ET MAIORUM SPLENdore et indole sua clarissimo adolescenti Georgio Heruvartto, Martinus Ostermincher S.
QUam vis parentis tui erga me liberalitas tanta sit, suavissime Georgi, ut aegre
vel minime eius parti satisfieri possit: ne tamen animum gra-
tum mihi similiter deesse existimares,
sicuti facultas accepta beneficia tibi
referendi deest, dies noctesque (quamdiu me parentis fovit benignitas) sudavi, et summa opera in id unum intentus fui, ut quamprimum ex aliqua
lucubratiuncula cerneres, quam sim
gratitudinis cupidus, et eximie studio
sus. Ad quod consilium et opem habui doctissimi viri Xysti Betuleii, praeceptoris mei omni honore dignissimi, abundantem, et ex omni parte cumulatam. Is equidem non solum viam,
modumque praescripsit, et monstravit,
sed et praecurrit, ita ut nihil mihi deesset in ipsius summa benevolentia et pietate.
Drama nanque sacrum vernacula
lingua a se ante aliquot annos conscriptum mihi dederat olim, ut id pro ingenii mei tenuitate latinitate donarem.
non interim anxius curandos existimans aliorum nasos, qui me forsitan
onus impar meis viribus (ut prima
fronte videtur) suscepisse clamitabunt,
indeque risu et subsannatione prosequentur: modo tibi placerem, et animi mei gratitudinem, ut par est, satis
et abunde declararem. Praeceptori obsequutus, id feci, quod multis me nominibus, ut spero, omnibus doctis et
piis commendare poterit, Dramaque
datum pro exiguis meis viribus ex Germanico in latinum verti: quod sub
tuo nomine (non ex me quidem, sed
praeceptoris supra dicti instinctu, qui
facem mihi in hac tota re praetulit) in
vulgus propalatum vides. Ex eo autem, quo me parens tuus, clarissimus
vir, et Augustanae rei publicae columen maximum, Thubingam, ad
excellentissimum legum et politioris
literaturae doctorem Melchiorem Volmarium, unice observandum praeceptorem misit, maiorem eius partem absolvi, non ita feliciter negotio antea procedente. Tu, quicquid est, clarissime adolescens, aequi bonique consules, et hic summam animi
mei gratitudinem velut in tabella depictam contemplaberis, eam apud tuos
exornando, et me in plurium amorem
rapiendo. Vale, Thubingae ad quintum idus Octobris, 1545.