17 August 2005 Katharina Meiszus (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


page 203, image: s0761

AMPLISS. VIRIS DD. Ioanni Iacobo et Georgio Fuggeris, Dominis in Kirchberg. et Weissenhorn. D D. suis.

SEntentia est cothurni clara Tragici,
Longeque veracissima,

[Gap desc: greek text]

Causam rogabit quispiam:

[Gap desc: greek text]

Gentilis haec sententia,
Sed talis est, quam si prudens Germania
Tandem sibi proponeret,
Quae spectat usque ad interitum miserrima,
Iam vastitati proxima,
Sperare posset et pacem et concordiam,
Quibus nihil salubrius.
Alioquin haud licebit pacis commodis
Domi forisque perfrui,
Ni cauta certe primo quoque tempore
Suae saluti consulat.
Variae variorum sunt de isthoc sententia
Hinc inde ubique gentium.
Ratio tamen mihi sit longe tutissima,
Quam comprobavit exitus.
Exempla sunt per tota passim Biblia,
Sed est Iudith optimum.
Quo possit hostis his arceri finibus,
Qui vexat hinc illincque nos,


page 204, image: s0762

Qua sol venit, et qua lux descendit hespero,
Seu Turca sit, seu Barbarus:
Seu qui suos istos iuvat nunc symmachos,
Tyrannus ille perfidus.
Quid antichristus, quidque eius satellites?
Regnoque Dei infestissimi.
Quodsi meis pareas monitis Germania,
Sequeris ista dogmata [(reading uncertain: second letter unclear)] .
Utere paenitentiae piamne,
Pulsis nefandis cultibus.
Deum tuum toto coles ex pectore,
Ut te docent haec dramata.
Hinc arma sume adversus hostem fortiter,
Arcebis hoc a moenibus.
Certam dabit tibi Deus victoriam,
Qui te defendet fortiter
Quare viri virtute vere nobiles,
Dominique cordatissimi,
Hoc drama vestris sumptibus amplissimis
Peragemus ad laudem Dei,
Quod editum est et auspiciis vestris. Deus
Est finis actionibus.
Ad iusta nostras hic armabit dexteras
Duella victor maximus,
Nostri duelli ipsius esto gloria,
Finis per omne saeculum.

V. M. deditiss. X. Betul. Aug.


page 205, image: s0763

PERSONAE URBIS.

Iudith vidua
Promptulus puer Iudith
Abra ancilia Iudith
Ioachim summus sacerdos.
Legati Hierosolymitani.
Simeon Iudas
Sachar Onias.
Senatus Bethuliensis.
Ozias consul Rasaias
Chabri Sabeth
Mesech Ioseph
Iabina Nathanias
Emanuel Iebanias
Melchias Charmi
Lechinan Achior Proselytus
Misael filius Cos. Eudulus servus Cos.
Officiales et ministri publici.
Signifer Scriba
Liturgus Praeco
Archidemius Apparitor.
Architecton
Cives privati.
Polites Demus Tharsus.
Vigiles et custodes urbis.
Phrurarcha praefectus vigilium [(transcriber); sic: vigilum]
Sphendonites Phylax


page 206, image: s0764

Gregorus Gnoster
Nephelodes Pyrgophylax
Tichophylax Nyctoporeus
Pylius Pylorus
Pannychius Agrypnus.
Puellae.
Anhydria Hydrophila.

PERSONAE CASTRORUM.

Holophernes imperator.
Amorites Moabites Socii.
Signiferi.
Thraso Simalion
Donax Liturgus
Phrurarcha Heroldus
Gynaecrates Gynaecius
Thaltybius praeco Vago a cubiculo
Pincerna Phemius cantor
Armiger Scapharchus.
Deum Desmon excubitores.


page 207, image: s0765

IUDITH DRAMA COMICOTRAGICUM Exemplum Rei publicae recte institutae, Xysto Betuleio Augustano auctore.

PROLOGUS.

PLerisque controversia est mortalibus,
Nec dum ratum, vel expeditum mentibus,
Num fas sit arma Christiano sumere.
Mundus furit, nec ullum fit piaculum,
In quoslibet ferrum impium constringere.
Frater fratris mucrone, vah, confoditur.
Erecta signa utrinque picta convolant
Cruce, auspicem et Christum miles exercitu
Utroque sperat partibus suis fore,
Saevis cadunt cives suis vulneribus.
Cives enim sunt, qui dederunt nomina
Christo suo imperatori in baptismate,
Se velle bellum contra Mundum et Satanam
Confoederatos gerere perquam fortiter.
Conspirat hisce caro nostra contumax,
Versa vice est videre. Nam defectio
Ad castra Mundi pernix fit mala fide,


page 208, image: s0766

Dolus malus persequitur innocentiam.
Hi perduelles sunt censendi maximi,
Qui sanguinem intestinum fundunt saevius.
Si belli causa quaeritur legitima [(transcriber); sic: legittima] ,
Princeps certat de paruo territorio,
Aut gentium ius est violatum. Pauper hoc
Colonus aut civis luet huic obnoxius.
At sponte currit miles aere militans,
Qui bella captat, spe praedandi: non quidem
In hostium terra, socios solet male
Mulctare. Quod genus latrones dixeris
Rectissime: quia non illis religio fit,
Quo sacramento militent, num iusta sint
Haec bella, quae pro partibus truces gerunt,
Penesue quam partem maior sit aequitas,
Non haec habent pensi: sed si stipendium
Hic grandius numerat, tum miles impius
Lucro inhians desertor atque proditor
Fit patriae, atque principis proprii sui.
Quid rusticorum, te precor, tumultus est?
Seu rectius, servilis evocatio?
Quid ambigo? Brevis mea haec sententia est.
In orbe Christiano bella multa sunt,
Sed intestina et omnino civilia.
Eo magis lamentis et suspiriis
Ploranda nobis daemonis versutia.
Quid ergo Turca? Barbarossa barbarus?
Quid ipse Gallus? Quid? Nebucbadnezer est?


page 209, image: s0767

Ecquid Philistim? Quid Pharaon Aegyptius?
Quid Assyrius Holophernes hoc in dramate?
Si te iubet Dominus ferro decernere,
Est auspicatum crede bellum. Et optimum
Augurium pro focisque arisque sumitur.
Sed arma in hoc bello sunt haec validissima,
Preces fluentes ex sincero pectore,
Iunium, atque vitae paenitentia.
Si bella sint nobis cum Turca barbaro,
His machinis vincemus. Sed quod vincimur [(transcriber); sic: vimcimur]
Subinde turpiter, sit quod virtutibus
Adscribimus tropaea per victorias
Quaesita, quodque castrae sunt blasphemiis
Scortisque plena, et si quid scortis turpius.
Num Turca sit tam turpis miror maxime.
Non assolet Deus largiri gratiam,
Nisi si duint qui soli gloriam sibi
Meramque et intergram. Hincque saepius fuga
Tergum damus, saevitque in nos crudelius
Victor superbus tam dira tyrannide.
Nec martias feruat leges, nec gentium
Ius, nec piae naturae: nec movet quidem
Humanitas pectus ferinum barbari.
Leonibus sunt sexuum discrimina
In saeviendo, qui parcunt aetatulae
Tenerae. Sed hic crudelis ecce barbarus
Laniat misellos nil meritos infantulos,
Animus meus tam foeda exhorret dicere,


page 210, image: s0768

Quam saevus ille factitat. spectaculis
Pascens suos oculos cruentos. Non satis,
O Rector orbis, ista erat rabies fera,
Nomenque sanctum Christi pulsum ex Asia
Et Africa, ni iam monarchae maximi
Christi gerentes nomen tam plausibile,
Cedant locum Machometo, et inirent foedera
Cum perduelle nominis sancti tui
O Christe: causa sed sunt nostra crimina,
Quod non tuum nomen veneramur, ut decet:
Quod nec fides fluens ex puro pectore
Confidit in te, non salutis perditae
Credit sibi esse auctorem, nec patris tui
Caelestis almam maiestatem cultibus
Colimus suis, quod stulti nostris finibus
Expellimus verbum salutiferum tuum,
Non ambigo viri Augustenses optimi,
Quin si Deum colamus puris mentibus,
Vitae prioris emendantes crimina,
Veraque nos mutemus paenitudine,
Bonus Deus staturus sancto foederi,
Cervicibusque sit pulsurus onera
Tam dira, ut hoc videre licebit dramate.

ARGUMENTUM.

BEthulia est sita in tribu Manasside,
In rupe celsa, accessus illuc asper est.
Hanc marte duro saevus pressit barbarus,
Assyrius ille Cambyses bello potens.


page 211, image: s0769

Holphernes dux superbus est exercitus.
Senatus et populus periclo territi,
Domino diem statuunt, si forte opem ferat.
Deliberant, velint ne hosti se dedere.
Sed ecce femina est viris cordatior,
Iudith virago mente praesentissima,
Periculis in ipsis plena consili,
Belli molem totam in se sponte suscipit.
Indicit illis publicum ieiunium,
Committit se castris tenera puellula
Comitata. causas caedis aptas quaeritat,
Noctem tyranno pollicetur. sobria
Dum stertit ipse, et noctu vino diffluit,
Sica secat ducis caput. Revertitur
Victrix in urbem. Terror hostes occupat.
En fit fuga ingens. Ecce castra praeda sunt.
Hymnus Deo cantatur, et tripudiis
Laetis repletur urbs gestis Bethulia.

CHORUS EX PSAL. XLUL

TUtum confugium Deus,
Firmum robur is, atque auxilium cito
Compressis miseris per mala, quae pertulimus diu.
Quare non metus amplius
Exterrens animos occupet anxios,
Quamvis terra suo se moveat pondere maximo,
Si montis celeri iuga
Cursu, et praecipiti turbine corruant,
Fluctus aequoreos concutiant per rapidum impetum:


page 212, image: s0770

Si vel inde maris sonus
Frendat terribili murmure saevius:
Aut si celsiiugis montibus adsit furor insolens.
Nam sunt flumina rivulis,
Quae mulcent liquidis moenia murmure
Dulci: moenia quae cunctipotens en Dominus colit.
Inque aevum sacra permanet
Urbs, cuius me dio praesidet optimus
Defensor populi, qui auxilium tempore fert suo.
Gentes dira tremant, furor
In regnis trepidans concitus ingruat,
Per terras fragor esto altisonus concutiens solum:
Praesens at Dominus suis
Pressis auxilium pro imperio feret:
Solus cunctipotens. Nam Deus est o Iacob tuus.
Festinate viri boni
Huc, spectate Dei facta celebria,
Admiranda cito, quae fuerant, evanuere ea.
Martis terrificos tulit
Horrores, peperit pacificos dies
Cunctis gentibus, ut vita quieta undique sit loci.
Is dicet merito suis:
Excelsus Dominus gentibus ille ego.
Ergo cognita cunctis mea sit magna potentia.
Dux est agminibus Deus
Nostris, et miseris rebus in arduis
Tutum confugium est. O Iacob, his Dominus, Sela.


page 213, image: s0771

ACTUS PRIMI,

SCENA I.

Ozias Cos. Ioachim summus Sacerdos.

[Note: Hierarcha consultat cum consule de futuris periculis sustinendis.] REs ardua est, ut indicas, sanctissime
Dei sacerdos, et princeps dexterrime [(transcriber); sic: dextterrime] ,
Pericula isthaec sunt sane gravissmia:
At si modo simus forti constantia,
Non ambigo, quin tota Palaestina sit
Futura salva. 10. At amplius requiritur,
Simplex fides, preces, castum ieiunium.
Sed interim te consul hoc interrogo,
Constantiae cum iam sit facta mentio,
Num vestra sit praesenti plebs constantia?
Quid mussitet gravissimis rumoribus,
Quid hinc et inde incerta captet consili,
Num iactitetur uspiam defectio,
Si res redacta sit fortunae ad ultima?
OZI. Quando aura spirat passim fortunatior,
Constans satis, per seque quisque fortis est:
At quando belli perstrepunt pericula,
Rigent plerique frigida formidine.
10. At quid senatus? OZI. Haud proclive est dicere.
10. Qui sit? OZI. Pudet fateri inertiam. 10. Pudet?
OZI. Imo 10. Deus prohibeat. OZI. Hic tibi dixerim,
Vix unus aut alter facit fere suum.
Officium: et heus, quotus quisque est locum suum
Quum sit necesse, qui velit tueri. 10. Eho,


page 214, image: s0772

Quid audio? OZI. Si res venerit ad calculum.
Videas parere qui malint tam barbaro
Domino, atque dulcem libertatem amittere,
Quam qui focos, aras, Deique gloriam
Velint manu sua forti defendere.
10. At quid precor, de vestra ais concordia?
OZI. Rebelle nil, vel contumax me consule,
Quod nunc sciam tentatum'st, ne tantillum [(transcriber); sic: tantillulum] .
10. Multum interest, crede hoc, si sit concordia
Inter patres, plebemque. tum res publica
Floret, vigetque. Si vero e contrario
Discordia est, nil salvum ibi relinquitur.
O Consul, o Ozia mi carissime,
Integritas magistratus hoc efficit,
Ut universa civitas iam prompta sit,
Quicquid bonum atque candidum est, amplectier.
Si sit pius princeps, Deique cultui
Studeat, facit populus contentionibus
Magnis id ipsum: sin princeps sit impius,
Aut nulla sit tinctus Dei sententia,
Frigus per urbem sit, crede hoc, celerrime.
Lex atque scripta prophetarum funditus
Tolluntur, in diem secure vivitur,
Si vulgus aemulatur facta principis.
Ergo, vides, quae sit tui exspectatio.
OZI. Tua me monentis verba sunt mihi admodum
Iucunda, nec non grata princeps optime.
Sed tempus instat ut finem negotio


page 215, image: s0773

Quaeramus, ut huc primo quoque tempore
Vocetur ad te civitatis concio.
Mandabo servis publicis publicis negotium hoc.

SCENA II.

Ozias. Praeco. Apparitor. [Note: Consul iubet contionem convocari.]

PRaeco. PRAE. Paratus o Cos. iusum tuum,
Ut me decet, statim exsequar. OZI. Abi cito,
Voca senatum huc ad forum: nam concio
Fiet frequens. apparitor fidissime,
Dic buccinatori ut pro more signa det,
Quo convolet populus frequens huc ad forum.
Summus sacerdos alloquetur publice
Populum et senatum de rebus gravissimis.
APP. Negotium hoc, ut convenit, factum dabo
Promptissimus, segnis mora esto a me procul.

SCENA III.

Ioachim. Ozias. [Note: Prosequuntur deliberationem.]

MEnti meae sermo tuus subinde fit
Recens, et auribus meis: nec pectore
Arcere possum, quod dicis de civibus,
Tam non inesse illis firmam constantiam:
Quae causa sit, non video, ni sit infrequens
Divina passim lectio, tam publice
In contione, quam rebus domesticis:
Si sint Dei beneficia bene recentia,
Quae contulit nostris olim patribus piis.
Quid Abrahae et Isaac, Iacob fecerit.
Si gesta Mosi, Aegyptia atque Iosuae,


page 216, image: s0774

Davidis, Ezechiae, et in Babylonica
Captivitate nuper Danielis, et
Zorobabelis, qui postliminium dedit,
Aliquis legat: tum fieri non, aut vix potest,
Quin rebus ut in adversis sit et erectius,
Et firmius fiat pectus mortalium:
Credens Deum suum, qui sic maioribus
Fecit suis, cunctis retrorsum saeculis,
Et fultus audet tot promissionibus
In rebus afflictis constanter fidere.
OZI. Sunt vera quae dicis sacerdos maxime:
Sed en senatus ventitat. Quin concio
En convolat turbatim (ut fit rebus novis)
Thronum occupato, dum presbyteri singuli
Pro more te excipiant, sacerdos maxime.
10. Id stando fiat, ne nota hinc superbiae
Nascatur. haec virtus nam principem decet,
Ut quanto quisque maior aut potentior,
Is tanto se gerat in populo submissius.

SCENA IIII.

[Note: Cos. dat scribae negotium excipiendi.] Ozias. Scriba. Ioachim.

EN Scriba vir diserte, en summus Pontifex,
Oratione publica excipito virum,
Ut ipse nosti pro tua eloquentia.
Namque hoc tuum officium, scit tute, efflagitat.
SCR. Faciam meum officium consul quam sedulo.
OZI. Thronum capesse, ut te monui, princeps pie,
Dum scriba noster iussus pauca dixerit.


page 217, image: s0775

IO. Non addecet sedere cunctis stantibus.
SCR. Consul, senatus et populus Bethuliae,
Dei sacerdos, et princeps in Israel
Huc te venisse gaudent ex animo sibi.
Praesentiam tuam credunt sibi bono
Fore, et auspicatam valde rei publicae.
Quare piis congratulantur plausibus,
Oboedientiamque promptam deferunt,
Rogantque sit faustum et felix Bethulie.
Aequi bonique fer pater sanctissime,
Si quid secus quam sit tua exspectatio,
Geratur hic. animi sunt candidissimi.
Aperi modo hic illis tuam sententiam.

SCENA V.

Ioachim. Ozias. Chabri Melchiel. [Note: Pontifex hortatur populum Bethuliensem ad constantiam.]

ANimos benignos vestros clare intelligo,
Animis benignis sic vicissim audite nunc,
Viri Bethulienses. Res est ardua
(Pectoribus hoc firmis, hoc tuto credite)
Et causa huius peregrinationis est,
Quae me, piumque quenque in Israel virum
Merito tenebit sollicitum. Multos dies
Omnis [(transcriber); sic: Omneis] per angulos Iudaeae, et oppida
Celer peragrans huc veni Bethuliam,
Monitus gravi Babylonico periculo.
Ex quo nuper postliminio nos Zorobabel
Reduxit, heros ille prudens, strenuus [(transcriber); sic: strennuus] ,


page 218, image: s0776

Fortisque princeps Israelis. Hinc ego
Monitus saluti consulturus publicae.
Trepidatio est, terrorque magnus undique.
Ad nos relatus certus rumor bellicus,
Assryrium Cambysen ad arma martium
Spectare contra nos, qui illum nec laesimus,
Nec contra gentium ius hunc violavimus
Quoquo modo. Victoriis superbit hic.
Haec summa lupi contra oves occasio est,
Robustior quod est, hoc est tyrannidis:
Ut quo quis imperii protendit latius
Fines, hoc latius regnare percupit.
Visum est eis in nos utile, regnantia
Vibrare sceptra. Quod Nabuchadnezer, is
Quinos subegit, factitavit antea,
Quum nos modis miseris afflixit. qui sumus
Prae ceteris populis, priscis temporibus,
Ut scitis, et nostri iuris semper, quia
Praescriptione temporis liberrimi, et
Nulli servivimus tyranno. Viximus
Et legibus piis, et sanctimoniis
Domino Deo fuimus semper carissimi.
Sed est timendum, ne sit hic crudelior
Futurus, ut qui habet ducem saevissimum,
Holofernem, inanes exhalantem glorias,
Qui non solet devictis ullis parcere.
Grassatur aequa in omnes inclementia,
Teneros, senesque, iuxta et castas virgines,


page 219, image: s0777

Matres pudicas, atque feto turgidas.
Victoriis superbit ille barbarus,
Quod Idumaeos sub regis sui iugum
Redegit, Heptapolimque cepit viribus
Magnis in deditionem. Item phalangibus
Itineribusque magnis nunc in Israel
Contendit, id quod non pridem per epistolam
Est indicatum tam vobis, quam ceteris.
Et oppidis et rebus publicis Dei
Sibi arrogat nomen, cultumque maximi
Celsissimi. sed sic maiestas corruet.
Nullis diis pepercit victor (si modo
Sunt nominandi dii qui caecis gentibus
Coluntur) is superbit ex victoria,
Ea frui cupit. Quare illi commodum
Videtur, ut devictos nos tyrannidi
Regis sui subigat, nostris cervicibus
Iugum grave imponat. Multo gravissima est
Haec omnium conditio, quod ille impius
Templum Dei nostri Optimi atque Maximi
Profanat, interdicit contionibus,
Sacrisque in universum ceteris. tamen
Nolim viri fratres animo consternier
Quemquam. Dei praesidio sed constantius
Nixi confidite. Is non deseret pios.
Natura vestram civitatem muniit,
Anfractibus saxosis, et angustiis,
Locoque nullo rupes hosti perviae.


page 220, image: s0778

Si cura adhaec vigil vobis accesserit,
Si commeatus sit, si instructa civitas
Et machinis, et rebus necessariis,
Tum ceteras Deo curas committite.
Is turris est, et arx vobis fortissima.
Si nos eum votis piis precabimur,
Si continentes curam nostri corporis
Negligimus atrati, et squalore sordidi
Geramus intus corda valde candida:
Si sit magis nobis curae eius gloria
Divina, quam salus vel nostri corporis,
Vel splendidae fortunae: tum promptus dabit
Voti esse compotes. id quod maioribus
Nostris, prioribus iam retro saeculis
Evenit inter ceteros vel maxime
Mosi duci, quem hostis Amelech male
Vexabat armis: sed expansis brachiis
Orans Deum, vincebat: at si languidus
Remisit, inclinata tum victoria
Est visa. Quur? hostis fidebat fragili,
Qua fultus ille tum fuit, potentia.
Sed erat valentior multo precatio,
Quam tela sint, et omnes belli machinae:
Quia Dominus praesto illis et praesens fuit,
Viri Bethulienses. Haec pro temporis
Necessitate visum est advos dicere.
Curate vos quae vestra sunt. modum dedi.
Nam si fuit tempus post orbem conditum,


page 221, image: s0779

Quo paenitentia vera fuerit opus,
Vigilantiaque, nunc est hoc quam maxime.
Iter meum per Israelis oppida
Pergam, meo functurus Isthic munere.
Commendo vos Deo Optimo atque Maximo,
Visurus, ut spero, vos pulsis hostibus.
Valete. Spem cunctam vos ponite in Deo.
OZI. Viri Bethulienses, cives optimi,
Audistis haec quae princeps et sacer Dei
Antistes hic pro contione dixerit.
Nec rumor ille qui de bello spargitur,
Vos hic latet. Causas bellorum tollite.
Non hostis haec molitur viribus suis:
Est virga, qua suos emendat maximus
Monarcha mundi, quando fit defectio.
Causae duelli sunt, commissa crimina.
Purgate mentes, emendate pectora,
Negotium bono Deo committite.
Sed non sit interim vobis ignaviae
Locus pudendae, sed praesenti pectore
Animisque promptis et virtute bellica,
Votis piis, instructi mente sobria,
Utranque sortem (quod princeps piissimus
Mandavit) exspectate quaeso fortiter.
Haec sunt patres, quae visa sunt pro tempore
Vos admonere. Verum si quid amplius
Servire scitis rebus afflictissimis,
Pro more dicat quisque. Chabri tu prior


page 222, image: s0780

Sententiam tuam dic. CH. Praeclarissime
Hierarcha dixit, nec tu quid remissius
Ozia. Fortitudo caelitus peti
Debet. Modus placet, sententia.
Ego non puto quemquam fore, id qui non velit,
Nisi cui salus non pectus tangat publica.
OZI. Dic Melchiel. MELC. Pro re nil utilius potest
Dici. adprobo. Si qua maior prudentia
Latet recondita in cuiusdam pectore,
Haec audiatur. OZI. En nutu, silentio,
Et gestibus patrum, populique maximus
Consensus est. Laus detur autocratori.
Abite quisque ad coniugem atque liberos,
Curabimus nos nostras partes sedulo.
Si signa tubae clangor dabit, currite
Huc ad forum telis instructi et pectore,
Memores sacri civilis recte foederis.
Iam restat o patres, ut sanctum principem
Summi Dei sacerdotem benignius,
Ut nostra nos humanitas docebit, hic
Tractemus. haec domi curata cuncta sunt.
Negotium melius nos in convivio
Et pensitemus, et fruamur principis
Sermonibus solum Deum sapientibus,
Quo promptiores, simus si necesse sit.
I prae, tuum latus claudam sanctissime
Mystes, senatus nos sequetur. Vos patres
Sequi minor, ut nos instituamur rectius.


page 223, image: s0781

CHORUS EX PSAL. LXXXIII.

AN quisquam similis tibi supreme
Atque aeterne Deus, potens et alme,
Quur mutus retices silentio alto?
Quur pressis miseris quiescis? Ecquid
Iam nos deseris? Ecquid hoste diro
Nobis auxilium negas premente?
Hostes nominis en tui tumultus
Saevos, terribiles movent maligni,
Osores caput efferunt superbum.
Adversus populum tuum dolosas
Fraudes, insidias struunt latentes,
Sanctum consiliis petunt iniquis.
Conspirant, populum evocatione
Cogunt, huc age, convenite, adeste.
Quur non perdimus hunc cito popellum?
Quur non funditus Israelis omne
Nomen tollimus? ecquid orbe toto
Nos illos superesse sustinemus?
Conspirant animis iniquiores
Contra te Domine, atque inire foedus
Ausi sunt temerarium profani.
En tentoria fixa sunt Edomis,
Ismael populi expeditione
Ventitant, Agaronides Moabque.
Ammon et Gabalitidis phalanges
Adventant, Amalech Philistiimque
Una cum Tyriis originis vetustae.


page 224, image: s0782

Omnes Assyriis sua arma iungunt,
Ut Locho auxilium ferant vetusto,
Firmo foedere symmachi fideles.
Illis ut Madian vices repende,
Illis ut Sysarae irrogato poenas:
Poenas quas Iabim ad Chisona dabas.
Nanque illi periere in oppido Endor,
Quod agro est fimus atque pingue stercus,
Illud sit sanies tabesque putris.
Et fac esse duces eorum ut olim
Orebus Midian, itemque Zebus,
Ductores Zebe, Salmanach potentes:
Bellis qui populum tuum nefandis
Vexabant miserum, superbientes
Iactabant, habitemus arva sorte.
Illis fac Deus ut rotentur acti,
Ut vento stipulae leni actitentur,
Ut silvae virides edantur igne.
Tali supplicio Deus tyrannos
Istos affice, turbinis procella
Illos obrue, fulminisque telo.
Illorum facies pudore multo
Impleto, ut memores tuumque nomen
Confusi venerentur, atque adorent.
Turbentur vario colore tincti,
Turbati pereant, modo ut Deum te
Agnoscant Dominum potentiorem.


page 225, image: s0783

ACTUS SECUNDI,

SCENA I.

Demius. Desmon. Achior. Sphendonites. Gregorus. Phylax. Gnoster. [Note: Achior symmachus proditionis insimulatus, Bethuliensibus ab Holoferne expositus, arbori alligatur.]

NE plus satis pergamus, hem refer pedem.
DES. Ni fallor isthic est vigilum custodia.
En excubant, statio est insomnis, pervigil,
Adtenta. tu cave tibi. DEM. Refer pedem.
DES. Fundas habent, funda valent, cave tibi.
Hostili gressu huc ad nos adfectant viam.
DEM. Fidei malae virum ut meruit ligabimus
Huic arbori. DES. Liga pedes. ego volo
Manus eo modo constringere, ut modo
Nullo queat resolvere. DEM. At maturius.
DES. Dic oppidanis, quisnam te huc constrinxerit.
Discede mox, morasque rumpe. Is hic bene
Sedet, luet poenam dignam factis suis.
Cunctis velim fieri sic proditoribus,
Quo tuta sit semper maiestas regia.
SPH. Cursu cito insequere, citius propera, fugam
Adornat alter. PH. Quin funda uteris tua?
Iaculare. nil cesses. DEM. En fundis missitant.
DES. Celeri gradu propera, insequuntur, ne suam
Libidinem in nos expleant crudelius.
DEM. Tute vide ut neuter pes posterior siet,
Sub calce ne nascantur tarda gramina.
DES. Numquam necessitas nobis sic institit,


page 226, image: s0784

En saxa fundis advolant celerrima.
SPH. En vinctus hac in arbore. Quisnam tu putas
Is est? GRE. Adito, quaere ex ipso quis siet,
Aut unde sit, cuias, quis huc ligaverit.
PHY. Iudaeus haudquaquam est, hoc vestis arguit.
Assyrius est, ni fallor, nec gregarius.
SPH. Quid vinctus hic sedes? dic quis te huc vinxerit.
ACH. Haud difficulter isthuc vobis dixero.
Si vita salva sit, si pax sit publica,
Nil promptius mihi est, quam vobis dicere,
Quid haec sibi velit captiva sessio.
PHY. Fidem meam stipulor tibi te salvum fore,
Si tu tuam fidem bonam servaveris.
ACH. Nil amplius peto, nexus resolvite,
Statuite me pro more vestro, ducite.
Lubens sequor, nil promptius. Senatui
Vestro dabo rationem, vel populo satis
Superque declarabo meam innocentiam.
Quin insuper docebo, quod vestrum interest,
Vel maxime rescire, quantis viribus
Dux Assur, et quidnam captarit consili
Adversus Israel populum Chaldaicum.
DEM. Adparet esse non malus, nostratibus
Favere partibus non ambigo. illius
Nos vincla restringemus. GN. Dic nomen tuum.
GRE. Dic. ACH. Achior. SPH. Animo macte sis integro,
Securus esto, adibis nostrum consulem:
Is, ut bonus vir est, te pace publica


page 227, image: s0785

Donabit, et tractabit humanissime.
PHY. Sequere modo intrepidus, praesenti pectore.
Non est in Israel id moris, ut dolo
Malo, aut malis agatur artibus. Bonum
Aequumque tam coluit semper gens Israel,
Quam non alia sub sole. Nil temerario
Decernitur consilio: sed prudenter hic
Deliberantur aequa lance singula
Nostro in senatu, quum frequens est sessio
Diiudicantur. ACH. Nil detrecto, ducite
Modo, et nihil tam prompte faxo, credite.
Nec gratius continget isto tempore,
Quam si in frequenti contione hic audiar.
Nam conscius mihi sum me nil in Israel
Mali aut iniqui designasse: quin magis
Periclitatus sum, quod hunc impensius
Populum duci vestrum meo laudaverim.
Studio salutis vestrae sum huic periculo
Expositus. SPH. Hic pericli nihil timendum erit,
Causam senatui si tu probaveris
Tuam bonam esse, aliud si nihil dixeris
Quam quod bonum atque aequum fuerit. Nam pessimum,
Ut scis, malum consilium est consultoribus.

SCENA II.

Liturgus. Gregorus. Achior. [Note: Achior ab oppidanis observatur et capitur.]

QUis hic vir est? mirum est, quo ceperint loco.
Ubi nam virum hunc cepistis? Certe is hostis est.
SRE. Homines eius foris vinxerunt arbori.


page 228, image: s0786

ACH. Non hostis (hoc credas) nec perduellio,
Exautoratus per meos sum proditus
Vobis. Ob hoc soluta sacramenta sunt.
Aut captus, aut amicus sum Bethuliae.

SCENA III.

Liturgus. Ozias in senatu. Achior. [Note: Liturgus famulus publicus, de Achiore ad senatum refert. Achior senatui negotium exponit.]

VIgiles, patres dum pro officio excubias agunt,
Nacti virum foris ex Assyrio agmine,
Qui ait suos se prodidisse milites.
OZI. Sistatur huc. iube ingredi. LIT. Fiat modo.
Causam tuam, vir Assur, nunc senatui
Expone. ACH. Pax patres sit huic consessui.
OZI. Pacem precaris perduellio tuis
Hic hostibus? Tu in circumcisus Assur es.
Quidnam sibi isthaec proditio velit tua,
Id non satis liquet. dolum nobis malum,
Et hostium fraudem arguit. Non proditus,
Sed huc venisti explorares proditor.
ACH. Quod hostium dolus vobis suspectus est,
Non id quidem mirum patres Bethuliae.
At qui Deum testor ustrum sanctissime,
Fas sit mihi Assur sacra iura solvere,
Fas sit viros odisse, et vobis omnia
Consilia quae tegunt, sub auras prodere,
Nec legibus patriis ullis tenear. Fero
Me proditum esse. non ego interim nego,
Non esse me vestratem: sed si facta sit


page 229, image: s0787

Per vos potestas, ut dicam rem hic ordine,
Faxo lubens. et hoc saluti serviet
Vestrae meaeque. OZI. Sit tibi fandi copia.
Quod si innocens fueris deprensus, hoc tibi
Bonum atque commodum fuerit. dic libere.
ACH. Viri Bethulienses, et patres pii,
Verissima haec sunt, quae dicam brevissime.
Postquam superbus multis ex victoriis
Dux Assur est Holophernes, qui sine sanguine
Regis sui ditioni et regna et oppida
Subegit, ad Euphratis alti terminos
Utrinque: quin rebellium saevus solo
Aequavit urbes, et superba moenia.
Et ferro et igne vastans cuncta perdidit.
Agros Damasci in ipso messis tempore
Absumpsit igne, diripuitque praedia.
Cilicas feros, Iaphet inde terminos,
Plagas Noti, atque adeo terram ditissimam
Arabum occupavit, atque adflixit pessume.
Trepidatio vicinas urbes horrida
Invasit, et Sidona divitem, et Tyrum
Vetustam, et Ascalona, Azotum, amplissimas
Et ceteras, quas non necesse singulas
Numerarier. suos ad ipsum missitant
Pacem petitum oratores, qui coemant
Quascumque conditiones non aequissimas,
Tributa non detrectent vel gravissima.
Ex his superbit ille victor, nil putans


page 230, image: s0788

Suae amplius potentiae resistere.
Veruntamen postquam rescivit Israel
Spectare ad arma, non offerre promptius
Claves, Malum, inquit, frendens torvus dentibus,
Quis populus iste qui rupes hic montium
Colit? Cito dynastas omnes convocat,
Exquirit, ecquae vestra sit potentia,
Quibusue praesidiis nixi contemnere
Ipsum audeatis, quur praecludere aut vias,
Aut arma capere, aut armis sortem credere,
Consultat. Indignantur omnes, et tacent
Reliqui, duces Moab et Amoritidum.
Interrogatus et ipse, quidnam censeam,
(Neque enim gregarius miles, sed dux fui
Ammonius prae ceteris praestantior,
Et Achior nomen mihi est notissimum)
Tum liberam peto dicundi copiam,
Ne fraudi id esset, si secus quid dicerem,
Quam forte multorum esset exspectatio.
Datur. mora dico sublata, quod mihi
Ex lectione crebra cognitum fuit,
Exorsus, inde quod vestris ex Bebliis
De gente vestra, de Deo vestratium
Compertum erat, quomodo in Aegypto fertili
Pharaonis atrocis saevam tyrannidem
Passis diu, dederit per fluctus exitum
Siccis, et insequentes hostes merserit:
Arabumque petris, et solis in alpibus


page 231, image: s0789

Per quadraginta annos, vobis benignius
Benefecerit, caeleste manna miserit,
Sitientibusque aquas dulces durissima
Dederit petra duris vibratu Mose
[Gap desc: greek text]

Ut sim brevis. Vestris quondam maioribus
Id esse priscis observatum saeculis:
Si vestra gens mala fide
Suo Deo serviverit, tum destitutos omnibus
Beneficiis Dei, ut in rupto foedere
Fieri solet. Nam foedus vos firmissimum
Habere cum vestro Deo, idque legibus
Certisque conditionibus (quas dixeram)
Nempe ut Deus vester defensor undique,
Assertor et vindex afflictionibus
Vestris velit iuvando adesse acerrimus,
Si se pio cultu velitis, nec deos
Alios latria prosequi. Multum et diu
Paradigmatis id observatum saepius,
Constantibus vobis datas victorias,
Pulsosque reges, ex sedibus passim viros
Fortes cessisse. Nam vestrum Deum
Sic aemulum esse, ut non alios ferat deos.
Nec auspicato quem tentasse id hactenus
Illi occupare regnum, sive gloriam.
Et haec quidem narraveram. Nec interim,
Patres, feram dissimulanter quid consili
Dederim duci, non esse quur despondeat'
Animum, aut suis coeptis desistat turpiter:


page 232, image: s0790

Quid id magis confestim exploratoribus
Negotium det, qui haec explorent singula,
Si qua Dei vestri iram concitaritis
Cultu dei peregrini, vel quoquo modo,
Certissimam victoriam sibi fore:
Veruntamen, quod si officium faciat suum
Hic quisque vestrum, vobis propitium Deum
Vestrum fore, et partes vestras defendere,
Mihi esse compertissimum: nec illius
Exercitum, currus, equos, tentoria
Quicquam valere. Et vix cessaram dicere,
Quis clamor? et quanta illic indignatio
In me ducis? quam dentibus tum frendere?
Spirant minas, et voce clamant horrida,
Laesam esse per me maiestatem regiam,
Quod ego potentiorem dixerim Deum,
Quam sit potestas regis Assur maximi.
Iam miles omnis iurat in necem meam,
Haud aliter atque si sim vester proditor,
Ac partibus vestris patronus adsiem.
Communibus votis adclamant singuli:
Is hostis est, is hostis est, is hostibus
Tradendus. Hinc patres vobis sum proditus,
Ut aut luam, vobis ira impotentibus,
Vel in suas victoris incidam manus,
Si forte sim servatus ex periculis.
Hinc, hinc patres et praesides Bethuliae,
Vestrum est videre, quidnam vos hic aequitas


page 233, image: s0791

Moneat. Fidem vestram miser nunc invoco,
Vobis meam stipulor fidem sanctissime.

SCENA IIII.

Ozias. Senatus. et tota contio.

OAchior, tu duras partes praedicas,
Nostras tuasque iuxta. O cives optimi,
Auditis in quo sit status noster loco.
Praesentius non est nunc afflictissimis
In rebus auxilium, quam maximi Dei
Nostri: sed is forte sit infensior
Vel casibus non cautis, vel neglectui
Cultus sui, preces fundamus consonas
Suspiriis natis in imo pectore.
Nam maxime his placatur ipse victimis.
Nec gratius sacrum (si psalmis credimus
Davidicis) quam vitae paenitentia.

PRECATIO CONTIONIS.

ALtissime caeli Deus,
Terraeque dexter arbiter,
Hinc arce vim saevissimam,
Minas superbas hostium.
Clemens vicissim respice,
Quam nostra sit simplicitas
Submissa, quam plebis tuae
Sit pura sanctimonia.
Iustas luat superbia
Poenas, declara fortiter


page 234, image: s0792

Te deditos tibi bonos
Forti manu defendere.

SCENA V.

[Note: Consul solatur Achior. Darur Phrurarchae negotium, ut curet vigilias.] Ozias. Achior. Chabri. Melchiel. Phrurarcha.

NOn est quod abicias animum, quin tu magis
Fiducia spem forti firmam concipe.
Noster Deus, quem fortiter professus es,
(Bona fide hoc recipio tibi) fidelis est.
Est autocrator, est monarcha maximus.
Tibi is tuam rependet hic constantiam.
Faxit tuos videas hostes occumbere
Tum, cum sua bonitate liberaverit
Nos ex malis his nobis ingruentibus,
Nostrasque partes vindex iustus asseret,
Nos vindicabit profligatis hostibus.
Tum res tuas benedictionibus suis
Almis secundabit (credas) benignius.
Quod si tibi id rebus tuis videbitur
Consultum, et hic lubentes te donabimus
Nostra tribu, nostraque civitate: Quid
Multis? eris nobis longe carissimus,
Gratissimusque. Et charam coniugem tuam,
Tuosque liberos nobiscum habebimus
Honore summo, non secus quam si sient
Prognati in Israel. ACH. Isthaec humanitas
Hic vestra sane grata (nec id iniuria)
Nobis erit. Tolerabimus bona et mala


page 235, image: s0793

Una. Nec est periculum, quod abnuam
Subire, dummodo inter vos possim meam
Cultor Dei vestri vitam consumere.
Vestra fruar bonitate, quum proselytus
Fuero. OZI. Viri fratres, et presbyteri Israel,
Virum hunc convivio excipiemus sobrio,
Cenabimus domi meae, atque corpora
Curabimus factis refectionibus.
Inibimus consilium sanum et sobrium,
Quibus modis possit defendi civitas,
Et quomodo sit salva nobis patria.
CHA. Sic censeo, domi id multo fit rectius.
Nec est necesse haec ad populum referrier.
MEL. In arduis rebus placet suffragium
Plebis, domi possunt haec forte transigi.
OZI. Phrurarcha tute scis negotium tibi hoc
Datum, vias, portas et propugnacula
Custodibus munire, et fontes maxime.
Illisque manda, si quis huc exercitus,
Aut miles Assur occupet hic angustias,
Mihi id domi meae celerem per nuntium
Mora sine omni nuntietur. PH. Hoc bene
Curabimus, hic nulla negligentia est,
Faciemus officium nostrum quam sedulo.

CHORUS EX PSAL. LIX.

ERipe me Domine hostibus his,
Perdere qui satagunt animam
Ecce meam innumeri studiis


page 236, image: s0794

Omnigenis, vario quoque consilio.
Destrue consilia haec Domine.
Eripe me Deus hisce malis
Hostibus. Ecce furore suo
Nescio quo mihi damna parant,
Ne precor hi noceant scelere,
Sanguine qui saturi esse volunt.
Insidias mihi nanque parant
Horribiles misero. Ecce ruunt
Ex statione sua validi.
Nec ratio ulla subest alia,
Quam quia non malus esse volo.
Perdere nil meritum properant.
Surge rogo, auxilium misero
Ferre para mihi nunc celere,
O deus agminibus superis
Praeses et omnipotens Domine.
Nec populis pius esse velis,
Qui bona nulla probare queunt,
Omnia qui faciunt scelera.
Non miserere virum, potius
Sumito supplicium meritum.

ACTUS TERTII,

SCENA I.

Nephelodes. Pyrgophylax. Tichophylax. Nictoporeus. Pylius. Pylorus. [Note: Vigiliae nocturnae in urbe habentur.]

O Pyrgophylax, o Pyrgophylax,


page 237, image: s0795

Numquam mage, quam modo crede fuit
Opus ut vigilantibus hic animis
Oculisque hoc in discrimine nunc
Peragamus noctivagi excubias.
PYR. Imo, nisi moenia celsa Deus
Tueatur et invigilet, vigiles
Frustra vigilabimus assidui.
NE. Nihilominus est opus ut vigiles.
Turrim tibi mando tuam, atque vale.
PYR. Quin tu quoque iam officium facito
Hac nocte tuum. TI. Te Nycroporeu
Moneo officii. NY. Tibi Tichophylax,
Murus tibi creditus est. Valeas.
TI. Valeas quoque tu. vigil esto bonus.
Ecquid tibi in his rebus miseris?
PYLI. Mihi porta data est, aliisque meis
Sociis. PYLOR. Si quid vobis fuerit
Visum, quod non placeat, sive quid
Hostile foris, aut arma sonet,
Facite indicium. TI. Patria potius
Nihil est, nec vita mihi, aut aliud
Quicquam. PYLI. Commune malum satis hoc
Monet, ut curae sit publica res.
NEP, Quarta o boni cives sonora
Campella dixit, quod sit hora.
Hostis procul, procul fuge.
TI. Quarta o boni cives sonora
Campella dixit quod sit hora.


page 238, image: s0796

Hostis procul, procul fuge.

SCENA II.

Phrurarcha. Pannychius. Agrypnus. Gnoster. Pyrgophylax. Tichophylax. Pylius. [Note: Agitur idem.]

NOx alta silet, strepitus procul est,
Nec in urbe modo, sed moenia sunt
Tranquilla satis, GN. Quid Pyrgophylax?
Ecquid? tibi quid? PYR. Bene cuncta quidem.
Etiamnum hostile nihil video.
PHR. Cura ut vigiles memor officii.
PYR. Fidei mihi semper erit ratio.
PAN. Mora parturit haud dubie mala. PHR. Vach
Multo citius praesto fuerint
Hostes timeo, quam nos cupimus.
Vigiles muri officii moneas.
GNO. Hem Tichophilax, vigilasne bene?
TI. Nihil est potius mihi in hisce malis,
Quam publica (crede) salus. PHR. Bene. sed
Numquis strepitus fit ab hoste? TI. Mali
Nil dum video: si quid videam,
Fidei memor esse volo. PHR. Facito.
Num porta Pyli satis excubiis
Munita? PY. Puto. PHR. Facite officium.
Somnus procul esse velit: moneas
Socios, vigilent alacres. PY. Moneo.
PHR. Non est locus aut tempus vigili
Somno indulgere modo his gravibus


page 239, image: s0797

Rebus, PY. Moneo fidei, moneo
Patienter ut hoc commune malum
Nunc sustineant, nihil efficio,
Quin murmura sunt. PHR. Nil murmure opus.
AGR. Quur non proceres hic excubias
Peragunt? Miseri sunt, bis miseri.
PHR. Te haec verba malum civem esse probant:
Civile nihil sapis: at magis est
Tibi seditio studio. proceres
Sat habent quod agant, vigilare solent
Quum stertis, et alta quies tibi fit,
Qui praesidibus maledicit, is et
Domino maledicit. PY. Idem monui,
Sed frustra tamen. PHR. Bene tu bone vir
Facis ut decet, hoc iubet ipsa fides.

SCENA III.

Pyrgophylax. Tichophylax. Nyctoporeus. Polites. Eudulos. Ozias. Buccinator. Demus. Tharsus. [Note: Holophernes noctu urbem obsidet, ponit castra, vigiles de his consuli indicium faciunt, vocantur cives ad arma.]

HEus Tichophylax, heus Tichophilax.
TI. Hem Pyrgophylax, hem quid tibi vis?
PYR. Ecquid tibi, te rogo, num strepitus
Auditur? TI. Idipsum, nec procul est.
Exercitus in clivis, nisi me
Oculi fallant, hinc despicio
Sub praecipiti anfractu, et viridi. haud
Procul a saltu sonipes crepitat,


page 240, image: s0798

Hinnit, fremit: et trepidat sonitu
Tellus. PYR. Videor mihi idem auribus his
Audire: sed ipse en hostis adest,
Est impius Assyrius. propera,
Fac indicium celere, celera
Ad consulis aedes: hinc mora sit
Procul: ista pericula dic celere.
TI. Quin Nyctoporo iubeas. Melius
Fuerit, satiusque manere. PYR. Vigil
Heus Nyctopore. NYC. Hem? PYR. Propera citius.
NY. Quo nam? Quidnam tibi vis? PYR. Celera,
Fac praesidibus mox indicium,
Huc Assyrium ventasse. NYC. Malum id
Omen, miseros nos, heu miseros.
PO. Quid vociferatio? Quid precor heus
Miserabilis iste tuus sibi vult
Clamor? NYC. Miseri sumus. hostis adest.
PO. Heu nos miseros, heu nos miseros.
NYC. Mecum propera, nos indicium
Faciemus praesidibus: ianuam
Pulsato, prior siquidem fueris
Cursu. EV. Quaenam ista frequens
Crepitatio? NYC. Mox. Domino volumus
Facere indicium, quod barbarus est
Sub moenibus. OZI. Heus vigiles. NYC. Domine
Consul, fragor armorum crepitat.
Sub moenibus altis, Pyrgophilax
Me iussit ut indicium facerem


page 241, image: s0799

Tibi, praesidibusque aliis. OZI. Properans
Fac classica saeva sonent, citius
Quo confluat armiferus populus.
NYC. Faciam. PO. Trepidatio magna nimis
Fiet taratantarico sonitu.
NYC. Heus classice classica signa dato.
BUC. Ni consul id ipse suo iubeat
Iussu, minime faciam. NYC. Facias.
Nam consul id ipse iubet, tibi sum
Huc nuntius. hoc mihi fide fide
Sanctaque bonaque. BUC. Satis mihi fit.
Taratantara nunc resonet fremitu.
PO. Horribiliter sonitus sonat iste satis.
Concursio fit, trepidatio fit,
Populi fremitus, strepitus, miseros
Nos, heu miseros. Quis finis erit?
DEM. Quid classicus hic sibi vult? rogo te.
POLI. Heu hostis adest. Heu Assur adest.
THA. Armis opus est. nil efficitur
Clamore. Timor procul esto, procul.
Praesentia nunc mihi pectora sint,
Fortisque animus. PO. Nil arma valent,
Ni dux Dominus praesens fuerit:
Is solus iura salutis habet.
En consul adest, armatus is est
Armis, animo, et bene consiliis.


page 242, image: s0800

SCENA III.

Ozias. Phrurarcha. Pylorus. Pyrgophylax. Holophernes. [Note: Consul lustrat urbem, excubias et portas, nequid doli aut proditionis lateat. Habet cum hoste deditionem petente ex muro colloquium.]

MActe o cives animis opus est,
Et pectoribus firmis. Agite,
Pellite curasque metumque procul,
In Domino fidite. Magnipotens
Etenim robur dabit. Auxilio
Veniet, sicut et nostris patribus.
Ad signa manete, fides animis
Sit integra. Quin Phurarcha veni,
Comes esto mihi. Vigiles videro,
Portasque, dolus ne quis lateat
Malus, aut mala proditio. PHR. Nihil o
Consul melius quam consilium hoc.
Oculus domini melius videt id,
Si quid geritur non valde probe.
OZI. Ecquid vigiles agitur? PYL. Strepitus
Ingens sonat armorum, variis
Clamoribus o patriae pater, o
Consul caput urbis: et armisonus
Exercitus horrifico frendet truciter
Fremitu. OZI. Numquid sera salva satis?
PYL. Sera salva quidem est, et salva fides.
OZI. Nihil amplius ipse potes facere,
Quam si patriae praestes fidei
Ius. Ad turrim celer abimus, et
Ibi prospiciam, quidnam hostis agat.


page 243, image: s0801

PHR. Heus Pyrgophylax, quidnam Assur agit?
PYR. Fragor ipse docet, quod castra locat.
Sub praecipiti clivi, domine
Consul, video ni fallor eum.
OZI. Hostemne? PYR. Ducem. PHR. Numquid properas
Eques huc? PYR. Sub moenibus ipse furit,
Spiratque minas, et colloquium.
HOL. Heus heus vigiles, heus heus vigiles.
PYR. Holophernes nos vigiles vocat. OZI. Hem.
Ecquid sibi barbarus ille velit,
Rogitato. PYR. Holopherne, quid tibi vis?
HOL. Proceres volo. PYR. Consul adest. HOL. Ubinam?
Dic prodeat huc in colloquium.
PYR. Amplissime consul, colloquium
Tecum petit hostis. Nunc aderit.
OZI. Hem barbare vir, quid tu tibi vis?
Ecquis furor est novus iste tibi?
Quid bella piis heus saeve moves?
Ecquid placidam turbas requiem?
Cur ius violas, quod gentibus est?
Non Assyriis Iudae ex tribubus
Iniuria fit, vel facta fuit
Unquam. Sine nos cum pace bona
Exercituum Dominum colere.
HOL. Quid ius sive fas, nil id moror. heus,
Hoc ipsum causae plus satis est,
Quod vos alium quam Assur Dominum
Colitis. Deus ille tuus valeat.


page 244, image: s0802

Hic Assyrio paret imperio,
Iniuria magna satis fuerit,
Et causa duelli valde gravis.
Haec est apud Assur sufficiens
Iniuria, quod non imperio
Vos sponte suo portas patulas
Praebetis, ut haud pauci populi
Fecere, sibi, patriaeque suae
Peperere salutem. Nanque sine
Vel sanguine, vel sine vulnere se
Se dedere conditione bona
Potius voluere, tributa dare,
Et supplicibus sceptrum genubus
Assur venerari, et pace frui,
Quam saeva et dira duella pati.
Reges, populi, res publicae in has,
Has ecce manus claves facile
Offerre meas nihil addubitant:
Hinc gloria magna mihi erigitur.
Non vestra potentia maior erit.
Quae vos rabies miseros agitat?
Quae'nam vaecordia tam stupidos
Vos reddidit? aut cur pectora sunt
Vobis tam dura? Superbia vah
Vobis vestra exitio fuerit.
Vobis non ulla superstes erit
Soboles. Pavor et luctus miseris,
Et plurima mortis imago. Viri,


page 245, image: s0803

Matres, cum virginibus, iuvenes
Hic ecce cadent diro gladio.
Discrimina sexus nulla aderunt,
Nulla aetatis: sed campus erit,
Ubi moenia vestra superba modo
Stant. Nam ut victis dolor unicus est:
Sic nil nisi maxima pernicies
Vobis erit exspectanda. Cave.
Ast si melior mens iusserit, ut
Hac relligione mala posita,
Vos vestraque deditione modo
Dedatis in Assyrii imperium,
Pars pacis erit tetigisse manus
Nostras. positis armis, patulis
Portis, veniam rogitantibus hoc
Dabo, ut liceat porro facile
Aequis tolerabilibusque domi
Et vivere conditionibus, et
Cum pace frui imperio Assyrio.
OZI. Oratio dura, superba quidem
Satis est: minitaris acerba satis.
Ad quae modo pauca tibi refero
Pro me. Deus omnipotens Deus est
Noster, Dominus Sebaoth, variis
Bonitatibus in nos conspicuus,
Terram dedit hanc nobis, pariter
Foedus pepigit, sanctum populum
Voluit sibi nos, Deus ipse pium


page 246, image: s0804

Nobis populo fore pollicitus
Ex födere se Dominum, ille aderit
Nobis, feret auxilium properans.
Heus obsidione tua facile
Nos eripiet, tutos faciet
A te. Neque enim cuiquam temere
Rex ille suum aeternum imperium
Cedet. Quia vero minister ego
Patriae populique mei, dominus
Vero minime sum, haec pauca tibi
Pro me volui. Sed quid populo
Visum fuerit, scibis. Quoniam
Pro more senatus cum populo
Iam iam statuet, responsa dabit.
Ne sit tibi nunc mora difficilis.
HOL. Quae vis aut praesidium huic populo,
Cui tanta superbia inest animis?
Vah tantula, vah nos oppidula
Tantis contemptibus excipiant?
Quodnam facinus fieri poterat
Indignius? Haud scio quid faciam.
Tantos se dedere vel populos,
Vel regna, modo oppidulum istud erit,
Cui nostra potentia magna siet
Materia risus? Pro dolor. An
Impune ferent? Non illud erit.
His non lapis ullus erit reliquus,
Quin corruat. Non tuti fuerint


page 247, image: s0805

Vel uberibus [(transcriber); sic: huberibus] matris teneri
Fetus, vel ex utero scindam pueros.
Exempla satis crudelia nos
Edemus in ipsos, ut reliqui
Circumcisi populi sapiant
Damno ex alieno, et Assyrios
Dominos agnoscant esse suos.

SCENA V.

Ozias. Chabri. Rasaias. Mesech. Sabeth. Iabina. Ioseph. Emanuel. Nathanias. Melchias. Iebanias. Lechinan. Charmi. [Note: Senatus de rebus dubiis consultat, decernit ut negotii summa Deo commendetur, armaque in defensionem patriae capiantur.]

VIri Bethulienses, patres optimi,
Patriae salus iubet rem forti pectore
Gerere atque consilio, fide et prudentia
Opus est. Patres conscripti, qui res publica
Salve esse possit, hic nunc consultabimus.
Locum suum capessat, quisque armatus, et
Prior locus sit consiliis: hinc pectore
Forti geramus rem, ne nostra civitas
Veniat in hostium manus, ignavia
Nostra. Id foret per Israel turpissimum,
Iuxtaque cum periculo Manassidis,
Coniunctius, quam quis fortasse iudicet.
Quanto periculo sit heu res publica
Nunc constituta, id experimur maximo
Nostro malo: ast id unde sit, novit Deus.


page 248, image: s0806

Nos intra sacra et saxa nunc angustiis
Premimur gravissimis. Paucis sic res habet.
Dux Assur obsidione nos premit gravi,
Petitque deditionem salvis omnibus.
At is tamen dat conditiones admodum
Duras et intolerabiles cultoribus
Summi atque maximi Dei, nec libero
Populo ferendas: contra iura gentium
Urbem petens his legibus, nostrum ut Deum
Negemus, Assyrios deos hinc cultibus
Veneremur, ut tributa non adeo quidem
Tyrannica ipsius regi pendamus, et
Iuremus in nomen magni regis sui.
Quid sit opus facto, patres perpendite:
Conferte quid sit aut honestum, aut utile
Considerate, quid salva fieri fide
Queat. Chabri pro more dic sententiam.
CHA. Res non levis, sed ardua est, et pergravis.
Dicam tamen paucis, quod rei publicae
Videtur esse salutiferum. Tyrannus hic
Tumultuatur, et minas spirat graveis,
Ut inscius, cum quo monarcha res siet
Illi futura: is aestimat praesentia, et
Praeterita iuxta. atqui is longe, dubio procul
Errat, mea quidem sententia: quia
Ignorat et foedus nostrum, et potentiam
Confoederati. Quod si id intellexerit,
Ab instituto opinor forte cesserit.


page 249, image: s0807

Sed quid viri redarguo ignorantiam,
Quum vix sient pauci in populo, fidi Dei
Qui foederi, fideique in rebus asperis
Fidant? Quod o utinam viri dicam male
Falsus. tenet me non mediocris, credite,
Timor, mali quid mens praesagit. attamen
Ut sim brevit, rebus patres praesentibus
Sic consulo, ut pro contione publica
Populus in hostem animetur, et ut firma fide
Sancto Dei porro optimi atque maximi
Et foederi fidens nitatur, et piis
Precibus in vota vocet Dominum. Tum consuli
Mandetur, ut ne rebus his res publica
Quid detrimenti capiat. Haec sententia est.
RAS. Quam praeter exspectationem adobruit
Nos hostis ille, cuius nos potentiam
Merito extimescimus. sed quid timere nos
Iuvat id quod est inevitabile. heu dolor,
Nihil timendo proficiemus: sed male
Diffido nostris viribus, licet probe
Munita sit natura nostra civitas.
Annona vero deficiet nos, et fames
Nos arta tandem ad deditionem turpiter
Compellet. id quod rebus nostris integris
Habere possumus, pacem implorabimus.
Nequiquam, et ipse quem dicit Chabri Deus
Irsacitur nobis, quod foedus fregimus,
Nec id semel, sed heu dolor frequentius,


page 250, image: s0808

Vita impia, et peccatis multo plurimis.
Hinc, hinc patres, irascitur nobis Deus,
Duella mittit. Assur est Dei manus,
Qua nos ferit, punitque iam foedifragos:
Cui qui resistit, is resistit maximae
Dei potentiae, et divinis viribus.
Quare meo nos consilio nunc barbaro
Dedemus, et fruemur pace. Nam salus
Cum servitute praeferenda perditis
Rebus. quid heus iuvat perire funditus?
Videre nostros liberos crudelius
Mactari, et id quod est multo foedissimum,
Ad stupra nostras coniuges et virgines
Rapi, gravissimis duelli legibus.
Nam nulla victis est relicta alia salus,
Quam quod salutis nulla spes relinquitur.
Ast servitus potest successu temporis
Tolli: sicut dies edax est tristium
Rerum omnium consumptrix. Haec mens est mea.
MES. Rasaias videtur istud optime
Considerasse, quid sit e republica,
Causasque rerum ponderasse exactius.
Non nos Nabuchadnezer in Babyloniam
Duxisset, aut Philistiim multo prius
Vexasset armis, ni Deus peccamina
Populi sui punire decrevisset: at
Post quam expiavimus belli piaculo, aut
Captivitatis, et satis poenarum erat


page 251, image: s0809

Datum, Deus nos postliminio [(transcriber); sic: postlimino] reddidit:
Virgam suam, ut pater, fregit cum filios
Correxit. En Deus decrevit plectere:
Durum est Dei stimulo recalcitrare, vel
Divina fata velle vi confringere.
Quin potius ut patris feremus fortiter
Ferulam. id, mea sententia, salubrius
Consilium erit, quam nos et nostros liberos
Perire diris armis, atque exstinguier
Hic funditus. Babylonis transmigratio
Conditio durior fuit, quam sit modo
Haec quam dedit dux Assur. Tempora
Adimunt mala ista. sed nulli praeiudico.
Per me sibi quibusque sit sententia
Et libera, et salva, atque ut par est, integra.
SA. Dicis probe Mesech, id ipsum sentio,
Et in tuam pedibus eo sententiam.
Quid inde lucri, si vel nostros liberos
Vel coniuges mactationi turpiter
Nos destinemus, prostituamus virgines?
Nihil. Nec hoc vero simile fit, quod Deo
Probetur istud, et si iratus maxime
Nobis siet. Inter duo dicunt mala,
Minus malum, si dira quem necessitas
Premat, eligendum. Sed nos leges hostium
Negotio minori, quam saevitiem
Feremus. Ac tyrannidi quam tempora
Ferunt, dies medebitur. Nam temporis


page 252, image: s0810

Medela si licet non praesens sit, tamen
Tolerabilis magis, quam praesens hostium
Caedes. Deum qui mortui laudabimus?
Quae laus Deo fieri potest in tartaro
Nigro? Licet nobis negandus sit Deus,
Id ore fit, laudemus ipsum pectore.
Scrutator ipse est nanque, ut scitis, cor dium.
Simulabimus prudenter ad tempus Dei
Posuisse cultum. Forte a nobis exigent
Oden Sionis, ut quondam Babylonii.
Canemus ipsis threnos pro psalterio.
Isthaec mea est patres pii sententia.
IA. Mea mens patres longe est alia quam sit virum
Qui iam ante me dixere, qui non candida
Fide Deo credunt, suam fiduciam
Male conscii sibi abiecerunt, nec Deo
Tot evidentibus documentis optime
Nobis benigno audent constanter fidere.
Quam callidum hoc est consilium, quod maximos
Luctus, dies quos affert, hos diuturnitas
Tollit? quid impium magis quis dicere
Quaeso potest, quam quod volunt prudentia
Praecipere fata, et consilio suo Dei
Consilia quod nituntur ante ferre? Qui?
Quid stultius, vel e rep. minus
Dici queat non perspicio. sed optimi
Patres, mea haec brevis et clare est sententia.
In vota nos vocemus cum fiducia


page 253, image: s0811

Dominum Deum, memor quod esse foederis
Velit. benignus est, fidelis credite,
Errata condonabit paenitentibus.
Medela praesens esto paenitentia.
Quod si pise stabit nostra ex parte, vicimus.
Quapropter hosti fortiter resistere
Conemur, idque freti praesidio Dei.
IO. Miseratione digniores iudico,
Quam livido odio, qui suadent dedere
Patriam hostibus, producunt res antiquitus
Gestas in Israelis gente: sed quia
Ipsi fide sunt destituti candida,
(Quae causa semper est erroris) turpiter
Caecutientes errant, et absurdius
Ratiocinantur, et sua prudentia
Bene callida inferunt iram Dei magis
Magisque. Nanque sola diffidentia
Maioribus nostris fuit vel maxima
Irae dei causa, et Babylonis pro Deum
Captivitas: et quicquid ullo tempore
Maioribus nostris mali accidit, suum
Originem indesumpsit. Ergo vos patres,
Quid facto opus sit, rectius perpendite.
Non deseret nos noster optimus Deus,
Si firma sit fides nostra, et constantior
In rebus his et omnibus fiducia.
EMA. Quis contra nos, pro nobis si Deus erit?
Si quis fidem facere volet dictis suis


page 254, image: s0812

Paradigmatis, res gestas ille antiquitus
Exactius debet causas expendere,
Quis fine quoque eventus consequutus est.
Unus scopus scripturae semper est sibi
Similis, Deum suis adesse. Det precor
Vestrum quis historiam sacris ex Bibliis.
In qua Deus sanctos deseruerit suos.
Sanctos voco, qui sancta ipsius foedera
Constanter et fideliter custodiunt,
Qui non levi quovis iactantur ventulo.
Quod si Dei foedus sancte servabimus,
Servabit ipse nos in his angustiis.
Tam fortis est, quam cunctis retro saeculis,
Qui semper est bonus, nec ullo tempore
Vel deficit, vel fit sese imbecillior.
Quare Dei meo patres suffragio
Mandabimus tutelae sancta moenia.
NAT. Sunt vera quae dicis Emanuel. Bene,
Prudenter et cordate disseris. Bene
Causas duelli adversi nobis explicas.
Exempla sunt res gestae patrum saeculis,
Iram Dei exarsisse tum vehementius,
Cum foederis sancti fidem fefellimus.
Noster Deus severus aemulator est,
Non gloriam suam concedit alteri:
Non fert, honoris ullus ut sit particeps
Sui. Vicissim quando recto pectore
Coluimus ipsum, nobis semper exstitit


page 255, image: s0813

Praesens, opem nobis tulit fideliter.
Non principis cuiusquam vel tyranni erat,
Regisue tam valens in nos potentia,
Quae nos manu quantumlibet forti sua
Ferire, vel superbam quae victoriam
Referre de nobis potuisset. At Deus
Robur dedit populo et vires tantas suo,
Ut saepe magnos pauci bello fuderint
Exercitus, fugarint, et victorias
Claras reportarint, tropaea erexerint,
Et coeperint in deditionem maximas
Urbes, suis tyrannos saepe sedibus
Pulsaverint. Quae vos, viri, vaecordia
Invasit, ut velimus hosti turpiter
Nos atque civitatem nostram dedere?
Numquam id mea fiet, patres, sententia.
MEL. Videmini patres consulto singula
Dixisse, nec quid mutem habeo, nisi unicum hoc
Addam, fides amissa mutat pectora.
Cor languidum fit, quando conscientia
Vel foederis neglecti, vel fidei malae
Eroditur, diris terretur, et modis
Miserrimis cruciatur atque affligitur:
Nec est vir amplius, cui virtus pectore
Fideli erat prius longe fortissima.
Exempla sunt abunde, sed non temporis
Ratio feret citarier. Sed o patres
Macte modo virtute rem capessite.


page 256, image: s0814

Non nostra res, sed hic negotium Dei
Nunc agitur. is vires sibi dat fidentibus.
IE. Dominus tulit legem, et sancivit foedere,
Ne quem Deum, quam se colamus amplius,
Cur nos piis Cambysen et Assur cultibus
Veneremur? Ecce eadem lege natus est,
Ut moriatur: est iisdem obnoxius
Periculis, quibus nos. Non divinitas
Fortuna praesens est censenda, sed magis
Praecipitium. modis eiusmodi Deus
Fastigio celso ponit, quos perdere
Vult: nam periculosius tanto cadunt,
Quanto altius casus fit, maior impetus,
Qui celsior. sed interim tentat Deus
Nostram fidem. Quam turpiter nos dabimus,
Si non fidem servabimus Deo integram?
Poenas luemus iustas, sed gravissimas.
Quare patres obtestor hoc bona fide,
Magis fore e republica, si moenia
Tutabimur. Deus curabit cetera.
LEC. Sic prorsus est, melius nihil scio patres.
Satis superque causarum est a singulis
Dictum, ex quibus relinquitur, quod optimum
Sit, atque consultissimum, nunc moenia
Munirier: nil quod munitionibus
Conducit, intermittier: sed omnia
Fretos Deo, tentare extrema fortiter.
Natura nostram civitatem anfractibus


page 257, image: s0815

Scopulisque munivit, viarum angustiis
Decem viris resistet sola femina
Cordata, quae praesentis esset consilii.
Saxis adobruet vir unus agmina
Scandentium et haerentium altis rupibus,
Ad ima deturbabit, et dabit viros
Mille unus in praeceps. Viarum angustias
Nos occupemus mox armato milite.
Consultius patres quod e republica
Magis siet, profecto nil prorsus scio.
Ne nos Deo pro summo, solo, maximo
Cogamur in tyrannidis potentia
Vulgus deum vanis religionibus
Colere. quod absit o a nobis longius.
CHA. Accedit huc patres, quod est turpissimum
Mortalium in rebus, qui sumus foedere
Sancto Israelis genti vincti, corporis
Unius omnes membra sancta legibus
Certis, ea tentare quicquam nescia,
Desertionis crimen id esset maximum.
Non nostra res unorum agitur, sed omnium
Qui sunt eodem sanctae gentis foedere
Socii. Tribus Manassidis Bethulia
Pars est: Manassis, Israelis. o patres,
Ceu porta firma his nostra exsistit civitas,
Si nos velimus Assur esse maxime.
At turpius fuerit socios sic prodere,
Et hostibus vias praebere in Israel.


page 258, image: s0816

Non sic patres, non sic fiet: constantior
Maneat fides, ne proditores turpiter
Fiamus Israelis. macte viribus
Hosti resistemus, sociosque ex foedere
Poscamus auxilium. certe quod foederis
Fuerit sacri, facient suis pro viribus.
Nostrum sua quisque hoc faciet manu,
Quod iusserit patriae salus, et religio,
Amor Dei, cuius agitur negotium:
Consulque curet istud pro sua fide,
Ne detrimenti quid capiat res publica.
OZI. Quamvis sit unus, alter, atque tertius,
Qui non probe dixerunt de republica:
Maior tamen pars huc inclinat maxime,
Fiducia ut nostra in Deo constantior
Posita, et geramus rem manu viriliter.
Operam fidelem dabo rei publicae.
Nunc quid senatus his in rebus censeat,
Id contioni paucis indicabimus,
Numquid velit quod nos decrevimus ratum.
Mox hinc duci responsa dabo, quae petit.
Et comes eat prose mihi nunc quilibet.

SCENA VI.

Ozias. Emanuel. Nathanias. Holophernes. Armiger. [Note: Contioni senatusconsultum indicant. Responsum Holoferni datur.]

VIri Bethulienses, fratres optimi,
Quae sint pericla, quis status sit publicus,
Videtis. hinc senatus ita censuit,


page 259, image: s0817

Ut quisque vestrum pro se patriae suae
Operam suam locet: Deoque maximo
Committat inde curas tuto ceteras,
Cuius negotium geritur, et religio
Defenditur. Qui civis esse volet bonus,
Testetur id confessione publica,
Extendat ad caelum suam nunc dexteram.
Vestram probo cives sanctam concordiam,
Pectusque deditum saluti publicae.
Emaus ergo responsuir ad moenia.
Comites patres mihi vos adiungier volo.
Eamus. EMA. O si dux Assur saperet bene,
Et oppidum nostrum obsidione solveret.
NAT. Saperet mea quidem probe sententia.
Miror quid isthaec tam superba audacia
Portendat, ut summo ausit atque maximo
Inferre bella. Quaenam isthaec audacia est?
EMA. Ludibrio est Deus profano pectori.
Metitur ex praesenti sorte singula.
Successus ille quo iam multo tempore
Est usus, insolentem reddidit ducem.
Non se metitur ex se. NAT. Vah superbiam.
Secura vero isthaec virium praesumptio
Erumpet in nervum tandem. Periculum
Tanto duci gravius cum exercitu suo
Certe imminet, quanto ipsus est securior.
OZI. Dux Assur, ehem, responsa tibi
Porto. Seniores cum populo


page 260, image: s0818

Statuerunt omnia ferre prius
Discrimina, quam tibi dedere se.
Freti auxilio summi Domini,
Tutabimur urbem quam dedit, et
Ex foedere cuncta geremus, eo
Quod summa fides, et summa Dei
Nostri bonitas, nobis aderit.
Noster Deus est exercituum
Dominus, Deus omnipotens, Dominus
Caeli astriferi, terrae atque maris,
Cui mors paret, et dux tartareus.
Dominantium enim Dominus Deus est.
Cuius regni non finis erit:
Sicut illius imperium fuit ab
Aeterno tempore perpetuum.
Hic praesidium nobis et opem
Est pollicitus, stat pollicitis.
Sed rex tuus Assyrius nihil est,
Nisi mortalis, variisque malis
Obnoxius haud minus atque alius
Homo, quem fortuna incerta regit.
Est umbra fugax, ut bulla perit.
Nunc si placet, imperium Domini
Cum rege tuo confer: temere
Ne quid statuas, fidus moneo.
HOL. Monitore superbo non opus est.
Abs te hoste putas me consilium
Petere? Erras. Quin potius moneo


page 261, image: s0819

Te, ut prospicias tibi. Consilium
Animo statui, iuroque tibi
Per sceptra, per imperium domini
Cambysae regis, et Assyrium
Nomen, me moenia vestra solo
Aequaturum, iuga celsa trahent
Mox ecce ruinam a sedibus, hinc
Urbem totam eruet ista manus.
Avulsaque saxis saxa videns,
Mixtisque undantem pulveribus
Fumum, pavidus, trepidansque tuas
Tendes ad sidera vociferans
Palmas, gemituque replebis iners
Totum aera, cum sero sapies,
Cum nullis amplius est precibus
Locus hic ullus reliquus miseris.
Heus armiger, heus, serva officium,
Quidnam induperator vel manibus
Vel luminibus nutet, pareas:
Sis promptus ad officium ipse tuum.
ARM. Non esse queo dux officii
Desertor, sed mea semper erit
Erecta fides. pro te domine
Durissima quaeque subibo lubens:
Pro te morior, quocumque iubes:
Per fata sequar. nil ecce mihi
Antiquius est, quam vel gerere
Rem fortiter hic, vel oppetere


page 262, image: s0820

Mortem pro laude tua. HOL. Probo te,
Animumque tuum, laudoque fidem.
ARM. Et si per ipse quidem videor
Annis, animo vir fortis ero.
Haec gloria summa mihi fuerit,
Si pro domino fidus moriar.

SCENA VII.

Ozias. [Note: Apud signa Cos. roborat civium animos, praecipit de custodiis et munitionibus.]

NOlite patres animis cadere,
Non desperatio consiliis
Adhibenda est. Atqui agitate animis,
Quod et hosti non ratio solida
Vel explorata salutis adest.
Euentus belli sunt dubii.
Non is seiunctus ab interitu est.
Animis opus est, et consilio
Praesenti, et auxilio Domini,
Qui nos non deseret, ast aderit.
Sed inertibus id non polliceor.
Sunt moenia nobis alta satis,
Sunt propugnacula celsa iuga,
Anfractibus haec munita probe.
Aditus non est multis patulus:
Populi pars conservent aditus,
Ne qua hostibus accessus pateat,
Neu qua dolus uspiam adesse queat:
Vel ne qua hostes prensent manibus
Scopulos, telis hos obruite.


page 263, image: s0821

Pars turres, moenia: quisque suum
Faciat munus, quod quenque decet.
Matres castis cum virginibus,
Puerisque suis pugnent precibus.
Haec fortia tela, ut ulla alia.
Huc signifer, huc signum statue.
Cives cum buccina signa dabit,
Memores sitis, quid vos patriae
Debeatis. Vestra salus agitur.

SCENA VIII.

Holophernes. Amorites. Moabites. Scapharchus. [Note: Holophernes consultat cum chiliarchis et tribunis militaribus de expugnatione oppidi. privatur civitas aquis.]

VOs symmachi, et centuriones optimi,
Et vos tribuni forte robur militum,
Utquisque vestrum exercitatus est probe,
Gnarusque rei bellicae diutino
Usu, fidesque vos monet, sanctissimi
Cunctos sacramenti, nunc nobis consulat,
Quibus modis isto potiamur oppido.
Quibus precor nituntur ipsi viribus?
Dubio procul latet quid hicce praesidii,
Quod arma contra nos superba sumpserint.
AMO. Nil tale quicquam o imperator maxime.
Nos cuncta diligenter explor avimus,
Quibus modis queat expugnari hoc oppidum.
Munitius nihil natura condidit:
In rupibus situm est, nobis nec uspiam
Accessus amplior, quam iumento patet.


page 264, image: s0822

Nec pluribus quam binis pervius viris,
Vix singulis quibusque scansio datur.
Unum tamen vidi quod praebet maximam
Spem civitatis hic potiundae. HOL. Siccine?
AMO. Iuxta latus portae fons vivus venula,
Per saxa dulci purus ecce murmure
Scaturit: ibi multam vidi frequentiam
Petentem aquas magnis contentionibus.
Hinc colligo magnam esse aquae penuriam.
Si fonte nos potiamur, nostra civitas
Dubio procul fuerit. HO. Quid? Hem, lepidum caput.
Quid tu Moab? quid hisce in rebus consulis?
Ecquid tibi videtur, o exercite?
MOA. Laudo viri fidelem isthanc industriam.
Hic dignus est, cui tu bene faxis, quemque ames.
Nihil est opus tormentis sive machinis:
Sitis premet, si commeatus suppetat.
Puto tamen canalibus deducier
Aquae satis pro defendendis moenibus.
Quare puto consultum, si canalibus
Priventur oppidani. HOL. Recte consulis.
Mittemus isthuc militum decuriam,
Centuriamue, aut plures qui custodiis
Hinc oppidanos arceant a fonte. AMO. Opus
Quidem manu est armata, sed fossoribus,
Ligonibusque in primis. HOL. Sed ne vos manu
Armata adobruant cives, si sentiant.
MO. Prudenter hoc quidem tu o dux, ut omnia.


page 265, image: s0823

Nam pluribus pauci possunt resistere.
Haec est loci natura, sed meatus est
Angustus admodum, non binis pervius,
Vix singulis iter patet scandentibus.
Anfractibus crebris in praeceps lubricis,
Contectus es meatus densis frondibus,
Ut nemo nos ex urbe possit cernere.
Dux ipse ero, praemissis explorantibus.
HOL. Probe mones. Scapharche, quicquid iusserit
Dux Amor, expeditum redde gnaviter.
SCA. In me mora est nulla. AMO. Ergo vos me sequimini.
MOA. Sic optime quies datur nunc militi
Fesso ex laboribus itineris gravissimis,
Curetque corpus, ut melior ad arma sit.

SCENA IX.

Hydrophila. Anhydria. [Note: Conquerentibus de aquarum penuria puellis, seditio in urbe oritur factionis eorum qui ad defectionem inclinabant.]

IAm demum miseri sumus,
Iam non spes superest magis:
Afflicti nimium sumus,
Non spes ulla salutis adest
Nobis, o Deus, o Deus.
ANH. Quid quaeso mea tu, sibi
Clamor vult tuus? Obtice.
An tu sana satis? mea
Tu, praesenti animo sies.
HYD. Rebus tam miseris erit
Tam vaecors animo? Viden?
Hostis saevus aquas tulit,


page 264, image: s0824

Urbis divitias. ANH. Ain?
HYD. En, hic ipsa vides. ANH. Aquas?
HYD. En ne gutta quidem, viden?
ANH. Eheu, vah nimium mala
Nobis heu miseris dies
Orta est. tota salus male
Nobis disperiit. HYD. Patres
Prudentes sapiunt ita
Prudenter. ANH. Quid ais? Tuum
Os non sustuleris loquax
In caelum. Maledicere
Divis principibus tuis
Non debes, temeraria.
HYD. Pax cum conditionibus
Oblata est, sapiens tamen
Ordo presbyterum male
Vult urbem periisse. Quid?
Si vaecordia non tibi,
Vel caecus potius stupor
Censendus fuerit? ANH. Mea
Tu, res ardua (credito) est,
Quam prudens, venerabilis,
Sanctus presbyterum senum
Consessus melius videt.
En quantus numerus tibi
Grassatur, domui puto
Oziae venerabilis
Propinquat, celerans viden?


page 267, image: s0825

Quidnam hoc esse mali potest?
Si non seditionibus
Res nobis agitur domi,
Non intelligo quid siet.
Non damni satis est foris,
Ni cives furiis domi
Funestis agitati eo, ut
Intestina monere non
Cernant arma suis male
Sani civibus, in suos
Fratres stringere dirius
Ferrum: quae Deus o potens
Hos vaesania tristior
Coepit? Pro dolor, o Deus.
Nostris auxilium malis
Non differ. periit tuum
Nomen, ni adfueris cito.

SCENA X.

Mesech cum turba. Misael puer. Ozias. [Note: Mesech senator, dux et auctor defectionis armata civium manu consulem adit, periculum minatur, nisi hosti deditio, primo quoque tempore fiat.]

PVer, heus. Ubi consul, ubi est dominus?
MIS. Non est procul, ecquid turba sibi
Vult? MES. Dic populum sibi velle loqui.
MIS. Pater optime, prospice, te precor. En,
Ignobile vulgus colloquium
Petit. MES. Hem scelus. OZI. Ecquid tanta sibi
In temperies vult? quid populus
Mesech tecum? Quidnam iste furor?


page 268, image: s0826

MES. Non est furor iste, dolor potius
Iustus, merito susceptus. Age,
Descende cito ad nos colloquii
Causa. OZI. Iam nunc adero. MIS. Veniet.
OZI. Non hic modus hactenus alloquii
Fuit. Hic vulgi magis hem furor est,
Cuius caput ipse videris. Age
Dic quid sibi vult novus iste furor?
MES. Non est furor, inquam, sed dolor est
Populi, qui hic astat collachrymans.
OZI. Non, non opus hastis, non gladiis.
MES. Tanto discrimine non gladiis?
OZI. Ecquid sibi turba velit, brevibus
Hic expedias. Mes. Deus altipotens,
Iudex atque arbiter esse velit
Inter nos et vos presbyteros.
Hem siccine confieri? OZI. Quid age?
MES. Res publica per vos prodita. OZI. Quid?
Bona verba precor. MES. Se res ita habet.
Nam pacis conditiones vos,
Si non aequas, at iure tamen
Belli proiecistis temere.
En nulla salus nobis superest.
Rex Assyri us, qui est virga Dei,
Nostrum interitum iuravit. Age,
Tam vos prudentes hem patriae
Patres? haec cura? fides et amor
In cives vestros? proh facinus,


page 269, image: s0827

Tantumue virum, tantumue ducem,
Tantisque triumphis fami gerum,
Contemnere vos? Quo praesidio?
Quibus auxiliis freti? Deus haud
Pro nobis pugnabit miseris.
Offensus nostra saepe mala
Vita, dedit Assyrio ecce duci.
Si deveniendum erit in Assyrii,
Holopherne nunc victore, manus,
En hi iurarunt malle sibi
Iam consulere, atque suis bene adhuc
Salvis, quam turpiter ac misere
Mactari immanibus ac gravibus
Coram sua pignora acinacibus,
Modo sit res publica salva aliqua,
Modo sit nobis patria exilium.
En quanta sitis, qua nos premimur?
Mors ante oculos nobis volitat.
Non vicerit armis, vicerit at
Nos obsidione gravi miseros.
Aqua deficit. Ecce canalibus hinc,
Hinc dulcis aquae ductus procul est+
Deflexus ab hostibus, aethereus
Liquor est exhaustus, sunt vacuae
Cisternae, annona etiam gravis est:
Armata manus servat latices.
Penuria eorum multa gravat.
Sitis ast in primis exitium


page 270, image: s0828

Nobis feret. Amplius haud poterit
Quisquam tolerare. Sitim ferimus
Auroras bis decies miseri.
Exhausti viribus, esurie
Et totidem noctes vigiles
Transegimus insomnes. Tibi nunc
Edicimus (ut populus statuit)
Ut deditio fiat citius.
Satius ducit servire sibi,
Cum coniugibus, cum pignoribus
Charis, quam cernere, moenibus hic
Solo aequatis, quae dira feret
Belli sors, quae iustus meritis
Nostris Dominus dabit miseris.
Nos dira et tristia fata manent,
Nos qui. deliquimus heu graviter,
Nil certius nobis supplicio.
Haud evitabilis ira Dei
Nobis spectanda venit miseris.
Aut est moriendum, aut Assyrii
Heu triste iugum servile humeris
Portandum. At nobis hoc satius
Visum est, rebus tu consulito.
OZI. Communi in navi nos ferimur,
Communi in navi vos vehimur,
Vestro iussu imperium teneo.
Sors haec voluit. In dignus eram?
Quur elegistis? Si mage sum


page 271, image: s0829

Visus dignus, qui consulerem,
Non id regere est: quin est potius
Servire animali monstrifero,
Et multiplici monstro capiti.
Sum conscius ipse mihi bene, quod
Aliud nil quaesierim, nisi quod
Pietate siet fultum. Accipite.
Non me penes est quicquam facere,
Ad presbyteros vestras referam
Turbas. MES. Locus haudquaquam morae erit.
OZI. Proceres rem iam mox accipient.

SCENA XI.

Cos. cum consessu senatus. [Note: Ozias consul frequenti cum patribus senatu deliberat, quomodo intestino civitatis malo succurrendum sit.]

SAncti patres, malum malis coniungitur,
Ut vera sint, quae dicuntur proverbio,
Nullum malum magnum solum mortalibus
Solet evenire. Num malis hostilibus
Accedit intestina nunc discordia.
Inclinat heu iam vulgus, ut defectio
Turpissime fiat. nam hos sic trepidatio
Cepit. Patres praesenti animo fuerit opus,
Prudentiaque forti in his periculis.
Praesentibus rebus tu Ioseph consule.
IO. Manet prior viri patres sententia,
Hostibus non fido conditionibus.
Hostis fides, non est fides constantiae.
Fortis Deus nobis aderit precantibus,
Precantibus sincera mente, et pectore


page 272, image: s0830

Non frigido. Maior Dei potentia est,
Quam quae queat per hostis vires vincier.
Tumultus iste forte sedari potest,
Si quinque eis dierum detur terminus,
Hic interim Deus forte exorabitur.
EMA. Clemens Deus ne nunc quidem nos deseret.
Fidus Deus nostram tentat constantiam.
Necessitas probat quam fortiter Dei
Iugum feramus, num sibi firma fide
Fidamus. at rationem inire oportet, ut
Queas levi mederi huic inconstantiae
Vulgi. Negamus quod petit praefractius,
Timendum erit, ne fracti animis tentaverint,
Violentius ne moliantur, quod rei
Vehementer obsit universim publicae.
Vulgus modum nescit. Quod vult, vel nimium est
In alteram partem, vel est quam par minus.
Populi furor quadam arte mitigandus est,
Perniciosa opinio eximenda ei,
Eo modo, ut nihil decedat gloriae
Dei: Deique summam gratiam fore,
Cum summa sunt pericula: praesentior
Quod fit Dei favor, quando est afflictio:
Sed sic fidem demum veram probarier,
Si sint preces ieiunae, castae, sobriae.
NAT. Quod attinet praesens, patres, negotium,
Subscripserim Iosepho prudentissimo.
Tractandus est populus furens clementius,


page 273, image: s0831

Alias suum non agnoscit stultus bonum3
MEL. Pro temporis necessitate non puto
Quicquam patres melius a quoquam consuli
Potuisse, quam quod isti dixerunt viri.
IE. Prudenter haec sunt dicta ab his ex tempore,
Si sit modo, qui possit eloquentia
Exasperatis his animis mederier.
Non tempus est aliud, quo quid periculis
Maioribus queat turbare publicum
Statum. IECH. Dolenda res me exterret, horreo
Quoties recordor, quo simus periculo.
Ex civibus magis quam ex ipsis hostibus,
Quo quomodo hoc arceri possit, approbo
Consilium. et hoc patres vobiscum censeo,
Non praesidio Dei quicquam praesentius.
Precibus id excitari duntaxat potest.
Et si quid est neglectum huc usque ex foedere,
Precantibus veniam dabit dubio procul,
Fidum integrabit foedus, et sacri sui
Erit memor iuris iurandi. sanius
Consilium erit, quam sic furori atrocius
Ire obviam. CHAR. Prorsus vobis assentior.
Sed ceterum quantum ad meam vitam attinet,
Ego susque deque mortis has minas fero.
Domine Deus tibi me totum commiserim,
Vitae necisque sors iuxta fuerit mihi.
Satis est Deum me habere clementissimum.
Si mors mea est cessura ad gloriam tuam,


page 274, image: s0832

Nil promptius fuerit, quam hanc lucem perdere.
CHA. Placet mihi collecta iam sententia,
Ut res prius tentetur, et creberrimis
Precibus Deo fusis, et paenitentia.
Dei iuvamen haud a nobis est procul.
RAS. Modo ne diutius figatur terminus.
Angustiae longas aegre ferunt moras,
Tum maxime, cum vitae instat periculum.
Nam tum dies, quam totus annus longior
Videtur. IA. Iosepho ego subscripserim.
SAB. Res non moras fert. Haec mea est sententia.
OZI. Conabor an possim placare mentium
Turbas, et obtinere nequid durius
Statuant. MES. Soluta iam confessio est.
OZI. Fratres, viri Bethulienses optimi,
Carissimique, quid senatus consulat,
Audite nunc rogo benignis auribus.
Aerumna qua premimur, fatemur, durior
Est, quam diu ferri queat. solus Deus
Potis est, ut auferat multo maius malum:
Si modo malum est quod ipse iniunxit dextera
Sua. fatemini haec fieri divinitus?
Dedit haec Deus idem Deus dexterrimus
Ut est, ita et benignus isthaec auferet.
Si nos modo in precibus perseverabimus
Ieiuna et abstinente paenitentia.
Rogant patres, rogat senatus optimus,
Et offerunt nobis fidem integerrimam,


page 275, image: s0833

Quod si diebus hisce quinque, et noctibus
Constanter ad Deum precantibus salus
Omnino nulla affulserit, quod poscitis,
Tum dabitur necessitati maximae.
Nec est quod interim lymphae penuria
Vos acrius turbet: vel pluviis aquis
Necepitas extrema utetur. Nil erit
Nostrum domi privatim, nilque publicum,
Quod non sit expositum vestris hic usibus.
Non viribus, non hostis urbem machinis
Capiet. MES. Patres pro hisce ad haec respondeo,
Abibimus domum hisce maesti legibus,
Famelici quintum exspectabimus diem.

CHORUS EX ODE, DA pacem Domine.

DA pacem placidam diebus istis
Afflictis dominator alme rerum,
Fatum nos premit asperum duelli,
Sors nos dira magis magisque vexat.
Hostis non alius magis laborat,
Quam qui nomina saevus insequendo
Pessum det [(transcriber); sic: Pessundet] tua, cum modo colendi
Vindex ergo tuum tuere honorem.
Da pacem placidam Deus fidelis,
Quam nos perdidimus malignitate
Concussaque fide, benignitatis
Aeternae fuimus bonis abusi.
Nam mens conscia confitetur ultro


page 276, image: s0834

Culpam, foedera negligentiores
Quam par nos fuerat Deus benigne,
Heu servavimus. at fidelis es tu.
Da pacem placidam, tuumque
[Gap desc: greek text]

Quod pectus melius reformet, atque
Confirmet, scelerisque paenitudo
Fac nostros animos subire possit.
Fac praesens tua gratia, et potestas
Avertat mala damna, dedecusque.
Fac nos a trepidatione tutos,
Laus ut nominis amplior tui sit.

ACTUS QUARTI,

SCENA I.

Iudith. Promptulus. Chabri. Charmi. Ozias. [Note: Iudith vidua, ubi rescivit, quod patres Deo iuvandi terminum constituissent, rem, ut par erat, indigne ferens, aliquos ex ordine senatorio vocat, cum iis de temeritate expostulat. Aperit ipsis suum de interficiendo per dolum hoste consilium.]

EHem puer. PR. Quid hera? quid? ecce praesto sum.
IV. Curre ad forum, senes duos mihi quaerito.
PRO. Ecquos? IV. Opinor Chabri et Charmi, Promptule
Nosti, viros honestos et senatorios.
PRO. Novi probe. IV. His ex me salutem dicito.
Dic me rogare, ne graventur paululum
Mihi dare aures: esse rem valde arduam,
Quur allo qui ipsos per velim. PRO. Expedivero
Rumpens moras omnes. nam nil est promptius
Mihi, quam meae servire herae fideliter.
Eccos simul, ni fallor ante curiam
Stant colloquentes. certe sunt ipsissimi.


page 277, image: s0835

Hos alloquar. Iudith hera, viri optimi
Salutat officiose vos, rogat simul
Ad se venire primo quoque tempore
Dignemini: negotium esse perarduum.
CHA. Quidnam pia haec, quaeso, mulier volet sibi?
CHAR. Miror quidem, quidnam siet. CHAB. Sed heus, puer
Herae tuae responde, nos iam gressibus
Properantibus venire. Veniemus, currito.
PR O. Renuntiabo id herae adcuratissime.
CHA. Est digna cui privatim, nec non publice
Certatim ab omnibus geratur mos. CHAR. Ego
Causa Manassidis mariti, quicquid est
Operae, lubens insumam. Nanque exemplum erat
Virtutis antiquae, atque rei publicae
Columna. CHAB. Sed quid si genus clarum patris
Recenseas ab Israel ad proavos,
Ad Oziel, ad Ox ipsum Merari patrem?
CHAR. Sunt ornamenta gentis, et Bethuliae.
CHA. En praestolatur nos profecto ante ostium.
Pacem Deus tibi duit castissima.
CHAR. Urbis decus pacem tibi divinitus
Precor. IUD. Precor vobis vicissim maximi
Pacem De, viri patres. Res ardua est,
Quod vos voco: non aegre ferte: candido
Animo vocavi vos. CHAR. Absit, domina, procul,
Molestius quicquam ut feramus. candida es,
Quovisque honore digna. dic quidnam velis.
CHA. Tibi paratum est officium promptissimum,


page 278, image: s0836

Si qua modo te cum tuis iuvare nos
Quid possumus. IV. Quae nunc volo, sunt publica.
C. Quid est? IUD. Dolenda sunt profecto, si modo
Sunt vera. CHAR. Dic. CHAB. Die obsecro integerrima.
IV. Delatus est ad me rumor tristissimus,
Quod vos patres, consulque alias sanctissimus
Vir, in senatu sanctione consona
Statueritis Deo iuvandi terminum.
Indigna res, fideque cassa: feminae
Si sitis, haud decebit: quin forti magis
Estote, re non conclamata, pectore.
Quod facitis, est extrema desperatio.
Dirum nefas, si rem vos diligentius
Spectabitis. CHA. Fatemur id, sed quidnam agas?
Populus inaudax hoc nobis extorserat.
CHAR. Sed ecce consul ipse Ozias advenit.
OZI. Salute vos impertior, carissimi,
Et tu decus sexus muliebris. res tuae ut
Se habent in hoc rerum statu? IUD. Mediocriter.
Sed quod adest, animo forti ferendum erit.
CHA. Haec ipsa res o consul est, quam herois haec
Nostrum senatus consultum percepit, et
Hoc improbat. Quare audiamus, quae siet
Sententiae ratio. OZI. Pudicitiae decus
Dic libere, quid sentias, nos non pudet
A femina cordata plus prudentiae
Haurire. IUD. Non ignoro, quod sit feminae
Prepon: salus tamen magis me patriae,


page 279, image: s0837

Deique honor movet, quam quod mos publicus
Iubet. Decoro iam cedat necessitas.
Vos sumitis vobis patres, quod non decet
Mortalium cuiquam, ut velit praescribere
Leges modumue Deo optimo atque maximo.
Ipsius in manu sunt cuncta: arbitrii
Ipsius est, iuvare quando et quomodo
Vult ipse. non, non consiliis mortalium
Deus indiget. Gravius Deus irascitur
Tentantibus, et ipsi diffidentibus.
Non est nefas aliud, a quo cunctipotens
Vehementius rerum Dominus abhorreat,
Quam sit id ipsum ingratae diffidentiae.
Novit modum, novit iuvandi terminum.
Iuvabit ipse, cum facta est probatio.
Probationis autem sunt comitantia
Indicia, et cor paenitens, et supplices
Preces: movetur his, illis acerbius
Irascitur. Veniae impetrandae unus modus
Est, nempe paenitens pectus, animi dolor
Acerbus ex delictis. Conciliatio
Vero favoris
[Gap desc: greek text]
Dei
Vitae male actae, et cordis emendatio
Male creduli. Qui sacramento perfido
Offendimus Deum, fideli foedere
Trahemus in nostras partes, clementiam
Ipsius implorabimus ardentibus
Votis, ut hisce adesse dignetur malis,


page 280, image: s0838

Et principalem spiritum nobis dare
Adversus hostes sancti ipsius nominis.
Non hic agi nostram causam, nomen suum
Ab hostibus tam barbaris culcarier.
Si victor Assur sit futurus gloria
Plenus, fore ut idolis hic fiant sacra,
Et numinis sui ferox explosio.
Causa est satis bona, si modo ei vos, o viri,
Non negligentiores desimus rei.
Conferte quaeso quanta sit potentia
Utriusque partis, aut quanta auxilia sient
Utriusque. Noster imperator es Deus.
Sed Assur ille barbarus et arrogans,
Fretus suis humanis tantum viribus,
Vel nescio cuius Beli, vel Vae Iovis.
Si res opus paradgmatis domesticis
Habet, Deum nos defendisse fortiter.
Originum libri referti sunt sacri,
Constantibus fide quod adfuerit Deus,
Et Abrahae, prolique ipsius perpetim,
Maioribus nostris et Mos [(reading uncertain: writing unclear)] et Iosuae,
Et hisce qui pollebant inter iudices,
Regique David, ipsius nepotibus.
Et non diu antequam fuimus nos exules.
Quando Israelis rex Ezechias maximum
Obtinuit hunc triumphum, quo fortis suum
Hostem duello vicit Senchrib, angelis
Divinitus sibi in auxilium missis. Age


page 281, image: s0839

Macte viri virtute estote. Res Dei
Geritur. suam profecto rem non deseret.
Habetis e contrario documenta, quod
Maioribus nostris antiquo tempore
Misit malum, cum ferrent indignantius
Onus suum, misit serpentes noxios
In solitudinis pertrosae anfractibus,
Letalibus necantes insidiis, malum
Profecto dirum. Vah, quoties in hostium
Dedit manus rebelles, intractabiles
Et murmur antes adversus sententiam
Suam? Patres, si nos edemus murmura
Contra Deum crebro tumultuantia,
Timendum erit, ne quid gravius nunc accidat.
Si nostra conferetis haec pericula
His quae patrum saepe accidere aetatibus,
Et lance non iniqua haec aestimaritis,
Videbitis quod isthaec desperatio
Et vita nostra sit multo scelestior,
Quam quanta quanta haec nostra sit afflictio.
Habete et hoc persuasum, et certo certius,
Quod hostis obsidio, sit castigatio
Paterna, qua nos admonet benignius
Populum suum, reducit ad officium Deus.
OZI. Sunt vera quae dicis, decus Bethuliae.
Nos haud negamus quicquam eorum. sed pius
Animus tuus spectatus est, et cognitus
Nobis satis superque. nec dubium fuit


page 282, image: s0840

Nobis, Deo te deditissimam, atque ob hanc
Causam Deus tuas preces exaudiet
Prae ceteris quibusque. Quare supplicans
Populi tui subito vices. CHA. Exaudiet
Tu as preces, cui non irascitur Deus.
IV. Si quid meis votis efficitur, o patres,
Non fuero segnis. sed precum communio
Est efficacior multo. CHAR. Subscripserim
Tibi lubens. IUD. Haec admonere visum erat.
Non sunt minora, quae moliri mens iubet.
Videte num consulto consilium meum
Susceperim, statim cras sub diluculum
Exire portam. adeste ibi cum clavibus,
Aderoque et ipsa cum fideli ancillula.
Reserate nobis, securi de ceteris
Rebus: meum fuerit curare cetera.
Vos interim pro nobis ad Deum preces
Per universam civitatem fundite.
Tranquilla reddam spero vobis omnia,
Metu tyrannidis sublato funditus.
OZI. Sapientiam tibi tantam, tantam fidem
Tribuimus, ut non quicquam contra patriam
Statuas. tibi nos obsequemur candide,
Exibis. IUD. Interim valete, patriae
Patres. OZI. Vale, te comitabimur domum:
Nox ingruit. IV. Non est opus. CHAR. Sic convenit.
Ozia tu duc ipsam, nos sequemur, et
Comitabimur vos usque ad aedes feminae.


page 283, image: s0841

IUD. Non est domus procul, sed hic e proximo est.
Nec ipsa ab aedibus recessi longius.
En hic domus patet. sed ades mi Promptule.
PRO. Equidem paratus sum. IUD. Facis, quod te decet.
Officia vestra patres sunt gratissima.
Abite quisque domum tranquillis mentibus.
Nil sit prius quam ut sedulo precamini
Instetis. haec sunt arma adeo validissima.
OZ. Faciemus ut iubes. Dominus custodiat
Te semper. CHAB. Ecquidnam hoc fieri putabimus?
CHAR. Exempla non desunt, nobis heroides
Gessisse res egregias saepe fortius
Ipsis viris divina providentia.
CHA. Fortassis haec divino afflata numine
Iussuve rectoris summi salubria
Molitur. CHAR. Haud aberras Chabri longius
A' veritate, nox discessum flagitat.
OZI. Valete, cras adeste indicto tempore.
CHA. Aderimus ad tempus, consul dexterrime.

SCENA II. EX CAPITE NONO.

Iudith. [Note: Iudith in conclavi noctem orando transigit, continet adeo haec scena ipsius precationem. Quod ut spectatores videre possint, fiat apertis cubiculi fenestris.]

DEus meus, patris Symeonis o Deus,
Cui semper adfuisti in rebus arduis,
Cui pectus et gladium dedisti vindicem,
In filiarum temperatores sanguine
Madidum, rapina factae illorum coniuges,


page 284, image: s0842

Deus, Deus, servator o celsissime,
Defensor aequitatis, exaudi preces
Viduae. Tuam nil providentiam fugit,
Antiqua eorum coram te recentia
Sunt: et futura quaeque tibi Deus pater,
Praesentia, et nihil conantur quod tibi
Non cognitum sit. Nosti quid rex Assur hic
Contra tuam maiestatem tentaverit,
Quam sit superbus, quam contemptor arrogans
Potentiae tuae. Contemptim negligunt
Nixi sui armis, equis et viribus.
Tuum o pater potens dicamen nesciunt,
Quod bellicos tumultus dissipas manu
Forti, tuis deletis hostibus. Tibi
Celsissimum Domini nomen proprium est tuum.
Hostile robur rumpe, exstingue funditus,
Exsere furorem in Assyrios dexterrimum:
Statuere enim tua sancta, profana reddere,
Templumque nominis tui atque gloriae
Replere abominationibus, tuae
Arae sacrata demoliri cornua.
Effunde mox furorem et iram in hostium
Capita, meae robur manui Deus insere.
Apud animum facinus concepi callidum,
Astutiis meis hostem rogo percute,
Ut milites, ducesque mixtim corruant.
Fac ut meo pereat hostis strategia.
Robur tuum non est in multitudine,


page 285, image: s0843

Non sonipedis strepitus unquam tibi placet:
Robur tuum tantum submisso in pectore est.
Robur soles praestare potentissimum,
Adiutor es paruorum et imbecillium,
Defensor et servator praesentissimus
Spe destitutorum. Paterne mi Deus,
Deus potens possessionis Israel,
Domine poli astriferi, terraeque amplissimae,
Creator et rex universae machinae:
Ego freta, mi Deus, tua clementia,
Tibi supplico, ut tui memor sis foederis.
Sermonibus meis adhibe fraudem et dolum,
Quibus tuos hostes flagello et vulnere
Neci duim qui contra sancta foedera,
Contraque sanctum templum, contra verticem
Syonis, et solum nostrum, vah partium,
Concilia ceperunt: in illos mi Deus
Statuae tuae potentiae paradgmata,
Ut innotescat cunctis passim gentibus
Populum Israel curae tibi tuum fore.

SCENA III. EX CAPITE DECIMO.

Iudith. Abra ancilla. Ozias. Chabri. Charmi Promptulus. Chorus.

[Note: Iudith, ut constitutum erat, ante auroram a consule aperitur porta, exit cum famula, acceptis ad iter eduliis.]
EIa age ades mea tu, mea Abra ancullula
Semper mihi fidelis, audi quid velim,
Quod facinus apud animum meum conceperim.


page 286, image: s0844

Scis quanta nos miseros premat afflictio,
Ex hostis hanc patriam dulcem manibus meam
Eripere, te, tuaque opera mihi erit opus.
Non ambigo, quin sit tibi id animo tuo
Quoque insitum. Iste nanque animus tuus mihi
Spectatus est, quod sit muliebri in corpore
Pectus virile. ABR. Nilo hera antiquius
Fuerit mihi, quam pro patria hanc effundere
Vitam. Iube, parebo, nil gravabor, ac
Lubens subibo quoduis onus maximum.
IUD. Laudo tuam puellarem fiduciam.
Caelum rubescit, en per Orizonta nunc
Solare lumen ascendet: nunc tempus est
Mihi constitutum ab ipso nostro consule.
En consulem, et viros duos primarios.
ABR. Video probe. IUD. Age iam nunc nos parabimus
Ad iter. En. OZI. Hunc diem vobis faustum precor.
CHA. Precamur et tibi Cos. clarissime
Reique publicae tranquilla tempora.
OZI. Aderit opinor mox Iudith femina
Quovis viro cordatior. CHAR. Diutius
Haec non moras faciet CHAB. Veniet, modo venit.
CHAR. Nisi fallor, en crepuere ab ista iam fores.
CHAB. Est ipsa cum puella. CHAR. Succincta utraque est.
IUD. Ut iussero facias. repone sportulam,
Et sacculum farinae, et panes azymos,
Carycasque dulces, hoc disponens ordine
Imponito, ut olei locus sit vasculo,


page 287, image: s0845

Vinique quincunci sic recte construe.
ABR. Sunt recta sic, hera? UD. Sunt recte singula.
Facis probe: tuam laudo hanc industriam.
Nunc. suscipe haec, meum sequens vestigium.
Tu cereum funale praefer Promptule,
Praeito nobis usque ad portam. PRO. Promptus en
O hera sum. IUD. Recte facis. Sed consul est
Cum patribus Chabri atque Charmi ad urbicam
Portam, ut mihi indixere hesterno vespere.
CHAR. Sed eccam Iudith, ipsa adest ancillula
Ornata et onerata. OZI. Salve, femina
Columen Bethuliae. IUD. Salvete praesides
Urbis, parata sum, vobis quemadmodum
Promiseram: reserate portam. Egrediar,
Factura quae Dominus dictabit spiritu
Suo mihi. OZI. Fiat. IUD. Cura mi Promptule
Quae iusseram PRO. o hera id faxo, atque sedulo
Curabo diligenter, ut puerum frugi decet.
Deus pudicitiam vestram custodiat.
IUD. Eo patres, preces vobis mandaverim
Crebras, domi privatim, nec non publice,
In synagoga, et contionibus sacris,
Cum liberis, et coniugibus. OZI. Curabimus.
Patrius Deus tecum siet cum gratia
Sua, et favore consilium regat tuum,
Solymorum ut urbs per te fruatur commodis
Suis, tuum quo nomen in domo Israel
Celebretur, et soboles tua multis saeculis


page 288, image: s0846

Materiem laudis, firmaeque gloriae
Habeat. CH. Amen, fiat. Deus te dirigat.
IUD. Mea Abra, nos conabimur Deo duce
Rem maximam, pudicitiae periculo,
Quod arduum magis mihi prae ceteris,
Adeoque vitae ipsius est. AB. Acerba sunt
Quae dicis hera, sed pectus fiducia
Firma Deus meum munivit. nos Deus
Non deseret, nec destituet nos gratia
Sua. Scio, miles genus tam barbarum,
Inferre vim parabit nobis callidam,
Perinde erit nobis ut agno simplici,
Inter lupos rapaces. Quod si non Deus
Tuebitur nos, quo sit salva castitas,
Non sexus est nostro satis virtus potens,
Validave: sed curae istud erit summo Deo.
[Note: Promptulus puer enarrat percunctantibus patribus, quidnam Iudith hera noctu fecerit: quae quia in actionem commode venire non poterant, per pueri narrationem exponuntur. Mirantur patres super formam et ornatum, atque adeo forte consilium.]

SCENA IIII.

Chabri. Charmi. Promptulus. Ozias.

HEra tua se miris exornavit modis,
Quibus solent choreas, quae tripudiis
Salacibus volunt salientes ducere.
Dic mi puer, quibus noctem studiis tua
Domina peregit istam, cum venit domum.
PRO. Nos convocavit, et hortata sedulo
Nos ad preces, modum precandi dictitans,
Ut rector ille rerum quod conceperit,
Facinus suum ad patriae salutem dirigat.


page 289, image: s0847

Precata dein votis ipsa est ardentibus.
CHAR. Utinam sient plures in urbe eiusmodi
Antiquioris disciplinae feminae.
Sed pro dolor, rarissima haec exempla sunt
Aetate nostra matronarum talium,
Quibus Dei cultus magis, quam sordidus
Questus siet curae. famulis nunc utimur
Instar iumenti: cui tamen lex dictitat
Ferias, ut alternans requies illis siet.
CHAB. Sed heus puer bone, quid hera ipsa, quid domi,
Et quid precor fecit? PRO. Quid? ipsa pervigil
Oravit, hirto cilicio corpusculum
Amicta. Quid? caput cinere conspersit, et
Noctem genu flexo transegit supplicans.
Precibus peractis veste exuta sordida,
Sumit suas festivas, ut vidistis hic,
Niveaque crura haec induit sandalibus.
CHA. Mirabar ornamenta, odores, et comas,
Auro plicatas, quam mitrae volumina:
Pellucidis gemmis fuluoque auro riget.
Quid vestis illa consecrata gaudiis,
Dico stolam, qua dum vir vixit usa erat?
Mirabar et armillas cum monilibus,
Et anulis, et inauribus splendentibus.
CHAR. Adscita sunt quae narras, sed nativus est
Ornatus. en venustas ipsa corporis,
Niveusque candor aspersus laetissimae
Rosae colore, quo virum libidines


page 290, image: s0848

Facile excitabit. OZ. Quid? quod praeter corporis
Habitum venustum, nescio quid amplius
Habeat decori, quae maiestas nescio,
In fronte sit, divina quadam gratia
Condita? CHAR. Spero illius arte excidium
Hosti imminere. CHAB. Deus faxit. OZI. Dubio procul
Haec liberabit nos Dei praesentia.

SCENA. V.

Demius. Desmon. Iudith. Abra. [Note: Iudith ab Holophernis excubatoribus excipitur. Ipsa defectionem simulat.]

Ex urbe quispiam venit Desmon viden?
Ni fallor, est mulier, eiusque pedisequa [(transcriber); sic: pedissequa] .
DES. Muliebris hoc vestitus arguit quidem,
Nisi caligo mihi perstringit lumina.
IUD. En Abra, miles excubias illic agit.
ABR. Sensere nos vigiles, o hera, o heu mihi
Miserae. Deus succurre nobis. IUD. Nil agis
Clamore, sed memorne quantas glorias
Efflaveris? nil te trepidatio iuvat.
Animo est opus, nec non cordato pectore.
ABR. Memini, sed an non censes me esse virginem,
Meae pudicitiae timentem, et fragilem,
Obnoxiamque perturbationibus?
DEM. Interroga cuiates sint, aut quo velint,
Aut quod sit institutum earum. DES. Me sine.
Ehem gradum parumper nobis sistite
Vestrum, quid ambulatis sub diluculum?
IUD. Hebraea sum. DES. Vestis docet, si maxime


page 291, image: s0849

Taceas. IUD. Fidem vestram miserae nos supplices
Hic invocamus, et fidei nos dedimus.
DES. Mulierculae venustae, vos temerarias
Oportet esse, quae committitis hostibus
Vestram salutem. IUD. Non profecto, longius
Erratis a vero. Haec potius prudentia est
Callida satis, quae non perire in oppido
Cum civibus nostris volumus. fiducia
Vestrae aequitatis fretae, nos huc transfugae,
Vestram fidem petimus his conditionibus,
Si vera erunt, quae nos duci narrabimus
Vestro. DEM. Manebimus promissionibus
Nostris, fidem servata si servaveris.
IUD. Dextram ducis tetigisse pacis pars erit.
DES. Conscende currum cum tua pedisequa [(transcriber); sic: pedissequa] .
Non mos apud nos est, honestas feminas
Pedibus iter facere. nobiscum ad principem
Ibis, modo ut sies praesenti pectore.
DEM. Dux noster est benignus liberalibus,
Et candidis, mirusque amator, si qua sit
Mulier, sicut tu paulo liberalior.
Non sordidas amat, quibus sed gratia est
Ex moribus bonis. nam multo gratior
Virtus fluens ex eleganti corpore.
Non ambigo, quin sis futura principi
Propter bonos mores tuos gratissima.
DES. Comitem modo praebeto nobis non gravem.
IV. Sequemur Abra. numquid ut praedixeram,


page 292, image: s0850

Sic evenit, quae sors nobis felicior
Continget unquam, vel quibus felicitas
Affulsit, ut non possit obscurarier?
Inibimus summam, ut confido, gratiam
Ab imperatore ipso tot victoriis
Pleno. ABR. Meis pro viribus conabor ut
Ex parte quadam sim nonnihil blandula.
DEM. Mulier viden nostrum ducem in tentorio
Cum satrapis? IUD. Video. DEM. Princeps benignus est
ABR. En hera quanta militum turba advolat.
DES. Gynecrates Holoferni mox renuntia,
Istas duas mulieres ecce transfugas,
Defectionem ad Assur quod prudentulae
Paraverint, suae saluti ut consulant.

SCENA VI. EX CAPITE 11.

Gynaecius. Holophernes. Gynecrates. Iudith. [Note: Sistitur Iudith Holophernis tribunali, supplex rogat a duce veniam. promittit amplissima. Fides ab hosti simulationi habetur.]

ECce imperator, ecce praedam milites
Cepere dignam te duce elegantulam.
In rupibus Bethuliae tales ferae
Versantur. En Herbraeam per venustulam.
Vel haec potest oblata fortitudinis
Occasio esse. Ecquis non vel gravissimum
Periculum subiret? nanque hoc oppidum
Captum, suam dabit mulierem in singulos.
HOL. Levate eam manibus, invenit gratiam in


page 293, image: s0851

Oculis meis. sine ut oculos meos probe
Pulchro illius queam conspectu pascere.
GYN. Resurge pulchra, spem secura concipe,
Et moribus duci probato te tuis,
Blanditiis, tua res habebit optime.
Ponas metum, nihil est pericli femina.
HOL. Ne me putes virum superbum, vel trucem,
Tyrannidis tam fastuosae principem,
Qui contra fas vel contra iura gentium
Mortalium quemquam violaverim, nisi
Regis prius maiestatem lacesseret,
Rebellione, vel quocumque alias modo
Contra Assur arma duelli sumpserit.
Quod si maligna gens tua isthaec non meis
Victoriosis armis obstitisset, en
Tranquilla pax esset iam vobis omnibus.
Sed laudo te, sanumque consilium tuum
Vehementer approbo. haec salus erit tua,
Tu nostra eris, felixque, cum gens funditus
Tua haec peribit. Hoc amabo te rogo,
Quis auctor exstitit tibi quod transfugis?
IV. O imperator, audi quod famula tuae
Dictura sim. tibi hoc de me promittito,
Me nil tibi dicturam, quin sit maxime
Ex re tua futurum, et pro victoria
Hoc assequenda. HOL. Dic audacter omnia.
IV. Quod si sequeris, quae tibi dux iam dixero,
Habebis hanc dubio procul victoriam,


page 294, image: s0852

Tam versa sunt quae dicam, quam quod maximus
Rex ille Cambyses et vivit, et regit,
Cuiusque tu virtutis exsequutio es,
Scelerumque vindex, quod tibi haec victoria
Continget. Imperium sicut mortalium,
Sic bestiarum terrae, quidque in aethere
Volucrum, marisque procellosi piscium,
Regni Assur haud alii quam mundi machinae
Sunt termini. tua laus per orbis climata
Celebratur, et contingit astriphorum polum.
In crebuit rumor per urbem, per tribus,
Quod Achior tibi futura dixerat.
Sunt vera, quae dixit. Nobis iustus Deus
Irascitur, furore iusto percitus.
Minatus est nobis persaepe oraculis
Propheticis, ni nos resipiscamus, fore ut
Hostis manu cadant haec nostra moenia.
Quid amplius tibi vis? o dux amplissime,
Male conscii cives sibi sunt, et languidi [(transcriber); sic: lauguidi] ,
Spe destituti, sunt exhausti viribus.
Sitis premit, fames enervat, pervigil
Eos labor fatigat, semimortuos
Iuraveris: tanta est ipsis necessitas
Famis sitisque, ut destinarint omnia
Quae lex cavet, mactare, et quae sacrificiis
Sunt consecrata, quae profanis est nefas
Comedere, vel haurire nefandos sanguines.
Et vasa rebus destinata quae acris


page 295, image: s0853

Sunt, cuncta vertent in pecunias, sibi ut
Oleum atque vinum emant, et quae vita indiget.
Misere nuntios Hierosolymam, patres,
Ut consulant senatum, et ordinem sacrum.
(Metropolis ipsa designavit talia)
Statim atque nuntii redibunt, oppidi
Facient sui mox deditionem, atque id sine
Vitae aut salutis certis conditionibus.
Hae sunt meae causae imperator maxime,
Quod civitatem deploratam desero.
HOL. Es digna cui recte benefaxo. IV. Ad te Deus
Me misit, ut tibi isthaec omnia indicem,
Victoriose dux. Ob id tibi supplico,
Ut pace salva in castris hic versarier
Liceat, Deoque servire in convallibus.
Ipse indicabit quae sit vera occasio,
Ut auspicato possit nostra civitas
Ariete turri frago per te dux concuti.
Dein urbe capta, aperta et armis hic via,
Compendio ad urbem sanctam tibi dux ero.
Non est quod obstet, quin se dedant oppida,
Quibus Bethulia est pro propugnaculo,
Portaque: nam patebunt inde cetera.
Non allatrabit te catellulus quidem,
Tibi omnia expedita erunt. Victoriam
Habebis hanc divina providentia.
HOL. Collaudo te, tuam propter prudentiam
Disertam, et elegantiae decus tuae


page 296, image: s0854

Demiror. Huc nostrum veni in tentorium,
Nostras opes, auri atque argenti copiam
Lustrato, quis sit splendor: lustra singula.
IV. Sequere Abra. AB. I prae mea hera, te sequar.

SCENA VII.

Amorites. Moabites. Holophernes. Iudith. Vagao. Thaltybius praeco. [Note: Dux et chiliarchae mirantur eius venustatem. Ipsa impetrat a duce, quae captandae occasionis gratia petierat.]

QUo saepius converto in ipsam lumina,
Haec me magis delectat, et in lasciviam
Adeo resoluo oculos. MO. Te digna erit
O imperator, et praeda haec cedet tibi
Merito: placet, sed quantum, non queo eloqui.
HOL. Verum est, viri. Quis non talem prudentiam
In femina miretur? quae in paucis viris
Viget. Venustas quanta in hoc est corpore?
Non hactenus vidi ullam tantis dotibus
In feminarum stulto sexu praeditam.
Hebraea gens si tales nutrit feminas,
Quis non volet genti huic lubens dominarier?
Sed singularis haec tibi est felicitas,
Quod te Deus voluit tuus servarier,
Nobisque per te fecit certum, quid velit.
Quod si Deus nobis tuus praestabit hanc,
In quam sumus erecti spem, tuum Deum
Merito colemus pro Deo verissimo
In regia Nabuchadnezer. sed tui
Mulier habebitur, credas: honestior


page 297, image: s0855

Ratio, per imperium nomen passim tuum
Celebrabitur. Nostris en fruere commodis,
Nostraque mensa. IV. Non gravatim fecero,
Quaecumque me pro dignitate iusseris
O imperator. hoc unum te deprecor,
Ut liberum sit vesci non quibuslibet,
Quibus piaculum est Hebraeis vescier.
Nec si meos offensus irritos bonus
Faciat Deus conatus. HOL. Sed quid si tibi
Cibus tuus deficiat? IUD. Haud fiet scio.
Nam suppetet tantum, quantum necesse erit
Pro tempore isto, quo pendet victoria.
Tam certa sum meo de isthoc conamine,
Quam vivis o dux, imperator inclite.
HOL. Benigniter promittis. En tentorium
Tibi destinatum cum tua hac ancillula.
In hoc morator, et tranquilla vivito.
IV. Res ista sola sollicitam miseram tenet,
Ut tuta sim, liceatque pace publica
Sine militum petulanti intemperantia.
HOL. Nil denego: quaecumque flagitaveris,
Evenient. tam tuta eris, quam si domi
Castris remotis cum tuis sis. Vagao.
VAG. Ecquid meo officio tibi est opus rogo
Praeclare dux? HOL. Duc feminam in tentorium.
Tu praeco militi haec per castra edicito,
Ne quisquam eis velit capitis periculo,
Molestus esse. VAG. Vestra hic est habitatio


page 298, image: s0856

Instructa. IV. Laudo, vade, nobis sufficit.
TH. Dux Assur imperator noster maximus
Edicit, ut liceat Hebraeis feminis
Per castra tute ab omnium insolentia
Versarier. Poenaest capitis periculum.

CHORUS.

Ex Psal. LXX. Sub persona Bethuliae.

EN tuum supplex Deus o benigne,
Euoco promptum celera iuvamen.
Non morae porro locus est misellae. Valde necesse est.
Sit rubor stultis, pudeat malignos
Et fuga turpi redeant, salutis
Qui meae diri voluere tristeis Texere technas.
In fugam versi redeant, pudore
Languidi longe fugiant iniqui,
Qui nuunt tristi miseraeque sannos Valde superbos.
Gaudeat rursus bonitate celse
Qui tua rector fruitur benigna,
Qui tuae laudis celebrare pergunt Nomina sancta.
Rebus afflictis miserator alme,
Mox opem feras celerem. Peribo,
Ni citam praebes miserae salutem. Porrige dextram.


page 299, image: s0857

ACTUS QUINTI,

SCENA I.

Holophernes. Iudith. Vagao. Abra. [Note: Holophernes vocat Iudith ad cenam.]

STatui diem hanc festiviter consumere:
Quapropter curre, et feminam hanc mihi voca.
Promitte ei verbis meis quiduis, modo ut
Illam queas huc ad cenam perducere.
Nam turpe nobis Assyriis esset quidem,
Si talis a nobis abiret femina,
Non legibus tentata amoris. Haec mihi
Illuserit? non id fiet. curre, hanc voca
Iussu meo. VAG. Faciam: scio quod sit meum
Munus, meo officio probe fungar. Iners
Essem, ac fidelis haud satis, nisi ego duci
Cubiculum curarem pro fide mea.
Sed ecce pulchra pro foribus tentorii
Stat cum puella. Salve femineum decus.
Dux nuntiat tibi salutem plurimam,
Rogatque ne graveris secum sumere
Cenam. tui tenetur amore maximo.
Est dignus ut morem sibi hac in re geras.
IV. Ecquid mihi causae tantae arrogantiae,
Aut insolentiae fuerit, quur quid duci,
Vestro velim officii negare? perlubens
Morem geram. Promptum officium magno duci
Ex me renuntia. nulla in me erit mora.
VAG. Recte facis. Vale, non differ longius.


page 300, image: s0858

Mulier sapit, praestat volentes obsequi
Cum gratia [(transcriber); sic: gatia] bona, quibus non liberum est
Vivere ut volent. Amorque multo dulcior
Est, qui cupidinis constat blanditiis,
Quam qui coactus est dira tyrannide.
HOL. Quid nuntias? Qua fronte nostrum nuntium
Excepit? VAG. O dux nil vidisti blandius.
Quae sit futura, id indicavit gestibus.
Benigniter promittit, nec diutius
Aberit. IV. Eamus Abra, sis compositis
Apud ducem, blandis et amicis moribus
Instructa. Nam meministi quid tibi dixerim.
His artibus nobis hostis vincendus est.
AB. Memini probe, memorque ero. HOL. Ehem Vagao,
Cura ut coquus laute paret, vinisque sit
Pincerna dulcibus nigris instructior.
Genialis hic nobis dies laetus fluat,
Cum muliere hac Hebraea festivissima.
VAG. Mulier adest. IV. Sis salvus dux fortissime.
HOL. Ades suavium meum. probe facis,
Quod benevolentiae meae tantum studes.
IV. Rei gerendae tempus indixit Deus
Mihi meus. HOL. Laetum facis. IV. Nil certius.
Est tempus ipsum, et certa nunc occasio.
HOL. Laetabimur merito. hanc noctem donabimus
Iucunditati. IV. Non aberit industria,
Si quid potest, mea in hac re. HOL. Potest quidem.
Sed tempus est cenae. tu nobis Vagao


page 801, image: s0859

Facis moras. Tribuni praesto sunt, item
Centuriones, signiferique. VAG. En omnia
Parata sunt, modo hospites mensae alloces.

SCENA II.

Holophernes. Vagao. Iudith. Abra. Liturgus. Signiferi. Centuriones, et tribuni assident mensae. [Note: Haec SCENA convivium continet.]

ACcumbe dextrae adiuncta corculum meum,
Roseum tuum mihi osculum praebe prius.
Lateri tuo adiungas tuam pedisequam [(transcriber); sic: pedissequam] .
IV. Lubens parebo. Huc Abra iussu principis
Latus meum claude. AB. Hoc honore digna sum
Minime. IV. Sed expedi quae sunt in sportula,
Cibosque nostros profer qus nos vescimur.
HOL. Ecquid sibi isthaec vult superstitio tua
Iudaica? vives nobiscum lautius.
IV. Nobis religio est profanis vescier
Cibis. HOL. Sed haec est expiabilis tamen.
IV. Nihilominus festivas exhibebimus
Nos omnibus vobis pro tempore et loco.
LI. Sed interim mihi assideas puellula.
O sors secunda, quae me ornasti splendide.
Quid me beatius? qui multos invidos
Habeo. quid obliquo me spectas lumine?
Numquid vides, quod sit amarum animo tuo.
Cum signifer decumanus sis, et arrogans?
TR. Mordet quidem, sed aequius tamen fero.


page 302, image: s0860

Memini vices rerum semper reciprocas
Fuisse. Vina erunt loco puellulae.
Pincerna cura vina ne nos negligant.
PI. Inibimus certamen, num sis fortior
Bibendo, vel vinis coronandis ego.
MO. Praesta virum hoc poculo Sigmalion.
SIG. Tam fortiter bibam, quam si victoria
Sita sit mihi in hoc hauriendo poculo.
Hoc populum vino corona. PINC. Gnaviter
Bibite, moras nullas faciam perstrenui
In poculis viri. DON. Profecto dignus es,
Cui nos coronis vestiemus tempora.
AMO. Heus heus ades dum cum tuo fusorio.
Vehementer a te pincerna hic dissentio,
Subinde cyphos quos tu supples sedulo,
Vacuos tibi reddo contentionibus
Magnis. PIN. Uter vero prius lassabitur,
Tu senties. LI. Quae dicis, ipsa est veritas.
In poculis sunt bellicosi milites.
MO. Et tu vales, cum res est cum mulierculis.
LI. Tibin dolet? Viden? MO. Video, quid amplius?
HOL. Cessatis? IV. Haudquaquam. HOL. Potate largius.
Propino cyphum, exhaurias ut integrum,
Sic dulcior noctis fiet dormitio.
IV. Non sexus hoc fert, nec tam vino assuevimus.
Aequi bonique feret tua haec integritas,
Si pro decoro femineo respondero.
Vides opinor quid calices fecunduli


page 303, image: s0861

Effecerint. Probe, quia garrulae sumus
Factae: nec unquam viximus nos lautius,
Nec laetius. HOL. Vocato nobis Phemium:
Mulierculae cantu capiuntur musico.
VAG. Phemi veni, dux te vocat, citius vola.
PHE. Sum praesto, quid me vult? VAG. Stulte rogas.
Facies tuum officium. THR. Inunge guttura.
PHE. Facis probe. nam vina guttur leniunt.
HOL. Convivium hoc ornato nobis carmine
Pulchro, meam laudabis hanc amasiam.
PHE. Vitam quae faciunt beatiorem,
O fortissime dictitator haec sunt:
Si fortuna beat virum secunda,
Extollitque sua serenitate.
Fortes imperio potente donat,
Ut nunc Assyium ducem eleuavit,
Cui victoria cessit in cruenta,
Et cui contigit esse gratiosum.
Cui virtus valida est ad haurienda
Large vina, sicut duci benigno.
Et cui pulchra Venus solet favere,
Et cui vivere fas voluptuose.
Huic Hebraea placere curat, ipsum
Felicem faciet suavi amore.
Hebraeae decor est amore dignus.
Ipsa est digna tuo venusta amore.
Hac o dux fruitor die atque nocte,
Haec vitam faciet beatiorem.


page 304, image: s0862

SIM. Haec cantilena pulchre facta ex tempore est,
Cantataque in loco. ablue dinem.
PHE. Medicamen hoc lenibit rauca guttura.
HOL. Vos non fuistis pro loco atque tempore
Laetae satis, quam par abstemiae magis.
IV. Satis superque. Nos fuimus laetissimae.
Merebor hanc benignitatem, quo queo
Modo. HOL. Potes amplexibus dulcissimis.
HER. Timeo tibi o dux a dolo, et mulier culis.
Nam non satis tuto fides huic sexui.
Nil feminis, credas mihi, fallacius.
Ex hostibus speras fidem? fideliter
Te moneo pro officio. Salus exercitus
Sita est tua in salute. Nam si tu cadis,
Cecidit status regni Assyrii iam funditus.
HOL. Nos umbra noctis iam praeceps adobruit.
Saturi sumus nos, eructantes crapulam.
Surgemus, ac quieti noctem quisque pro
Se dabimus. Tu mecum eris suavissima,
Nos transigemus istam noctem dulcibus
Amplexibus. IV. Faciam lubens, quod iusseris.
HOL. Phrurarcha cura ut excubiae fiant probe.
PHR. Quod mihi iubes, faciam pro more sedulo.
HOL. Euicit hoc villum. vix pes suum facit
Officium, amore isthoc tuo fruar tamen.
Tu Vagao, cura ut tentorium probe
Claudatur. VAG. Haec curabo fidelissime,
Dormi modo securus cum muliercula


page 305, image: s0863

Ista. IV. Sed Abra, aurem tuam mihi admove.
ABR. Teneo probe, curabo recte singula,
Modo principem tu dignis accipias modis.
PHR. His artibus numquam capiemus oppidum.
Animus meus praesagit, haud satis scio
Quidnam mali, quod dux confidit feminae.
Est iactitatum antiquitus diverbiis,
Mulier fidem quod tum mereatur optimam,
Quando est aperte fallax, et vere mala.
IV. Huc Abra. ABR. Quid? IV. Exspecta me ad tentorium.
Animo est opus praesenti in hoc negotio.
Spero fore, ut Deus me victrici manu
Reducat ad nostros. dux stertit crapula
Madidus. Meum nunc consilium intus prosequar.
ABR. Faxit Deus. Deus manum tuam regat.

SCENA III.

Iudith. Abra. Demius. Desmon. Pyrgophylax. [Note: Abscisso ducis capite, petit urbem: intromitti se iubet.]

EN Abra, summus atque maximus Deus
Hanc in manus dedit meas victoriam.
In hanc caput peram tyranni condito.
Per castra mox tacito transi mecum pede,
Sed tardiore gressu, ne quis sentiat,
Nobisue suspicionem festinatio
Pariat, per excubias, ac si pro moribus
Nostris precatum eamus. ABR. Observavero.
Sed hera quaeso te, quibus modis? IUD. Tace,
Dum castra nos transiverimus. AB. Recte mones.


page 306, image: s0864

DEM. Haebraea Desmon, cum sua pedisequa [(transcriber); sic: pedissequa]
Abit precatum. DES. Quanta est haec religio?
IV. Euasimus reor. ABR. Dic hera te rogo
MIhi modum caedis tam vastae belluae.
IV. Dum stertit ipse somno profundissimo,
Acinacem stringens gravem, seco caput.
ABR. Exhorrui caput videns, facinus tuum
Fortissimum quidem, nec non heroicum.
IV. Ehem vigil, Oziae mox renunties,
Ut recipiat me victricem intra moenia,
Assur ducem manibus meis iacere nunc.
PYR. Quid praeter exspectationem tam fuit
Unquam? IV. Moras abrumpe actutum, illi mox nuntia,
Totam domum Israel per me esse liberam,
Imo Dei potentia et clementia.
Laus optimo Deo.
[Note: Spargitur fama in urbe. excitantur cives. itur Iudith Obviam.]

SCENA IIII.

Pyrgophylax. Tichophylax. Nyctoporeus. Promptulus. Ozias.

TIchophylax bone,
Mox consuli indicium fac, ante moenia
Iudith esse victricem laetissimam.
TIC. Io triumphus, ecquid hoc festivius,
Aut laetius die illuxit? ex maximo
Dolore nascitur plerumque gaudium
Summum. Viri cives vobis annuntio,
Quod nos Iudith omnes liberaverit,


page 307, image: s0865

O Consul, o vir, et rei cor publicae,
Iudith ante portam laeta te vocat,
Et intromitti ovans cupit de hostibus
Victrix. OZI. Itane ais minister optime?
O femina quovis viro cordatior.
TIC. Portam cupit reserari, et id maturius
Fieri. OZI. Renuntiato mox haec ceteris
Senioribus redamantibus rem publicam,
Et obviis quibusque. TI. Faxo promptius.
NYC. Sexta o boni cives sonora
Campella dixit quae sit hora,
Hostis procul procul fuge.
TI. Facesse ab his longe tuis clamoribus,
Aliud magis necesse est publicarier.
NYC. Ecquid putas? TI. Iudith urbem liberam
Ab hoste reddidit manu fortissima.
NYC. Num vera dicis? TI. Quid rogas mali ominis
Homo? ante portam victrix cum pedisequa [(transcriber); sic: pedissequa] est.
NYC. Iudith o boni cives necavit
Hostem malignum, nos beavit,
Hostis metus sublatus est.
PRO. Hem Nyctopore, quid ais? quid clamitas!
NYC. Heram tuam peperisse nobis gaudia.
Illi obviam procede mox funalibus.
PRO. Io triumphe, ecquis me laetior? OZI. Puer
Quid clamitas? quid vociferatio tua
Sibi vult? PRO. Salus o consul hanc mihi publica
Extorquet, et salus herae. OZI. Taeda ardeat


page 308, image: s0866

Per urbis angulos, nec non per compita,
Ouatio ut splendore clarior siet
Heroidis, per quam sumus iam liberi.

SCENA V.

[Note: Confluit tota civitas, intromittitur Iudith. Refert ad contionem res a se gestas.] Iudith. Ozias. Chabri. Emanuel. Archidemius.

SAlvete cives, hem consul sanctissime,
Gaudete mecum. OZI. Quis non summum gaudium
Gauderet? o Deus tibi det praemium.
CHA. Reditum tuum quis ausus pollicerier
Fuisset? IV. Hoc Deo placet sic vindici,
Ut causa victrix nos maneret. EM. Laus Deo,
Qui tum solet nobis adesse, cum minus
Nobis videtur, cumque opus est maxime.
IUD. Habenda concio est sollennis, ut patres
Vobis recenseam quae gesserim foris.
OZI. Locum parate qui sit eminentior,
Ut ex eo ad populum dicat commodius.
IUD. Laudes Deo viri patres decernite,
Qui pro sua clementia nos liberos
Ab hoste fecit, quod nos firma cum fide
Oravimus, per me famulam tranquillitas
Vobis tribus per singulas in Israel.
Si quis minus fidei dictis habeat meis,
Habeat fidem tecmerio certissimo.
Holophernis hoc caput spectate tam trucis.
Quod si cui signum hoc satis parum siet,
Cruenta spectet ista linteamina,


page 309, image: s0867

Quibus fuit contectus vinolentia
Stertens, mea hac muliebri dextra truncus est.
Quam summa virtus armavit summi Dei,
Genium dedit mihi comitem meum bonum,
Et qui sua servavit me custodia,
Ne quam tyrannus ille dirus vim mihi
Faceret: pudicitiam servavit integram
Nobis, reduxit, ac nos restituit. Modo
Restat, Deo ut dignas agamus gratias.
CON. Laus sit Deo patri, qui nos benigniter
Ab hoste liber avit per manus tuas.
OZI. Bonum foret, si nunc praesto esset Achior.
Minister, ito, acer se eum. ARC. Expedivero.
OZI. Laudem tuam quis enarrabit? Gratiam
Summi Dei quam fecit in te maximam.
Potens Deus te duxit, ut tu femina
Faceres manu forti, quod non quisquam virum
Fuisset ausus contra Assur potentiam.
Facinus, Deus me amet, dignum palmario:
Vel si quid est, quod sit palma praeclarius.
Nam quando grata mentio clementiae
Fiet Dei, celebrabitur facinus tuum,
Quae non pepercisti saluti corporis,
Et amplius pudicitiae periculum
Non difficulter suscepisti pro tua
Patria, Deique cultu. Nunc venit Achior.
IV. En Achior, res salvae sunt, viden caput
Holophernis? Ecce tam potens noster Deus.


page 310, image: s0868

Fastum superbum per meas necans manus.
Putabat ille se bellum contra Israel
Movisse, non intelligens, summo Deo
Temerarium indixisse bellum. Nunc iacet,
Qui comminatus est tibi diram necem.
Ecquid mali hoc? animo forti sis Achior.
ARC. En destitutus viribus psycholepsia,
Opus est refectione, et forti aromate.
IV. meliuscule est, vires parum recolligit.
ACH. Beata tu vero es Iudith: laudibus
Vehenda est, per quem maximus Deus
Avertit hoc malum ab Israelis domo,
Hostemque illius afflixit dignis modis.
Quicumque deinceps audiet facinus tuum,
Celebrabit is nomen tuum: cum gloriam
Dei canit, fieri proselytus volet.
IV. Viri Bethulienses, quando illuxerit
Dies, caput prae moenibus suspendite:
Et viribus collectis urbis undique,
In castra mox ruentes armati, impetum
Facite. Ducis magnis contentionibus
Tentorium petite. vigiles si senserint,
Statim imperatoris scenam urgebunt citi
Ad proelium excitaturi, frustra tamen.
Ubi viderint corpus truncatum in sanguine,
Animus cadet, mox in fugam ver si ruent:
Ut folium tremulum cadens ex arbore
Zephyris fugatur et turbatur stridulis.


page 311, image: s0869

Potens Deus vestras hos in manus dedit
Fusos, fugatos hostes ferro sternere.
OZI. Victoria hac fruamur cives optimi,
Ut nos monet victrix Iudith. Nam foret
Parum decorum nos viros cunctantius
Rem gerere, quam feminae istae gesserint.
Mox arma sumite quisque pro sua fide.
Non classicum canemus, ne si sentiant
Hostes, ad arma promptiores obviam
Veniant. caput vos ex hasta caesi ducis
Horrorem ut incutiat turbatis hostibus,
Suspendite: et curate quae necesse sunt,
Ea expedite instructis ex armariis.
IV. Vires Deus, cor et virile praebeat
Vobis. meo perfuncta opinor munere
Sum, mando vobis absolvenda cetera.
Eamus, i prae cum funali, Promptule.

SCENA VI.

Ozias. Signifer. Populus. [Note: Interea caput Holophernis suspendit, confluit armata civitas, traduntur signa signifero, oratur Deus antequam fiat eruptio in castra hostium.]

SIgnum in manus trado tuas tibi signifer,
Tuere pro fide tua. Salus erit,
Erecta dum volabunt. SIG. Haec curavero,
Fungar probe meo, mihi fide, munere.
Sedo Deus, nisi tu robur concesseris,
Actum meis de viribus profecto erit.
Intelligent tuam praesentem gratiam,
Si signa viderint erecta, et integra.
Vestram fidem cives adiuro. Singulis


page 312, image: s0870

Commendo vobis, et signa quae gero.
OZI. Cives Deo rem nos geremus auspice.
Nil certius nobis quam Dei gratia,
De qua prius dubii nos Assyrio male
Sani duci volebamus nosmet dedere.
Haec est dies quae declarabit cui siet
Patriae salus curae, Deique gloria.
Sed ne quid audeamus nos temerarie,
In vota nunc vocabimus Deum auspicem,
Pro more patrio nos deuovebimus.
Me dictitantem verba nunc sollennia
Sequi minor alta quisque voce clamitans:
Si gloriam tuam Deus nos quaerimus.
PO. Si gloriam tuam Deus nos quaerimus.
OZI. Funde ac fuga tuos hostes nunc ante nos.
PO. Funde ac fuga tuos hostes nunc ante nos.
OZI. Ut ante Mosen, Iosuam atque ceteros.
PO. Ut ante Mosen, Iosuam atque ceteros.
OZI. Hoc sacramento adstricti eruptionibus
Magnis in hostes me ruentes sequimini.

SCENA VII.

Demius. Desmon. Amorites. Moabites. Vagao. Herold. Mesech. Ozias. Signifer. Architecton. Phrurarcha. Gnoster. Phylax. Gregorus. [Note: Eruentes ex urbe oppidanos vigiles audiunt, castra terrore complent, et maior fit trepidato, cum dux truncatus invenitur, aperto per cubicularium tentorio. Incusatur mulieris Hebraeae perfidia. capiuntur castra. Assyrii fusi fugatique castra deserunt. Oppidani castra diripiunt, ovantes amplis spoliis in urbem redeunt.]

NOn audis arma ex oppido crepantia?
DES. Equidem audio sonitus armorum non procul.


page 313, image: s0871

DEM. Certe oppidani faciunt in nos impetum.
DES. Impressiones in nos, quos contempsimus?
Discamus hinc nullos hostes contemnere,
Quantum libet viles. DEM. Mox Desmon in pedes,
Mox in pedes nos coniciamus. Quid moras
Facis? DES. Quid hoc mali est? Vis hostium
Facit impetum parum cautos. AM. Quid clamitas?
DEM. Ad arma mox, nos oppidani adobruunt.
MO. Trepidatio est, quam, si non fallor, audio.
Strepitus virum est ar matorum, strepitus virum est
Profecto. AM. Tu profecto divinator es
Inauspicatus. DES. hostes in nos ingruunt?
MO. Quid Vagao? Quin excitas celer ducem.
[Note: Vagao insultans in ducis et mulieris tentoria sic vociferatur.]
VAG. O imperator, hostes adsunt: perfida
Mulier fefellit te: mox ad poenas hanc arripe.
Quid hoc rei? ducis corpus truncum iacet.
O facinus audax, o scelus nepharium,
Hebraea nus piam, proditionibus
Hem castra sunt referta, proh exercitus
Est proditus, facinus hoc est nepharium.
MO. Ecquid tu ais? Quod nam facinus tu praedicas?
AM. Ducem ne catum. VAG. An non facinus turpissimum,
Toti Assur illusum esse sic a femina?
A femina, inquam, tam scelerata? Num fidem
Dux debuit sinceram in hoste credere?
HER. Hoc vates ante plusquam verus dixeram.
Caput ducis viden pendet pro moenibus.
[Note: Chiliarche propter rei indignitate lacerant pro more vestes, et ex repentino terrore parant fugam.]
MO. Non amplius superest spes ulla milites,


page 314, image: s0872

Suae saluti quisque ut visum est, consulat.
Turpi fuga, vel de ditione, vel sui
Defensione: cuncta conclamata sunt.
AMO. Caeso duce, est nil quod moremur amplius.
En oppidani incumbunt nostro tergori.
Haud ulla victis est miseris nobis salus,
Quam quod salutis spes sublata prorsus est.
Extrema spes est mera desperatio.
MES. Ecquid moras facis? quid stas fidei malae
Vir, quin fugis? HER. Clementius supplex rogo
Ab ducas, ut captivum: vestris partibus
Fui deditus, quod hic testabor libere,
Colamque vestrum circumcisus maximum
Deum. MES. Veni mecum nunc mancipium meum.
HER. Proselytus vestrae volo esse ecclesiae.
MES. Victoris est, leges suis victis dare:
Vitae necisque ius mihi in te perfide est.
[Note: Interea hostibus fusis fugatisque, consul ad cives orationem habet.]
OZI. Res ipsa nunc declarat quod Deus potens
Cum vult, suum nomen potest defendere.
Si promptius nobis opem tulisset, haud
Nos credidissemus fieri divinitus.
Extrema sed necessitas nos edocet,
Soli Deo quod debeatur gloria.
Sed quando nobis hanc victoriam dedit,
Dedit simul praedam nobis hanc divitem,
Qua nos fruamur in commune singuli.
SIG. Hanc partiemur aequis portionibus,
Ut aequitas civilis istud postulat.


page 315, image: s0873

OZI. En Architecton, cura quo canalibus
Redeat in urbem fons thesaurus nobilis.
ARC, Curabo. Tota civitas intelligit
Nunc, quanta sit fontalis haec penuria.
OZI. Sed signifer, quod hanc ad praedam pertinet,
Per me ratum sit quod senatus censet: hoc
Unum peto, ne sit immunis femina
Victrix Iudith. SIG. Illi cedat portio
Non paenitenda, sed spolia clarissima,
Quae pertinebant ad corpus caesi ducis.
Illam decent virtutis haec insignia.
Phrurarcha cura, ut praeda vehatur in oppidum.
PHR. Curabo. Gnoster, et Phylax, et ceteri
Servate cura diligenti haec omnia.
GNO. Curabimus. quanti haec est arca ponderis?
PHY. Redundat auro opinor, aut pecunia.
[Note: Inter haec consul cum Signifero exeuntes Holophernis tentorium, spolia Iudith pertinentia portant. ]
GRE. Quid saccus ille? vestes arbitror ducis
Habet. GN. Gravis pera est, sunt magni ponderis.
SIG. Thesaurus iste barbaricus heu quantus est?
Inaestimabilis. OZI. Praedae isti Signifer
Vix mensis unus sufficiet, dum singula
Nos dividamus. Signa date, tubicen.
Redibimus laeti et ovantes nunc domum.

SCENA VIII.

Iudith. Ozias. [Note: Profligatis hostibus urbem ingrediuntur ovantes. excipiuntur taratantara. obviam illis procedit Iudith. Hanc spoliis opimis donat consul, collaudat populum: cives ut arma deponant, dimittit.]

Congratulor vobis hac de victoria,
Quae contigit nobis nutu magni Dei.
OZI. Per te Deus nos respexit benignius.


page 316, image: s0874

Tu maior es pars istius tam splendidae
Sortis, tibi debentur digna praemia.
Collaudo vos, vestramque virtutem optimi
Cives. Deo solo sit mera gloria.
Ex hac sumus victoria nos divites,
Quam rector orbis hodie nobis dedit.
Spolia viritim dividemus omnia,
In singulos aequales partes. portio
Decumana pro meritis debetur feminae,
Opima nempe, quae ducem forti manu
Neci dedit. Tropaea fortitudinis
Statuantur illi. Et ista dum sit otium,
In publicum portentur cuncta armarium.
Abite quisque victor in domum suam.

SCENA IX.

Anhydria. Hydrophila. Promptulus. Misael. [Note: Interea dum quisque domi arma deponit, Anhydria et Hydrophila aquatum venientes, superiorem disputationem reintegrant. Puer Iudith et filiolus consulis de communi gratulantes salute, Iudith fortitudinem laudibus celebrant.]

MEa tu, quid ais? salve dilectissima.
HYD. Et salva sis. Qui nam tuae se res habent?
ANH. Nil conqueror, modo salva sit res publica.
MOdo suppetat liquor multo utilissimus.
HYD. Aqae quidem satis superque suppetit.
ANH. Non hoc virum debetur fortitudini,
Qui molliores sunt, quam quaevis femina.
Herois ast Iudith victrix fortis est,
Haec sexui nostro peperit hanc gloriam.
HYD. Natura nobis ingenium tam arrogans
Insevit, ut nos stultae, si qua nobilis


page 317, image: s0875

Facinus patravit fortassis prudentius,
Id arrogemus nobis, ceu nostrum sit hoc.
Tum particeps vult esse illius quaelibet
Ignavior (pace hoc tua tibi dixerim)
Ferebamus impatienter cum viri boni
Vellent manu forti nostram defendere,
Scin? patriam. Secunda sors sententiam
Mutavit. At si res cessisset nunc secus,
Quintae querelae? Sed culina me vocat.
Aquae satis nunc exilit canalibus.
ANH. Sit laus Deo, qui nos curat benigniter.
Vale modo, replebo aquis hanc hydriam.
PRO. Sis salvus, hem pater tuus dominam meam
Donabit heus non paenitendo munere,
Spolia ampla, nempe quae necavit, principis
Acinacem et thoracem, et militaria
Insignia, atque nescio quae munera.
MIS. Est digna cui benefaxit tota civitas,
Cui deferant dignos honores singuli.
Sed quid novi fertur precor per oppidum?
PRO. Nihil novi sane, quam quod sit omnibus
Notum. satis felix haec fama spargitur.
MIS. Haec causa nobis esto summi gaudii.
Heus Promptule istud affirmaverim tibi,
Quod si legas maiorum gesta antiquitus,
Non splendidum magis facinus, quam sit tuae
Herae, leges. aequari maximis potest.
Pueri sumus teneres aetate, et parvuli,


page 318, image: s0876

Sed ex tenella aetate nascitur nova
Res publica, et qui praesunt functionibus
In urbe passim per tribus nunc publicis.
Pueri fuere et ipsi. Si tempus feret,
Fungamur ut nos publico quoque munere,
Habebimus paradigma splendidissimum
Rei gerendae: nil refert quod femina
Sit illa. Nam pulchrum quod exstitit semel,
Deforme numquam sit. PRO. Tibi certe assentior.
In hemicyclis audivi ex maioribus
Natu, magis vix esse quid probabile,
Quam talibus si quidquam exemplis discitur.
Cur abimus quo crescant cum prudentia
Anni. MIS. Pater meus viden nunc exiit.
PRO. Video quidem, nos hoc loco spectabimus.

SCENA X.

Liturgus. Ozias. Ioseph. Chabri. [Note: Publicus famulus consuli renuntiat, hierarcham cum quibusdam presbyteris ex Hierosolymis, de victoria Bethuliensibus congratulatum venisse. vocatur a consule. Interea confluit senatus.]

HIerarcha sanctus o consul piissime,
Huc advenit Solymorum ex urbe, cum viris
Senioribus quibusdam. OZI. Haud tempestivius
Poterat venire, quam sub tempus gaudii.
Liturgus hic, viri boni, mihi nuntiat,
Quod pontifex visum nos huc advenerit.
IO. En quam bene hoc factum vir consultissime.
Nunc temporis nil commode fieri magis
Potuit. Videre victricem nostram volet,
Miraculum visu longe dignissimum.


page 319, image: s0877

CHA. Abibo, eam vocabo. me comit abitur
Opinor haud gravatim. Nam non dedecus,
Heroidem tantam cum sancto principe,
Et cum viris senioribus, ut iudico,
De publicis agere Dei negotiis.
OZI. Recte mones, abi, vocato heroidem.
IO. En advenit princeps sacerdos maximus.

SCENA XI.

Ozias. Ioachim. Simeon. Iudas. Sachar. Onias. Emanuel. Iudith. [Note: Excipit summus sacerdos, et eius comites presbyteri amplexibus et osculis amicitia plenis. congratulantur ipsi vicissim de pace. congratulantur Iudith de virtute. pontifex adventus causam exponit, atque ita hoc colloquio clauditur actio.]

NIl gratius nobis potuit contingere.
Quam quod Dei summus sacerdos maximi
In gaudio hoc ad nos venit Bethuliam.
IO. Congaudeo vobis fratres in gaudio
Vestro. OZI. Patres et presbyteri sanctissimi,
Gratissima est nobis haec visitatio
Vestra, et pius sinceri candor pectoris
Tam gratus est nobis, quam quod gratissimum est.
SIM. Pacem Deus suam potens, quam praestitit
Vobis, velit servare in multa tempora
Vobis, et Israeli pro clementia
Sua. IV. Bethuliam Deus benigniter
Respexit, istud augeat benignius:
Quod auxit, id servet per cuncta saecula.
SAC. Gravis dolor fuit profecto singulis
Tribubus in Israel, quum vestra civitas
Premeretur hoste tam crudeli et barbaro.


page 320, image: s0878

Sed sunt vices rerum vobis divinitus
Festiviores concessae. nunc plausibus
Et iubilis Deum celebramus maximum.
Sic convenit veris amicis, ut sient
Affectibus piis pro casu praediti,
Quibus vident amicos esse obnoxios.
ONI. Hierusalem dolebat tota civitas,
Cum cingerentur castris vestra moenia:
Laetatur at, post quam vident vos liberos
Ab hoste tam crudeli, et id per feminam.
Hoc gentibus cunctis est summum de decus.
Mirabilis ratio est Deo iuvaminis.
IOA. Heroidem hanc videre fratres gestio,
Per quam Deus facinus hoc tantum fecerit.
EM. Aderit in ipso temporis hoc articulo.
Consul vocavit hanc, statim atque acceperat
Adesse vos. En ipsa iam nunc advenit.
SI. Est haec in Israel decus tam nobile?
IUD. Numquam fuit quicquam desiderabile
Mihi magis, quam ut hanc viderem feminam,
Quae pectoris plus, et fortis prudentiae
Quam quilibet virum per Israel habet.
SAC. NOn lingua tam diserta, quae digne satis
Encomium hoc heroidis celeraverit.
ONI. Virtutis est honos decorae praemium.
virtutis ast huius non comparatio
Facile invenitur. Ergo praemium suum
Capiat ab ipso summo maximo Deo,


page 321, image: s0879

Non hic (caduca nanque in terris omnia
Sunt) ast in alto cum beatis aethere.
IOA. Tu salva sis matrona laudatissima.
IV. Salve vicissim magni sacerdos Dei,
Et Israelis princeps splendidissime.
IOA. Tua fama fertur in Solymis celeberrima.
Iam tota propter te gaudet gens Israel,
Quae nos malis ex hisce reddis liberos.
Heroicum facinus fecisti fortiter,
Quae publicam propter salutem, corporis
Incolumitatem neglexisti, femina
Quovis viro praestantior: et ob id quoque
Maioribus digna es ipsis honoribus.
Non unus est laudis tuae clarissimae
Modus. Pudicitiam tuam clemens Deus
Respexit, atque armavit istam robore
Macte virili te viduam castissimam,
Et continentem virum a consuetudine,
Postquam Manasses vir tuus celeberrimus
Cum patribus dormivit. Fortitudinis
Istud fuit. Quapropter et manum tuam
Deus potens armavit fortitudine,
Auxitque te tam splendida victoria,
Et gloria numquam moritura saeculis
Ullis tuam exornavit hanc praestantiam.
IV. Encomion maius et amplius mihi
Tribuis sacer quam pro meritis mystes meis.
Soli Deo debetur omnis gloria.


page 322, image: s0880

OZI. Sedes, patres, pro more nunc capessite.
Matrona tu medium teneto pro tuo
Merito. IUD. Senatrix en defungor munere
Nunc publico. Ehem quanta sum pii patres?
OZI. Vos hospites, in his locis prioribus
Sedete. Nunc sacerdos excelsi Dei,
Nos auribus patrntibus verbum tuum
Nunc audiemus, ecquid visitatio
Isthaec velit repentino in hoc gaudio.
IOA. Viri Bethulienses, et tu femina,
Sexus decus muliebris, nos Hierusalem
Nos civitas huc misit, post quam nuntium
Accepimus rei gestae feliciter:
Congratulemur vobis de successibus,
Et gaudium vobis testemur publicum,
Sicut prius sumus testati maximos:
Et publicos dolores hic solamine.
Nunc offerunt per nos suam promptissimam
Vobis amicam cunctis benevolentiam.
Aequi bonique id officii viri optimi
Suscipite. Summum, optimum atque maximum
Laudamus una vobiscum, qui depulit
Forti manu sua tanta haec pericula.
Adhaec viri Bethulienses optimi,
Quoniam decet gratos bonum hoc agnoscere,
Testarierque quod acceptum est, ecce vos
Invito, et hortor vos viri quam maxime,
Solymorum in urbem cum vestris piis sacris


page 323, image: s0881

Gratos Deo pro tanto vos ostendite
Beneficio. Nam gratitudo plus valet
Apud Deum rebus secundis, quam pium
Supplexque votum, cum premit necessitas.
OZI. Pergrata nobis officii haec oblatio est.
Hortatus iste vester me afficit modis
Miris: geremus huic morem promptissimi.
Sacrum Deo gratum feremus maximo,
Votum redemptionis solvemus pium.
Adhaec fuit nobis haec visitatio,
Et vester ad nos adventus gratissimus.
Victoria haec nos omnes fecit divites.
Pinguemque praedam partiemur singulis,
Ut aequitas iubebit: ast heroidem
Spoliis opimis nos merito donabimus,
Ut quae ducem forti manu interfecerit.
IOA. Merito quidem donatis hisce heroidem.
OZI. Donamus hac corona te nunc civica,
Ut quae tuos cives nos liberaveris.
Debentur et tibi epilytra, niceteria.
Virtutis haec monumenta sunt, haec consule
Aequi bonique. istis donat te civitas
Bene grata, sed Deus rependat cetera.
IV. Quam feminam exornabunt isti acinaces,
Et aspides et thorax et manubiae,
At si minus nobis haec usui sient.
Erunt tamen monumenta isthaec gratissima,
Parum licet sim digna munerarier


page 324, image: s0882

Huiusmodi tantis vestris insignibus.
OZI. Nihil satis potest tibi rependier
Pro dignitate, pro meritis amplissimis
Tuis. IOA. Tuis meritis condigna sunt quidem
Maiora. quare aequi bonique haec consule.
IV. Haec dona vestra ego nequaquam respuo:
Imo mihi sunt, ut dixi, gratissima.
Sed haec Deo redemptori suspendere
Solymorum in urbe, in templo sacratissimo,
Volo, in piae monumentum gratitudinis:
Ut omnibus peregrinis qui illuc venerint,
Sit cognitum, quod summa sit potentia
Penes Deum rectorem mundi maximum.
OZI. Haec arma vos pueri portate praevii,
Portate in aedes victricis fortissimae.
Veni sacerdos, deducemus splendide
Iudith hanc domum, sequetur ordine
Senatus et populus magno cum gaudio.
CALLIOPIUS. Valete spectatores, haec peracta sunt.

FINIS.

EPILOGUS.

SPectastis hunc viri ludum clarissimi.
Audite nunc brevibus quae sit utilitas
Huius, docebo quae ludi medulla sit.
Neque enim mali ominis, ut multi garriunt,


page 325, image: s0883

Huiusmodi ludi sunt, sed plenissimi
Fructu bono, et documentis pertinentibus
Vitae ad statum communis, nostro tempore
Potissimum, quo saevit hostis impius,
Sititque nil, quam Christianum sanguinem,
Qui deuoravit orbis partes plurimas.
In hisce dico nunc afflictionibus
Crebris, habemus quod discamus optimi
Viri, quibus modis sit isti barbaro
Nunc obviam veniendum, quando is impetum
In nos facit crebris incursionibus,
Quibusue machinis propelli debeat.
Paradgma in hoc praeclarum habemus dramate.
Cum Turca trux incursiones factitat
In regna nostra, tum pio precamine
Et paenitentia expiemus crimina
Vitae prioris. Hae sunt verae machinae.
Licet quidem nobis pro cara patria
Pugnare, proque Christiano nomine:
Erratur ast in hoc persaepe turpiter,
Praetextus est multis honestus patriae,
Ipsa tamen re possidendi latius
Cupiditas, vel pinguius stipendium.
Haec universim nunc audite singula.
Pro contione presbyter curabit, ut
Ne concitet turbas, si sit tranquillior
Res publica, at ne faxit corda languida,
Et inbecilla. porro si victoria


page 326, image: s0884

Contingat, ut sit gratiarum actio
Erga Deum privatim, nec non publice.
Munus tuum sacerdos est, precatio
Iugis tua pro sacrosancta ecclesia.
Hic praeses urbis rector rei publicae
Typum tuum gerit Ozias consul hic.
Deum suum colit vir hic dexterrime.
Salvum cupit statum suae urbis publicum.
Cordatus est et fortis vir periculis.
Turbas suorum civium modestius
Prudens tulit, parens prudenti feminae:
Et victor aequus. Quid? Consul dexterrimus.
Senator hic habet quod discat optime.
Ne factionibus faveant, gravissimo
Malo: sed ut studeant piae concordiae.
Concordia est in urbe longe maximum
Bonum. Timor favorque, longe pessimi
In rebus arduis suasores. Maximi
Negotium Dei maligne prohibent.
Popularis hinc documenta civis hauriet,
Ne cum pericli in civitate terror est,
Animum suum despondeat vae cordia:
Aut nutet huc illucque, quando ventulus
Parum secundus rebus nostris flaverit.
Hinc disce, quod sit urbi nil praeclarius,
Salubriusue quam dulcis concordia:
Discordiaque nil perniciosius
In omnibus, sed maxime in republica.


page 327, image: s0885

In re domestica pater domestice,
Si non modum nec regulam domus habes,
Hinc disce vel a femina, quod sit tuum
Munus regendae prudenter tuae domus.
Herois haec docebit, ut domesticos
Doceas, regas verbis, exemplo, et moribus.
Prudentiam sanam cum fortitudine,
In femina hac cordata nunc spectavimus.
Sed feminae maius paradeigma in hac habent.
Cum feminarum sic decus haec maximum,
Iudith est cordata, fortis et pia,
Pudica, constans et praesentis consili,
Mirabilis suae est amatrix patriae.
Non hic vides, quod est fere in nostratibus
Mulieribus, quibus tantum loquacitas
Studio est, inepta et arrogans superbia.
Viros suos reddunt pleraeque uxorios.
Sed haec viris plerisque habet plus pectoris,
En territos confirmat forti robore.
Et consulem et patres regit prudentia
Sua, et senatum errantem pulchre corrigit.
Famuli sua hunc famulaeque discunt munera:
His Abra, pulchre illos monebit Promptulus.
Ut rebus in piis, honestis et bonis
Dominis suis pareant fide promptissima.
Sed miles hinc suas doctrinas hauriet,
Ne sit nimis in castris vino deditus,
Libidinive impurae forte indulgeat.


page 328, image: s0886

Nil feminis cum castris sit negotii.
Haec ipsa sunt quae visa sunt dignissima
Monitu. suas ad aedes pergat quisque nunc.
Nil amplius quod hinc spectetis optimi
Cives, viri, nec non honestae feminae.
Aequi bonique ferte, abite, et plaudite.

CHORUS.

Ex ipsius textus Cap. XVI. Sub persona vel Bethuliae, vel totius Iudaeae, canticum Iudith.

HYmnis te Domine et tympanitis [(transcriber); sic: tympanicis] sonis,
Laeti te lyrico concelebrent melo,
Collaudent celebri te modulamine:
Nomen dulcifluis carminibus canant.
Nomen celsiiugi tollite laudibus
Amplis: et quoties ipsa necessitas
Urget, supplicibus numina maxima
Implorate Dei vocibus o pii.
Nam celsus Dominus conterit horrida
Forti bella manu, et dissipat arbiter.
Clemens eripuit de medio Deus
Caedis, quam populus struxerat impie.
Atrox Assyrius trans Aquilonios
Montes terrifico fecit iter gradu,
Instructis properans valde phalangibus,
Duris militibus terruit acriter.
En tantus numerus fluminibus suum
Cursum ut praepediant vel rapientibus.
Armatus sonipes per iuga montium


page 329, image: s0887

Terrorem strepitu concitat horrido.
Hostis valde minax territat omnium
Mentes horrificis et miseris minis,
Se vastando meos igne et acinace
Laetos velle truci perdere terminos.
Iuravit stolide dux temerarius,
Iactando iuvenes perdere strenuos,
Lactantes pueros ecce meos neci
Crudeli dare eos, ponere et insolo.
Hostis virginibus vim violentius
Proh castis faciet, si Deus hoc volet,
Et pulchras [(transcriber); sic: pulchas] rapiet pro spoliis sibi.
Haec iactans temere, funditus interit.
At iustus Dominus feminea manu
Concussit rabiem barbarici ducis,
Non magnis iuvenum viribus horridam.
Hunc per me Dominus sustulit impium.
Non Titan ferus hunc praecipitem dedit,
Non hunc terrigenae magnanimi viri
Confecere, sed hunc femina fortiter
Occidit Merari filia candidi.
Hunc Iudith specie praecipitem dedit,
Enervans animi martia robora.
Sic charam patriam liberat hostibus.
Obsessum propere solvitur oppidum.
Atratam posuit dissimulans stolam,
Nec quicquam viduae consimile adfuit.
Unguentis faciem dulcibus illita,


page 330, image: s0888

Cum mitrae tereti complicuit comas.
Pascens dux oculos fallitur impius,
Dum spectat pedibus vincula feminae
Hebraeae niveis: corripuit furor
Vaesanus miserum, et exitio dedit.
Deceptrix animum forma viro suum
Captivum tenuit, perdidit. Et caput
Horrendum secuit feminae acinaces
Crudelis, facinus quam memorabile.
Horror corripuit barbaricum genus
Persarum. trepidant toxophori cito
Medi, cum facinus tam temerarium
Advertunt: pavor hos occupat horridus.
Nostrates humiles nunc ululatibus
Complent aethereum terrificis polum.
Infirmique siti tum trepidant, fugam
Capessunt pavidi, territi ab hostibus.
Versis ast vicibus, qui geniti meis
Natabus validi, fortiter hostibus
Impungunt stimulo vulnera sauciis,
Qui victore Deo diffugiunt procul.
Cantabo Dominum carmine te novo
Victorem celebrans insuperabilem,
Qui virtute tua tu tibi gloriam
Aeternam facis o laudibus inclite.
Agnoscant Dominum mente pia Deum,
Et servire velint, quaeque creata sunt
Factori Domino, numine qui suo


page 331, image: s0889

Et verbo facili condidit omnia.
Non firmum fuerit, quod tua numina
Vel vitare queat, vel tibi viribus
Audax obstrepitu velle resistere
Tentet, iussibus haud morigerum tuis,
Montes celsiiugos, et fluidas aquas
Concussu facili disiciet Deus.
Ex fundaminibus, de facie Dei,
Petra ut cera fluet a radiis liquens.
Sed sancte timidis tu placidus soles
Et clemens fieri, non sacra te movent.
Non libamina te, non holo caumata
Delectant liquidis dexter odoribus.
Magnus semper erit, qui Dominum timet.
Vae sed gentibus his, qui generi meo
Insultant. Dominus cunctipotens Deus,
Vindex aequus erit, iustus et arbiter.
Istos ignis edax caelitus ingruens
Absumet, putridum vermiculi exedent
Corpus tabifici. Mens male conscia
Aeternas crucians ad lacrimas aget.

FINIS.