17 August 2005 Katharina Meiszus (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


page 157, image: s0173

IOSEPH, COMOEDIA EX GENEseos Cap. 39. et sequentibus, Cor. Croco Amsterodamo auctore.

DRAMATIS PERSONAE.

Mago servulus.
Sephirah matrona.
Ioseph oeconomus.
Potiphar herus, praefectus satellitum regiorum, ut qui etiam praefuerit tum carceri, tum ipsi praefecto carceris, ut videre est Genesis 40.
Lorarii.
Hanno pocillator regius.
Puer.
Gulussa carcerarius.

PROLOGUS.

QUod esse felix omnibus velit Deus,
Pariterque faustum, quot quot estis candidi,
Nigros enim nihil moramur, ni prius
Sese abluant, novae voluptatis novos,
Grege a novo, sum nuntius vobis datus.
Apporto nanque, non Plauti aut Terentii,
Quas esse fictas nostis omnes fabulas,
Vanas, profanas, ludicras ac lubricas:
Verum veram, sacramque porto, et seriam,
Castam, pudicam, sic ut ipsas virgines
Dictasse Musas, ac Minervam deieres:
Novamque, iam scriptam recens comoediam,
Cui iure, cui ex re, Ioseph nomen inditum.


page 158, image: s0174

Nil addo qualis cetera siet: ceterum
Vostrum illud esto iudicium. At si illae tamen,
Merito omnibus omnium eruditorum notis,
Censentur esse vitae speculum, atque eas
Spectare cuncti gestiunt, dum copia est:
Nihil minus, idem huic deferri historiae
Aequom est: ne quid maius dicam, sed verius.
Hanc exhibere hic iam cupit, si operam datis,
Vostri favore, vostrae item in spem gratiae,
Encaeniorum ferias, quibus potest
Modis, honestatura sacras, auspice
Christo, simulque Gratiis faventibus,
Auctore Croco, publicae pubes scholae.
Ceterum hoc agamus, huc qua ventum est gratia,
Ut argumentum disseram comoediae.
Ioseph fideli pectore reverens Dei,
Clari parentis filius clarissumus,
Pudore plus quam virgineo, cana fide,
Totaque virtutum catena praeditus,
Domi malignis fratrum odiis exercitus,
Et demum ab iisdem venditus, in Aegyptias
Delatus oras, seruitutem serviit
Satellitum praefecto regiorum hero.
Hic dum gubernat creditam sibi domum,
Aetate florens lubrica, et forma pari,
Lubidnosis captae amore amplexibus
Herae petitus, nesciit corrumpier:
Fugiens, relicto quo prehensus pallio est.


page 159, image: s0175

Quod recipienti se domum illa coniugi
Praetendit, immerentem Ioseph criminans.
Eumque falsis percitus querimoniis
Herus, profundo mancipat mox carceri.
Annis ubi duobus, aut eo amplius,
Clausus, profecta regi dum divinitus
Interpretatur prodigiosa insomnia,
Et missionem, et rem parit sibi simul,
Dei favore, et auspicatas nuptias.
Sic vincere animum sueti, quam quos animus, hi
Maiore semper post triumphant gloria.
Aeste sacri: res sacra est ut maxume.
Profani adeste: res profana est, sed sacre
Tractata: quae reddat sacros, lubentibus,
Ut par est, auribus recepta, ac mentibus.
Omne is proin opere maxumo oratos volo,
Linguis favete, et rem totam pernoscite.
Quod comicam si forte quis licentiam
Pedum putarit incessendam, huncce moneo,
Faciat ne intelligendo ut nihil intelligat.
Exstant bonorum exempla, qui cunctis placent,
Plauti ac Terentii: quibus, aliis idem
Licere facere, quod illi fecerunt, puto.
Quorum aemulari praestat neglegentiam [(transcriber); sic: negligentiam] , ac
Morosulorum obscuram diligentiam.
Quos ut quiescant potius, et faveant, rogo,
Novo, pioque puerilem pietatulam
Iuvandi publice studio, et mores bonos:


page 160, image: s0176

Quam ut tam religioso oblatrent negotio,
Superstitione livida. et veteri in nova
Re verbo ut utar, dent crescendi copiam,
Novarum qui spectandi faciant copiam.

PROTASIS COMOEDIAE. ACTUS I.

SCENA I.

Mago.

UT dura res est Dii, servom prolibero
Esse, alieni simul iuris et iniuriae?
Iniquos adeo dominos hoc saeclum tulit
Noctesque diesque, plus satis usque est, et super,
Quo facto aut dicto est opus, quietus ne sies.
Aequom an iniquom imperent, nihil iam pensi habet
Quodcumque collubitum eis, licere postulant.
At olim heris, tum quom meliora tempora
Fuere, humanitais certamen fuit:
Non, ut nunc servos eodem, quo mulos, habent
Loco. Verum illud duplicat molestiam,
Morosioris forte servom esse domini
Si contigit, Deo irato, quales fere
Plerique. Ceterum multo ille miserrimus,
Heram morosam ferre quisquis perpetim
Cogitur, itidem ut nos hancce, iurgiis sine
Modo modestiaque quae scatet muliebribus,
Nulla adeo ex causa. rixarum ipsa auctor sibi.


page 161, image: s0177

Quocirca me foras eduxi ex aedibus
Parumper, hic ut nauseam levem, modo
Intus conceptam, quae quidem quam commodis
Pridem esse moribus solet, nulli gravis?
Herus sed postquam liberius coepit suis
Iampridem inseruire officiis, domo frequens
Abesse, Hebraei fretus oeconomi fide,
Aut bile oportet, aut amore percitam.
Sed comprimenda vox est, atque oratio.
Crepuit fores: mirum ni ipsa exit. ut nihil
Quieti loci relictum? eccam, ipsa adest tibi.
Utinam mihi hic esset quo me praecipitem darem.
Iam iurgio enecabit credo, imo scio.
Proin ocius hinc me ut intro coniciam optumum est.
Nam si responsem, irritem magis.[Note: Hic senarius perficitur initio SCENAe insequentis.]

SCENA II.

Sephirah. Mago.

SE. Hem, quid rei
Tibi hic cessator? iamne missus obsecro
Manu? quid hic monstri alis? MA. Eho, dixin' hoc fore?
SE. Hoccine agis, an non? MA. Ego vero istuc mea domina. SE. Ut
Te Iuppiter Diique omnes perduint scelus,
Quo nullus est scelestior qui vivat hodie.
Nequeon ego te interdictis audientem meis
Facere? abi intro, et quod facto opus est, face: ni velis


page 162, image: s0178

Cerebro hic tuo vias dispergier. MA. Lubens.

SCENA III.

Sephirah.

Pro dii immortales, quod genus hoc hominum? quae
haec coniuratio est?
Uno omnibus animo unum aeque studium est, esse
advorsos herae?
Iamne abiit ille? dicere hic quiduis licet? nimis male
Ego hunc metuo, ne mihi ex insidiis verba imprudenti duit,
Circumspectator, cum oculis emissitiis: ita usque me
Observat malus. ah Ioseph, Ioseph, quid ego nunc te laudem?
Ut dissimilis es servorum aliorum? sane numquam quidquam
Ita magnifice dici potest, virtus quin id superet tua,
Quae mentem animumque excantat mihi, prorsus oblita sim mei:
Non ista volgaris, quae spe metuque officium facit suum,
Verum germana, vero quae studio facit.
Sed mihi nimium proba, advorsus animi sententiam mei,
Vel proxume qui graviter appellanti respondit, Deum
Scelerum esse vindicem, nullum quem praetereat flagitium?
At qui maiores hi sunt ignes, verbis qui qui exstingui
Queant. respondet par virtuti forma, plus qui humana
Conveniunt mores divini, morumque amabilis gratia,


page 163, image: s0179

Tum index ingenii, animique speculum, oratio, quam cordata?
Quid verbis opus est? nihil pote supra. credo equidem virtutem
Una et naturam, in hoc certasse ornando: quidquepossent,
Vires periclitari suas voluisse. ut non pudori
Mihi esse iure debeat, uni hunc culpae succubuisse.
Nequeo durare, tantum mihi in pectore amor facit incendium:
Qui amarore et maerore me implet nimio. perii: at ipsa
Sperabam infelix, et gratiam inituram ab eo, mihique
Favore tam obvio sic devinctura, nihil ut quidque
Recusaturus esset: quis etenim servos homo tanta
Benignitatem herilem non cupide amplectatur, atque
Etiam bene secum esse actum dicat? imo non magnae ducat
Felicitatis loco, heram habere supplicem sibi suam?
Quid igitur faciam? quid restat miserae mihi? eheu, nequeo
Quin lacrumem. quanto minus spei est, tanto magis amo.
Nulla est me miserior: domi quae quod amem assidue videam,
Neque potiri liceat: nec qua via sententia eius
Flecti possit scio: saepe iam eius tentavi animum, saepe
Prehensum [(transcriber); sic: Praehensum] solum adorta: monui, cum bona potius mihi
Ut obsequeretur gratia, qui cum mala. frustra omnia,


page 164, image: s0180

Repulsa, spreta: rursum illi supplex fiam, qui precibus
Magis indurescit? meque aliarum ex moribus extimari
Patiar, iniuria quibus amorem addit misere? non faciam:
Et si me amor graviter tenet. Potius me ita comparabo,
Non perpeti superbi fastidia. quod utinam possem,
Nihil prius, neque fortius, magis lubet putare,
Haud obstinatione mihi negasse, sed pudore.
Illud cogito, si forte tandem expugnari queat, tanto
Deinde in amore futurum mihi constantiorem.
Experiar itaque, etsi iam saepe me spes haec frustrata est.
Deos quaeso, benignus erga me ut sit: quod cupiam, ne gravetur.
Aggrediar blande, ac benedice: spero emollescet. satisne
Sic culta incedo? satin' haec me vestis decet? dedi equidem
Operam sedulo. ita poliendo atque ornando hunc contrivi diem.
Vah, Salus mea servasti me. optume, ipse exit foras.
Diem festivom, et amoenitatis plenum hunc. o faciem bene
Pulchram. quantum ore egregio decus enitet? quae gratia?

SCENA IIII.

Ioseph. Sephirah.

IO. Hic heram astare aiebat Mago: atque eccam.


page 165, image: s0181

SE. Nunc est mihi
Adeundi ad eum tempus: accessero. IO. Quid huic hic est rei?
SE. Dii mihi vortant bene. IO. Pax tibi hera. SE. Ioseph mi, maxume
Animo exoptate meo, mea vita, mea voluptas unica
IO. Ecce autem iterum. SE. In quo uno spes opesque sunt sitae meae
Omnes. IO. Eia. SE. Per ego te deos, oro, misereat mei
Te, cuius tibi potestas summa servande datur.
IO. Missa isthaec face. SE. Quid, missa? o loseph,
Ioseph, utinam mihi,
Utinam esset pars aequa amoris tecum, IO. Ah odio me enecas.
SE. Itane odisse tibi videor, amore quae pereo tui?
IO. Obtundis. an ego, quaeso, toties de eadem re audiam?
Equidem te alia de causa adii. si pateris: quod mihi tua
Intus pera sit opus. SE. Et mihi hic tua, mea amoenitas.
IO. Si quid vis aequi ac boni, tua est: utere, atque impera.
Si quid honesti est, non defugiam auctoritatem. SE. Hem, dignior
Fuitne quisquam amore qui esset? non humanum est per Deos


page 166, image: s0182

Credo: nec mirum si te mihi difficilem praebeas,
Tam bellum, atque praeclara virtute. IO. Ne te longius
Amor, ac veritas provehat. SE. Hau, sic est: vera Praedico.
IO. Si quid istiusmodi est, Dei munus id est: non mihi
Ad alienam datum iniuriam, sed ad honestatem propriam.
SE. Hei quid formose avertis ocellos istos, solis mihi
Huius luce gratiores?aspice in me: ita te beet
Semper amor. IO. Decet non animum habere modo, sed oculos item
Continentes. SE. Eia, nihil nimis. summa vitio nihil
Interest virtus. decebat te quidem, prioribus
Neutiquam repugnare precibus meis: tum quod tibi
Hera sum, quae imperare meo pro possum, et cogere
Quae velim, ut facias: tum, quod vehementi capta amore tui.
Qui mihi tantum abest ut se remittat, ut magis ac magis
Crescat indies: neque iam par esse diutius queam,
Meque cogat dignitatis obliviscier meae.
Tu contra, obliviscere modo conditionis mihi tuae.
Et quod ultro defert domina, votis etiam, si sapis,
Optandum, accipe, dum tibi copia est, dumque aetas fert tua.
Quae tua forma sit vides. IO. Formae atque aetatis gloria,


page 167, image: s0183

Fluxa et fragilis est: virtus demum una, clara, aeternaque.
Vera forma est, oculis quae placet Dei, quaeque provocat
Ad honestatem, non quae mentes lubricas mortalium
Sauciat. sed non est consilium hera. SE. Cur non, lux mea?
At quaeso, in rem hoc tuam erit. IO. Ut quidem emoriar, prius quam eo
Dementiae veniam. SE. Quae haec pertinacia est? non credidi
Equidem, adeo inhumanum fore. eodem tu nempe, ac ceteri
Ingenio es: qui semper muliebri lubentes sunt malo.
Obsequere sane: ac corrige, quod pridem peccasti: novas
Nec preces exspecta. haud decet istos mores tam amabiles,
Istam formam ita liberalem, istam denique animi indolem
Adeo generosam, superbia, ne in principe quidem viro
Toleranda satis. IO. At decet constantia. neque moribus
Convenit, nec legibus Hebraeorum, ut alienum torum
Violent: sed prima tuendi pudoris cura est, integri
Nuptiarum foedere iungantur sponsis ut integris.
Ne tu igitur mihi, quem amare dicis, noceas: sed sine
Quam tribuit deus sortem, tueri, SE. Imo, ita volo, respice
Seruitutem tuam. IO. Equidem corpore servos sum,


page 168, image: s0184

non item quoque Animo. hoc me, haud illo, metiri par est. et tuum
Si respicias animum, potius quam istam, quae te huc impulit,
Conditionem herilem, et feminae tibi laudem probae
Auferas, et mihi demas molestiam, quottidie
Qua me obtundis misere. nam vel sermones isti tui
Lapides mihi videntur meri: unde aestumes licet,
Quanto res sit ipsa odio. neque iniuria. non mihi,
Ne quid erres, seruitute cessit exstinctus pudor,
Saepe indignum quem premit virum. proinde istam, precor,
Exue mentem, mea hera: spemque consequendi omnem abice.
Quae quidem, ut temere sumpta, huc te cupidinis perpulit.
Ita penitus abiecta, in tranquillum cito restituet statum.
Quam multas fuisse nobiles matronas credere est,
Quae forma captae aliena, tamen animo temperarint suo,
Nec turpi voluptati decus pudoris cesserint?
Iudicium, non affectum, qui semper inconsultus est,
Adhibe in consilium. finem respice. nec tam considera,
In praesentia quid, quam quid semper placiturum siet.
Nunc velle iuvat: mox voluisse pigebit. at quanto quidem
Satius, eas cupiditates proponere in animo sibi,
Quas et expetere honestum sit, et assequi praeclarum? Illud


page 169, image: s0185

Scitum est, non admittere, quicquid corrigi numquam potest.
Nulla reparabilis arte, semel laesa pudicitia est, hera.
SE. Facile tu isthaec fabulare, mei securus: ast ego
Sentio misera. non potis est: nam si tam tibi amari grave est,
Quid mihi sit amare cogita. emoriar, nisi impetrem.
IO. Isthuc sane praestat, quam sese scelere nefario
Comaculare. SE. At volgo id faciunt. vitium commune omnium est.
IO. Ut sit, tanto nos eam maculam effugere gloriosius.
Cogita tibi matrimonii non violandam fidem,
nec mihi servitii. talem etiam maritum neutiquam
Fallendum tibi, neque mihi herum, de me tam meritum bene.
Quod si cogites, remittas iam me onerare iniuriis.
Ei ne ego tantam male gratus reponam contumeliam,
Pro immortalibus eius beneficiis? tum vero pessumo
Peior, ac malo quovis dignus siem. SE. Amandus is quidem,
Digna qui praemia praeclaris meritis reddiderit tuis.
Sed beneficium promeruisse, retulisse gratiam est.
Neque nos nihil meritae sumus. at enim illum facile latebimus:
Ne quid te hoc sollicitet meticulose. IO. At non Deum: neque
Latebra ingenuo impunitatis spes, sed innocentia est.
Adeon me ignavom putas, aut porro ingratum, aut perfidum


page 170, image: s0186

Aut profanum, ut neque benignitas me, neque pudor, neque
Relligio commoveat, neque commoneat ut seruem fidem?
Tum, novi probe heri animum: advortit graviter. quae non censeas.
SE. Oh, illene, qui ipsus me negligit? ne quid vereare, mihi
Isthuc curae erit. IO. Et mihi quidem, ut ne, cavere quod queam,
Stulte admittam, nam. SE. Hau, numquamne concedes mihi? frequens
Solitudo domi, illius porro quottidiana absentia,
Pax. et si quid maxume subsentiat, putabit eo
Te mihi carum esse, quia ipsi intelligam esse carum: ita
Ut virtus meretur tua. IO. Decet ingenuum sinceritas
Sine fraude, etiam si latere possit. nam sibi reus
Quisque est prius, quam aliis. SE. Olim isti virtuti quondam fuit
Laus apud saeculum prius: nunc hoc, aliam iam vitam
Affert, alios mores postulat. Isthuc sapere est, numquam ita
Offirmato esse ad vitae institutum animo, quin suadeat
Si quid conducibilius res, aetas, aut usus tibi,
Amplectare. IO. Quin, cum turpitudine esse nihil potest
Conducibile. SE. Ohe, ne tam severe quaeso.


page 171, image: s0187

oculos age
Horsum in me tuos deflecte, mea lux: intuitum simul
Et basiolum largire, isthuc ut fas sit pignus tui
Mihi ferre. IO. Atqui tu illud scito, flamma fumo est proxuma.
SE. Hoc nihil dicis. abi, numquam cresces: nescis obsequi.
IO. Nil laboro crescere per flagitium et turpitudinem. SE. Hei,
Ne tam obfirma. acerbum hero funus facies, nisi tui
Mihi copia fit. exorem sine, gerito amanti morem mihi;
Ita herum industria, me obsequio demerueris: et gratiam
A me solidam perpetuamque inieris, ac bene stabilem.
IO. Auortat Deus, ut animum humani favoris gratiae
Ad malas unquam adducam partes demens. potior bene
Natis institutisque esse debet semper ingeniis,
Ratio honeste vivendi, quam gratiose. SE. Ah desine,
Frustra tu isthaec fabulare, quae mihi animum accendunt magis.
Si unquam erga te animo esse amico, mi Ioseph, sensisti, uti
Hanc mihi unam gratiam des pro illa, nunc ego te rogo:
Misereat te mei, bis miserandae, et amantis, et feminae.
Quod ego te per has lacrumas oro, et Genium tuum: per mala
Mea, quorum tu unus potes esse levamen. IO. Ah,


page 172, image: s0188

ne me obsecra
En, dominus meus cuncta meae fidei mandavit, mihique
In manum adeo tradidit, omnium ipse securus: neque
A mea quidquam exemit potestate, extra unam te hera.
Quid tandem ergo in animum inducere potero tantum mali,
Ut peccem in Deum?
SE. Quod gratis datur boni, amittere, Ioseph, inscitia est.
IO. Atqui isthoc bono nihil peius, nec est mihi, nec ibi [(transcriber); sic: tbi] .
Sed nusquam me avelles: sat habeo offirmatu istuc, Deo
Excelso fretus. SE. Miseram me: ergo disperii. hei mihi.
Ioseph, Ioseph, pro, pro, ego iniquis nata fatis: siccine
Decipis me, ita blanda fronte dirum adeo animum tegens?
IO. Imo tu me decipis. Nam ego tibi nihilo aliter sum, ac fui.
Tu, mutatis moribus, iniuria pro benevola es mihi.
SE. Ingrate, nuncubi benevolentiam meam
In te sensisti claudier?
IO. Non equidem eo dico, mea hera: sed quod quottidianis tuis,
Surdas iam aureis reddidisti mihi, appellationibus.


page 173, image: s0189

SE. Crudelis, quum tam commodum conseruis prae beat tuis,
Egon' una tam durum experiar? an me in misera periculum
Facere vis, gravitas et inhumanitas quid nam possit tua?
Si amore non flectare, senties quae odium ferat meum.
Vel ex coacto, amorem explebo meum tamen.
IO. Amor affectu exhibetur, haud vi cogitur.
SE. Ultor ad virum querelam deferam. IO. Falsam.
SE. Quem sic tibi
Incensum reddam, ut ne restinguas, lacrumis si extillaveris.
IO. Non sunt isthaec iam, amantis dicta. SE. Senties iam, quae siem.
Virum si novi, debitas scelestus hero poenas dabis.
IO. Miseret me tui. SE. Ten me irridere inultum servom hominem sinam?
Mortuam me malim. IO. Quod ferundum erit, feram: denique animam
Potius relinquam. SE. Itan' solido ex adamante pectus est tibi,
Ut neque lacrumis, neque precibus, neque pretio flecti queas?
Vide quid agas. IO. Stat sententia. SE. Nimis praefractus es. IO. Mihi
Sum. SE. Imo vero mihi miserae, merito haud meo.
Sed per Deos, si quis precibus locus, cave: neu me adegeris


page 174, image: s0190

Ut talis in te suero Ioseph, qualem neutiquam vellis.
IO. At tu cave commiseris, ut ipsa talem te mihi
Exhibeas, qualem neutiquam decet probam. SE. Hei cur ita
Aperte indicas malitiam? saltem lactares spe aliqua IO. Haud meum est.
SE. Si non ames, tamen odium tegeres. sed quid stulta hunc rogo?
Satis' ne fastidit mei? o facinus indignum, nunc ego
Et illum scelestum esse, et me miseram sentio. nec quid agam scio.
Abeo intro, quando proficio nihil. tu videris, scelus.

SCENA V.

Ioseph.

Abiit. Deum immortalem, ut insanum est amare? prohibeat
A me Deus tantam amentiam. sed quantum intellexi modo
Eius sententiam, aliquid haec mihi conficiet mali. neque
Quid agam, aut quid consilii capiam scio. si huic obsequor, Deum
Offendo: sin repugno, huius minas timeo, novi probe
Ingenium mulierum, vehemens in utranque sic partem nimis,
Sive in amorem, sive in odium. neque Deum, neque homines respiciunt:
Nec aequi ratio ulla constet, aut boni, dum quod studet


page 175, image: s0191

Effectum reddant sibi. se quid mea? quid timui autem belua?
Praeter culpam et peccatum, nihil homini accidere potest grave.
Quiduis satius est perpeti, qui virtutem relinquere.
Cedat, quod cedere aequom est: appetitus rationi pareat,
Voluptas virtuti, corpus animo ancilletur vile suo.
Ne sic insaniam, ut tranquillam recti conscientiam, et
Quietam mentem, maxumum utrisque in rebus solatium,
Turbida et inquieta permutem. Tum castitatis usque sunt
Amplexus dulces: mellis plurimus, fellis nihil trahunt.
Amoris contra etiam mel, fel merum est, ex vero si aestumes.
Lubido, ut avaritia, inexplebilis est: meliusque cavetur haud
Experta. non sic mei me assuefecere parentes, ut tori
Subsessor alieni fiam. Verum pudicitiam, simul
Pudorem rectum, et sedatum cupidinem, Dei metum,
Bene factorumque amorem docuere, et fidem. Ego'ne ergo domum
Eam, in qua clementer aedo sum habitus ac liberaliter,
Incesto polluam impius? perii, hanc ferat virtus no tam?
Nimis ignavos sim, si quom fratres, ob sororis


page 176, image: s0192

liberae
Puellae raptum amoris violentia concubitum, nuptiis
Pensandum regiis, viris ad unum caesis, relliquam
Spoliarunt urbem, ego tantum facinus mollitia admittam mea.
Si obliviosior sum, vel locus hicce redigat in memoriam,
Severe castigatum a Deo Parhonem, cum domo sua,
Ob verbum Sarae proaviae meae, et vicini Abimelech
Simili in re coercitam voluntatem. Quid Noah ille generis
Nostri orbisque instaurator? ac Loth item, avi patruelis mei?
Nonne inter omnis summam turpitudinis licentiam,
Honestatem sancte tutati sunt? nec illum totius
Exemplum mundi fregit, hic contra regionis vitia
Totius tenuit sanctitatem proin ille diluvio a Deo est
Ereptus, hic incendio. Non ego nunc primum scilicet
Advorsa ferre didici: sed quicquid feret Deus, cui
Sic est placitum, feram usque, et perferam, ipsius ope fortiter.
Malum qui patitur, idem post potitur bono.
Sed sic verba hic facio, quasi negotii nihil siet.
Ibo intro. Hei, quam timeo, quorsum haec res eva= sura sit mihi.
Ita obstinate operam dat, ut me illiciat. o Deus, tibi
Me commendo, et salutem meam. quaeso impium cupidinem


page 177, image: s0193

Compesce dominae, et me adiuva, ne animum labefactet mihi.

ACTUS II.

SCENA I.

Sephirah intus.

PErii misera, vae mihi, vostram fidem obsecro.
Properate: ferte auxilium imbelli feminae.
IOSEPH EFFUGIENS.
Sancte o pudor, quae haec est audacia? hoccine est
Muliebre factum, aut inceptum? hoccine officium
Herae? modo ut introii, forte illa solitudinem
Nacta, ferox, pallio me apprehendit: ad se trahit.
Procax et importuna lubido est: tum impotens
Autem femina. si pergas advorsarier,
Ex insana insaniorem facias. sentium
Similis est: quem quem attigerit, malo aut damno afficit.
Atque illud ipsa discit experientia
Semper, cui cum illis res incidit. itaque
Cuius finem haud vidi, abrupi negotium.
Vestem amisi; pudorem sed mecum extuli.
Nudus non est, nisi culpa quem nudaverit.
Pudicitia, decus ipsa suum est. Videlicet
Quae extra nos, nihil ad nos: animi demum bonae
Solius, et propria sunt, et aeterna. fuerit
Sane, fuerit patientiae, hactenus improbas
Tulisse preces, seruitutis respectu meae: at
Tam apertam ferre contumeliam, mera


page 178, image: s0194

Quidem sit ignavia. mori me satius est.
Dum verbis egit, verbis verba rettuli.
Nunc ita tulit necessitas, res ut forent
Referendae rebus. invitus feci, nisi
Quia necessum fuit. nam quid agerem, nisi
Ut me, quam minimo possem, captum redimerem?
Sed quum cogito, succensere illi, iniurium
Me sit: quando otio perpetuo, fomite
Nimirum summo amoris, corruptae, nihil
Quod faciat superest, praeter amare: ceterum
Mihi nulla iure sit peccati venia.
Utinam hoc sit defunctum modo. Unde quomodo
Me expediam, incertus sum: ita subito obiectum est mihi.
Neque cunctandi copia est. herus iam aderit, scio.
Peiore non potest res, quam in quo nunc mea est,
Loco esse. Vah numquam servorum aeque modo
Mihi dura visa est conditio. papae: quae illa
De me iam confictura hero est, ut vidi eam
Esse habitam? imo quae non confictura est? satis
Eheu constat, quam amari sint in femina
stimuli, lubido et ira. quae viros quoque,
Quae non audere scelera cogunt? quid igitur
Faciam? aut quamnam causam afferam? dicam ordine
Ut res habet? meque expurgem? minime opus est:
Neque placet, tantas ut turbas domi excitem.
Quod sane nolim, maxume heri causa mei.


page 179, image: s0195

Scitum est profecto, et in mediis malis ea
Sapere secum, quae sapere est opus: tum ipsum id male
Metuo ut credat mihi, soli, aetate lubrica,
Et indulgentia tanta. sat est, meum
Fecisse officium, si non id fama approbat.
Tacebo, et si mihi magnum ex hoc malum scio
Paratum. praestat suum tolerare incommodum,
Quam male alienum labefacere commodum.
Illiberalis prorsus est animi, sui
Sudio, alienam extimationem laedere.
At at, eccum: herum video. actum est, nisi quid opis Deus
Dat, disperii. abeam, an maneam? adeam, an fugiam,
Incertum est. una haec spes est, quidquid accidat,
Dei sumus. postremo, quando conscius
Ego sum mihi, a me culpam esse hanc procul, nihil
Mali accidere, innocentia incolumi, potest.

SCENA II.

Potiphar.

Magnam sibi quietem comparavit, servom qui bonae
Frugi comparavit sibi, per quem praesens absensque item,
Defecato esse animo possit. uti ego, quom Ioseph meum
Emi, felix, de Ismaelitis negotiatoribus.
Qui mihi iam inde usque serviit obsequenter maxume


page 180, image: s0196

Iuxtaque fideliter, atque ex animi sententia mei:
Nec minus etiam, quod vel primum puto, feliciter.
Ut, quo cum Deum esse prosperantem cuncta sub manus
Eius, sensi. Itaque feci, ut iusta illi apud me seruitus
Esset: neque adeo indulgentiam desiderare meam,
Nec benignitatem posset. ac denique cunctis eum
Praefeci, otioso mihi ut esse liceat, atque animo obsequi.
Sic vita est: heris morigerus esse, eorumque per omnia
Inseruire commodis, incommoda atque iniurias
Omneis conservorum ferre, et tegere contumelias
Sibi studio habet: nulli laedere os, advorsus nemini,
Compositus, pudens, modestus, placidus: scire est liberum
Ingenium, atque animum, sic siet modo, ut nunc est, quaeso Deos
Deasque omneis. Atqui hic profecto captus est rarissimus [(transcriber); sic: rarissumus] ,
Id genus quis sortiatur ut servom. contra improbum
Et servom frugi malae, nihil negotii ubilibet
Nancisci: qui ad heri fraudationem demum, callidum
Ingenium gerunt: in quibus hero nihil quidquam est praesidii
Si absit uspiam, aut ubi si cesset. Itaque iam heris quide
Pene tamquam aegris ex medicorum praescripto viventibus.
Vix pedem, miserum, efferre domo conceditur. Ab hac ego
Expedivi me molestia, pariter ac rem meam


page 181, image: s0197

Constabilivi. Tum est et alterum, unde iure mihi placeam,
Quod habeo uxorem, ut volo, placidam, probamque, quae me amat,
Et magnifacit, suos pudicae itidem ut viros solent:
Quam ego contra amo. Proinde duas has res habere me,
Praeter alios, praecipuas arbitror; velit deus modo,
Ut sint perpetuae. Sed quid hoc negotii est?
Proh Dii immortales, quem conspicio exanimatum, expeditum
Pro foribus? est'ne hic ipsus, quo de agebam? et certe is ipse est.
Perii: hoc quid sit vereor. nequeo satis mirarier. neque
Conicere scio, mihi nescio quid animus praesagit mali.

SCENA III.

Ioseph. Potiphar. Mago.

IO. Eheu, nec quid agam, neque quid huic respondeam scio. et pudet
Carere lacrumis, in maximas subito redactum
Has calamitates: quas oculi, mentis bene consciae testes,
Recusant fundere. nisi sic faciam, ut constitui.
POT. Per tempus advenio. Hem, quid istuc obsecor est mali? satin
Salvae? dic mihi. siles mi homo, atque ora pudibundae contegis?


page 182, image: s0198

Quid est pudendum? Hei mihi, quid'me absente turbatum est domi?
Quid sic ingemis? ecquid taces? divinus haud sum, nec, nisi
Audiero, cognosse queam. Heus heus, prodito aliquis actutum.
IO. Here mi. PO. Quin dic, quid est? IO. Perii. PO.
Dii melius faciant: sed
Quid peristi? quidquid est, eloquere age ocius mihi.
IO. Ah. PO. Quid ah? age, ingenue mihi fatere, uti soles.
Haud clam te est meus in te animus, ille amans tui, et propensior,
Scito, ceteris quam erga suos esse famulos solet.
IO. Fateor mi here, et immortales tibi gratias habeo atque ago.
MA. Praesto sumus here, si quid vis. PO. Quae nova
res domi? quae res nova est
Quaeso? tacetis? Hem quid tandem hoc est rei,
Quod mihi eodem omnes sitis affecti modo?
IO. Mi here, equidem id te arbitrari, quod est, velim:
Quidquid huius factum est, culpa haud factum est mea,
Sed ita tulit necessitas: in eum res redierat locum. PO. Quae, malum res?
Cesso hinc ire intro, ut hoc quam primum, quidquid est, certum sciam?


page 183, image: s0199

Vos istum asservatum curate mihi tamen.

EPITASIS COMOEDIAE. ACTUS III.

SCENA I.

Potiphar. Sephirah. Ioseph. Lorarii.

Pro deum atque hominum fidem, ex illon tam illiberale esse facinus
Ortum? SE. Sic res habet, ut dixi, mi domine. vel hocce pallium
Documento est, ipsusque fuga, et tota clamoris testis mei,
Ut audisti, familia. PO. Me miserum, ut nulla homini est felicitas
Diturna in vita? quin si laeti quid evenit, ilico
Acerba multa se cumulant: quae mihi nec opinanti accidunt.
Euge serue bone, columen vero familiae,
Cui maxumam habui fidem, tun' illam, scelus? heram? aut
Me adeo dignum putas quem illudas? IO. Occidi.
Hem, mortuus quam vivos nunc sim felicior.
SE. Nimia illa licentia evasit tantum in: malum.
Non te ille virum, sed feminam retur. PO. O novam
Audaciam: quid agis impure? an non est viri
Istuc scelerati prorsum, et perditi? SE. Istane
Indigna, et intoleranda, quaeso per Deos?
IO. Tacen tu' SE. Minitatur etiam carnufex.
Mirum ni quod concinnat iam mendacium.
Cave isti quidquam credas, mi vir: qui, in malis
Ut fit, quae conferant sibi, loquetur. PO. O'


page 184, image: s0200

Ingentem confidentiam. tantamne rem
Tacita ut ferat postulas? ita depuditum est semel?
IO. Here, ne me spectes. PO. Ego te furcifer,
Si vivo. haeccine te flagitia facere? haeccine
Te admittere indigna esse ausum domo mea?
SE. Ec' quid pudet? IO. Pudere oportet eatenus,
Qua res ferat. SE. Ubi nunc fas, fidesque est, et qui erat
In falso tibi plurimus ore Deus? PO. At vide,
Quam immerito haec Ioseph aegritudo oritur mihi
Abs te potissimum, qui te pene a puero
Cur avi sedulo: docui, monui, bene
Praecepi et feci semper, quae potui, omnia.
Neque semel complexus, fovere destiti:
Propterea quod serviebas liberaliter.
Habui, amavi atque ornavi pro meo, denique
In omnia mea ius tibi feci, adductus tua
Ista modestia, moribusque, omni a dolo
Et perfidia, visis usque alienissumis.
Nunc derepente, benignitatis iam meae,
Tuaeque fortunae immemor, pro maxumis
Meritis hanc ingratissume gratiam refers
Mihi? promerito optume hoc praemii rependis? SE. Ut
Semel hypocrisis omnis se detexit tua?
Nunc quod fidelis et modestus antehac
Visus es, id non fuisse ex vera vita, neque
Animo ingenuo, palam nempe est. IO. Mi here.


page 185, image: s0201

PO. Quid mi here?
IO. Vix contineo, sed me reprimam. Unum hoc quaeso, ne mihi aetas
Obstet: neve ex aliorum iudices ingeniis sodes.
SE. Os impudens, et ferro inurendum. Imo iam ea
Aetate es, ut non sit peccato ignoscier
Aequom. IO. Nam quid peccavi, aut commerui? an quia
Non prorsus iniusta obsequor?
SE. Quid ais venefice? istuccine tu me rogas:
Qui me, et herum, et familiam dedecoras? vel fuga
Tua id tibi, quod quaeris, respondeat. quid hoc
Loquitur pallium? POT. Eho propudium: qui me stipitem,
Haud hominem censes. etiam sperasti inficias
Tantum ire posse nefas? adeo ne te neque
Pietas, neque ius et aequom, in officio improbe,
Continere potuere? SE. Vide, impudentia quid facit,
Et praeceps cupiditas? PO. Proh ingratitudinem,
Diis hominibusque invisam. SE. Ingrato homine nihil
Quicquam scelestius. nimio praestat mortuum
Quam ingratum esse. IO. Istanc cavi turpitudinem
Sedulo. PO. Parum est cavisse, non cavere. IO. Nil
Ego peccavi: nisi peccare est, hero magis
Fidum esse, quam sibi. PO. Quomodo sacer rume?
Fuisti, non es fidus. tum benevolentiam


page 186, image: s0202

Expertus es: meam nunc iram senties,
Quando huc provocas.
SE. Aequom est, gratiam qui ferre nescit, offensam uti
Ferat. IO. Here, ut servom inculpatum usque gesserim, domumque
Ut commodis haud aspernandis auxerim tuam, isthuc
Et ipse conscius testabere: ita ut, sive introires,
Gaudio fruerere tecum, seu prodires foras. PO. Ridiculum:
Verbis solvere postulas, quod re male feceris?
IO. Si quidem malefeci. PO. Si quidem? conatus mihi
Pro facto est. IO. Tot iam annos tibi servio, an tibi unquam a me ulla
Est orta iniuria? PO. At id restabat scilicet.
SE. An non est haec magna satis tibi? Quisquam ne ita
Animo est omisso, tantam ut contumeliam
Ferat? IO. Casus humanos qui norit. SE. Impudens,
Hocne evenire maius, aut gravius potest?
PO. Iam parce, sodes, coniunx. heus lorarii.
IO. Here, per clementiam tuam te oro. PO. Satis
Iam satis Ioseph, spectata erga te mea
Est clementia. SE. Satis et ipsa periculi adii.
PO. Faxo haud dicas, nactum esse, quem derideas.
LO. Quid vis here, aut quid imperas? PO. Abducite


page 187, image: s0203

Hunc intro. LO. Quem'nam? PO. Ioseph. IO. Siccine mecum agis?
SE. Patiundum est. PO. Meritoque id tuo. quom, quae non licent,
Haud veritus patrare, tolera quae non libent.
IO. Si deliqui, nullam causam dico here. sed etiam atque etiam
Vide quaeso, quae in tuos exempla familiariis [(transcriber); sic: familiareis] statuas,
Nam deinde causae quaelibet suffecerint uxori, aut
Alii, si quis cui servos ex sententia non sit satis:
Occasione tantum opus fuerit levi. SE. Tun'me scelus
Tam diri ausis facinoris insimulare? PO. Rapite
Inquam, atque auditin'? quadrupedem constringite.
IO. Nunc tandem apparet, amorem qui vocatur et videtur
Stultis, eum haud amorem esse, sed odium. SE. Odiosus es: tace, ac
Sequere infelix. IO. Infelix est, non qui accipit, sed qui facit
Iniuriam. pulchrum est, fidei, vel mortem obire gratia.
SE. Enimuero si vir sies, dignum hic iam supplicium luat.
PO. Nimis iracunde. censen reperire [(transcriber); sic: repperire] posse ullum servom,
Vitio qui careat? an quia non delinquont herae?


page 188, image: s0204

SE. Eho Potiphar
Aut tu morere, aut sceleratum illum pro meritis perde: exemplo uti
Sit, ne quis posthac temerarius, herili ausit pudicitiae
Insidiari. PO. Ohe uxor, ne saevi tantopere. SE. Quin tu parum
Perspexisse mihi eius videre audaciam.
Ita me Dii ament, ut video ineptam lenitatem nunc tuam,
Et facilitatem pravam: dimissurum eum credo, quo suam
Etiam sic exaedificet inchoatam perfidiam. PO. Inscitia est,
Nimium irae credere, quae nescit modum. post statuam. SE. Non tu illum
Capitis potius, quam te perdas, et familiam?
Equidem cupio misera, in hac re iam defungier.
Sed quae spes est, illum fore frugi? num pudor
Corriget? at iam depuduit. aetas grandior?
At ea, nunc ut fit, semper addit nequitiam.
Quisquis semel degeneravit, numquam bonus.
PO. Nescias uxor. multa accidunt mortalibus
Saepe in vita, atque aetate agunda, quae volunt,
Quae nolunt. SE. Improbitas alia aliam trahit.
PO. Hem, quid nam hoc rei? quid haec volt improbitas sibi?
Abi intro, ego quid facto siet opus videro.


page 189, image: s0205

SCENA II.

Potiphar.

Vae misero mihi: quanta spe decidi? hoccine de improviso
Mali mihi obici tantum? o tempora, o mores. quid iam
Credas, aut cui credas, quemue fidelem habeas, ne scias. adeo
Exulceratissumo iniquissumoque hoc saeculo, sunt
Fermentata omnia, fides, fidelitas, amor, pietas,
Amicitia, sodalitas, officia, beneficiaque
Omnium omnia. sese omnes amant, sua quaerunt, si bibene esse
Volunt solis. heu me infelicem. siccine dum ego tua fretus
Fide, domo absum demens, regi inserviens, Ioseph,
Tu interea rem tuam curasti, et me in tantum coniecisti
Mali? quem ego semper pudore et liber alitate
Prae ceteris retinui. quo vicissim, omnibus e seruis,
Heri nemo observantior fuit semper. quae nunc res
Repente mores vertit tuos, virtutem uti lubidini
Iam posthabeas tuae? an qui serui sunt, dimidio mentis
Capti sunt, ut nonnullorum est sententia? nam alioqui
Non est verisimile, neque inducere in animum meum queo,
Tantam virtutem tam subito degenerare potuisse.
Frugi, usque frugi est. sed quam mira rari pectoris erat


page 190, image: s0206

Praesentia? quae constantia vultus? quam ingenua modestia? at
Res est pavida et clamosa, mens sibi male conscis forsan illum
Atque hanc quispiam lusit dolis. sed qui tacet, fatetur.
Atqui genuina virtus, innocentia fidit sua.
Illi verbosi sunt, qui turpia facta oratione
Dissimulant. et verecundiam eius novi, liberalem,
Et reverentem mei. ac quom cogito, haud scio an, quae dixit
Uxor, sint vera omnia. quin nonnullum mihi scrupulum odio
Illo inecit suo. multa saepe verbis exagitantur,
Quom res secus habeat. Tum fieri solet, ut qui ipsi iniuriam
Fecere, expostulent. Iam, ut sit ita, peccatum magnum fuerit,
At primum. nemo sapit omnibus horis, nec ita sum calidae
Iucentae immemor, aut tam imperitus rerum, ut quid amor valeat
Nesciam. mea potius culpa est, qui nimium lubricae eius
Dederim aetati licentiae: cui tuta, etiam timenda
Sunt omnia. si eum occido, servom perdo, qualem haud temere
Iterum invenero, per quem plurima mihi commoda contigere


page 191, image: s0207

Tum autem, Deum eius metuo, quem mihi per eum usque sensi
Esse propitium. Illud existimo esse hum ani ingenii potius,
Ut includam, dum defervescat aetatis calor: ne
Posthac idem queat, tamen usus mihi ex eo non pereat. hunc unum
Hactenus expertus sum fidelem servom, heriliumque rerum
Amantem multa qui bene fecit, eius errorem ferre
Acquom est. iuvenis est, corrigi pensarique potest, quod iam
Mutari non potest. Satis profecto mali est ei, qui et
Servos, et peregrinus, et vinctus est simul. Itaque corrigendi
Quod deliquit, si deliquit, spatium dabo. mansuetudine
Et clementia nihil homini melius in vita. Ceterum
Non usus est, me illi temere aperire. Eho, ubi estis vos? foras
Agite huc, corruptorem isthunc servom meum Ioseph educite.

ACTUS IIII.

SCENA I.

Lorarii. Potiphar. Ioseph.

Adsumus here, si quid nos vis, impera. PO.
Age tu, huc procede bone vir,


page 192, image: s0208

Lepidum mancipium meum. Iam, ubi loci fortuna sient tuae,
Facile intelligis. equidem efficiam, ut, qui fueris apud me, et quis prius,
Scias: quando ego te video immutatis moribus esse, atque ingenio
Ingrata atque irrita omnia habere, quae benefecimus tibi.
Tune pudicitiam potuisti tentare herilem?
IO. Ah. PO. Quid mihi
Respondes? quid nunc sic taces? IO. Quia me eloqui indignum est, here.
PO. At tu factu esse indignum, cogitare debebas, scelus.
Ceterum, equidem nondum spem omnem salutis ab ieci tuae,
Ioseph: proinde quo te ad frugem recipere queas, vinculis
Tibi domare lasciviam contentus ero, graviora merito,
Pristinae id virtutis respectu tuae. Abripite eum in carcerem,
Tanti ut sceleris paeniteat. IO. Here, animum istum
laudo, atque amo tuum:
Quo usus benigno, et amico sum, dum licuit: nunc dum non licet
Mihi, ut possum fero. at abripite sane: confido fore,
Ut res me ipsa reduc at aliquando in gratiam.
PO. Non mihi negotium hoc volgaribus dolet modis: sed


page 193, image: s0209

Quid me frustra cruciem? quid me afflictem? quando iam infectum
Fieri haud potest. casus humani communes sunt, non mihi
Primo, neque soli, nec solus a deo hicce accidit. in re (ut aiunt)
Mala, bonus animus dimidium adimit mali.

SCENA II.

Lorarii. Ioseph.

Quid isthuc quaeso Ioseph est negotii? siccine te
Subito miserum aedibus eiecier [(transcriber); sic: eicier] in carcerem?
IO. Non in carcerem eieci [(transcriber); sic: eici] , sed carcere dignum admittere
Aliquid, miserum est. saepe vincula probis iuxta atque improbis
Accidere. dum ne ob malefacta patiar, parui aestumo.
LO. Dixisti honeste, Ioseph: verum huic dolor adest honesto.
IO. Est qui cito corrigere et mutare potest laetis tristia,
Deus: cui nota est causa calamitatis, et veritas rei. et
Ut perviam [(transcriber); sic: pervivam] in his ad summam usque aetatem, tamem breve
Spatium est perferundi miseriam.
LO. Sapis, qui nec, praeter quas carcer habet, addas molestias:
Et quas habet, recte feras. IO. Nam si me afflictem,


page 194, image: s0210

quid mihi
Lucri sit? nonne eadem sunt ferenda? nolenti tamen?
Quodcumque Deus ille facit, ferundum est aequo animo: cui
Pugnare, et frustraneum, et impium iuxta est. Inscitia
Est vero, gratis malum esse velle, quom liceat bono.
LO. Verum. Proin obdura, rebusque te serva secundis.
IO. Equidem semper ea volui, et feci, ut non modo secunda mihi
Sperare, sed advorsa contemnere queam. LO. Dii vostram fidem,
Hominis ingenium constans, ac praesens. lacrumas excussit
Mihi, miseretque me eius. hoc nemo fuit commodior
Semper, nec ad herilia negotia quisquam attentior: cui
Domus parebat tota modo. ehem, quo redactus subito
Est? ut mortale nihil florere diu potest.

SCENA III.

Ioseph.

Pro summe Deus, auctor, rectorque omnium, et mundi arbiter,
Quem tandem gravibus laboribus statues modum meis?
Perpetuo tenore adversis succedunt advorsa mihi


page 195, image: s0211

Aspicis haec Deus: nam te nihil fallit. domi gravem
Pertuli fratrum invidiam diu, immerito meo, a quibus
Etiam caedi destinatus, verum praesenti tua
Servatus ope, ab eis venditus, dulcem patriam exilio,
Libertatem seruitute commutavi auream. sed haec,
Tua benignitate, levia expertus sum satis: quasi
Me ita fratrum odio liberatum volueris. ecce aute, res nova
Orta est porro, quae omneis mihi rationes conturbavit, et
Extremam in sortem coniecit simul, o Deus. at pro fide,
Continentiaque, hoc praemii fero? Sed ne me paeniteat
Fuisse pium. sic praestabat, quam perpetua domi dissidia
Conflare. ego solus quom sim, facile hanc pertulero iniuriam,
Qui graviorem olim tuli. quid enim faciat aliena, quom
Ipsi in me fratres ad eum saevierint modum mei? ceterum,
Qui me ab iis eripuisti Deus, tute viam inveneris:
In te omnis spes est mihi. saepe qui, re gesta pessume,
Gestu ut sit probe facis. fortasse et sic mihi tua


page 196, image: s0212

Consulis bonitate, tutus ab impudica ut sim. sequor,
Quo me tua sancta voluntas vocat. addam et hanc tolerantiam
Superioribus. quid mihi refert Ioseph esse nomen, nisi
Factis probo? homo sum, humanis natus casibus obnoxius.
Cui nihil recusandum, quod communis fert conditio:
Neque gravius ferundum, quod vitari non potest.

CATASTROPHE. ACTUS V.

SCENA I.

Hanno.

Nae alba iam raraque in hominibus avis, fides et gratia
Est: quarum locum, perfidia ingratitudoque obtinet,
Ita bonis intermorientibus moribus iam, affatim
Succrescunt mali, magis ac magis indies: posterioribus
Semper deterioribus. haec mihi ex ipsa adeo re incidit
Cogitatio, dum concaptivi in mentem venit mei,
Ioseph Hebraei. quem ego in tam advorsa, aut evorsa potius,
Miserum fortuna, tantum temporis intervallum male
Gratus deserui. cuius me paenitet nunc, et pudet:
Miseretque eius. qui mihi in contubernio nuper carceris,
Qua non comitate sermonis, qua non ministerii


page 197, image: s0213

Sedulitate leuavit miseriam? quam sollerti [(transcriber); sic: sollerti] mihi
Coniectura, insomnii aperuit veritatem? Visus ut
Forte per quietem eram, triplicem videre palmitem
Botris oneratum; grandibus iam, et vindemiae idoneis:
Quibus a me resectis, expressisque in poculum regium,
Mustum regi offerre bibituro pergratum ei officium
Retuli ad ipsum anxius. ille, bono protinus animo iubet
Esse, portendique pristinae intra triduum mihi
Dignitatis restitutionem. quod vinum Deus
Exhilarandis creavit animis, solandisque laboribus,
Quo et amicitia conciliatur, diluitur inimicitia
Mortalibus. at te (inquit) obsecro Hanno, memineris mei,
Quom bene erit tibi: redde operam mihi apud Parhonem, carcere
Eximundum ut cures: quo detrusus sum nulla mea
Culpa neque merito, sed furtim Hebraeo huc adductus solo:
Dein ob innocentiae studium, indigna haec nocentium
Sustineo supplicia, sed cessatum a me usque adhuc fuit,
Captanti semper opportunitatem: ita, ut fit, iam duo
Effluxere anni. simul secunda fortuna ebrio,
Advorse oblivio, illiusque mihi obrepsit securitas.
At nunc eam pensasse utcumque tandem neglegentiam [(transcriber); sic: negligentiam] ,
Sane volupe est. atque ea quidem iam obtulit se occasio,


page 198, image: s0214

Ut non sine numine, vel hanc nunc, vel tunc oblivionem illam
Contigisse, credere sit. Sed quid cesso etiam adire eum,
Hoc ut tanto tamque insperato quam primum gaudio
Impertiam: lubentioremque faciam, quam lubentia est.
Aperite ocius hoc: heus, ecquis hic est? ecquis audit?

SCENA II.

Puer. Hanno. Gulussa.

Hoc
Quis pultavit ostium? HA. Qui tibi proxumus astat. nuntia
Ut prodeat Gulussa foras: est, qui illum conventum esse volt.
PV. Nihil aliud dicam? HA. Ut venire properet, ne in mora mihi
Siet, itares est. PV. Fecero. HA. At iam factum opportuit [(transcriber); sic: oportuit] : vola.
GV. O salve mi domine. HA. Et tu multum salve, Gulussa mi.
Sed Ioseph iam huc, ex praecepto regis, producto est opus.
Maxumam cui laetitiam et triumphum adfero, adventu meo.
GV. Optume factum, et gaudeo. nam illi faveo iuveni: quem ego
Esse scio honore quovis dignum. HA. Est sane. at nunc matura, ita


page 199, image: s0215

Facto opus est. GV. Curabitur.

SCENA III.

Hanno. Ioseph. Gulussa.

Nulla est conditio tam desperata, quae
Non in melius, quom Dii volunt, cito
Restitui queat. quod de me adeo cuivis
Facile est noscere: qui nihil sane minus,
Atque pistorum ille praefectus, reus
Peccati in dominum meum regem, illo in crucem
Acto, ego clementia eius pristinae
Dignitati restitutus vivo tamen.
Sed quem volui, eccum. Ioseph, te plurimum
Saluere iubeo. IO. Salve Hanno: isthaeccine
Est fides? HA. Peccavi, fateor: vincor. at
Nunc, quando tibi Deus et virtus tua
Reditum et restitutionem in meliorem statum
Aperuit, tuae fuerit sapientiae,
Magnitudinisque animi, quod accidit,
Oblivisci: quod instat, curae habere. ita
Aequom ac dignum aliis factis tuis feceris.
IO. More hominum fit Hanno, ut miserorum, male
In felicitate capiat oblivio.
At ego illud, scio, quam doluerit cordi meo.
HA. At nunc gaude, mi Ioseph. IO. Quid gaudeam?
HA. Equidem iam te fortunatum fecero.
IO. Isthuc Deo in manu est, ubi dignabitur.
HA. At, sine controvorsia, Ioseph, Dii


page 200, image: s0216

Te omnes adiuvant. IO. Ita velim: sed nihil
Sentio etiamnum. HAN. Faxo ergo ut sentias.
IO. Quin dic, quid tandem est bonae rei? HAN. Accipe hem,
A' Parhone rege missus sum modo,
Ut te adducerem. IO. Hem. HA. Ne verearis. bono
Animo es, Dii te, Ioseph, servatum volunt.
IO. Obsecro num' nam ludis tu nunc me? HAN. Egon
Te? quamobrem? IO. Nescio: sed qui isthuc credam ita
Esse, mihi dici velim. HAN. Dicam tibi.
Rex gemini sibi obversati insomnii
Confusus portentosis ambagibus,
Cunctis divinis ac coniectoribus,
Et quot quot tota Aegypto sapientia
Praestant, consultis frustra, ut cui nihil
Explicare quidquam possint, quom magie
Inde etiam consternaretur, de tua
Et opportune maxume sapientia
Suggessi, quondam ipse quam expertus fui.
Quare huc te accersitum iussit ire me,
Eiusdem quo beneficii, cuius mihi
Olim, nunc item ipsi facias copiam,
Perpetuo sic eum devincturus: simul
Et libertatem, et nobilitatem ex eo,
Et gloriam tibi, et rem pariturus. GV. Bene, ut
Me Deus amet, factum gaudeo. IO. Dic, bonane


page 201, image: s0217

Mihi fide isthaec verba dixisti? HA. Bona.
Non mihi credis? IO. Deus supreme, iterum
Mihi natus videor, si vera praedicas.
HA. Ita me amet, quam ego amo, ut haud mentior tibi
Ioseph. IO. Deus tibi oro semper omnia
Optata offerat. eamus: duc me ad eum obsecro.
GV. Isthuc Deus bene vortat. IO. Ita spero quidem.
HA. Fac modo animo praesenti ut sis. GV. Quin cave
Mi Ioseph, ne committas nunc, ut tibi
Ipse defuisse videare. quod quidem
Ita divina occasione, atque indole
Ista tam egregia, iuxta indignum foret.
Bene gerundae rei facultatem datam
Amittere, dementia est. IO. Faciam sedulo.
HA. Eamus iam ergo. IO. Atque aliquanto lubentius,
Quam quidem huc accessi. o Gulussa vale.
Gratias habeo atque ago merito maximas
Tibi: vicissimque, ubi quid usus venerit,
Bene faxo lubens. GV. Benigne dicis: vale,
Atque salve, Ioseph, ac bene rem gere.
Oh, quid est quod nunc malim, quam quod iam huic
Evenire intelligo: e paedore sic
Ad benigniorem tandem sortem uti
Euehatur, virtus ita ut meretur eius?
Nam si haec regi interpretetur somnia,


page 202, image: s0218

Ut fecit concaptivis antehac suis,
Et libertatem ei, et opes, et gratiam,
Cumulate partum iri scio. Quod reliquom est,
Spectatores, qui virtutem ducitis
Maxumi, aequom est Ioseph gratia,
Vos dare plausum postremo in comoedia.