August 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

HIERONYMI WOLFII OETINGENSIS

Epilogus Byzantinae Historiae.

QUi legis historias Orientis et aspera fata
Christicolum, mollesque animos, et perfida facta,
Regnaque discordi varie lacerata tumultu
(Ob quae facta Deu iustas commotus in ims,
Conromptos primum populos, sine nomine vulgus
Armarit aam Eurcus atrox violenta potenti
Sceptra manu rapuits Solymos populatus, et urbem
Imperii sedem iandem devicit haberque:
Unde veiut specula ex alta prospectat in orbem,
Europae atque Asiae domitor, Libiaeque: tyrannus
Gontibus iuterirum minitans, nisi iussa facessant)
Regnorum perpende vices, causasque nefandi
Exitii et votis supplex averte ruinas
Nostro impendentes capiti: nisi mitior obstet
Numinis offensi vitii moderatio nostris.
An non flagltiis honor est it famia quondam
Quae non impietas, quod non scelus urget iniquos:
Christicolum populosiquaenon periuria regnant?
(Si non supplicum) quae nigra roercuit? An non
Iudaeus nos melior. non Turcus et ndus?
Si non ista Deum curare aut cernere credis,
Crimina quod subito non comprimit illa furore:
Falleris Exspecta num temens conscia pungens
Excitet, ut votis veniam factisque procere.
Sin rigida ceruice tumes adam antinus, iras
Numinis aspernatus, agente libidinis oestro
Quodlibet in sacinus: tibi poena parata propinqua?
Ar ridere Deum forsan mortalia censes:
Nec curare quid inferno ludatur in orbe,


page 1121

Et superis magni tribuis fastidia Regis:
Quem nil parua movent, quem nil fex infima plebis
Sollicitat, sive illa fame, seu peste laboret,
Seu gladio pereat, vasto seu gurgite mersa
Virtutem vitiumve colat: modo serva tremensque
Pareat ad nutum modo munera iussa capessens
Obsequio vigili colat alti culmina sceptri:
Sceptri quale tulit Nero flagitiosus, et is qui
Se dicit Dominumque Deumque coegit atroci
Calcuicio pariter muscisque virisque timendus.
Nempe dedit terras mortalibus: altus Olympo
Iuppiter Illustriresidens, sua gaudia curat.
Quid moveant illum ludibria terrea? vermes
Abiectos an respiciat? num somnia vanae
Mentis et irrita vota suas admittat ad aures?
Qui praestant opibus, sunt inclita numina terrae:
Viribus excellens imo dominatur in orbe.
Hunc colat, hunc metuat supplex, hunc pronus adoret,
Pareat imperio seu iusta iniusta ve mandet,
Qui sibi consultum cupiet: qui tempora vitae
Longa petet. Simulac mora atra subegerit artus,
Actum erit. Ah demens praesentia gaudia carpe
Dum potes, his frultor. Captent absentia stulti,
Vana melancholici quos pectora plena furoris
Exagltant qui monstra sibi fallacia fingunt:
Qui sperant caelos, quique infera regna tremiscunt.
Vaecordes qui non haec obvia commoda captent:
Qui mala multa ferant nullo virtutis honore:
Spe dubia, stultave magis super aethera tendant
Post obitum, neque viventes quo scandere possunt.
Haec est haec magni sapientia pectoris isthaec
Scire: sequi, virtus: monachorum cetera fraudes.
Haec Epicurus ait, quo non praestantiot alter
Soluere corda metu, vitamque beare perennem:
Inguinis et capitis discrimina tollere docrus:


page 1122, image: delf1122

Quo non disciplis quisquam fuit auctior ullo
Tempore. Stultorum nam semper maxima turba est,
In Venerem praeceps pigriq abdomina ventris.
Sed quid ait ratio sua cum penetralia Iustrat?
Mens quid ait quoties caelestia templa petivit,
Sensibus abiectis superum ad commercia tendens?
Haec quae non capiat porcus sed rideat amens:
Haec quae nemo neget sano durante cerebro:
Haec quae quisque prober fatis melioribus ortus:
Quaeque docent prima vates ab origine mundi.
Haec quae Relligio per plurima secla probavit,
Maxima quaeque cohors fuso testata cruore,
Per miracla Deus quaeque ipse ingentia sanxit,
Num teste; quaeris locupleres bis magis ullos?
Non oculi videat fiberiannon audiat auris
Cuius opusimens cuius opus, non sentiat? absit:
Maiestare sua torum qui compleat orbem.
Ipse suam contemnat opus, propriumque laborem.
Num instus, pius et sanctus, probet improba facta?
Et pia non ulla tandem mercede rependat?
Num socors Deus est vel iniqua mente tyrannus?
Scilicet insanae sunt isthaec somnia mentis.
Num stupor in superos tantus cadit, atque libido
Tam feraisi non sacra movent oracula pectus,
Quae vigilare Deum, dare praemia digna, nocentes
Plectere testantur vere discrimine lancis:
Sobrius at proprii penetralia pectoris intra,
Praeditus an bruto sis tantum corpore: bruti
Corporis an famulum dederint tibi numina mentem?
Suspice flammantis radiantia sidera caeli,
An te forte tuae possint convincere sortis,
In m edio pecudumque sirae, medioque deorum:
An te forte queant tetro revelare veterno.
Sin tua mens demersa iacet caligine coeca,
Hec potis est vero per se disceruere falsum:


page 1123

Auribus historias saltem vigilantibus hauri,
Quae doceant, tarde quas mittunt numina poenas
Supplici gravitate pari pensare: scelesta
Funditus eversa post impia crimina genre.
Idque ubi cognoris: forxtunae fidere noli,
Neu contemne Deum, neu vana superbia pectus
Infler, ut esse putes licitum, quodcumque libebit,
Fortunamue putes stabili pede figere gressus.
Aspice de quanto Byzantia culmine regna
Diruta conciderint: ut Barbarus omnia vastet,
Corporibus pestemque ferens animisque piorum.
Non iucunda quidem praebet spectacula codex,
Tot mala commemorans, rot et impia facta recensens.
Ast exempla iuvant: similes avertere clades
Exemplis monito licitum tibi. supplice voce
Pacem orato dei: pollute crimina vitae
Providus emenda, quo tutum degere tempus
In terris liceat pateatque, ut ada stra receptus.
Sic tibi cum fructu non irrita scripta iegentur:
Sic operae precium facies, nec in anis abibis,
Sed prudensque pius simul moderabere vitam.
Auctior haud tenui gaza quam Fuggarus heros
Sumptibus haud paruis Antonius, orbe petitam
Barbarico, studiis melioribus obtulit, atque
Esse suivoluit monimentum posteritati
In terris. Namque ipse senex templa alta petivit
Aetheris exemplum patris at generosa propago
Marcus, Ioannes Hieronymus atque lacobus
Persequitur: similisque petens fastigia laudis.
Pieridum cultrix faris plaudentibus, auctum
Ornat opus, totum que iubet volitare per orbem.
Cur vero Dorschuvamme tuae praeconia vitae
Dissimulem? Tu propitio generatus utroque
Mercurio, quem kordw=on lo/gio/n te Pelasgi
Appellant, post ampla negotia rite peracta


page 1124, image: delf1124

Non secus ac vasti pelagi, timidusque procellae
Portum nauta subit, sic re quoque Musica fessum
Antra tenent. Tu Pieridum colis otia laetus:
Omnia tu veterum voluens monimenta Sophorum,
Mentis opes cumulas. Ea nec te cura quietum
Esse simt: libris quos Pannonis ora ministrat
Defunctus petis Euxini vagus aequora ponti,
Per tot barbaricos populos Amasea Strabonia
Patria te vidit: Byzantia deinde reversus
Moenia praelustras. ubi Cantacuzius heros
Quaesira te merce beat, librisque potitum
Ignotis prius, ad palatia celsa Viennae
Dimittit reducem. Tua per Dorschuvame pericla,
Omnia post primi quae tempora Constantini
Gesserunt Orientis opers, contraque tulerunt
Frotinus ad divi prope tempora Maxmiani,
Seclorum longam seriem, coniuncta tenemus.
His te pro meritis, quibus haec sunt munera cordi,
Laudibus extollent, et erit tua fama perennis:
Si fuerint Lyciae non irrita vota Camenae.
Officii memor illa tui; tibi fausta precatur,
Staminaque et placidae felicia fila senectae,
Teque diu videant Neosolia castra beatum.

Ad Ludovicum Carinum Kiel.

TE quoque cur, venerande senex Ludovice, tacerem
Patria nobilitas gemina quem nave superbum
Extulit, Heluerias Genua hac transuecta per Alpes:
Unde tibi longae cognomina clara carinae;
Quorum norunt Italae gentes et Gallica regna
(Proh dolor, herrendo misere iam quassa tumultu)
Martia quam novit Germania docta virorum
Ora tuas laudes resonant, quacumque Camenas
Europe populi norunt et Apollinis artes:
Qui tibi Paeonias monstravit providus herbas:
Quite perdocuit divina oracula vatum:


page 1125

Qui tibi quod Latium quod Graecia docta reliquit,
Scriptorum pernosse dedit, dulcique beavit
Eloquio. Morum sed maior gloria laudes
Exuperans istas te dici iure Charinum
A Charitum plaudente choro iubet. Unde benigna
Mente foves, Musis quos charos noveris esse.
Musarum Charitumque chorus nam semper iisdem
Montibus oubersans fraterno floret amore:
Quem fovent Musae, Charites comitantur eundem:
Quemque fovent Charltes, fovet hunc quoque flavus Apollo
Sic tria concordi iunguntur numina nexu:
Numina chara tibi, totum tibi culta peraevum,
Quo pro seruitio, pro cultu, magna dederunt
Dona tibi. Superis aequae, mortalibus aeque
Acceptum fecere et nomina clara dederunt.
Hinc tibi praelnstres fortuna adiunxit alumnos
Fuggeram sobolem: chari quae more parentis
Te colit, et redamat tam fido laeta magistro.
Tu quoque tam claris exsultas laetus alumnis.
Quid te, quid Limpurge loquar? qui praesul opimae
Alsatiae pia sceptra tenens, non plura galero
Gemmato debere putas? Maiora Charino
Te debere putas, cuius prudentia magnum
Ingenium moderata bonas formavit ad artes.
Quid loquar innumeros, tibi qui debere fatentur,
Vel quod doctrina meritisve quod auxeris illos
Vvolfius hos inter quoque grato pectore nomen
Sponte suum defert. Per te solatia sortis
Prima suae vidit spe candidiore foveri.
Inde tuis patrociniis evectus in urbem
Augustam heroas Fuggeros novit amicos,
Fundamenta sui qua iecit prima pecult:
Et patrias reparavit opes, quas aegra iuventa
Casibus affictas variis exhauserat omnes.
Quas tibi, quas referam grates? Quo munere tester


page 1126, image: delf1126

Pectoris officium? Nec tu mortalia curas
Praemia, solius meditans fastigia caeli,
Terrarum satur, et vitae melioris amator:
Vis ea nec nobis Quare ne despice musae
Conatus tenuis: gratam restantia mentem
Carmina quae dedimus, placida precor accipe fronte.
Et mola salsa litat: nigri quoque paucula thuris
Grana placent superis si maior copia desit:
Mens pia ne desit modo, quam Deus aspicit unam.

Ad Ioan. Oporinum.

Si quis in Oceanum ferat undas ignibus Aetnam
Augeat, illustri iungat nova sidera caelo,
Arentes Libyae si multiplicarit Arenas:
Quis non tam stolidi conatus rideat ausum?
Si quis Oporini meditetur dicere laudes,
Illius et nomen. toto quod claret in orbe,
Diffunditque suos radios ut Olympia lampas,
Illustrare velit: quo dici nomine debet?
Scilicet Irus egens tenui stipe Persidis aurum
Augeat? et silicem gemmas velit inter haberi?
Sic mea Oporino quid praestent carmina? quidue
Laudibus illius accedat si docta Maronis
Ora virum celebrent? Non haec sen tentia nobis:
Non ita mens est laeva mihi: neque scilicet Arcas
Tam male propitius, tanta nos obruit ira.
Est aliud mihi consilium, quod quisque probabit,
Gratia trina novem quem iuncta sororibus ornat.
Ille mihi primum conato paucula, princeps
Dux auctorque fuit maiora capessere facta.
Fecit ut Isocratem totum transferre liberet.
Aeschinis et Demosthen is omnia scripta coegit
Vertere cunctantem, convicia vana timentem:
Qualia Strazelius tumido deblaterat ore,
Et pletique sonant qui pulpita celsa tenentes,
Laudibus alterius se perdere nomina credunt:


page 1127

Seque putant doctos, si plus vidisse putentur,
Ignavum pecus et mordax plenumque venenis,
Ambitiosa virum queis pectora feruere cernas.
Accessere animi tantis hortatibus auctae
Ingenii vires ingens subiere theatrum,
Quod nasuta regit doctorum natio quamvis
Candori locus est hos inter, et arbiter aequus
Saepe probat quae Zoilus atro dente lacossit.
Sed quis Oporino certet candore? Quis illo
Promptior ut Musis sint omnia plena, laborat?
Aurea Pactoli cur non tibi flumina fundunt
Diutias? Curte non fuluis ditat arenis
Aut Tagus, aut Hermus? Cur te non india dives
Aere levans tristi, meliori recreat auro?
Scilicet ut duris virtus exercita rebus,
Splendescat magis ut constantia pectoris inter
Aerumnas alto sit conspicienda trophaeo:
Ingenii vis utreparet quod Sortis iniquae
Fraude perit. quod et Harpyiae rapuistis acerbae.
Sed quantum rapit adversans fortuna refundit
Assiduus labor et felix industria mentis,
Fortuna potior fuluo precisior auro
Sed quid ago ambages? Quid quae sunt nota revolveni,
Non potius, per te quod Volfius inter habetur
Scriptores, refero? (Loeus est mediocribus inter
Praecipuos) Tua quod bonitas mihi contulit istud,
Ornavitque typis melioribus atque subinde
Quod mea Musa parit tanto dignatur honore:
Dum iuga montis aper fluvios dum piscis amabit,
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
Haec plaudente mihi videor rapuisse Marone
Carmina, ne nostris rosa vepribus unica desit.

De Christianae classis victoria anno 1571 Nonis Octob.

QUo minus haec meritis debetur gratia nostris
Quid mereamur enim nisi pestem bella famemque?


page 1128, image: delf1128

Hoc magis illustrata Dei clementia fulget.
Qui post multiplices terraque marique procellas:
Europae qui post Asiae, Libyaeque subactos
A Turcis populos post tot circumflua Ponto
Regna (quibus raptis heu, iam quorus angulus orbis
Christicolis restat?) Divini lumine vultus
Respexit miseros: et diri e faucibus Orci
Eripuit mirabiliter: ven tisque secundis
Aspirans nostris, depressrt Barbara vela:
Atque truces Scythiae populo rigidosque Tyrannos
Iam docuit superesse Deum. qui perfida sceptra,
Et nimios fastus inclinet denique frangat.
Franget enim, modo nos, qui dicimut, esse velimus.
Christicolae, firmi verae pietatis alumni,
Dissidiis positis atque omni fraude remota
Supplicibus votis tendamus ad aetheris arcem.
Sin Euangelium, sin sanctum, Ecclesia, nomen,
Praetextus scelerum speciosus, et ambitionis,
Et turpis lucri, foedaeque libidinis oestrum
(Ut fuit heu longo iam tempore) perget haberi:
Si per labra natet Christus, per pectora regnet
Dogma Neochlidae, fato qui clausit eodem
Divinos homines, et foedi abdomina Porci:
Praedico, moneo supplex rogo tollite vanas
Spes, animos dimittite somina falsa caverte.
Non debellatum sunt vix exordia rerum
Maiorum, quae magna putes, Maiora sequentur
Fausta piis infausta malis. Victoria pendet;
Pendet et ancipites huc illuc incitat alas.
Nec victus (mihi crede) fugit, victorve triumphat:
Bella sed in staurat, classes parat arma virosque
Indomita virtute feros: multasque Phalangum.
Myriadas ciet, innumeri ditissimus auri,
Europae atque Asiae domitor, Libyaeque Tyrannus.
Hunc tu contemnes hostem, violentia cuius


page 1129

Nii tentare solet, quod non et denique fiangat.
Quod lubitum rapit ille; suo raptumque tuetur
Robore: progrediens tumefacti fluminis instar,
Obvia quaeque trahit: neque terminus obstitit illi
Hactenus Hoc uno metitur limite regnum
Quod penetrare queat truculentus acinacis ardor.
Est ne opus exemplis? veterum monimenta relinquo:
Nostra, sed heu quam multa videt lacrimabilis aetas?
Me puero cepit septemplicis ostia Nili:
Inde Rhodum subigens, mox Pannona rura pererrat,
Moenia Teutoniae: vix est defensa Vienna
Numinis auxilio Genuae Chion eripit, ultrix
Hunc tamen excepit Melite victricibus armis.
Sed non proprerea sceleratis setitit ausis:
Pannonias repetens Sigettia moenia vertit:
Vertit Iulaei quoque propugnacula castri.
Quod nisi Mors. Solymanne, tuos aggressa paratus
Pressisser: nisi Danubius divinitus auctus,
Arma retarda sset: quo nunc Germania vultu
Sidera spectares? num libera colla teneres?
Non tua te virtus, sed Christi gratia texit.
At quid agit Selymus? sequitur vestigia patris,
Perfidus atque rapax. Non illi pocula Bacchi
Excutiunt rabiem Superum contemptor et aequi
Luxuriat: satrapasque suos in proelia mittit.
Victa Cyprus gemit: et Nicosia capta fatetur,
Nec Famagosta negas. non propugnacula turres,
Non arces portus, tormenta: repellere Turcos.
Militis et virtus, Ducis et constantia frustra
Nititur: inclusos ferrum flammaeque fmaesque
Aggeribus iactis excelso culmine, pellunt.
Nil mortalis homo tanto munimine cingit:
Non unquam tantas educit ad aethera moles:
Non tot subsidiis, alacri tam milite firmat:
Quod non vis hominum maior. non temporis ordo


page 1130, image: delf1130

Frangat, et atra fames. Sed nobis pocula Bacchi
Exstructae mensae Tyrio de murice vestis,
Aureoli torques, digitis radiante Pyrope,
Et Veneris famulae, celsique palatia tecti
Et pomposus equus, rigidis sed mutilis armis,
Somnus iners, rigaeve leves, Indive proterui,
Plurima praeterea fallacia gaudia tempus
Turpiter absomunt capimus praesentia laeti
Securi nimium, minimeque futura timemus.
Invadunt urbem vino so mnoque sepultam,
Andinus vates cecinit. Sapientia friget
Sera Phrygum. Ne sis Epimetheus, esto Promotheus
Quisquis es. Haud ullo saevit discrimine Turcus:
Non genere et proavis titulove movetur inani.
Haec spernit, rider, calcat pede victor acerbo.
Ferro bella gerit ferro vincendus et ipse
Haec tupraeclare cum cernas maxime Caesar,
Exigis insomnes suspectans sidera, noctes,
Sollicitosque dies, nam te fataiia terrent
Tempora, non intenta suae malesana saluti.
Sed confide Deo teque et tua regna tuenti
Hactenus: is posthac tueatur in omnia secla.
Haec eadem proceres pia sollicitudo fatigat.
Quos non ambitio levis aut malesuada voluptas
Allicit, aut auri sitis exitiosa gubernat:
Sed qui Caesarea mque simul patriaeque salutem
Assiduis curis, votisque perennibus optant.
Hoc agitant animis: Legiones semper alantur
Hostibus oppositae: ne perfidus omnia praedo
Audeat et miseros agitet violenter agrestes:
Quale fuere nigrae, Matthiae Rege, cohortes,
Praesidium: veterana manus, cui castra domusque
Semper idem fuit, et non dulcia pocla fuere
Plus quam victrici Turcos prosternere dextra.
Cetera ne memorem, prohibet pudor. O male gratos


page 1131

Et nimium saevos, qui sic sua moenia condunt!
Absit ut ista luant aliquando pia cla nepotes.
Sparta viris invicta fuit. Quid moenia possunt!
Nil castella iuvant. Castellis fidere stultum est.
Armatas acies, classesque opponite Turcis:
Milite perpetuo firmata colonia Turcos,
Perpetuos hostes. huc illuc missa, repellat.
Adde preces supplex veniam pete: Numinis iram
Flecte gemens lacrimans: clades sunt flagra malorum.
Oppugnat Deus ipse malos qui nomina iactant
Magna Dei: sed digna Deo praestare loque.
Non curant. Hinc crebra favet victoria Turcis.
Interea stertit leve vulgus: hirundine visa,
Non superesse gelu putat: et sua crimina fraudi
Non putat esse sibi. Fateor sumus improba turba,
Inquit et officio non fungimur. Esto: nec hostis
Est melior nobis. Malus est malus hostis et ipse,
Impius et blasphemus et est sentina malorum
Est (fateor) poenasq dabit: sed tempore certo
Non caritura suo tandem est ultore Tyrannis
Impia flagitiosa, rapax scelerata nefanda:
Poenas affictae vastatrix bellua terrae,
(Bellua quae Christum tentat detrudere caelo?
Bellua totius quae ius sibi vendicat orbis)
Est pensura graves, quas cetera regna dederunt.
Sed quis praedicat Daniele pectore tempus
Exitii1 Quis non metuat, ne ferrea virga
Ulterius tendens male mulctet rerga malorum?
Qui lingua iactant pirtatem, pectore celant
Daemonis afflatus: et nil nisi iurgia quaerunt:
Ambitionis, avaritiae livoris ncerbi.
Et Luxus famuli? Cecinit verissima quaedam
Hiltenius vates, tenebroso carcere clausus,
Illustrante Deo tenebras et vincla levante
Aetheriae mentis. Quae restant, mitis lesu,


page 1132, image: delf1132

Verte retro: nostras prorsum, sed vertito mentes.
Dixit enim post saecula sex completa decemque
(Heu meminisse horrent animique lingua refugit)
Venturum excidium Latio, nimiumque feroci
Teutoniae: cuius sibi quivis regulus altum
Vendicat imperium; diraque libidine coecus
Se putat esse Deum; miserique cruore clientis
Pascitur, et libitum licitum putat; et sua spectat
Commoda securus quae sit Respublica ferro
Seu pereant populi seu frigore, peste, fameque,
Dummodo praerupto, veluti Polyphemus, in antro
Tetra maroneo perfundat guttura Baccho,
Allisosque petrae socios patientis Ulyssei
Dente fero laniet. Sed quid mea Musa gigantes
Aetnaeos memoras? non dicis crimina vulgi?
Vulgi non aliis meriti seruire patronis?
Num pietas? num sancta fides: num vita modesta
Commendat populum? quid narrem cetera? taedet
Pluribus haec agitare: Videt fax aurea Phoebi,
Cernunt nocturnae foedissima plurima lunae:
Avertere oculos superi. ne talia spectent.
Quam res suavis homo, cum vero nomine fertur?
Sanctius hoc nullum, nullum divinius orbis
Hoc animal genuit. Sed magnam accende lucernam
Diogenes, medio cum sol versatur Olympo,
Ut cernas hominem porcos, toruosque leones,
Et vapidas vulpes. et foedos cercopithecos
Aspicias passim. Quin (si modo dicere fas est)
Nullos inferni iam claudit regia Ditis
Daemones; in terris humana fronte vagantur.
Omnia quod superat miracula, Christus iesus,
Cum Ders esset, Homo factus reseravit Olympum,
Atque Deos homines fecit pietatis amantes:
Ast homines ultro tendunt ad Tartara, facti
Daemones, immemoresque Dei, propriaeque salutis.


page 1133

Desine Musa, tuo fueris defuncta labore,
Si moneas proceres, si doctos sique profanos,
Ut se cognoscant, et iam sua crimina damnent:
Et mutent mores pravos, sumantque probatos:
Vera mente colant Christum verumq bonumque:
Sobrietas vigeat, iaceat malesuada voluptas:
Fraternus removetur Amor: simulatio cedat:
Vis absit: ius sceptra gerat: dolus omnis abesto.
Haec vos qui populum regitis sermone diserto
Inculcate viris, pueris, tenerisque puellis:
Exagitate malos diris ultricibus: omni
Tempore cum vitiis bellum geritote. Necesse, est
Euelli sentes rigidos, ut semina spargas,
Unde seges ventat. quae compleat horrea caell.
Vulpina templum lutulentum verte cauda
Vaesanus labor est rastris evertite sordes.
Ulcera quae poscunt ignes ferrumque, venenis
Lenibus aut magico quis pellere carmine tentet?
Dogmata vera quidem tradenda, notanda profana,
Sed quid proficiet sine sanctis moribus, omnis
Cognitio? num vera fidis odisse rebelies,
Quos vitiis superes? supera pietate fideque
Quos damnas precibusque iuva, caelestis ovilis
Septa repleturos: animum depone cruentum:
In tua ne saevi crudelis viscera: Turcus
Hostis adest crudelis, et in ceruicibus haeret.
Hunc remove: Quid bella moves caritura Triumphis?
Quae tibi, quaeque tuis funus crudele minantur?
Haec tibi praedico fidus Germania vates;
Haec Italos moneo; haec Gallos; haec flumen Iberum:
Haec et Sarmatiae gentes. Arctoaque regna:
Haec moneo toto divisos orbe Britannos:
Quis si paruerint monitis si pectore seruent:
Mente repurgata, vacuaque libidinis oestro,
Si teneant, alte spectantes infera temnant;


page 1134, image: delf1134

Tum demum nobis erit haec victoria laudi:
Tum demum Turcis erit haec victoria flaudi:
Tum Deus Hiltenii verter praesagia vatis
In nostros hostes: ut quon dam tristis lonae
Veribus emendata piis stetit inclita Ninus.
Quas spirare minas? quae non tormenta parare
Fama refert Selymum/ Magno exarsere furore
Pectora Turcorum. Tu nos, Deus alme tuere:
Consiliis obsta sceleratis tela retorque
Victor in auctores: mala quae meditantur in ipsos
Verte, cadant titubante gradu, vertigine coeci
In foveas, quas Christicolis posuêre nefandi.
Fac semper doleant re quem sprenêre nihilque
Esse putant superesse Deum: quo fidimus uno
Grex tenuis: quem saeva luporum guttura captant.
At tua dextra potens nos ducet in atria caeli.
Nam quid tantopere interituri commoda mundi
Forte brevi molimur? et ad caeleste tribnnal
Attonitas mentes non vertimus? Est breve tempus,
Gloria vana; levis permistaque felle volupras,
Quam praestat tellus: Quamvis tibi pareat orbis
Qua Zephyri, Boreasq. ruunt, Eurosque Notusque.
Est linquenda brevi tellus cum divite gaza:
Est ratio reddenda Deo: quo plura talenta
Coeperis, hoc maior graviorque. Memenro minister
Quisquis es esse Dei: tua fac Deus approbe: acta.
Hoc stabis censore, cadesue sed optimus auctor
Servatorque hominum sine quo nil possumus omnes,
Faxit uti stemus, Christo rectore beati;
Semper divini speculantes lumina vultus:
Gloria sit tibi sancte pater, qui cuncta ureasti;
Cunctaque conservas: tibi gloria dulcis lesu,
Per quem paria salus: duce quo referatur Olympus.
Spititus alme tibi sit gloria lausque perennis.


page 1135

Comiti Serino et praesidio Sigettio. Anno 1966.

INuicti heroes, memorandi laude perenni:
Ah valuisse nihil vota precesque meas.
Scilicet hoc nostrum scelus et dementia secit:
Vestra quidem virtus inviolenta manet.
Corpora fessa lacent? sed fortia corda triumphant
Nullaque de vobis Turca trophaea tulit.
Vestra fides non fracta minis, non victa furore
Hostis ad extremum perstitit usque diem.
Mortali de stirpe satos cecidisse dolemus:
Sic tamen est ingens occubuisse decus.
At nos Christocolae, vel inani tempora luxu
Perdimusque et paucos publica damna moven:
Vel male civili maculamus sanguine dextras:
Sanguine Threicio quas rubuisse decet.
Fatalis stupor et fuoror impia pectora versat:
Vota licet maneant spes tamen aegra fugit.

Praesidio Iulaeo

Heî miseri qui vos decepit perfidus hostis?
Servat cum libuit quam dedit ille fidem.
Bis miseri quod degeneres cecidistis inulti
More boum: nec vos lausue decusue manent:
Praestiterat servasse fidem vitaque profusa
Sanguine Threicio triste rigasse solum.
At vos Christocolae memores ne fidite Turcis:
Caedere certa salus, cedere nulla fides
Mors et in ignavos torquet sua spicula: fortes
Pro patria et vera relligione cadunt.
Non obitus fiaudi, sed erit victoria laudi:
Non Deus hanc nobis, crimina nostra negant.

In Germaniae stuporem.

Iam tua res agitur: paries tuus ardet; ab alto
Culmine tota domus collabefacta ruit.
Sigettum periit: non Iulia castra supersunt:


page 1136, image: delf1136

Extremum metuit maesta Vienna diem.
Pannonias non esse vides tua moenia: Turcus
His ruptis. in te Marte furente ruet.
Ardebunt villae: succumbent oppida: ferro
Turba cadet diris excruciata modis.
Erpientur opes liberias iura Libido
Victoria saevi iura cruenta dabit.
Corporis haec mala sunt et in omnem posteritatem
Asemel exorto fonte perenne ruunt.
Saeva quidem, sed fine suo claudenda quid istud,
Capitivas mentes quod Ferus hostis habet?
Dira salutifero dicit convicia Christo:
Hunc etiam pubes nescia saepe negat.
Saepe senex et anus melioris mentis egentes,
Proh scelus, hoc spreto te Mahomete, colunt.
Vulgus iners quid enim, nisi quae praesentia, curat?
Arbitrio domini se putat esse pium
Non spectas caelos, nisi cum mors atra fenestras
Intrat: et in fovea sus lutuelnte iaces.
Haec tu non cernis? non curas plumbea? nummis
Dum parcis, vitam prodis iniqua tuam?
Indulges odris in fartrem: neglgis hostem:
Quo nil terra magis nil mare triste tulit.
Num ribi relligio curae! quis credere possit?
Quae rixas nulla relligione moves.
Colatri culicis gibbosi terga Cameli
Deglutis rectum quod libet esse putas.
Omnia praeceptis facimus contraria Christi:
Ignorant Christum pectora lingua sonat.
Sed non ignorat nostra impia pectora Christus:
Ille dari toties non sibi verba sinet.
Quid dicam vates infelix? talia Musae
Carmina non dictant; fata sed atra cient.
Imperii nam cum petituri terminus instat:
Approperantque truci fata severa gradu:


page 1137

Immeritas ne forte putes excindere gentes,
Ardua vel frustra vertere regna Iovem.
Non Deus exitiis, non diro fulmine gaudet:
Incolumes potius quoslibet esse cupit.
Namque bonos firmo semper munimine cingit:
Et vetat hostili clade perire pios.
Ast ubi negligitur pietas, calcatur honestum:
Crimine cum vitium supplicioque caret:
Dum Deus in festo distrubat perdita vultu
Regna, nec haec patitur stare superba diu
Illa sed ex imo quatiens fundamine terrae,
Fulminea incendit praecipitat manu.
Integra staret adhuc (heu iam palus atra) Gomortae.
Ni feret in cestis mersa libidinibus.
Staret adhuc Constantini pia regia tantos
Ni reguum discors dilacerasset opes.
Et tu stare queas Germania: cura salutis
Si tibi tanta foret quanta pericla vides.
Si tibi privatis potior sit publica rebus
Cura: simul pereunt quos vehit una ratis:
Servauturque simul qui commoda publica spectant:
Publica privatis qui sapit anteferet.
At si despies Germania. Plura volentem.
Destituit calamus, scribere, lingua loqui.

In Elegiam Solonis.

Ita Solon Graecis cecinit praesagia vates:
Dicta putes eadem: Teutona terra ribi.
Confimiles pariunt aequalia crimina poenas:
Est leve discrimen temporis atque loci.

Elegia Solonis

Nostra quidam, fato lovis, urbs non occideret unquam,
Propitiisque Diis salua manere potest.
Nam love nata, ferox hastaque atque aegide Pallas,
Hanc teget, hostiles disicietque minas.
Moenia sed cives stolidi cupidique lucrorum


page 1138, image: delf1138

Ardua, subueti per sua facta student.
Atque ducum populi mala mens, elataque corda,
Accersunt poenas et mala multa sibi.
Non etenim placida didicerunt munere divum
Mente frui: saturi nec tenuêre modum.
Despoliant aeraria, et ipsa altaria diuûm
Per fas atque nesas, quo cumulentur opes.
Furantur rapiunt omnes datur unde; nec itam
Iustitiae curant scitaque sancta Deae.
Illa tacet veterum memor et praesentia cernens;
Saeva sed ad poenas post ruitura graves.
Urbibus hinc ulcus venit immedicabile cunctis,
Ut iuga seruitii mox odiosa ferant.
Sediticue oritur, sopitave bella moventur,
Bella quibus pubes laeta perite solet.
Urbs etenim quae nulla tenet socialia iura,
Est subito hostili disperitura manu.
Haec agitant populum nala: sed paupercula turba
Venditur et peregre vincula dura gerit.
Nec suut expertes cladis quos ampla beat res.
Et sua divitibus poena luenda venit.
Publica sic intrant privatos damna penates:
Excludi foribus nec mala tanta queunt.
Transiliunt muros altos: fuga nulla tuetur.
Sive petas thalamum, sive sub antra ruas.
Hîc ego Palladios monitis prius instruo cives,
Ut sapiant, vigilent nil petulanter agant.
Invehit heu quantas legum violatio clades?
At iuste lege: commoda quanta ferunt?
Compedibus stringunt sceleratos, ordinis aequi
Conservatrices, nil nisi recta sinunt.
Aspera complanant, sedant fastidia frenant
Indomitos, abigunt semina quoque mali.
Iura regunt mansuefaciunt turgentia corda:
Compescunt miserae seditionis opus.


page 1139

Iurgia litis acerba premunt, ac denique vitam
Humanum erudiunt, ut sapienter eat.

Iambi Sophoclis, de tuenda patria.

PErnosse mentem nullius queas viri,
Tacitosue sensus pectoris deprendere,
Diu antequam versetur in Republica:
Nam quisquis urbi culus imperium gerit
Metu subactus ora degeneri tenens.
Mutamque linguam; haud consulit salubriter:
Culpandus est et hoc et omni tempore.
Itemque amicum patriae qui praetulit,
Habetor improbus vir et civis malus.
Sed ipse (magnus idque lupiter sciat,
Qui cuncta vigili semper lumine aspicit)
Minime tacebo si quid ingruat mali
Urbi, meae vel vitae cum periculo,
Nec urbis huius hostis impius, mihi
Amicus esto. Nam considero satis
Portum salutis patriam esse civibus:
Prosper cui dum ventus aspiraverit,
Ex illa amucos eligi nobis decer.

Epilogus.

Hoc vetus est ridere boni monitoris amorem:
Dictaque stultitiae ponere cuncta loco.
Hoc etiam vetus est ut qui praesagia rident,
Atroces peonas corde gemente luant.