Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
SI quid umquam votis obtineri potuisset, Illustrissime Princeps, Domine
Clementissime,optandum sane fuisset, eam sortem contigisse
Sed haec fortuna
Idem ne
Quo vero melius Lectori constaret de methodo, qua Author in efformandis
hisce ad imitationem
Ex principio operis patet Authorem
Tuque o Cattorum decus immortale tuorumMAVRITII Ducis excelso qui nomine gaudesHuc ades, et mecum Reges mirare vetustosPer longam feriem Francis qui Regibus ortumLandtgravius ducis, veterumque imitator avorum Laudibus, ac veris animum virtutibus ornas, Illustris Princeps doctus que fideliter artesIngenuas, Graiae doctus commercia linguaePsalmographi Regis cytharamque fidesque canorasSic te tractantem stupuere Visurgis , etAlbis .
Causam, quae
Ego certe mihi gratulor, et magnae
Id quod C. T. editione Psalterii vario
Carminis genere redditi (cuius
Deus Opt. Max.
C. T. in hoc turbulento rerum statu
contra omnes imminentes calamitates paterne tueatur, ac eidem salutarem, et
tranquillam tribuat gubernationem ad nominis sui divini gloriam, et
inclytae domus
Posteaquam superiore tempore, Lector humanissime, Magnificus Clarissimus et
Consultissimus vir,
Ego enim sic existimo, nec veterum, nec recentium Poetarum quemquam,
quisquis ille fuerit, adeo sollicite observare
Quare in rebus quidem toto Caelo discrepat
Quod
Sicut
Deducitur hic liber primus per quatuor et decem capita, facto initio a
vicesimo septimo capite libri primi
Eodem
Libro tertio
Porro,
Ceterum
Sextus
Septimus
Octavus
Liber
Decimus
Convenit cum libro decimo
At
Denique
Accedo
Antequam
Interea
Sollicitiam
De
His
Quod si tamen viri boni hoc meum studium commendabunt, non tam mihi,
quam dignissimo Domino Cancellario
QVamquam viri nobiles et clarissimi ea est praesentis operis
De imitatore vero qiud multa dicam? promiserat iam ante, se demonstraturum
quomodo omnia
Vnus ibi comitum:Endorae sub moenibus, inquit, Est quaedam eventus mulier praesaga futuri. Niliacas edocta notas, et carminaPhari .Deripit hac Lunam Caelo, sua gramina campis: Sanguine miscet aquas: alio traducit aristas Et manes imis moto elicit ore sepulcris.
At Saulus :liquidi testor tibi numina Caelo:Omnis ab hoc aberit quod mando crimine culpa.
Quis furor impellit manes agitare quietos? Et me Ramaeo tumulatum excire sepulcro?Hic Saulus : Valde angor, ait, totumque timoreCor pavet: hostiles nam cingunt undique turmae. Multa Palaestinis egresse huc millia terris.Et DEVS a nobis procul o procul inde recessit.Nec mihi dant visae quaesita oracula gemmae, Nec Divi vates, nec conscia somnia noctis. Atque ideo rupto volui de exire sepulcro: Vt quid agam deinceps te certior indice reddas .
Et quorsum me quaeris, ait, si diva repugnant Fata tibi, infensusque DEVS te caelitus odit?Quae vivo me vate tibi fuit ante minatus Haec iam perficiet, sceptrumque potentis Iudae Auferet e manibus Sauli ,Isaidaeque propinquoTradet, ut emeritas tu solvas sanguine poenas. Non etenim obsequium Dominus quod iusserat olim Praestiteras, domitis Amalechi hoc vindice terris:Nec satiasti aequam divini numinis iram, Hinc adversa tuis hodie sunt omnis ceptis. Quin etiam populi quae bello haec agmina ducis Cancta Palaestino DEVS idem tradidit hosti.Tuque adeo natique tui cras prandia mecum Sumetis, nigrae saturandi pulvere terrae:
Mulcet: et hic habitat Samuel sub moenibus, inquit,Praesagus vates veri certissimus augur, Qui quaecumque refert responsa petentibus, illa Eventus sortita suos praesagia firmant. Hic etiam amissas nobis monstrabit asellas, Inque viam, quam nunc opus est insistere, ducet.
Beniamidum de stirpe genus qui duceret altumHunc DEVS , hunc, inquit,Regem mihi gentis inungeIsaciae , ut populum superato liberet hoste:Hoste Palaestino totam qui milite saevoInvadit terram: Nam maestas audio voces Clamatum, et rebus propero succurrere lapsis.
Hic, ait, hic est ille virum, qui poscitur alto Vertice Caelorum, Hebraeae dominator ut oraeImperet, et gentis moderamine flectat habenas.
Affatus, Quo tecto, inquit, quo limine vivit Ille DEI vates? monstra, pater optime, nobis.
Fatidicus Samuel : Ego sum quem quaeritis, inquit,Praescius ille DEI fatorum, et certus aruspex.Tu vero iuga montis adi, qui proximus urbi Imminet, et templum pede non remorante salute Nam conviva mihi fueris epulisque sacratis Accumbes, reliquis acceptior omnibus hospes. Crastina cum primos aurora reduxerit ortus Dimittam, et tacita quaecumque in pectore condis Voce revelabo, quae summi conscia Caeli est. Nam quae sollicitum te plurima cura fatigat Amissum propter pecus, hanc depone, vicissim Teque hilarem praesta: quas passim quaeris Asellas Hae tibi sunt salvae, et caulas petiere paternas. Quin tu quae populi, curas, summamque capessis Isacidum Imperii: Nam quis dominabitur istisVrbibus, Genes. 49. vers. 27.Deut. 38. vers. 18. et sceptro nostras tutabitur oras?Annon ista tuos manet improvisa penates Gloria Beniamidae quondam promissa nepoti?
Defixus:Quid tu miserum sermonibus istis Ludificas, vir magne DEI , divine propheta?Nam quis ego, aut quorum genitus de stirpe parentum? Annon Iemineae sum natus origine gentis?Annon Isacidae minima est de stemmate prisciIud. 20. et 22. Nostra paterna domus? Quis parvos nesciat ortus Beniamidum , et saeva reliquam de strage catervam?Cur igitur tales effundis pectore voces?
Mandat,et haec, inquit, tua portio, quam tibi servo, Hos dum convivas epulis invito parandis. Hanc comede, et positae satura te munere mensae.
At 2. Sam. 10. Vnctio et inauguratio R. Sauli privata et publica.Saulum retinens, nunc tu mea percipe verba,Inquit, et has alto demissas aethere voces: Ecce, DEVS populiRegem Israelis inungitEt lectum caput hoc sacro perfundit olivo (Namque manu vitrum fragrantis habebat olivi. Quod capiti infundens, caris dabat oscula malis) Tu vero quae signa tibi certissima dicam Accipe: nam regni poterunt firmare futuri Sceptra tibi, trabeaeque decus, capitisque coronam. Cum primum attigeris notissima compita Selsae Finibus Ephraticis , ubi divaRachela sepulcroConditur, infausto deleta puerpera nixu Beniamidum mater:duo tum vestigia cernesObvia ferre viros, qui dicent esse repertas Quas tu quaesieris asinas, referentque parentis Anxia solliciti pro caro pectora nato. Nec procul inde abiens venies ubi Thaboris ilexDispergit remis late spatiantibus umbras: Tunc tres occurrent Lusae qui templa vetustae( Lusa fuit quondam quae nunc cognomineBethel )Ascensu felice petent: fert obvius haedum Primus, tres alter panes, vinique lagenam Tertius: hi placido tecum sermone locuti Binos munifica panes tibi protinus arca Expedient, tu sume manu donaria grata. Post ubi iam tumulum ascensu superaveris alto. Castra Palaestinae qua constituere cohortesVrbi succedes, ubi fati turba futuri Praescia, se magno vatum feret obvia coetu: Tympana praecedent alterno verbere sistri Impulsa, et doctopsalteria pollice mota, Tibiaque et Cytharae dulcissima fila sonore: Atque hi fatidico rumpent de pectore voces. Hic sacer ille tuam caelesti numine mentem Spiritus afflabit, venturisque ora resolvet Fatiloqua eventis, quantum hic mutatus ab isto Saulus erisSaulo : Tu vero his undique signisIam confirmatus, caelestia iussa capesse. Praesentemque DEVM sequere: et qua Gilgala sacramOstendunt Ios. 5. vers. 5. aram, rapidumIordanis ad amnem,Iosua ubi quondam tentoria fixa tenebat,Et gentis cultro praeputia dempsit acuto: Hic septem expecta luces, nostrumque morare Adventum, nam multa cadet tum victima nostra Pro regno votiva tuo, penitusque docebo Quo tu quemque feras pacto, capiasque laborem.
Et quis,ait, pater incitat illos?
Etiamne inter vatum agminaSaulus ?
Magnanimi Isacidae , genusIsraele profectum,Accipite has Domini sublimi ex aethere voces. Ille ego sum, dicit magni DEVS arbiter orbis,Qui vos Niliaca ductos eMemphidos ora.Exemi duris caeso prius hoste lupatis, Perdomuique omnes in victo numine Reges .Quique rebellarunt fatalem tradere terram Patribus, et captos ingressi milite fines Exeruere suas vestra haec in moenia vires: At vos Caelesti contempto Rege petistisE medio vestri terrae de pulvere Regem .Annuit, ecce, DEVS , vobisDEVS annuit istis.Nunc ergo accedant bis senae ex ordine natae Isacia de stirpe tribus: ut quem sibi poscatEsse DEVS Regem , nos missa sorte legamus.
Hic Samuel :Regem quem sic voluistis habetisSorte DEI lectum: nec enim par eminet alter,Nec caput aequalis, nec membra decora iuventae.
Atque hoc foedus, ait, vobiscum deinde paciscar, Vt cuivis oculum cultello vindice dextrum Exsculpam, gentique notam ceu victor inuram: Isacidumque omnes maneant ea probra nepotes.
Illi autem contra:Liceat cum pace sequestra Septenos pepigisse dies: et poscere nostrae Gentis opem, mentisque tuae dictata referre. Quod si nemo aderit, qui nos defendat, et urbi Succurat, miserae, portas pandemus, et una Omnes egressi, tua regia iussa sequemur.
Haec addens: Quisquis Sauli mandata recusat,Et fidi pia iussa sequi Samuelis , eodemMore suos videat sectos in fragmina tauros.
Cras, inquit, medium cum Phoebus adiverit axem,Fervidiorque dies nitido fulgebit Olympo ,Subsidio oppressae veniemus civibus urbis.
Insuper haec mittunt: Vbi lux sua crastina primos Ortus extulerit, portas reserabimus urbis, Egressique sacrum dedemus, et omne profanum.
His tunc Saulus ait:Nemo crudelibus umbrisOccubet hac laeti festiva lice diei, Qua tulit auxilium nostrae DEVS arbiter orae.
Isacidae fortes generosum stemmaIacobi ,In medio vestri est, quem tota mente petistis Rex Israelis : vestris hunc numina votisConcedunt, simul ipse dedi, vestrisque malignis Hunc precibus gessi, sic iussus ab aethere, morem. Nunc quia consenui, nec vitae demoror annos Vtilis et nostri sunt intra haec moenia nati: Quas gessi officii iam depositurus habenas, Harum, teste DEO , rationem reddere vobisOmnibus aggredior, quos prima a luce iuventae Hoc triste ad senium iusto moderamine rexi. Vos igitur cives mihi respondete roganti, Aeterno coramque DEO ,Sauloque potenteQui iam Rex nostris maior succedit habenis:Ecquis adest per me cui bos cui demptus asellus? Ecquis vim passus? cuinam hic iniuria per me Illata? aut quisnam largitus munera nostram Evertit mentem, et missis mea lumina donis Caecavit? quae quisque dedit concessa reposcat.
Nec vis ulla fuit, nec facta iniuria nobis Civibus, aequata tribuisti iura libella: Nec rapida ullius captasti munera dextra.
Tunc Samuel :esto testis mihi conscius aetherVos contra, et Rex iste recens fit testis inunctus,Quod neque triste nefas, neque quod reperistis iniquum His manibus nostris, immundo a munere puris.
At populus contra: sint sane numina testes.
Rursum ipsis Samuel :DEVS ille, ait, arbiter orbis,Qui priscum Mosen dedit,Aronemque disertaFacundum lingua; qui dura Memphidos oraEduxit vestros haec in loce lecta parentes, Ille, inquam, DEVS esto mihi super omnia testis.Nunc ergo quae deinde loquar vos mentibus aequis Accipite, et sensus mea dicta reponite in imos.
Hunc, inquit, maestum secludite corde pavorem Isacidae duri: nam quamquam crimine culpaNon vacat, et saevam meruistis caelitus iram: Ne tamen astricolae fugitivum vertite tergum, Sed miti servite DEO , simulacraque vanaDefugite, et vestris procul haec a mentibus absint. Numina vana nocent, nec duris casibus obstant, Nec lapsis dant rebus opem: DEVS ille creatorCaeli, opifexque hominum fatis succurit in arctis: Et sibi quem legit populum, pro mente benigna Deserit haud umquam, duro in discrimine sortis, Ergo etiam procul a nobis res ista recedat, Vt precibus cessem summum exorare parentem, Proque meo populo geminas attollere palmas, Et rectam monstrare viam, qua tendere cursum Discat, et Isaciae vestigia carpere laudis.Vnum hoc vos moneo, cives, iterumque monebo, Sit labor hic omnis, summum timuisse parentem, Et servire DEO ex animis, et pectore toto.Nam vos experti, quam sit metuenda potestas Illius, et quantis animum pater optimus aequum Prodigiis toties osternderit: at simul ipso Deserto, reprobae tendetisin avia vitae: Et Rex et populus fato occumbetis eodem.Postremo Deut: 17. Versu. 16. haec etiamRex condita mente teneto,Quae Regi Moses dederat praecepta futuro:Ne sis alipedum nimium studiosus equorum, Nec tibi coniugio multas sociasse maritas Cura sit, ut ne quo deflectat in avia mentem Suavis amor: solio mox inde locatus eburno, Rex primus tractet verbum caeleste salutis,Hoc legat, hoc repetat: studium hoc intentus in unum. Ille suum ut dicat Dominum timuisse potentem, Nec laevam versus dextramve recedat ab aequa Lege DEI , ut stabili regnum fulcimine firmetTum quoque ne fratres supra sese efferat alto Pectore: Nam fragili DEVS odit in orbe superbos.
Te longas nectente moras, cum territus omnis Diffugeret miles, totos dispersus in agros: Ipse mihi metuens, ne incautum his moenibus hostis Obrueret, sacris quia nondum diva piassem Numina, mactatum fidenti pectore taurum Imposui his aris, succensoque igne cremavi.
Subiicit huic vates:Quae te dementia sacros Iussit adire focos, nostras tibi sumere partes? En, tibi pro scelere hoc foedo, pro talibus ausis, Quod stabiliturus fuerat DEVS aethere ab altoNunc adimit regnum, nam Reges regia tractent: Quaeque sacerdotis curet sua templa sacerdos. Iamque adeo reperit Dominus Regemque DucemqueEx animi lubitu: qui nostra in gente capessat Imperium, regnique tui succedat habenis.
Armigerum alloquitur Ionathas :: Me caelitus ardorImpellit diri perrumpere castra Philisti .Nec mihi mens placida prius est contenta quiete, Quam stricto invadam gentes mucrone profanas: Tu modo me sequere, et casus comitare per omnes. Invia nulla DEO est via, nec grave, vincat ut hostemSive manu parva, seu militis agmino denso.
Armiger huic contra:Sequimur quocumque iubemur.
Excipit hunc iterum Ionathas : Age concipe signum,Vnde DEI constet nobis propensa voluntas.Namque ubi subiectae superato tramite vallis Conspectum diri vultusque subibimus hostis: Si nos stare loco seseque manere Philistus Iusserit: illorum nos non in castra feremus. Sin nos ultro ipsi furiosa voce lacessant In pugnamque vocent, certum quod vindice Dio His manibus nostris totum superabimus agmen.
Ecce, suis isti tandem erepsere cavernis. Huc agite, o socii, praecelsam ascendite rupem, Huc, inquam, ut nostro discatis ab agmine mores.
Testis, ait, DEVS esto mihi: dum persequar hostemEt meritas dextra poenas victrice reposcam.
Ah meus ille, inquit, pater est errore benigno Lapsus, et istius nescit quae commoda fructus: Namque vide ut laeto mihi constet omnia vultu, Partis ubi exiguae gustavi mella palato. Atque hoc est illud, quod toto corpore lassus Miles ut a praeda sibi temperat, aeger, et esca Abstinet, optato nescit gaudere triumpho, Nec maior profugo victoria surgit ab hoste.
Tum Saulus :Nostrae accedant huc agmina gentisOrdine: ut experti sortem, quae quemque notabit, Admissum fuso solvamus sanguine crimen. Nam sic ille DEVS vivat, si culpa vel ipsumSit Ionathan penes, hanc tristi iam morte piabit.
Fac DEVS hic iustum quod erit, quodque omnibus aequum,Quo sors cumque cadat. Nec fit mora longa, caditque Sors Regem super,et natum: populusque pericloLiber abit, Tum Rex iubet aequam mittere sortemSe super et Ionathan , uter hic commissa duorumExsolvat, iustamque piet nece caelitis iram. Vt vero tetigit Ionathan : Quo crimine, quonam,Nate, lacessisti numen caeleste parentis?
Filius hic patri:exigui mihi portio mellis Semineci gustata fuit, subitoque revixit Spiritus, ut fusas possem iugulare cohortes. Si mihi propterea crudeli morte cadendum: Eia cadam: nec enim vitam pro laude paciscar Caelitis, optato dum tu potiare trimpho.
Tum pater:Occumbam leti crudelibus umbris Ni mihi commisso solves pro crimine poenam.
At populus: Qui? num Ionathas mergatur iniquoFunere, qui patrias tanto discrimine terras Eripuit, saevos et solus contudit hostes? O procul a nobis, procul omen abesto sinistrum. Nam sic ille DEVS vivat terraque poloqueNullus ab intacti Ionathae victore capillusVertice decedet DEVS est qui tanta per illumEdidit, o memoranda omni miracula saeclo:
Me pater omnipotens, quo nuper et auspice regnum Hoc per me indeptus , tecta ad tua regia mittit:Illius ut referam voces, tu percipe porro, Sic etenim canit illesuae penetralibus aedis: Nondum animo dilapsa meo, penitusque medullis Fixa haerent, quae mente ferox Amalecus Iudae Intulit arma meo: quando venientibus olim Ex Aegyptiacis post funera plurima terrisInterclusit iter, totoque a limite passim Dispulit Hebraeos . Et nunc a tempore lapsoAeternum superant monumentum, altaria Nissi .Stat nobis igitur gentem delere nefandam, Crudelique dare exsilio matresque, virosque: Et pueros carae genetricis ab ubere raptos: Et pecudes, asinosque pigros, fortesque iuvencos. Hic ego te nulli volo parcere, quicquid ubique Victae gentis erit Dominus mihi destino sacrum.
Paenitet, heu, Saulum mihi delegisse, pigetqueHebraeis Regem : neque enim mea iussa capessit,Praedae inhians, Regemque hostem tutatur inultum.
Ecquis, ait, nostras balatu hic impulit aures Mugitusque boum?
Cui Saulus;Et haec mihi caesis Ex Amalecitis praeda est, quam supplice votoServatam populus voluit caelestibus aris Esse sacram, pingui siquidem fas parcere furto.
Huic Samuel , Nunc audi, inquit, caelestia contraVerba DEI , exacta iussit quae nocte referre:An-non cum minimus (non sic tibi visus es ipse) E populo hoc esses, Domino duce et auspice summo, Regifici haud pridem scandisti ad culmen honoris? Vt caput Hebraeae gentis, dominere superbisCivibus, atque ipsi tua regia iussa facessant. At pater ille DEVS mandaverat arma nefandisSaeva Amalecitis inferre, exscindere gentem:Non ulli hic homini, non ulli parcere bruto. Cur tu igitur Domini non es mandata secutus? Cur iumenta tuae servasti pinguia praedae? Parvi adeone ducis caeleste lacessere numen?
Atqui ego quae fueram iussus iam rite peregi, Et mecum adduxi captivum, ut cernis, Agagum ,Et reliquam ferro delevi vindice gentem: Quam Domino vult esse sacram, pro divite palma: Victima Gilgalicam caelestis ut imbuat aram.
Num tu mactatae pecudis manante cruore Plus gaudere DEVM censes, quam mente parataObsequium praestare DEO ? mihi crede prophetae:Plus capitur DEVS obsequio, quam pinguibus extis,Et pia mens melior quam caesi victima tauri. Incantare DEOS , et Divis esse rebellem,Fictitios coluisse Ioves, et temnere veriIussa DEI , scelera haec incedunt passibus aequis.Ergo reiecisti quia tu caelestia iussa, Te quoque iam reiicit Caelum. Tunc Saulus obortis
Effatur lacrimis: Peccavi, et numinis iram Promerui, ah monitus male neglexisse paternos Et populo oranti morem gessisse pudendum Paenitet: o Regi veniam largire fatenti:Et mecum ad pia templa redi, lubet ore gementi Offensum placare DEVM , veniamque precari.
Vocem, inquit, magni spernis Iovis, ille vicissim Te spernit, patriae ne serves gentis habenas.
Et regnum DEVS avellit, vulsumque propinquoDonat habere viro, qui te pietate fideque Praecedit: Non ulla refert mendacia nostri Heros ille chori, nec verbi paenitet umquam Promissi, nec enim mortali semine cretus Est homo, quem rerum possit piguisse suarum.
Da tamen hunc nobis populo coram, inquit, honorem, Et quia peccavi mecum pete praevius aram: Vt precibus supplex iratum numen adorem.
Adduci: Ille animi fidens: Sic funeris, inquit, Mentibus a miseris procul est arcendus amator.
At Samuel : Sicut tuus ensis,Agage , cruentusOrbavit nostras natorum lumine matres: Sic aequum ut genetrix orbetur te quoque nato.
Alloquitur vatem: quonam quo tu usque gemendo. Tempora tam miserae consumis acerba senectae: Quod mea, ne regnet, submovit dextera Saulum ?Reple oleo cornu, tum quo voco dirige gressum: Vrbe hac Ephratica , quae nuncBethlemia fertur,Isaeus degit, cuius de sanguine natumDelegi Regem .Samuel perterritus infit:
At quo digrediar? Nam si mea caepta reiectus Compererit Saulus ferro iugulabitiniquo .
Tum DEVS : Accipe, ait, vitulum monstrataque viseMoenia, dic sacras epulas te velle parare: Convivamque tibi Isaeum natosque vocato,Hic tu quae facias et quem mihi destino Regem Indice monstrabo digito.Caelestibus ille
Non, inquit, vultus, non respicienda decori Persona est hominis: Nam non delegimus istum. Mortales oculi ignorant futura, videntque Quae sunt ante pedes, mentem DEVS inspicit imam.
Huic genitor:Mihi parvus adhuc et iunior istis Filius est pecudum septa inter ovilia custos.
Commendare alii: Veni tunc rure vocatus, Vtque mei ante oculos coram Samuele parentisAstiteram, promit cornu fatale propheta Et medio statuit me laetus in ordine fratrum, Infundensque oleum capiti: Hic est, subicit, hic est, Aethere quem Dominus Regem sibi inaugurat altoDixit, et afflatum caelesti numine linquit, Et repetit patriae notissima limina Ramae .
Ad pugnam: Et quae vos, inquit, dementia iussit Vestra Palaestini inferre cohortibus arma?Nonne Palaestini ego sum de gentibus unus?Et vos Cissidae servi, Quin ocius unum?Eligite ex omni numero peditumve, ducumve, Qui pede collato sese huic committere pugnae Audeat: occiso nam si me victor abibit, Serviet aeternum vobis cum Rege Philistus .Sin autem nostris manibus cadat ille, vicissim Serviet Isacides immota legePhilisto .Ecquis adest? Nemone venit? proh caelice mavors :Quam vos ista diu ludibria nostra feretis? Quin agite, et vestris aliquem producite castris.
His ego perceptis medium me confero ad agmen Et quod erit munus, quae debita praemia dextrae Incircumcisum quae vi prostraverit istum? Nam cui tandem homini Cyclopica bestia dixit Isacidum nisi probraDEO ? Non istud inultumSic feret, et meritas dabit hic mihi sanguine poenas,
Talia dicentem verbis me Eliabus amarisCorripit: ah, novi quae te fiducia caecae Mentis agat: Nam cur vacui tu ruris ovile Deseris, et tiro castra ad Mavortia tendis?Nam furor est puerum saevis se immittere pugnis,
Huic ego: Quodnam igitur furioso pectore tantum Commisi facinus? nonne hic e moenibus assum Bethlaeis , animi referam ut mandata paterni?
Tunc ego: Ne quisquam terrore gigantis inani,Optandum victo desperet ab hoste triumphum: Ipse ego non vasta quantum vis mole videndus, Hac dextra immanem sternam victrice gigantem.
At Saulus contra: Non defensoribus istisHoc iam tempus eget: puer es, virtute nec aevo Firmus: At hic miles duris exercitus armis.
Contra ego subiicio: Pecudes in rure paternas Pascebam, ruit, ecce, Leo, ruit efferus una Vrsus, ovemque rapit crudo Leo saevus hiatu. Insequor, et pecudem rictu ex atroce Leonis Eximo: Qui postquam valido me invaderet armo, Ore inhians: rigidam forti hoc ego pollice barbam Prenso, ferumque neco, Simsonis more, LeonemSetigerumque ursum: Nunc unus hic esto Philistus ,Vni horum similis, quos haec mea dextra cecidit. Nam vivi castris Domini maledixit Alastor Impius, et nostris illusit belua sacris. Qui me diri ursi, qui saevi e fauce Leonis Eripuit DEVS, hoc etiam servabit ab hoste.
Quisnam cum baculo peraque incedis inani? Num videor canis esse tibi? sic numina servent Astarates , hodie tua pulpa volucribus altisEsca erit, et dentes comedent tua membra ferini.
Excipio contra. Tua dextra potentibus armis Freta venit: me sola animat clementia divi Numinis, insano cur tu infers probra tumultu. Et nunc ille DEVS , quem tu contemnisAlastor ,Te dedit his manibus nostris, ut vindice dextra Abscissum immani caput a cervice recedat: Tuque feris terrae caelique volucribus esca Fies projectum super hac tellure cadaver. Noverit hinc omnis regio, quam circuit aether, Esse suum Isacidis Caeli super ardua numen,Quod ferat auxilium sine vi, sine fortibus armis. Nam DEVS hanc isto certabit in aequore pugnam,Teque dabit nostram cum toto hoc agmine praedam.
Mutua Regis namque fides arcto nos foedere fratresSauli gratia ergaDaviden in acerbissimum odium conversa.Iungebat, firmoque ligabat pectora nexu: Qui duo corporibus sed mentibus unus eramus. Ipse suas Genitor tractas de corpore vestes Tum mihi donabat, tunicaque amicibat, et apto Pallio, et huic validum lateri suspenderat ensem, Cingulaque aptabat pharetramque arcumque recurvum.
Et mihi mille, inquit, decies sed mille dederunt Davidae : hic heres regnis succedet habenis.Hic torvo cepit primum nos ore tueri, Nec mihi post animo fuit umquam deditus aequo.
Tunc Regi refero: Quis ego, aut quae vita, quod ortusStemma mei, ut generum me Rex sibi summus adoptetCumque esset thalami tempus geniale sacrandi, Ecce, Meroba alii datur associanda marito.Me tamen, o mihi cara Michal , ardenter amabas,Et mihi te Genitor sociam pangebat, ut armis Me quoties vellet furibundi exponeret hostis.
Pareo consiliis mihi tam cupientis amici, Meque extra Gibeam caecis abscondo latebris:
Ne vero genitor, ne tantam concipe bilem, Isaiden generum adversus; ne pollue mentemSanguine non nocuo. Nihil in te criminis ille Commisit, sed rite tibi prodesse laborat: Et tua damna cavet, regnique exauget honorem. An-non ille ferum dextra victrice Goliam Sustulit an nobis non attulit inde salutem Omnibus? hic oculi, sunt hic tua lumina testes. At tibi qui magno peperit tot laeta triumpho Gaudia, nunc istum crudeli funere tollas? Aut cur insontis macules te sanguine civis?
Coniunge teste loquor, quae ni tum fida fuisset, Nec tuus Isaides , nec natus viveret ullus.
Et cur ludificas carum tu nata parentem? Cur sinis e manibus dilabi, qui meus hostis? Istane danda fides Regi quae debita patri?Huic mea tum coniux respondet: at ille minatus Horrendam, fuerat mortem, ni evaderet insons.
Quod tantum admisi? quod tam crudele patratum In vita facinus? quam feci denique culpam? Aut qui commerui, insidias ut ponat ubique
Absit, ut occumbas crudeli funere mortis: Absit ab humano scelus hoc immane parente. Nam nihil ille meus Genitor molitur in aula, Aut magnum aut parvum, mihi quod non ante revelet. Cur igitur mentis tantum me celet iniquae Propositum? vanos age pectore pelle timores.
Excipio hunc contra: Novit quo foedere simus, Quamque arctis dudum coniuncti mentibus ambo: Atque ideo Ionathae vult haec incognita nato,Ista tuam mentem ne cura remordeat aegram. Testor enim hoc Caeli et terrae spirabile numen Et Ionathae vitam: passu non longius unoAbfuit a nobis extremae linea vitae.
Sic ego: sic Ionathas : Faciam quod postulat a meIste tuus praesens animus mensque inscia falli.
Huic ego: Cras tacitae coeunt nova cornua lunae: Cum me regali fas est accumbere mensae, Nunc tres hosce dies campis latitabo propinquis. Quod si forte pater de me quaesiverit ultro: Tu me Bethlemicae dic urbis adisse paternaeLimina, solemnis quo sim convivia diei: Si pater annuerit, res est in margine portus. Sin autem irato monstrarit nubila vultu, Certus eris diro quod secum pectore volvat Exitium nobis instanti afferre ruina. Tu vero miserere tui Ionatha optime, servi:Nam tu, teste DEO , sanxisti foedera mecum.Quod si me penes hic culpa est, occide, quid, oro, Sub patrii vultus me lumina saeva reducas?
Tunc Ionathas : Absit, patris ut sit nota voluntas,Quae paret exititum, aut statuat te tollere ferro: Nec mea de fatis moneat te lingua futuris.
Hic ego solliticus: Sed quis tamen, inquio, certum Fecerit, hostili si quid Rex pectore promat.
Incipit: Esto mihi DEVS Israelis avorumTestis: et a Ionatha vultus averte paternos:Si quid in Isaiden triduomoliminis istoComperero, sive infesti, seu forte benigni, Quod struat in partem genitor firmatus utramque, Ni meus Isaides me certior indice discat.Tu modo, mi frater, dura, rebusque secundis Te serva: Ille DEVS te mente gubernet eademQuam patrem solitus. Sin vano pectore fallo: Me quoque quantisper vitalis Spiritus artus Hos reget, et vacuas cum se extenuabit in auras: Omni spe castum caelestia numina fallant. Hoc tamen, hoc te etiam sincero corde precamur: Si quando DEVS ille tuos exstinxerit hostes,Vndique, et hinc sedes, dederint tibi fata quietas: Ne Ionathae , ne quaeso domum serosque nepotesDesere (quid lacrimas Mephibosa effundis inanes?Durat , et aeternos mens haec durabit in annos) Mutuaque immoti conserva pacta favoris: Atque, en, te fervore pari quo me-met amantem. Sollemni cras laeta tuo te quando sedili Mensa exspectabit, biduoque sequente vacarit: Huc tu deinde redi, teque hic sub rupe cavata ( Asela nomen habet) cum lux erit orta reconde.Ipse ego mox adero, et vacuas iaculabor in auras Te super, ac puerum mittam qui tela reportet. Hic tu clamantis non irrita verba notabis Augurium tibi: nam misso si dixero vernae: Me versus mea tela iacent, te pone minister: Tunc erit infenso nihil a genitore timendum. Dixero, te versus, teque ante minister habebis Spicula: tum certam fugiendo quaere salutem. Cetera, quae inter nos hodie sancimus, et ante, Horum sunt nobis aeternum numina testes.
Atque ubinam latet Isaides hoc tempore festo?Non heri, non hodie quod sacris assidet escis?
Cui Ionathas : Festum tectis sollemne paternisInstitui aiebat, quod nostro ut pace liceret Concelebrare sibi, germano a fratre vocato Orabat veniam: nunc causa haec distinet illum Regali a mensa. Tum diram accensus ad iram Cissides :Ionathan his verbis increpat atris:O fidens animi nebulo, patrique rebellis, Novi, novi inquam, quod tu delegeris istum Isaiden probroque tuo matrisque nefandae,Quae mihi te peperit: nam quanto tempore vivit Isaides , numquam regni tibi firma paterniGloria, nec stabile hoc solium successor habebis. Quin ergo huc revoca Isaiden , ut sanguine poenamSolvat, et ob scelus hoc funestis occubet umbris.
Huic Ionathas iterum: Cur mortem hic oppetat insons?Et quodnam scelus admisit? quae crimina fecit?
Te versus, teque ante iacet, quae missa sagitta est. I, nec siste gradum, qua te via proxima ducit:
Subicit haec Ionathas : I quo tua fata vocabunt,I pede felici, iurataque foedera serva, Communesque olim mecum tutare penates.
Sunt a Rege mihi commissa negotia regni,Arcana, et nulli facile credenda ministro. Tu mihi si quid habes victus panisve cibive Da quaeso, et fessas repara, pater optime, vires.
Non mihi sunt ulli panes hos praeter in aede Mensis impositos, atque hos tollunto ministri, Dummodo femineo sese abstinuere cubili.
Tertia lux haec est (sacro respondeo Mistae )Ex quo digressi sua quisque cubilia liquit: Nostraque feminei sunt vasa expertia tactus Si tamen haec inmunda via est, pro tempore fietMunda via: an nescis quod mundis omnia munda?
Huius (dicebam) similem non aspicit orbis.
Prodiderunt servi: Namque hic est ille vir, hic est, Aiebant, de quo laetum Paeana canebant: Rex mille: at deciesDavides mille cecidit.
Achis ad servos: Ipsi vos cernitis, inquit,Non huic esse caput sanum: cur sedibus hospes Hic nostris subiit? cur haec ad limina venit? Edat ubi specimen rabiosi pectoris amens? An mihi non fatui satis ampla est copia coetus?
Esto Psalm. 56. Implorat opem divinam contra iniuriam Regis mihi clemens misero,Sauli .DEVS , esto benignus,Nam me homines leto cupiunt mersare profundo Assidueque angunt, multis circumdor ubique, Hostibus, et multi mortis mihi retia tendunt. Sed tibi me credo, nec quid mihi terrea possit Massa inferre mali, secura mente timebo: Oppugnant ille mea verba, huc pectore toto Intenti, ut misero possint afferre periclum. Illi cenfertim vitae insidiantur, et omnes Observant passus, dum possint addere noxam: Quicquid delinquunt ipsi sibi quisque remittit. O DEVS hos homines furvas demerge sub undas,Connumeraque fugas Davidae , et collige in utremQuas fundo lacrimas: nam certe colligis omnes Sic hostes mihi terga dabunt, sic ora precantis Percipies, ut te videam mihi numen amicum. Sic etiam verbum referam caeleste salutis, Vni namque tibi fido, formidinis expers: Nec metuo quid massa mali det terrea nobis: Vota DEO feci, quae feci vota rependam,Et laudes memorabo Iovae: Nam mortis ab umbra Tu DEVS hunc servas animum, tu denique firmasHos gressus, animae ut vescar vitalibus auris.
Ieminidae duri, quae vos dementia iussitConspirare omnes? capitique huic ponere nostro Insidias? utrum Iemini de stirpe creatisOmnibus, Isaides vineta daturus et agros?Praeficietque suis iam deinde cohortibus erro? Nam mihi quis restat fidus, qui nuntia portet De profugo Isaide : ut quaenam molimina rerumMente agitet, certis possim resciscere signis? Quippe etiam Ionathas profugi defendere partesAudet, et infaustum cum hoc exsule foedus inivit. Nemon’ e vobis superest, quem sortis iniquae Commiserescat, et has veniat qui fidus ad aures Nuntius, ut, quid agat, quae rerum exordia tractet, Experiar? servum nam contra me incitat ipse Filius, ut factis loquitur res ipsa nefandis.
Vidimus Isaiden venientem ad moeniaNobae ,Votivasque aedes quibus Ahimelechus adoratSacrificans, parvo stipatum accedere coeptu ,Huic responsa dedit divino ex ore sacerdos, Et panes sacros, gladiumque atque arma Goliae .
Heus, Ahitobi , inquit, fili: cur foedus inistisMe contra Regem , tuque o periure sacerdos?Isaidesque tuus? cur das responsa petentiCaelica? cur panes illi largiri sacratos? Vt quod res loquitur stimulante libidine mentis Impellas hominem sceptris se opponere nostris?
Sic Caedes Sacerdotum. ait: At sacros renuunt iugulare ministrosIeminidae , etRegi obsequium, praestare recusant.
Tu remane mecum posita formidine praesul: Quae sors cumque mihi fuerit, quae denique fata Haec eadem tibi erunt: qui vitam hanc auferet uni,
Vnus ibi comitum:Quaenam struis orsa? Quid istis Inceptas armis? patrias habitare timemus Nos urbes, cupimus castra oppugnare Philisti ?
Degeret Isaides : Nunc, hem, nunc inquit, habemusIn manibus nostris multumque diuque petitum. Nam DEVS ipse mihi conclusum moenibus urbisTradidit, et portis terratoque obice saeptum: Hactenus in campis qui passim errebat apertis. Ite hinc, ite citi mecum qua Chegila murisStat munita suis, atque urbem cingite vallo.
Consulit: Alme DEVS , nostras it fama per auresAdventare acies Sauli , haec ut moenia flammisCingat, et eversam tollat cum civibus urbem: Nunc tu fare mihi, verusne hic rumor ad aures Pervenit nostras? et utrum me civica Saulo Perfidia, in saevae tradet discrimina mortis?
Rex , genus egregium, cui totDEVS annuit urbes:Nos inter latet Isaides , atque abditus arcemHachileo impositam colli tenet hic ubi dextrumDeserti nemoris latus eminet. Eia age, longas Rumpe moras, nostris manibus tibi traditur hostis.
Hic contra Saulus :Dii vobis digna rependantPraemia, qui tales talem mihi proditis hostem: Et Regis vestri pariter regnique miserti.Ite ergo, et certis hostem perquirite signis: Quas teneat latebras, et se quibus occulat antris. Nam mira est homini versutia, plurimus astus: Demum explorato, quem quaerimus, hoste redite. Vt sequar, et nostro circumdem milite campum. Nam pede si profugo nostras miser attingit oras:Ipsum multa inter latitantem millia prendam.
Incipio super his: Iuvenes, fortissima bello Pectora, si mihi fertis opem, certoque venitis Auxilio, innocuum quem vis inimica fatigat: Hic se animus vobis casus coniunget in omnes, Quo sors cumque feret. Sin fraudes mente dolosa Nectitis, ut noxam insonti mihi detis amico, Puniat ille DEVS nostrorum ex aethere patrumTam crudele nefas profusi sanguinis ultro.
Hic quotquot sumus, ecce tui sumus, inclyte ductor Isaide , et tecum sunt nostrae foedera mentis.Pax tibi, pax adsit, pax adsit et aurea nobis, Qui tua turba sumus tibique auxiliamur amico: Nam DEVS ipse favet clemens tibi numine dextro.
Cur hominum de me fictis sermonibus aures Rex praebes? quasi qui sceptrum Regnique coronamEripuisse tibi comissa caede laborum. En DEVS ipse tuae vitaeque necisque potentemFecerat hac hora, nostrisque hac rupe cruenta Tradiderat manibus, nec te tamen ista cecidit Dextera, nec cuiquam comitum nocuisse meorum Permissum fuit: a nobis procul istud abesto Horrendum facinus, Domino feriamus ut unctum.Ah, mi care pater, mi Rex , hanc aspice partem,Quam tibi secessum quaerenti his rupibus antri, Haec manus, haec, inquam, talari a veste recidit. Hinc cognosce animum, nulla tibi parte rebellem, Insontemque doli, saevoquea crimine purum. Nil ego commisi quo tantam pectoris iram Saulaei merear, nec tu venarier usquamMe cessas, vitam mihi dum tuus auferar ensis. Sed causam hanc utriusque suus, nisi fallimur, olim Nos inter dirimet divinae calculus urnae. Namque erit, ut vindex a te DEVS ille reposcat,Quas hoc immani meruisti pectore poenas: Ipse tibi parcam, nec Regis sanguine nostrasCommaculabo manus: Nam foedae a gurgite mentis (Vt populi sermo est) foedissima crimina manant. Et quem persequeris tandem Israelidos oraeRex magne ? aut istis quemnam venare catervis?Exstinctumne canem, qui te nullo ore momordit? Vilis ego pulex, tantis si viribus impar, Me Regi opponam caecoque furore resistam?Sed DEVS hanc trutina mox causam examinet aequaEripiatque tuo nostram tentamine vitam.
Ah, Fili Davide , inquit, carissime fili.Iustior es, longe socero tu iustior ipso: Nam male pro factis, mihi tu benefacta rependis. Qui tibi vindicta quadam divinitus hostem Oblatum, in manibus cum me iam certus haberes, Non occidisti tamen, atque hac caede parentis Abstinuisti animum: nam quis sibi cardine tanto Oblato rerum, capitali parserit hosti? Dius persolvat tibi grates, inclyte fili,Hac quod luce tui specimen tam dulce dedisti Pectoris, et nostro non polluis arma cruore. Sed quoniam et novi, quod tu successor in istud Pervenies regnum, solii certissimus haeres, Iura, age, per Caeli, per terrae numina iura,Quod nolis nostros armis delere nepotes, Nec Sauli nomen, nec stirpem abolere paternam.
Quisnam Davides ? inquit: Quis filius isteIsaei ? unde domo? nunc passim haec avia circumErrones cursant fugitivi, altisque rebellant Regibus : an panes, et aquam, carnesque paratasTonsorum mensis ignotus hic auferat erro?
Ah, Domina Abigail , inquit, venere ministriHuc a Davide missi, et dixere salutem,Et petiere sibi de nostris fercula mensis: Quandoquidem nobis laeti tonsura diei. Hos erus a sese misere dimisit inanes: Et probro affecit. Non illi damna dederunt Vlla tuis gregibus, non ulla iniuria nobis Accidit ex ipsis: sed nos communibus armis Defendere, gregis ceu propugnacula nostri. Nunc tu quid miseris istis sit rebus agendum Dispice: nam certum est toti impendere ruinam Huic domui: nec enim Davidae miles inultaTam fera probra feret. Noster (scis ipsa) Nabalus Futilis est nimium, nec dicta ullius amici Aequo fert animo, cunctis monitoribus asper.
Ah, Domine Isaide , patrii gener inclyteRegis ,Cui sceptrum exstincto DEVS annuit hoste supremum:Ancillam haec me culpa tuam penes esto, meumque Istud sit facinus: tu fidae verba ministrae Accipe, et his praebe facilem sermonibus aurem: Ne tantum insano succense, quaeso, Nabali ,Qui dudum impositi complevit nominis omen, Vir vere fatuus, vere qui dicitur esse. A te nescieram missos venisse ministros, Qui victum peterent: si scissem, optata dedissem Munera: sed Domino , loquor haec tibi, teste supremo,Impedisse DEVM temere tua coepta morando:Ne tu forte tuam maculares sanguine dextram Innocuo, aut in te derives numinis iram. Hostibus eveniat dementem aequare Nabulum Consilii: animi furiosi et talibus ausis: Atque, en, parva tua non aspernare ministrae Munera, quae mecum Domino tibi porto iubenti:His repara fessi languentes militis artus: Ancillaeque ignosce tuae, veniamque roganti Da mihi: quod regnum tibi Dius ad aethere celsoConciliat, multos firmum durabit in annos. Nam quae bella geris, Domino geris auspice bella,Et tibi terra parens, tibi summus militat aether. Ergo, cave in praeceps rapiare, et pectore laevo Quicquam committas, dum spiritus hos reget artus. Quod si etiam demens aliquis furialibus ausis Infestare tuum caput, insidiasque parare Coeperit isti animae: tum coram caelite Divo Vita mei Domini vivorum in fasce virorumCollecta, immanes nil prorsum expaverit hostes. At quicumque tuae tendent sua retia vitae Horum animae rapido Balearis verbere fundaeExcussae vacuas longe spargentur in auras. Tunc ubi promissi Dius memor aethere ab altoOmnia praestiterit, quaecumque est ore locutus Fatidico, et sceptris solique admorit eburno, Vt clavum teneas regni, non ulla tuorum Pectora turbabit, nec te vir summe pigebit Abstinuisse manus insonti a sanguine, et ipsi Consuluisse tibi: quin et tibi praemia reddet Digna meo Domino , Caelum qui torquet et aequor,Tuque tuae vives memor isto tempore servae.
Gratia summa DEO sit Israelis avito,Hac qui luce tuos coram mihi cernere vultus Fecit, et armatis voluit te occurrere nobis. Gratia sermonique tuo verbisque decoris, Tu quibus usa animos potuisti invertere motos. Gratia magna tibi, quae nostra incepta secundo Reprimis occursu, ne nostrum sanguine ferrum Innocuo imbuerem, meque ipsum a crimine diro Praeservem: nam sic Caeli tria numina vivant, Quae me praepediunt tibi ne qua iniuria fiat Ni tu occurisses, non ista luce superstes Insano fuerat, quod tu mihi crede, Nabalo ,Vel qui iam didicit equitare in harundine longa. Quae tamen huc affers tam larga munera dextra, Accipimus gratoque animo, manibusque benignis, Tuque age tranquillo redeas ad limina vultu: Nam te respicio, tibi parco et vocibus istis Parco, quaeque petis, ceu sint mandata capesso.
Haec ubi rescivi grates ago, mente benigna Alme tibi vindex DEVS , haec qui probra tuorumSic esses ultus, capitique Nabalis iniquoOmnia commeritae retulisses praemia culpae. Unde meos ad te selectos mitto ministros, O lux Abigail , te consortemque cubilisExpeto, ne profugi thalamos et foedera temnas: Tuque mihi morem non tarda mente gerebas, Lavistique pedes servorum ancilla meorum, Et mihi te propriam Carmelo egressa dicasti,Post etiam casus profugum comitata per omnes. Nec vero Ahinoama tuam dulcissima consorsHic reticebo fidem: nam tu quoque coniugis exsul Exsulis uxor eras primum, Ieserelide terraEgressa et multos post mecum experta labores. Fortunatae ambae, si quid mea regia possunt Sceptra, fidem nobis numquam servasse pigebit.
En, DEVS ipse tuum tradit tibi caelitus hostem,Quid prohibet proprio Saulum transfigere telo,Et necuisse semel, ne post iterare necessum?
Huic ego: Ne Regem perimas: Quis caelitus unctoIniecisse manus ausit? Quis vindice Divo Hoc impune nefas ferat? Absit, et o procul absit Hoc scelus a nobis. Nam sic tria numina vivant, Ni vel morte cadat sicca, vel caelitis ira Occubet, aut aliquo pereat certamine pugnae: Numquam uncto Domini crudelem inicere dextrem.Tu vero cape tela manu, et quae proxima telo Obba sedet, nostras mecumque revise cohortes.
Nonne animum gestas Abner generose virilem?Namque tui similis toto quis vivit in orbe? At cur sic stertis? cur non pia pectora Regis Pervigil observas? Nam quidam regia miles Castra adiit, Regique hastam subtraxit, et obbam.Hocine custodire decet munimine Regem ?Sic, Dominus vivat, vobis est morte cadendum,Qui male neglegitis Domino sacra corporaRegis :Atque, en, haec Regis , manibus quam gesto, sarissa est,Haec obba: occipiti stabant quae proxima Regis .
An-non Davide vox haec tua? maxime fili.
Immo , inquam, mea vox quam tu pater optime sentisEt cur me rursum premis his atrocibus armis, Ah, servum, Rex magne , tuum? Quid quaeso nefandiCriminis admisi: quibus tantam audacibus iramPromerui coeptis? quae culpa huic pectori adhaeret? Audi igitur, referaque tuas his vocibus aures: Si DEVS ista iubet nobis te bella parare,Liba tuus sacra Domino offerat aede Sacerdos.Sin te homines istaec instigant rursus ad arma Eveniant illis divino a numine poenae Exsilio quod me multant, et finibus orae Eiciunt patriae, ne huius sim limitis heres, Fictitios que lares sequar, et simulacra Deorum,Ac mea sacra feram Belis hoc orbe profanis,At magnus me deinde DEVS prohibisset, ab ipsoSpiritus ut noster quocumque sub axe recedat: Neu labet, aut animum passim despondeat aegrum. Nam Rex Hebraeus se fortibus induit armis,Pulicis ut caput evertat, nemora omnia circum Venatur: ceu eum perdicem in montibus altis Pastor agit telis, et caecis excutit umbris.
Peccavi fateor, dilecte revertere fili: Et gressum Regis nostra in penetralia perfer.Iam nihil a nobis ulla tibi parte pericli Imminet: in media vives tutissimus aula. Nam preciosa fuit Regis tibi vita, sub istaNocte, quod in mediis voluisti parcere castris. At mea quod gravior passim te dextera pressat Impulit huc rabidi stolidum vesania cordis.
Tunc ego: Procedat iuvenum quis ab agmine vestro, Telum hoc qui Regi surreptum, obbamque reportetSed sua cuique DEVS meritorum praemia solvatIustitiae vindex: nam nocte hac praeda fuisses Tu mea, ni nostra haec pasisset dextera Regi .Vt tua vita igitur magni fuit hactenus uni Isaidae , sic nostraDEO sit vita vicissimNon parvi: et saevas evitet ubique procellas.
Hic mihi Cissides . Vive, o mihi vive superstes,Fili, inquit, tu perficies tua coepta secundis Omnibus fili, ut portum tua carbasa tangant Eluctata malis, his eluctata procellis.
Instillant animo:Tune, aiunt, credis honorem Daviden habuisse tuo, te principe, patri?Vt tua qui maestum recreent ad limina mittant: Non oratores hi sint, ne crede: sed assunt Exploratores, ut firmae moenia Rabbae Exquirant, nostramque evertant certius urbem.
Tum fratrem alloquitur, quod si mihi fortius, inquit, Institerint Syrii tuque ipsis esse minorem Videris, hosce tuos nostris coniunge triumphis: Sin Ammoniades te victor presserit armis,Nostra laboranti conversis agmina signis Subsidio mittam, tu tantum pectore firmo, Pro populo Domini coniunctas exere vires:Vna salus bello, e Caelo sperare salutem. Cetera pro lubito dispensent numina fausto.
tum secum: An mulier non haec est illa venusta Bethsabee , non haecVriae militis uxor,Elia sata patre? nisi haec me lumina fallant.
Excipit Vrias : Divini foederis arca,Et populo sua castra tenent, campisque morantur Cum Duce Serviade , cur solus tecta frequentemIpse mea, ut genio indulgens epulerque bibamque, Et noctu in carae requiescam coniugis ulnis? Absit, o procul hinc luxus mollissimus absit. Nam per sulce tuum iuro caput, et tria Caeli Numina, ut ad caros nolim rediisse penates.
Nuntius haec: Illi, referat quae pauca Ioabo Rex mandat, ne casu animum despondeat aeger:Esse vices belli varias, duri impete ferri, Nunc hos, nunc illos inter fera proelia tolli. Duret, et infensam expugnet legionibus urbem. Exaequetque solo fortuna maior iniqua. Rebus in adversis aequum servare docebit Pectus, ut in laetis, nec te sors aspera turbet: Nec ventis nimium laxa tua vela secundis.
Forte duo cives habitabant urbe sub una Alter dives opum, rerum pauperrimus alter: Dives abundabat nivei pecorisque boumque, Vnam pauper habebat ovem pretioque redemptam. Hanc cum prole sua eductam vir egenus amabat, Non secus ac fetum mensaeque adhibebat herili, Pascebatque manu, et praemansis saepius escis, Mansuetamque sua pecudem potabat ab obba, Et gremio secum recubantem molle fovebat: Denique pro cara tractabat prole bidentem. Cum vero quidam peregrinis hospes ab oris Divitis instructae subiisset sedibus aulae, Ille suis parcit gregibus, raptatque bidentem Pauperis, et mactat cari mensaeque parata Hospitis apponit regalis fercula luxus.
Atque haec contra illi: Sic Dius in aethere vivat,Hoc tam grande nefas persolvet sanguine dives, Quisquis is, et raptam quadruplo luet aere bidentem, Qui tam mansuetae non aequa mente pepercit.
Atqui tu vir is es, narratur fabula de te. Nam DEVS has Caelo tristes denuntiat iras:Te mihi delegi Regem , te atrocibus hostisServatum e manibus: Domini tibi limina servo Tradidi, et in gremio tot corpora pulchra locavi Feminea, et solio, et sceptro, regnique corona Donavi, ac multis raris te dotibus auxi: Quae nisi sufficerent longe maiora dedissem. Cur tu igitur patris caelestia iussa Tonantis Neglegis, et diro tua limina polluis auso, Conspectumque DEI turbas tam crimine foedo?Scilicet Vriam necuisti perfidus ense,Ense Ammoniaco , quamque is sibi foverat unamBethsabeen , hanc tu rapuisti e faucibus aegri.Nunc te poena manet, fatalis ab aethere poena. Neque tuis foribus post arma cruenta recedant:Pro tali facto, proque his autrocibus ausis. Nam tua te dabit exitio pestique futurae Intestina domus: furialibus incita telis. Vxoresque tuas, qui sanguine proximus heres Est tibi, sub dio stuprabit, et aethere claro. Nam quae tu nuper mala clandestina patrasti Illa palam facient consanguinitate propinqui.
Ah Psal. 51. Deprecatio pro admissis peccatis. miserere mei,DEVS arbiter orbis et aevi ,Sis felixque mihi, et solito me respice vultu: Tolle nefas istud quod feci: tolle benigno Numine, quod nuper patravi mente maligna: Ablue tot sordes, quibus haec mea pectora foetent, Meque istis exsolve malis: nam crimina nostra Agnosco, his oculis sunt obvia crimina nostris: Soli quippe tibi peccavi, et tot mala soli Patravi, nec enim quisquam damnabitur insons Iudice te, Iudex DEVS imminet omnibus aequusCriminis expertem quis se neget? ipsa nefando Crimine pollutum genetrix concepit, et illis Sordibus imbutum vitae produxit in auras. At te vera iuvant, caecis immersa tenebris, Tuque adeo Caeli mihi fata arcana revelas. Ah pater , hysopum caelesti rore madentemArripe, meque malis exsolve, et dilue nostrum Omne nefas, omnemque nivem candore reducto Fac superum, sine me sursum trahat alma voluptas. Laetitia ut meliore fruar, priscumque vigorem Quae tuus attrivit legum sonus, ossa receptent. At qui peccatis irascitur, occule vultum, Et tetra ex oculis quae feci crimina tolle. Ipsos quin etiam renova DEVS alme recessusPectoris, ut firment fiducia robore certo Me tibi credentem, dum Spiritus hos regit artus.Ne me proicias, ne demas flaminis usum Aetherium, solare inopem, solare iacentem: Me tuus ut recreet divina Spiritus aura.Exemplo sapiant nostro, discantque reverti Ad tua iussa, tuasque vias, me faxo magistro. Eripe me leto, fatalibus eripe poenis, Qui DEVS es custosque meus cornuque salutis:Vt mea lingua tuae dicat praeconia laudis. Iamque adeo DEVS haec aperi,DEVS alme labella,Ore meo ut laudum clarescat fama tuarum: Nam non caesa iuvat nivei te vistima tauri, Non quae votivas ab ovilibus imbuit aras Hostia, quam tibi non ego nunc offerre recusem. Quae tibi sacra placent est mens attrita, metuque Anxia, quam DEVS o non aspernaberis umquam.Fac pater aetherio stent numina firmaSionis Limina, et hos Solymae repara,DEVS optime, muros.
Ecce, DEVS qui te sceleris piguisse peractiAspicit, hanc adimit caelesti numine culpam: Teque hoc exsolvit, ne sit tibi morte cadendum, Crimine, sed quando divini numinis hostes Hoc offendisti facto, qui filius isto Prodiit e coitu, iam vitae lumina claudet:
His Rex : Ieiuno vivum servare puellumPectore, totque aegre lacrimis meditabar obortis: Nam prece placari sperabam numina posse. Sed quia iam fatis video super aethera raptum Cur plorem? cur ieiunem? qui funere tristi Decessit semel, haud nostro revocabilis ore est. Ipsum conveniam fati mox lege: sed ipse Ad me, dum vivo, post nulla aetate redibit.
Quid sibi vult istaec macies, o Regie fili ?Aut cur sic te Animi tantis maeroribus angis? Effare, atque aude certam sperare salutem.
Solatus Ionadabus ait: Quin accipis ergo,Quod tibi consilium do fida e mente profectum.Assimula morbum, fili , et languentia molliMembra repone toro: tum si te inviserit aegrum Davides Genitor , tu posce, ut pace parentisGermana adveniat materno a limine Thamar :Quae tibi languenti sapidam bene praeparet escam, Teque suis manibus cibet, aegrotumque levassit.
Ah, mea tu dilecta soror , mea sola voluptas,Obsequium fratri blandum ne quaeso recuses.
Cui soror : Hem quid ais? tecumGermana cubemne?Tu- ne vitium ut carae possis offeresorori ?Non sic, non patrio frater sic vivitur orbe.Desine: Nam furor est caram vitiare sororem ,Et quonam pacto turpem caelemus amorem? Si gravidam reddas: amentem dixerit omnis Amnonem populis, si crimen tale patrassis.Verum age Daviden communem posce parentem,Vt tibi me iungat thalamo, propriamque cubili Addicet: haud precibus iustis pater ipse resistet .
Nam cur me miseram, exclamat, tristissima Thamar ,Aedibus extrudis? Iam non sat quod mihi raptae Virginitatis habes spolium, nudamque repellis Insuper: hoc damnum multo est atrocius illo.
Vocibus:An tu, inquit, lecti tua pignora credis Omnia fraterno cecidisse perempta mucrone? Ne tu huc inducas animum, ne patrue credas.Amno perit solus, namque alta mente repostumAbsalomoni haeret stuprum, quod perfidusAmno Germanae obtulerat: nunc vindicat illesororem .
Indue lugubres pullato corpore vestes, Inquit, et hi crines nullo tingantur olivo: Tuque adeo ingentem simula matrona dolorem, Ac si quem rapida deplores morte peremptum. Quae tibi dein dicam Regi dicenda, notabis,Omniaque in memori quae iussero mente recondes.
Haec mulier supplex: CuiRex , Convertere caraeAd tua tecta domus, pro te vox regia surget: Ne tibi quae restat pereat spes una nepotum.
Tunc iterum mulier: Facinus crudele recumbat In capite hoc nostro, Rex Dive , domusque paternaeHoc sit grande nefas: culpa sed liber ab omni Regius iste thronus. Sic fanti talia reddit
Isaides : Quicumque tibi verba aspera dicet,Illum siste mihi, ne sit tibi, faxo, molestus.
Hic mulier rursus: Memor, o Rex , caelitis esto:Ne necis ultores numeroque et viribus aucti Insurgant, sobolemque necent, quae sola superstes Est mihi, sola domum servat genitura nepotes.
Ac voti compos: Cur , inquit, voce severa Tale quid in proprii sanxisti viscerat lumbi: Filius ut profugus patriis a sedibus erret?Omnes debemur morti, simul omnia nostra: Vt quae terrentis nullo prohibente cavernis Absorbentur aquae, nemoque recolligit illas. Nec DEVS interitu gaudet letoque suorum,Cui certe propria est hominem servare voluptas. Ne qui sunt alias miseri, se vindice pessum Prorsus eant: atque haec tibi dico, dum nimis urget Me populus, profugum cum nostro exposcere natum .Nam me sollicitam clemens favor iste levabat Regius, ut rerer, te verba rogantia natae Non contempturum: sed supplicis ora precesque Exauditurum, ne, qui mihi perdere natum Conantur temere, temere conata patrassint. Hinc erat in votis quae mecum sola voluto: O utinam clemens responsum a Rege reportem,Quod sua turbatae praestet solamina menti: Nec me spes animo dudum concepta fefellit. Nam tu siderio demissus es Angelus axe Qui potes et gratum simul ingratumque loquentes Audire, hinc passis te Caelum amplectitur alis, Nec te destituit usquam divina voluntas.
Absalomona patri : Nam tu quasi ab aethere vivusAngelus es nobis, inquit, cui cuncta patescunt Arcana, in caecis hominum consulta tenebris.
Nunc, inquit, video te non tempsisse ministri Verba precesque tui: quando Rex optime votiParticipem reddis nostri, prolemque reductamIngenitale solum, vultu pater annuis aequo.
Huic ait Absalomo : toties ad nostra vocatusLimina, non umquam dignaris adire, quid obstat Quo minus obsequium praestes, ut amicus amico? Nam volo convenias Regem mihi, deindeparentem ,Et causam exquiras, cur tanto tempore priver Aspectu patrio : nam si fuit ore carendumEt vultu Regis , cur non tuus isteGesurae Substitit Absalomo ? cur haec in moeniaduxit ?Aut igitur tandem vultu me siste paterno: Aut si quid merui gladio me ultrice trucida.
O mihi detur ait, ius dicere civibus aequum, Inque tribunali motas componere lites: Omnibus hic faxim, quod fas et iura requirunt Ne merito queritari ullus me iudice possit.
Vota DEO feci:Solymae si moenibus umquamRedderer, astricolae me velle reprendere grates: Nunc ergo Hebronem fida comitante catervaTendo, soluturus quae debeo vota Tonati
Cur comes infausti sequeris vestigia Regis ,O Ithae ? redi, cumqueAbsalomone secundaVtere fortuna, nostram peregrinus ad urbem, Accesti, heu misero liquens tua limina fato. Advenistis heri, tuque, et fidissima fratres Pectora, nunc hodie mecum discrimen aditis Commune, heu dirae veriti nihil aspera sortis: Ite, redite domum, caelestia numina dignas Persolvant grates, et vobis praemia reddant.
Per caput hoc Regis , per Caeli numina iuro,Quo tu cumque loco fueris, seu morte cadendum, Seu mea communi vita eripienda periclo, Te comes usque sequar nec ab ulla parte recedam.
Ite, inquit, sacram temploque reponite cistam, Si me oculis DEVS ille pater respexerit aequis:Mox profugum Solymae me rursus ad atria ducet,Hanc ubi conspiciam superatis hostibus arcam. Sin autem hunc Regem iam respuit, armaperosus Iessaea , en assum: Fiat divina voluntas.I vates divine domum, tecumque reversusFilius Ahimaas , et quem collega creavitEximium Ionathan , niveis pax concolor alisVos tegat, ipse nigra silvarum in valle morabor: Dum vel laeta mihi, vel nuntia maesta feratis.
O DEVS hos, inquit, periuri pectoris ausus:Vt vesana viri probet exitus orsa nefandus.
Ah Psalm. 3. Querela Davidae de seditiosis et turbulentis civibus.DEVS , infensi quam densus hic agminis ordo?Quis globus iste virum, qui nostris undique regni Partibus opponunt sese? Mihi dicere multos Non pudet, auxilii quod spes non ulla relicta Sit mihi, nec miserum caelestia numina curent At tu parma mihi DEVS es, tu solus honoreHoc caput exornas ima de fece levatum. Ipse ego voce mea Dominum precor, ipse precantemAudit, et e sancto mea percipit ora Sione .Iamque adeo fati recubo securus, et inde Evigilo rursus, nam me DEVS ore benignoRecreat, et fido servat munimine laetum. Millia multa virum, qui me circum dare vallis Nituntur, nulla timeo formidine saeptus Tu modo, tu consurge DEVS , fer opemque roganti:Nam tu maxillas infensi percutis hostis, Tu dentes frangis caelesti comminus ictu: A Domino auxilium,Domino duce et auspice nostroNil desperandum, columen nostrae ille salutis.
Hunc pius Isaides compellans: O mihi vitaCarior hac, inquit, si me comitare per istos Adversos casus, nobis oneri atque dolori Hinc eris, et nostrum augebit praesentia luctum. Quod si consilium fidi non temnis amici. Absalomona meum fucato pectore cautusAccede, et fidum simula te deinde ministrum Affore consiliis, qualis Regi ante parentiNon vanus fueris: Nam si te forte receptet In numero Absalomo , fidisque asscribat amicis:Hic tu periure poteris confundere solus Achetopheli omnes conatus, omnia cepta.Nec tibi defuerint bonus Abiathar atqueSadocus ,Et nati Ahimaas Ionathasque illustribus ausisAmbo alacres: illis tu nuntia credere tuto Iam poteris, certoque ipsi commissa deinceps Auribus his referent, te nobis indice fido.
Haec ait: Hos asinos equitent tua pignora, panes Hos comedant pueri et ficos, vinoque meraco Languentes reparent vires, per opaca viarum
Sed Mephibosa tuus qua tandem parte moratur?
Huic Siba : VtRegem discedere vidit ab urbe,Substitit, et patrii coepit spem sumere regni: Namque Israelis sibi promittebat avitumImperium, atque ideo Solymae cunctatur in urbe.
Tum Rex Isaides : QuicquidMephibosa datoreRege indeptus habet, quae possidet omniaSibae Sunto iam deinceps. Regem mox pronus adoratSiba refertque doli plenas pro munere grates.
Exi, inquit, latro saevissime, finibus exi E patriis, iam iam DEVS arbiter orbis et aequi Praemia digna refert, pro tot crudelibus ausis. Pro scelere immani, qui Saulo Rege peremptoEt caeso Isbosa , regnum tu servus herileInvasisti amens, nunc merces redditur aequa: Filius Absalomo cumRege parente fugatoRex diadema capit: tu vero in gurgite sortisAdversae, et misero discrimine mersus inhaeres: Sanguinolente canis, praedo impie, perfide latro.
Pertulit, et Regem intuitus: num mortuus, inquit,Iste canis Regi maledicta tot ingerat unusImpune? an demens sceptris illuserit hostis? Ibo, et periurum caput a cervice revellam.
Quid mihi Serviadae vobiscum? opprobria saneDicat hic, et multo proscindat crimine Regem .Non facit iniussu Domini , quia talia mandatProbra inferre mihi: nec quisquam iure prehendat. Filius ipse meus (miserum) mea viscera, vitaeInsidias nostrae parat, affectatque coronam: Cur non et Iemini proles convitia dicat?Quin finite ut profugo pergat maledicere Regi ,Nam DEVS hoc iussit: Quis enim scit anarbiter orbis His pro criminibus referat nova praemia laudum?
Pax, inquit, Regi , victoria, gloriaregi
Huic tunc Absalomo : Quis tu mihi? quamve salutem?Heacne fides Husaee tua est? sic rebus in arctisOfficium caro praestare decebat amico?
Excipit Husaeus : Non sic, nondive. Absalomo Sed sibi quem genitor caelestis ab aethere Regem Delegit, populusque istic, Abramica pubes,Hunc sequar, huius ero: nam cui mea debita tandem Servitia, an nato non aeque ac debitapatri ?Qualis eram, quantusque tuo Rex magne parenti,Talis ero, tantusque tibi iam postmodo nato.
Achitophelum , Ecquid primum mihi consulis inquit,Vt peraga facinus regali nomine dignum?
Huic ille: uxores abiens quas urbe reliquit,Davides , huius munitum limina sedis,Omnes constupra: Sic demum Abramica noritProgenies, nomen profugi foetere parentis, Auspicio coeptisque tuis: sic maior ubique Lento innascetur rerum fiducia civi.
Magnanimi Isacidae , tuque oRex inclyte noster,Dum tibi tranquillum meditor iam tradere regnum Haec mihi visa via est percommoda rebus agendis: Ex omni numero iam nunc bissena virorum Millia sorte legam, fortissima pectora bello: Atque his Isaiden vertentem terga catervisInsequar, et fessum, mediae sub tempora noctis, Obruam, ut incautus det fuso sanguine poenam. Tunc ubi diffugient subito perterrita casu Agmina, Daviden ferient mea spicula solum:Hunc solum perimam reliquosque a caedibus omnes Servatos, mecum Solymaea ad tecta reducam.Hoc facto nostris pax alma coibit in agris Et tu tranquillas populi tractabis habenas.
Pace loquor vestra, non haec consulta probantur Quae dedit Achitophel , nosti tunate parentem Et quas instructas educit in arma cohortes. Namque animis pollent, et diras mentibus iras Conspiciunt, similes late grassantibus ursis, Quorum surripuit catulos venator ab antris. Est miles pater ille tuus, mi regie fili:Non cuntaturus, partes intentus in omnes, Dum se collectis legionibus armet in hostem. Et nunc forte latet caecis absconditus umbris, Vnde improvisus nostrum prorumpat in agmen. Quod si prima minus felicibus exeat orsis Pugna tibi, capiasque fugam, rumorque per urbes Ambulet, Isaidae natum dare tergaparenti ,Omnis mox populus mente externabitur omni: Quique alias validos possent aequare leones, Cervorum fient similes: Nam quantus in armis Sit tuus hic Genitor , quam forti milite cinctus,Hoc Israelis nemo iam nescit in agris.Verum age consilium quod mens mea suggerit aptum Percipe. Nam totas iubeo te sumere regni Vndique collectas, utroque a limite, vires, Et qua Dana suos, qua tollitBerseba muros:Quantus arenarum tumido cumulatur acervus Litore: tuque illos inter media agmina ducas. Tunc quocumque loco, quocumque sub aetheris axe Deprensus fuerit, subito cadet impete belli Obrutus: ut quando terrae nocturna pruina Incidit, et subito rus contegit omne madore. Hic nemo ex omni numero servatus abibit: Sed pede collato quisquis pugnaverit hostis, Vertice tanget humum iugulatus acinace nostro. Quod si etiam firmae sese muniverit urbis Moenibus, et tutos servaverit aggere muros: Nos valida obsidione locum cingemus, et urbi Totius laqueos populi immittemus, humoque Aequatam rapidas mox proiciemus in undas.
Ne vero, ne Rex dubii discrimina belli,Haud satis aequa, subi:pro te pugnabimus omnes. Ac licet aut hosti vertamus terga fuganti: Aut pars dimidia adversis intercidat armis, Est facilis iactura tamen: Nam millibus unus Tu dennis potior: quare intra tuta resiste Moenia, et armatos in bella emitte maniplos.
Huic tunc Serviades : Cur non, ait, arbore raptumFerro occidisti? denis donatus abires Nunc siclis, dignumque viri nece munus haberes.
At miles contra: Siclos si mille Ioabe ,Huic dextrae innumeres, saevo tamen ense necare Progeniem Regis nolim: scis ipse ministrisQuae dederit mandata pater , ne durius aequoAbsalomona truci victum certamine tractent.Quin etiam Regem quando celare potentemNil cuiquam fas est, tu caedem primus inultam Non sineres, nostroque piares sanguine mortem.
Pace tua licet, primus nova nuntia Regi Vt portem, cecidisse hostes ultricibus armis.
Illi Serviades: Non iam gratissimus ibis Nuntius, ah, aliam tua gaudia differ in horam: Nam Regi occubuit funestofilius ense.Tu vero Cusi , quae sunt tibi visa,parenti Hinc refer Isaidae , caesi de funerenati .
Et simul effatur: Sit laus et gloria Dio ,Qui tibi submisit populum domuitque rebellem: Obsequium ut discant alii, et non temnere Regem .
Tum pater Isaides : Sed quonam cardine fataAbsalomonis eunt? superatne iacetve peremptus?Hic iterum Ahimaas vidi quendam esse tumultum,Nec scio quid turbae fuerit, me namque Ioabus Haec tibi perlatum mittebat nuntia Regi .Nomine Serviadae audito, secedere mandatAd latus Ahimaan : iam nunc formidine mentemTurbatus, quoniam raro praesagia fallunt.
Est procul: O Rex magne, inquit, tibi nuntia porto,Nuntia quae possunt animum recreare iacentem: Hic est ille dies, quo saevos vindicat hostes Iustus ubique DEVS , punitque hoc mobile vulgus,Quod patriae patri violentis restitit armis.
O fili Absalomo , fili, carissime fili,Cur ego non moriens pro te mea lumina clausi, O fili Absalomo , fili, carissime fili?
Ah fili Absalomo ,fili , carissimefili ,Saepius ingeminans Caelum clamore replebat.
Quid te animo affligis? quis acerbis quaestibus usque Indulges? hodie probro nos afficis omnes, Qui te, qui prolem , quiuxores casibus istisEripimus tanti salvos a turbine belli. Quaenam intemperies agitat? quis te malus error? Diligis insano si qui te odere tumultu, Odisti, qui te vero reverentur amore. Nam tibi servantem tanto discrimine rerum Negligis, o male sane, fidem, vitamque tuorum Nil quicquam curare Ducum satis arguis amens.Ecquid enim intersit, nos belli faucibus omnes Absorptos, proles dum sit tibi cara superstes?Scilicet hoc tibi fas iustumque videtur et aequum. Audi nunc igitur, quid mens tibi fida Ioabi Consulat: egredere his tecti conclavibus altis, Compellaque tuos blando sermone ministros, Nec speciem ullius prae te fer postmodo luctus. Nam Dominum testor, qui Caelum numine torquet,Hinc nisi proripias, auras ingressus apertas, Non unum nox ista tibi fidumve piumve Viderit, a te omnes servi civesque recedent. Durius hoc autem fuerit maiusque periclum Omnibus, exacta quaecumque aetate subisti.
Ista referre viro iubet: Amasa , caresobrine ,An-non tu nobis consanguinitate propinquus, Ossa caroque mea es? quid Regem accedere cessasDispeream ni te furiosus in urbe Ioabus Successorem habeat, magno deiectus honore.
Prodicit in genua, et supplex tali ore precatur: Ne memor esto meae, Davide o inclyte, culpae,Quod tibi digresso Solymaei e rupeSionis ,Tot dixi, demens convitia, tot ibi probra Ingessi, quorum pudet, aeternumque pudebit. Nam fateor fecisse nefas poenamque mereri: Sed tu clementi me orantem respice vultu, Ecce, tibi primus qui dixi opprobria, primus Omnibus e populis tibi Regi occurso reducto.
Respicit obtutu, simul incipit: ergone poenas Non dabit in sanctum qui tot convitia Regem Impius evomuit? non tristibus occubet umbris Geraides , ausus caput hoc incessere probris?
At Rex Isaides : Quid tandem quaeso negotiEst mihi vobiscum sobrini hac luce benigna Ingenium Sathanae diris qui mentibus atroxInduitis? Nam cur hodie moriatur in omni Hoc aliquis populo, tam festa luce diei? Anne putas nescire decus me Regis adeptum,Aut solio reddi, patriaeque in sceptra reponi: Sanguine ni madeat Simei mea dextra caesi?Sic vivo, non tu morieris, et aspicit una Geraiden : sed me salvo servabere salvus.
Huic Rex : Cur profugumRegem Mephibosa relinquis?Cur fugis adversa, sequeris me sorte secunda
Illi autem Mephibosa : Meus meSiba fefellit,Nam mihi iussissem cum sterni tergus aselli Pone secuturo mala fata per omnia Regem :(Namque pedem claudus quo te sequar?)ecce, colonus Praevenit, et solum vacua me deserit urbe. Quin etiam dictis ausus traducere verbis, Infausto dixit laetari hoc turbine fati. Sed tu ceu Genius quidam dexterrimus orbi Huic ades: hinc mecum perages quaecumque lubebit, Tota paterna domus pesti devota futurae Prae te Rege fuit, caelesti vindiceRege .Tu tamen Isaciae Mephibosam accumbere mensaeIussisti: et quidnam possim te poscere maius?
Rex ibi: Quid questus nimium profundis inanes?Novi ego te, novi, manet irrevocabile verbum. Quae tamen huic Sibae , pro munere, munera terraeAttribui, haec tecum partita sorte teneto.
Imo, inquit Mephibosa , sibi mea praedia solusObtineat, dum tu tranquilla pace triumphes
Huic Barsillaeus : Vitae quid restat in orbe?Quem dederant cursum caelestia fata peregi: Cur igitur Solymam tecum ad tua limina pergam?Octoginta annos vixi, quo deinde voluptas Aulica sit nobis? Nam nec discernere amaris Dulcia, lingua potest: nec quid deceatve secusve: Nec dignosse queo doctae discrimina vocis, Harmonicosve sonos, nec me iuvat ulla voluptas. Denique cur te onerem potius quam forsan honorem? Vltra Iordanem nunc te comitabor, et indePace tua ad patriae natalia tecta revertar, Vt moriarque domi, patrio condarque sepulcro. Cur tu vile ministerium tam grandibus aequas Officiis? Chimeas hic est, qui deinde sequeturSi libet, et Solymam tecum comes ibit in urbem.Hunc commendo tuo, Rex o divine, favori,
Illi Rex contra:Chimeam mihi iungo, tuaqueDe causa, merito iam nunc amplector amore.
His adeunt Regem verbis: Cur unusIudae Te populus nobis furtim subducit? an uni Imperitas tribui? Nam soli fluminis altum Traduxere vadum: soli te in sceptra reponunt Indigenae, nostrae neglectis urbibus orae.
Contra Israeligenae: Decies superamus Iudam Et civis numero, et latae tot moenibus orae. Namque decem nobis sunt isto in limite partes Vobis forte duae: cur sic contemnimur omnes, A geminis tribubus? cur non arcessere Regem Nos primos decuit, qui pluribus assumus armis.
Quid vobis Israeligenae delecta iuventusCum Rege Isaidae ? sua quisque ad limina gressumConferat: et Bichri generosum stemma sequantur.
I propere, ac toto conscribe e limite Iudae Armatas acies bello, Solymamque catervasDuc triduo instructas, tuque ipse revertere ductor.
Nunc mihi ne maius det damnum Seba rebellisQuam dedit Absalomo , multisAbisae certisAuguror ominibus, nec me praesagia fallunt. Quare rumpe moras, et Chretos iunge potentesEt Plethos alacres, quas vires anteIoabus Duxerat, his Sebam prius insectare fugacemQuam sese tutae firmet munimine portae.
Exclamat demens: I nunc, te oppone Ioabo Quisquis es, et Regis sis fretus amore superbi.
Talia commemorans:Audi, pia vota ministrae, O Dux Serviadae : nec vocem temne precantis:Nonne vetus verbum est: quisquis conatibus optas Consuluissa tuis, Abelae consule cives?Haec est iustitiae sedes, hic optima rerum Paxque fidesque habitant, et laeto gloria vultu. Cur tu igitur ferro vis caram exscindere matrem? Cur delere DEI patrimonia degener heres?
Absit, et o procul a nostris cervicibus absit, Hoc tam grande nefas, ut matrem audacibus armis Evertam, talis non ista ad moenia fervor Nos tulit, o aliam libeat tibi dicere causam: Montibus Ephraicis quidam cognomineSeba Ieminidum de stirpe satus,Bichroque parente ,Moenia vestra tenet, Davidae scurra rebellis.Hunc manibus, cives, nebulonem tradite nostris, Et bene pacata vestra cedemus ab urbe.
Iam iam faxo viri caput a cervice revulsum Accipias atque hoc proiectum e culmine muri.
Causa mali tanti est, furiosi iniuria Sauli ,Innocuique gregis caedes Gibeone sub alta.Namque Cananaeas cum bello everteret urbesIosua , submissaeGibeonis civibus almamIurarat pacem, sancito foedere pacis. Horum reliquias crudis deleverat armis Saulus , namque virum praeposterus ardor agebat.Nunc tibi placandi cives Gibeonis , et omnisDesinet ista fames, quae vestras occupat urbes.
Tum Gibeonitae: Non auro, aut aeris acervo Hic opus, aut fuso Iudaei sanguine civis,Vnam ad supplicium Sauli deposcimus atriProgeniem, Saulus nos olim perdidit unus,Heu, plane in nihilum crudeli strage redactos. Namque domum illius gladiis abolere cruentis Fata iubent, ne quid Sauli de stirpe supersit:Ergo viros septem diro hoc de sanguine natos Da nobis Rex Isaide , quos cannabe tortaIn Gibeanaei iugulemus vertice montis.
Est Psalm. 18. a Bollingero insertus. EpiniciumDavidae in devictos hostes.Dominus mea sola salus, mea sola potestas,Est meus assertor, cui me concredere totum Pectore fidenti possum: meus ille salutis Est clipeus, cornuque potens quo vindice tutus Semper agam: tu me diro, DEVS , eripis hosti.Vota DEO solvam, laudum praeconia dicam,Liber ab hostili turba sic usque manebo. Vndique iamque suis Mors atra doloribus, eheu, Me circumdederat, dirus me terruit Orcus, Et Stygius terror, tum saevi vincula leti, Me miserum validis strinxerunt undique nodis. Obrutus aerumnis, et rebus pressus in arctis, Invoco voce mea Dominum , clamoribus altisFundo meo pia vota DEO , tunc ille precantisClamores audit celsi de limine templi: Et mea vox eius faciles pertingit ad aures. Intremuit tellus, et fundamenta polorum Mota loco, magno sunt conquassata fragore Illius ex ira: quasi fumus anhelitus eius Naribus exundans, se tollit ab illius ore Flamma vorax, oritur iaculabile fulgur ubique Carpit iter per devexum declivis Olympum, Sub pedibus nox atra fuit: levis alitis instar Ipse volans venti sese librabat in alis: Obscuris sepsit circum se plena tenebris Nubibus et densis sua castra: sed illius ante Flamma fuit faciem, radians fulgore corusco. Intonuit Dominus Caeli de sede suprema,Et DEVS altiregens horrenda tonitrua misit,Et procul armata torsit sua fulmina dextra Disturbatus hostes: ruptis e nubibus ignes Ire dedit, quibus attonitos animisque paventes Reddidit: effusis ruit arduus imbribus aether, Atque tremens tellus sua fundamenta revelat, Increpitante DEO , fremitum sic naribus efflat.Porrigit ex alto dextram, manibusque prehensum Extrahit, immenso penitus sub gurgite mersum. Qui fuerant validis confisi viribus hostes, Adversique viri, qui me domuisse volebant: Illorum e manibus rapuit me, tempore duro, Qui pessum me forte dabant: mihi rector Olympi Auxiliator erat, qui me spatiosa reduxit Per loca, et ut carum latebris extraxit amicum. Dat Dominus bona multa mihi, nam labe carentemMe novit, manibusque meis a crimine puris Praemia digna refert: quoniam vestigia servo Sancta DEI , non impietas, non devius errorA Domino vertit, namque illius omnia iussaAnte meos oculos posui, non pectore caeco Illius abieci leges: sine crimine vixi Ante illum, et vitam studui vitare malignam. Ergo vices reddit tali pro pectore iusto, Pro vita innocua, hanc oculis ille aspicit aequis. Te sanctum sanctus, sine crimine, criminis expers, Te mundum mundus, te durum durus habebit. Tu misere pressos duro in discrimine servas, Aspectuque tuo turbas de sede superbos. Tu mihi das lucem, tu me caligine densa Obsaeptum illustras: totas expugno phalanges Te Duce, te ductore DEO fastigia muriExsupero saltu: Domini divinitus omnesSunt sine labe viae, puro sincerius auro Eloquium Domini : tutor sperantibus illeOmnibus, hos duris non vult succumbere rebus. Ecquis adhuc, praeter Dominum ,DEVS alter in orbe?Ecquis adhuc virtute potens, nisi solus et unus Ille DEVS noster? mihi vires ille ministrat,Solvit et ille vias mediis evadere pugnis. In cursu facit ille pedes praevertere cervos, Meque mea rursus praelustri ponit in arce: Edocet arma manu bellis tractare cruentis, Vt crepet hac dextra confractus aheneus arcus. Tu mihi das clipeum, DEVS o invicte, salutis,Maius ab aerumnis das nomen: tu regis omnes Quas ego carpo vias, gressu ne crura vacillent. Iamque meos, qui terga fugae dant, persequar hostes Et capiam, referamque pedes non inde, priusquam Perdidero, dederoque neci: quin fortiter illos Ense trucidabo, mihi vis non ulla resistet: Ante pedes sine mora cadent, calcabo ruentes.Tu potes his membris magnas affundere vires Ad grave Martis opus: qui sese opponere contra Forte ausint, hos sternis humi: tu disicis hostes Vt dent terga mihi, atque odium qui grande minantur His simul ut pereant armis: dum dulce requirunt Auxilium, non ullus adest qui liberet illos: Dumque DEVM implorant,DEVS haud admittit ad auresHos ego calcabo pedibus levis instar arenae, Hoc instar caeni triviis quod forte lutosis Conteritur faciam: tu de me crimina vulgi Tollis, et imperio populos frenare superbos, Et caput esse sinis quod gentibus imperet unum. Iam non nota mihi famulum dat natio collum, Et peregrina suis verba assentantia linguis Turba mihi fingit, mea iussa audire parata. Extera turba metu contabuit, inque latebris Obstupuit concussa suis, tremuitque pavore. Vivat Io Dominus meus, auxiliator, et illiDicantur laudes, et magno nomen honore Tollatur: mihi nam praebet DEVS ille salutem,Subicit ille mihi populos ultricibus armis: Illius auxilio sum tutus ab hoste superbo. In celsa me sede locas, DEVS optime, ab illisQui contra veniunt: horum tu vafra retundis Consilia: ergo meo solvam tibi carmine grates, Gentibus in mediis, digna tua nomina semper Laude canam: hic ille est, qui munera certa salutis Ipso suo Regi confert, animumque benignumErga unctum tenet Isaiden ,serosque nepotes
Ergo Serviaden ,proceresque affatus: Abite,Inquit, et innumeros utroque alimite cives Consignate mihi: nam certior esse laboro, Quot mihi sint cives, quot subdita pectora Regi .
Huic tum Serviades : utinam tibi copia maiorAccedat decies decuplo: sed quando ministri Sunt omnes Regis , quorsum numerare necesse est?Cur domini arcessis ceptis atrocibus iram?
Alloquiturque DEVM : peccavi, et crimine foedoDia lacessivi tua numina, Die creator .At tu tolle nefas nostrum, veniamque precanti Concede, heu, caeca ne me caligine lapsum. Mentis, in aeternas tua deprimat ira tenebras.
Ex tribus aerumnis, quas destinat ira Tonantis Elige Rex unam: namque aut tua moenia terraeAegra fames septem post exercebit in annos: Aut per tres fugies hostis venantia menses Agmina, non ullo regnorum limite tutus: Aut tres atra dies grassabitur undique pestis, Nunc ego quid referam caelesti, edissere, Regi ?
Tristis ibi Isaides :animi, inquit, totius angor,Est tamen hoc satius summo se dedere patri :Inque manus Domini illabi, quam saeva subireArma virum: Domini nescit clementia finem: Sed nec habere modum humani scit pectoris ira.
Hoc viso Isaides : Peccavi, ait, et male feci,Omnis culpa mea est, quid oves meruere? quid istae Innocuae pecudes? Me, me concide flagello.
Vade, ait, et Regis qua sese attollitAraunae (Is Iebusaeas quondam tractarat habenas)Area, conde DEO coeptis felicibus aram.
Rex illum affari: Da partem istiusArauna ,Areae ubi condam Domino quam postulat aram,Et bove mactato caelestia numina placem: Et simul atra lues populum subvertere cesset, Quicquid erit pretii duplo numerabitur aere.
Tum Iebusaeus : tuus oRex magne, quod optasExplorare labor, mihi iussa capessere fas est. Area, quam poscis, tua tota est, accipe sodes, Accipe, proque tuo libitu caelestibus aram Pone, tibi hunc etiam, quem caedas, dono iuvencum Et quibus exuras, do ligna, et rastra sacrando.
Excipit Isaides : Non haec, non postulo gratis,Quae mihi sunt praestanda DEO : nam munere nostroSacra DEO faciam, non munereRegis Araunae :Atque, en, sescentos auro de divite siclos, Quos appendo tibi, pretium pro sedibus istis.
Sat iam, sat poena est, inquit: tua tela reconde.
Hic, inquit, locus aedis erit, quam condere dudum Gestio caelicolae (finerent modo numina) Divo .
Bethsabeen : An-non, inquit, rumore sinistroAccipis, Adoniam ,Rege ignorante, coronamImposuisse sibi, et solium captare paternum? Nunc ergo cape consilium, natoque tibiqueVtile, adi Regem , revocaque in scrinia mentisQuod tibi iuravit, non ficto corde locutus, Iuramentum ingens: heredem post fore regni Progeniem Salomona tuam, solioque paternoSessurum: cur Adonias sibiRegis honoremVsurpet? cur regifico se nomine iactet? Vix tua finieris, medio sermone loquentis Ipse e composito te subsequar, et tua coepta Absolvam, et reliquae pertexam stamina telae.
O Rex Isaides , decus immortale ministraeBethsabees ,tufiliolum Salomona coronaeAdmotum, solioque tuo moderamine regni Capturum, et populo Domini pia iura daturumPollicitus, quae te genitor sententia vertit?Nam Regni Adonias iam nunc invadit habenas,Et sacrum regale facit, mensisque paratis Illocat, excepto nato Salomone , vocatosConvivias: omnem, quae nunc est regia, prolem .Ipse quoque Abiathar summus,princepsque Ioabus Consiliis illi, votisque faventibus assunt. Sed tu Rex meus es, tu rerum summa caputque,In te fixi oculi totius limitis haerent, Exspectantque sibi quem Rex delegerit, altiHeredem solii: nam si mors eximat olim Te fatis hominum, quae nos infamia, quantum Obruet opprobium, matrem natumque reiectum:Nam scelus antiquum hac dicent pendisse repulsa.
Tun’ Rex o populi, certissima cura Tonantis,Deligis Adoniam Regem , capitique coronamImponis? tun’ regni huic vis committere clavum? Ecce, rei sacrae Soheletham intentus ad aramImmolat, et festa instituit convivia mensa, Ductoresque vocat belli,sociumque Ioabum ,Abiatharemque tuos omnes hoc temporenatos :Iamque adeo Regi acclamant,Regemque salutant,Vnum praeteriit Salomona , piumqueSadocum ,Et me fatidicum vatem , divumqueBenaeam .Quid credam? an Regis iubet hoc immota voluntas?Num vate ignaro, num summo praesule templiInvito, hoc fieri Regi placet? Haec ita fato
Per caput hoc iuro, tot duri casibus aevi Exemptum, perque hoc Caeli spirabile numen: Hac ego luce fidem dictis praestabo, meumque Hac Salomona die regali in sede locabo.
Ite alacres, inquit, nostrosque assciscite servos, Et Salomona meum regali imponite mulo,Inque Gihonaei sedem deducite templi,Fatidicusque Nathan , custos arcaequeSacerdos ,Regifico crines ungant Salomonis olivo.Tum claras inflate tubas, pacemque precantes Acclamate novo felicia numina Regi ;Tandem hoc ad limen stipante reducite coetu, Vt solio huic nostro, me Rege iubente recumbat,Et regni capiat frenum Israelis , et aequoFoedere magnanimae genti dominetur Iudae :
Has velit esse ratas Iova summus ab aethere voces, Auspiciisque bonis felicitet omina Regis .Qualis enim quantusque fuit DEVS anteparenti ,Talis et o utinam posthac tantusque sit, opto, Illustri nato : per quem nova gloria regnoSurgat, et Isaiden superetSalomonia virtus.
Atque ibi Serviades :quidnam vult iste tumultusInquit, et in tota sonus excitus urbe tubarum?
Rex , ait,Isaides natum Salomona creavitMagnanimum Regem , multoqueSatellite cinctumEt mulo impositum Regis duxereGihonem Chrethique , et Plethi, saevo comitanteBenaea :Summus item praesul sacro perfudit olivo. Iamque illis iterum laetam ingredientibus urbem, Exsistit plaususque hominum clangorque tubarum.
Decreram, fili , vivo de marmore templumPonere, et auratas animis caelestibus aras: Sed vetat hoc Dominus , multo me sanguine foedum,Et bello egressum tanto: nam saepius ante Effuso tellus per me tepefactacruore est. Te vero huic operi summo DEVS aethere dudumDestinat, ut condas sacram tranquillior aedem. Nam tibi promittunt regnum pia fata quietum. Aspera quo positis mitescent saecula bellis Tuque tui augurium Salomo cognominis explensPacificus dominator eris, vitamque per omnemAurea tranquillae traduces otia pacis: Tuque adeo sacram pones caelestibus aedem. Nam sibi te natum , tibi se fore deinde parentemPollicitus, stabili solium fulcimine firmat. O felix animi puer , o carissimefili ,Ipse DEVS tecum posthac erit, ipse beabitCoepta tuorum operum, divini ut limina condas Delubri, quando sic fati volvitur ordo. Quid? quod et ingenium hoc aevo prudentius addet, Isaciasque tibi sic commendabit habenas,Vt iura, et sacrum conserves munia legum. Nam si quae arcano praecepta volumine Moses Tradidit, obsequio servaveris omnia prono, Fortunatus eris, nec te tua plurima rerum Copia destituet, fecundo copia cornu. Sis fortis, maestumque animo seclude pavorem, Ecce tibi nostro censu pro paupere: centum Millia pondo auri: tum millia centuriarum Argenti pondo sunt mille, nec aeris acervus Nec ferri: nec ligna tibi lapidesque parati Defuerint, quin et maior post copia surget. Artifices assunt etiam, seu ligna dolare,Caedere seu lapides, doctoque toreumata caelo, Sive opus e fulvo cupiant ductare metallo. Ergo DEI auspicio templum molire sacratum,Et coeptum nobis tu tandem absolve laborem: Ipse tuis clemens iam nunc DEVS annuet orsis.
An non ille opifex rerum vos foedere certoServat, et optatae vobis dedit ocia vitae, Hostibus edomitis, hoc toto limite circum: Vt longa et lata populos ditione prematis? Nunc ergo tota perquirite mente vicissim Caelicolam Dominum , firmisque insurgite coeptis,Condere magnifici divina sacraria templi, Hic ubi magna DEI ponatur foederis arca,Vasaque serventur faciendis commoda sacris, Vnde illustre DEI decus, et nova gloria surgat.
Magnanimi proceres , et ab uno sanguine fratres,Sederat haec animo dudum sententia nostro, Condere magnifico delubra illustria sumptu: Scabellum pedibus Domini , quo foederis arcam,Vasaque divinis rebus sacrata locarem. Cum DEVS aetherio me sic affatur ab axe:Ne mihi tu condas augusta sacraria templi, Nam tu praevalidis quondam bellator in armis,Multum fudisti miscendo proelio crudi Sanguinis, et saevo maculasti vulnere dextram. Ipse quidem Dominus reliquis e gentibus oraeIsaciae , solum sceptro hoc dignaturIudam ,Meque sibi Regem reliquis efratribus unumEsse dedit, toti Isacio dominarer ut orbi.Nunc etiam natis Salomona ex omnibus unum(Nam mihi sunt plures felici numine nati )Regem delegit: solio qui deinde paternoSuccedat, latae pater Israelidos orae,Insuper haec nobis divino ex ore locutus: Filius iste tuusSalomo sacram exstruet aedemDelubrumque mihi: namque hic mihi filius estoSimque ego deinde parens illi, qui sceptra thronumqueIllius aeternabo, meo munimine fulta, Dum leges servet nostras sancitaque Mosis
Compellat natum : Sis, inquit, pectore firmoMi fili , maestumque animo depone timorem:Nam DEVS ille meus tua prospera coepta laborumDiriget, atque humeris supponet bracchia fessis. Nec te destituet, donec finiveris omne Hoc opus: Ecce, tibi manus esto propensa fidesque Prompta sacerdotum , ritus pernosse sacrorumEt templum exstruere, et partiri munia rerum. Ipsi quin etiam proceres populusque benignoHic astant vultu, tua coepta iuvare parati.
Incipit: hunc natum Salomona ex omnibus unumDestinat ipse DEVS vobisRegemque patremque :Consiliis magnum, sed adhuc pubentibus annis Grande quidem coeptum est, quam condere molior aedem, Non homini sedes habitanda, sed ardua divi Limina, et angelicis cenacula digna ministris .Sed tamen ut rerum tantarum suppetat usus Nil intentatum mea mens, nil liquit inausum. Nam quantum argenti sibi vasa argentea poscunt, Aurea quantum auri, quantum aeris ahenea, ferri Ferrea, lignorum quantum sibi lignea, tantum Vndique collegi peragratis finibus orbis: Insuper et gemmas, onyches, viridesque smaragdos Inclusos auro, pretiosaque marmora, magno Congessi cumulo: tum nostra aeraria larga Exprompsere manu, regalis munera fisci. Millia ter centum nam pondo parabilis auri, Et septingenta argenti do millia pondo: Quas huc misit opes vectas trans aequor Ophira ,Parietibus templi argento, fulvoque metallo Pulchre obducendis, vasisque ex arte parandis. Nunc quis adest tanto e numero, qui numen honoret Caeleste, et templo sua munera larga futuro Conferat, in Dominum gratam testantia mentem?
Omnipotens, aeterne DEVS ,pater Israelis ,Cui sua Maiestas, decus imperiumque perenne Gloriaque, et niveis victoria concolor alis: Te mea mens celebrat, tibi lingua encomia dicit, Nam quicquid tellus, quicquid spirabile caelum Continet, omne tuum est, rerum tibi summa potestas, Imperiumque tuum Reges supereminet omnesTecum honor, et laudes, laetoque opulentia vultu, Qui DEVS omnigenis rebus dominare creatis:Inque tua perstant vis atque potentia dextra. Tu quoscumque velis potes ima educere faece, Et quoscumque libet potes imas trudere ad umbras.
Ipse suum alloquitur natum: Quae, nate, terenda est Semita carni omni, nunc illam insistere patrem Fata iubent: tu sis praesens, et pectore firmo, Exspectaque DEI auxilium, ritusque sacrorum Observa, et leges, et divi foedera pacti, Et quaecumque suo dat iussa volumine Moses .Hinc laudata tuos prudentia diriget actus, Et quocumque pedem figes, comitabitur una Consilium sollers: Sic demum oracula Divus Complebit, verbis mihi vaticinatus amicis; Si carpenda tui carpent vestigia nati, Vt tota me mente DEVM totoque sequantur Pectore, non umquam solii tibi congener heres Deficiet, natusque patri succedet in orbem.
Spiritus ille DEI sacro mea pectora motu Perpulit, et nostro divina oracula labro Effatus, psalmis haec dulcibus ora resolvit, Et Christum docuit me praenovisse futurum. Nam DEVS Isacidae ,Divum pater atque hominum RexPer natum unigenam nostro sermone locutus: Quod de carne mea decrerit sumere carnem,Et mortalis homo nostram reparare salutem. Sicut enim iubare exorto pulsata recedunt Nubila, et aetherio succrescunt gramina succo: Sic stella quondam nobis oriente Iacobi ,Soleque iustitiae, totum spargentur in orbem Caelestes radii, pulsa caligine Mosis ,Et pia producent optatos pectora fructus.
Sic orsus: Nosti, mater, quod sceptra fuerunt In manibus nostris, gensque Israelis in unumAdoniam omnis respexit, ut omnibus unusIura darem, solio patris subnixus eburno. Dio aliter visum, quando diadema paternum Nunc Salomo germanus habet, tu percipe porroQuid te forte rogem, nec me confunde rogantem: Exora natum solio Salomona potitumVt mihi Abisagin nymphamSunemitida fratriConiugo iungat stabili propriamque locassit, In ventum haud sinet ille tuum vanescere votum.
Percitus hic ira Salomo : Cur aurea mater,Inquit, Abisagam Adoniae vis iungere fratri?Quin tu opera regnum dasIsraelis eademGermano Adoniae , nam natu maximus illeEminet, et socios coeptorum, ausique Ioabum Abiatharemque fovet, custodem nempe sacrorum?At sic me incolumem caelestia numina nolint: Vt non Adonias capitis vitaeque pericloIsta petat: Nam sic vivit DEVS, arbiter orbis, Qui voluit solio natum subiisse paterno, Construxitque domum caelesti numine firmam: Hac sub luce diem claudes germane supremum.
I, patriamque domum, qua prisca Anathota , revise,Atque illic reliquum transite inglorius avum: Nam quamquam meritus tristi succumbere leto Tu tamen hic Regem non experiere cruentum:Arcam quippe DEI coram genitore tulisti, Exsilii consors aerumnarumque parentis, Hoc misero passim comes indivisus in aevo.
Atque hic commoriemur, ait, locus iste sepulcri Esto mei, numquam sacra hac divellar ab ara.
Regius:Eja, inquit, fiat quod postulat amens, Ipse sui iudex: tuque o animose Benaea ,Caede virum, caesumque suo post conde sepulcro. Nam nunc tempus adest, quem fuderat ille cruorem Innocuum ulcisci, tectumque piare paternum, In caput ut sanguis fusus crudele redundet Serviadae , et tristes exsolvat funere poenas.Namque Duces geminos furiali caede peremit, Ignaro patre Davide , virtute prioresIustitiaque ipso meliores, te sate Nereo Abner :Saulaeae Dux o fortissime gentis:Teque o Iudaici Dux agminisAmasa , fatoPraecoce sublatum, sic dira caede vicissim Exsolvat poenam tota cum stirpe Ioabus ,Davidaeque domus ferali munda cruore,Et solium hoc stabili firmatum pace quiescat.
Cui tum Rex Salomo : Proprium tibi construe limenInquit, et in Solymis habitandam figito sedem.Nec tamen ex illa quoquo versum aede recede: Nam quocumque die tectis excesseris istis, Transierisque nigram Cedronis fluminis undam,Morte tuum subita scelus exitiale piabis.
Vsque adeone tui capiunt te oblivia pacti Ieminide infelix? Annon iuravimus olimQuo tu cumque die Solymaea excesseris urbeTransierisque amnem periturum funere tristi? Et tu nonne tuo assensu mea dicta probasti? Cur igitur tua falsa fides? cur Regia iussa Sunt violata tibi, contempto numine divum ?Sed te commissae quondam mens conscia culpae Arguit, inquetuo gestas tibi pectore testem. Nam quibus opprobriis, quo carpseris ore parentem Isaiden profugum nosti: nunc ergo rependitIn caput ista tuum DEVS ausa nefaria iustus. Vivit enim vivit Salomo , soliumque paternumStabit, et aeternos firmum durabit in annos.
Cui Salomo: Supreme DEVS, tu multa parenti Magnaque fecisti magni argumenta favoris, Davidae , qui te vero veneratus amore est,Iustitiae custos et servantissimus aequi. Quin etiam natum solio succedere patris Fecisti, sceptrumque mihi regale pusillo Concilias, manibus tractandum pene tenellis. Nam florens aetate, et adhuc pubentibus annis Egressus ignoro meos (ut cernis et ipse) Ingressusque meos. Sed enim tuus iste minister Imperat huic populo, quem non numerare facultas Est mihi, nam maior numeranti copia restat. Ergo quod in votis habeo, nunc omnibus unum Da mihi, quaeso DEVS, mentemque animumque paratum Caelica iussa sequi, et certo qui foedere possit Iura dare, et rectum posthac discernere curvo. Ecquis enim motas possit componere lites, In tanto populo, nisi sacra instructus amussi?
Eia, age, nate DEO, quando haec te cura fatigat, Quomodo ius populo dicas, aequumque ministres, Atque ideo non me longaevae tempora vitae, Nec vastas magni orbis opes, nec ab hoste triumphum Edomito, sed iudicii iurisque tenacem Rite poposcisti mentem, tibi pectore toto Annuo, doque animum sollerti indagine plenum Artibus instructum variis, rerumque stupenda Cognitione gravem: nec te superaverit ullus Pectore sollerti, sive acto vixerit aevo, Seu quondam exsistat venturis posterus annis. Praeterea, quas tu non ausus forte fuisti Poscere, divitias addo, famamque perennem Nominis, aeternoque decus durabile saeclo: Vt non ulla tui similem post proferat aetas. Quod si etiam divi vestigia nota parentis Triveris, et monitus et iussa capessere promptus Caelica, ceu genitor fecit fideliter, addam Fortunata tibi longaevae tempora vitae.
Rex genus Isaidae vocem rogo supplicis audi,Nos ambae tecto iam dudum habitamus eodem, Atque ut forte prior sum natum enixa sub auras, Haec etiam peperit ternae post tempora lucis: Nec nos praeter erat tum quisquam in sedibus istis. Ecce sed in somnis infantem oppresserat aegrum Haec mulier, vivumque meis amplexibus aufert, Et fetum dulcis dum capto munera somni Surripit, inque locum triste exanimumque cadaver Substituit, noti repetens clam strata cubilis. Dumque expergiscor somno fugiente profundo, Lactatura meum subito me surrigo natum: Ipse sed exanimum lateri tunc funus iniquo Haerebat, fletusque mihi planctusque ciebat. Vt vero lux alma data est, exsangue cadaver Inspicio, nec noster erat, qui mortuus infans.
Nec meus hic infans, nec sit tuus, ense secetur. Altera parsque mihi, tibi sed pars altera cedat.
Tum Salomo : tenerum quae vult superesse puellumIllius est genetrix, huic detur filius infans.
Scis, inquit, Tyriae Rex o fortissime gentis,Non potuisse DEO votivum ponere templum Daviden , patrem: Nam plurima bella paratumDistinuere virum, donec victoribus armis Sub iuga misisset, subversis moenibus hostem: At nunc ille DEVS pacem gratamque quietem Annuit his terris, mihi nec furor hosticus obstat, Nec vis ulla virorum , quae nostra exorsa retardet.Ergo DEO meditor votivum ponere templum Noster ubi populus prece supplice numen adoret Dulce DEI, et pecudes flammantibus immolet aris. Et rata vox Domini fiat promissa parenti, Quam dedit, ipsius nasci de semine prolem: Quae solio quondam sceptroque potita paterno Exstruat augustam dis immortalibus aedem. Magnus enim noster DEVS est, quis condere possit Templa DEI nostri, magnum capientia numen? Non illum Caeli, non huius machina mundi Accipit, et quis ego qui tecto includere coner ?Mi sat erit firmis altaria condere saeptis,Hic ubi sacra DEO fiant sollemnia nostro. Tu servis manda Libani sub vertice cedrosCaedere, et hic operis operas coniungere nostris Nusquam Sidoniis merces optata laboruntDeerit, et officiis reddenda cibaria iustis. Nam nobis non esse fabros, doctosque secandi Ligna viros quales Tyriis ,Hirame , sub orisSidonii artifices, tibi subdita pectora, nosti.
Atque haec laetus ait: Dio sit gloria patri, Qui dedit Isaidae natum, sceptrique throniqueHeredem, tanta insignem pietate fideque: Nemo uti sit nostris illo prudentior oris, Nec quisquam populis dominandi doctior artem, Parcere subiectis, et debellare superbos.
Hebraeam superis curae gentem esse fideli,Indicium est, quod te terrae DEVS ille polique Huic populo Regem dedit, Isaidaeque parentiTe talem voluit tantis succedere natum Dotibus ornatum, quid enim felicius usquam Quam populis Regi, populo Rex aequus et aptus? Ecce tibi fabrum nulli docta arte secundum Huramum ,Hebraea quem quondam matre creavitVir Tyrius , ferrum qui cudere novit et aera,Argentumque aurumque suo deducere caelo, Et lapides tornare suos et ligna secare. Insuper et byssum, medicataque vellera cocco, Purpureosque habitus, et molli hyacinthina fuco Lucida pingere acu, et varios miscere colores. Ille suas operas cum vestro iungere coetu Artificum doctus faciet quodcumque requiris. Et quicquid templi possit sibi latior usus. Praeterea servi Libani de vertice, cedros:Lignaque succident abiegna, et pinea passim Quae ratibus connexa suis deducet Ioppen Per mare nostra manus: tu vero longius inde Ad Solymae propero vectabis moenia curru.Sed tu policitas Tyriis operantibus escasPraebebis, cum triticea danda hordea messe, Atque olei, et vini, quantum vitae exiget usus.
Annua quaeque tuis merces praebenda ministris, Triticeae fuerit viginti millia messis Cororum, totidemque aequabunt hordea coros: Insuper et sapidi viginti millia vini Metretarum Proselytarum numerus. aderunt, totidemque fragrantis olivi.
Non haec eveniunt nobis ostenta per iram Numinis, aetherii certa argumenta favoris: Nam DEVS in nebulae posuit caligine sedem, Limen inaccessum humanis qui visibus olim Esse sibi dixit: quin et quo tempore primum Deserta posuit Moses regione sacellumTextile opus, DEVS id densata nube replevit. Ista quidem manibus sunt condita limina nostris, Quae tibi, magne DEVS, monumenta perennia sacro, Posthac aeternis habitandam mentibus aedem: Hic ubi grata cadat nostra tibi victima dextra, Et tua non humili celebretur gloria laude, Tuque preces hominum committas auribus aequis.
Lausque decusque DEO servati pacta, fidemque Dictorum, quae fatidici prius ore Nathanis Isaidae dederat, facto nunc comprobat ipso.Ex quo nam Pharii populum de litoreNili Eduxit rerum genitor, sibi limina templi Nulla umquam petivit, tota Isaelidos ora,Numen ubi quisquam sacris placaret opimis. Vnum Daviden Regem delegit, et uniHeredem regni, per quem sacra limina surgant Me dedit: ipse quidem Genitor carissimus olim, Saepius hanc cupido volvit sub pectore curam, Isacidum ut Divo templum sublime pararent:Sed DEVS hoc studium submissa a mente profectum Quamvis laudasset, vetuit tamen auspice certo: Nam patrio dixit prolem de sanguine nasci, Hanc sibi votivam sumptu quae conderet aedem: Et nunc ille DEVS facto sua verba probavit. Namque ego successor patris, ad fastigia regni Evectus, patriae capio moderamina gentis, Sicut fatidico promiserat ore locutus Isaidae DEVS: hancque domum praedivite sumptuConstruxi, divum Isacidae qua numen adorent.Insuper et sedem, quam foederis arca teneret Constitui, cum gente DEVS quod foedus inivit Israelaea , quando deMemphidos oraPatribus eductis, servilia vincula demit.
Israelaeae Alia precatio Regis ad Deum. gentis DEVS, arbiter aevi,Non est te praeter celso DEVS aethere sursum, Nec terrae quisquam DEVS hoc super orbe deorsum: Tu servas promissa tuis, tu pacta favoris Omnibus hic praestas, tua qui mandata capessunt,Ex animi pietate sui, nec sublita fuco Corda gerunt, quod pollicitus nunc ante fuisti Isaidae , hoc hodierna dies re comprobat ipsa.Ah, reliquas etiam serva DEVS optime voces, Aeternum quibus imperium patri annuis olim, Et sceptrum servos dixit transferre nepotes,Si casta maneant in religione parentum, Observentque tuas leges, ritusque sacrorum, Fac rata sint oris caelestia verba locuti Ad patrem Isaiden , precibusque his annue nostris.Nam quis in angustae claudi penetralibus aedis Posse DEVM credat? non illum machina mundi Non caeli capiunt, nec te quasi compede vinctum Ista domus posthac fixa statione tenebit: Caelum sella DEI est, scabellum subdita tellus. Nam si de prisca Hebraei pietate recedant,Tu quoque magne DEVS, templi de sede recedes. Liber es, et nullo pateris te pariete claudi. Sed tamen, o aeterne DEVS, iam flectere nostris His precibus toto quas ad te pectore fundo, Exaudique hodie nostrae praeconia vocis, Votaque adorantis, post ut, quibus cuncta tuerisHanc quoque respicias oculis clementibus aedem, In qua pollicitus voces te audire precatum, Et servaturum priscae pietatis honores. Nunc ergo hos nostros sine pondus habere vocatus, Atque humiles admitte preces, quibus aethera pulso Ex hac sede tuum, et populi simul ora rogantis Hoc templo auxilium caelo DEVS aspice ab alto: Et Invocatio Dei 1. Contra iniustitiam. miserere hominum, culpasque remitte petenti.Quod si quis civi vim fecerit, idque negaverit Cum iuramento facinus, tum noxia passus Damna, sibi testem si te, DEVS alme, vocaverit :Istos ante focos iustam tu suscipe causam, Iustitiamque inopi testis iudexque ministra: Vt qui forte diu nebulo periuria caelat, Illum iusta suo maneat pro crimine poena, Innocuique fides hoc innotescat in aevo. Tum 2. Contra cladem hostilem. si aliquam populus cladem ex hostilibus armisAccipiat, commissa luens peccata, pigentes Criminis, et veniam votiva hac aede regantes Exaudi caelo DEVS, et miserere precantum In patriasque reduc hostili a limite sedes. Sin 3. Contra sterilitatem terrae. clausum fuerit sterili sub tempore caelum,Nec pluviae terras atque arida culta rigaverint ,Ob delicta hominum, tum si tua numina poscant Hoc homines templo culpae sua crimina fassi Poeniteatque illos scelerum, dum poena coercet, Affligitque aegros, tu summo in vertice caeli Exaudi, et veniam concede rogantibus aequam. Tu populi miserere tui, tu dirige verbo Caelesti mentes, ut te duce iussa facessant, Tramiteque in cedant recto, tu caelitus imbres Exsuccis immitte agris, quorum esse colonos Et possessores firma nos lege dedisti.
Laus, inquit, sit danda DEO, qui lenta quietis Ocia tranquillae dedit Israelidos orae Promissisque olim stetit, ore fideque benignus: Nam quicquid pater ille suis fuit ante bonorum Pollicitus, servo dictante oracula Mose ,Hoc omne exhibuit, minimum nec vocis abivit Incassum, aut temere rapidis evanuit auris. Nos Exoptat praecentiam Dei. igitur regat ille DEVS, tutosque gubernet,Nec nos destinuat patria bonitate, nec usquam Deserat, aut sanctae lenimina subtrahat aurae. Sed potius mentes inflectat, ut orbita vitae Recta suum teneat, non usquam devia, cursum. Quin Exauditionem. etiam nostras, toto quas pectore fudi,Pondus habere preces sinat, et noctuque diuque Intra aures tinnire suas mea carmina faxit: Hinc opportuno detur reperire salutem Tempore, iustitiaeque decus causamque tueri Communem, et patrios servare ex hoste penates: Omnes ut populi, totus quos continet orbis Non alium esse DEVM noverint terraeque poloqueHunc Israelis praeter patremque DEVMqueAeternum, ac nullo numen delebile saeclo.
Tu quas fecisti sincera mente profectas Accepi grata aure preces, et limina templi Istius elegi, ac sacram mihi destino sedem: Nomen ubi nostrum celebretur, et ora precantum Non ullis frustra clamoribus aehtera pulsent, Haec mihi quantisper sollemnia sacra placebunt. Namque oculos huc deinde meos, huc pectora figam Caelica, nec templo hoc ex ulla parte recedam: Tu modo Davidae vestigia nota secutusSincera venerare DEVM me mente, nec usquam Tramite de recto te devia semita flectat. Serva etiam dederat quas leges corniger olim Amramides , et nostra libens mandata capesse.Sic solii firmata tui fulcimina regno Perpetuo stabunt, veluti promissa parenti Voxque fidesque iubent: nec regno proximus heres Semine de patrio cunctis defecerit annis. At vero si forte pedem referetis, et aequis Legibus abiectis spernent mea iussa nepotes, Sectati vanos terrestria numina Divos, Protinus Isacium genus exstirpabo, plagamqueTerrae quam dederam mutato limite demam. Insuper hac etiam quam nunc mihi destino sedem Excedam rursus, vulgi tum fabula fient Isacidae , tristemque domus trahet ista ruinam,Namque aliquis cernens penetralia diruta templi Atque aequata solo, contractis sibila labris Tollet, dicturus quae causa hanc subruit aedem? Cur vastata iacet? quae tantae occasio cladis? Respondensque aliquis dicet: Gens ista profanos Vsque secuta DEOS numen caeleste reliquit, Quod prisci coluere patres, e Memphidos oraEducti miris Erythraea per aequora fatis.Nam cui templa DEO haec prisci posuere parentes, Omnes ille DEOS alios velut aemulus odit, Atque hanc idcirco radicitus eruit aedem.
Nam quae sunt istae quas offers largiter urbes, Mi frater Salomo , dicebat: et oppida iussitOb sterilem campum Cabul cognomine ferri.Centum auri Tyrio Rex vigintique talentaDebuerat Salomo , quae cum non reddere posset,Exhaustus templi impensis, non vile tributum Civibus imposuit, muris dum cingeret urbem Templaque Urbes et classes a Salomone structae. construeret,Solymique palatia Regis,Et Mille ornaret tectis sublimibus, urbis Non minimam partem, et portas muniret et arces: Diruta qua bello Gaser squallebat etHasor ,Flammaque hostili quondam subversa Mageddo .Gasera nam Pharao diro succenderat igneEt Channaae occisis e posteritate colonisHanc urbem uxori dederat Salomonis habendam.
Inclyte Rex Salomo ,Davidae regia proles,Stirpis Iessaeae columen: tua didita terrisHuc me fama tulit, nam te DEVS aethere ab alto Ingenuae ornavit sollerti indagine mentis, Doctrinaque animum varia rerumque polivit Cognitione gravem nec te sapientior ullus, Vespere ab occiduo Eoas iam vivit ad oras. Cedunt arva tuo iamdudum Aegyptia magnoIngenio, cedunt mentes Oriente sub omni. Nec patriae quisquam fertur te vincere gentis, Non clari vates fama celeberrimus Ethan Fatidicusque Heman ,Chalcolque etDarda Poetae,Carminibus terram qui complevere Sabaeam .Nam tua se longe et late sapientia cunctis Gentibus insinuans toto clarescit in orbe. Mille tibi dicunt gnomas, tibi carmina mille, Naturaeque vias, et rerum semina nota. Quippe tibi herbarum viresm ususque medendi In promptu, et silvis quaecumque innascitur arbor Te non ulla latet, tibi nulla animalia terrae Ignota, aut volucres quae findunt aera pennis, Squamigeri pisceve maris, genus omne natantum, Serpentumque solo docta tu mente notasti. Hinc tua tot populi regalia tecta frequentant, Tot Reges audire ardent Salomona , potentemIngenio sollerte virum, mundique peritum.
O Responsum Regis. Regina, decus generis praelustreSabaei ,Clarum Austri lumen, quae te tam laeta tulerunt Saecula? qui tanti talem genuere parentes? Nam tibi quas referam, regina o inclyta, grates: Quod patriis digressa focis, nostro orbe remotis, Hoc Salomonaeum dignata es visere tectum?Nosse quidem nobis naturam, et semina rerum, Quidque geri fas sit, quae sanctae regula vitae, Qui tenor officii, quid lex et iura requirant, Caeli ex arce datum, cognata ubi semina menti. Quae tamen a nobis ardes cognoscere, faxo, Vt ne paeniteat scitatum haec limina adisse. Sed cum sis longa Solymam regione profecta,Et lassata viis, prius huic accumbere mensae Te iubeo, viresque cibo reparare labantes,
Nam nullum Hebraeis est probrum matribus, inquit,Grandius hoc aevo, quam si natura negassit Ex utero sterili nullum producere fructum. Semen enim primo fuerat muliebre parenti Promissum, et nostro repetitum caelitus Abrae ,Per quod salvifico serventur ab aethere gentes:
Alme parens, si me famulam respexeris aequo Numine, largitus prolem mihi deinde virilem. Cultibus hanc sacris Mosaea ex lege dicabo,Nec capitis radet ferrata novacula crines, Nec vinum aut potus umquam bibet ille meracos.
Laeta mihi mens est, vultu iucunda sereno, Nam prius abiectam hic oculis DEVS aspicit aequis,Extollitque meum tecto de paupere cornu. Ergo meis merito insulto nunc hostibus ore Fatidico, qui probra mihi non pauca dederunt. At tu, sancte DEVS, me casibus eripis aegris, Laetitiaque hilarem recreas affersque salutem. Nemo DEVM praeter sanctus super orbe meretur Dici: namque alius non usquam, petra nec ulla est, Fider cui possis excepto caelite nostro. Pone supercilium, ventosos exue fastus Improba gens hominum, et sermo vetus ille recedat, Succedatque novus: cernit DEVS omnia vindex: Nec sinit esse rata audacis conanima dextrae. Nam validi disrupta iacent sua cornua nervi
Crastina cum primos, inquit, produxerit ortus Leucothoe, templi sacro te limine sistam, Vt videas quae tura DEVM, quae victima placet.
Hoc, Labrum. ait, a laeva quod cernis, fusile labrum,Sive mare appelles, aliove id nomine dicas, Triginta cubitos complectitur ambitu in ipso, Spissum tres palmos, labiumque rosae instar apertae: Quinque sed excelsum cubitos: quod margine summo Exornant fusi, ceu sculpta cucurbita nodi, Ordinibus geminis, ipsum bissena iuvencum Corpora sustentant, quorum tria versa sub ortum Et totidem occasum spectant, totidemque sub Austrum, Et tria se vertunt gelidos Aquilonis ad axes. Vndarum bis mille batos capit: hincque Sacerdos Ante manus lavat atque pedes, quam limina templi Vlteriora petat, sic mos iubet ille sacrorum.
Hinc atque hinc quinas, ait, aspicis ordine mensas, Omnes obductas auro: quibus ista sacerdos Caelicus imposuit senum libamina panum.Ture superiecto: Non vesci panibus istis Fas ulli, nisi linigeris Arone creatis.
Ostia: Velum Adyti. Quaenam inquit, domus haec, quae ianua puroHaec ornata auro; nam cardo hic aureus, auro Annulus hic gravis est, haec aurea tota catena est: Aurea sunt huius divina repagula vectis: Cunctaque caelatis late radiante metallo Vultibus Angelicis, palmisque ornata renident, Liminis at vero et postis quinquangula forma est, Et bifores claudunt, ut cerno, sacraria valvae.
Nulli fas istud, nisi soli insistere limen Pontifici, et quovis tantum semel hoc licet anno. Hic ADYTVM penetrale domus, sanctissima templi Portio, qua nobis DEVS ipse oracula reddit. Longior haud cubitis vicenis area tota est, Et totidem lata est, quadrata structa figura: Altaque triginta cubitos, laqueataque tecto, Huic plane similis murosque auroque figuras Obductas, fulvi rutilantibus undique gemmis. Ima pavimenti sed et hic sunt aurea: summus Quae pedibus calcat, sibi soli adeunda, Sacerdos. Ostia si pandas, cernes ob lumina velum Propendere Adyto, cui tela Iacinthina pannumPurpureum admistum, et nivei subtegmina byssi Iuncta habet, et croco radiantia lina colore.
Interfata rogat: Quidnam vult foederis, inquit, Arca sibi, totum passim celebrata per orbem? Aut quid in hac tandem secreti conditur arca? Nam circa Hierichus gestatam moenia dicuntEvertisse urbem, solo clangore tubarum.
Non haec extorsit nobis simulacra, nec arcam Vana superstitio, sed tradidit omnia Moses Consilio fabricata DEI, qui limina templi Vasaque caelesti primum formavit amussi.
Nam DEVS, aiebant castra Israelis adivit.Quis potis Hebraeis calces opponere Divis?Hi sunt Niliacis qui damna atrocia terrisFecere, et gentem plagis quassere nefandis. Hi sunt qui populum deserto in limite Sinae Protexere vagum, deletis hostibus orae. Hi sunt qui Canaae terras domuere potentes,Vnam gestando circa hostica moenia cistam. Este viri fortes, validasque apponite dextras: Nec sinite Hebraeis matres servirePhilistas .
Vos, si vultis, ait, tristes depellere morbos, Quaeque nates vestras tam foeda tabe venenat Effugisse manum, sacram hanc dimittite cistam, Ad Ariolorum responsa. patrios fines: sed ne dimittite, nulloMunere dotatam, pro crimine debita vestro Reddite commisae reddenda piacula culpae.
Et quonam haec,inquit, templi me ianua, ducit?
Hic Tres circuitus templi. Salomo : tres sunt parte exteriore patentesCircumitus, semperque uno spaciosior alter: Tota quibus templi ambitur venerabilis aedes. Imus 1. hic est cubitos qui latos quinque patescit,Ima pavimenti circumdans moenia sacri. Proximus 2. hunc supra cubito qui latior uno,Inque illum ducit gradibus testudo politis. Prominet hic cubito paries quasi latior uno Impositum sibi circumitum qui sustinet, aptis Saxorum fulcris: Sunt hic caenacula fulvo Tecta auro, vasis ad cultum arasque locandis. Tertius hunc supra cubitos patet ambitus aequos Septenos latus, quo cochlea ducit euntem, Omnis deinde domus tegitur laquearibus altis, E cedro factis: quae circum parte suprema Ambitus est instar textae de flore coronae: Quinque altos cubitus, late qui spectat in agros.
Vera, 1. Reg. 10. ver. 6. Oratio Reginae inquit, mihi fama ruit: quae limite nostroSabaeae ad R.Salomonem .Mira animi retulit, manuumque reperta tuarum, Nec mihi iactata est frustra sapientia Regis: Omnia sunt maiora fide: nam lumina testes Sunt mihi, quae solis absens ante auribus hausi. Nam tua iactatam longe sapientia famam Exsuperat sollers: o terque quaterque beatos, Qui praesente frui possunt te rege, tuisque In vita ornanda gaudent sermonibus uti. Ergo DEO meritas aequum est persolvere grates, Hoc tibi qui regnum nutu clemente paternum Conciliat, legumque tibi committit habenas: Vt tibi subiectis ius dicas civibus aequum, Nam populum hunc Domino vere gratum esse Tonanti, Arguit haec tanti felix praesentia Regis.
Quandoquidem patrias violasti, o impie, leges, Foederis oblitus prisci, nunc accipe contra: Quae mediter tibi sata DEVS: nam vindice ruptu Discindam in geminas regna Israelica partes,Imponamque tuo Domini diadema ministro. Nec tamen haec patriis te Rege superstite terris Exsequar: Isaidae parsurus ab aethere patri:Sed nato demam sceptrum regale reiecto, Qui patris solio succedere debuit heres. Nec totum tamen huic adimam sine foedere regnum, Sed partem natoque tuo stirpique relinquam, Isaiden propter, magnum pietate parentem,Et Solymae causa, terrarum ex omnibus orisQuam mihi delegi non vano numine sedem.
Atque ait: Ista decem scissae cape tegmina vestis, Nam DEVS hoc regnum geminos diffindit in orbes, Datque tibi denas, dotalia munera, partes. Vna tribus Iudae sero concessa nepoti est,Cum Solymae templo, fatorum hic volvitur ordo.Hoc adeo furiale malum Salomonia dudumImpietas meruit, socio qui cive profano (Nam Ducis exemplum comites plerumque sequuntur) Astaraten Tyriam colitAmmonisque Molochum ,Atque Moabaei simulacra nefariaChami :Devia sectatus vanorum tesqua Deorum, Ritibus antiquis, et Mosis lege relicta.Nec tamen omne adimet Iessaeo a stemmate regnumArbiter ille DEVS, reliquos sed iugiter annos Imperium patrii Princeps servabit Iudae :Davidae ceu fata ferunt arcana, reique:Exigit alma fides, sero promissa nepoti: Ergo decem nunc dante tribus tibi coelite nostro, Quas Salomoniadae poenis fatalibus aufert,Israelaei refers tu nomina Regis.Sed Davidiadae posthac tribus una nepotiSubdita parebit, ne fama decusque piorum Occidat, aut Solymi vanescat gloria templi:Hic ubi fixa DEO stabili fulcimine sedes. Quid si parueris divinis legibus, aequa Mente pius, rectoque incedes tramite vitae, Quo pater Isaides pede non titubante tetendit:Tum tecum DEVS ipse aderit, soliumque perenni Firmabit fulcro: simul Israelica tradetRegna tibi, Isaidae depressa stirpe parentis,Quae tamen ipsa suo rursum caput efferet aevo.
Incipit: Postulata populi de mitigandis oneribus et exactionibus. Ille tuus iuga non toleranda ministrisImposuit genitor (sic est audacia vulgi Ore magistratum nimis incusantis iniquo) Nunc tu deme iugum nostris cervicibus asprum Et patris imperium leni: sic nostra vicissim Serva tibi officium praestabunt corda paratum.
Huic illi contra: Si morem gesseris, aiunt, Isti hodie populo, si lenia verba petenti Reddideris, si quid modo cesseris, et iuga collo Demturum dices, ipsorum utere benigno Obsequio, imperii quantisper frena tenebis.
Consulit: Ecquod, ait, fortissima pectora vestrum Consilium, aut quaenam sedet hic sententia menti?Quidnam commoto fas respondere popello?
Si nobis parere libet, sic dixeris isti Commotae populi feci: mihi dextera non est Viribus inferior, quam magno erat ante parenti. Quid si vestra iugo pater olim pectora pressit, Ipse novum huic addam veteri, si terga flagellis Concidit genitor, caedam vos ipse colubris:
Vulgo nulla fides, quid enim tam mobile vivit In terris, multi capitis quam bellua vulgus? Tunc ergo irati sic Regem affantur Hebraeum ,Et quid sit nobis isto cum Rege negoti? Quid cum Davide ? quid cumSalomone ? quid usquamPossit Iessaeum genus hic damnive boniveAddere? quin isto deserto Rege revisat Limina quisque sua, ad patrios redeatque penates: Viderit domus, et Isaidum Davidica proles,Quid sibi sit regnum iusto sine cive futurum.
Vade age, Rehabeae Iudaeque a stirpe nepotiBeniamidumque tribu refer haec mandata Tonantis:Non tali auxilio, non pugnatoribus istis Tempus eget, ne tanta animis assuescite bella: Ponite, quae temere sumpsistis, ponite tela, In propriasque reite domos: hoc nobile regnum Sic fuit in fatis, in binas scindere partes.
Israeligenae Oratio Ierobaeae ad tribus quae defecerant. fortes, animosa iuventusNon haec sacra dedit, non haec sollemnia nobis Vana superstitio caecos molita penates: Hi sunt e solido quos hic conflavimus auroNiligenae vituli, veri simulacra Tonantis,Qui vos Aegypti servos e carcere duxit.Hic priscae pietatis honos, haec prima parentum Religio, et multis longe antiquissima saeclis, Namque etiam ex auro vitulos radiante Sacerdos Ammonides Aron conflavit, et ordine certoIussit honorari: nec numinis ira maligni Hunc tulit indigne cultum, solumque perosus Luxuriam, saltusque fuit, choreasque salaces, Et quae magnifico stabant convivia sumptu. Quid quod religio haec effloruit ante sacellum Foederis erectum, et Solymi nova limina templi?Et quaenam secum fert alter commoda cultus? Annon deserta periere in valle parentes Hos ausi vitulos rapido evertisse tumultu? Annon ipse pater Salomon , cum conderet aedemMagnificam Solymae , vidit mea sacra placereCaelitibus, fecitque Deorum cultricibus aras?Non igitur DEVS est montem constrictus ad unum Nec velut angusto cohibetur carcere clausus, Vivit ubique DEVS, vasti pius arbiter orbis. Denique quos habeat pietas Salomonia fructusCernitis, amisso bifidi diademate regni: Cur igitur Solymae usitatis templa quotannisTer, quater, et vana vos ipsos mole gravetis? Tot passi aerumnas, tot taedia longa viarum? Quin sinite iratum Solymaea ut moenia numenDeinde colant, patriosque observent postmodo ritus: Nobis sunt etiam constructae in montibus arae, Et qui nos omni tueantur ab hoste penates.
Ara, ait, ara nefas hominum pestisque Deorum, Tempus erit, cum Iessaea de stirpe nepotum,Iosias quidam exsistet regnatorIudae :Ille sacerdotum profuso sanguine flammas Imbuet has, et dira tui gregis ossa cremabit Te super, humanaque nefas hoc carne piabit.
Hic Rex ad vatem placa mihi numinis iram, Inquit, et intercede tuo pro Rege propheta, Vt flecti haec vivo possit manus arida motu: Annuit aetherius praeco, Dominumque precatus Caelicolam nullo sanat medicamine dextram. Mitior hinc factus semotabile Tyrannus, I mecum pie praeco, inquit, mensaque recumbe Regali, hinc nostro donatus munere abibis.
Tu mihi dimidium rerum si forte tuarum Contribuisse velis, nullo persuaseris ore Vt potum capiamve cibum tam sede profana: Nam vetat hoc Dominus, ne cme vult deinde reverti Tramite quo veni: sic fatus ab urbe recessit,
Huic senior vates: Tune ille, ait, ore propheta Fatidico, Regem qui sic aggressus acerbum? Eia age, rumpe moras, nostramque revertere ad urbem, Et mensae conviva meae, cape prandia mecum:
Huic hospes contra: Non tutum est pone reverti, Nam non esca sapit non ista potus in urbe Me iuvat, atque alia iubet hinc deflectere Dius.
Ipse etiam vates eadem gero munia tecum, Et me fatidico monet angelus ore profatus: Vt pransum mecum te nostra in tecta reducam.
Incipit: Ah, hospes tristem tibi promere vocem Cogor, ab excelso quam nuntiat aethere Dius: Nam quod iussa DEI contemnis, et ista frequentas Moenia, discumbens mensis communibus hospes, Vt comedas mecumque bibas, vetuere quod ante Numina magna tibi, idcirco sublatus acerbo Funere, non umquam patrio condere sepulcro.
Cum tristis secum: Certe hic est ille Propheta, Ille DEVS vates, quem nunc ultricibus iris Poena secuta sua est: nam diro praeda leoni Factus Olympiacae complevit fata loquelae Sternite vos pueri, pandum mihi sternite asellum.
Sicine care iaces rabiosi praeda Leonis Frater? ait, quam te nos perdimus omine laevo, Heu desiderium capitis ter amabile cari?
Aggreditur vafro: muta, inquit, tegmina vestis Regalis trabeae, et villoso cingere amictu, Sileamque invise domum, quam caelicus augurFacundusque Ahias habitat, quo fata canenteHoc sceptrum regni felici numine gesto Vilibus hunc orna donis, ceu rustica mater: Et panem modicum deprome, et roscida mella, Ac demum pueri de duro consule morbo, Nam tibi fata augur canet, eventusque futuros.
Fatidicus vates: Cur te Regina sub ista Occultas larva? propius vestigia fige: Nam tibi durus ero caelesti nuntius ore. Vade age, dic Regi mea caelica verba marito: Te DEVS admovit solio Israelis eburno,Constituitque Ducem populi, post fata Sionis In duo diviso terrae confinia regno. Tu vero Isaidae recto de tramite patrisAvia sectatus, tempsisti iussa, sacrosque Aurea quos Mosis praescripsit pagina ritus.Ille DEI servus Davides recta sequendaEx animo fecit, quicquid fecisse necessum Et quicquid placitum superis: tu crimine foedo, Atque profanato tua per sacraria cultu, Exsuperasti omnes toto super orbe tyrannos. Tu statuas, tu signa Deorum lucosque parasti,Impiaque aeterno vertisti terga parenti, Illius ut diris stimulares cultibus iram. Pro quibus insanis quaenam tibi praemia coeptis Debentur? DEVS, ecce, DEVS tua regna domumque Funditus evertit: nec erit de stirpe superstes , tener ore puer, vel carcere clausus, Nebathidum Aut vitae obscuros degit qui inglorius annos. Sicut enim scopis lutulenta everritur aedes, Donec ab immunda purgentur limina sorde: Sic DEVS hanc vestram caeno decrevit ab omni Expurgare domum, ne labes ulla supersit. Quisquis patria morietur in urbe, Nebathidum Illius ossa canes, et foeda cadavera rodent: At vacuo quemcumque ferox occiderit agro Ense manus, rapidae fiet sua praeda volucri. Haec nam vera DEI qui nescit fallere vox est.
Indigenae caeci, quae vos amentia Dium Diserere, et vanas sectari compulit aras? Iure DEVS vestras etiam nunc deserit urbes, Sisaciasque manus in vos iratior armat.His Rex auditis proceresque patresque coacti Demittunt animos humiles veniamque precantur, Promeritas fassi Divo se pendere poenas.
Tali compellat: Quoniam delicta fatentur Et veniam poscunt, reprimam laxata furori Frena meo, et Phario ponam sua claustra tyranno:Non uti subvertat, sed ubi sua sub iuga mittat, Sic namque advertent, quid sit servire tonanti, Quid fictis servire Deis, Dominisque profanis. Sisacus intereaSolymeam pace sequestraIngressus sedem, templum spoliavit opimum, Thesaurosque omnes, omne explicavit et aurum, Scuta quoque e solido constantia sustulit auro: Pro quibus e vili clipeos Salomonius aereRehabeas fecit, quae servet deinde satellesExcubitorque domus primos sub limine Regis, Nam quoties templum Rex ingrederetur amoenum, Armatis ibat saeptus fido agmine gentis. Post Rehabeas moritur. ubi tresque decemque annos moderamen agendoInsuper addiderat, vitae fata ultima clausit.
Inclyte Nebathide , tuqueIsraelica turma,Percipite has animis voces nunc auribus aequis: Oblitine estis, quod sceptra potentia terrae Commisit DEVS Isaidae , stirpique nepotum,Foedere tam certo, quam Sol putredinis expers Permanet, et nullo facile corrumpitur aevo? Nebathides vero, servusSalomonis in aulaCum fuit, infida Regi dum mente rebellat, Colligit ima e fece viros, et mobile vulgus, Progeniem Sathanae , quorum adiutricibus armisSuccubuit palmamque dedit Salomonius heres:Nam rudis armorum, pavido dum corde resistit, Tela nec opponit, sceptrum divisit avitum. Nunc etiam in manibus certa est victoria vestris, Vt spes vana iubet, numerosa freta phalange, Et vitulis confisa, DEVS quos respuit, aureis. Et cur exsilio natos Arone nepotes,Linigerosque sacerdotes multasti iniquo? Cur ima de plebe viros, quibus cura sacrorumIllicita est, populi legisti more profani? Nam quicumque bovem iuvenem, septemque bidentes Immolat impensis propriis, sit nempe Sacerdos, Fictitiosque Ioves vetita veneratur acerra. At DEVS hic noster, DEVS est sine crimine verus, Quem non deserimus Iudae de stirpe nepotes,Linigerique ipsi pronati Arone ministrant.Tum iam quisque suo concessae munere sortis Fungitur, et votiva DEO sacra immolat arae Turaque mane adolet quovis, et vespere quovis, Apponitque sacros in mensa divite panes. Nobis sunt auro vestitae ex ordine mensae: Nobis candelabra auro radiante coruscant: Nobis ardentes cum sole cadente lucernae. Nam praecepta DEI, quae vos liquistis iniqui Nos observamus, pro nobis ipse cruenta Induit arma DEVS, primamque tuebitur ultor Iuris, et aequi aciem, clanget simul aere Sacerdos Horrisono, et saevum terrebit comminus hostem. Ponite crudeles, haec impia ponite tela, Nec pugnate DEVM contra, caeleste parentum Vestrorum auxilium, ne vobis noxia pestis Ista sit, aut aliquam ferat haec audacia cladem.
Omnipotens, Assae predes contra hostem. inquit, Genitor DEVS orbis et urbis:Pluribus an paucis nostros tueare penates Te penes,o Genitor, nullo discrimine refert. Quondam etiam innumeros manus exiguissima vincit: Fer modo, tu fer opem, et rebus succurre popelli, O DEVS alme, tui: qui te confidit in uno, In te uno ponit certae spem denique palmae. Tu DEVS es noster, praeter tua numina nullus Hic colitur nobis: ne praevaluisse profanas Iudaeis sinito gentes, ne dicere probraRitibus antiquis, et legem temnere Mosis ,
Rex genus egregium, tuque o praelustris Iudae domus, audite haec mentibus aequis: Beniamidorum Vos quia Rectorem non deseruistis Olympi, Nec vos deseruit magni regnator Olympi. Hunc si quaeretis fidenti corde parentem Invenietis: at abiectus quod abominor auspex, Vos rursum abiciet: Nam posthac tempore multo Nullus in hoc populo divini cultus honoris, Nullaque religio, nullus cum Lege sacerdos Stabit, et haec pessum mutatis ritibus ibunt. Si tamen a vana post religione recedant, Et dominum quaerant, quaesitum mente fideli Invenient vestri, sic volvunt fata, minores. Tempore tunc illo non ibit in arva viator Tuta satis, nec tutus humum proscindet arator. Omnia sed passim saevis ardescere bellis Incipient, gentes nam gentibus, urbibus urbes Oppositae duris miscebunt omnia pugnis. Vos ergo durate viri, nec vestra remittat Dextera, caelestis servando patris honore: Quae dabitur, merces non est moritura labori.
Assa iubet ferri: Foedus coluere parentesAeternum, foedus duret nos inter et ipsos. Ergo cape hoc, quod mitto, argenti pondus et auri, Et quod habes pactum iniusto cum Rege Baesa Scinde, paraque illi disrupto foedere bellum.
Hananias Vaticinium Hananiae. Assae : quia te fiducia RegisInflavit Syrii , patrio ne credere divoTeque tuosque velis, alieno numine fretus: Idcirco Syrii afligent tua moenia RegesPerpetuaque tuos vincent virtute nepotes. Annon Aethiopes Lybiesque huc pluribus armis,Et numero maiore equitum, rapidisque quadrigis Pluribus advenere tibi: sed credula Divo Spes tua quam certis evertit viribus hostem? Nam quaecumque piis mortalibus hoc super orbe Eveniunt, oculis cernit DEVS omnia iustis, Fidentique sibi praestat solamina turbae. Dira tuis igitur favit dementia coeptis, Bellaque sunt reliquis fato ventura sub annis.
Hoc 1. Reg. 16. Vaticinium dirum aggressus praeco sermone tyrannum.Iehu contraBaesam .Tu quoque, quem prisci divino a tramite Mosis Impia sacrilegi flexit contagio luci: Saeve Baesa dabis meritas pro crimine poenas.Te DEVS ex humili magna ad fastigia regni Evexit, gentemque dedit frenare superbam: At tu, omnem populum cultu, Rex dire, profano Foedasti et iussos fecisti temnere ritus. Ecce, ego Nebathidae poena te compare plectam.Nebathidae quoniam vestigia turpia carpis.Namque domum everram dispulsa labe Baesae Qualem Ierobeae purgavi a sordibus aedem.Quisquis in urbe cadet genitus de stirpe Baesae Hunc catuli comedent: quisquis morietur in agro Certa olim rapidae fiet sua praeda volucri:
Non illis pluviam, non imbres caelitus annis Lapsuros, omnique solum sine rore futurum.
Cum mulier: vastum quam vere temperat orbem Ille DEVS, non est tantillum panis in aede Pauperis ancillae, nec quantum forte pugillus Hic capiat, vacuo restat mihi vase farinae, Et paulum servat ampulla recentis olivi. Et nunc ligna lego, puero quibus esca mihique Vltima fervescat, dum nondum tabida tristis Obruat ora fames, et leto mergat acerbo.
Ne trepida mulier, sed pare vocibus istis, Et mihi fer panem primum, tibi deinde tuoque Filiolo, nova fercla para: namque ista voluntas Certa DEI est, numquam tibi me praesente farina Deficiet, numquam ampullae decrescet olivum, Donec humum sterilem fecundior irriget imber.
Tunc vati mulier: Quid tecum dive negoti Vir mihi? nam nostrae venisti ad limina sedis, Vt commissa tibi transactae crimina culpae Nati morte mei solvam: te spiritus almi Aetherius intus agit, tam diri funeris auctor.
Inclamatque DEVM: Cur hanc DEVS alme misellam Afficis aerumna viduam? cur funere tristas Hospita tecta DEVS? redeat sine vivus in ossa Spiritus, atque animam corpus letale receptet.
Cui mulier: Nunc novi, inquit felicibus ausis Esse DEI te , praeco, virum: qui noctis ab umbra Educis raptos, et lumina morte resignas: Nam tu veridicae profers oracula linguae.
Huic tunc Amraides : Vade, inquit, undique fontesScutare, et rivos, herbam si forte virentem Invenisse queas, et equis et pabula mulis, Ne pereant iumenta fame: sic fatus Achabus
At vero Obadias : quid tantum criminis umquamIn te commisi, tradas ut deinde ministrum Me pie praeco tuum, manibus grassantis Achabi ?Crede mihi non est, non toto hoc angulus orbe, Quo te quaesitum non miserit acer Achabus :Tum quoties missi te non reperisse negabant, Iuramento homines verum stabilire coegit. Cur igitur te praesentem, ter maxime, prodam? Nam si tu subito, Domino rapiente recedas, Nec tu quaesitus post inveniare: quid aegrum In me non credas ausurum hoc tempore Regem? At tuus hic servus divinum numen honorat, Aeternum metuitque DEVM: num cognita non est Nostra fides, et quae servandis ante prophetis Fecimus, immanis si quos Isabella premebat:Centum haec fatidicos servavit dextera vates, Hinc quinquagenos, illinc totidemque benignis Dum foveo dapibus, caecisque abscondo latebris: Cur igitur nostro merces haec danda labori? Cur istic pietatis honor , ut tradatAchabo? Excipit hic vates, Sic vivat in aethere numen, Militiae DEVS aeterna, quo teste supremo Ista loquor, iam nunc me Regi te indice sistam.
Tune illeIsacios qui turbat praeco penates?Causa mali tanti, et tu dirae cladis origo?
Non ego conturbo regnum Israelis avitum,Sed tu tantorum fomes et causa malorum: Tu Rex, et tua tota domus, qui lege reiecta Mosis , Avernales colitis nova numinaBelos .Verum Elias cogit concilium. age, concilio totaIsraelica cogeAgmina, Carmeli super alta cacumina montis:Et quadringentos quinquagintaque prophetas Belicolas huc siste mihi, nemorumque tuorumSacrificos quadrigentos, quos divite victu Pascit, dapsilibusque epulis Isabella saginat.
Quo tandem usque viri Isacidae , nam dicite, vestraClaudicat in geminas pietatis opinio parte? Si DEVS hic noster DEVS est, et conditor orbis, Conditor humanae gentis qui foedere certo Gaudet honorari, cur non sectarier ipsum Vos iuvat, et soli cur non servitis amici? Sin DEVS est, quem vos colitis sub nomine Beli ,Cur non hunc solum vos observatis, et unum? Quid commista volunt sibi tot divina profanis?
Solus ego Domini de coetu resto Propheta: Sed quadringenti quinquagintaque profani assunt Belicolae : nunc binos ducite tauros,Atque hic sacrificis unum date, quam sua ferro Dextra in frusta secet, votiva et ponat in ara: Et nullis tamen accendat ligna arida flammis. Alter sed nobis detur, quem altaribus addam, Ipse nec admoveam scintillam comminus ignis.
Iuppiter exaudi: nos audiBele vocantes
Thesbites : Clamate inquit, vocesque remissasTollite, forte aliquid Belus meditatur iniquus,Aut abiit peregre, aut somni sua munera cepit, Hoc aestu fessus: quin istum voce veternum Sublata excutitis: Magnum cum protinus omnes Clamorem tollunt, et saevus corporis artus Dilaniant cultris, et saucia membra cruentant.
Abrami , natique DEVS, DEVS alme nepotum,Hoc ostende die, quod tu sis arbiter aevi Omnipotens DEVS, et quod ego tibi rite ministrem Veridicus vates, teque auspice talia fiant, O DEVS exaudi, DEVS audi rite vocantem, Discat ut hic populus tua caelica iussa vereri, Teque sequi, et verum deinceps agnoscere numen.
Hic DEVS est, DEVS est, hic verus et arbiter orbis, Quem nostri coluere patres, DEVS Iraelis .
Hic puerum affatur vates: Vade inquit ,Achabo Pauca refer, properet celeres ut iungere currus, Ne pluvius campo Regem obruat imber aperto.
Quando semel calcanda via est mortalibus aegris Funerea, et nostros rapuerunt fata parentes: Eja age, rumpe moram, meque huic DEVS eripe saeclo.
Respondet vates: magno pietatis amore Incitus, amentem dum culpo decenter Achabum ,Belicolasque loco e medio dum tollo prophetas,Huc intentatae fugio discrimina mortis. Namque Israeligenae deserto foedereMosis Destruxere tuas sacris cum ritibus aras, Et veros vates gladio necuere cruento: Insuper huic etiam tendunt sua retia vitae, Solus enim vatum verorum ex agmine resto.
Tum DEVS: Egredere huc, inquit, secessibus antri, Et sta sublimis super alto vertice montis.
Talibus ora modis solvit: convertere rursum, Quo Eliae legatio ad diversas personas. pede venisti notaeque ad tectaDamasci Te subito perfer, Regem Syrii orbis ut ungasHaselem , illustriBenadado patre creatum.Nimsiaden vero RegemIsraelis Iaehum Vnge mihi, et vatem tibi qui succedat Elisam .Nam quicumque feros Hasaelis fugerit enses,Hunc gladius perimet saevi grassatus Iehu Tela, sed immanis qui devitaverit Iehu :Illum fatidici ferrum concidet Elisae .Nam mihi servabo deinceps septena virorum Millia qui numquam curvato poplite Belum Sunt veriti, aut mutis fixerunt oscula signis.
Missurumque inquit, qui limina cuncta pererrent, Et sibi pro lubitu expilent tectumque laremque.
Atque haec tristis ait:Iuvenes fortissima frustra Pectora, quid rebus non suscipiemus in arctis? Perfidus huc misit leges mihi pacis iniquas, Vxoresque meas, et dulcia pignora lecti Divitiasque petit, sibi debita munera nostras. Non renui, et tanta pacem cum clade redemptam Tam mihi quam vobis volui: nunc amplius instat Et vestras violare domos, et ducere praedas Expetit, uxores et opes prolemque subactam.
Dii me, inquit, perdant, si tantum pulveris ista Vrbe iacet, quantum pugillo cuilibet huius Sufficiat turbae quae me comitatur euntem.
Non eadem iactare licet, cum sumpseris arma, Armis quae positis licitum partoque triumpho.
Amraide ,Hebraeae gentis qui frena gubernas,Haec tibi supremo DEVS aethere nuntiat auctor: Immensum Syrii vidisti militis agmen,Sed tamen hoc totum dabitur victoribus agmen Hebraeis : per quem? per servum ignobile vulgus,Tuque hanc incipies primus committere pugnam: Scilicet ut noris Dio duce, et auspice, palmam Hostibus edomitis, sine vi maiore tenendam: Dum quoque tu discas vanum contemnere Belum .Saepe DEVS magnis dat parva exordia rebus.
An pugnam cupiant: Quin omnes ocius, inquit, Prendite, sive velint pacem, pugnamve lacessant: Prendite quisquilias, inquit, gregis, inque catenas Conicite, ut poenas fuso mihi sanguine pendant: Haec securus ait fati sortisque futurae.
Regum adit Hebraeum : >Vade, inquit, collige vires,Teque para bello, quoniam volventibus anni Mensibus, hi Syrii numero maiore redibunt.
Hebraeos , aiunt, quaedam montana tuenturNumina, quosque alto venerantur vertice Divos: Hoc illi vicere Syros , sine, nostra vicissimArma resumentes, campo pugnemus aperto, Omnis et in manibus fuerit victoria nostris. Imprimis socios remove a certamine Reges, Qui primi dant terga fugae, pugnamque capessunt Postremi, potiusque Duces tibi delige fortes Viribus, et valido qui in proelia milite pollent. Praeterea numerum caeso pro milite supple, Restauraque equitum turmas, celeresque covinos Tunc tibi cernere erit vacuo palatina campo Agmina, prostratae Syrio sub acinace gentis.
Haec fatus: Quando Syrii furialibus ausisContempsere DEVM solis ceu montibus hostem Vincat, et in campo nil polleat aeger aperto: Has omnes stricto caedes mucrone cohortes. Vt discas me nosse DEVM terraeque polique Et campi pariter Dominum montisque potentem.
Huic igitur servi: celebrat clementia Reges Hebraeos , nullosque refert mala fama tyrannos:Induti saccos igitur colloque gerentes Restim quisque suo, veniam pro Rege petamus, Forte tuam eripiet tanto e discrimine vitam.
Si vivit, nec adhuc crudelibus occubat umbris Non servus sed frater erit: tum protinus illo Arrepto verbo: vivit tuus, utque superstes Vivat, nos humiles tanto pro fratre rogamus.
His iterum Amraides ; Ite huc adducite fratrem.
Quas tibi noster, ait, demit pater Amrius urbes,Has tibi restituam, et totam permitto Damascum .Namque ut Samariam genitor possedit habendamSic tu regali iam nunc potiare Damasco .Quin etiam pacto dimittam foedere salvum, Et placidae tecum servabo munera pacis.
Et procul exclamat, servus tuus arma capessens Intereram pugnae: cum quidam ex agmine quendam Captivum Syrio , mihi dat compagibus arctisServandum: custodi, inquit, qui traditur hostem. Nam si forte manus elapsus fugerit istas, Tu pro illo tristem persolves funere poenam, Aut multam appendes argenti, grande talentum. Dumque ego, quod gererem paulum procuro negoti. Verbero diffugit, manibus dilapsus ad istis. Cur igitur moriar? cur pendam tale talentum?
Talia voce refert: quoniam tu morte tyrannum Plectendum, incolumem patrias dimittis ad urbes. Illius mortem noris tibi morte luendum, Proque Syro populo,Hebraeum tibi deinde necandumScito tuum populum, qui scis Duce et auspice Dio Vincere, sed palmis nescis victricibus uti.
Da 1. Reg. 21. Exemplum tyrannidis in mihi, quae vineta colis contermina nostrisNabothum civemIesrelaeum .Sedibus, ut mihi faxim herbis fragrantibus hortum, Pulvinosque olerum, pretium quodcumque rogabis Solvetur iustum: si vinea forte placebit E nostris melior, dabitur tibi quaeque legenti.
Huic Iesrelites : istudprohibuerit OlympiArbiter, ut vetitis vendam patrimonia nummis, Quemque suos servare iubet sacra pagina fundos.
Quid te animi crucias? unde hic tibi maeror iniquus?
Cui Oratio Reginae ad Achabum. Regina uxor, Tu regni sceptra gubernasIsraelaei , tibi fas est cedere civemNon civi Regem: sine, erit mihi res tua curae, Faxo ego ne turpem tu Rex patiare repulsam: Quin surgis recreasque cibo tua corpora iusso.
O patres ista ieiunia luce frequentes Curatae, id regni tractanda negotia poscunt. Ponite sublimi damnandum in sede Nabothum ,Et geminos illum contra producite testes E Beliale satos, qui Maiestatis acerboOre reum peragant, damnatum deinde sequatur Poena virum, et nimbo saxorum, et grandine densa Obrutus occumbat merita cum caede Nabothus .
Solatur dictis: tibi quae vineta Nabothus Pro pretio renuit Regi divendere civis, Haec tibi iam gratis nostro sunt parta labore, Non etenim vivit sublatus morte Nabothus Et soboles etiam solvit pro crimine poenas: Quorum morte tibi bona cedunt omnia Regi.
Vade age, Samario , vates, occurre tyranno,Atque illi mea dicta refer: tu saeve Nabothum Caede peremisti, tu contra iusque piumque, Vinetum, et reliquas rapuisti o improbe dotes.At qua perfusum lapidati parte cruorem Obsceni linxere canes, hac sanguis eadem Lambetur quondam tuus, acri vindice Dio
Rex illi contra: Cur haec mihi tristia narras? Nam quo te offendi pacto, quo crimine laesi; Aut umquamne tibi sensisti forsitan hostem?
Imo, inquit vates, divini numinis hostem Te sensi, et diri video te flebile Ditis Mancipium, artificem scelerum, culpaeque pudendae. Haec igitur verba DEVS denuntiat ore Fatidico: En, venient fatis properantibus anni. Cum domus Amraidae ferro procumbet,Achabi Excidio devota domus pestique futurae, Nec tenerae parcam aetati, nec carcere clausis. Sicut Nebathidae stirpem et genus omneBaesae Funditus everti, sic exstirpabo penates Taeter Achabe tuos, nam tu me crimine multoDudum irritasti, tu cultum arasque profanas Auxisti, latam vitiis aperisque fenestram. Vrbe sed hac etiam, regalia moenia iuxta Dente canes caesae discerpent coniugis artus. Quisque in urbe cadet de stirpe peremptus Achabi Discerpent hunc ore canes, at quisquis in agro Occidet, hunc volucres inhumatum rure vorabunt.
Tum DEVS alloquitur Thesbiten : NumquidAchabum Aspicis, ut lento incedat per moenia gressu? Vt caput inclinet, demisso lumine vultus? At quando ille minas non aspernatur atroces Pectore securo, non illo talia vivo Exsequar, immanes tangent fata aspera natos.
Amraides : urbs est quaedamGileadide terraDives opum belloque potens, quam prisca Ramothum Fama vocat, nostris erepta parentibus olim, Quam Syrii retinent captam victricibus armis,Et nos neglegimus quae nostra reposcere bello. Quid tu Rex Iudae ? veniesne in proelia mecumDum subitis cingo nostram obsidionibus urbem?
Qui tuus est animus, meus est quod noveris idem, Et meus hic populus tuus est, et equester hic ordo Est tuus, e Solyma mecum qui prodiit urbe.Sed tamen ante velim divina oracula captes, Quam bello Syrios forte infelice lacessas.
Cui Vatis Michaeae oraculum de bello editum. socer: Vnus, ait, superest de caede maritae.Cetera qui reddet nobis responsa Michaeas .At nihil ille boni maesta praesagiit umquam Voce mihi, hinc vatem cane peius et angue perodi.
Rex Iudae contra: ne dicas ista precamur,Nam vox indigna est, te tanto Rege: vocatum Quid vetat hunc etiam de bello audire prophetam?
His, inquit, Syrium feries Rex, arcubus hostemProsternesque viros ceu cornu taurus obunco, Haec eadem ingeminant reliqui, faustisque sequuntur Ominibus, docti regalem obtrudere palpum.
Hoc vafer aggreditur: reliqui felicia vates Omnia promittunt Regi eventura, cave ergo Ne tua sint istis oracula dissona verbis. At Iemla natus: Sic vivat in aethere numen,Vt quaecumque DEVS caelo denuntiat alto Eloquar, et nihil hic tantilla ex parte silescam:
Illi Rex patrius: Quid censes, quaeso, Michaea ?Ibone, et fausta notam obsidione Ramothum Persequar? an bello cessandum reris ab isto?
Imo inquit praeco, bellandum censeo Regi: Nam tibi victricem promittunt omnia palmam.
Illi Rex iterum: Quaeso mihi dicere verum Ne pigeat, teque obtestor per numen Olympi Aeternum ne dissimules quae conscia veri Mens iubet, arcano Caeli mihi prodere motu.
Tum praeco: Video dispersum in montibus agmen, Ceu cum diffugiunt pecudes pastoribus orbae: Et Dominus Caelo clamorem tollit ab alto: Regem ubi miles habet? iubeo in sua tecta reverti Quemque virum, placida dum posthac pace fruatur.
Rex Israelaeus : Nonne istudIosapha , nobisMens praesagibat, quod vates fata sinister Cuncta infausta mihi vano praenuntiet ore?
Rursus ibi praeco: Domini quin percipis aeger Has etiam voces, nam vidi nuper amoena Sede sedere DEVM, fulgenti in vertice Caeli Militiamque omnem dextra laevaque parentis Aeternum stipare latus, vidi aethere vultus Circumferre DEVM: Ecquis, ait, mihi fallet Achabum Vanidicus praeco, celebrem obsidione Ramothum Vt cingat? varia hic animis discordibus orta Consilia, in medium cum Spiritus insilit agmen, Sit mihi fas, inquit, mendaci fallere fuco Regem Israelaeum : dic quomodo, subicit orbisArbiter: Egrdiar, mendaxque per ora canentum Praeconum implebo mendacibus omnia dictis. Annuit huic DEVS auspicio, fraudemque probavit, Et nunc implentur non vanae visa quietis. Nam vatum mendax obsedit labra tuorum Spiritus, ut Regum ficta spe pectora ludant. Atqui ego vera tibi fatorum arcana revolvi, Et quascumque DEVS clades tibi destinat ultor.
Hic vir fatidicus: Mox illucescet in orbe Clara dies, cum tu audito rumore sinistro Pugnae infelicis, de tecto in tecta recedes: Mutabisque locum, nullo sat tutus in antro.
At Michaeas ad carcerem damnatur. Rex iratus: Vesanum tollite vatemTollite, et Ammoni , natoque adduciteIoae ,Carcere conclusum teneant, et pane doloris Atque unda aerumnae foveant tantisper, alantque: Donec ab edomito referam mox hoste triumphum.
Tum praeco: Si tu fueris cum pace reversus, Dicam ego, quod nullo mea concita pectora flatu Caelesti, vano impulerint terrore loquentem. Audiat hoc omnis populus, probet exitus acta
Atque haec orsa refert: Tun' auxiliaribus armis Regi debueras, male subvenisse profano: Regi Belicolae , numen caeleste peroso?Tune conferre pedem, temereque exponere vitamCasibus incertis? dignus tu caelitis ira Puniri fueras istud qui feceris ausum. Sed quia sacrilegos properasti evertere lucos, Sincero aeternum veneratus amore parentem: Hoc impune feres (pigeat modo) labile crimen.
Huc agite, et vobis commissae munera sortis Exercete viri: largiri civibus aequum Non opus est hominis, DEVS hoc sibi vendicat uni, Fons legum, fomes iuris, pietatis origo: Iustitiae est iudex hoc quilibet orbe Sacerdos. Ergo DEVM in medio praesentem credite vestri, Pondera qui vocum, qui noverit scrinia mentis:Hunc colite, huic vero servite timore parenti, Vt bene concesso, liceat bene munere fungi. Non amat ille nefas, non voto gaudet iniquo Nec male personas recipit, nec munera captat.
Omnipotens aeterne DEVS, DEVS alme parentum Nostrorum, nutu totum qui concutis orbem: Et iusto regis immensas moderamine gentes. Te penes est robur, vastique potentia mundi, Nec tibi vis hominum quantumvis magna resistat: Tu quondam indigenas pepulisti his sedibus ultro, Moenia largitus generi promissa vetusto, Thariadaeque patri, quem tu dignatus amicumEsse tuum, seros defendis ubique nepotes. Nam Duce te prisci terram hanc tenuere parentes Auspice te sanctum posuere hoc vertice templum: Hic ubi pollicitus clementi es pectore, nostras Exaudire preces, quoties pestive famesve Ingruat, aut duri serpant discrimina belli. Aspice nunc igitur quo saeviat ense Moabus ,Quo ferus armorum strepitu circumsonet Ammon ,Quosque viros in bella trahat crudelis Idumus .Scilicet his ideo nostri parsere parentes, Niliacae quando progressi e finibus oraeHas invaserunt armis victricibus urbes. Haecine pro meritis iam gratia redditur istis? Vt qui per nostros terram tenuere parentes, Eiciant seros tota dicione nepotes. O DEVS haec animo patieris an arbiter aequo? Nobis exiguae contra tanta agmina vires, Nec nostrae possunt numero huic obsistere dextrae, Quod solum rebus superest solamen in arctis, Ad te confugimus, tua numina poscimus aegri.
Ne trepidate viri, tantasve timete catervas, Nam vetat hoc Dominus: non vestra hic proelia cives, Nostri haec pugna DEI est, qui nos tutabitur omnes. Cras tamen et vestras ducetis ab urbe cohortes, Obviaque arma viris, quando iam tramite Zizae Conscenso, deserta agri Iervelis habebunt,Hic spectatores vacuo consistite campo, Nam qui pro vobis bellum geret, obruet hostes Fatali pugna per mutua vulnera caesos. O Iuda , O, maestum seclude pavorem Solyma Pectore, cras Domino ducetis ovante triumphum.
Iesapha : Magnanimi Domino confidite fratres,Et pede securo referetis ab hoste triumphum. Credite fatidicis propensa mente prophetis, Et coepta evenient successibus omnia faustis. Ite via indubia: nec enim via tutior ulla est, Omnibus in rebus, quam sacro credere verbo.
Fatidico Regem Iudae : cur foedera iungisImpia, Rex magna, Achasia cum Rege profano?Ecce, tuae subito quassatae turbine naves, Nec mare transibunt, nec sunt sine divite sumptu.
Ergone Elias occurrit Legatis Achabi et mortem vaticinatur. iam nemo DEVSIsraelidos oraeRestat, ut Ecronem scitatum oraculaBeli Regibus ire necesse meis? Sic ergo minatur Arce DEVS caeli residens: Quia numina Beli Consulit Achasias , non isto deinde resurgetIncolumis lecto, sed certa morte peribit, Sic placitum fatis, mea nec capit ira regressum.
Exponunt Regi: nobis occurrerat, aiunt, Tramite in hoc quidam verbis cum talibus augur: Ite redite domum, Regique haec dicite vestro Caelitis ore DEI: nullusne superstes in orbe Israelaeae gentis DEVS, ut male saevusEcronem mittat, quaesitum oraculaBeli ?Insuper hoc idem crudeli voce minatur, Non tibi de tristi surgendum deinde cubili, Sed dirum infelice nefas tibi morte luendum.
Tunc Rex: Qua specie, quo vates ibat amictu Obvius,
Vestis erat villosa viri, coriaceaque illud Cingula praerigidi stringebant tegmen amictus.
Invenit is celso residentem in monte prophetam Alloquiturque virum: Rex haec tibi nuntiat aequus, Vir bone, praeco DEI, ut mecum Duce moenibus urbis Succedas hospes, Regisque palatia visas.
Si sum praeco DEI, Caelo cadat ignis ab alto, Teque voret comitesque tuos, cum talia fantem Audiit omnipotens, rutiloque immittit Olympo, Qui Duce cum rigido comites absorbeat, ignem.
Vir divine, DEI praco, sanctissime vates, Orantis miserere mei, nec caelitus igni, Derepto, me perde Ducem, fidosque ministros: Vltrix flamma Duces geminos, geminasque cohortes Eruit, ah nostrae pigeat ne parcere vitae, Si libet, incolumis mecum pete limina Regis
Tu quia legatos misisti Ecrona rogatumMuscarii responsa DEI, ceu nullus ubique Israeligenis restet DEVS: ecce, cubiliAffixus deinceps, lecto non ante recedes, Eruta languenti quam corpore vita recedat.
Rursum ibi Sapphatides : testor praesentia Caelinumina, quod nusquam cado a te patre recedam.
Nunc Elias valedicit comiti Elisae. est tempus, ait, quo me vocat hora, tuisqueEripit ex oculis, tu si quid poscere Eliam Forte velis, nostri monumentum et pignus amoris, Posce age, quicquid erit, precibus DEVS annuet aequis.
Sapphitides ergo: Nil, inquit, postulo quicquamNi tuus heredi mihi detur Spiritus alto Aethere, sed duplo sit ut hac mihi gratia maior.
Contra Thesbites : nostris maiora petistiViribus, a solo quae fas est poscere Dio. Si tamen hinc nitidos me videris ire sub axes, Certior indicio hoc capies, pie praeco, quod optas.
Ah, pater, ah pater, Hebraei , quo deinde recedisCurrus et arma soli? quantum, te ad sidera rapto, Praesidium tellus divisi amittit Heberi ?
Invocat ore DEVM: Si quis mihi restat Eliae Spiritus, et Caeli numen quoque curat Elisam :Fac DEVS, ut tantum heredis sua pallia possint, Quantum Thesbita Domino potuere levante.
Tum sic affantur:tibi quinquaginta ministri Adsumus, et tristes huc unum poscimus omnes, Concede, ut raptum nobis quaeramus Eliam .Forsitan in montem seduxit spiritus aura Aetheria, aut imae divertit in avia vallis.
Annon praemonui frustra, ceu nostis, ituros: Irrita qui scirem tam vani coepta laboris? Vivit enim vivit, super aethera raptus Elias ,Alteriusque ivit vestigia praevia vitae.
Auxilium poscunt: Nostrae nil deficit urbi Praeter aquas, sterili et sicca tellure salubres.
Hunc fontem DEVS ipse iubet post esse salubrem, Nec morbos parere aut steriles producere campos,
Eia recalvaster, quo te via ducit euntem?
Huc ocius omnes Conveniamus, ait: vox isti caelica vati, Nam quaecumque canet divino ex ore Sacerdos Omnia fatalis post exitus orsa probabit.
Quid Elisae mihi tecum, inquit, Rex impie quaeso negoti?par)r(hsi/a Aut mea cur oracla petis? quin consule vates Belicolas , delecta tuae tot pectora matri.
Non haec ista sibi tempus (respondet Ioras )Postulat, en mecum iuncto tres agmine Reges Praesentes miserae subeunt discrimina mortis: Dum nos destituunt, quas sicci quaerimus, undae. Cur DEVS infenso tradat tam sancta Moabo Pectora? cur omnes hodie moriamur inulti?
Sic Dominus vivat, quo coram teste Sacerdos Vaticinor, si non Regem venerarer Iudae ,Nulla ego te, nulla condigner parte favoris.
Atque haec fata canit: Fossas his vallibus, inquit, Eruite (haec Domini fieri iubet alma voluntas?) Nec iam ventus erit pluvii praenuntius imbris, Nec Caelo venient resoluti nubibus undae, Et tamen haec liquido complebitur agmine vallis. Multa quidem vobis videor promittere vates, Plura sed immenso DEVS his largitur Olympo: Regia vestra omnem qui tradat in arma Moabum, Omnes ut capiant Hebraeum hac luce capistrumVrbes infestae, et munitae turribus arces, Omnes imperio subsint: tum fertilis arbor Omnis procumbat, vestra succisa bipenni. Omnes quin etiam fontes perdantur aquarum, Atque omnis lapidum mergatur grandine tellus: Hoc precor, hoc quoniam veri mens augurat, opto.
Vir meus ut nosti, cultor pietatis et aequi, Et divi metuens, mihi debita plurima, nullas Orbe reliquit opes, nec enim permisit egestas, Quaeque pios gaudet penuria laedere vates.
Nil mihi, ait, reliquum est, olei quam lecythus una.
Tum Elisa auget oleum viduae. praeco aetherius: Vade, inquit, et undique posceDolia vicinos vacua, et tua limina claude, Eque tuo reple quae sumpseris omnia vase: Plenaque cum fuerint oleo iam dolia fuso, Vende, et cum magno tua dilue debita lucro.
Rursus ibi vates: Quid postulat ergo Gehasi ?
(Id famulo nomen)senis, inquit, labe mariti, Nec dulces natos, nec pignora cara fovebit.
Annus ubi exierit tu prolem enixa virilem Mater eris, natum gremioque fovebis: at illa:
Ah, Domine, ah noli vana spe ludere servam. Nam nihil in vita eveniat mihi gratius omni Quam dulcem natum caris amplectier ulnis,
At genitor dissuadet iter: nec sabbatha nobis, Inquit, sunt hodie, nec iam rediere Calendae:
Nam video illius magno turbata dolore Pectora, nec Dominus, quicquid sit, ad aethere vati Ignaro prodit, sed me tam tristia caelat.
Non ego te fueram caram mihi poscere prolem Ausa, sed hoc tanto me dedignabar honore: Ipse mihi tu pollicitus nil tale petenti Filiolum annueras: numquid tamen ante rogabam Ne spe vaniloqua velles lactare maritam. At nunc ille iacet mihi praecore funere raptus, Heu, quanto satius numquam vidisse parenti Quam cum tanto animi maerore amittere natum: Affer opem, rebusque orbae succurre maritae.
Maesta sed huic mulier: Sic vivat Olympius aevi Arbiter, hinc nusquam sine te comitante recedam.
At famulus: Quidnam tantilla cibaria possint In magno coetu? iubeas adducere plaustrum Pro centum rurale viris:
Appone huic coetu, quid perplexare minister? Consecrante DEO comedent, saturique recedent, Et tibi reliquiae largo de pane manebunt:
Sic affatur heram: O utinam meus aeger Elisae Afforet Hebraeis Dominus sub moenibus hospes.Certa mihi spes est mundatum a semine morbi Hinc iri, tantum vatis valet alma potestas.
Scripserat huic Syrius :Naemam tibi mitto ministrumIllius informi pellas ut corpore lepram.
Discidit, et quaenam haec, inquit, dementia Regem Invasit Syrium , quod talia poscitIoram ?Numquam ego DEVS excelso delapsus Olympo Tollere qui possim vivos, et reddere vitae: Aspicite hic quanto causas discrimine captet,Barbarus, ut pacem violato foedere turbet.
Verba suo: Cur tu mollem discindis amictum? Adveniat Naemas ad nostra haec limina princeps,Faxo ego, teste DEO, me noverit ut esse prophetam.
At mihi longe alium fueram Syrio orbe prophetamPollicitus: non ille meum dignatur adire Conspectum, et caeco demens latet abditus antro. Nam persuadebar, deserta sede prophetam Huc egressurum, patrium numenque vocando Tacturum hanc pellem digitis, lepramque nivali Corpore pulsurum: Quid enim: num flumina nobis Pharphar , et antiquam qui pulsatAmana Damascum ?Scilicet hoc Syriis flumen praepolleat undis:Aut si Iordanes tanta virtute recursatCur tot leprosi Hebraeis in finibus errant?
Care pater, sui quid tibi grandius imperet istis Fatidicus, morem tu non renuisse iubenti Debueras, quanto potius tam munere vili Rem tibi tam magnam vates dum caelicus offert.
Et Naemae gravitudo. coram haec: Scio iam rerum hoc edoctus ab usu,Non aliud numen Caelo restare sub alto, Hoc Israelis praeter spirabile numen,Cuius ope a nobis depulsa haec lepra recessit: Hoc veneror solum, soli me denique dedo. Tuque adeo memorem officii testantia mentem Munera pauca cape, et dextram ne temne benignam.
At vates: Sic me salvum velit aetherius Rex Munera non capio, votis absiste precari.
Tum Naemas : Atmihi liceat de divite terraTollere humum gemini quod portent pondus aselli Hanc super ut Syriis ponam mihi sedibus aram.Nam post nulla meis exibit victima saeptis Remnoni sacrandi Iovi, mihi solusIudae Sincera DEVS aeternum pietate coletur. Hoc tamen, hoc unum iam deprecor, ut mihi nulli Vertatur vitio, quoties delubra petentem Remnonis socio Regem deduxero passu.Nam solet illa meae niti fulcimine dextrae, Remnonem quoties in templo pronus adorat.Tunc sic curvato procumbam poplite supplex, Non statuae, sed enim Regi si grater honesto Officio, ne forte DEVS felicis Iudae ,Quod facio, durae vertat pro crimine culpae.
Dixerat: at praeco, vade, inquit, fungere iustis Partibus atque animo pavidum seclude timorem.
Haec secum tacitus: Naemae meus iste pepercitMunifico Dominus, nec dona accepit Elisa ,Sic me Dius amet, sequar, et data munera sumam.
Salva, inquit famulus: sed herus me misit Elisa Pauca suo Naeman oratum nomine fratrem.Nam duo fatidicae iuvenes venere catervae, Te modo digresso, celsis e montibus Ephrae ,Pauper uterque tua virtute et dote levandus. Da quaeso argenti Naema divine talentum,Da geminas illis Hebraea ad sabbatha vestes.
At vates illi: Num tu me credis iniqua Furta latere tua? an Naeman emungere donisFas tibi, qui curru sic occursaret ab alto? Quid? num tempus erat argentum et sumere vestes, Vt vineta tibi coemas pecudesque bovesque Servorumque greges, ancillarumque catervas? Audi nunc igitur, maneat quae poena vicissim Furta tua, heu, manibus quam poena immanis avaris: Quae Naemae fuerat morboso in corpore lepra,Haec tibi adhaerescet deinceps seroque nepoti.
Quas colimus vates angustae, ut cernis Elisa ,Sunt nimis, et tantam nequeunt cepisse catervam. Pace tua liceat ripa Iordanis utraqueCaedere ponendo sua singula ligna Lyceo.
Dum puer exclamat: miserum me, cui neque ferrum Iam superest, nec erat proprium mihi: quippe petenti Vtendum dederat mihi egeno, civis egenus.
Ecquis, ait, nostros evulgat proditor hosti Conatus omnes? quis transfuga caepta revelat Omnia? perfidiae fas illum pendere poenas.
Tum senior quidam surgit cui plurima rerum Verborumque fides: Non sic est, inquit, ut unus E medio nostri secreta revelet Iorae .Est illi veri quidam praesagus haruspex, (Nomen Elisa viro) qui conscius omnia novit, Quae Rex Reginae narrat Benadadus in aurem.
Non hac urbe latet: si quid parere potestis Horum iuxta hominum gnaro, gnaroque locorum, Huc agite, hic recto vos omnes tramite sistam.
Huic vates: Ne tolle viros duce numine captos. Sed tu quos gladio, quos forti coeperis arcu, Hos licet occidas: quin tu convivia fessis Lauta para, et Regi turmas dimitte refectas, Vt te clementem doceas, et parcere promptum. Obsequitur dictis, conviviaque ornat Ioras Splendida, et ad Syrium dapibus recreata remittitAgmina, seque docet meliorem exquirere causam.
DEVS, inquit, ab aethere celso Praestet opem, potumque tibi victumque ministret. An tibi vis aliud?
Haec mihi persuasit lapsis vicina diebus Exstimulare fame, natum iugulare cruenta Caede meum, et diris epulas apponere mensis: Pollicita, absumpta tam cari corporis esca Se quoque filiolum materno occidere cultro Humanisque famem depellere carnibus aegram: At nunc abscondit carum sua viscera natum. Tu fac polliciti memor, ut sua foedera servet.
Dispeream, exclamat, nisi regius ensis Elisae Hac sub luce caput dira a cervice revellat. Hic mihi solus enim tantorum est causa malorum Qui tales populo divorum denuntiat iras.Heu, quanto satius fuerat coluisse Baalum ,Impia quam duri praescita audire prophetae.
His praeco: An scitis veniat qui a Rege tyranno Nuntius, ut caput hoc cervicibus auferat insons? Ne sinite huc intrare virum, foribusque remotum Pellite: nam sequitur saevum Rex ipse ministrum, Iamque ipsum facti, iam diri paenitet ausi, Accipio sonitusque pedum, et suspiria fessi.
Quo res summa loco? exclamat: quam deinde salutem Nos sperare iubes irato a numine clades Ista venit, frustra cui te duce fidimus uni.
Hic diviniloquus vates: Audite canentem Fata DEI proceres, nec vocem spernite Caeli. Crastina lux istam quando orta reduxerit hora, Dulce satum similae siclo vendetur, et hordei Vno venibunt siclo sata bina: vel ipsa Samariae in porta: Cur desperare salutemNos vultis, sanctoque DEI diffidere verbo?
Huic tum fatidicus: Mea tu praedicta videbis Hisce tuis oculis, sed nulla hinc sorte frueris.
Demum obsessorum memores, laeti ominis, aiunt Ista dies, fas est haec nuntia laeta referre Civibus, ut miseri castris potiantur opimis: Ne si occultemus dilapsum his finibus hostem, Publica privatis postponere commoda rebus Aggressi, scelerum nos ultrix puniat ira.
Sic illis fatus: Mihi non ignota Syrorum Consilia, et caeco quas condunt pectore fraudes: Norunt quippe famem grassari in moenibus urbis, Atque ideo simulant abitum, latitantque recessu In nemorum, campum si forte petamus apertum Egressi portis et nuda in castra ruamus. Tunc improvisos (sic fert dolus acer) adorti Opprimere, et capta sperant illi urbe potiri.
Quinque omnes superant stabuli ad praesepia fortes Aeripedes, reliquos consumpsit inedia coctos. Hos age iungamus bigis, et castra Syriorum Ingressi longe et late speculemur, an hostes Insidiis latitent, an tecta paterna revisant.
Ille etiam Caelo qui magnas ante fenestras Non impleturas vatis promissa negaverat ?Dum forte in medio consisteret agmine portae, Venum ubi densatus direpta cibaria civis Civi exponebat: ille, inquam, incredulus auctor Protritus misere, glomerantis ab agmine turbae, Veridicum docuit non fallere posse prophetam.
Haec est illa, inquit, quam sic veneratur Elisa Hic est ille puer, quem nigris exciit umbris.
Tum coram affatus: Benadadus filius, inquit,Iste tuum, Syriae dominator maximus orae,Consulit an duro possit revalescere morbo?
Huic praeco contra: Aegroto fer nuntia Regi Iri sanatum, quamquam caelestia mortem (Augurat ut veri mens conscia) fata minetur.
Novi ego, novi, inquit, quae tu populiaribus olim Damna meis addes, quam stragem his finibus edes: Moenia nam flammis exscindes, moenia ferro, Et iuvenes gladio perimes, et ubere raptos Allides pueros muris, gravidasque secabis Efferus uxores, iustique oblitus et aequi.
Excipit Hasaeles : DEVS hocprohibuerit , ut isticSim canis,
At vates: Novi quod te succedere regni Destinat heredem, magni dominator Olympi.
Quae legis, Isaidae scribit DEVS ille parentis,Tu quia nec patrio, nec tramite tendis avito, Sed mala Samariae carpis vestigia Regum,Exemplo diri statuarum cultor Achabi .Insuper et fratres vera pietate priores Ense trucidasti, saevas tibi nuntiat iras Iustis ab arce DEVS celsa, qui praemia reddet Digna tuis factis: caedent tua pignora ferro Hostes infensi, et praedam tua munera ducent, Arabibusque tuae, vinctis post terga lacertisCaptivae uxores servitum matribus ibunt. Ipse tuo foetens alvi languore iacebis, Donec corrosus profundat viscera venter.
Cur tumulo quisquam: post fata exornet honesto?
Te DEVS hoc oleo Regem Israelis inungit,Et iubet evertas genus omne furentis Achabi ,Omnemque exscindas stirpem, caecemque perempti Vlciscare gregis, quem foeda Isabella cecidit.Nulli hic aetati, nulli te parcere sexuImperat Omnipotens, misereri nullius aegri Te iubet, aut hominis proiecti, aut denique capti: Qualem Nebathidae domus est sortita, domusqueEventum Baesae , maneat suus exitus idemDevotam pesti gentem exitialis Achabi .Ipsam, quae causa est tantorum sola malorum, Ore canes rapido sub Iesraelidos agroReginam lacerent Isabellam , expersque sepulcriInfelix mulier, furvas descendat ad umbras:
Quid sibi nam turma haec? pacemne apportet an arma?
Illi Nimsiades : Quidnam cum pace negotiEst tibi: quin age tu retro secede, novoque Obsequium Regi posthac servare memento.
Is Regi contra: Quid tu de pace vel armis Sollicitus? Nota est Isabellae iniuria matris.Nota est impietas et amor meretricius atrum In Belum : notae quas dira venefica caedesCommisit, rapidis furiarum percita taedis. En, adsum ut meritas tanto pro crimine poenas Exposcam, dirumque nefas hoc orbe repellam.
et nostris prodimur, inquit, Prodimur, heu mecum crudeles effuge dextras:
Tum quendam alloquitur Bidecharem , proice dirumHoc, inquit, monstrum caesi haec super arva Nabathi :Nam memini ut patrem quondam comitabar Achabum In curru tecum, quod tale oracula fatum Certa minarentur, verbis concepta prophetae: Affore mox tempus cum stirpe cedente tyranni, Nabothum ob misere lapidatum, hoc rursus in agroCaede fera caedes pendantur, sanguine sanguis.
An bene rem gessit scelerato Simrius auso,Qui Domino servus sua tela rebellia sumpsit, Et Regem leto crudeli sustulit Ellam ?
Et quis, ait, nostris favet isto in limine coeptis?
Praecipitate viri tecto exsecrabile monstrum, Hanc vetulam, hoc dirum nostris in finibus omen,
Ite, inquit servis, Isabellae tollite vicoExsecrandum illud furiale, immane cadaver: Na Regina fuit Sidonia , filia Regis.
Non haec eveniunt caeco, mihi credite, casu Sed iam nacta fidem praesagia vatis Eliae Esse DEVM certa qui mundum lege gubernet, Et iustum mollemque bonis, durumque superbis. Consuescit DEVS ille quidem pro crimine si quem Destinat ulcisci, securae huic munera pacis Largiri, ut tandem mutata sorte priori Fortius indoleat: sed foedae praemia culpae, Et dilata diu, poenae gravitate rependit.
Vt primum attigerit vestros haec charta penates, Regis ubi nati iam sustentantur Achabi ,Curribus instructi, munitoque orbe potentes: Ocius ex istis Regem legite omnibus unum, Qui reliquis melior, vobis sit gratior unus, Atque illum solio admotum sceptroque paterno Propugnate viri nostrisque resistite telis.
Si mea vos vultis mandata capessere servi, Scindite natorum cervices, atque nepotum Amraidae , lucem cum crastina duxerit almamOrta dies, capita haec vobiscum ad moenia ferte: Sic volo, sic iubeo, sic vatum oracla requirunt.
Tunc Rex ad cives: Vulgi mihi nota querela est, Et vestrae voces, quasi seditione rebelli Fas contra atque aequum, Regni Israelis habenasArripiam, noti subversa stirpe tyranni: Sed vos o saltem tot colla refecta nepotum Aspicite Amraidae , quae vestra ad moenia cives,Samarii misere viri, ne solusIaehus Exstinctum genus omne velit feralis Achabi .Sed neque vaniloquum vatem sentitis Eliam .Omnia qui saevo cecinit fata ista tyranno.
Ante Sacerdotes non est veneratus Achabus Belicolas digno fas ut poscebat honore,Verum ego maiori studio tam sancta fovebo Pectora, et emerito posthac dignabor honore, Et Belum , etBeli cultores caelitis omnes.Omnes huc igitur servos mihi sistite Beli ,Vt nostrum videant propensa a mente favorem. Namque ego grande paro sumptu praedivite sacrum, Caelica quo venerer tam magni numina Beli .Qui vixisse satis se luce putaverit ista Belicola , his hodie sacris solemnibus absit.
Eia age, quando meis tam prompto pectore iussis, Servasti obsequium, deleto stirpitus omni Hoc genere, et nostri satiasti numinis iram: Hoc ego caelesti te munere dono vicissim Nimsiadae Regi quartus succedat ut heres,Rex pronepos Regis proavi: sic fatus annuit Iaehu Annuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
Indigenae fortes, generosum stemma Iacobi ,Haec est illa dies, qua Regem summum Ioam Rex sibi delegit, sacroque perungit olivo. Nam sibi Davidae reliquam de semine prolemHactenus asservat, cui demens bestia mater Non saevas inferre manus, non arma, nec ignes, Evaluit nostrae surrepto coniugis ausu. Nunc ergo accipite haec animis quae iussero promptis, Et morem gerite, et vestrum, ne temnite patrem. Terta pars vestrum, quos iam sua sabbatha poscunt, Nunc porro excubias agat, ante palatia Regis: Ne quis quae gerimus saeva interturbet ab aula: Tertia pars rursum Suraeae limina portaeObsideat, templique aditu prohibuerit euntes.Denique quae pars mihi tertia restat, Levigenarum Excubet ante domum Massae , sub limite portae.Ne quid turbarum mihi sede oriatur ab ista. At duo, quaepoterant hac luce quiescere ab armis Agmina , fido munimine servent Levigenarum Hoc templum, et Regis stipent latus, armaque gestent, Praesidio illorum Rex tutus ut ambulet, et nos Liberi ab insidiis sacro hunc tingamus olivo. Quisquis in haec ierit divi sacraria templi, Dum Regem solio, sceptroque ornamus avito, Occisus vestris ultricibus occubet armis.
Vivat Rex, vivat generosum pectus Ioas .
Haec sibi quid tandem vult coniuratio cives? Istane Reginae, tu Ioiada saeve Sacerdos,Est servanda fides? puerone corona thronusque Comitti debet, vobis dominetur ut infans?
Hanc vos Levigenae lucro subducite vestro,Atque illa veteres templi instaurate ruinas,
Audite o populi quid sacra oracula dicant, Cur vos iussa DEI contemnitis ore superbo? Cur vetitos ritus, alienaque numina vobis Eligitis? Dominum vos deseruistis, et ille Vos etiam vindex abiectos deseret aequus.
Ille oculos tollens: DEVS, inquit, nostra requiret Funera, et hanc vindex pensabit ab aethere caedem.
Heu mihi, qui populus? quantum mutatus ab illo, Qui Rege Isaide sceptrum soliumque tenente,Millia ter decies potuit centena virorum In pugnas agere, atque acie disponere turmas. At nunc Hebraeos Syriae Rex pulveris instarTriverat, inque istam contraxerat omnia turbam. Erepto tandem Samaraeo hoc principe terris,Post Ioas succedit imperio Samaritano. patrem tenuit regni moderamenIoas :Hunc etiam Isaidae recto de tramite vitaeImpia Nebathidae flexit contagio Regis.
Ah, dilecte pater fidum Israelis asylum Currus et arma tuis: quantum te amittimus orae Praesidium nostrae? tu nobis rebus in arctis Vtile consilium quoties opus ante dedisti: Tu precibus multis peperisti ex hoste triumphos. O utinam nullos umquam morerere per annos.
Corripe, ait, curvatum arcum, celeresque sagittas Atque intende manu:
Insuper haec addens: aperi, Rex care, fenestram, Quae Syriam , versus rutilantes spectat ad ortus,Inque leves auras arcu iaculare sagittam.
Felix augurium, certaeque sagitta salutis, Caelitus in Syrias emissa sagitta cohortes. Has tu acie domitas ad moenia victor Aphecae Conicies, donec consumptis viribus aegri Hebraeos cessent fervente lacessere bello:Iamque aliquot rursus nervo iaculare sagittas.
Cum praeco iratus: si sex aut quinque volantes Misisses calamos, poteras evertere telis Moenia cunta Syri , domitamque tenereDamascum .Nunc quia tres calamos vacuas iaculatus in auras Misisti, ternis solum potiere triumphis.
O Rex, Ephraeas ,Israelaeasque cohortesNe tibi coniungas: horum pars maxima divos Numina vanacolit, lucos sectata profanos: Invisumque genus pater hoc DEVS odit Iudae .Sin numero credis iunctisque phalangibus hostes Victurum, pauco misere vinceris ab hoste,Aut vertes tua terga fugae.
Sed quid de centum fiet iam deinde talentis? Tantane sit rerum iactura ferenda mearum?
Tum praeco: argenti levior iactura caduci: Quam, qui caelesti promanat ab arce, favoris. Possidet ille DEVS rerum mundique creator Totius orbis opes, magno qui fenore reddet, Quicquid perdideris tam ditis amore parentis.
Nam cur tu victos, inquit, venerare penates, Eximere his populum qui non potuere periclis, Cultoresque suos tibi deseruere necandos? Sicine promeruit, per quem victoria solum Parta tibi, ut patrios ritus et numina temnas?
Dixerat: huic contra Amasias : Quis, perfide, iussitIsta loqui? an Regi tu consiliarius adstas. Desine, ne fuso solvas mihi sanguine poenam.
At quia tu victos veneraris honore penates Irritasque DEVM, nec pares recta monenti, Discedo, et fatis tua coepta profana relinquor: Nam video iratum magni tibi numen Olympi.
Forte Amasias Iohae Regi Samarit. Bellum indicit infelici Marte. viatorem dum transit, carduus asperLaeserat, et tenui signaverat vulnere calcem.Altior hinc fatus Libanaeo in vertice cedrumAggreditur, natamque petit sibi foedere iungi Vxorem nato: fruticem sed turba superbam Cedrorum risit, conculcatamque frequentes Protrivere ferae: tu, victo nuper Idumo ,Erigis Amasia sublimi in vertice cristasAt nisi sorte tua contentus vivere discas, Ipse tibi arcesses fatum crudele, cadesque In pugna, et tecum populus succumbet Iudae.
Non est, Asaria comissum Regibus istudMunus (ait praesul) solis Arone creatisConvenit, incenso suffire altaria ture: Illos quippe DEVS solos huic destinat usu, Et sibi sacratos pingui perfudit olivo. Egredere hoc templo, ne quid temerarius error Committat, cuius possit piguisse furentem, Nam nullum hac referes fugienda nomen ab ara, Nec magno haec rabies umquam tibi cedet honori.
I nunc et patrios revereri disce penates, Et cole quos Mosis praescripsit pagina ritus.
Atque ait: Ecce DEVS vestrorum magnus avorum, Succenset tribui scelere irritatus Iudae ,Inque potestatem dedit haec imbellia vestram Pectora: cur tandem praeceps victoria iustum Nescit habere modum? quot corpora caesa virorum? Qui cruor effusus? penetrat furor aethera vester. Nunc etiam matres viduas, orbosque parentes, Pupillosque inopes, Solyma raptantis ab urbe,Vt servi vestro dein, ancillaeque capistro Subiecti, reliquos miseri famulentur in annos. An non peccatum satis est? an crimine nullo Foeda manus vestra est? an ab omni labe remota?
Ne socii, ne captivos ducamus in urbem, Ne Dominus iustam vindex exasperet iram, Nosque gravi multet facto ob crudelia damno. Nam cur peccato peccatum, crimine crimen Et scelere augendum scelus? hac satis ante malorum est In vita, Domini quibus irritavimus iram.
Servus tuus, alme Monarcha, Aut potius natus, tua nos ad limina mittit Auxilia oratum, succurre potentibus armis, Et fer opem Syrium contra, contraquePecaiam :Qui mihi vim faciunt, et duro Marte resistunt.
Desine, nam veniet lustris labentibus aetas Cum Rex Assyriae flammis haec omnia vertetLimina, teque ista grassandi mole levabit.
Dii Syriae Regum praesto cultoribus adsunt,Auxiliumque ferunt, sua numina rite vocanti: Hos ego nunc etiam caesis placabo iuvencis Vt mihi clementes adsint faveantque precanti.
Principio ritu vos-met felice piate, Vt mundi intretis veneranda sacraria fani, Tum sordes auferte domo: quibus ante paternae Foedavere manus tam sanctae altaria sedis. Imprimis Syriam lacerate bipennibus aram:Nam nostri Dominum male deseruere parentes, Tergaque legitimo vertere fugacia cultu. Non ipsi templum ingressi, non denique passi Huc intrare alios: sed praeclusere furentes Ostia, et accensas misere exstinxere lucernas, Moseque neglecto nec ture, aut farrelitaverunt .Hinc furor ille DEI exarsit, Solymaeaque durisDiripienda Syris dedit arva, focosque sacratos.Vt nos abiectos (oculis quod cernitis ipsi) Barbarus, heu, sannis exsibilet hostis acerbis. Hoc illud scelus est, contempto numine DIVI Ense quod hostili nostri cecidere parentes, Et nati, et matres simul, innuptaeque puellae. Et nostrae exilio servitum abiere maritae. Nunc placet ergo mihi foedus renovare, quod olim Cum nostris pepigit patribus DEVS, et prece casta Quas meruere patres, et nos, avertere poenas. At vos filioli, quos gignit amabilis aura Flaminis aetherii mihi: vos, quibus ista potestas A summo commissa DEO, pia tura cremare, Et caesis iram Domini placare iuvencis: Eia agite, officii curam tractate fidelem, Sublataque mora, mundate sacraria templi.
Esto mitis DEVS, esto benignus, Inquit, et hospitibus recto te corde professis Ne vitio vertas, quod non sat corpore mundi, Istius visunt sanctissima festa diei.
Este viri fortes, maestumque e corde timorem Pellite: pro nobis plures huc tempore pugnant, Quam pro tot Medis : illos fiducia regniArmataeque manus, et equestria robora firmant. Nobis auxilio DEVS est, qui protegit alis Nos et nostra suis: hoc urbs erit auspice tuta.
Peccavi fateor, quod caeca mente rebello, Impostumque patri natus non pendo tributum, Da veniam fasso, nostroque ex orbe recede, Iusseris hinc quicquid dabitur tibi deinde petenti.
Dicite Iudaeo Sanheribi nomine, Regi,Quid struis? aut qua spe magnam Babylona lacessis?Consiliumve tibi et vires superesse potentes Confidis, tanto ut possis opsistere bello? An te Aegyptiaci tumidum vanissima redduntPromissa, et vana spe perfida pectora lactant? At quid Niliacus Pharao, nisi tristis harundo,Fractaque, cui tuto non quisquam inititur aeger? Nam neque sustentat, nitentemque insuper ictu Sauciat, ac saevo pertransit vulnere palmam: Desine tam miseri, telis, confidere Regis. Quod si dicatis Caeli vos numine fretos Bella parare hosti, quaenam fiducia quaeso Occaecat mentes, qui Divos creditis aequos Et lenes vobis, quorum delubra, nemusque Atque aras, rabido fregistis ubique tumultu? An soli Solymae atque uni confiditis arae?Quin imo? si forte placet, stipuletur Iuda ,Cum Rege Assyrio : duo millia noster equorumHuc Saneribus aget, num sint ex agmine vestroTot vobis equites, qui frenent ora lupatis Tergaque conscendat sellata, equitare huc satrapa plures Educet castris, quam vos ex omnibus oris. At neque Niliacos si detur flectere currus,Niliaci poterunt iam vos defendere currus.Quid? quod sunt etiam nobis oracula vatum, Quae vestros iussere armis populare penates, Polliciti eventus felici Marte secundos. Nec DEVS hoc prohibet vester (si quis modo vester Est DEVS aut aliquod numen respectat Iudam ).Sed vestros vastare sinit, vestri immemor, agros.
Audite Hebraei magni dictata Monarchae,Ne vos Ezechias , ne spe deludat inani.Nam numquam Assyrio vos eximet ille capistro,Nec vos auxilium deinceps sperabitis ullum Caelitus, Ezechias Divos sperante benignos.Sed si quid vobis restat iam pectoris aequi Neglecto Ezechia , nostro parete Monarchae,Et vos praescriptas sub pacis mittite leges. Dedite vos vestrosque lares, aperite reclusas Assyrio portas: hinc sedes fata quietasAttribuent vobis, tranquillaeque otia vitae: Quisque frui ut possit patrii proventibus agri, Assyrias donec laeti migretis in oras,Est ubi pingue solum, quod lacte et melle redundat, Terra ferax Cereris, Bachique et pinguis olivi, Sic mihi vivetis nullo discrimine pressi. Quid iuvat Ezechiae monitus audire furentis?Quid spes fallaces animo captatis inani? Ceu vos ex alto DEVS adiuturus Olympo Afforet, rebus et cupiat succurrere lapsis? Num vero Assyriis potuere resistere telisDi, quibus ereptas bello superavimus urbes? Vah, DEVS Emathiae , DEVSArphados urbis, etAvae ,Atque Sepharvaeae , quibus in regionibus errant?At quo proripiunt? quibus occultantur in antris? Quid? num Samarium nuper sua numina RegemEripuere manu Assyrii vinclisque Monarchae?Scilicet huic Solymae DEVS insuperabilis urbiRestat, et his possit nostris obsistere telis.
Haec est illa dies, luctus et plena doloris, Casibus insultat qua nostri impius ore Assyrius , summoque DEO convicia dicit,Nosque ipsi in diro versamur turbine mortis. Vt mulier quondam quae partus aegra dolore Concidit, et toto amisit de corpore vires. Audiit ipse DEVS quae opprobria dixerit amens Rabsacides , et quo vivum proscindatIudae Numen, et Hebraeis quam dira pericla minetur.Tu precibus pater alme tuis, ad sidera fusis, Reliquias serva crudelis ad ense tyranni
Dicite pacifico Regi, ne mente pavorem Concipiat trepidum, quando istaec crimina gentis Audiat Assyriae : non haec impune tyrannusProbra DEO dixit, iam nunc formidine mentem Illius opplebit non grato nuntius ore, Regressusque domum patria occidetur in urbe.
Ne te seducat vani fiducia Divi Quem colis, et sacris nimium venerare profanis, Ceu belli vitare vices, Solymamque tueriAuspice tam certo possis: quod numen in orbe His quaeso potuit sine clade resistere telis? Aut quosnam populos Dii servavere priores Ne caderent manibus Sanheribi , armisque parentum?Nonne patres nostri regionem Gosan etHaram Et Respham , civesqueEdenae , etTelassaris oramCeperunt, nullo divorum loca numine tuta?Rex ubinam Aemathiae latet? aut Rex illeSeraphus ?Aut Rex Arphadiae ? quos nostris ante lacertisVicimus et divum frenavimus ora lupatis?
Isacidum custos DEVS, o pia cura tuorum,Qui fano hoc habitas ad sacram foederis arcam. Tu solus DEVS es, tu solus numine Caelum Et terram torques, quae tu pater alme creasti, Solius imperioque tuo terrestrio parent Regna: tuas nostris resera clamoribus aures, Exaudique preces, et res pius aspice nostras. Probra tibi dicit Sanheribus , et ingerit oreEt chartis maledicta suis, te laedere vivum Nil veritus Caeli Dominum, et proscindere dictis. Vera quidem memorat, quod cetera numina terrae Fictitiique Ioves, nec se defendere contra Assyrium possent, nec caeco pectore fretos.Nam quid ligna queant? quid saxea signa? quid istae Effigies hominum manibus ferroque politae? Tu vero DEVS es nulla formabilis arte, Qui terras omnes, qui sidera celsa gubernas, Eripe nos miseros hostilibus eripe telis. Vt discant gentes Dominum te nosse potentem Regnorum, et solum Regem te dicere Regum.
Quae tu me Assyrium contra divine rogastiEzechia , haec alto percepi Dius Olympo,Statque haec adversus Sanheribum certa voluntas.Filia dilectae spernit te virgo Sionis ,Subsannatque minas, Solymae te filia ridet,Commotatque caput, manuumque Ciconia pinsit. Nam quem sprevisti? cui tot convicia dixti? Quem contra voces iactasti nuper inanes? Alta supercilii quem contra nubila tollis? Nonne DEVM irritas? nonne Israelica temnisNumina? nam quorsum vocum tua lingua superbas Proicit ampullas et sesquipedalia verba? Conscendi haec, inquis, sinuosa cacumina montis Curribus innumeris, Libanique in vertice Cedros Succidi, et venies ad diversoria silvae Carmeli , extremum lustravi indagine saltum.Tum puteos fodi, et labris arentibus hausi, Nostrorumque pedum siccaverunt flumina plantae.
I nunc, Hebraeum numen Rex saeve lacesse,Irritaque tibi divinam caelitis iram.
Res, inquit, dispone tuas, legataque conde, Nam te mors isto rapiet certissima morbo.
Omnipotens genitor, precibus qui flectere iustis Si te sincero colui pietatis amore, Si feci quae grata tibi, si grata locutus Sum tibi, si veteres auxi cum fenore cultus: Respice me miserum praesentique eripe morbo. Nam tu pollicitus longaevae tempora vitae Omnibus, haud ficto qui te amplectuntur honore.
Vade, Vaticinium Isaiae de valetudine Regis Ezechiae. refer gressum, Regique haec nuntia porta:Audivi gemitusque tuos, et verba precantis, Et vidi lacrimas: ubi tertia surget Olympo Orta dies pulso tam dirae semine pestis, Invises iterum, quae exoptas, atria fani. Namque tuae denos et quinque adiecimus annos Aetati: et stabilem venturo tempore pacem, Ista nec Assyrius pulsabit tecta tyrannus,Quae memor Isaidae , memor et, quae gloria nostra,Hostiles contra defendam hac arce catervas.
At pater Ezechias , quo signo certior, inquit,Confirmabo fidem, quod sint ventura deinceps Quae tu tam largo promittis ab aethere vates?
Huic praeco Isaias : Cernis solaria patris?Vine tu autem, gnomon de se quam proicit umbraAnte decem gradibus iam progrediatur, eundo Ocius assueto, an (quod erat mirabile visu) Retrogrado decima haec tangatur linea motu.
Huic iterum Ezechias , faciles progressus eunti,Vt denis crescat gradibus proclivior umbra. Malim ego retrogrado Solem decedere passu, Namque hoc maius erit maiori pondere signum.
Quid non ambitio, quid non designat honoris Importuna sitis? Thesauros protinus omnes Argentumque viris, aurumque, et aromata terrae Ostendit, victusque boni nutrimen olivum, Et firmae imprimis armamentaria sedis.
Omnia dissimulans: Quidnam voluere petentes Hi peregrini homines: quibus hic e finibus adsunt?
Huic praeco Isaias : Audi mea verba vicissimAut potius tibi verba DEVS quae caelitus effert: Adveniet tempus, cum Rex Babylonius urbemHanc capiet, gazasque domus, atque omnia secum Auferet haec prisci quae composuere parentes, Nec quicquam ex opibus tantis restabit egeno. Prolem quin etiam quam tu pater ipse creasti, Captivam abducet, servique palatia Regum Assyriae vigiles nati in statione tenebunt.
Tum pater Ezechias : Iustus DEVS, inquit,ubique est,Illius arbitrio staboque cadamque: sed unum Hoc peto, me vivo regni tranquilla sit aetas Pacatosque mei reliquos ut demorer annos.
DIxit: 2. Reg. 21. 2. Paral. 33. at e vivis ipso super aethera rapto,Manassis R.Hierosolym: enormis impietas.Filius imperii suscepit frena Manasses ,Bissenos vitae qui nondum excesserat annos. Hunc etiam in salebras fidei levis error adegit Degenerem natum, et verbi caelestis inanem. Nam quascumque pater quondam destruxerat aras, Et quodcumque nemus ferro vastaverat et igni,Omne instauravit furiosa mente Manasses .Belicolis etiam non pauca altaria fecitSidoniisque DEIS, exempla imitatusAchabi .Praeterea nitidi veneratus sidera Caeli Numen adorabat Martis ,Venerisque Iovisque ,Et sacros ipsis demens adolebat honores, Exstruxitque focos divina per atria templi, Quem DEVS ille locum soli sibi legit et uni. Nec puduit rabidum volucres audire canentes Auguriumque sibi captare, e praepete cursu.
Haec, inquit, Iehovae sedes,hic rite vocariMe volo, et humanos promitto audire vocatus. Quod si Iudigenae teneant mea iussa fideles,Nusquam abero, et stabilis firmabo palatia regni.
Dirius admisit crimen sine mente Manesses ,Pluraque peccavit, ritus et fana sequendo Impia, quam Chanaae nati de stirpe nepotes,Quos DEVS ob cultus hoc expulit orbe profanos. Nec solus crudele nefas foedumque Manasses Perpetrat, at cives etiam seducit, et iisdem Imbuit ora sacris subiectae amentia plebis,
Haec ergo Iudae crudelia fata minaturSede sedens celsa DEVS: huic ego desuper urbi Adducam tantas isto pro crimine clades, Audiat ut quisquis, stupefactis auribus horrens Audiat, et gelido percellat frigore pectus. Nam qua Samariae nuper sum mensus amussiFlagitia, hac ipsa Solymaea remetiar ausa:Et quod retribui devoto pondus Achabo ,Hoc aequa referam trutina tibi dire Manasses .Vtque olim scutella solet bene tersa deorsum Inverti, ut sordis nihil ulla in parte supersit: Sic Solymae expulsis evertam civibus urbem.Et quas Assyrio servavero ex hoste popelliReliquias, praedaeque dabo, tristique rapinae. Namque meum haud uno laeserunt crimine numen, Assidua quadam nobis feritate rebelles, Ex quo Niliaci fugerunt frena capistri,Pristina vecordes in fata subinde relapsi.
Omipotens Deprecatoria oratio Regis Manassis. aeterne DEVS, pater alme parentumAbrami , et nati DEVSIsacidaeque nepotum,Qui Caelum et terram mundique elementa creasti, Et quicquid per te factum complectitur orbis: Tu mare firmasti, tu litora porrigis undis, Vnde tibi tuus exstet honos, et gloria surgat, Nominis, haud ullo posthac delebilis aevo, Teque omnes metuunt, quos aether lucidus ambit. Sicut enim quem tu reprobis minitare fuorem Iustitiae, non est homini tolerabilis ulli: Sic quem siderea promittis ab arce favorem Vera mente piis immenso foedere servas. Nam tu regna soli, tu terrae flectis habenas Aequanimis genitor, mansueto pectore lenis Et cui poena sua est meritis infligere poenam.
Dicite Iosiae , qui vos oracula CaeliConsultum misit: Iehovae quod certa voluntasFatidico legit quaecumque volumine Mosis ,Verba DEI, quascumque minas, quoscumque futuros In populo casus, qui leges temnit et aequum, Cuncta fidem parvo nancisci tempore certam. Namque DEO patrum deserto aliena secuti Numina, adoraverunt manuum figmenta suarum.Hinc adeo exarsit divini flamma furoris, Nulla uti iam possit restinguere fluminis unda: Nam non ista prius sedabitur ira tonantis, Quam regnum evertat Solymaeum e sedibus imis.
DEVS aequa vicissim Tempora promittit, tranquillaeque otia vitae. Nam mala quae venient oculis non cernet acerbis Rex pius, ante patrum tumulatus membra seplucro.
Quid loquar a prisco reliquos Salomone vetustosEt lucos, arasque iugis quas ille sacraverat Divae Sidoniae Astarathae ,Chamoque Moabi ?Atque Ammonaei quid dicam signaMolochi ?Omnia quae ferro simulacra attrivitet igni, Et loca complevit funestis ossibus heros.
Principio sanctam templi in penetralibus Arcam Ponite, non illa post umquam sede movendam: Nam pater ex adytis fas contra protulit Ammo Inde ministrantes populo servite DEOque: Perque domos vestras partiti munera certi Officii Isaides quae Rex praeceperat olimRite vices obeat, quas debet obire minister, Ordine quisque suo: manibus dein omnia puris Vt fiant, solito mundetis corpora ritu, Et fratres etiam ritus doceatis eosdem, Vt digni comedant epulis paschalibus agnum:
Quid mihi iam tecum Iosia dive negoti?Aut quorsum ista geris levis adversarius arma? Non ego bella tibi facio: non finibus assum Hostis ab orbe tuis: sed nos quae sumpsimus arma, Auspice sumpta DEO, tristique parata tyranno Assyrio , nobis quem dant oracula victum.Desine tu pugna violante lacessere Memphim ,Atque ipsum Caeli Dominum irritare supremum, Quo Duce bella gero: ne te temerarius ardor Praecipitem rapiat pereasque hoc impete pugnae.
Concitus, heu quantum columen tu perdis Iuda ?
Atque haec deinde canit: Vox haec est caelice cives, Ni mea servetis posui quae foedera legum,Quae praecepta fori, quae denique iura sacrorum, Et nisi honoretis fidos, quos mitto, prophetas: Siloae domus haec posthac aequabitur aedi,Dirutaque istius squalescent moenia sedis, Civibus, heu, nudata suis, desertaque fient Lustra feris olim, rapidisque cubilia cervis Qua nunc stat templum magnique palatia Regis.
At diviniloquus vates:Me misit Olympo Ipse DEVS, vobis ut caelica nuntia portem. Corrigite hos mores, voci parete paternae: Tum DEVS avertet quas vobis caelitus iras Nuntias: in manibus sunt haec mea pectora vestris, Aut servare licet, vel nobis demere vitam. Ne tamen innocui maculetis sanguine dextras Cautio sit vobis: nam quae loquor auspice Divo Omnia Ibid. vers. 18. Oratio defensoria verba loquor: Sic fanti acclamatAhicae quaIeremias servatur.Ahicas :
Tempore quo regni Ezechias moderamen habebat,Praeco Michaea fuit, celebri satus urbeMaresa .Ventura ille etiam sed caelitis ore locutus, Hanc urbem lapidum quondam fore dixit acervum, Desertumque nemus, templum hoc arcemque Sionis Vomere proscissam, miseris fore rura colonis. Nec tamen Ezechias , nec plebs occiditIudae Fatidicum vatem: ac Dominum timuere Tonantem Paenituit DEVM quam tunc conceperat irae:
Combussisti equidem librum Ioachime priorem,Quod tibi vaticinor damnum Babylonis ab urbeIncumbens, vastumque soli sine frugibus arvum, Et vacuam pecudum, nudam cultoribus oram. At tibi quid Caelo Dominus denuntiet, audi: Nemo tua de stirpe thronum sceptrumque tenebit Isaidae , nemo succedet tertius heres.Proiectum iaceat tellure cadaver, et aestum Luce ferat, gelida tristissima frigora nocte. Nam poenis adero natisque tuoque nepoti, Et civi Solymae , et populo dominantisIudae Exitium crudele feram, qui diva minanti Fata meas surda contemnunt aure loquelas.
Ah stolidi Reges, quid sacris vestra paratis Arma voluminibus? quid ab ista sorte timetis? Littera si muta est, quid littera muta nocebit?
Audi Rex Iudae , populusque haec audiat omnis,Quae DEVS ille velit, quid ab alto vertice mandet. Fas colite, et vestris ius dicite civibus aequum, Ne puteal quisquam multa vibice flagellet, Pupillos servate, domos servate relictas: Nec viduas dextra temere expilate rapaci. Vim nullis inferte viris, nulloque cruore Commaculate manus, insontes caedis iniquae.
Haec ait Omnipotens: terrae quam numine finxi Me penes arbitrium est et vis et norma regendae, Et cuicumque volo, terrem permitto tenendam. Iam vero Assyrius Nebucadnezarus omneIussus habere solum, quod mens mea destinat uni: Huic Regi, natoque huius, seroque nepoti Et servire ferae debent populique rebelles, Et reliqui terrae (sit stat sententia) Reges. Quisquis at imperio spreta Babylone repugnat,Nec sua cola iugo submittet, et ore capistrum Excutiet, quantas clades, quae damna subibit? Illum conficiet gladius, pestisque, famesque Dum populos iustis Babylonius opprimet armis:At quicumque colet dominam Babylona ministerEuphrataeque iugum patietur: is otia degetLenta, solo patrio, regnumque tenebit avitum. Ah, miseri cives, quae vos dementia cepit, Falsiloquis patulas aures praebere prophetis, Hariolosque audire leves, qui somnia vobis Enarrant, qui signa poli, cursusque planetae Et Martis Venerisque vias, qui carmina Caelo Deripiunt Lunam Magica nituntur et arte. Decipiunt isti vanis sermonibus aures Oestro infernali, non sacro flamine moti, Vt vos in salebras errorum, et devia mentis Praecipites rapiant: noli venerande Sacerdos Credere vaniloquis, qui vasa sacrata reductum Iri promittunt, saevo Babylonis ab amne.Hoc mare, quod Salomo de duro fecit aheno,Haec quae nunc solae restant ex arce columnae, Atque hi luteres, venient Babylona : quid usquePromisso vacuas aures lactatis inani? Si sunt verloqui,si missi ex aethere vates, Exorent Dominum praesagia ut irrita fiant Quae cano, sitque domus salvo cum Rege superstes.
Vaniloquus vates: Caelo hoc DEVS edit ab alto: Triste iugum Assyrii fregi, frangamque tyranni,Et prius exactis abeant quam mensibus anni Iam duo, servitio abductos Babylone reducam,Vasaque restituam templo Regemque Sioni .
Sint utinam rata verba tui, quae proicis, oris, Eventusque probet tua dicta: sed omine laevo Suspicor haec vana iactari somnia lingua. Nemo prophetarum lapso quos miserat aevo Ipse DEVS, populum spe delectavit inani: Omnes arma suis pestemque famemque locuti, Impleverunt reprobas trepida formidine gentes.At pacem quicumque suis, firmamque quietem Succinet, eventu praesagia vera probabit.
Sic DEVS ipse iugum captivo deniet Iudae ,Confringetque prius, geminus quam diffluat annus.
Tum reliquit vates, incantatusque SacerdosIngeminat: Templum Domini, venerabile Templum. Templum ingens Domini, quod nulla abolere vetustas Non ensis, non flamma minax, non arma valebunt: Huic se praesentem DEVS affore dixit, et inde Exauditurum quos fundimus ore vocatus. Non hac deficiet summus suus aede Sacerdos Non lex destituit celsum Mosaea Sionem ,Nec suis Isaidae solio Rex deerit avito.
Audite hoc verbum saevo quod ad aethere manat: Me duce, ait Dominus Caeli, Babylonius urbemHanc capiet, flammaque uret, Regemque prehendet Et secum, abducet manibus post terga ligatum.
His Vaticinium Ieremiae. tum respondetIeremias : Dicite Regi:Qui venit auxilio vestrae huic exercitus urbi Obsessae, patrias hac luce redibit ad oras. At Rex Assyrius Chaldaeo Marte superbusIam nunc armatas acie ductare cohortes Apparet, et pulsum virtute redintegrat agmen. Nec prius absistet quam saevis ignibus urbem Subruat, et templum in cineres, arcemque resolvat.
Sitne salus reliqua, aut restentne oracula divorum .
Huic vates: Captum ducet Babylonius herosSedechiam , flammaque urbem templumque cremabit:Haec est vox Domini, sunt haec praesagia Caeli. Et quid ego potui in populum committere, et in te, Vt me tam rigido teneatis carcere vinctum? O ubi falsiloqui latitant hac urbe prophetae. Qui tibi Chaldaeos vanis sermonibus arcent:Nec fore clamabant, umquam Baylonius urbemObsessum ut veniat, nedum tua moenia captum? Parce pio vati, et propius res aspice nostra, Carcereque exemptum, nec ferro occide nec igni,Nec me compedibus, vinclisque prioribus inde.
Voce acclamabat: Captam quin deditis urbem, O cives, frustra fortissima pectora bello. Nam qui Chaldaeis demente furore resistetHauriet hunc gladius, saevae aut contagio pestis, Aut miseranda fames leto submerget acerbo- At quisquis dederit seque sua iura potenti Assyrio , vitam redimet, ceu munus opimaeInventum praedae: nam captae moenibus urbis Chaldaeus praedo potietur, et arceSionis .
His Rex Sedechias : Non fas obsistere vobisMe Regem, in manibus stat praeco, quod autumo, vestris. Protinus illi aegrum rapiuntque trahuntque Prophetam, Inque olidam mergunt, demissum fune, paludem, Illic ut miserum consumat inedia vatem,
Huic vates: Si vera canam, mea praemia mors est, Si bene consultem, obsequium praestare recusas.
Teste loquor Domino, qui mentem hanc condidit auctor, Conscia quae linguae est: nec te mea dextra necabit, Nec sinet insidias huic quemquam nectere vitae.
Tunc Amathotiades : Si porta egressus apertaTe Ducibus dedes, quos huic Babylonius urbiPraeficit obsessae: vives nec moenia ferro, Nec templum flammis, nec cives ense peribunt At nisi dedideris teque et tua moenia Regi Chaldaeo , non effugies hostilia dextraeVincula, nec templi servabis tecta, nec urbis, Omnia quae ferro Assyrius subvertet, et igni.
Excipit huc iterum vates: Depelle timorem Tam vanum ex animo: nec enim tradere catervae Nec mala probra feres, nec deridebere sannis. Tantum morigeram praebe sermonibus aurem Quos loquor ore DEI: Sic Regi denique salvo Vita superstes erit, nec sors tibi prospera deerit. Sin ruis indomitus, cepto et persistis eodem, Ecce, tuas rapiet Babylonia turba maritas,Et proceres facient ductis ludibria sannis: Vbi sunt vates, qui seduxere dolose Verba tibi dantes mendacibus oblita fucis? O ubi, in has foedas qui coniecere paludes, Vos inopes, retrahuntque pedem, mersosque reliquunt