Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
Missurumque inquit, qui limina cuncta pererrent, Et sibi pro lubitu expilent tectumque laremque.
Atque haec tristis ait:Iuvenes fortissima frustra Pectora, quid rebus non suscipiemus in arctis? Perfidus huc misit leges mihi pacis iniquas, Vxoresque meas, et dulcia pignora lecti Divitiasque petit, sibi debita munera nostras. Non renui, et tanta pacem cum clade redemptam Tam mihi quam vobis volui: nunc amplius instat Et vestras violare domos, et ducere praedas Expetit, uxores et opes prolemque subactam.
Dii me, inquit, perdant, si tantum pulveris ista Vrbe iacet, quantum pugillo cuilibet huius Sufficiat turbae quae me comitatur euntem.
Non eadem iactare licet, cum sumpseris arma, Armis quae positis licitum partoque triumpho.
Amraide ,Hebraeae gentis qui frena gubernas,Haec tibi supremo DEVS aethere nuntiat auctor: Immensum Syrii vidisti militis agmen,Sed tamen hoc totum dabitur victoribus agmen Hebraeis : per quem? per servum ignobile vulgus,Tuque hanc incipies primus committere pugnam: Scilicet ut noris Dio duce, et auspice, palmam Hostibus edomitis, sine vi maiore tenendam: Dum quoque tu discas vanum contemnere Belum .Saepe DEVS magnis dat parva exordia rebus.
An pugnam cupiant: Quin omnes ocius, inquit, Prendite, sive velint pacem, pugnamve lacessant: Prendite quisquilias, inquit, gregis, inque catenas Conicite, ut poenas fuso mihi sanguine pendant: Haec securus ait fati sortisque futurae.
Regum adit Hebraeum : >Vade, inquit, collige vires,Teque para bello, quoniam volventibus anni Mensibus, hi Syrii numero maiore redibunt.
Hebraeos , aiunt, quaedam montana tuenturNumina, quosque alto venerantur vertice Divos: Hoc illi vicere Syros , sine, nostra vicissimArma resumentes, campo pugnemus aperto, Omnis et in manibus fuerit victoria nostris. Imprimis socios remove a certamine Reges, Qui primi dant terga fugae, pugnamque capessunt Postremi, potiusque Duces tibi delige fortes Viribus, et valido qui in proelia milite pollent. Praeterea numerum caeso pro milite supple, Restauraque equitum turmas, celeresque covinos Tunc tibi cernere erit vacuo palatina campo Agmina, prostratae Syrio sub acinace gentis.
Haec fatus: Quando Syrii furialibus ausisContempsere DEVM solis ceu montibus hostem Vincat, et in campo nil polleat aeger aperto: Has omnes stricto caedes mucrone cohortes. Vt discas me nosse DEVM terraeque polique Et campi pariter Dominum montisque potentem.
Huic igitur servi: celebrat clementia Reges Hebraeos , nullosque refert mala fama tyrannos:Induti saccos igitur colloque gerentes Restim quisque suo, veniam pro Rege petamus, Forte tuam eripiet tanto e discrimine vitam.
Si vivit, nec adhuc crudelibus occubat umbris Non servus sed frater erit: tum protinus illo Arrepto verbo: vivit tuus, utque superstes Vivat, nos humiles tanto pro fratre rogamus.
His iterum Amraides ; Ite huc adducite fratrem.
Quas tibi noster, ait, demit pater Amrius urbes,Has tibi restituam, et totam permitto Damascum .Namque ut Samariam genitor possedit habendamSic tu regali iam nunc potiare Damasco .Quin etiam pacto dimittam foedere salvum, Et placidae tecum servabo munera pacis.
Et procul exclamat, servus tuus arma capessens Intereram pugnae: cum quidam ex agmine quendam Captivum Syrio , mihi dat compagibus arctisServandum: custodi, inquit, qui traditur hostem. Nam si forte manus elapsus fugerit istas, Tu pro illo tristem persolves funere poenam, Aut multam appendes argenti, grande talentum. Dumque ego, quod gererem paulum procuro negoti. Verbero diffugit, manibus dilapsus ad istis. Cur igitur moriar? cur pendam tale talentum?
Talia voce refert: quoniam tu morte tyrannum Plectendum, incolumem patrias dimittis ad urbes. Illius mortem noris tibi morte luendum, Proque Syro populo,Hebraeum tibi deinde necandumScito tuum populum, qui scis Duce et auspice Dio Vincere, sed palmis nescis victricibus uti.
Da mihi, quae vineta colis contermina nostris Sedibus, ut mihi faxim herbis fragrantibus hortum, Pulvinosque olerum, pretium quodcumque rogabis Solvetur iustum: si vinea forte placebit E nostris melior, dabitur tibi quaeque legenti.
Huic Iesrelites : istudprohibuerit OlympiArbiter, ut vetitis vendam patrimonia nummis, Quemque suos servare iubet sacra pagina fundos.
Quid te animi crucias? unde hic tibi maeror iniquus?
Cui Regina uxor, Tu regni sceptra gubernas Israelaei , tibi fas est cedere civemNon civi Regem: sine, erit mihi res tua curae, Faxo ego ne turpem tu Rex patiare repulsam: Quin surgis recreasque cibo tua corpora iusso.
O patres ista ieiunia luce frequentes Curatae, id regni tractanda negotia poscunt. Ponite sublimi damnandum in sede Nabothum ,Et geminos illum contra producite testes E Beliale satos, qui Maiestatis acerboOre reum peragant, damnatum deinde sequatur Poena virum, et nimbo saxorum, et grandine densa Obrutus occumbat merita cum caede Nabothus .
Solatur dictis: tibi quae vineta Nabothus Pro pretio renuit Regi divendere civis, Haec tibi iam gratis nostro sunt parta labore, Non etenim vivit sublatus morte Nabothus Et soboles etiam solvit pro crimine poenas: Quorum morte tibi bona cedunt omnia Regi.
Vade age, Samario , vates, occurre tyranno,Atque illi mea dicta refer: tu saeve Nabothum Caede peremisti, tu contra iusque piumque, Vinetum, et reliquas rapuisti o improbe dotes.At qua perfusum lapidati parte cruorem Obsceni linxere canes, hac sanguis eadem Lambetur quondam tuus, acri vindice Dio
Rex illi contra: Cur haec mihi tristia narras? Nam quo te offendi pacto, quo crimine laesi; Aut umquamne tibi sensisti forsitan hostem?
Imo, inquit vates, divini numinis hostem Te sensi, et diri video te flebile Ditis Mancipium, artificem scelerum, culpaeque pudendae. Haec igitur verba DEVS denuntiat ore Fatidico: En, venient fatis properantibus anni. Cum domus Amraidae ferro procumbet,Achabi Excidio devota domus pestique futurae, Nec tenerae parcam aetati, nec carcere clausis. Sicut Nebathidae stirpem et genus omneBaesae Funditus everti, sic exstirpabo penates Taeter Achabe tuos, nam tu me crimine multoDudum irritasti, tu cultum arasque profanas Auxisti, latam vitiis aperisque fenestram. Vrbe sed hac etiam, regalia moenia iuxta Dente canes caesae discerpent coniugis artus. Quisque in urbe cadet de stirpe peremptus Achabi Discerpent hunc ore canes, at quisquis in agro Occidet, hunc volucres inhumatum rure vorabunt.
Tum DEVS alloquitur Thesbiten : NumquidAchabum Aspicis, ut lento incedat per moenia gressu? Vt caput inclinet, demisso lumine vultus? At quando ille minas non aspernatur atroces Pectore securo, non illo talia vivo Exsequar, immanes tangent fata aspera natos.
Amraides : urbs est quaedamGileadide terraDives opum belloque potens, quam prisca Ramothum Fama vocat, nostris erepta parentibus olim, Quam Syrii retinent captam victricibus armis,Et nos neglegimus quae nostra reposcere bello. Quid tu Rex Iudae ? veniesne in proelia mecumDum subitis cingo nostram obsidionibus urbem?
Qui tuus est animus, meus est quod noveris idem, Et meus hic populus tuus est, et equester hic ord Est tuus, e Solyma mecum qui prodiit urbe.Sed tamen ante velim divina oracula captes, Quam bello Syrios forte infelice lacessas.
Cui socer: Vnus, ait, superest de caede maritae. Cetera qui reddet nobis responsa Michaeas .At nihil ille boni maesta praesagiit umquam Voce mihi, hinc vatem cane peius et angue perodi.
Rex Iudae contra: ne dicas ista precamur,Nam vox indigna est, te tanto Rege: vocatum Quid vetat hunc etiam de bello audire prophetam?
His, inquit, Syrium feries Rex, arcubus hostemProsternesque viros ceu cornu taurus obunco, Haec eadem ingeminant reliqui, faustisque sequuntur Ominibus, docti regalem obtrudere palpum.
Hoc vafer aggreditur: reliqui felicia vates Omnia promittunt Regi eventura, cave ergo Ne tua sint istis oracula dissona verbis. At Iemla natus: Sic vivat in aethere numen,Vt quaecumque DEVS caelo denuntiat alto Eloquar, et nihil hic tantilla ex parte silescam:
Illi Rex patrius: Quid censes, quaeso, Michaea ?Ibone, et fausta notam obsidione Ramothum Persequar? an bello cessandum reris ab isto?
Imo inquit praeco, bellandum censeo Regi: Nam tibi victricem promittunt omnia palmam.
Illi Rex iterum: Quaeso mihi dicere verum Ne pigeat, teque obtestor per numen Olympi Aeternum ne dissimules quae conscia veri Mens iubet, arcano Caeli mihi prodere motu.
Tum praeco: Video dispersum in montibus agmen, Ceu cum diffugiunt pecudes pastoribus orbae: Et Dominus Caelo clamorem tollit ab alto: Regem ubi miles habet? iubeo in sua tecta reverti Quemque virum, placida dum posthac pace fruatur.
Rex Israelaeus : Nonne istudIosapha , nobisMens praesagibat, quod vates fata sinister Cuncta inausta mihi vano praenuntiet ore?
Rursus ibi praeco: Domini quin percipis aeger Has etiam voces, nam vidi nuper amoena Sede sedere DEVM, fulgenti in vertice Caeli Militiamque omnem dextra laevaque parentis Aeternum stipare latus, vidi aethere vultus Circumferre DEVM: Ecquis, ait, mihi fallet Achabum Vanidicus praeco, celebrem obsidione Ramothum Vt cingat? varia hic animis discordibus orta Consilia, in medium cum Spiritus insilit agmen, Sit mihi fas, inquit, mendaci fallere fuco Regem Israelaeum : dic quomodo, subicit orbisArbiter: Egrdiar, mendaxque per ora canentum Praeconum implebo mendacibus omnia dictis. Annuit huic DEVS auspicio, fraudemque probavit, Et nunc implentur non vanae visa quietis. Nam vatum mendax obsedit labra tuorum Spiritus, ut Regum ficta spe pectora ludant. Atqui ego vera tibi fatorum arcana revolvi, Et quascumque DEVS clades tibi destinat ultor.
Hic vir fatidicus: Mox illucescet in orbe Clara dies, cum tu audito rumore sinistro Pugnae infelicis, de tecto in tecta recedes: Mutabisque locum, nullo sat tutus in antro.
At Rex iratus: Vesanum tollite vatem Tollite, et Ammoni , natoque adduciteIoae ,Carcere conclusum teneant, et pane doloris Atque unda aerumnae foveant tantisper, alantque: Donec ab edomito referam mox hoste triumphum.
Tum praeco: Si tu fueris cum pace reversus, Dicam ego, quod nullo mea concita pectora flatu Caelesti, vano impulerint terrore loquentem. Audiat hoc omnis populus, probet exitus acta
Atque haec orsa refert: Tune auxiliaribus armisRegi debueras, ale subvenisse profano: Regi Belicolae , numen caeleste peroso?Tune conferre pedem, temereque exponere vitamCasibus incertis? dignus tu caelitis ira Puniri fueras istud qui feceris ausum. Sed quia sacrilegos properasti evertere lucos, Sincero aeternum veneratus amore parentem: Hoc impune feres (pigeat modo) labile crimen.
Huc agite, et vobis commissae munera sortis Exercete viri: largiri civibus aequum Non opus est hominis, DEVS hoc sibi vendicat uni, Fons legum, fomes iuris, pietatis origo: Iustitiae est iudex hoc quilibet orbe Sacerdos. Ergo DEVM in medio praesentem credite vestri, Pondera qui vocum, qui noverit scrinia mentis:Hunc colite, huic vero servite timore parenti, Vt bene concesso, liceat bene munere fungi. Non amat ille nefas, non voto gaudet iniquo Nec male personas recipit, nec munera captat.
Omnipotens aeterne DEVS, DEVS alme parentum Nostrorum, nutu totum qui concutis orbem: Et iusto regis immensas moderamine gentes. Te penes est robur, vastique potentia mundi, Nec tibi vis hominum quantumvis magna resistat: Tu quondam indigenas pepulisti his sedibus ultro, Moenia largitus generi promissa vetusto, Thariadae que patri, quem tu dignatus amicumEsse tuum, seros defendis ubique nepotes. Nam Duce te prisci terram hanc tenuere parentes Auspice te sanctum posuere hoc vertice templum: Hic ubi pollicitus clementi es pectore, nostras Exaudire preces, quoties pestive famesve Ingruat, aut duri serpant discrimina belli. Aspice nunc igitur quo saeviat ense Moabus ,Quo ferus armorum strepitu circumsonet Ammon ,Quosque viros in bella trahat crudelis Idumus .Scilicet his ideo nostri parsere parentes, Niliacae quando progressi e finibus oraeHas invaserunt armis victricibus urbes. Haecine pro meritis iam gratia redditur istis? Vt qui per nostros terram tenuere parentes, Eiciant seros tota dicione nepotes. O DEVS haec animo patieris an arbiter aequo? Nobis exiguae contra tanta agmina vires, Nec nostrae possunt numero huic obsistere dextrae, Quod solum rebus superest solamen in arctis, Ad te confugimus, tua numina poscimus aegri.
Ne trepidate viri, tantasve timete catervas, Nam vetat hoc Dominus: non vestra hic proelia cives, Nostri haec pugna DEI est, qui nos tutabitur omnes. Cras tamen et vestras ducetis ab urbe cohortes, Obviaque arma viris, quando iam tramite Zizae Conscenso, deserta agri Iervelis habebunt,Hic spectatores vacuo consistite campo, Nam qui pro vobis bellum geret, obruet hostes Fatali pugna per mutua vulnera caesos. O Iuda , O, maestum seclude pavorem Solyma Pectore, cras Domino ducetis ovante triumphum.
Iesapha : Magnanimi Domino confidite fratres,Et pede securo referetis ab hoste triumphum. Credite fatidicis propensa mente prophetis, Et coepta evenient successibus omnia faustis. Ite via indubia: nec enim via tutior ulla est, Omnibus in rebus, quam sacro credere verbo.
Fatidico Regem Iudae : cur foedera iungisImpia, Rex magna, Achasia cum Rege profano?Ecce, tuae subito quassatae turbine naves, Nec mare transibunt, nec sunt sine divite sumptu.
Ergone iam nemo DEVS Israelidos oraeRestat, ut Ecronem scitatum oraculaBeli Regibus ire necesse meis? Sic ergo minatur Arce DEVS caeli residens: Quia numina Beli Consulit Achasias , non ist deinde resurgetIncolumis lecto, sed certa morte peribit, Sic placitum fatis, mea nec capit ira regressum.
Exponunt Regi: nobis occurrerat, aiunt, Tramite in hoc quidam verbis cum talibus augur: Ite redite domum, Regique haec dicite vestro Caelitis ore DEI: nullusne superstes in orbe Israelaeae gentis DEVS, ut male saevusEcronem mittat, quaesitum oraculaBeli ?Insuper hoc idem crudeli voce minatur, Non tibi de tristi surgendum deinde cubili, Sed dirum infelice nefas tibi morte luendum.
Tunc Rex: Qua specie, quo vates ibat amictu Obvius,
Vestis erat villosa, coriaceaque illud Cingula praerigidi stringebant tegmen amictus.
Invenit is celso residentem in monte prophetam Alloquiturque virum: Rex haec tibi nuntiat aequus, Vir bone, praeco DEI, ut mecum Duce moenibus urbis Succedas hospes, Regisque palatia visas.
Si sum praeco DEI, Caelo cadat ignis ab alto, Teque voret comitesque tuos, cum talia fantem Audiit omnipotens, rutiloque immittit Olympo, Qui Duce cum rigido comites absorbeat, ignem.
Vir divine, DEI praco, sanctissime vates, Orantis miserere mei, nec caelitus igni, Derepto, me perde Ducem, fidosque ministros: Vltrix flamma Duces geminos, geminasque cohortes Eruit, ah nostrae pigeat ne parcere vitae, Si libet, incolumis mecum pete limina Regis
Tu quia legatos misisti Ecrona rogatumMuscarii responsa DEI, ceu nullus ubique Israeligenis restet DEVS: ecce, cubiliAffixus deinceps, lecto non ante recedes, Eruta languenti quam corpore vita recedat.
Rursum ibi Sapphatides : testor praesentia Caelinumina, quod nusquam cado a te patre recedam.
Nunc est tempus, ait, quo me vocat hora, tuisque Eripit ex oculis, tu si quid poscere Eliam Forte velis, nostri monumentum et pignus amoris, Posce age, quicquid erit, precibus DEVS annuet aequis.
Sapphitides ergo: Nil, inquit, postulo quicquamNi tuus heredi mihi detur Spiritus alto Aethere, sed duplo sit ut hac mihi gratia maior.
Contra Thesbites : nostris maiora petistiViribus, a solo quae fas est poscere Dio. Si tamen hinc nitidos me videris ire sub axes, Certior indicio hoc capies, pie praeco, quod optas.
Ah, pater, ah pater, Hebraei , quo deinde recedisCurrus et arma soli? quantum, te ad sidera rapto, Praesidium tellus divisi amittit Heberi ?
Invocat ore DEVM: Si quis mihi restat Eliae Spiritus, et Caeli numen quoque curat Elisam :Fac DEVS, ut tantum heredis sua pallia possint, Quantum Thesbita Domino potuere levante.
Tum sic affantur:tibi quinquaginta ministri assumus, et tristes huc unum poscimus omnes, Concede, ut raptum nobis quaeramus Eliam .Forsitan in montem seduxit spiritus aura Aetheria, aut imae divertit in avia vallis.
Annon praemonui frustra, ceu nostis, ituros: Irrita qui scirem tam vani coepta laboris? Vivit enim vivit, super aethera raptus Elias ,Alteriusque ivit vestigia praevia vitae.
Auxilium poscunt: Nostrae nil deficit urbi Praeter aquas, sterili et sicca tellure salubres.
Hunc fontem DEVS ipse iubet post esse salubrem, Nec morbos parere aut steriles producere campos,
Eia recalvaster, quo te via ducit euntem?
Huc ocius omnes Conveniamus, ait: vox isti caelica vati, Nam quaecumque canet divino ex ore Sacerdos Omnia fatalis post exitus orsa probabit.
Quid mihi tecum, inquit, Rex impie quaeso negoti? Aut mea cur oracula petis? quin consule vates Belicolas , delecta tuae tot pectora matri.
Non haec ista sibi tempus (respondet Ioras )Postulat, en mecum iuncto tres agmine Reges Praesentes miserae subeunt discrimina mortis: Dum nos destituunt, quas sicci quaerimus, undae. Cur DEVS insenso tradat tam sancta Moabo Pectora? cur omnes hodie moriamur inulti?
Sic Dominus vivat, quo coram teste Sacerdos Vaticinor, si non Regem venerarer Iudae ,Nulla ego te, nulla condigner parte favoris.
Atque haec fata canit: Fossas his vallibus, inquit, Eruite (haec Domini fieri iubet alma voluntas? Nec iam ventus erit pluvii praenuntius imbris, Nec Caelo venient resoluti nubibus undae, Et tamen haec liquido complebitur agmine vallis. Multa quidem vobis videor promittere vates, Plura sed immenso DEVS his largitur Olympo: Regia vestra omnem qui tradat in arma Moabum, Omnes ut capiant Hebraeum hac luce capistrumVrbes infestae, et munitae turribus arces, Omnes imperio subsint: tum fertilis arbor Omnis procumbat, vestra succisa bipenni. Omnes quin etiam fontes perdantur aquarum, Atque omnis lapidum mergatur grandine tellus: Hoc precor, hoc quoniam veri mens augurat, opto.
Vir meus ut nosti, cultor pietatis et aequi, Et divi metuens, mihi debita plurima, nullas Orbe reliquit opes, nec enim permisit egestas, Quaeque pios gaudet penuria laedere vates.
Nil mihi, ait, reliquum est, olei quam lecythus una.
Tum praeco aetherius: Vade, inquit, et undique posce Dolia vicinos vacua, et tua limina claude, Eque tuo reple quae sumpseris omnia vase: Plenaque cum fuerint oleo iam dolia fuso, Vende, et cum magno tua dilue debita lucro.
Rursus ibi vates: Quid postulat ergo Gehasi ?
(Id famulo nomen)senis, inquit, labe mariti, Nec dulces natos, nec pignora cara fovebit.
Annus ubi exierit tu prolem enixa virilem Mater eris, natum gremioque fovebis: at illa:
Ah, Domine, ah noli vana spe ludere servam. Nam nihil in vita eveniat mihi gratius omni Quam dukcem natum caris amplectier ulnis,
At genitor dissuadet iter: nec sabbatha nobis, Inquit, sunt hodie, nec iam rediere Calendae:
Nam video illius magno turbata dolore Pectora, nec Dominus, quicquid sit, ad aethere vati Ignaro prodit, sed me tam tristia caelat.
Non ego te fueram caram mii poscere prolem Ausa, sed hoc tanto me dedignabar honore: Ipse mihi tu pollicitus nil tale petenti Filiolum annueras: numquid tamen ante rogabam Ne spe vaniloqua velles lactare maritam. At nunc ille iacet mihi praecore funere raptus, Heu, quanto satius numquam vidisse parenti Quam cum tanto animi maerore amittere natum: Affer opem, rebusque orbae succurre maritae.
Maesta sed huic mulier: Sic vivat Olympius aevi Arbiter, hinc nusquam sine te comitante recedam.
At famulus: Quidnam tantilla cibaria possint In magno coetu? iubeas adducere plaustrum Pro centum rurale viris:
Appone huic coetu, quid perplexare minister? Consecrante DEO comedent, saturique recedent, Et tibi reliquiae largo de pane manebunt:
Sic affatur heram: O utinam meus aeger Elisae Afforet Hebraeis Dominus sub moenibus hospes.Certa mihi spes est mundatum a semine morbi Hinc iri, tantum vatis valet alma potestas.
Scripserat huic Syrius :Naemam tibi mitto ministrumIllius informi pellas ut corpore lepram.
Discidit, et quaenam haec, inquit, dementia Regem Invasit Syrium , quod talia poscitIoram ?Numquam ego DEVS excelso delapsus Olympo Tollere qui possim vivos, et reddere vitae: Aspicite hic quanto causas discrimine captet,Barbarus, ut pacem violato foedere turbet.
Verba suo: Cur tu mollem discindis amictum? Adveniat Naemas ad nostra haec limina princeps,Faxo ego, teste DEO, me noverit ut esse prophetam.
At mihi longe alium fueram Syrio orbe prophetamPollicitus: non ille meum dignatur adire Conspectum, et caeco demens latet abditus antro. Nam persuadebar, deserta sede prophetam Huc egressurum, patrium numenque vocando Tacturum hanc pellem digitis, lepramque nivali Corpore pulsurum: Quid enim: num flumina nobis Pharphar , et antiquam qui pulsatAmana Damascum ?Scilicet hoc Syriis flumen praepolleat undis:Aut si Iordanes tanta virtute recursatCur tot leprosi Hebraeis in finibus errant?
Care pater, sui quid tibi grandius imperet istis Fatidicus, morem tu non renuisse iubenti Debueras, quanto potius tam munere vili Rem tibi tam magnam vates dum caelicus offert.
Et coram haec: Scio iam rerum hoc edoctus ab usu, Non aliud numen Caelo restare sub alto, Hoc Israelis praeter spirabile numen,Cuius ope a nobis depulsa haec lepra recessit: Hoc veneror solum, soli me denique dedo. Tuque adeo memorem officii testantia mentem Munera pauca cape, et dextram ne temne benignam.
At vates: Sic me salvum velit aetherius Rex Munera non capio, votis absiste precari.
Tum Naemas : Atmihi liceat de divite terraTollere humum gemini quod portent pondus aselli Hanc super ut Syriis ponam mihi sedibus aram.Nam post nulla meis exibit victima saeptis Remnoni sacrandi Iovi, mihi solusIudae Sincera DEVS aeternum pietate coletur. Hoc tamen, hoc unum iam deprecor, ut mihi nulli Vertatur vitio, quoties delubra petentem Remnonis socio Regem deduxero passu.Nam solet illa meae niti fulcimine dextrae, Remnonem quoties in templo prons adorat.Tunc sic curvato pocumbam poplite supplex, Non statuae, sed enim Regi si grater honesto Officio, ne forte DEVS felicis Iudae ,Quod facio, durae vertat pro crimine culpae.
Dixerat: at praeco, vade, inquit, fungere iustis Partibus atque animo pavidum seclude timorem.
Haec secum tacitus: Naemae meus ist pepercitMunifico Dominus, nec dona accepit Elisa ,Sic me Dius amet, sequar, et data munera sumam.
Salva, inquit famulus: sed herus me misit Elisa Pauca suo Naeman oratum nomine fratrem.Nam duo fatidicae iuvenes venere catervae, Te modo digresso, celsis e montibus Ephrae ,Pauper uterque ta virtute et dote levandus. Da quaeso argenti Naema divine talentum,Da geminas illis Hebraea ad sabbatha vestes.
At vates illi: Num tu me credis iniqua Furta latere tua? an Naeman emungere donisFas tibi, qui curru sic occursaret ab alto? Quid? num tempus erat argentum et sumere vestes, Vt vineta tibi coemas pecudesque bovesque Servorumque greges, ancillarumque catervas? Audi nunc igitur, maneat quae poena vicissim Furta tua, heu, manibus quam poena immanis avaris: Quae Naemae fuerat morboso in corpore lepra,Haec tibi adhaerescet deinceps seroque nepoti.
Quas colimus vates angustae, ut cernis Elisa ,Sunt nimis, et tanem nequeunt cepisse catervam. Pace tua liceat ripa Iordanis utraqueCaedere ponendo sua singula ligna Lyceo.
Dum puer exclamat: miserum me, cui neque ferrum Iam superest, nec erat proprium mihi: quippe petenti Vtendum dederat mihi egeno, civis egenus.