavis imponere moenibus ignes,
Admois alii muros ascendere scalis.
Nec minus inclusi munitae turribus urbis,
Assueti duros bello perferre labores,
Principis eximia freti virture PHILIPPI,
Qui duce Boiorum natus genitore ROBERTO,
Laudibus, et magnis implens virtutibus orbem,
HENRICUM pulchra facie referebat OTHONEM,
Pars muris astans, pars condita turribus altis,
Quâ spissa est acies, et quâ globus imminet ingens
Turcarum, eiciunt nigrantes puluere glandes,
Multaque pugnantem demittunt corpora leto;
Iamque propinquantes duris detrudere contis,
Et stantes altis hostes depellere scalis
Certant, et magno voluentes pondere saxa.
Audaces late sternunt, galeisque solutis
Effuso raluae conspergunt ossa cerebro.
Ter cunctis hostes glomeratim viribus, instant,
Aeros summâ muros evertere opum vi,
Aggeribus scissis positisque ad moenia scalis,
Praecipitantque moras omnes, ceu turbidus imber
Labitur undanti montis de vertice cursu,
Immittens stragemque satis, aruisque ruinam,
Ter saxorum ictu, scalis valloque repulsi
Diffugiunt trepidâ versi formidine Turoae.
Haud secus atque canum raucis latratibus actus
Pastorisque minis, praedâ delusus inani
Subiciens utero caudam lupus, orequefrendens
Aufugit et vastis se saltibus avius abdit.
Interea turmas ducens Fridericus equestres,
Sumtibus haec cuius fuerat textura parata,
Qui nunc imperii gaudet Septemuir honore,
Magnificisque sedet tectis, rerumque potitur,


page 418, image: delb0418

Auxilio obsessis veniens superimminet Urbi
Auratis fulgens telâ cataphractus in armis.
Quem simulic sensit venkntem Turcicus hostis
Ilicet ingentem concepit corde timorem,
Turbatique duces, desolatique manipli
Aufugiunt, et equis d ffusa peraequora campi
Gestantes laxos humeris languentibus artus,
Ardua Pannonicae tendunt ad moenia Budae.
Quin etiam multi per in hospita saxa, per Alpes
Riphaeos ultra montes Tanaimque rigentem
Tuta petunt, magnis animo terroribus acti.
Non tamen effugiunt omnes discrimina mortis,
Sed triti pars magna fame spatioque viarum
Viribus exhausti fuso dant sanguine poenas:
Hos inter medio multi feso agmine mixtos.
Agnoscunt proceres lato darefunera campo,
Et rapidas inferre Getis fugientibus hastas.
His sua picturis proceres dum lumina pascunt
Artificumque manus celebrant, operumque labores,
Aedibusinteren in mediis ubi clara moratur
Thorothea Cimbiûm veniens ab origene Regum
Legitimo thalami Friderico foedere iuncta
Sese sponsa parat magna ad solennia Diuûm,
Nec mora, cum facibus splendescerre tecta corsucis
Inciperent, matres inter Nymphasque pudicas
In medium comitata venit Simereia Virgo
Sidereos deiecta oculos, cui plurimus ignem
Subicit in pulchrâ facie rubor, oraque tingit,
Purpureas inter veluti cum lilia mixta
Alba rosas fulgent: Indo vel quale per artem
Artifices addunt ebori decus, hoc ubi fuluo
Includunt auro vel flavi cortice buxi,
Auro nodati crines, gemmâque rigenti,
Formosoque micant baccata monilia collo,
Et Phryxaea tegunt ornatum vellera pectus


page 419

Auratusque pedum coliibet vestigka limbus
Addirus Assyrio contextae stamine pallae,
Quam longo Nymphe gradientes ordine stipant,
Qualis in irrigua Nili septemplicis orâ
Femineus pulsans proceris tympana palmis
Inachiam chorus est arguris iside sistris
Sectatus, Pharium quando quaerebat Osirim.
Hinc etiam sponsus sequitur cui gemmea circum
Tempora proscrpit capitus, flavosque capillos
Tortilibusque auri silis distincta corona.
Cui sese Comites clarum genus omne virorum
Addiderant, castasque simul comitantur ad aras,
Sacra ubi coniunctis firmantur foedera dextris
Coniugii, iustâque canunt cum laude Hymenaeos,
Et laetam vocem per templi tecta volutant.
Ac iam luciferos vicinâ nocte parabat
Mergere Phoebus equos, subter vada Caerula Ponti
Splendida Regali subeunt cenaeula cultu,
In quibus immenso feruent conviva luxu,
Strata iacent roseo depicta tapetia fuco.
Hincatque hinc partes rutilo collucet ab aere,
Innumera argenti mensis aurique talenta,
Chrysolito fulgent, et Iaspide pocula glauca.
Inde toris pario fultis sua membra reponunt
Marmore, iam lautis dapibus se inferre parati.
Dat manibus Crystallus aquas, promptique ministri
Susceptas vario distinguunt ordine curas:
Pars almae Cereris imponunt munera mensis,
Pars epuiis onerant, manibus Dictaeaque plenis.
Vina ferunt, referuntque simul, vacuosque Lyaeo
Spumtanti calices ponunt, paterasque capaces.
Nec non insignes Citharâ, cantuque fluenti
Et resonos leni pulsantes pectine neruos
Assistunt festis mensis sidibusque canoris,
Permnlcent anumos, vario et discrim ine vocum,


page 420, image: delb0420

Ad nunc arma canunt, et equo, pugnasque v rorum,
Nunc Caeli niridos orbes, Solisq labores
Nunc contracta novo celebrant connubia plausu,
Amborum genus et laudes super astra ferentes.
Non hcs Threicius vates, non blandus Arion,
Quos tenuisse suo silvas et flumina cantu,
Et rigidos montes dicunt, turbasque ferarum,
Non modulis Linus, citharâ non clarus lopas
Vinceret, aut Thamyras docti certamine cantus.
Denique turba frequens nunc hâc, nunc voluitur illâc,
Et varios miscent per culta Palatia motus.
Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae
Labentem fando seniores fallere noctem
Incipiunt, actae memorantes tempora vitae:
Qui rum mulriloquo tem pus sermone trahebant,
Interea exoritur sonitus, clangorque tubarum,
Quem subitus sequitur fremitus st epituque replentur
Atria collucent lychni laquearibus aias,
Er rutilis noctem vincunt funalia flammis.
Ingeminant plausum iuvenes, facilesque puellae,
Compositique leves agitant de more choreas,
In numerum certo iactantes corpora moru.
Iamq fere ta dus caelo sua plaust a Bootes
Flexerat, et snedios cursus nox atra tenebat,
Suadebantque leves labentia sidera somnos:
Cum placidam proceres properant captare quietem,
Acensis igrtur taedi Simereia virgo
Duciur ad thalamum charo iungenda marito,
Dulcia cui taeitum pertentant gaudia pectus.
Est in secessu longo domus alta coluonis,
Hic veneranda torum pictis Regina tapetis
Ornâ at, quo cum magno deducta pararu
Cum sponso caperer somnos nova nupta iugales.
Huc voi perventum est, praeeuntibus ord netzlis,
Ipse Pater cupido sociat sua pignora sponso,


page 421

Et thalamo positam verbis commendat amicis:
Ast plaudunt tenerae gratanti voce puellae
Ante torum et festun cantu celebrant Hymenaenm.
Postera iam roseârat lampadeterras
Humentemque dies caelo dimoverat umbram:
Cum rursum procerum completur Regia coetu,
Et laetis deffusa sonat clamoribus Aula:
Utque suis precibus Diuûm de more vocârant
Numina felicemque torum, superosque faventes;
Continuo sponsa Regale cubile petentes,
Certatim magnis cumulant connubia donis:
Arte laboratas vestes signisque rigentes,
Intextasque varo Getulo murice tinctas:
Pocula Sardoniche, et rubro Variata Pyropo,
Iunctaque Erythraeis gemmata monilia baccis:
Praecipue Dani soboles cla; issima Regis
Dorothea certam sponsae dat pignus amoris
Cingula conspicuis auri radiantia bullis,
Priscum opus et charae matris mirabile donum,
Quod quondam coniurx Mar a forissimus Heros
Pannonios inter populos Regnator amoris
Indicium veri sponsae dedit: haec Isabella
Germanae, uxori Cinebrorum in litore Regis.
Illa suae natae moritura reliquit habendum.
Hoc ubi nuda suo est cireundata corpore sponsa,
Diffugiunt celeri lites et iurgia passu,
Et tranquilla subit castum concordia lectum.
Hos simul ut grato suscepit pectore sponsa
Cultus; innumerimox laeta fronte ministri
Instaurare dapes. lucosque, adolere Sabaeos
Accelerant, mensasque onerant, Bacchumque ministrant.
Grata igitur proceres peragentes otia virae
Vescuntur lautis cpulis, hilaresque sedendo
Epotant calices, et fallunt tempora facdo,
Tertia sideros lux orta fugaverat ignes


page 422, image: delb0422

Cum proceres tectis Princeps bipatentibus arcis
Concuocat, et medio conventu talia fatur:
Virius egregiis animi, et bello apta iuventus
Quandoita Caelicolûm nobis propensa voluntas
Concessit laeto celebrare iugalia festo
Vincula, et huic nostro sponso supera addere honorem,
Ergoagite, et ludos ficto certamine Martis
Ducite pro merito facti sua praemia quisque
Digna feret, gemmis textas auroque coronas.
Ergo cui virtus, animusque in pectore praesens,
Exilit, et summus illatos viribus ictus
Excipere, et pugnae simulacra ciere sub armis
Ardet, is in Circo concurrat grandibus hastis.
Est genus antiquo ludi quod Teutones zuo
Prisci exercentes, belli ar morumque volebant
Esse rudimentum, ut primis assueta iuventus
Annis, ad motus duraret membra sutuors
Ingens armorum pondus, quibus undique tecti
Pubetenus, trunco similes per tergora cquina
Compositi resident, animocertare parati.
Praecipue aere gravis quassat cava tempora cassis:
Additur armatis ingens hastile lacertis
Confectum ex dura quercu ferroque tridenti
Quod nec magnus Eryx nec grandis corpore Polluz,
Posset equo residens nudis vibrare lacertis.
His licet extarent valdissima brachia, duris
Fulta rotis, velut ex altis surgentia petris:
Ni teneat lateri fixum tela horrida ferrum,
Atque tenax unco comprendat fibalo curuo.
Corxipedis totum est cinctum velawine corpus:
Conditaque imposito velantur lumina velo:
Ut ruat adversum citius stimulatus in hostem,
Ac si directo concurrunt tramite circi
Ductorum impulsu, tanto subiguntur in hostem
Impete, ut adversis figentes pectota telis


page 423

Fulminis in morem aut tormento ponderis acti,
Praecipites pariter fulua extendatur arena:
Aut aliter totis emittens viibus hastam,
Advecsum sibi deciciat, ruat ille recedens.
Ut summas caeli Phoebus triaecerat arces:
Bis seni clari genere, et virtute parentum
Ingrediuntur equis iuvenes certare parati:
Quos alli celebres huins certaminis arte
Sublimes in equis hastas manibusque ferentes,
Duxere ad solitam solenni more palaestram.
Ast quâ circus erat spissa copspersus arena,
Urebforum studio visendi vulgus inerme
Convolatrat senior chara cum coninge Prince
Femineique chori et generis stirps inclita prisci,
Porticibus Tyrio stratis velmaine stabant.
Inde ubi signa dedit sublato buceina cantu:
Haud mora prosrluere suis e finibus omnes:
Adversique foroapparent, haftasque tenentes
Protendant longe dextris urgentque tridenti
Instantis contra clypei leptemplicis aeta
Continuo plures prostrati corpore terram
Dant alrum sonitum: ut sublimi vertice montis,
Aeriae secta quaecus radsce recumbunt.
Rursus ut exceptitergo consuetalocârunt
Membra, et quisq suae triplicata cuspide dextrae
Admorat lignum, mox summâ nixus opum vi,
Obvius adverso occurrit, seseque viro vir
Confert, iamque alium turbiam concidit ipse
Ante alios huius ludi praestantior arte,
Ur cecidit vasto detrusus pondere teli
Hortavus, casu hand quaquam perterritus illo
Acrior ad pugnam redit, et vim suscitat ira:
Praecipites ardensnunchunc, nunc deicit illum,
Hastilique truci partes prorampie in omnes:
Carrere quem contra specuieturin aequore toto,


page 424, image: delb0424

Adversumque sibi pulsu deturbet ovantem.
Saepius occurrit, varilsque msultibus urget,
Sponheimus forma egregia, viridique inverta,
Viribus at minor, et praestantis robore dextioae,
Sternitur infelix quoties illi incutit hastam:
Cuius ut incendit vegetas magis inclita virtus,
Atque pudor vires pugna feruentior instat,
Quadrupedem celerem ferrata calce fatigans,
Hortavumque suo tanta detrudit equo vi:
Ut veluti magna consttuctus mole Colossus,
Sternatur tumidi spumantilittore ponti,
Quando fumificis arctatus spiritus antris
Prorumpirdiro terrae per viscera motu.
Nec minus ipse sui commotus turbine teli
Cornipedis iaciens resupinus tergore, celsum
Aspicit in caelum, nec se suskollere sursum,
Tam vasto poterat galeaesub pondere pressus:
Et nisi coniuncti dextra mox membra levassent.
Diffaso rursus turpasset puluere corpus.
Nec minus Hortavi gliscit violentia corde
Insurgitque magis, validos ut turbidus artus
Composuit per equi dorsum, circumque pererrans,
Obvia quaeque virûm demisit corpora terrae:
Ille velut rupes pendes, ad cornua Nicri
Terrisicis Euris, Boreaeque adversa fureati
Ventorum furias perfert, imbresque profusos
Ipsa immota manens, sic omnes sustinet ictus
Reiciensque hastam versis aufertur habenis.
Ast Princeps saevas producere longius iras
Et saevire animis iuvenes haud passus acerbis
Imposuit finem pugnae; sponsaeque futurae,
Bitseia veteri comitum de gente creatae
Membra Deae similie Gnidiae, nymphisque beatis.
Tempus erat sacris thalamum, firmare iugalem:
Quam satus Occiduis, claroque a sanguine, castris


page 425

Egregius fama, et clarus virtute PHILIPPUS
Perpetuo, superum nutu, sibi foedereiunxit.
Extemplo proceres aulai ad limina tendunt
Et penetrale demus, atque atria longa per arcem.
Conventu resonant crebro invenumque senumque.
Procedit nitida circundata cyclade virgo,
Et cen stella poli splendebat murice peplum:
Aurum quam croceo intextum velabat achanto:
Flagrantes saffusa genas, vultumque pudore:
Flaventes compto dependenr vertice crines.
Qui teretes stipant humeros, et eburnea colla
Hanc sponsus primos inter viridante iuventa
Heroas sequitur, forma praestante decorus.
Inde ubi caelicolis solennia facra dederunt,
Discubuere toris solitis, et fercula mensis
Excipiunt, laticesque sacros praedulcis lacchi
Exiccant, postquam amor est compressus edendi,
Potandique merum phialis,,mensaeque remotae:
Illecti blandae dulci modulamine: Musae,
Incepete choros serie deducere longa,
Et pedibus varios aptare in carmina saltus,
Per terram leviter vestigia certa moventes.
Ha sinter choreas forma pulcherrima virgo
Quam vestit roseo conchilis purpurea fuco,
Insigni manibus deportans arte coronam
Effictam, magno plausu cava tempora cingit
Hortavi, primam meruit qui laude coronam.
Inde locum tenuit pulchra virtute secundum
Sponheimus iuvenis rutilantibus acer in armis.
Tertia dona tulit Venningius integer amplis
Viribus, atque hosti robusto pectore notus.
Proxima Callioros, quo non formosior alter
Et virtute bonus, formaque insignis avita.
Dumque choros illi socios ex ordine ducunt,
Interea Regina iubet reparare puellas


page 426, image: delb0426

Porticibus thalamum, et genialem sternerc lectum:
Sponsus ubi placido Sponsae coniunctus amore
Accubuit, suavi resoluti membra sopore
Donec puniceis iterum se lutea bigis
Extulit aequoreis surgens Pallantias undis.
Protinus hinc saevi belli simulacra subarmis
Qui praebere velint, cursuque effingere equorum:
Ut quondam longam pulcher cum conderet Albam
Nertulit Ascanius, Troiani nomine ludi,
Et Priscos illum docuit celebrate Latinos:
A quibus et nostros haec ludrica proelia Martis
Acetpisse puro, nullr virtoute minores
Genti Germanos belop, et praeslantibus armis:
Hocigitur ludo truculenta ad proelia ficto
Qui certare velinr, procerum clarissimus Heros
Invitat preciisanimos, et proemia ponit.
Undique conveniunt, qoibus est inducta voluptas
Pugnandi, et sese cinguntfalgentibus armis:
Huncdecus egregium forenae, laudemque Cupido;
Hunc atavi proavique movent, et fama suorum.
Interea? rinceps procerum comitante corona,
Quadliiugo inuchitur curiu, quam pone sequuntur
Esseda, quae summo manuum variata labore
Ostendant varias picta sub imagioe formas,
Nupta quibus sedet, aciltustris Principis uxor.
Circa mnis famulumque manus, commixtaque turba
Quatuor ex auro facti fulgente Leones
Exceisi stabant, quos mira Mulciberarte
Fecerat ignipotens, fictis ceu viva figuris
Corpora fulgebant, ceviam rugire parati:
Qui, Friderice, tuum monstrabant unguibus ameis,
Uxorisque tuae pictis insignet tabellis.
Qui simul ac strictis currus fuit actus habenis;
Continuo motu partes versantur in omnes.
Nec minus hoc studio matres, et vulgus inerme


page 427

Invalidique senes, iuvenumque immensa caterua.
Effusi laeto complêrant omnia coetu
Pars bifeses valuas: pars inclita tecta domorum
Obsedit: portis alii sublimibus aftant.
Iam patulis procerum successit turba fenestris,
Curia quas altis monstrat constructa columais,
Serica queis tenui pendebant vellera lana.
Primus honorato generosae munere formae
Astat, qui Rheni latas moderatur habenas,
Imperlique tenet clarum Septemuir honorem:
Qui similis celsis venerando corpore Divis
Fundit ab ore iubar, vultuque augustior aidet.
Regalisque oculis maiestas eminet altis.
Huic coninoct. ledet formerregina dccora,
Aurato niveum circundaia corpus amictu,
Cesarios quae monstrat avos 2 sanguine matris
At genus illustres reges tribuere paternum,
Quos rerum dominos geirdr maris accola Cimber,
Et serus agnovit Danns iam tempore longo.
Inde Palatinae sent de sanguine stirpis
Assistune alii, ques summa gratia mentis
Commendat, prastansque elucet corpore virtus.
Vangionum summa praesulgravitate vetendus
Henricus, cui cura fuit non ultima pacis.
Quique sacris tribuir sua debita praemia Musis.
Egregius Sponsae genitor Simereius leros
Ianus, quirelegens veterum monumenta virorum,
Quae mala Mars saevus, quae pax bona commoda prastet,
Quidque decensvirtus, et quid sapientia possit,
Ex aliis didicit prudens, expeisque malorum,
Horrida praecipue cui gens obtemperat altas.
Condita per silvas, ductisque txeicita giebis,
Quae vetus indomitis deduxit nomenab Hunnis:
Queis vagus â Tausi veniens Scythiaque nivosa
Atislae, devastans Germanae iugera terrae,


page 428, image: delb0428

Intulit imperio, spoliis et caede peracta,
Romano innumeras funesto milite clades.
Filius unc inxta Frtdericus maximus aevo
Natorum verae sollers pietatis amator,
Iustitiae vindex, et clarus cultor honesti.
Post aniwomitis, diraeque tyrannidis osor
Henricus, magnosimilis quoque nomen Orhoni:
Qai Solimas quondam patria digressas ad oras.
Nunc vi praedonum, nunc tempestatibus actus,
Qualia multa mari nautae patiuptur in alto,
Secra Palestinae vidit loca condita terrae:
Nunc degens tutam privata per oria vitam,
Astrorum varios cursus, ca lique meatus,
Et varias rerum scoutatur noscere causas.
Et decore insigni laudis IVo ffgangus vierque
Marte potens senior, validas quitaepecohotres
Victor in adversos eduxit strenuus hestes;
Alter et Aoniinemoris nutritus in antro,
Excultae suavilinguae dulcedine pollens,
Eloquio proceres inter supereminet omnes,
Nec patrio tantum sermone ditertus habetitr:
Sed Romana fluit nitidis oratio verbis.
Hincse Marchiaca gemoni de stirpe nepotes
Ostendant, ammo Bernbardus maior et annis
Filius Ernesti, Phorcae qui sede moratur.
Ast viridis primo Philibertus flore iuqentae
Ingeniosque valens sceptro cum fraire potitur:
Hic ubi sulphureis venis in lionine przmo
Herciniae sylnae, late tellure subimz
Feruentem thermae eseruntexignevaporem,
Et eaidi spumant fumantia bainealymphis.
Preximus his alto, qui Regia verticesaxa
Obrinet, hîc pingue vederae quâ flumina campos
Illîe Neda rigant, magno contermina Moeno,
Ad bellum patiter Ludovicus, et otia pacis


page 429

Utilis, et magnis sustendans sumptibus artes
Ingenuas, clarae viriutis laude decorus.
Affinisque suus Vedae de stemmate natus
Qui sibisubiectos placida sub pace gubernat
Iustitiam, pulchraeque colit virtutis amotem
Hic ubi Rhenusagros mediis intersecar undis,
Hunc iuxta eximiis Musarum dotibus auctus.
Qui bona munificus virtuti piaemia confert,
Antiqua veniens Vverthemia sede Michael,
Inclyca quae Moeni spumantibus adiacet undis.
Atque huic vicinus, quâ Moenus lucidus errat
Conditus in silvis, quo non praestantior alter,
Sincerum verae servat pietatis amorem.
Qui sua de Rheni deducit nominaflcxu.
Post comites priscâ Naslavi stirpe creati,
Quos toga, quos duri commendant proelia Martis,
Qui loca in xhaustis chalybum generosa metaliis
Imperio, lateque suâ ditione gubernant,
Inde suos atavos, et avorum antiqua Iodocus
Nomina virtutis referens Holsteinus amator,
Haud probitate minus, patrio quam sanguine clarus.
Hinc qui Leininga proceres dominantur in arce
Pectore pollentes robusto, et viribus ampli.
Et qui rura tenet silvis coniuncta Toringis,
Quâ foxosa iacet turritis moenibus Arna,
Guntherus clarus studiis. et rebus honestis,
Cuius ad imperii proavus conscendit habenas.
Tum latis praestans humeris Bitseius Heres,
Divitiis, et Marte potens, generisque decore.
Tuque simul veteri Castellae ab origine nate
Noolis Aonidum cultor, legumque sactarum.
Et vos Caprolithri prisco de sanguinecreti
Insignes virtute viri, belloque potentes.
Vos quoq, semideis Comites Heroibus aequi
Inclita qui trahitis serri de nomina monte.


page 430, image: delb0430

Ac magno incensi sanctae pietatis a more
Iustitiamque fidemque suis constanter in oris
Servantes silvis qui rura ruentur Othonis,
Ingenuis culti studis, linguaque diserta:
Plurima quis tantos virtus concessit honores,
Omniut pincernae veteri de iure peraevune
Vina Palatinis libent, et pocula mensis
Nec von Oetingâ Comitum de gente creatus
Carolus hand modico flagrens virtitis amore.
Tuque beate, tuimagna viitute parentis
Sarmatiae dominograti, regque Quvitum,
Cuius promeruit summam facundia laudem,
Hasce Heliconiadum stud is add ctesororum.
Inde alli claro proceres a sanguine nati
Laudibus insignes aderant virtutis avitae.
Iamque omnis plateis exercitus ibat aprrtis
Dives equum, cristis iuvenes gladiisq corusci:
Haud secus instructi ferro quam si fera Martis
Pugna vocet, saevoque velint decernere bello.
Binae equitum numero turmae, totidemque vagantur
Ductores, Comites duc tbis quisque novenos.
Una acies iuvenum quam clarus ducti ovantem
Stemmate ab egregio Sponsus generatus Hanavus
Siderio flagranti vultu et fulgentibus armis,
Quem gemini fratres, galees ensesque decori,
Atque Palatini nati de stiupesequuntur,
Span heimi Comites, praestans virtute Georgus,
Ac alios inter Richardus pulchorior omnes.
Post nulli egregia bellorum laude secundi
Incedunt fratres, creti de gente vetusta,
Cui quodam commissa fuit custodia Rheni,
Abietibus similes longis et queroubus altis.
Quorum summa virum celebratur fama per ora
Fortior Alcide, ac Mavorte potentior ipso,
Francisus, rutilis nec Thomas fegnis m armis.


page 431

Nec ductoris abest Reinhardus ab agmine fiater,
Laudibus armorum nullis herobius impar,
Castalios latices qui primis hausit in annis
Unde piae tanto est captus vi tutis amore,
Ut per multatum funesta percula rerum
Laetus Ldumaeas invenis fit vectus ad oras.
Te quoque cognati moverunt signa Philippe.
Cui coniuncta genus tribuit cognomina Sponsi,
Gentilem ut nitidis sequereris, splendidusarmis,
Inclitae militiae studio, pacisque quietae.
Inde duo forti iunenes Sulwone creati
Armatis spectantur equis cristaque inbenti,
Vivida queis laeto flagrabat pectore virtus.
Ora licet prima vix sint langnine tincta.
Nec minus Hunniaci clarus cognomine saxi
Aere caput tectus, splendore refuisit aheno
Et conferre manum bonus, et pede tendere in hostem
Ibat et armato munitus tegmine corpus,
Stultitia ditione potens, et montibus altis.
Quos Tungorum olim comitum domus alta regaba
Non procul, Alsaticos Elnus quâ dividit agros.
Hincquoque Vangionum veteri Dalbnrgus ab arce
Natus: et a vario qui duxit nomina Saxo:
Atque alii multi quorum fortissima bello
Pectora, et egregii, rebus spectata iuventus.
Alter ductor erat priscum qui nomen ab oris
Occiduis, veterum ducens ab origine patrum,
Obtinet, et thalamo cui coasociata iugali
Et genere, et formâ praestans Bitsheia proles,
Armipotens invenis, laudes virtute paternas
Exaequans propriâ, belli certamine clarus.
Proximus Hassiacâ graditus susceptus in orâ,
Qui clarum tenet a rudenti nomen Asello.
Impiger Henricus, quo non pugnatior alter.
Musarumque magis doctis vesisatus in armis,


page 432, image: delb0432

Consilioque prior, multoque celebrior usu.
Tertius ille potens virtute Leontius Heros,
Cognita stellantis cu lucida sidera caeli,
Astrorumque ignes, et fata regentia mundum
Et sacra Musarum. sequitur pulcherrimus armis,
Inclita progenies comitum cognomine Barbae.
Tuncquoque Parnassi nutritus vertice montis,
Pieriis notus Musis, doctae que Mineruae,
Laud bus et belli celebris Gemmingius Heros.
Ille etiam nitidis paestans Hortavus in armis,
Laetus equum domitor, Martis certissima proles.
Festivique simul ludi Venningus amator.
Sectatorque bonus pugnae Sponhemus honestae:
Brantoque Call orusque manu et Corytheius accl,
Dienhoemusque velens bellis: aliique potentes
Viribus, et magnis iuvenes Herobius orti.
At Circi ad partem surgebat parua sinistram,
Asseribus contexta domus, suffaltaque signis,
Consignata notis quae versicoloribus, arma,
Signaque nobillium clavis affixa tenebat,
Horum qui fuerant sorte ad certamina lecti.
Hic, quibus interior cura, et prudentia rerum
Altior; astabant: equitum bellique magister
Landschadus, pietate valens, et maximus inter
Iustitiâ proceres et servantissimus aequi,
Qui sibi commissas regit inculpatus habenas.
Quem iuxta factis, et corpore magnus honesto,
Iura suburbanis qui dictat debita pagis:
Quique suum puro deducit nomen ab amne,
Ostentans insigne canem fortissimus armis.
Hi quae sit virtus celebri in cuinsque palaestra:
Quaevis, quod studium, certâ rarione notabant.
Hinc, ut clara dedit signumtuba, protinus omnes
Incedunt alacres divisis aequore turmis,
Quos celeres delectat equos versare per auras:


page 433

Omnibus in morem tecti sunt casside crines,
Ornati variis signis, flammasque vomente:
Ense latus rutilo pectus thorace refulget:
Squamatisque pedes ocreis et crura teguntur:
Fulgentique ferunt, praefixa haftlia ferro.
Achos qui sponsi partes sectantur lanavi
Portat equus nigro serum velaminetectus,
Cui binae nirdidis alis cristaque rudente
Intextae volucres inter se strenua rostris
Proelia vulnificts miscent, et utrinque fatigint.
Atveo alterius partis rubra purpura cingit,
Quadrupedes, croceis oras circundata filis,
In qua puniceo vulpes efficta colore
Arte suâ gestit pictos invadere gallos,
Postquam omnis circo comitum successerat ordo
Utque dato signo spacia in sua quisque recessit:
Contihuo adversis Leinmgus, et acer Hanavus,
Ductores primi, concurrunt eminus hastis:
Mox et districtis gladiis non segnius instant:
Pulsibus icta tremit crebria in vertice crista
Sanguinea, et thorax vibrantia fulgura mittit:
Insultat sonipes, et pressis pugnat habenis,
Hucque obversus et huc pedibus dispargit arenam.
Hos alii simili pugnae ratione sequuntur,
Atque ut quemque tulit sors, in certamina bini
Concurtunt. hastisque fremunt, ferrumque rettactant.
Ast ubi clara dedit clangorem buccina raucum,
Et procul impulsu sonuerunt tympana caelo:
Ecce simuliuncti vibrantes spicula dextris
Compositi in turmas binas, magnoimpetetotas
Implicuêre inter seacies, legirque virum vir
Tum vero totus vario splendore relucer
Circus, et armorum late feriz aethera fulgor:
Quales praecipiti ventis aestate coortis,
Degasrens rutilis virguita sonantia flammis.


page 434, image: delb0434

Claraque per summas spargens incendia nubes,
Cernitur in latis acies Vulcama campis.
Puluere quadrupedes actisinancia cruea,
Sublatâ ceruiceferunt, spamantque frementes.
Iam circi in medio rapidi, toroque feruntur
Agmine, neclongis inter se passibus absunt,
Cum velucri cursu protensis eminas hastis
Inasamant pugnam, magnoque fragore reivitant
Spicula robsasis inter se miss lacerns
Crebra nivisritu vacuas spa guatur in auras,
Imgeminat late stridor. caelumque remugit.
Mox positis rigidos stringunt hastilipus enses.
Dant gemitum flictu galeae, et cava tempora circum
Tinnitu assiduo resonant, pulsu aera fatiscunt,
Dicussrque iube sulua spectantur arena.
Dat sonitum tellus, ingens fragor aethere complet:
Quantus vib volucris longis in a. sa covaris
Alba venit, vernasque pates fold mdir horas,
Verberatimber humum: ver cum per mania grande
Pondere fassalsuo, ac vasta sab mole dchilcens,
In vada praecipuat, glomerataque verbere stragem.
Arberibus sublime fuens, aruisque minatur.
Hinc atque hme turbatae acies, discrimine ulle
Quisque sibi oblatum str oto wucrone farigat:
Denique qua densa est acies. premiturque corona
Spissa viris, pro se quisque huc intorquet habenas,
Hosque aditus, iamque hos aditus, perumpn, et omnes
In partes rapitur stimulisagitatus acerbis:
Non aliter quam cum venantum turba Leonem
Infensis agitat teils, canibusque lacessit:
Ille ruens immane furit, validaque comantes
Excutiens ceruice toros, fremit ore cruento,
Fluctuat ira intus, turbatur pectore virru.
Atq satigatisin verbera viribus itur.
Diffiliunt gladii, glacies ceu futllis, ictu,


page 435

Albaque collucent infuluofragmina circo.
Tantus amorlaudum, tantae est victora curae.
Ast tanto f. emitu perculsae pectora matres
Ex speculis iuvenum sortem miserentur inicinam
Dissoluique petunt tanto certamina moru.
Ergo avidis pugnae, quamquam dolor ossibus ardet.
Aestuat et furiis pugnandrineensa cupido,
Altius irarum largas effundere habenas,
Praefectifuluae non permisêre palaestrae:
Verum alternentes multâ vi proelia telis
Disiunxêre suis, et equos repulêre fereces.
Postquam igiturfactâ glomeratim paceferuntur,
Effusi subito cuncti, circique ruentes
Puluerulenta cito percurruntaequora cursu,
Quisque suum repetendo locum, et clangore tubarum
Audito, niridis late spumantia frenis,
Ora iubatorum daetra moderentur equorum
Exin discurrêre pares, atque agmina bini
Diductis soluêre choris, rurlusque citatos
Quadrupedes media versi iu: xêre palaestra.
Hincternos expient cursus, ternosque retexunt,
Adversis spatiis, alternosque orbilbus orbes
Impedivat. variosque monent in puluere gyros:
Quales ramlferi per denia lustra volantes,
Concubitus quando primos iam nota voluptas,
Sollicitat, coecque furor pertentat amoris,
Illecebris ceini Veneris petulantibus acti,
Involuunt texuntque fugas, retrahuntque sequentes.
Sed pelago reseus iam fessos Phoebus Ibero
Tingit equos. noctemque dielao pente reducit:
Tum senior Princeps prae larae praemia lzudis
Prima dari ex au otelum mandavil Hanavo
Reinhardo proceiun. que nemoperitius haftam
Vibrabat, tereti auttorquebat telalacerto,
Plurima in adverso qui spicula fregerat hoste.


page 436, image: delb0436

Post auro gladium rutilo, gemmisque coruscum
Sponheimo dat ferre decus, qui flore iuventae
Primaevo rigidum sic insurrexit in ensem,
Sie durae galeae cristis conoq re mi anti
Inflexit, validos aliis fic fortiter ictus
Intulit: ut stricti resiliret Iamina ferri.
Terrius insigni donatur Brantocorona,
Cui fuluo radians annectitur annulus auro.

HInc ubi quinta dies primo surgebat Eoo,
Horrida succedit pugnae maioris imago.
Nam validi summa Martis virtute potentes,
Corporis et firmo membrorum robore fulti,
Ut dubia certent immitis [(transcriber); sic: imitis] sorte duelli,
Cornipedes ostro velant, pictisque tapetis,
Candidaque imponunt hirsutis tegmina collis.
Diversis ipsi cincti spectantur in armis,
Quam quibus in primis alii sunt lusibus usi.
Armatinullo nudi sunt aere lacerti:
Sed tenui fulgent bysso, coccoque rubenti,
Nec tam vasta premit turgentia tempora cassis,
Dissimilesque ocreae iunctae sunt cruribus imis,
Immensum ac toto propendet corpore scutum,
Multiplici chalibus candentis pondere fictum,
Quod ter pellis obit torui circumdata tauri.
Additur his ingens nodosa lancea quercu:
Cuitanta est summa praefixum cuspide acumen.
Ut nimultiplicis clypei figatur in orbe,
Transadigat corpus, tenersique recondita fibris
Spiramenta animae lethali vulnere soluat:
Non illam galeae tegmen, non aerea cassis
Sustinet aut collum circumdans sutile lorum:
Sed penetrans cerebro insistit transfixa cruento,
Aut torti tepidum iuguli bibit acta cruorem.
Quin etiam tanta clypeum vi saepe fatigat.


page 437

Ut durum chalybem, perlinea terga boumque
Traiciat tectuna neruis, et perforet ima
Viscera, thoracem pariter cum pectore rumpe 5.
Primi delectum, fulgentes undique cristis,
Instructi nitidis scutis, et grandibus hastis,
Pictarumque novo chlamydum splendore corusci,
Devenere locum, cingenribus omnia vulgi
Infusi turbis, Heros de rupe Leonum:
Hortavusque valens: ferit admirantia pulsans
Corda pavor populi, et mista formidine terror.
Illius aere gravis clypeus chalybisque metallo,
Atque auri maculis fulgens, nitidoque argento,
Quem Comiti Princeps dederat Fridericus habendum:
Cuncta Palatinae monstrabat nomina stirpis,
Et genus omne Ducum, factasque ex ordine pugnas.
Illic auratis venerandus Carolus armis,
Carolusa claris Francorum regibus ortus.
Tempora regali cinctus diademate Caesar,
Arduus, Ausoniae latos spectatur in agros,
Ducere Germanas vires, saevumque domare.
Insubriae Dominum terrae, populosque feroces
Albi, tuos: duris compescere Saxonas armis.
Hosque salutifero Christi profundere fonte,
Exstincto veterum cultu, rituque sacrorum:
Pannoniisque truces contundere in urbibus Hunncs:
Atque Saracenos ab Iberi pellereripis.
Haud ptocul hinc tanto prognatus sanguine, canus
Additur insigni spectandus imagine Frinceps
Henricus: rerum qui tum moderatus habenas
Elector natam forma, castoque pudore
Eximiam, thalamo forticoniungit Othoni,
Ca saris Arnolphiclara de stirpe creato:
Ardua cum saevis gessit qui ptaelia Cimbirs.
Et patrio domitos armis submovit ab lstro.
Non fuit ad bellum hoc quisquam magis aptus Othone:


page 438, image: delb0438

Sive velis tutam castris deducsrefossam:
Sive locum dacto munitum claudere vallo
Sive gravis rectam faciem co ponere pugnae.
Hic manms artificis celebri genialia pompa
Fecerat exstructis sponsae couluia mensis.
Laetitiaque aulam magna plausque frementem,
Marmoribus pulchras Nymphas residere politis.
Vest bus illosis auro, tinctilque veneno
Assyrio, et pictis ornatas tempora sertis.
Has inter! eliquas Boio socianda marito
V. rgo Palatini comitis pu!cherrima forma
Emicat: ut viridis vernanti gramine prati
Exuperat relsquos flores fragraes Hyacinthus:
Aut velut astrorum stellantes Luciferignes
Lucesua; claro caelo, supereminet omnes.
Inde Palatini, tantae desangnine sponsae,
Caesareo, elucent omnes longo ordine nati,
Quos inter vulru, facioque robente Robertus
Loniner hic sacris qui cond dit atria Musis,
Ingenuasque suis reuocavit sumptibus artes,
Hucubi decurrens nicer sub montibus altis
In late opposit os fundit sua flumina campos.
Hoc ab aun samma cum maiestate verendus
Iunior Augusta residens in sede Robertus,
Inra recoguosct Procerum, et moderstor honessi,
Iustuiam, sanctamque fidem, legesque tuetur,
Nec non indeanimi magnis virtutibus auctus
Emicat Elector multa cum prole Philippus,
Felixp: ole xirûns magna virtute potentum:
Haud secus ac Ph: ygiis Cybele comitata cateruis
Laeta Deum partu, viridque spectatur in Ida.
Extrema clypei manabar Nicerin ora,
Pinguia perlabens sinuosis flexibusarua,
Tali magnanimus clypeo circundarus Heros
Et rutilis armis percircum indutus oberrat.


page 439

At manibus virgo retinens insigne parenfum
Alterius scuto est miro depieta labore,
Insigniformâ, viridi eucundata Palla.
Reticuloque comas pictoredimita decoras.
Postquam omnem procer um confessum et lumina Patrum
Lustrauêce in equis: ut notum buccina signum
Ciara dedit, cursa medium prupiere tenentes
Interius circi, praefixum robur acuto.
Protendunr ferro ac summa fatione zuentur.
Quo medium possint contingere cuspide scutum
Inde Leontinus clypei septemplicis osbem
Hortavi ferit, et tot ferri terga, tot aeris
Intentolonge teli transuerberat ictu:
Non tamen illa cutem strinxit thorace recepta,
Sed med oin tcuto noxa sine fixa pependit:
Viribus at winot, et motu delatusiniquo
Ipse Comes tergo lapsu defluxit equino.
Alter ut in vacuas telum contorserat auras,
Ocius hinc clypeo stridentem dimoner hastam,
Et licet in partem motas spectaret utramque
Haud tamen in fuluam reiro est delapsus arenam
Tres ali inrerea subeunt: Gemnsingia proles,
Auro quo viridis vestit chlamis intertexto,
Et clypeo auratos rutilans diffundit aheno
Sol radios, pater ipse hominum, ater ipsedierum,
Sol, qui cuncta suo nalcentum semma motu
Euocat, extremis oris, cum fore comantes
Ostentant varias herbas, vernantia prata,
Et cultu teneris agricumulantur ariftis:
Nec procul hincelypei appatrent pictaeque sagirtae,
Argutaeque Lyrae, et doctarum iunenta sororum:
Ex quibus ille bonos magni sectatur Achillis
Noscitur, et studiis elarus, belloque celebris.
Tum chlamyde effulgens, et versicoloribus arrniae
Creutensis, patriis invenis virtutibus auctus:


page 440, image: delb0440

Cuius in aerato depicta est noctua scuro,
Armigerae, et Martis Germanae, Palladis, ales.
Tertius a viridi quiducit nomen avena:
Qui gentile decus pictas umbone secures
Gestat Romulidum nov ultima consulisarma:
Queîs quondam Phrygii gelidas Simoentis ad undas,
Feminia adducens lunatis agmina peltis,
Plurima prostravit Graecorum corpora regum,
Penthesilea furens, rapidis invecta quadrigis,
Cum quibus infesto concurrens ordine telo,
Et medias pulsans adversa cuspide parmas,
Creutensis vicit geminatis cursibus ambos.
Inclitus hoc misso Princeps certamine primam
Cum veheret noctem fulgenti Cynthia curru,
Regia tecta petens, iuxta comitante corona
Immensa procerum, solitam conscendit in arcem,
Laetaque constructis peragit convivia mensis.
Non tuba non cytharae, nec suavi tibia cantu,
Et vario mixtae cessent discrimine voces:
Queîs iuvenum accensae mentes, mixtaeque puellae,
In numerum dictas agitant, miscentque choreas,
Doncetarda leves suaderent tempora somnos.

IAmque eadem sexta celebrabant gaudia luce:
Et soliis fulti multo fulgentibus ostro,
Sumebant lautas epulas, ex lancibus aureis,
Plenaque spumantis libabant pocula Bacchi,
Donec purpureus Tartessia littora Phoebus
Presserat, et terras tenebris nox texerat atris,
Post ubi sunt mensis epulae, vinumque remotae,
Extima profuso complêruntatria coetu,
Visuri vario spectacula facta paratu.
Est ingens inter splendentia tecta domorum
Planicies, mediam spacio quae dividit arcem,
Hic stabant iunctis duo propugnacula tignis,


page 441

Asseribusque novis docti constructa labore
Assficis, spaciis inter se dissita longis:
Et picta inducta circum tabnlata papyro,
Externa ut lpecies referatsuhimagine turrim:
Ast intus pingui compactae glutine chartae,
Et pice nigranti perfusae, et sulphure vivo,
Farreque densatae tabulis ponuntur in imis:
His brevis in clavis formara est canna figuram,
In quibus excoctirapido cum puluere nitri
Conditur haud parua violentum mole bitumen.
Hinc atque hinc seni manibus tormenta tenebant
Aenea quae vastas trudantad fiedera moles,
Qui tantum structis atcerent turribus hostem,
Seluarentque aditus portarum, abdita claustra.
Exin florentis sanguis quibus integer aevi,
Et solidae fiemo stabant in rabore vires,
In medium veniunt, criltis capita alra corrusci,
Lentaque crispantes valivis hastilia cextris,
Qua fontem salientis aquae cava stipula fundit,
Et capit excisum suavi cum murmure saxum,
Inde pavimento subter, structoque canali,
Splendidaregalis inxta laqueariasedis,
Coetuleos latices excelsa in culn ina defert.
Atque hos ductores gemini de more regebant,
Quorum alter nitido quae sunt loca proxima fonti
Obtinet, irrigui fortissimus accola Rheni
Franciscus, veterum nulli virtute secundu:
Quo cum militia pollens, Musisque dicatus
Eximia virtute valens, et viribus amplis:
Egregiusque animi et genetris Sulmonius Heros:
Atque alii promptainuen es virtute, mannque,
Qui mox oppositis duo partibus agmina structa
Constituêre acie: vigilesque urtinque quaternos
Excubias agitare nigrae subtem pora noctis
Quique sui castris iussere; asque omnia cautis


page 442, image: delb0442

Observare oculis: ceu pleni pastor ovilis
Committit caribus curam, qui pellere hiantes
Quos collecta luposrabies instigat edendi,
Latratu, fremituque velinr, ne claustra revellant,
Excuciantque peccus caulis rapimtque perarua.
Inferiora tenet dux alter max mus armis
Hssiecos mter proceres, et rebus agendis
Aptus, confiliis danis nec furills auctor:
Quem iuxta haud envers sponsus virtutis avitae
Leiningus nitido pectus thoracdlefulgens,
Pars pugnae haud temnanda viris, cui strenua bello
Dextera, cui surgit praesen in pectore vitrus.
Inde alii bello, et praeclara stirpe iuventus.
Hîc cum consilium summis de rebus haberet
Rhenanus iuvenum rector rerumque magister,
Quid faceret, quando adversum prodiret in hosten,
Percepit subito fremitus, crepitusque sonokos
Armorum adversa de patre, ac talia fatur:
Ecquis erit vestrûm tam fortibus inclitus ausis,
Qui tantam validis alicer spem ponat in armis,
Aut tantum ipse sibi confidat, ut audeat hostem
Accedens quid agar, quae sit sententia pugnae
Noscere tum nobis voces memorare loquentum
Hinc ego digna suis proponam munera factis.
Haec ut dicta dedit. cordi quibus ardua virtus,
Tres innenes animis in apert; pericla parati.
Alterius partis tentant succedere castris.
Nec mora discedunt per amica silentia noctis,
Cum galea tectam subl stei noctis in umbra
Progressi paulum cernunt fulgore mioanrem.
Haud temerest visum, dextro mox lmite gressum
Flectentes propius subeunt: ut protinus ipsum
Proflantem toto viderunt corpore lomnum,
Prosternunt: genibus lapsantibus ille cadebat,
Etreiectabat glomeratum ex ore cruorem


page 443

Hoc alii strepitu moti, statione relictâ,
Accurrunt vigiles, et quae sit causa tumultus,
Quo sociifortuna loco, qui casus agat res
Nosse volunt: illi contra qtos ense cecluso
Mox subeunt saevisque infligunt vulnera relis:
Protinus ergo ac res surgunt his altius isae,
Adversumque ferunt robustum pectus in hostem,
Inq vicem strictis gladiis non segnius instant,
Et magno inter se commiseen proelia motu.
Audit uterque ducum fremnum vocerrque suorum:
Neclongum in wedio tempus, cum concitatanto
Castae fragore runt, aciesque ad proelia ducit
Quisque suas magnisque acunt clamoribusiras.
Cerratim proceres sese exhortantur in arma:
Stat conferre manum, stat uninera saeva subire.
Ardescit fremitusque virûm, clangorq tubarum,
Saevaque multiplici resonant tormenta fragore.
Iamque intra teliflorentes aere cateruae
Substirerant ambaeiactum, hmul undique teto
Agmine concurrunt, et suwwis viribus hastam,
Quisque suam adverso cupit in thorace recondi.
Horrendum arma sonant, stridentque hastilibusaurae:
Tum super incumbunt gladiis, ferroque miconte
Confligunt, haeret pede pes densosque viro vir,
Plurimaque inter se multa vi vulnera mscent.
Ignescunt conigaleis, et tempora crcum
Errat crebra manus, crepitantque sub ictibus ora:
Inde alios super, ac alios dant pectora pulsus,
Et magis atque magis crebrescit Martius horror.
Nec mora, hec requies tantos subpectore vertunt
Irarum stimulos, ut diros ensibusictus,
Usque inter sese cettamina Martis anheli
Incensiingemient, donec, velut unda scatenti
Fonte fluens, toto maneret corpore sudor,
Defficeretque cavis invectum roburin armis,


page 444, image: delb0444

Fassaque lassnis penderent brachia neruis,
Nequicquam exhaustisstringentia viribus enses.
Ecceautem in medio pugnae, flagrante tumultu,
Beilica terrifice resonant termenta fragore,
Sulphureo rapidasigniiaculantia glandes.
Inde accensa prior flagranri fomite turris,
In sum mout tremulas monstravit culmine flammas,
Omniex partae pilae lubi