March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

MARTINUS NORTANUS.

De rosis.

HVmanae nobis simula crum flebile vitae
Dat brevis in mediis sentibus orta Rosa.
Quae cum ridentem calicis iam pandit honorem
Primulum, et explicito flore comante nitet:
Ut non se prodit fragilem, reliquisque pudorem
Fulgote ut plantis luxuriante facit?
At mox tacta Notis, posito capite elanguescit,
Et vix, heu lapsi signa decoris habet.
Sic miseri in mediis curis nascuntur homulli,
Summula queis vitae tantula, quaeso, datur?
Ah brevis, atque eadem cum nobis optima visa est
Dulcacido numquam non tamen illa madet.
Ergo qui sapit, is dubiae sic tempora vitae
Ducat, spem ut longam ne inchoet ille nimis:
Sed mage praesentem studiis sic collocet horam.
Prudens et rebus sedulus invigilet:
Ne frustra aetatis iuvenili flore peracto,
Discere tunc cupiat, discere cum nequeat.