March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.


page )(:1

CLARISSIMO EXCULTISSImoque Viro, DN. MICHAELI PICCARTO, ACADEMIAE NORICAE PROFESsori Pub. Meritissimo S. P. A. F. G. G.

LEGImus apud Xenophontem mirari solitum Socratem, quamobrem illi, qui cithara canere, vel tibia cupiunt, vel equitandi artem discere, vel ad aliud eiusmodi quidpiam idonei fieri, non conentur hoc sane quam negligenter agere, in quo valere volunt, neque Marte suo, sed apud eos, qui praestare ceteris videntur, omnia tum agant, tum sustineant, ne quid absque illorum iudicio faciant, quasi alia ratione dignum aliquid opera consecuturi non sint: quum plerique, qui facultatem dicendi, gerendique publicas res adipisci volunt, existiment se absque praeparatione ac studio, casu quodam, et subito idoneos ad ea praestanda futuros. Atque utinam ab huiusmodi iudiciorum scaevitate alienius dici posset saeculum istud nostrum; sed non eandem plane insaniam omnis fere profitetur ordo. et quid omnes enumerem? Vel poetas inspice. nego viginti reperiundos qui nominis sui dignitatem iusto carmino tueri queant. At nihilominus infinitus est hodie numerus, qui laurigero nomine gaudeant; sicque passim se iactitent, ac si non Parnassum modo et fontem Bellerophontis, sed et Phoebum, et Musas pectore suo circumferrent: cum interim vix centesimus eorum, tanta sit industria, ut vel tolerabili copula in unum cogat octo


page )(:2

novem decem versiculos, quamvis iam antea verbotenus fere ex aliis scriptoribus sublectos. Horum hominum exerrationes cum proximis [(transcriber); sic: proximus] his diebus excusserim [(transcriber); sic: excussererim] , facile conicias quibuscum conflictatus sim aerumnis, Piccarte clarissime, feci profecto id quod Virgilius in Ennii versibus, aurumque ex ipsorum stercoribus collegi nimium laboriose, an etiam boni commatis, ubi id ad iudicii tui obryzam [Reg: obrussam] adegeris, ipse iudicabis, et per te alii legitimi Charitum Camenarumque mystae. Tuae autem tutelae hanc poetarum credere libuit Anthologiam ideo potissimum, ut eam ingeniosis tuis aliorumque amicorum tuorum repertis cumulatim ornes augeasque. Quippe non uno probasti specimine tantum te esse in poeticis, ut priorem non habeas in Germania, pares vero paucissimos, inferiores innumeros. Praei igitur exemplo, V. C. et induc compares tuos ne graventur rosis suis violisque sertum hoc nostrum condecorare. nam quis id facilius et uberius impetraverit Piccarto? qui iam nunc florentioribus his annis talis est tantusque in omni honestiorum disciplinarum genere, ut boni omnes doctique severam ipsius ingenii iudiciique laetitiam et osculo prosequantur et amplexu prorsus lubentes ac merito: summa quaeque sibi de eo promittentes, si inoffenso [(transcriber); sic: offenso] cursu floridum istud meliorum literarum studium percurrere ei permiserit supremum Numen. quod uti eveniat, et ipse quoque vota supplex facio: cum spe praeterea, impetraturum me a naturae tuae incomparabili benignitate si non, ut me etiam amore suo dignetur, at certe ut se patiatur a me amari, quanto qui pote maxime est amari. In quo omine, desinam. Vale et Salue virorum ingeniosissime.