March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

NICOLAI RHEDIGERI STRISAEI SILESII

In hortum Laurentii Scholzii.

HIc Florae sacer est quondam sine nomine campus:
Area nunc Scholzii nobilitata manu.
Nil heic quod castos possit corrumpere mores;
Nulla heic obscoeni turpia signa Dei.
At peregrinorum fecunda colonia florum,
Inde usque a Lybici viscere ducta soli.
Heic sua miretur septemlicis accola Nili
Semina, et heic bulbos utraque Iova suos.
Et quae Vesputio prins um primumque Magello
Obtulit intacti Nympha cubile tori.
Nec iam pensilibus Quadus invidet amplius hortis,
Quod vel Arabs, Latii vel colit uber agri.
Non flores aestate novi heic non frigore desunt:
Et rapit hinc species hincodor, inde color.
Hic ebur, ille aurum, hic flammas imitatur Olympi,
Etmagis hunc niveum dixeris esse nive.
Hinc gravis, hinc suavi incundior halat amomo
Spiritus hinc Moschi nobile virus olet.
Hunc caput e calyce e vagina videris illum
Efferre e tenero hunc palmite gemma parit.
Haec cum flore adfert frugem: sine floribus illa.
Haecsine radice est: frondibus illa caret.
Atque alias summo tantum quae vertice crescit,
In plano hic discit cymata ferre solo
Ipso ut translatum credas cum semine solem,
Et cum Sole Ipso huc poene abiisse solum
Haec novus haec nobis plantaria struxit Adonis
Scholzius: hac Lygios dote beavit agros.
Ite procul capri, petulans genus, ite molossi,
Et si qua est teneris turba inimica scapis.


page 820, image: dele0820

At vos huc iuvenes vos huc sine crimine Nymphae
Ferte gradum: vestro haec pergula sacra gregi.
Carpite nascentes, at parce carpite flores:
Odit furaces flora severa manus.
Heic animum heic nares oculos heic pascite fessos;
Mutuaque ad tactam dicite verba chelyn.
Scholzius haec quondam nobis pater otia fecit.
Dii sacrum aeterna cingite fronde caput.

In Symbolum Monavi: Ipse faciet.

Mens mea, quid curis temet mordacibus angis?
Et surdum accusas ad tua vota Deum?
Immatura petis forsan: tutoque saluti
Optio conveniat quis scit an ista tuae?
Est Deus hic faciet quem nec vox ulla precantis,
Nec querulae murmur triste fefellit avis.
Non hunc fatales tabulae sortesque coercent;
Nullius arbitrio quae facit, ille facit.
Et tempestive facit omnia et omnia recte:
Et dare quae differt non tamen illa negat.
Huius velle opus est perfectum; et posse, voluntas:
Nec fecisse piget nec voluisse pudet.
Hic vires hominum librat curasque recenset:
Et numquam immodico pondere terga gravat.
Ergo ne trepida, mea meas sed te effer in altum,
Unde vigor factis auspiciumque venit.
Nec mora te frangat nec honestos differat ausus:
In Dominum curas, in mare rete iace.
Ille incrementum fidei, finemq labori;
Et quam quis possit poscere plura dabit.
Deniq sic faciet, ne quod fec sse volebas,
Velmelius factum, vel prius esse velis.

De eodem.

Quid mens trepidas? quid vaga et hoc et illud optas?
Et perpetua turgida fluctuatione
Mussas tacite, Num faciam hoc? an hoc omittam?


page 821

Quid funiculos anxia cogitationum
Sperans, metuens omnia texis et retexis,
Flagrum assidum ô ipsa tibi ô tibi ipsi poena?
Testa ô fragilis, desine te his gravare curis.
An te aethereo semina ducere ex Olympo
Nescis facili pollice turbinata Divum?
Huc flecte oculos: respice Symbolum hoc Monavii:
Hanc respice dextram: Hoc faciet fides quod ipse.
Has naviculas quas dubiae rotant procellae.
Hinc auxilii, hinc vividae opis fluunt scatebrae.
Fecit facietque omnia solus, Unus Ipse.
Sit te superi respiriunt quid ima curas?

Ad Abrah. Ortelium, de Theatro eius.

Inventum nuper se iactat Iberus ob orbem:
Ad radium, Orteli, sed nihil ille tuum.
Namque una socias veteremque novumque tabella;
Et novus ingenio est orbis uterque tuo
Ergo orbis Matrem si te Natura vocamus,
Orbis te Orteli quis neget esse Patrem?

Strena tres missae ad Iac. Monavium I.

Quae pietas? quis mortales nouns ardor in artus?
Virgo uterum, humano se gerit ore Deus.
Non hic aeternaesortis; non illa pudoris
Iacturam salua conditione facit.
Naturae ihter se conspirant. foedereque uno
Mens ae terna animos in tegrat una duos.
Certat Herus serui officiis; praesepia regnis;
Cum natura opifex; cum nihilo omne coit.
O fortunat os exorta hacluce Decembres;
Claudite nunc annum, Vita parata nova est.
Nam quid, in has caelo si se Deus extulit oras,
Nos mentem in caelum tollere et ora piget?
Noxa vale, et veteris gravis accusator Adami;
Et primae labes immedicata luis.
At tu Vita veni et sociae fiducia massae.


page 822, image: dele0822

Et vigor, et nullo mens stupefacta metu.
Nulla magis nobis sub acerbo iudice lis est;
Ipse rei partes cum Deus actor obit.

II.

It genitrix circum, et cari vestigia nati
Lustrat, et imbre genas, questibus antra replet:
Et pudor huc animum, spes huc, pavor incitat illuc:
Et minor est ipso poene dolore fides:
Interea maestae puer ignorata parenti
Iussa Dei, in sacrae caetibus aedis, obit.
Quaesiit illa, At iam te ultro quaerentibus offers:
Te tamen inventum quaerere Christe piget!
Tu rursum amissos ad ovilia colligis agnos;
Et quaestum ex nostra simplicitate sacis.
Tu qui te ut perdant quaerunt acquiris Olympo
Et qui te Cugiunt ad sua lucra rapis.
Vernae Erebiante at nunc preciosa peculia Christi,
In Christo certas semper habemus opes.
Icapta mundi fugientia commoda! Christum
Ni quaeas; peteunt cetera tuque tibi.

III.

Hunc etiam reliquis annum Monavius annis
Addidit his annis quot lubet adde Deus.
Sed non tantum annos annis labentibus adde;
Adde etiam sine qua nil sumus, adde fidem
Christi: auge et verbi Christum monstrantis amorem,
Et reliquas Christum quae comitantur opes.
Te pater et coniux et viva parentis imago
Paruulus in cuniste Fridericus amet.
Sit templum domus ista tuum sint corda sacellum
Actum est si ex stis dibus hospesabis.
Crescat amor mor is cum vita: et seruiat uni
Prima iuvenra trbi fera senecta tibi.
At vos horae anni, momenta et secla velete:
Momenta horae annissecula nostra Deus.


page 823

In illud Ignatii, o( e)/rws e)mos e)stau/ratai.

Quae putris intortis fundit se in brachia nodis
Arbor, in insames noxa parata reos;
Heic regna heic arces heic nostri portus amoris,
Heic vitae fulcrum delicium que meae.
Quae pietas? hoftes in parti iura triumphi,
In partes regni Christe vocare tui!
Oflamma! ô amor, ô aeterni fomes amoris!
Vitam e vulneribus vulneris auctor habet.
Fronde carens arbor plenose germine prodit;
Et radice carens, vertice summa ferit.
Quamque notat praeceps infami nomine vulgus.
Hinc vitae et famae manat origo meae?
Nulla alia hos fructus nulla hos tulit Arbor amores,
Nec Libani talis procreat hortus opes.
Et mortem dubitet quis pro cru cis arce pacisci;
In media nostra si cruce regnat amor.

Eidem Iesu Christo.

Christe tuos partos ne despice sanguine vernas.
Qui vitae hac ponunt in trabe fulcra suae.
Excute vitalem gelidis nraecordibus ignem.
Queis posita in flamma est spes salusque tua,
Nam quid? ad hunc si Christe tuum torpebimusignem,
Quis miseris poterit iam satis esse calor?
Crux tua noster amor quid non speremus amantes,
Fortius in media si cruce feruet amor?

In nuptias Iac. Monavii.

Visus Acidalios odisse Monavit ignes
Solus, et urbana velle quiete frui.
Nunc calet, et vacui damnat dispendia lecti;
Et sevelle prius non potuisse dolet.
An mentem huic Amor? an telum ipse extorsit Amori?
Atque esse alterius, iam putat esse suum?
Rem miram! nocuit mora semper amantibus uni
Huic prodest; nec iam sero amat: ipse amor est.


page 824, image: dele0824

Ipse etenim in sponsa collapsos suscitat ignes,
Quae viduo optabat vivere posse toro.
Et qui unum haud poterat flammis accendere pectus,
Nunc coquit alterna pectora bina face.
Aquo victa fuit semper mora vicit Amorem:
Nec sorte usura est facta prope ipsa minor.
I, nunc, crede moram prudentes laedere quo rem
Distulit ille magis rettulit ille magis

In obitum Petri Monavii.

Monavios totum dum conscia fama per orbem
Fratrum vehit par nobile.
Innidit caelum; terrisque migrare Iacobo
Petrum iubet superstite.
Scilicer ut terras alter repleret, et alter
Diviso Olympum lumine.
O fortunatos fratres, quorum unus honori
Terrae ambitus non sufficit!

De eodem.

Ergo Petrum, quem seu divini oracula verbi
E fonte Hebraeo promeret;
Seu medicas aperiret opes, Sophiaeque latentes
Mire explicaret copias;
Seu varia efferret linguarum idionata magni
Stupebat Aula Caesaris:
Nunc coeio exceptum et divino lumine plenum
Stupent cohottes caelitum.
Scilicet hoc fructus quam semper habebat in ore
Fert stulta praedicatio.
Attulit haec aegro miserae fastidia vitae:
Haec mortuum caelo intulit.
At tu care Petro frater Iacobe superstes,
Germen domus tuae unicum:
Ob fratrem praemissum acri ne cede dolori:
Succede fratis gloriae.
Nam qui translatum a lacrimis ad gaudia luget,


page 825

Non is dolet, sed invidet.
Quin porius gaude famaque et prole beatus,
Polum reple reple solum.
Qui proculhinc veteres tumulos signataque passim
Quaeris viator marmora:
Heic quoque siste pedem, paruo sub cespite summi
Iacet Monarchae archiarrus.
Monavius. dicent, si quaeris cerera, maestae
Ecclesia, Aula, Patria.

Iacobi Monavis nuptiis secundis.

Luxisti caelebs novum, nisi fallor in annum,
Monavi primi tristia fata tori.
Mox fratre e terris cognata ad sidera rapto,
Accessit curis altera cura tuis
Nec poteras graviora pati duo vulnera: luctus
Verum ô lucrosus quam fuit iste tibi!
Pro vidua intactam tibi mitia fata puellam:
Pro caro carum fratre dedere patrem.
Anna Holzpecheri tibi filia ducitur uxor;
Tanto digna viro filia, digna patre.
Et pariter magnus te amat Holzpecherus et illam;
Quique illi pater est, et pater ille tibi est.
Hic desiderium amissi tibi lugubre fratris
Leniet, amissae coniugis illi tibi.
Fallor? an et vestro e gremio sanctoque cubili
Mox nova Monaviae surget origo domus?
Quotque annos primae luxisti fata maritae,
Tot tibi Monavios altera nupta feret?
I, nunc, et veteres thalamos, et funera luge:
Anna quod ablatum est reddidit omne tibi.

In Symbolum Casp. Conradi: Domini est salus.

Instabili certam quid quaeris in orbe salutem,
Ignare humanae conditionis homo?
Lumine quid cassos? nostrae quid nescia sortis
Sidera? quid fatuas putrida monstra sagas?


page 826, image: dele0826

Damnatosque Orco genios, Umbrasque silentes,
Stultus in auxilium, consiliumque vocas?
Quid terquid parto Regumque Ducumque favore
Versari summi credis in arce boni?
Quo tor amicorum classes, toto fulcra clientum?
Quid tantas fluxo spes in amore locas?
Frust, a a mortali quid quam durabile speres,
Et saepe est hom ini maximus hostis homo.
Imo dum propriae interdum seruire saluti
Se putat, exitii fit faber ipse sui.
Ergo homines genii, manes, atque astra valete:
Nulia salus mundo; nostra lehova salus.