20 April 2001 Rüdiger Niehl
line tags added


page 249, image: s265

LIBRI QUATTUOR DE SECUNDIS NUPTIIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS AC DOMINI, D. [Abbr.: Domini] Ludovici, Ducis Wirtembergici ac Teccensis etc. cum illustrissima Duce ac Domina, D. [Abbr.: Domina] Ursula, Duce Bavariae, Comite Palatina Rheni, etc. mense Maio anni 1585. Stuccardiae celebratis. QUIBUS INSERTA EST, SEDECIM ADAvorum atque Adaviarum domus Wirtembergicae, historica series ex probatissimis assumpta auctoribus.

LIBER PRIMUS.

Qui primas olim geniali carmine taedas
Ornavi: patrias cum Dux Ludovicus in urbes [Note: Edit. Anno Chr. 1585 ]
Dorotheam inveheret, Badana stirpe creatam:
Idem nunc thalamum versu memorare secundum
Aggredior: festosque iterum celebrare penates
Teccigenum: et casto meditari carmen amori.
CHRISTE fave coeptis, tibi namque iugalia curae
Vincula sunt, puraeque faces, flammaeque duorum:
Quas sacer aetherio succendit Spiritus igni.
Tu vero decus, et gentis tutela paternae,
Huc ades o iterum, princeps Ludovice , canenti,
Festa mihi, patriae nuper sub moenibus urbis
Octonas Maii laetas agitata per idus.
Nam tua me virtus, mea mens, tibi debita soli,
Huc adigunt: memori quoniam sub pectore fixum,
Immortale sedet meritum: quo me tibi servas
Devinctum: ut studii cursu gravioris omisso,
Nunc repetam lusus, annis melioribus aptos.
Nam mihi per varios casus, post longa laborum


page 250, image: s266

Fata, viro reduci, patriaque in sede recepto:
Casta Palatini celebrantem foedera lecti:
Laetitiae dare signa libet, dare signa triumphi.
Ite procul veteres curae, procul ite molestae
Mentibus aerumnae: procul hinc secedite nubes
Rugosae frontis, pallorque, et maesta senectus:
Quae praematuris turpatis tempora canis.
Nunc demum rate caerulea vectasse per Istrum
Me iuvat: et Boii radentem limitis oram,
Oppida tot passim, vallis munita, tot altas
Aspexisse arces: nunc demum augusta Viennae
Tecta intrasse iuvat, Stiriosque adiisse, solumque
Carniolae, et diris nimium certamina Turcis
Arva Croatorum: nunc demum Pannonis orbe
Digressum, penetrasse sinus, atque intima tutum
Regna Liburnorum, et frontes adiisse Timavi.
Tum cursum Adriacas vento tenuisse per undas:
Et dominam vidisse maris iuvat: aequore cinctam,
Undisonis Venetam Neptuni moenibus urbem.
Nunc demum Euganeos iuvat accessisse quadriga
Ad clivos: Aponus terris ubi fumifer exit:
Atque Antenoream conhonestat Livius urbem
Una biennali praeponderat hora labori:
Qua tibi post vidui tristissima damna cubilis,
Dux Ludovice , novas praesenti carmine taedas
Condecorem: et reduces statuam huc ante ora caminas:
Pluribus ereptas adversi casibus aevi.
Unde sed incipiam primum? aut quo fine quiescam?
Namque ferenti oculos circum vagus aequore campus
Sese aperit: rerumque novus mihi nascitur ordo.
Iam duo transierant revolutis mensibus anni:
Ex quo Dorothees tumulaverat ossa sepulchro,
Coniugis ossa suae, Princeps Ludovicus : et aegrae
Solamen mentis, vivos e marmore vultus
Duxerat: immenso raptae dilectus amore.


page 251, image: s267

Et iam tempus erat viduo decedere lecto,
Consortemque novam patriis adiungere regnis.
Multi illum magnique Duces, et Teutonos orae
Magnanimi heroes, genus alto sanguine Regum,
Optavere sibi, et voluere adiungere: tantis
Insignem donis generum, tot dotibus auctum.
Nec minus et patriae proceres instare, precesque
Fundere, et assiduis viduum incusare querelis:
Quando salus patriae, et veterum pars prima penatum
Hunc penes: inque ipso domus inclinata recumbat.
Namque heres alter regni Fridericus ab illo.
Sed nondum alterius spectabat foedera lecti
Dux pius: antiquis indulgebatque querelis:
Haud oblita gerens thalami pia corda prioris.
Tandem multa librans animo, secumque volutans:
Concilii proceres vocat, arcanosque retecti
His aperit sensus animi: sic farier orsus. [Note: Oratio Ludovici Principis, ad suos Legatos, de quaerenda sponsa.]
Etsi me taedae poterat taedere iugalis:
Ne cui me vinclo vellem sociare maritus:
Postquam primus amor deceptum morte fefellit:
Saepe tamen regni utilitas, et publica cogit
Res, animi affectus privis postponere rebus.
Quando ergo toties nostros inflectere sensus
Hactenus aggressi, thalamum suasistis, et aptum
Coniugium, nec vestra capit hortatio finem:
Accipite haec animis, atque haec mea figite dicta.
Urbs iacet Alsaticis in finibus: hic ubi nostrae
Teutoniae tellus Lotharingas aspicit oras,
Lucelstaena vetus: Comitum quondam inclita sedes,
Quos bello victos, patrii ditionibus agri
Exuit, antiqua Fridericus fama PALATI,
Septemvir Princeps. Nunc illam cretus eodem
Sanguine, Ioannes virtute Georgius omni
Illustris Princeps tenet: Imperioque potenti
Subiectos populos, dotaliaque arva coercet.


page 252, image: s268

Huic tres e Sueca superant nunc coniuge natae,
Nympharum similes: quas ingeniosa vetustas
Tres finxit Charites: tabulisque appinxit Apelles
Corpore formosas, formosas mentibus aequis.
Harum quae media, atque amissae coniugis aptum
URSULA nomen habet: bis septem nubilis annis:
Virgo decus generis: et dotatissima forma:
Hanc nos, hanc unam, nomen pensare locumque,
Coniugis amissae cupimus. Vos ite parentes
Oratum, ut tanto me dotent pignore lecti.
Non illo quisquam melior, nec amantior aequi
Princeps, aut illa reverentior ulla superni
Numinis: aetherii cultores ambo parentis.
His dictis, propere Alsaticam demittit in oram
Legatos, opibusque graves, auroque coruscos.
Illi iter emensi, festivis passibus adsunt,
Improvisi homines: loco subeuntque vetusto
Et sensim parvae succedunt moenibus urbis.
Diditur extemplo per Principis atria rumor:
Advenisse viros, e Wirtembergide terra:
Conspicuos virtute viros, atque ore verendos.
Inscius ille animi, quidnam portentve, petantve,
Ad se intra sua tecta vocat: simul obviat ultro:
Agnoscitque viros: atque in penetralia ducit.
Et quaenam cursus huc, inquit, fata dedere?
Aut quo vos animo nostris DEUS appulit oris?
Quid Princeps Ludovicus agit? qua vescitur aura?
Sic fatus, dextra petit hunc, illumque sinistra.
Haud secus et Suecis pronata a regibus Anna
Obvia fert gressum, et venientes excipit aequo
Hospitio: pacemque DEUM, tranquillaque poscit
Omina, duplicibus tensis ad sidera palmis. [Note: Melioris Iageri, a Gartringen, intimi Consiliarii Wirtembergici petitio: apud Palatinum Principem Georg. Ioannem. ]
Tum MELIOR patriae custos non ultimus orae,
In quo summa fides, candor sine nube serenus:
Et mens humana maior, virtusque perennis:


page 253, image: s269

Intimus ipse aulae comes: et certissimus auctor
Eloquii: placido haec illi prior edidit ore.
Dux, genus egregium Rheni, Princepsque Palati,
Tuque Suecorum, regali semine nata:
Non nos huc casus, non fors his applicat oris:
Consilio hanc omnes, animisque volentibus urbem
Afferimus. Princeps tua nos ad limina mittit
Wirtembergiacus: quem non virtutis egenum
Auxit honore DEUS, patriisque admovit habenis.
Carolus, antiquo de Badae sanguine natam
Huic pater intactam dederat, primisque iugarat
Ominibus. Sed enim mors illam praecoce fato
Abstulit ante diem, teneroque exemit ab aevo:
Et nunc alter abit delapsis mensibus annus:
Ex quo reliquias, devinaque coniugis ossa
Condidimus terra, tumuloque sacravimus umbram.
Dux tamen ex illo luctu, ac maerore superstes:
Hortatu impulsus patriae, multisque suorum
Dictis (quod felix, patriaeque sit utile genti.)
Post vidui tandem maestissima tempora lecti
Coniugium rursus, thalamosque ambire secundos
Cogitat: auspicio superum et felicibus orsis.
Multi illum, multi (ne Princeps temne quod ultro
Proferimus voces humiles, ac verba precantum)
Optavere sibi, et voluere adiungere, tantis
Insignem donis generum, tot dotibus auctum.
Sed nos fata DEI vestras exquirere terras,
Imperiis egere suis. Est filia vobis
URSULA, virginei flos illibatus honoris,
Amissae cognomen habens. Hanc Teccius Heros
Expetit: amissae ut nomenque locumque rependat
Coniugis: et nostros fecundet amore penates.
Nam sibi progeniem hinc sperat virtute futuram
Egregiam, et patrias quae iustis legibus urbes
Ornet: et antiquum generoso sanguine Teccae


page 254, image: s270

Nomen in astra gerat. Non vobis Principe tanto
Hospitis uber agri, non dextera deerit amica. [Note: Responsum Georgii Ioannis, Palatini Principis ]
Talibus orantem dictis, defixa Georgus
Obtutu tenet ora: soloque immobilis haeret:
Intentos volvens oculos: simul optima coniux [Orig: coniux]
Spemque metumque fovet dubio sub pectore mistum.
Tandem laetus ait Princeps: DEUS orsa secundet,
Auspiciumque suum. Dabitur Ludovice quod optas:
Foedera nec sperno: quamvis minor urbibus amplis:
Nec socer hoc genero, nec filia coniuge tanto:
Digna satis forsan: vestrisque paratibus impar.
Gratia sit superis, quorum bonitate secunda
Auspiciisque viget domus inconcussa PALATI
Rhenani: cum nostra petant connubia tanti
Heroes, tantique duces, et foedera iungant.
Nam quis Tecciacos, fama super Aethera notos:
Nesciat heroes: generosum semen amati
Ulrici, magnisque duces Heroibus ortos?
Quorum facta pii vates annalibus addunt,
Illustresque animas aeterna in saecula mittunt?
Quis pietatis opes: quis religionis honores
Sincerae ignoret? quis terrae divitis uber?
Quod si coepta DEUS, quem voto supplice posco,
Rite secundarit, nostrum et firmaverit omen:
Non erimus sponso indecores, non nostra feretur
Fama levis: nec tanti abolescet gratia facti.
Nec vos Renigenam gremino excepisse pigebit
Tecciacos Nympham. Quare vestra Ursula, vestra est,
Ducite: nusquam abero comes hac cum matre, domoque
Et natis. Eadem haec lacrimis pia mater obortis
Ingeminant: gratesque pio de pectore solvit
Auspicibus tantorum operum, Christoque benigno.
Tum natam accedunt, et quae sententia menti
Explorant: velut Isacio cum pronubus olim
Quaereret Assyrio mittendam ex urbe Rebeccam:


page 255, image: s271

Sollicitus Bathuel, ne quae pepigisset amanti,
Virgo recusaret, mentem perquirere natae
Censuit, et cunctos metuentem expendere casus.
Accepit vocem genitoris et URSULA matris.
Flagrantes perfusa genas, cui plurimus ignem
Subiecit rubor, et pudibunda per ora cucurrit.
Ut cum mista rosis albentia lilia pictis
Suave rubent: aut cum niveum quis sanguinie fuso
Tingit ebur: tales virgo dabat ore colores. [Note: Responsum Ursulae Palatinae [(transcriber); sic: Ursula Palatina] virginis,]
Tandem pauca refert: vestrum mandare parentes,
Sed parere meum. Sicut placita omnia CHRISTO:
Omnia sic fiant: sequimur quocumque iubemur.
Nam patris hoc opus est caelestis: sentio numen,
Et mea divino sponderi foedera pacto.
Est locus ad veteris positus confinia Brettae
Durlachium, a turri nomen cui prisca vetustas
Imposuit: nostris iam nunc disterminat oris
Iugera Badani laris. Hunc petiere parentes
Cum sponsa: petit hunc et Wirtembergicus heros:
Ante tamen sibi promissa de virgine certus.
Ut conventum illic pacto firmantur eodem
Foedera, quo prius: ambrosia tum dextera dextrae
Coniuncta: et tenerae sponsalia munera nuptae
Addita: Erythraeo collectae a litore conchae
Inclususque Adamas auro, viridesque Smaragdi.
Dos etiam sponsae pacta et dotale vicissim
Hospitium viduae: si quis sit ab aethere casus.
Tunc epulo indultum: tunc causa inventa morandi:
Tunc risus: hilaresque ioci: tunc blanda voluptas,
Laetitiaeque dator generosi succus Iacchi.
Et quisnam illius possit memorare diei
Gaudia? quis ludos? quis cantus? quisve choreas?
Omnis tunc luctus, tunc omnis cura valere
Iussa, proculque actus maeror: cui quando fugatis
(Post multas hiemes tempestatumque furores)


page 256, image: s272

Nubibus, in vacuum purus redit aera Titan.
Aut cum, quae gelidae per tristia tempora brumae
Semianimes nido obscuru iacuere volucres:
Vere novo in lucem redeunt, campoque potitae
Aprico, variis implent concentibus auras.
Tum thalamo statuere diem, festoque iugali
Purpureas idus Maii, quo tempore tellus
Caespite se vestit viridi, et formosior annus
Appingit flores diversicoloribus agris,
Arboribusque comas, et mollia gramina campis,
Et iam longa mora est omnis: tardeque videntur
Ire dies, segnemque rotam non volvere Phoebus.
Risit amor, multumque tibi Ludovice negoti
Exhibet: et pigros intra tua limina somnos
Ducere non patitur: nec inerti perdita luxu.
Otia transigere. Hinc missus cognata tabellis
Turba vocanda tibi, festa ad genialia lecti:
Hinc domus hospitibus tibi praescribenda vocatis:
Hinc ludi, et circo ludo signandus equestri:
Armaque, et excubiae, et rerum quae postulat usus.
Sed tamen iste DEUS molliverat arbiter, ore
Caelesti: et facili, qui temperat omnia, nutu.
Namque coronato fecundis fructibus anno,
Omnia praelarga distenderat horrea messe,
Atque omnes liquido complerat nectare cellas.
Non secus, ac prima cum te consorte bearet
Dorothea: antiquum quando omnis credidit aetas
Temporis rediisse aevum: caeloque recenti
Intactam rastris tellurum effundere fruges:
Flavaque silvestri stillare e cortice mella:
Atque omni de vepre suos pendere racemos.
Tum famuli inter se partiri munia iussi,
Pars mensis inferre dapes, et fundere vina:
Pars calices auro obductos, depromere capsis:
Atque ex argento cochlearia fusa ministris


page 257, image: s273

Reddere: pars servare fores, et pellere vulgus:
Pars equiti paleam, stipulasque, et semen avenae
Proferre, officiumque suum de more tueri. [Note: Christop. a Degenfeld, Aulae Magister. ]
Instruit hos dictis Degofeldus, et arte Magister.
Vir prudens animi, longoque domesticus usu:
Et promus simul, et magno cum fenore condus. [Note: Nobiles Consularii Wirtemb. ]
Addunt se comites operi, festisque futuris,
Wirtembergiaci columen praelustre Senatus: [Note: Erasm. a Laimingen: magnus curiae Magister. Eberhar. Baro in Limpurg, etc. ]
Multiplici virtute potens, animoque sagaci
Laimingae suboles, et gloria gentis Erasmus.
Et qui Limburgo surgit de stemmate Baro:
Non vulgare decus titulis Eberhardus avitis:
Magna patris magni proles, qui (vita supersit
Huic modo) Limpurgum feret olim ad sidera nomen. [Note: Ioan. Iacob. Guet a Sulz praefectus aerarii. Burchardus a Berlingen ]
Nec tu rebus abes, re Guotus et omine pulchri
Nominis: antiqui maior natalibus aevi.
Tuque mihi ante alios unus vir carior omnes
Burcharte, e veteri Berlingum sanguine proles
Inclita. Nam quem te memorem? quo carmine dicam?
Virtutesque tuas, praeclaraque facta tuorum?
Vivit adhuc, vivit Gotofridi nomen, honosque,
Et memorata fides, durisque exercita rebus:
Cum sors Tecciacos premeret non aequa penates.
Fama viri illustris, factis quaesita decoris,
Nescit obire diem: nec qui pia contegit ossa,
Obruit ille etiam nomen laudabile cippus.
Et tu clare nepos, illo haud minor emicat in te
Cum pietate fides, adversis nescia frangi:
Et sollers animus rerum, et prudentia velox. [Note: Iordan. a Braittembach, Magister Venatorum. ]
Fert etiam quam ferre potest genialibus orsis
Braittembachus opem, Venantumque arma gubernat
Et captas vertis festiva ad limina praedas:
Excitos nemorum lustris cervosque caprasque,
Et timidos lepores, villisque horrentibus apros.
Praeparat alipedes ad ludicra proelia Martis


page 258, image: s274

Schafelitaeus equos, alacri virtute Sebastus: [Note: Sebast. Schafelitzki: Stabuli equestris Magister. Sebast. a Pleiningen. Christoph. ab Engelshofen. ]
Excellens animo, et castrensibus impiger armis.
Nam stabuli huic curam Princeps mandarat equestris:
Nec socius tantorum operum Pleiningus, avorum
Congener, aequaeve comtus splendore iuventae,
Defuit: atque Engelshovio de stemmate felix
Christophorus: quo non alius praestantior arte
Iuridica, et studiis praelustior. Optimus illi
Virtutum trames, pietas sincera, fidesque
Incorrupta: DEO totum se tradere soli,
Et patriae prodesse suae, legesque tueri
Iuraque et utilibus longe praeponere rectum. [Note: Vasalli et evocati]
Quin etiam acciti totis e finibus assunt:
Moenia qui patriae legum munimine servant:
Iuraque dant populis: aut qui stipendia bello,
Nobiliore satu pubes generata, merentur:
Aut Wirtembergo qui sunt sub iure clientis:
Nomina nunc olim nostris memorata camenis. [Note: Albertus Comes in Leuvenstein .]
Emicat hos inter, ceu lucifer ortus Olympo,
Gente Leosthenia Albertus praesignis. amoeno
Maximus eloquio: quo nemo plura locorum
Climata Baro adiit: nemo Comes. Ille Damascum
Et Solymas vidit sedes: cedroque virentem
Palmiferi collem Libani, divosque Sionis.
Ille Pelusiaco septemplicis ostia Nili
Litore perspexit, Memphimque et subdita Cancro
Regna Phari, Libyaeque urbes. Noton ille tepentem
Percurrit: qua Creta mari iacet insula vasto:
Qua Tyrus et Cyprus: qua regna Ithacensis Ulyssi:
Qua Corcyra sedet, Venetis subiecta Dynastis.
Qua loquar Arctoi conspectas litoris oras,
Vandaliaeque solum? quid quae secat arva colonus
Sarmata, quaeque Borythenius procul irrigat amnis?
Mens erecta viro, et nullis circumlita fucis:
Os placidum, et variis vix ulli imitabile linguis.


page 259, image: s275

[Note: Eberhard. Comes a Tubingen, dominus in Liechteneck. ]
Proximus assistit magnorum Eberhardus avorum
Progenies: satus illustri genitore Georgo:
Grande Palatinae decorat quem stemma Tubingae:
Ipse animi felix, et maior alacribus annis. [Note: Rudolphus Comes ab Helfenstein. Hierony. Schlik. Comes in Bassau, et Weißkirch. Ioannes Baro in Limpurg., S. Romani Imper. pincer. hered. Henricus, Baro in Merspurg, praefectus Schorndorfensis. Burchardus, Baro ab Haideck. Henricus Terscy, Baro in Lindau. Henricus a Stein, praefectus Haidenheimensis. ]
Advolat huc etiam vicino a limite Vilsae
Rudolphus: lumen magnorum insigne parentum
Praeclaraeque domus: cui cum promuscide longa
Ore ferox Elephas, dentesque infrenis eburnos,
In clipeo gentile decus. It Schliccius una
Bassana de gente comes: quem pallados artes
Cecropiae exornant, et sacri pagina verbi.
Nec Limpurgus abest Baro sectator honesti,
Iustitiae cultor, verae virtutis amator,
Clarus Ioannes: nec Merspurgaea propago
Cui Schorndorficae concredita moenia sedis,
Baro potens animi: rerumque columna bonarum.
Venit et Haidecia Burchardus origine clarus,
Ornatum festae genitalia foedera taedae:
Cum comite Heinrico Lindaea stirpe creato:
Ambo pares, magnaque fide, factisque decoris.
Quos super Haidemiae desertis rupibus arcis
Advolat Heinricus: Steinaeo insignis ab ortu:
Vir belli leges, praeceptaque Martia doctus:
Seu sit ducendus rapidos equitatus in hostes:
Seu laxanda manus: seu pugnam inhibere premendo,
Utilius, durumve in cornua vertere Martem. [Note: Conrad a Velberg Ludov. ab Hutti. ]
Tu quoque Velbergis Conrade penatibus orte,
Hic ades: et thalamum Teccaei principis auges:
Dulce decus patriae. Tua mens obnoxia nulli
Invidiae: studiumque tibi non ludere quemquam:
Et stat avaritia vacuum tibi pectus, et aegrae
Ambitionis inops. Quid te loquar, edite prisca
Gente Huttenorum, fama immortalis aviti
Splendoris, Ludovice: potens animoque fideque
Et magno ingenio? te dextera vivida factis


page 260, image: s276

Te pietas ornat, te sacrae pallados artes:
Te niveis caeleste decus complectitur alis. [Note: Bernhard. a Libenstein, Praefect. Laussensis. Erasmus a Venningen Praefectus Neustadiensis. Christop. a Wolframsdram Vahingensis Praefect. Iacob. ab Hoenek. Ioanne, Burch ab Anweil Herenbergensis Praefect. Gedeon ab Ostheim, Wiltpergensis Praefectus. Georg. ab Ehingen. ]
Quid Libosthenia memorem de stemmate natum,
Te felix animi Bernharde quid acribus actis
Praelustrem et patriae lumen virtutis Erasmum:
Qui Veningaeis ducit natalibus ortum?
Quid te Ramsdorfi, duris exercite bellis:
Pulchrae Vahingae qui moenia proregis urbis?
Quid te Hoenneccaea generosum stirpe Iacobe,
Curia quo nuper florebat Teccia magno
Praeside? iuncta tibi socio vestigia passu
Fert, Herebergaeae qui servat limina sedis
Acre fori caput: et Gedeon prudentior unus
Omnibus: Osthemiae Gedeon lux inclita gentis:
Cuius honos tantum venientes crescit in annos.
Quantum quae duris surgit radicibus arbor:
Aetheriasque petit frondente cacumine nubes.
Par studiis illi, et magna virtute Georgus:
Bis denis generosus avis: quos clarat Ehingae
Stirpis honos: quintum durans cum laude per aevum.
Cetera praetereo. Quis enim tot nomina dicat,
Quis tot Gemmingos? tot prisco a sanguine fortes
Remchingos referat? quis tot praesignia famae
Pectora Giltlingae, aut Nipoburgo semine cretos?
Quis Thummos? quis tot Spaetos: tot stemmatis Awi
Haeredes magnos? quis tot sibi montibus altis
Nomina formantes Fribergos: tot Rechobergos:
Tot Laubenbergos, tot Frauuenbergica ponat,
Mollibus in numeris cognomina dura, suisque
Inconcinna sonis, nec versibus apta Latinis?
Iamque omnes magno complebant atria coetu
Tecciaca: ad iussus patrii Ducis ire parati:
Et quisque officii promptus molimine fungi,
Patribus aequato iustis: seu tecta tueri
Sive armare viros, seu praepetis ora veredi


page 261, image: s277

Frenare, et festi tentare in pulvere circi.
Ver erat in foribus, cum Sol candentia Tauri
Cornua linquit: et Eois Atlantides undis
Paulatim incipiunt humeros relevare paternos,
Festa coronato iam pendent limine serta:
Et Wirtembergus passim sua cornua cervus
Iuncta Palatino, gentilia signa, Leoni
Applicat: hospitibusque patent sua tecta domorum:
Et stabula aeripedi [(transcriber); sic: aerepidi] . Iam contignata repente,
Pro grege servorum, famulisque et paupere turba,
Omne forum grato complet nidore culina.
Soli exspectantur, quos alto sanguine iunctos,
Hoc sibi convivas, festum ad geniale vocarat
Tecciacus princeps: reliquis praeque omnibus una
Gratior, exoptata piis virgo Ursula votis. [Note: Richardus Dux Bavariae, Palatinus Rheni. Dominus in Simmern et Spanheim. ]
Primus ibi ante alios, patriis digressus ab oris,
Eximius princeps, magna virtute Richardus,
Deserit Obrincam, quaeque alluit arva Mosella:
Quaque meat vitreis Nabus velocior undis:
Et Rheni se miscet aquis. Dux ille vetusta
Gente Palatinus Rheni comes: inclitus heros:
In quo prisca fides, virtusque insignis, et omni
Labe carens animus, nullique obnoxia fraudi
Et candore albos aequantia pectora cygnos. [Note: Aemilia, Richardi uxor, filia Christop. Ducis Wirtemb. sponsi Ludovici soror. Henricus a Geispizheim: Praefectus Polandae Barthol. ab Obentrut, Praefectus Schomberg. Melior Staiendtin a Gisebiz praefectus in Simmern. ]
Quadriiugo insequitur curru pulcherrima coniux
Aemilia: e Wirtembergis natalibus ortum
Stirpe sua ducens: Matronae exemplar honestae:
Tecciaci germana Ducis. Regit agmen equorum
Polandae custos arcis, iungitque phalanges
Strombergae praeses: Geispitzhaimensibus ille,
Hic Obentruciis de patribus ortus: uterque
Cultor honestatis, cultor pietatis et aequi.
Tum qui Simmeriam servat Gisebizius urbem,
Praesignis Melior: Bosio comitante Ruperto,
Waldecii custode laris: socia agmina iungunt:


page 262, image: s278

[Note: Ioann. Rupert. Bos a Waldeck, praefectus in Waldeck. Bernhar. Horneck a Weinheim . Hartmut a Cromberg . Christ. Balthasar ab Hepfenberg . Gothard ab Hall . Heinricus Otho, Dux Bavariae, Palatinus Rheni, Dominus Bipontii, etc. ]
Ambo alacres animis, ambo praefortibus ausis.
Bisseni hos alii de nobilitate sequuntur
Eximii fortesque viri: quos gloria prisci
Condecorat generis, virtusque exornat avorum
Nec propriis laus orba bonis. Hos inter ovantes
Vidimus Horneccum, et Crombergi nomine clarum
Atque Hepfenbergum simul Haligenamque Gothardum.
Parte alia terris properabat abire Nariscis
Dux Henricus Otho, de stirpe creatus eadem:
Et consanguineo iunctus, sua cura, Richardo:
Sed sponsae proprior. Quoniam communis utrique
Vixit Alexander proavus: Praeclara Palati
Gloria Rhenani et magnis lux inclita factis.
Ipse sed et pronepos, dignum se nomine avorum
Exhibet ingenio, et multis praestantibus orsis.
Nam placidi mores, et mens pietatis amatrix,
Iustitiaeque tenax, et nullo sublita fuco.
Huic Wolfgangus erat genitor, iustissimus unus
Qui fuit in Boiis, et servantissimus aequi
Magnanimus princeps, rerum tutorque sacrarum. [Note: Dorothea Maria, Henrici uxor: altera sponsi Ludovici soror.]
Subsequitur coniux nitidis invecta quadrigis
Dorothee Maria: ipse etiam natalibus orta
Wirtembergiacis: sponsi soror inclita magni:
Quam formae decus et sancti sub mente recessus,
Conspicuam reddunt, laudataque praemia famae.
Et iam Sulsbaciae digressi moenibus urbis:
Vilsus ubi provolvit aquas, Naboque recepto
Danubium petit, et magno minor occubat amne:
Deseruere larem: Stuccardaque tecta petessunt. [Note: Wolffg. Frider. a Lentersheim . Eckhar. a Byern . Ioan. Mathias a Tschein . Ernestus Frider. Marchio Badensis et Hochburgensis: Landgraf. in Sufenberg: Dominus in Rötelen et Badenweiler .]
Triginta hos comitantur equi, quos nobilis ortu
Wolffgangus Fridericus agit, milesque Byernus,
Et Tschenius, sumptisque alacer Rumelius armis.
Proximus a celebris vicino limite Badae
Ernestus Fridericus adest: Durlachia linquens
Moenia: Marchiades animi plenissimus aequi:


page 263, image: s279

Et princeps pietatis amans: et cultor honesti:
Dorothees frater: quam primo foedere iunctam
Duxerat has quondam patriae Ludovicus in urbes. [Note: Emico comes in Falckenstein . Fridericus, Baro in Merspurg . N. ab Henneberg, Aulae Magister. Vitus Schöner, a Straubenhart . Christop. Schöner a Straubenhart, praefect. Pforzheimensis Martin. Amelio, a Nifernberg. Cancellarius. Eberhard a Remchingen. praefectus Durlacens. Martinus a Remchingen praefect. Liebencellensis . Achior ab Ulm: praefect. Altensteigensis . Ioan. Horneck ab Hornberg: Venatorum Magister. Pleucard. Landschad a Steinach . Philippus a Neuperg . Georg. Philip. a Berling. Marti. Sigward Secretarius aulae. Ioann. Pistorius, medicus et insignis Historicus. Iacobus Marchio Badensis et Hochburgensis, etc. Ernesti Frid. germanus.]
Illum Leiningus comes Emico et Emico ducit
Falckosteinaeus comes, et Merspurgia proles:
Magnanimi heroes. Aulae quos deinde Magister
Excipit Henbergo quidam de stemmate clarus:
Schonerique alacres: quorum alter bella secutus,
Iampridem fama complevit nominis orbem:
Alter Pforcemiae custos nunc praesidet urbi.
It simul Amelius, quem Niferoburgia clarat
Nobilitas: iurisque sacrilegumque peritum.
Tum duo Remchingi sibi credita tecta relinquunt
Ulmiadesque Achior [(transcriber); sic: Achoir] , venatorumque Magister
Hornecius citharaeque gerens insigne decorum
Pleucarus: et rapidae qui fert cognomina turmae
Cum Berlingeno, Neopyrgiadeque Philippis:
Eximii sanctaeque viri pietatis amantes.
Ter denique alii: quorum de gente vetusta
Surgit honos, generisque decus, coniunctaque virtus.
Sed qui transierum vos hic Siguarde, sagaxque
Pistori: ingeniis felicibus ambo potentes?
Tu Siguarde, feri castrensia proelia Martis
Sectatus, virtute paras tibi nobile nomen:
Attentasque viam, qua ferre per aethera cursum
Et laxas famae possis dare victor habenas.
Tu vero Pistori, herbas mentemque Galeni
Doctus: agis mutas, sed non inglorius, artes.
Quis procul ille autem cum feminio comitatu,
Hochburgis egressus agris? e limite Badae?
Quem sese ore ferens? quam forti pectore et armis?
Agnosco, venerorque lubens: Comes iste Iacobus
Marchio: Badanae non ultima gloria gentis:
Et coniux illi de stemmate Elisa Sicambro.


page 264, image: s280

[Note: Elisabetha: uxor Marchionis Iacobi Elisabetha, eiusdem soror.]
Quadriiugis advecta rotis: germanaque Elisa
Marchiadae: teneri flos primus, et integer aevi.
O faciem pulchram, cui candida mater amorum
Invidisse queat. quid nostro digna relatu
Pectora commemorem? quid purum criminis aevum?
Octoginta omnes per florea prata sequuntur
Cornipedes: ostro contecti, auroque superbi. [Note: Ioan. Landschad, a Steinach, locum tenens [(reading uncertain: ?)] . N. a Gedliz, Genacaei magister. Burchardus ab Ehingen . Henricus a Fleckenstein . Ioan. Philipp. a Veningen . Fridericus Comes Wirtemberg. et Mompelgard. . Sibilla uxor comitis Friderici: Princeps e stirpe Anhalt. et Ascan. ]
Hos duo Landschadii, vitaeque exemplar honestae,
Gedlitius ducunt: et stirpe beatus Ehinga
Burchardus: felix animi: qui magna suorum
Nomina maiorum propriis virtutibus auget.
Hunc Fleckosthenius sequitur, generisque Veningi
Ornamentum ingens, multa cum laude, Philippus.
Ecce autem, magno urgentem vestigia passu,
Mompeligardaeae digressum moenibus urbis,
Fridricum: veteri qui Wirtembergide natus
Illustris comes, illustri genitore Georgo:
Corpore cui validum robur: cui pectora virtus
Vivida, et ingenium tali maturius aevo.
It comes huic uxor, generosa fronte Sybilla
Conspicua: Ascaniae gentis decor: inclita mater:
Iam quartum sibi facta parens: natisque duobus
Auspice adaucta DEO: quos dextro numine servet
Incolumes DEUS, et patriis virtutibus ornet. [Note: Melior a Ruest. ]
Septuaginita illos equites comitantur euntes,
Quorum ductor ovat Melior, de sanguine Rusto
Editus: ingenuas olim qui disceret artes,
Missus in Italiam: qua lento flumine Brenta
Fertur in Adriacas, obstructis molibus, undas. [Note: Ulricus Heclin a Steineck .]
Agglomerat passus illi, Staineccia proles,
Heclinus: sollers animi, linguaque diserta
Facundus: seu Teutonios, seu forte Latinos
Edat ab ore sonos, Seu Gallica verba loquatur. [Note: Acacius a Guetenberg .]
Huic iuncto Acacius fertur per aperta veredo
Gutaebergiaci generis, florentibus annis


page 265, image: s281

Integer, et placidae decoratus honore iuventae.
Illum cana fides ornat, mensque inscia falsi,
Et placidi mores, et frons sine nube serena. [Note: Sueichard. a Gemmingen, Venatorum magister. Ioann. ab Hanffmues, Equitum magister. Melior a Berenfels . Wambold, ab Umbstat . Iacob Sigmund ab Halwil . Georg. Ioan. Dux Bavariae, Palati Rheni; Comes in Lucelstein et Veldenz .]
Venantum hunc praeses, decus immortale paternae
Suichardus gentis, sequitur Gemmingius: et qui
Cannabia de pulte gerit memorabile nomen,
Acer Ioannes: equitum de more magister
Agmen agens sumptis vir non instrenuus armis.
Er Berofelsaeus Melior, famaeque decorum
Umbstadius priscae: nec non Halvilia virtus
Atque alii: quorum mollis cognomina versus
Respuit: et pedibus patitur non ire latinis.
Interea Alsaticas, cum sponsa virgine terras
Liquerat: Illustri virtute Georgius ingens:
Stirpe Palatina satus: et genitore Ruperto
Matre pia, Falcostheniae de sanguine gentis.
Ipse sagax animi, rerumque peritus ab usu:
Artibus instructus variis, varioque disertus
Eloquio: seu nostra sonet: sive ore Latino
Intonet: aut Gallae promat commercia linguae.
Imprimis pietatis amans, legumque sacrarum
Eximius custos: qui iusta iuris amussi
Omnia dispensat. Nemetum ceu moenia testes,
Nunc ubi Caesareum conservat Spira tribunal.
Namque fori praeses, populo civilia dixit
Illic iura suo, iuris servator et aequi:
Munificus princeps: patriae pater optimus orae:
Dux nulli veterum vera virtute sedundus. [Note: Georg. Gustavus Dux Bavar. Palat. Rheni, etc. Georgii Ioan. F. ]
Filius huic iuxta, vultu Gustavus amoeno:
Regis nomen avi referens, nomenque parentis.
Hunc chorus Aonidum, secreta per avia Nicri,
Caelestes haurire lacus, umbrasque subire
Lauriferi nemoris vidit: sedesque beatas:
Hic ubi Necaricae sunt ardua tecta Tubingae:
Ex illo ingenii vigor iste desertus, et acre


page 266, image: s282

Iudicium, et tenero pectus maturius aevo. [Note: Ioan. August. et Ludovic. Philip. Palatini Rheni, Duces Bavariae, etc. Georg. Ioan. F. F. ]
Tum gemini fratres Augustus, imago parentis
Magnanimi, et celsa Ludovicus mente Philippus:
Associant passus: Comitum par nobile fratrum:
Quale fuit quondam Oebalio cum Castore Pollux.
Nondum illis validae fruticantia signa iuventae
Irrepsere genis: stat adhuc decor integer aevi,
Mitibus addictus studiis, Latiaeque Minervae. [Note: URSULA sponsa, Georg. Ioan. F. Dux Bavariae, Palat. Rheni, etc. Huius eulogia infra duobus in locis.]
Pone deaurato virgo subit URSULA curru:
Quem nivei sexta ducunt cervice iugales:
Insignem fulvi membris atque ore leonis
Auricomo. Ipsa nitens auro, Tyrioque decora
Murice, et ornatu longe formosior ipso. [Note: Anna, Gustavi Sueciae Regis F. Georgii Ioan. uxor. Anna Margaret. et Ioanna Elisab. eorundem filiae: sorores sponsae. ]
Hanc sequitur curru Suecis e regibus orta,
Anna parens: stipata socru, natisque duabus,
Anna Margaride, et Ioanna virgine Elisa.
O Dii quae facies? quae pulchri lumina vultus?
Lumina sideribus non inferiora coruscis?
O qui mentis honos?`qui religionis avitae
Cultus inest? quam prisca fides, quam iuris et aequi
Incorruptus amor? Sic olim per iuga Cynthi,
Nympharum comitante choro, formosa Diana
Dicitur isse redisse vias: sic magna Cybelle,
Prole DEUM felix, Phrygias turrita per urbes,
Flexit iter: fulvi collo subvecta Leonis. [Note: Wolffg. Cram, a Geißbolzheim: Equitum Magister ]
Ductor adest equitum, de Gaisbolzemide gente,
Wolffgangus: turmasque legit, sociatque phalanges.
Militiae sollers, qui seu super aequora cursum
Flectat equi, sive in nuda certare palaestra
Expetat, haud illi fuerit praestantior alter. [Note: Robertus de Heu, Baro Malleroius .]
Huic etiam socio iungit vestigia curru,
Stirpe genus clarum, Ducibusque affinis origo
Hevius: ingenio Baro inclitus, inclitus ore
Multifido: et sacra Malaroius arte Robertus
Excellens heros. Non hunc violaverit umquam


page 267, image: s283

Invidia, aut Libyco popularis gloria fuco:
Non astus. par ingenium castrisque togaeque.
Et quis praeteritos possit memorare labores?
Quis canat edomitas hiemes, tolerataque belli
Fulmina, et exhaustos infracto vertice nimbos? [Note: Ioan. Rupertus a Seelbach, et Israel Acatius, aulae Magistri. Ernestus a Rechenberg . Theodori. Wyherus, praefectus in Veldenz .]
Non procul antiquae generis Selbachius ortu
Clarus, et Acacius, bino praenomine gaudens,
Ernestusque, genus Rechobergo a stemmate ductum,
Frenatis lucent in equis. It proximus illis,
Qui modo deseruit Veldentia tecta Vyherus:
Vir sapiens animi, vir consultissimus aequi:
Vir gravis eloquio: vir multa indagine sollers:
Artibus imprimis clarus, linguaque latina.
Et studio legum. Non hunc ignava Vyhero
Dissimilem patri arguerit, quam non amat, aetas. [Note: Ioan. Eccelspach, I. V. D., praefect. in Wolfenstein . Georgius a Ranzau . Acaciuis Sepff. Suecus . Henricus a Steir . Philip. Iacob. a Seebach . N. Clemens Trelaeus, Andegavensium Ducum Secretarius, I. V. D. ]
Hinc Wolfestheniae custos qui praesidet arci
Eccelspachus adest, legum iurisque peritus:
Et scelerum vindex bonus, et defensor honesti.
Una Ranzovius, generisque propago Sueci
Sepffius, et Steina de gente Heinricus, et acer
Sebachius, per aprica ruunt: praefortia bello
Pectora: quis virtus, et vivida membra, laborque
Providus, et cautae non deest sollertia mentis.
Una it Trelaeus, dubium meliorve Poeta,
Gnarior an legum, et sancti studiosior aequi.
Ille Andegaviae quondam fidissimus aulae,
Et secretorum comes: ille per omnia latae
Climata Christiados legati munere functus,
Ivit ab Hersperiis, ad Eoas nuntius oras:
Et qua flat Boreas, et qua medii aura diei.
Nunc exul patriam, ob verum pietatis honorem
Linquit: et hospitium peregrinis quaerit in oris.
Macte animi fer mente pia: quae flectere non est
In melius: superanda tibi fortuna ferendo est
Nec tamen extorris vivis, mala talia passus:


page 268, image: s284

Omne pio natale solum: quin prima salutis
Ianua, quam refugis, patria pandetur ab ora. [Note: Christoph. a Buttenhaim , et Rupertus Luis, a Dorndorff , aulici Magistri iuniorum Principum.]
Carmine sed quo te Butenhami acerrime dicam?
Quo te Dorndorfi? custodes ambo fideles
Quos dedit Augusto genitor, natoque Philippo:
Principibus teneris? vos ornat plurima virtus:
Vos generis comitatur honor, vos candida mentis
Condecorat facies, et toto gloria vultu.
Innumeri hinc subeunt proceres, quos dicere cunctos,
Temporis heu nimium spatiis excludor iniquis.
Crimen erit vero non excusabile, nostris
Indictum numeris si Pappi nomen abiret. [Note: Daniel Pappus a Trazberg, Consiliarius Palat. ]
Pappe tuum nomen (modo sit mihi vita superstes)
Ingenui sublime ferent ad sidera vates.
Te duce Gustavus linguae praecepta Latinae
Imbibit: Aonii pars non postrema Lycaei:
Quando Tubingiacae tenuistis limina sedis:
Et me divini audistis monumenta Maronis
Dextre enarrantem, vocesque exsolvere vinclis:
Planior ut non sit verbis Columella Latinis.
O quoties una rotas consumpsimus horas?
O quoties mensis epulati assedimus iisdem:
Colloquiis laeti, et docti sermonibus oris.
Stulte popine vale, ventris curator Apici:
Cui studium deforme gulae, quo phasidis ales
Sit condimento melior: quid ab imbrice porci
Westphalicae distent pernae: quis lucius extis
Uberius foveat iecur, aut quae gratia turdo,
Quae lepori, quam dulce femur, quam dulce palumbi
Sit latus: et carni quam gratus nidor aprugnae.
Nobis verus amor, medioque Helicone petitus
Sermo, hilaresque ioci, rerumque perennis in ore
Gloria gestarum, repetita prioribus annis.
Noster amor, ductas audire et reddere voces:
Tum cessante fame, stomachum sedare latranten:


page 269, image: s285

Et curas animi modico propellere vino.
Haec Bucholzaeum memini laudare Magistrum:
Insignem probitate virum. Nunc dispare fato
Fungimur: ille feri sequitur castrensia Martis
Agmina: tu magni pars non obscura Senatus,
Consilio patriam, et multis virtutibus ornas.
At me sors vario iactatum turbine rerum,
In patriam, Carna pridem [(printer); sic: ?] e dicione, reduxit
Artibus addictum, et studiis ignobilis orti. [Note: Ioann. Wagesser I. V. D. Consiliar. Palat. . Hiero. Bauschius Medic. Doctor.]
Sed vos qui nam estis? quos nostra ad moenia currus:
Tam longus vehit? agnosco: tu candide Doctor
Iuris, honorque fori, sociis vestigia torques
Vagessere rotis: te ius comitatur et aequum,
Et Themis, et Themidos Charis, et suadela sorores:
Quin etiam huc vehitur clarissimus arte medendi
Bauschius: egregium decus, ac memorabile nomen:
Cui suus Hippocrates labor, et sua cura Galenus.
Centum animi dotes, virtutum pondera centum.
Hoc hoc cana fides legit sub pectore sedem,
Ingenuusque pudor, pietas, et sublita nullo
Mens fuco, et miseris studium proclive iuvandis.
Scheccius huic socer est, huic aurea Magdala coniux
Scheccius exacti celeberrima gloria saecli:
Magdala, feminei decus admirabile coetus:
Fida Palatinae comes, et pars nobilis aulae. [Note: Lucas Bathodius aulae Palat. Doctor Medicus.]
Par vero studium, similesque in pectore curae
Bathodio. Nam quae morborum causa: quid artes
Efficiant medicae: quae vis operetur in herbis:
Quae virtutum ipsis DEUS incrementa ministret,
Sedulus expendit. Latus illi claudit utrumque,
Praeco DEI Henricus dextrum, laevumque Georgus: [Note: Contionatores aulici.]
Praestantes pietate viri, sanctisque decori
Mentibus et CHRISTI divino numine pleni.
Addit se socium, magna cum laude, Magister
Principis Augusti iuvenis, monitorque Philippi


page 270, image: s286

Svederus: iam maturo venerabilis aevo:
[Note: Gabriel Schuvederus iuniorum Principum paedagogus.]
Et regere et laxas, qui scit dare iussus habenas:
Cecropias doctusque artes, usumque librorum:
Quo veteres aequat Graios, veteresque Latinos. [Note: SPONSAE adventus in Oppidum Leoberg.]
Et iam permensi spatium haud exile viarum.
Limite sub nostro, Leobergis moenibus assunt:
Vespere lunares sero impellente quadrigas,
Et Propode occiduas solem comitante sub undas.
Excepti hic epulis, optata sede fruuntur:
Atque novo hospitio indulgent, et fessa benigno
Corpora restaurant, prima sub nocte, Lyaeo:
Tum placidae saturi componunt membra quieti.