20 April 2001 Rüdiger Niehl
line tags added


page ?1a, image: s001

OPERUM POETICORUM NICODEMI FRISCHLINI, BALINGENSIS, COM. PAL. CAES. POET. LAUR. Doct. Orat. et Philosophi clarissimi. PARS EPICA: CONTINENS SEDECIM HEROicorum carminum libros, partim ad imitationem Virgilii, Ovidii, Valerii Flacci, partim Statii, Claudiani, Lucani et similium scriptos; qui nunc demum coniunctim in filomou/swn gratiam eduntur opera et studio M. GEORGII PFLUEGERI, ULMANI. His DE TRIBUS MONARCHIIS ACESserunt Elegiae decem antehac numquam visae, et alia quaedam, quorum catalogus in fine librorum occurret. Cum Gratia et Privilegio Caes. Maiest. ARGENTORATI. Excudebant heredes Bernh. Iobini. ANNO, M. D. XCVIII.


page ?2a, image: s002

ILLUSTRISSIMO ATQUE GENEROSISSIMO PRINCIPI AC DOMINO D. [Abbr.: Domino] Augusto, Iuniori Brunsuicensium et Luneburgensium Duci, etc. Domino suo clementissimo S.P.D. [Abbr.: Salutem Plurimam Dicit]

DE causis calamitatum et miseriarum in Repub. [Abbr.: re publica] infelicique eius administratione multum diuque, AUGUSTE, princeps illustrissime, Domine clementissime quaesitum fuit: nec immerito quaesitum fuit. Siquidem illud infitiari nemo potest, tum melius cum privatis agi, cum fortunata Republica est: eadem contra eversa et vacillante, singulorum quoque bona everti et periclitari: adeoque in illius salute, omnem subditorum incolumitatem esse positam. Cum autem multa egregia ab iis, qui sapientiae nomine claruerunt, hac de re sint disputata; tum haud scio, quicquamne excellentius, verius, melius et verisimilius sit prolatum ab iis, quae a duobus sapientiae humanae sideribus, Platone et Aristotele dico, litterarum monumentis sunt consignata.

Invenias quosdam, qui ignoro quo superstitionis genere fascinati, etiam nostra hac aestate, in tanta omnium rerum luce et veritate, ad ficticium Fortunae numen recurrunt: Invenias contra, qui nescio, quod fatuum fatum ab omnibus piis et orthodoxis mentibus dudum explosum, ab inferis quasi revocant, omnesque; hominum actiones et casus ad id, tamquam ad Marpesiam cautem alligant. Reperiuntur etiam, et quod


page ?2b, image: s003

dolendum est, inter Christianos reperiuntur, qui in coelum et astra huius rei causas coniiciunt: homines certe et in astra ipsa iniurii, et in Deum Optimum Max. [Abbr.: Maximum] blasphemi, ipsisque Ethnicis longe superstitiores.

vero Plato Philosophus post homines natos longe optimus, neque fortunam neque fatum, et astrorum positus, sed, th\n tw=n a)rxo/ntwn a)paideusi/an omnium calamitatum et miseriarum in Republica causam: quemadmodum contra th\n tw=n )en a)ciw/mati pai/deian verum felicitatis fundamentum esse scribit, ut videre est lib. 5. et 6. de Repub. [Abbr.: re publica] Et in Epist. [Abbr.: Epistola] 7. ubi pulcherrime divinus vir nos docet, non prius desiturum humanum genus in malis versari quam aut homines recte vereque philosophantes gubernationem adepti fuerint, aut hi qui gubernant, divina quadam forte vere philosophentur. Neque ab hac sententia praeceptoris sui alienus est Aristoteles in libris suis politicis, in quibus passim, praesertim vero lib. [Abbr.: libro] 8. cap. [Abbr.: capite] 2 multis demonstrat, eos qui aliquando ad Reipub. [Abbr.: rei publicae] clavum sunt accessuri litteras accurate cognoscere debere: utpote quibus et tyrannides auferri, et seditiones in Repub. [Abbr.: re publica] averti, atque extingui possint ut est lib. [Abbr.: libro] 5 cap. [Abbr.: capite] 5. Possem hoc loco in eadem sententia consimilia Isocratis, Plutarchi, Ciceronis aliorumque sexcenta loca adducere nisi et haec iam ante C.T. [Abbr.: Celsitudinem Tuam] , nota esse scirem, et vero ipsa experientia omniumque aetatum et saeculorum exemplis iamdudum confirmatum


page ?3a, image: s004

esset id, quod in Epistolis Seneca affirmat: philosophiam vitae legem ac bonum consilium esse: huic acceptum ferendum quod bene vivamus. Pulchrum est, inquit poeta, eminere inter viros illustres:

Consulere patriae, parcere afflictis, fera
Caede abstinere, tempus atque irae dare
Orbi quietem, saeculo pacem suo.

At quomodo praestabit hoc is? qui a litteris alienas, aversus a Musis, nulla humanitate imbutus, neque doctos fovet, neque ipse doctrina plurimarumque rerum scientia animum instructum habet. Neminem plura scire quam ducem belli debere Vegetius affirmat utpote cuius doctrina non uni sed omnibus profutura sit: quod si ego ad magistratus et Dynastas transtulero, non adeo, ut mea quidem fert opinio, aberrabo. Quantum enim damni dederint, non solum sibi ipsis, sed totis regnis et imperiis, principes et Imper. [Abbr.: Imperatores] ii, qui litterarum ornamentis non exculti fuerunt, docent exempla Caracallae, Licinii, Caroli VIII. Galliarum regis et aliorum. Quantum contra emolumenti iisdem attulerint principes qui vel ipsi docti fuerunt vel doctos et litteratos in pretio et honore habuerunt testantur exempla Augusti, Trajani, , Iustiniani, Caroli m. aliorum.

Quodsi itaque litterae tantam vim habent, ut iis excoli homines ad humanitatem, ad sapientiam et iustitiam erudiri, effingi ad fortitudinem possint, nemo opinor improbabit,


page ?3b, image: s005

quod eos qui aliquando ad Rem publicam gubernandam accessuri sunt, eandemque florentem expetunt e philosophorum schola perpoliri oportere pronunciavi.

Quae enim eiectis iis non occuparet hominum animos immanitas? quae non passim sese offerret audacia? Quae non libidinum turpitudo nasceretur? quae non malorum lerna exsurgeret? Videmus certe non inter rubore digna censuisse, vel celebratissimos reges et monarchas, philosophorum scholas frequentare, ab iisque tum publicae tum privatae vitae instituendae ratione petere, crebroque cum iis de optima Reipub. [Abbr.: rei publicae] forma sermonem conferre. Eat aliquis et tam Graecorum quam Romanorum historias percurrat, inveniet hercle quantum prisci illi heroes philosophiam amarint, quantos sumptus quantosque labores, in ipsa etiam senectute constituti, ut vel aliqua saltem ex parte fructu eius perciperent, sustinuerint. De Dione Syracusano litteris proditum est, eum quamvis sub Dionysio tyranno pessimis moribus imbutus erat, audita tamen Platonis doctrina animum ita mutasse ut praeceptis eius non solum ipse diligenter auscultarit verum etiam Dionysium permoverit ut per ocium Platonem admitteret et audiret. De Publio Scipione Pontanus ex Plutarcho refert, quod etiam in mediis difficilimi belli periculis bonarum artium studia non neglexerit. Quid de C. Pompeio dicam? qui ut auctor est Gellius lib. [Abbr.: libro] 14. cap. [Abbr.: capite] 7. et


page ?4a, image: s006

Aelian. 7. Variar. [Abbr.: Variarum] Historiarum consul iam designatus, Commentarium de administranda Repub. [Abbr.: re publica] a M. Varrone emendicatus est: belloque Mithridatico confecto Rhodum profectus omnes liberalium artium professores audivit: Singulis talentum dono dedit: Posidonium Stoicae sectae philosophum ex morbo decumbentem visere non dubitavit. Sed ut ad propriora accedamus, et ex recentioribus etiam aliquid adferamus: Quis est qui Caroli m. Caroli IV. Ludovici XII. Gallorum regis amorem in litteras litteratosque nescit? Quis Frider. [Abbr.: Friderici] Ducis Saxoniae assiduitatem in annotandis Gnomis et sententiis celebrioribus? Eduardi junioris Angliae regis, ingenii excellentiam, iudicii dexteritatem, felicitatem intellectus ignorat? Omnes nimirum hi viderunt, quantum ad exstirpandam mollitiem, exsuscitandam contra virtutis indolem philosophia, lectioque veterum sapientum conducat. Optimam et felicissimam Reipublicae administrationis formam procul dubio omnes homines optant. At unde eam requirent? ubi invenient nisi in scholarum prytaneis et litterarum monumentis? Hic tamquam in tabella videre licebit, Dinarchias deletas: imperia eversa aut mutata: principes vel insidiis aut aperte e medio sublatos: bella infausto sidere suscepta: alia quae latere et decipere eos solent qui nullam praeteritorum rationem habentes praesentia solum norunt. Hic licebit disserere cum Catone et Themistocle de moderatione


page ?4b, image: s007

civitatis cum Solone et Lycurgo deliberare de ferendis legibus: de frangendis Antoniis et Catilinarum seditionibus dissipandis loqui cum Cicerone: consulere Caesarem de belli administratione: de militari stratagemate audire Hannibalem: cum Socrate de domandis affectibus conferre.

Atque inde fere est, cur doctorum non solum ingenio de rebus gravissimus, sed etiam opera et consortio ad res feliciter gerendas utamur.

Sic Dio Platonis, Athenodori Cato, Pericles Anaxagorae, Panaetii Scipio, Iasonis I.C. [Abbr.: Iuris Consultus] Ludovicus XII. Galliae rex, alii aliorum consilio et institutione usi sunt. Quod tanto magis hodie etiam necesse esse videtur, quanto periculosiora sunt tempora, et quanto plura, quae illorum qui ad gubernacula Reipub. [Abbr.: rei publicae] sedent, molestias curas et labores augent: quae sane esse plurima in tantis seditionum, tumultuum, bellorumque procellis omnes videmus.

Neque tamen haec eo AUGUSTE illustriss. [Abbr.: illustrissime] princeps clementiss. [Abbr.: clementissime] disputo, tamquam deessent Tibi elegantioris disciplinae ornamenta: sed potius ut hoc in genere C. T. [Abbr.: Celsitudinis Tuae] admirandam et cunctis paene saeculis inauditam facultatem efferam valdeque praedicem. Eduardum Angliae regem, cuius ante mentionem fecimus tanto ingenio, tanta doctrina, et eruditione fuisse scribunt, ut si diutius ipsi inter vivos agere licuisset, ipsum Salamonem aequaturus fuisset: Adolescens siquidem XVIII. annorum quattuor linguis claruit, et in artium et scientiarum cognitione


page ?5a, image: s008

eo progressus fuit, ut cum Cardano de variis et non nisi subtilissimis Mathematicorum quaestionib. [Abbr.: quaestionibus] accuratisime disputaret. Consimile quid Annales iactant de Impp. [Abbr.: Imperatoribus] M. Antonino qui ob Philosophiae insigne cognitionem philosophus fuit appellatus: Alexandro Severo, qui Mathematicarum scientiarum peritissimus fuit: quae quidem rara magnaque sunt, et merito ab omnibus praedicantur. At non minor Tua, Illustris. [Abbr.: Illustrissime] princeps laus est: neque dubito certe Te iis si non anteponere, attamen aequiparare. Excellis enim non modo feliciss. [Abbr.: felicissimi] laude ingenii, sed multiplicis cognitione doctrinae, ita profecto, ut in iis qui illustri familia nati sunt, et eiusmodi adhuc in aetate constituti, ampliorem numquam cognoverim. Quod si me tacita cogitatione aliquis refellat, excitabo illi non pagum, non urbem, non regionem, sed universam Germaniam nostram, quem iampridem laudum Tuarum cumulo intumescit. Excitabo illi celeberrimas Germaniae nostrae Academias, in quibus C. T. [Abbr.: Celsitudo Tua] ita ante hac versata est, ut infinitos doctrinae et virtutis suae testes reliquerit. De Homeri natalibus et patria septem nobiliss. [Abbr.: nobilissimae] Graeciae urbes olim certarunt. At quid de Te? quem duae clariss. [Abbr.: clarissimae] Germaniae Academiae Rectorem sibi unanimi omnium Professorum consensu advocarunt. Laudatur ab Aenea Sylvio Carolus IV. Imp. [Abbr.: Imperator] quod philosophorum disputationib. [Abbr.: disputationibus] interesse dignatus fuerit: Commendatur a Suetonio


page ?5b, image: s009

Iulius Caesar quod composita civili seditione per M, Lepidum mota, Rhodum profectus, Apollonio Moloni, optimo tum dicendi magistro auscultavit. Celebratur a Pontano Alphonsus Calabriae dux senior, quod licet arduis et gravissimis regni negotiis subinde interpellaretur, horam tamen lectioni bonorum auctorum destinatam numquam auferri sibi passus fuerit: ab aliis alii hoc nomine in caelum extollentur. Tuam igitur Cels. [Abbr.: Celsitudinem] non laudemus? non commendemus? non in caelum extollamus? quae ita bonarum artium studiis addicta est, ut nihil prius nihil antiquius habeat, quam iis disciplinis animum exornare, quae, ut praeclare Cicero, adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solacium praebent, delectant domi, non impendiunt foris, pernoctant nobiscum, rusticantur peregrinantur; et omne id tempus quod nonnulli intempestivis conviviis aleae, pilae, aliisque rebus ludicris tribuunt, ad haec sola recolenda sumere.

Rara profecto haec in viro principe merx: rara haec in mediis ales intervolat aulis. Quare macte animi, AUGUSTE generosiss. [Abbr.: generosissime] macte nova virtute perge ut coepisti, illustriss. [Abbr.: illustrissime] generis splendori, doctrinae, pietatis, ceterarumque virtutum lucem adiungere. Patria et saeculum Tibi contigit id, quod amplam ad exercendam virtutem campum, latum ad laudem et gloriam cursum habet. Quamquam quid opus est admonitione mea vel cuiusque alterius


page ?6a, image: s010

ei qui Ephoros Domesticos non minus nobilitate, quam omnium virtutum et disciplinarum cognitione clarissimos habet: quorum quasi e/k perit=/s= quotidianae hortationes accedunt. e/k perit=/s= accedere dico, quia virtutibus omnibus iis quae in sui amorem homines pelliciunt C. T. [Abbr.: Celsitudo Tua] ornata, omnes admonitiones antevertit: sponte facit id, quod facere eam omnes boni et docti gaudent et admirantur. Quae omnia dum ego tacite mecum perpendo, incredibile dictu, quantum afflictae Germaniae de tanto principe gratuler, quae procul dubio si Deus Opt. Max. [Abbr.: Optimus Maximus] ardentissimis nostris precibus annuens, diuturnam Tibi vitam concesserit, fructus virtutum Tuarum percipiet uberrimos. Atque hinc est etiam ut cum Epicae huic operum poeticorum Nicodemi Frischlini, parti omnino praepotens patronus quaerendus esset, sub Tui incliti nominis auspicio, lucem aspicere, eam voluerim. Quod eo libentius feci, ut non solum de lumine C. T. [Abbr.: Celsitudinis Tuae] lumen aliquod mutuaretur suum: sed imprimis ut observantiam meam erga C. T. [Abbr.: Celsitudinem Tuam] hac qualicunque prosphwnh/sei demonstrarem: testatum publice redderem quid sibi patria nostra de Te polliceri deberet: alios etiam excitarem qui haec omnia latius diducerent. Si enim Academiarum Rostochiensis et Tubingensis Professores (viri qui et quanti?) virtutem, eruditionem, prudentiam, omniaque in Te praeter aetatem vere augusta, AUGUSTE Augustissime admirantur et suspiciunt: quid me? quid


page ?6b, image: s011

alios homunciones qui illis multis parasangis inferiores sumus, facere decet? Erunt fortasse et erunt procul dubio non pauci, qui meum hoc propositum sinistrem sunt interpretaturi, improbaturi id: quod ego homo novus nullis vel generis vel litterarum ornamentis commendatus tantum Heroa compellare ausus fuerim, qui munere longe maiore et praestantiore dignus sit. Quibus quidem ego non usque adeo refragor sed ultro accedo. Enimvero sic AUGUSTE Princeps illustris. [Abbr.: illustrissime] statuo nullum esse posse donum quod virtutis Tuae indoli respondere: nullius tantum flumen et vim orationis quae C. T. [Abbr.: Celsitudinis Tuae] laudes ex merito persequi queat. Quid igitur? num propterea resiliam? Ita sane videatur aliis: mihi non irem. Adeo enim me virtutes illae Heroicae quas in T. C. [Abbr.: Tua Celsitudine] instar splendidissimi sideris elucescere video, ceperunt ut factum hoc meum, licet audax fortasse et impudens, immutare tamen non possim. Et quid immutem? Si enim rex ille etiam de manu rustici vel paucas aquae guttulas hilari fronte excepit: cur ego de T. C. [Abbr.: Tuae Celsitudinis] clementia in hoc munusculo litterario si non meo at Frischlini nomine accipiendo addubitem. Et quamquam omnino C. T. [Abbr.: Celsitudinem Tuam] nobiliori munere dignissimam iudico: spero tamen non plane nihil fore in isto libello quod aliquo modo eam oblectare valeat. Ut enim nihil dicam de ipsius auctoris, Frischlinisc: dignitate et doctrina, quem etiam illustris. [Abbr.: illustrissimae] C. T. [Abbr.: Celsitudinis Tuae] parens, liberaliter dum licuit Brunsuigae fovit: non


page ?7a, image: s012

certe omnino nihil sunt hoc in Opusculo comprehensa, quae tamen aut nullum aut alium quam me laudatorem requirunt. Ea enim ego sic a summis viris approbari vidi ut ad veterum laudem pervenirent.

De bonitate vero et Celsitudinis Tuae clementia eo minus despero quo certior atque exploratior eius est naturae et ingenii indoles et plena humanitatis ac pietatis voluntas quae tam incredibili litterarum studio et ardore flagrat. Cum enim omnes artes et disciplinae quae ad humanitatem pertinent, habeant quoddam commune vinculum et quasi cognatione inter se contineantur, non dubium est quin C. T. [Abbr.: Celsitudo Tua] cum in ceteris tanto amore versetur, etiam hanc Poeticam dico singulare favore complectatur, cuius nomen omnium saeculorum temporibus sanctum et venerabile fuit: Et merito certe fuit cum, primo, ab ea paene omnium artium fundamenta et mysteria manaverint. Quae enim est disciplina? quae est scientia quam poetae non primitus vel invenerint vel inventam ad posteros elegantissimis numerorum modulis transmiserint.

Historica scripserunt: Prodicus Phocaeus, Policritus, Homerus, Pisander Alexandrinus, Q. Ennius, Hostilius, A. Licinius, Virgilius, Lucanus, Clemens, Silius. Physica: Pronopides, Xenophanes, Empedocles, Eratostenes Cyrenaeus, Heraclitus, Lucretius. Mathematica: Thales Milesius, Aratus Solensis, M. Manilius. Medica: Musaeus, Andromachus Cretensis, Nicander, Aemylius Macer. Ethica: Orpheus, Draco Atheniensis,


page ?7b, image: s013

Pittacus Mitylenaeus, Solon, Hesiodus Pythagoras. Pastoricia et ad Agriculturam remque familiarem pertinentia: Hesiodus, Theocritus, Oppianus et alii. Theologica: Moses, David, et multi ex recentioribus. Deinde cum ceterarum rerum studia omnia, et doctrina et arte et praeceptis constent: Soli poetae, ut a summis eruditissimisque hominibus accepimus, natura ipsa valent et mentis viribus excitantur et quasi divino Spiritu afflantur. Quae cum ita sese habeant: non raro mirari contigit, fuisse, hodieque esse nonnullos qui poesin eiusque cultores parvi pendant, atque etiamsi Diis placet, nec in scholis iuventuti proponendos nec in bene constituta Republ. [Abbr.: Re publica] ferendos poetas contendant.

Eiiciemus ergo, quos THEOPNEU/ KAI E(RMHNE/AS KAI\ U(PHRE/TAS Deorum, sapientes vocant? Damnabimus qui, Aut prodesse suis aut delectare Camenis: Aut iucunda volunt aut idonea dicere vitae? Repudiabimus, et ad Sauromatas remittemus.

Quos non ambitio, quos non amor urget habendi,
Et quorum ad mores ars facit ipsa bonos
Quique ducum fuerant olim regumque voluptas
Praemiaque antiqui magna tulere chori?

At fabulas, inquiunt, meras tradunt: fabulis autem quid inanius? Nec autem hi intelligendo faciunt ut nihil intelligant, dum ex suis ingeniis beaceis, ceterorum ingenia metiuntur, quaeque ipsis obscura sunt, etiam reliquos non videre putant. Quamquam haec suspicio merito a nostris poetis abesse debebat, qui fabulis istis


page ?8a, image: s014

magna ex parte suis auctorib. [Abbr.: auctoribus] relictis, non nisi vera et utilia sacraque tractant. Quin potius ita statuamus ut quemadmodum in vite, luxuriantibus foliis et palmitib. [Abbr.: palmitibus] fructus occultantur: ita etiam in poematibus, luxuriantibus figuris et fabulis multa cognitu utilia occultari. Sed quid haec apud Principem et Principem eum? qui veterum sapientum monumenta, et inter haec cum primis poetarum, adeo diurna nocturnaque manu terit, ut hac in parte priscis illis Ptolomaeis, Augustis, Scipionib. [Abbr.: Scipionibus] aliisque comparari possit: cuius rei omnibus iudicio esse possunt disertissimae orationes illae ab eius C. [Abbr.: ?] praeterito semestri in publicum emissae, in quibus et ipsum Davidem inter poetas numerat et orationes illustrium poetarum sententiis non secus atque gemmis exornat. Nunc itaque quod solum reliquum videtur, submisse et qua par observantia C. T. [Abbr.: ?] AUGUSTE illustr. [Abbr.: illustrissime] Domine clementiss. [Abbr.: clementissime] oro, obsecro, obtestor ut solita humanitate levidense hoc quidem et exiguum si offerentem: Si auctorem vero et materiam respicias non adeo contenendum munus accipere digneris. Deus Opt. Max. [Abbr.: Optimus Maximus] C. T. [Abbr.: ?] propitio suo numine in Nestoreos annos ad illustriss. [Abbr.: ?] paterni generis dignitatem et totius Reipubl. [Abbr.: rei publicae] Christianae emolumentum clementer regat, tueatur et conservet.

Scripsi Argentorati 14. Calend. Septemb. Anno Christi 1598

Illustriss. T. C. [Abbr.: ?] subiectissimus M. Georg. Pfluegerus Ulmanus.


page ?8b, image: s015

EPIGRAMMA IN POEMATA NICODEMI FRISCHLINI POST eius obitum edita.

Quem quondam INVIDIAE fera vis oppressit, et atro
Funere ad Elysias trusit iniqua plagas,
Ecce redit superas vates FRISCHLINUS ad oras:
Vivet et ingenii per monumenta sui.
Frendeat impia ATE; ferrum meditetur et ignem:
Et moveat cultis bella cruenta libris:
Nil tamen efficiet, nova surget fama Poetae:
Is maiore sui parte superstes erit.
Vis vitam eripuit: non sic abolebit honorem
Ingenio nescit gloria parta mori.

Iosephus Langius Caesaremontanus P.L. [Abbr.: ?] RECTOR ACADEMIAE ARGENTINENSIS MELCHIOR IUNIUS WITEbergensis, Eloquentiae Professor Studiosis S.D. [Abbr.: Salutem Dicit]

Venit aliquot ante menses ad nos Clarissimus et doctissimus vir, D. NICODEMUS FRISCHLINUS, Rector quondam Scholae Labacensis, qui, ut suum hanc nostram in Academiam testatum amorem faceret, de Natali IESU CHRISTI filii DEI carmen scripsit, quod cras hora octava recitaturus est M. IOSEPHUS LANGIUS. Itaque omnes adolescentes studiosos hortamur, huic recitationi frequentes ut intersint propter Auctorem, Poetam insignem, propter carmen ipsum elegans et eruditum: propter denique recitatorem, qui suam hactenus diligentiam, modestiam, eruditionem, industriam probavit. Valete. 30. Decemb. Anno M.D.XXCIV.


page 1, image: s016

LIBER UNUS DE NATALI IESU CHRISTI.

Te principium mihi carminis huius, IESU CHRISTE, DEI proles, aeterna parentis imago,
Qui verus sine matre DEUS, sine patre homo verus,
Unus homo nobis nascendo restituis rem.
Idem limes eris mihi carminis huius, et in te
Desinet hoc nostrum coeptis melioribus orsum.
Namque tuos ortus iam dudum pandere, et omnem
Molem operum: ac primae cunabula dicere vitae,
Fert animus: placida nec mens contenta quiete est.
Sive, quod ingenii totas tibi debeo vires,
Si quae sunt: gratamque vicem tua dona reposcunt:
Sive, quod hoc misero tua gloria carpitur aevo:
Heu variis lacerata modis: quando ultima rerum
Linea fatales orbi denunciat horas:
Sive quod humano Divum praeponere honorem
Fas est: nec plures ulla obdurabit in annos,
Quam tibi quae CHRISTI praescripsit pagina nomen:
Cetera, quae vacuas demulcent, carmina mentes,
Omnia iam vulgata. Quis aut Epicedia vatum
Nostrorum, thalamique faces, et Apolline dignos
Tot versus, laudesque et fortia facta virorum,
Aut tot Pierii nescit sacra numina montis?
Cui non dictus amor vagus, et vaga mater amorum:
Atque elegi molles, et plena Epigrammata nugis
Futilibus: tentanda via est, qua me quoque possim
Tollere humo, et longae senium producere famae.
Tu modo CHRISTE fave coeptis, et flamine sacro
Confer opem: si grata canam, si parva rependam
Pro magnis meritis, sine te nihil inchoat altum
Mens mea: tu pelago da vela secunda patenti.
At vos, hunc quotquot coetum celebratis amoenum:
Seu genere illustres, seu nobilitate potentes:


page 2, image: s017

Seu clari ingeniis: et qui studia alma iuventae
Dirigitis, colitisque animos pia castra sequentes
Musarum, et doctas quicumque addiscitis artes:
Orae favete omnes, totasque advertite mentes,
Carmine dum meditor sacratae lucis honores:
Et CHRISTI aggredior cunabula dicere versu,
Oppositosque hostes: longa est iniuria, longae
Ambages: sed summa sequar fastigia rerum.
Omnis spes hominum, et primae fiducia vitae
Auxilio Divum semper stetit, impius ex quo
Adamus, sed enim peccatique Eva repertrix,
Fatale aggressi decerpere ab arbore pomum,
Corripuere sacras vetitis e frondibus escas,
Heu mala malas malis ausi contingere malis:
Ex illo fluere, et retro sublapsa referri
Spes hominum, ruptae leges, adversa DEI mens.
Nec dubiae tum signa dedit DEUS arbiter irae.
Vix pomum avulsum fuit arbore: cum DEUS horto
Emicuit, poenamque ferens, gladiumque trementem.
Conscius hic taetri sceleris, tactusque pudore
Vir fugit: et nudum ficulna se arbore velat,
Ac foliis cingit corpus: simul uxor eadem
Veste tegit, nudamque pudet praestare marito.
Iamque metu trepidi iuvenis, virgoque marita
Terribilem metuunt offensi numinis iram;
Et quos iam dudum toto nihil orbe movebat:
Nunc omnes terrent aurae: sonus excitat omnis,
Ut cum forte lupos circum stabula alta frementes
Audit ovis, aut vepre latens lepor hostica cernit
Ora canum: nullosque audet dare corpore motus.
Tum DEUS horribilem merito succensus ad iram,
Saevis aggreditur dictis, atque increpat ultro:
Hem, quid agis? quo deinde ruis? quo proripis amens?
Siste gradum: aspectu nescis subducere nostro.
Vix ea fatus erat, cum talia reddit Adamus:


page 3, image: s018

Da veniam: puduit tibi nudum occurrere Patri.
Huic DEUS: Unde tibi pudor hic? an arbore pomum
Carpsisti vetita? aut quis te furor impulit amens?
Iusque piumque manu violare, et frangere morsu?
Ille refert contra: mulier quam pronubus ipse
Foedere iungebas stabili, propriamque dicabas:
Haec praegustata mihi carpsit ab arbore fructum.
Nec plura. Illa solo fixos pudibunda tenebat
Infelix oculos, gemitusque aversa trahebat.
Cui DEUS, ergo tuo iussin' dare verba marito?
Et servire gulae? quid postquam criminis esses
Facta nocens iussin' secreta in sede latentem
Occuleres tete, atque in hortis invisa sederes?
Dissimulare etiam sperasti perfida tantum
Posse nefas? mulier contra sic farier infit.
Nulla mea hic culpa est Pater: iste nefarius anguis
Verba dedit, mentemque in fraudes impulit aegram.
Haec mulier paucis: at non DEUS arbiter aequus
Pauca refert: oculosque ferum contorquet ad anguem,
Parte sua media hic stabat surrectus amoeno,
Vultu, atque auratam gestans in fronte coronam,
Fellis adhuc expers atri, et sine tabe veneni.
Huic DEUS: Ergo nefas quia tam crudele patrasti,
Ut, cui te Domino iussi parere, tuumque
In terris parva revereri in imagine numen,
Hunc decepturus verbis fallacibus, atro
Turpe ministerium exhibeas, draco perfide, Diti:
Nunc pecudes inter, vastaeque animalia terrae
Dirus eris, dirum miseris mortalibus omen,
Te leo, te tigris, te tetricus oderit ursus.
Iamque supinato terrae sola pectore rades:
Pronus humi reptans. Tum qui crudelior in te
Aestuat et stygia vibratur sibilus aura,
Hostem femineo de semine semen habebit:
Cui licet admorsu calces atque ore trisulco


page 4, image: s019

Impetat et rabidas posthac exasperet iras:
Hic immane tamen colubri caput atteret Heros:
Atque unde erepsit, stygias detrudet in undas.
Dixerat: ille oculos suffectus sanguine et ira
Labitur in pectus: caput arrigit acre, iubasque
Sanguineas tollit, sinuatque volumina tergi,
Anfractu laterum: tumidi stant ora veneni:
Spuma recens: ter lingua vibrat: ter lambit apricem
Aera: et invisae iam dudum assibilat Evae.
Tum subito attonitam monstro DEUS aspicit, ira
Percitus: et magno miserae terrore profatur:
At tu iussa tuo dudum parere marito,
Non agere in fraudem, non vanis ducere hiantem
Pollicitis, non blandiloquae dulcedine linguae
Decipere: has diro meritas pro crimine poenas
Accipe: te morbi exspectant, tristisque senectus;
Te pavor et luctus, te plurima mortis imago,
Duraque fata manent, aerumnosique labores:
Te dolor, et miseri manet inclementia partus
Imperiumque viri: cui dein summittere frontem
Cogeris et monitis, atque aegra capescere iussa.
Dixit: et ad trepidum vultus convertit Adamum:
Occupat obsessos huic sudor frigidus artus,
Humentesque cadunt toto de pectore guttae:
Nil animae misero, sed totis ossibus horror,
Nullus in ore color: Qualis cum cerva cruentis
Circumventa lupis: nullum cui pectore molli
Robur, et in celeri posita est fiducia cursu,
Per silvas saltusque fugit, iam iamque teneri
Credit: et extenso stringi vestigia rostro.
Accensi sed iusta DEI violentia gliscit:
Impatiensque morae, et iam dudum pectore moto
Ignea corda fremunt: acuit mens numinis iram.
Tum sic alloquitur iuvenem, atque ira percitus infit:
Stulte vir incautum quae te dementia iussit;


page 5, image: s020

Coniugis insano tantum indulgere favori:
Illecebrisque capi vetitis: et ab arbore fructum
Carpere non licitum: ac Divum contemnere legem?
Dira tibi tellus, inclemens incubet aether:
Aspera surgat hiems: pro laetis frugibus agri
Infelix lolium, et steriles dominentur avenae.
Pro molli viola, pro purpureo Narcisso
Carduus et spinis crescat paliurus acutis.
Nec tua iam pomum, sed erit tua pabula gramen:
Concursaque famem posthac solabere quercu:
Victu infelici, et vulsis radicibus herbae.
Tum labor accedet, socioque molestia passu:
Algebisque gelu, et medio sudabis in aestu:
Donec in antiquam resoluto corpore glaebam
Rursus eas, pulvis glaebae de pulvere factus.
Sic ait: ingemuit tellus: et tristior aer
Diriguit: subitoque Aquilonis inhorruit ala:
Et iam frigoribus mediis periisset uterque
Nudus homo nullo circumvelatus amictu,
Ni DEUS hanc hominum sortem miseratus acerbam
Pelliceis nudos texisset vestibus artus.
Tunc iuvenem aspiciens tali velamine cinctum:
Egregium veri tu numen, et unus es inquit
Ex nobis: DEUS est: salve: DEUS alter Adame
Magne per insidias colubri. Sic scilicet astra
Conscendenda tibi et regnum caeleste petendum.
His dictis ambos viridi procul eiicit horto:
Atque locum solidae tutum munimine molis
Fecit inaccessum: gladiisque vibrantibus oram
Cinxit: et angelicos illa statione ministros
Aeternum posuit: ne quisquam eripere furtim
Posset: et ut prisci exstarent vestigia facti.
Tempore post longo, cum caelitus obruta tellus
Undis tota foret: iamque essent omnia pontus,
Eruit hunc etiam Lymphis ultricibus hortum


page 6, image: s021

Disiecitque locum, fontesque evertit, et omnes,
Diluvio absorpsit pomos: nemus obruit omne.
Et iam deseruit tam culta rosaria luci
Tristis homo, tristi exilio multatus: humumque
Incultam, hospitiumque novum, et silvestre subtrivit
Multa gemens, et maesta retro sua lumina flectens
Regumque aspectans, unde olim excesserat almum.
Continuo offensi coiere repagula caeli,
Immissaeque homini poenae: quas omnis ab illo
Posteritas lueret, lucis ventura sub auras
Et nati natorum, et qui nascuntur ab illis.
Deseruere omnes hominem, pecudesque feraeque,
Participes operum terra cessere leones:
Diffugere lupi, matremque virumque perosi:
Sola canis dextrae cauda adblanditur herili,
Observatque pedum gressus, et limina tecti.
Tum primum tellus scelere est imbuta nefando,
Ac subito omne malum circa, velut agmine facto
Ingruit: et venae irrupit peioris in aevum.
Ante sacram nullo terram vertebat aratro:
Nec ferri rigor: aut argutae lamina ferrae
Prompta erat: arboreo pascebat corpora foetu,
Urgentemque sitim fons exstinguebat aquarum.
Haustus aquae tum Nectar erat: lapsum arbore pomum
Ambrosia: et succo Panacaeae et melle refertum,
Nunc miseri nova forma viri, miserandaque cultu,
Hinc puteos fodit, hinc presso sub vomere terram
Exercet dira illuvies, immissaque barba,
Confertum tegmen spinis: velamen honesti
Verticis, agresti raptus de subere cortex,
Ante quidem nullo tecti velamine corpus
Nudi ambo: scelerumque rudes, sine labe pudoris.
At nunc fila trahit, fracta de cannabe, mater
Eva manu carpens aeternum rite laborem,
Atque colo vitam tolerans, tenuique Minerva.


page 7, image: s022

Noctem addens operi: natasque ad lumina longo
Exercet penso, castum ut servare cubile
Coniugis, et possit parvos educere natos.
Tunc et frumento labor additus: ut mala culmi
Esset rubigo, segnisque horreret in arvis
Carduus: intereunt segetes, subit aspera silva,
Lappaeque tribulique, interque nitentia culta
Infelix lolium et steriles dominantur avenae.
Hinc male suada fames, hinc tristis surgit egestas,
Victum infelicem, baccas, lapidosaque corna
Dantrami, et vulsae pascunt radicibus herbae.
Ante nemus tutum praebebat ab imbribus hortum:
Nil tectis opus, aut duri munimme valli,
Nulla ferae rabies homini metuenda, nec ira,
Ira expers ursus, quavis leo mollior agna,
Dente lupus rapido, saevo tigris ungue carebat:
Nunc subito excidit rupem, manibusque cavavit
Firma domus latera, et duro de robore postes
Exstruxit, fultosque emuniit obice faxi,
Et musco tectum, et fastigia caespite vivo
Intravit pluvias contra, et spiramina Cori
Immanesque feras terrae. Nam crimen ob unum
Ipse DEUS virus serpentibus addidit atris.
Iram urso, dentes apris, unguesque leoni,
Praedarique lupos iussit: tum vacca leonem
Fugit: opemque hominis poscunt armenta, gregesque.
Tum parat insidias ovibus, perque omnia campi
Arva fugat lupus: illae hominis balatibus orant
Auxilium: has caulis custos inclusit Adamus.
Et quondam nato curam commendat Abelo:
Unde sibi puras detonso vellere vestes
Praeparet, et crocea medicorum tegmina luto:
Opilioque famem candenti lacte repellat.
Tum pavidae fugiunt Aquila veniente columbae:
Gallinaeque domus adeunt, quas milvius acri


page 8, image: s023

Immanis rostro insequitur, perque aera versat.
Has uxor stabulis indit. Sic omnia fatis
In peius ruere, et priscas amittere vires.
Ante vigor membris, nullo violabilis aestu:
Nulla lues, non ulla mali contagia morbi.
Nunc subito infecto crudescunt aere pestes
Pallentesque adsunt morbi, nunc tabida membris
Arboribusque satisque lues: nunc lethifer annus.
Hinc mors subsequitur, vultuque armenta cruento,
Imminet et diris contristat saecula fatis,
Quam multa in silvis autumni tempore primo
Lapsa cadunt folia, aut deiectae ex ilice glandes:
Matres atque viri, pueri, innuptaeque pullae,
Impositique rogis iuvenes, ante ora parentum,
Infantumque animae, quos matris ab ubere raptos
Aufert atra dies, et funere mergit acerbo:
Hinc fera sanguineo sequitur Bellona flagello
Iram atavumque ferens, et diri proelia Martis.
Causa mali tanti primorum nox parentum,
Adde lues animi, et vitii peioris amorem
Tot scelerum facies, tot dirae crimina mentis.
Quippe ubi fas versum atque nefas, ubi foedera rupta;
Ilicet ambitio nasci, discedere rectum:
Ilicet improbitas dominari; animique profanus
Error, et insano praeceps audacia motu,
Auri sacra fames, et amor sceleratus habendi:
Turpeque adulterium, foedique libidinis aestus,
Et pavor et nutrix saevi discordia belli,
Hinc furor armorum, atque acies mucrone corusco
Stricta parata neci: et luctus crudelis in orbe:
Primaque fraterno tellus madefacta cruore.
Iam placet et stygiis invadere nubibus astra,
Et superare polos, turrimque educere caelo
Praesidium terris. Suboles hinc nata Gigantum,
Qui solidam cocto cumularunt aggere molem.


page 9, image: s024

Hinc ubi surgebant muri Babylonis: et altam
Iusserat imperii caput esse Semiramis urbem.
Quid loquar, aut patrio, respersos sanguine natos:
Et quae privigni miscent aconita novercae?
Quid matrem scelerasse toros, et crimine fratres
Progenuisse suos? quid Martis castra secutos
Impia, nec veritas dominorum fallere dextras?
Quid thalamum natae, vetitumque invadere lectum
Ausos (proh immane nefas) ausoque potitos?
Quid mentem oblitam regis terraeque, polique,
Tot sibi commentam divos, quot in orbe figurae?
Pars Solem et Lunam, et fictum venerantur Osirim,
Atque Isin: pars magna colit per inane volucres,
Pars hominum statuas, et mutum numen adorant:
Sunt quibus aut tellus, aut ignis, et aeris almi
Aura DEUS, terraeve animal, aut gramen in horto
Aut serpens, tantum mortalia pectora caecae
Noctis habent: tantum falsi potuere pavores,
Et quo non alius mentis avertere veris
Aptior est opifex, nec tam bonus omnia credi
Caeca superstitio: nil mentem ducere coelo:
Nil caput erexisse iuvat: sunt aetheris omnes
Obliti, et pecudum ritu sternuntur in alvum.
Hinc aliud maius miseris, multoque tremendum
Obicitur magis, et mortalia pectora turbat:
Ultrices animo dirae, mala gaudia mentis,
Conscia quae scelerum admissa pallescere culpa
Infelix agitur: latitant in pectore curae:
Donec mors instat, tunc conglomerantur in unum
Innumerae pestes Erebi, quascumque sinistro
Nox genuit foetu, gelidos tremor occupat artus,
Mentem praecipitat terror: stupet aegra dolore
Conscia mens diri sceleris: premit horrida vultu
Peccati facies, pallaque accincta cruenta,
Vipeream tabem, virusque inspirat Erinnys.


page 10, image: s025

Intus flamma furit: penitusque in viscera lapsum
Serpentis furiale malum: totumque pererrat
Cor miseri: mors atra cava circumvolat umbra.
Iam spes nulla fugae, nihil est opis: ipse frementi
Instat agens Satanas ira: stygioque tumultu
Utitur infrendens: ut cum Massyla per arva
Armenti praedam magno leo frangit hiatu.
Aut nigra cum nocte lupi, quos improba ventris
Exegit rabies: penitus mentemque, dolosque
Dissimulant: humilesque meant: ne nuntiet hostes
Cura canum: donec quaesita cubilia praedae
Inveniunt: rabido hic animo stimulante, fameque
Exercent fauces: homini haud secus miminet aegro
Tartareus Satanas, tabulaque animatus et atro
Chirographo exercet mentes, subigitque fateri,
Quae quis in hoc aevo, furto laetatus inani
Distulit in sacram commissa piacula mortem.
Huic furiae comites, nec iam dignoscere promptum,
Quae magis arma premant, quo plus eat hasta lacerto:
Donec mens expers furiarum tracta catenis
In dirum ruat exitium, praecepsque feratur
In Baratrum, et tristes pendat pro crimine poenas.
Tum demum horrisono stridentes cardine portae,
Et stygiae fauces furvi panduntur averni.
Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare
Verbera, dum stridor dentis tractaeque catenae,
Horrendumque fremens, vastaque voragine raptus
Cocytus, tristisque palus inamabilis unda.
Hic ubi pro scelere admisso, pro turpibus ausis
Supplicia expandunt aeternis ignibus umbrae.
Quis gemitus illos, quis luctum et tristia fando
Explicet: aut posset verbis aequare dolores?
Tantae animis pro morsu uno caelestibus irae.
Et iam nullus erat mortali stirpe creatus,
Quis miseris afferret opem, saevamque tonantis


page 11, image: s026

Placaret mentem, et facinus tam triste piaret,
Nulla hic arma virum, nullae valuere cohortes.
Non aurum, non argentum, non lamina ferri,
non bos mactatus, non hirci victima caesi.
Solius innocuo CHRISTI de vulnere sanguis,
Et mors unigeni iratum placare parentem
Sustinuit nati: solus reparare salutem
Agnus caelestis peccato alienus ab omni
Cui nullus fuit ore dolus, fraus pectore nulla.
Sed sero venit ille tamen post multa suorum
Funera, post varios hominumque orbisque labores,
Post tot raptorum crudelia fata nepotum.
Primus Adas socia cum coniuge laetior ipso
Hauserat in luco solamen. Namque futuro
Progeniem saeclo muliebri a semine duci
Audierat, stygias olim quae verterat arces:
Et centumgemini monstrum ferale draconis
Contereret, furvoque caput damnaret averno.
Hos ille horrendos casus, tristesque ruinas
Solatus: fatis contraria fata rependens:
Erexit animum; spe finis dura ferentem,
Atque eadem seros docuit meminisse nepotes:
Et populum antiqua sub religione tueri.
Eva autem fatis aperit praesaga futuris
Ora DEI iussu: non umquam audita Caino
Non umquam infidae Chananaeum credita genti.
Nec prius antiquae renovavit foedera pacis,
Omnipotens genitor: quam totus hic obrutus undic
Fatales dederat poenas pro crimine mundus.
Tum data primaevo repetit promissa parenti:
Atque Abrae auxilium divino numine firmat,
Pollicitis credenti homini, voluentibus annis
Affore magnanimum Abrahami de semine Regem:
Qui gentes omnes miseris e faucibus Orci
Eriperet: stygiisque iterum subduceret antris.


page 12, image: s027

Infelix mortale genus: veramque salutem,
Redderet, et terras omni ditione teneret.
Haec eadem Iudae
dederat promissa nepoti,
Non prius imperium Iudae a gente remotum
Transferri, aut aliis transcribi sceptra colonis:
Quam nova progenies caelo descendat ab alto
Aenea. Quid loquar, ingentis simulacra Draconis
Suspensa a ligno, populumque huc lumina iussum
Dirigere: et diras obtutu avertere pestes?
Quid tot sacrorum cultus, tot praescia vatum
Pectora, tot ritus veteres, pecudumque cruores?
Omnia quae CHRISTI quondam venientis imago.
O quoties Mosen, quotiens Arona DEI vox
De CHRISTI admonuit nece, Messiamque futurum
Gentibus, et toti dixit dare foedera mundo?
O quoties DEUS ille modis solatus amicis
Davidem: stirpis Iessaeae a semine dixit
Affore, qui gravidam imperio sceptroque potentem
Iudaeam regeret: genus alto a sanguine Iessae
Proderet: ac totum sub leges mitteret orbem?
Quid referam veterum tot clara oracula vatum
Nullis involucris, non ulla ambage loquentum
Obscura? hic Iessae deductam a stirpe parentem,
Et puerum Emmanuela canit de virgine natum,
Mirandum ingenio, divino pectore fortem,
Consiliique ducem atque DEUM, patremque futuri
Temporis, et regem firmo cum foedere pacis.
Hic dominatorem vocat Israelitidos orae,
Designatque locum natalem, atque indice monstrat
Tecta manu: parvaeque Ephrateia moenia Bethle.
Hic asino vectum magna stipante caterva
Inducit Solymae portis, regemque salutat
Mansuetum ac iustum, parto qui ex hoste triumpho
Imperium terris famam determinat astris,
Qui casus hominum levat, et fata aspera mundo


page 13, image: s028

Eximat, unde furor mitescat et ira Tonantis.
Sed iam paene quater revolutis cursibus anni
Mille ierant, cum prima dedit promissa parenti
Adamo DEUS, et toties iterata novavit.
Nec tamen auxilii spes toto apparuit orbe,
Nec promissa fides, et non indebita reddi
Visa DEI populo, cum iam sine numine dextro
Sceptra loci, et rerum moderamina Caesar haberet
Augustus, Latiasque inferret in arva secures
Iudaea, atque Italo parerent omnia freno,
Sceptraque Romanis essent transcripta colonis.
Nam tunc Sulpitia natus de gente Quirinus
Nomine, qui Syrio fertur Cyrenius, illis
Iura locis, legesque dabat, subiectaque terrae
Arva Palestinae Latia ditione premebat:
Consulis imperium postquam saevasque secures
Gessisset, trabea insignis, cinctuque Gabino.
At satus Antipatro Herodes Galilaea tenebat
Sceptra manu, Solymaeque urbis tractabat habenas,
Contemptor Divum, debellatorque piorum
Iazarus antiqua Levi de stirpe creatus
Tunc erat Antistes templi, Solymaeque sacerdos.
Infula cui sacra redimibat tempora vitta,
Totus collucens divino Aharonis amictu.
Sed legem Domini, veterumque oracula vatum
Vana superstitio dudum obscurarat, et atro
Diluvio errorum, et caecis immerserat umbris.
Ceu quando Amonide sceptrum regale tenente,
Victa situ, prisci latuere volumina Mosis.
Heu tenebris submersa nigris, ubi in aede sacerdos
Amissum Helcias reperit sub pulvere librum;
Nam scribae et populi doctores, caeca furore
Turba, Deique parum memor, atque ignara sacrorum
Partiri in sectas (quia iam sic fata ferebant)
Mortales animas ipso cum corpore lethum


page 14, image: s029

Oppetere aiebant, et vitae lumina cassas
Haud umquam reduces in corpora posse reverti:
Nec vitae restare aliud, nec praemia coeli,
Insontes animas hominum super astra manere:
Nec sontem urgeri poenis, veterumque malorum
Supplicia infernis expendere sedibus Orci,
Nec curare DEUM mortalia fata, nec ullos
Aethereos sensus, nec conscia numina veri:
Resque omnes hominum densa caligine volvi,
Undique , et incerto ferri mortalia casu.
His alii adversis pugnabant comminus armis,
Omnia qui certo fatorum limite duci,
Et lege immota statuebant, et sine casu
Consilio firmata DEI, stultumque precando
Flectere velle DEUM, menti tamen esse putabant
Arbitrium quoddam, libertatemque relictam.
Sed nimis elumbem et certa ratione ligatam:
Nec caelo mentes, nec numen inesse negabant,
Functorumque animas hominum, manesque solutos
Corpore in aeternum mittebant desuper aevum.
Sed nimis angusto finitum tramite caeli,
Monstrabant iter, et nimis invia tesqua viarum.
Queis conferre gradum superasque evadere ad auras
Concessum foret: occlusi tum ianua caeli.
Heu paucis adeo mortalibus aequa patebat,
Nam legem Mosis non vi, non pondere rerum,
Sed nudo vocum dimensi murmure, inanem
Ceu strepitum, et sine mente sonum, sine numine Divum
Caeci enarrabant: ac tum se denique iustos
Perfectos omni numero rebantur, honesta
Si specie possent oculos fatiare tuentum.
Noctem peccatis, et fraudi obducere nubem
Introrsum turpes, speciosi pelle decora:
Si consulta patrum: si tradita iura priorum
Mosaicae adicerent legi: si sacra prophanis


page 15, image: s030

Miscerent: Nam iustitiam caelestibus aequam
Credebant stolidi, caede abstinuisse, rapinas
Vitare: et nullum furti committere crimen.
Luce sacra, et festis nihil exercere diebus:
Bis ieiunare, et decimas persolvere frugum:
Coniugium in rebus vetitis numerare, nec ullos
Transire in thalamos: summis accumbere mensis:
Nec prius attrectare cibos, quam flumine vivo
Abluerent sese, et lustrarent corpus in undis:
Sidoniam picto chlamydem circumdare limbo,
Quem duplici circum Meandro purpura currat
Legiferas inscriptas notas, et numina Mosi
Tum capito ostipo defigere lumina terrae:
Murmura verborum et rabiosa silentia secum
Rodere et angelici nomen captare Magistri.
Hi viduas precibus tunc venabantur avaris,
Mulcebantque senes: quos in vivaria captos
Mittebant: tumulos iidem cineresque sepultos
Floribus ornabant; sanctorum corpora vatum.
Quid multis? omnem divini numinis auram,
Turbabant operum nebulis, hominumque repertis.
Nec sibi Messiam caelesti semine natum,
Affore credebant, qui Divum fortibus armis,
Stipatus, Satanae erueret plorabile regnum:
Et genus hoc hominum, placata numinis ira
Eriperet tenebris, manesque inferret Olympo.
Sed qui Romuleas Hebraea a gente secures
Demeret, et veteres regni instauraret honores.
At templi custos et lectus forte sacerdos
Zacharias consorsque tori, iam grandior annis
Helisabe, et Simeo illius iustissimus aevi,
Et Ioachimus, et Anna parens, Phaenuelque piusque
Iosephus, quorum melior sententia menti,
Assiduis precibus numen caeleste rogabant,
Mitteret in terras CHRISTUM de virgine natum.


page 16, image: s031

Iessaea: toties promissum patribus, aevi
Antiqui, optatum toties votisque petitum.
Hic senior templi praeses, Abiaeque creatus
Sanguine Zacharias, dum sacras inchoat aras,
Et solita imponit taurorum viscera flammis,
Pingue superque oleum fundens, ardentibus extis.
Dicitur ante focos mediae in penetralibus aedis
Multa DEUM manibus supplex orasse supinis.
O qui res hominum Divumque aeterna potestas,
Aeternis regis imperiis, et numine torques.
(Namque aliud quid fit, quod iam implorare queamus?)
Cernis ut insultet Satanas, prolesque feratur
Impia per medias urbes, et honore superbi
Romulidae his aquilas victrices postibus addant?
Aspicis haec genitor? nec te telluris amatae
Oppressique laris miseret? numquam ne levari
Aerumnis Hebraea fines delubra, focosque?
Quis modus, aut quem das finem Rex magne laborum?
Nil super imperium moveor, speravimus ista
Dum fortuna fuit, vincant quos vincere caeli
Fata volunt, quo sacra tamen ritusque peremptae
Gentis, et insano, vatum monimenta tumultu
Perdita? quo leges (haec intentata manebat
Sors hominum) et votis sacrae, ac responsa vetustis
Quae patribus natisque dabas? cur nunc tua quisquam
Flectere fata potest, aut nunc nova condere iura?
Certe equidem tu progeniem volventibus annis
Affore Thariadae revocatum a sanguine Iessae:
Quae mare, quae terras, quae totum temperet orbem:
Quae servetque animas, et reddat corpora vitae
Pollicitus: quae te genitor fors dura moratur?
Saltem si qua mihi proles suscepta fuisset
E consorte tori, quae me recrearet anili
Decrepitum senio, serosque superstes in annos
Venturi quondam aspiceret miracula CHRISTI.


page 17, image: s032

Sed mihi victa situ, prolisque effeta senectus
Coniugis aequaevae spes intercludit inanes.
Quod te per casta venturum e virgine CHRISTUM
Per miserae vastaeque exhausta pericula vitae:
Perque fidem non vanam oro, miserere laborum
Tantorum, miserere hominum non digna ferentum.
Talibus orantem dictis arasque tenentem
Audiit omnipotens: nam missus ab aethere summo
Aliger extemplo pennis radiantibus arae
Astitit, et trepidum verbis affatur amicis.
Ne timeas, ne Zacharia divine Sacerdos
Expaveas, DEUS ille preces et verba, fidemque
Supplicis audivit, meque ad sacra limina misit.
Ecce tua Helisabe pulchra te prole parentem
Iam faciet, quam tu Ioannem nomine dices.
Ille tuae requies erit optatumque senectae
Praesidium, et carae genetrici sera voluptas.
Felix prole tua genitor. Nam pluribus illa
Afferet optatae pronuntia verba salutis.
Nec puer Hebraeae quisquam de gente vetusta
In tantum spe tollit avos, nec patria quondam
Ullo se tantum tellus iactabit alumno.
Ille etiam materno utero caelestibus auris
Accipietque DEUM, vitamque abstemius omnem
In silvis aegre trahet inter lustra ferarum.
Huic tenuem victum baccas et candida rami
Mella dabunt: liquidi praebebunt pocula fontes.
O quantos puer ille viros ad priscra reducet
Saecula, quam casto Superum inflammabit amore
Aversas hominum mentes: Nam praevius ipse
Indice monstrabit digito CHRISTI ora loquentis.
Heliam referens virtute, et robore mentis
Infractae, legumque armis fera corda ferorum
Invertet: facietque piis mansuescere dictis.
Namque animos hominum distractos colliget ille,


page 18, image: s033

Coniunget cum prole patrem, mentesque rebelles
Vi subiget verbi, monitus audire piorum,
Discere iustitiam, sanctosque capescere iussus.
Ut populum Domino perfectum et labe carentem
Praeparat, ac manes caelestibus inferat aulis.
Dixerat, ac senior contra sic farier orsus,
Unde hoc cognoscam, quo certus pignore credam?
Nempe ego consenui, dudumque effeta senectus,
Et sterilis prolem mihi denegat uxor, et ipsa
Aevo decrepita, et iam fessa senilibus annis.
Da certum augurium, puer, atque haec omnia firma.
Sic ait: ille virum castigat et increpat ultro.
Quae te, quaenam incredulitas, quis lubrica corda
Error agit? Gabriel ego sum sacer ales et aptus
Interpres superum tibi caelite missus ab ipso
Ipse haec ferre iubet tam nuntia laeta per auras
Et male tu dubitas? En augurium, et tibi pignus
Esto dehinc mutus, nec quicquam affarier ante
Possis Zacharia, quintum quam luna bis orbem
Impleat, et partum Elisabe tua prodat in auras.
His dictis caeli sursum se librat in axem.
Continuo obticuit pressoque obmutuit ore
Zacharias, steteruntque comae, et vox faucibus haesit.
Inde domum e sacrae properat penetralibus aedis
Speque metuque avidus, dextram coniungere dextrae,
Omnia narrasset, sed et os et lingua volenti
Dicere non aderant, nec quo loqueretur habebat
Signa tamen manifesta dedit, tabulaque prehensa,
Quae fari nequiit manibus pro voce notavit.
Luna insumebat quinto nova cornua mense
Cum gravida Elisabe tectis obscura vetustis
Nusquam egressa domo, tandem sic fatur, et ambas
Ad caelum palmas et candida lumina tendit.
Alme DEUS Divumque hominumque aeterna potestas:
Tu me respectas oculis Pater alme benignis,


page 19, image: s034

Tu subolem donas, maculamque abstergis, et alvum
Tu fecundam aperis, tibi laus et gloria soli.
Sic Sarae quondam prolem, Pater alme dedisti
Isaacum ferae columen requiemque senectae.
Sic Hannam sterilem nato Samuele beasti.
His dictis caecis iterum sese abdidit antris
Et gratas meditata DEO praeconia cantat.
Panditur interea stellati regia caeli,
Et Pater omnipotens terraeque hominumque misertus
Alloquitur natum ac tales dat pectore voces.
Nate meae vires, mea magna potentia solus:
Nate DEI suboles, lumen de lumine Patris:
Ut genus hoc hominum terrae nunc omnia circum
Climata iactetur, furiis Acherontis iniqui
Nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
Nulla fides orbi, nulla est reverentia veri
Numinis: aetherea iam dudum desuper arce
Prospicio mare velivolum, terrasque iacentes
An iustum videam de tot modo millibus unum,
Qui superos curet, quem non de tramite recto
Impia sacrilegae flectat contagio turbae.
Sed nullum invenio, non de tot millibus unum
Indoleo et casus hominum, miseretque, pigetque,
Tot multare animas, tot corpora plectere letho.
Nam cui tanta quies irarum? aut sanguinis usus
Parcier humani? videt axis et ista per aevum
Mecum aeterna domus, quoties invita resumam
Fulmina, quam tarde detrudam ad tartara fontes.
Vivo ego nolo mori quemquam aut succumbere fatis
Nolo Erebi sedes et pallida regna subire:
Sed converso animo venerari numen, et aegram
Tollere humo mentem, caelique redire sub axem.
Hebraeos vero Iudaeque et stirpe nepotes
Tardum abolere mihi. Scis ipse ut crimina mittam
Saepius et iusto non laxem frena furori.


page 20, image: s035

Nunc etiam ille dies, et ineluctabile tempus
Venit Iudaeis: cum duris sceptra colonis
Transcripta aethereum poscunt succedere Silo.
Et iam septene hebdomadas abiere duaeque
Ex sexaginta, mundi cum Cyrus habenas
Accepit summas, rerum sceptroque potitus
Medorum, domitis Chaldaeae gentibus orae
Postulat hic fati series et temporis ordo,
Diruta uti Solymae reparentur moenia lapsae.
Quare age Nate tuum praesta mortalibus aegris
Auxilium, et rebus propera succurrere lapsis:
Tu requies miseris, tu spes nunc una salutis,
Amissum terrae decus imperiumque polorum:
Te penes, in te uno res inclinata recumbit.
Qua vero facere id possis nostram accipe mentem.
Est virgo Maria antiquo de stemmate Iessae
Nota tibi, ante alias virgo iustissima natas
Incola Nazarii Galilaei in limite tecti.
Illius subeas tu castam virginis alvum
Nate DEO, humanosque puer nunc indue vultus,
Ut fias caro patris inenarrabile verbum,
Et mundum eripias tenebris, et spicula morti
Morte tua demas: rogat hoc tellusque polusque
Et pietas, et prisca fides, naturaque, et ipsa
Fatorum series, et primi foedera pacti.
Dixerat omnipotens genitor, paulumque quievit.
Filius hunc contra: tuus O Pater alme quid optas
Explorare labor, mihi iussa capessere fas est.
Nam tu progenies te Patrem voce coaeva
Agnosco, venerorque lubens, et iam prece victus,
Victus amore tui, mortali sanguine victus
Cedo, nec angustis memet concludere saeptis,
Virgineumque infans uterum subiisse recuso.
Est hic, est animus mortis contemptor: est istam
Qui vita bene credat emi, quo tendo salutem


page 21, image: s036

Humani generis nec me furor omnis averni
Territat, ut solum me in tanta pericula mittam,
Dum placeam tibi, magne Pater, labemque repellam
Et mortale nefas profuso sanguine solvam.
Sic ait, et gremio Patris omnipotente resedit,
Tum stygii tremuere lacus, tum ianitor orci
Territus, et lernae turbatus constitit anguis,
Infrendensque ira Satanas movet orbe tumultum:
Quaque noscere potest genti nocet arte, fremitque,
Arva iugo Ausonio premere atque abducere praedas,
Attulit ergo piis vel tandem optantibus aetas
Auxilium, adventumque DEI. Namque aethere ab alto
Respiciens mortale genus Pater atque precantum
Excipiens gemitus, oculos ad moenia torsit
Nazaria et Solymae defixit lumina templo.
Tunc sic affatur Gabrielem ex alite coetu
Insignem, magnumque ducem felicibus ausis
Vade age magne puer, rapidoque elabere saltu
Nazarias super usque domus, ubi regia virgo
Iam desponsa viro Maria optatos hymenaeos
Exspectat, servans castum intemerat pudorem:
Huic loquere et celeres defer mea dicta per auras
Ne paveat, summo virgo optatissima Patri
Eiiciatque metus omnes, namque ordine fati
Appetiisse diem sacro cum flamine mater
Impraegnata, DEUM pariat (mirabile dictu)
Exors ipsa viri nullum perpessa cubile,
Quem populi columen Servatoremque futurum
Terrarum proprio cognomine dicat IESUM.
Hunc fore qui solio fultus Davidis avito
Solis ab occasu, solis dominetur ad ortus:
Huic ego nec metas rerum, nec tempora pono.
Dixerat: ille Patris magni parere laborat
Imperio: et celeri super astat culmina lapsu
Nazaria, inque domum pennis radiantibus intrat.


page 22, image: s037

Forte Nurus, parvum ad lumen data pensa trahebat,
Et patrio longum Psalmo solata laborem
Iessaeo faciles tractabat pectine telas.
Continuo alloquitur: pavidos exclude timores
Cara patri virgo caelesti, atque una voluptas,
Ipse DEUS tibi me claro demittit Olympo
Ipse haec ferre iubet celeres mandata per auras
Appetit illa dies sacro cum flamine mater
Impraegnata DEUM paries, et nomine vero
IESUM appellabis. Namque ipse salutifer orbi
Adveniet, populosque suos a labe reducet:
Vera DEI suboles, expressa parentis imago.
Omnipotens verbum, fortisque et originis expers
Quo mare, quo tellus, quo constat maximus aether
Ille patris magna Davidis sede potitus,
Et Solymae sceptro cunctis dominabitur oris,
Imperioque premet populos, gentesque superbas.
Sic ait. At virgo conspectu obmutuit illo
Arrectaeque horrore comae: tum subiicit aegre
Pauca haec: qua vero poterit ratione, quod inquis,
Confieri, nulli cum sim sociata marito
Nec thalami, nec coniugii sacra praemia norim?
Angelus huic contra. Superi regnator Olympi
Te propiore DEI afflabit iam numine, et aura
Caelesti, quo solo afflatu, deinde sine ullis
Coniugiis, gravida aethereum (mihi crede) vigorem
Concipies, partumque edes, qui filius alti
Progeniesque DEI, votisque vocabitur aequis.
En etiam Elisabe consanguinitate propinqua
Iuncta tibi, sterili iam dudum effeta senecta
Fert uterum, et sextae redeunt iam cornua lunae,
Ex quo grandaevam distentant pondera matrem.
Omnia quippe DEUS potis est facere, omnia subsunt
Illius imperio, vis huic non ulla resistit.
Sic puer: at virgo contra. Tibi maxima rerum


page 23, image: s038

Verborumque fides: sequimur, quocumque iubemur.
Namque DEI sum serva: DEO me trado potenti.
Dixerat: et Gabriel vibratis aere pennis
Mortales visus medio sermone reliquit,
Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
Cum subito ventis agitatus inhorruit aer,
Afflatuque novum, per virginis ossa vigorem
Insinuat DEUS, et mortali sanguine cretam
Expurgat massam, vitioque emendat ab omni,
Ne terreni artus pollutaque crimine membra
Aethereos hebetent sensus, ac numina tardent.
Ceu quondam figulus samio de pulvere testam
Cum fingit: primum manibus subigitque rotatque,
Et quamcumque lubet docta induit arte figuram:
Post igni coquit, et rapidis fornacibus urit.
Protinus aeterna veniens ab origine Patris
Filius aeternus patrio de pectore verbum
Mente DEI conceptus, et omnis corporis expers:
Numen idem cum patre DEO, DEUS arbiter orbis
Virginis angustam sese concludit in alvum
Et fit homo DEUS: illud inenarrabile verbum
Fit caro: servilemque pio induit ore figuram,
Et totum extenuans se sortis ad infima mittit.
Nam pius immensi, quem tota haec machina mundi
Non capiebat, is angusta latet abditus alvo
Virginis, et magni iam non regnator Olympi.
Infans imperium deponit et orbis habenas.
Nec minus assumptam muliebri e semine carnem
Consortem legit imperii, caeloque receptat
Atque patris dextram momento collocat uno
Ut simul immenso regnet iam CHRISTUS in orbe
Factus homo: simul angusta sit clausus in alvo
Nam qua se extenuat, qua vult nascique morique
Nondum ille ad dextram Patris omnipotentis Olympo
Confidet: at qua hominem divis caelestibus aequet


page 24, image: s039

Consortemque facit, maiestatumque potentem.
Iam non ille utero gravido est inclusus, ut infans
Mortali de stirpe satus, mortalis et ipse,
Peccatique reus puer, hic e flamine sacro
Conceptus sine labe hominum, sine crimine matrem
Intrat et immenso, quem suscipit aethere donat
Participemque facit summae Deitatis, et omnes
Extollit supra caelos, super omnia regna.
Namque aliud quid sit superos conscendere ad axes
Quam terrae partes sese demittere ad imas.
Sic verbum caro fit, verbum de caelite natum
Patre DEO, sic factus Homo DEUS aethere lapsus,
Virgineo postquam assumpsit de semine carnem.
O larvae, o intemperiae, quibus inscia veri
Terretur ratio, caecoque furore resistit.
Et verbum insanis cerebri praeponderet ausis
Nescia caelestum veris accredere dictis.
Ille puer puerum Helisabe, movet abditus alvo
Ipsum etiam caeco matris sub ventre latentem.
Ille puer matris puero impenetrabile corpus
Illaesum penetrare potest, nec virgine laesa,
Nec concusso utero scit luminis ire sub auras,
Seque docet Dominum, quamquam servi ora gerebat,
Sic olim victa rediens a morte sepulchri
Immotum transit lapidem, clausosque domorum
Verus homo penetrat, non moto cardine postes.
At gravidam aspiciens Mariam sibi iure iugali
Devinctam, varias agitabat pectore curas
Iosephus, metuens ne sacri foedera lecti
Non bene servasset, facies, aetasque iubebant
Credere, virginei prohibebant credere mores:
Et queritur crimen, scissaque a pectore veste
Heu dolet infelix tamquam de pellice vera.
Quid faciat? casusne suos iam proferat ipse
Seque simul, sponsamque premat fortassis acerbas


page 25, image: s040

Hausurum poenas? An laesae virginis ora
Ambiat affatu? quae prima exordia sumat?
Haec alternanti potior sententia visa est:
Parcere criminibus miserae, nec spargere voces
In vulgum ambiguas, sed clam discedere tecto
Virginis, et quae sit rebus, tum causa novandis
Dissimulare, pium ne rumpi credat amorem.
Nox erat, et duras hominum miserata labores
Fundebat placidum per segnia membra soporem
Iosephus patrii angusto sub culmine tecti
Carpebat somnos, oblitus et ipse laborum
Huic forma aligeri vultu redeuntis eodem,
Quo Mariae primum in tectis apparuit altis,
Obtulit in somno, iuvenemque ita visa monere est.
Nate domo regis Iosephe, Davidica proles
Ne conubia virginis incoeptosque Hymenaeos
Desere, fatali non haec sine numine Divum
Eveniunt, nec te Mariam se iungere tectis
Fas: haud ille sinit superi regnator Olympi.
Parce pio generi, et propius rem dispice, et ipsam
Desina nuptam istis incendere, teque querelis.
Non ea, quod reris, thalami pia iura fefellit,
Non male virgineum violavit sponsa pudorem.
Criminis est expers, expertem criminis alto
Afflavit DEUS ipse polo, ventremque replevit
Numine: quippe DEI partu laetissima prolem
Mox dabit, auspicio cuius Iessaea propago
Imperium terris animos aequabit imago
Hanc tu progeniem dices cognomine IESUM.
Nam populi amissam reddet puer ille salutem,
Et quae mortifero fuit olim perdita ligno
Vita, salutiferi reparabitur arbore ligni.
Tum stygiis imbuta dolis, quae femina fecit
Vulnera, felici sanabit femina partu.
Haec ait, et tenues abiit ceu fumus in auras,


page 26, image: s041

Tum vero subitis Iosephus territus umbris
Corripit e somno corpus, Mariamque revisit,
Et vitae sociam casus sibi iungit in omnes:
Concubitu abstinuit solo, intactamque reliquit.
Iamque dies alterque dies processerat, illa
Tectis egrediens antiqua moenia liquit
Nazariae, et parvam Iudae contendit ad urbem
Montibus impositam celsis, et structa vetusto
Templa DEI faxo venerans, cognata frequentat
Limina: quae tum Zacharias, coniunxque tenebant
Iungunt hospitio dextras, pacemque precantur.
His puer Helisabe (dictum mirabile) in ipso
Clausus adhuc utero, Mariae pia verba precantis
Audit, et in solido testatur gaudia motu.
Tum prior Helisabe, magnis exterrita monstris
Labitur, et iam plena DEO sic ore profatur:
O felix una ante alias Iesseia virgo,
Tuque tuique uteri non enarrabile pondus.
O quam te memorem virgo? namque haud tibi vultus
Mortalis, nova mi facies inopinaque surgit.
Tum genetrix ades illaDEI, tum caelica mater,
Quae mundi regem puro sub pectore gestas.
Unde mihi superum haec affulget gratia matrem,
Ut mihi fas vidisse DEI coramque tueri
Dignantem has humiles cognatae invisere sedes?
Nam quod inauditum et cunctis memorabile saeclis
Ventre tuo clausum infantem meus inspicit infans
Clausus et ipse utero. Quaenam haec portenta? quod omen?
Quid latet hoc utero? DEUS est, DEUS arbiter orbis,
Quem meus hic infans manifesto in lumine vidit.
Namque ut prima mihi vox est audita precantis.
Lucis adhuc expers, atque intra viscera clausus
Exsiliit, caelique DEUM praenuntius ipse
Exprimit, et magni numen genitoris adorat.
Felix virgo animi, felix qui credere veris


page 27, image: s042

Non dubitas: immota manent promissa parentis
Quaeque ales caelo puer attulit omnia cernes.
Accepit vocem cognatae regia virgo.
Et iam plena DEO sic fatis ora resolvit:
Magnifico aggredior caelestia numina cantu
Dicere, iamque sacro exsultant praecordia motu
Laetitiamque tumet mea mens: quando aethere ab alto
Lux optata diu affulsit mortalibus aegris
Auxilium caeleste ferens certamque salutem.
Namque suam miti respexit numine servam
Indignam atque humilem, servam DEUS optimus aevi
Arbiter: ex illo felicem tempore dicent
Omnes me populi caeli quicumque sub axem
Venturi, latas habitabunt undique terras,
Magna DEUS fecit, cui summa potentia rerum,
Caelique imperium, et sanctum ac venerabile nomen.
Illius in seros clementia tanta nepotes,
Progeniemque omnem sese transfundit, et aequa
Mente fovet casta sub religione manentes,
Et quaecumque DEI verbum caeleste sequuntur.
Ille etiam vires summas, dextramque coruscam
Exercens tumido praegnantia pectora fastu
Contudit, et valida domuit virtute superbos.
Idem praecipites alta de sede potentes
Traxit, et ex humili magna ad fastigia rerum
Erexit tenui prius in statione locatos.
Ille pios homines, paupertatemque, famemque
Expertos, largae cumulavit munere dextrae,
Implevitque bonis: at grandi fenore adauctos,
Turgentesque opibus merito dimisit inanes.
Imprimis veteri Genus Israele profectum
Ceu subolem DEUS ille suam prospexit Olympo,
Sermonum memor, et promissi muneris olim
Quae dederat patribus Tharae et semine nato
Abramo, et stirpi longaeva in saecla nepotum.


page 28, image: s043

Haec virgo: Attonitus gravida cum coniuge vocem
Zacharias hausit, nec tempore maluit ullo
Posse loqui, et meritis testari gaudia dictis:
Prosequitur gestu tamen et probat omnia vultu.
Tres adeo menses parvae sub moenibus urbis
Hospitio fruitur cognatae regia virgo,
Et sero tandem repetit, sua lumina gressu:
Cum iam mater anus fatali proxima partu
Omnia venturae numeraret nomina lucis.
Vix egressa domo Mariae montana propinqua
Liquerat Helysabes, et iam sua tecta tenebat,
Cum puerum illa parit, grandaevae grandia matri
Deliciasque patri annoso: vicinia tota
Plaudit, et hanc subolem senibus gratatur amicis.
Iamque dies octava aderat, quae mascula membra
Lex pueri testa praecidere mandat acuta.
Sic patrio agnati puerum cognomine dicunt
Zachariam, sed mater anus memor alitis, ipsum
Iohannem vocat: illi instant rogitantque parentem
Annuat an renuat, certo caret indice voti
Os mutum, rebusque novis sollertia prudens
Subvenit, accepta nomen notat ille tabella,
Ioannemque vocat: tum longa silentia linguae
Rupta viro, atque iterum fandi concessa potestas,
Continuo laudes domini sancto ore sacerdos
Concelebrat, veterum monumenta secutus avorum
Et miro eloquio modulatur amabile carmen.
Quae meritas caelo possit vix tollere laudes,
Quae satis ora DEUM celebrent, mitemque, bonumque,
Isacidum patrem, caeli terraeque potentem?
Haec est illa dies magni quae conscia partus
Attulit optatam fato meliore salutem
Cum populo affulget caelestis gratia Patris.
Nam verae cornu posuit caeleste salutis:
Inque domo DEUS erexit Davidis, ut olim


page 29, image: s044

Dixerat et veterum referunt oracula vatum.
Et iam tempus adest, cum nos e faucibus Orci
Eripit et nostros defendit ab hoste penates,
Eluditque odia ac vanas sine viribus iras:
Mansuetamque aperit mentem: pectusque benignum
Accipit in seros Iudaea a stirpe nepotes:
Polliciti memor et pacti olim foederis, et quae
Conscia iuravit conceptis numina verbis:
Davidae nullam perituram tempore prolem:
Et stabilem regni mansuram in saecula sedem.
Ille dat ut manicis exempti hostilibus, aequa
Mente DEI iussis, nulla formidine capti,
Adsimus, sanctisque animis iustamque piamque
Degamus reliquam foedo sine crimine vitam.
At tu parve puer vates praenuntius ibis
Messiae, praecoque DEI caeleste salutis
Commonstrabis iter, paci veniaeque paratus,
Et natos duces veterum ad documenta parentum,
Immunes scelerum natos noxaque solutos
Per numen placidum, per mitis viscera CHRISTI
Scilicet una DEUM pietas et gratia mitis
Impulit: ut celsae veniens e sedibus arcis
Sol CHRISTUS, sol iustititae nunc surgat Olympo
Et totum radiis illustret comminus orbem,
Discutiatque Erebi tenebras et caeca resignet
Lumina nocte atra: et densa caligine mortis
Liberet inferno conclusas carcere mentes:
Ille pedes etiam felici tramite nostros
Sistet, ut optato figant vestigia passu.
Haec vates: mistoque ingens exorta tremore
Laetitia, attonitisque haerebant mentibus omnes
Suscipiuntque senem, et pueri sancta ora tuentur,
Ignari quae fata paret DEUS arbiter aevi.
Creverat interea caelesti virginis alvo
Flamine conceptum sacro, mirabile pondus


page 30, image: s045

Paulatimque dies serpebat, et ordine fati,
Iam prope tempus erat, cum maturescere partus
Incipit, et decimo laxantur viscera mense.
Forte recognoscens populos viresque potentis
Imperii pater Augustus, numerumque referri
In capita et totum censeri iusserat orbem.
Cum iam ferratas belli gens Romula postes
Vectibus, et duro clausisset robore Ianum
Atque orbi aeternam sponderent saecula pacem:
Tum iuvenis gravida linquens cum virgine lectum
Nazarium: antiquae repetit sub moenia Bethle:
Illic ut Latii nomen, de more genusque
Ederet et iussum Romanis penderet aurum.
Hae patriae sedes: hinc Zorobabelius ortus
Davidesque pater genus a quo principe surgit.
Nam Mariam accipimus Ioachimo patre creatam
Helia, cui domus addiderat cognomen, at illi
Mathates genitor, Mathatae Levius acri
Progenitus Malcho, qui dum pater urbis habenas
Tractabat, regno incolumis regnumque vigebat
Isaidum: ipse etiam clarum nomenque decusque
Gesserat: Antiochi sed postquam territus armis
Ductor Iohannes superis concessit ab oris:
Ille miser vitam in tenebris, luctuque trahebat.
Nam pater huic Iannes fuerat, cognomine noto
Hircanus: patriae qui praefuit ultimus orae:
Pulsus ab Antiodro, gentisque reliquit habenas
Stirpi Asmoneae: desperataque salute
In ferrum ruit, et data vitae stamina rupit.
Iannem Iosephus, Iosephum Mathatias dux
Procreat: huic genitor fuit Amos, avusque Nahumus
Eslias proavus, serie Naggeus eadem
Mathatiae huic atavus, tritavus fuit ore Mahates
Insignis quem Mathatias sub luminis auras
Edidit, huic Semeus, Semeum Iosephus, Iudas


page 31, image: s046

Quem creat: isque patrem Ioannem iactat: at istum
Progenerat Rhesus, Rhesaei sanguinis author
Zorobabel: populi sumptis dux strenuus armis,
Salathiele fatus: patrios qui carcere cives
Exemit Syrio: Solymaeque in regna reduxit,
Belli reliquias trucis Assyriique Tyranni.
Egregius princeps, animi plenissimus aequi:
Qui cineres Solymae, collapsaque moenia primus
Restituit, templique sacri instauravit honores.
Ter quinque hic reges Iessaeo a sanguine, priscae
Fulcra domus, et avos retro numerabat avorum
Usque ad Davidem: solio qui primus eburno
Subnixus, gentem firmavit legibus aequis
Rex populi: et Bethlae caulis et paupere terra
Missus in imperium magnum Samuele vocante:
Atque idem hic tanta dux Zorobabelius ortum
Stirpe trahens, Rheso fratrem generavit Abium:
Hic Eliacimum, genus a quo duxit Asoras:
Isque Sadoce tibi pater est, subit ore Sadocum
Achimus pulchro, pietatis idoneus auctor.
Hinc Eliuda fatus: trahit a quo Eleazarus ortum:
Mathanes post hunc: multo qui membra labore
Dura exercebat, dum victum quaereret arte
Iosephum creat, hic Mariae comitemque, virumque,
Ars cui Silvestres secuisse bipennibus ornos
Et struxisse domos, et limina ponere tectis.
Sic genus amborum scindit sic sanguine ab uno.
Ergo ubi iam Bethlae successit moenibus hospes
Lenis Iosephus, gravida comitatus amica,
Ut nomen daret Ausonio, censumque Tyranno:
Primum tecta petit, patriae vetus incola sedis
Hospita, pro se, proque sua consorte viarum
Quaerenti, et vicibus orbis sine fine vaganti
Ianua nulla patet, nulli tota urbe penates.
Heu quid non adfert aevi invidiosa vetustas


page 32, image: s047

Et fati series, atque inconstantia rerum?
Quo ferimur? fuit illa dies cum virginis huius
Magnanimi patres ius, imperiumque tenerent
Finibus his terrae, et Bethlam dicione potenti
Antiquam premerent: nunc illa a stirpe nepotes
Hospitio exclusi, tectis prohibentur avitis.
Frigida nox caelo gelidas adduxerat umbras,
Obruitur nivibus, tellus glacieque regiscunt
Amnes, extremoque irrorat Aquarius anno.
Tunc et Hyperboreis Aquilo incumbebat ab oris
Inducens Scythiaeque hiemes, atque arida secum
Nubila. Succedit parvo Iosephus ovili
Virgine cum gravida, succincti pellibus albis,
Et pecudum densis velati corpora saetis.
Huc locat ille suam sponsam, filiumque maniplis
Subter humum asternit, glacies ne frigida laedat
Virgineos artus, aut fetae incommodet alvo.
Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
Incipit: et dono Divum gratissima serpit:
Maturum hic utero foetum (mirabile) clauso
Virgo edit: plenis quando stata tempora metis
Attulit, et partus index Lucina resolvit:
Ipse sibi Lucina DEUS: DEUS ipse benigna
Obstetricis ope, et mirando munere functus
Non hic ille uterum reserat, non membra resolvit,
Non ventrem violat, salvo sed corpore matris
Nascitur, et clausam pertransit virginis alvum
Ac velut Aetherea Titan penetrare fenestram
Luce potest, radiisque vitrum transire: nec illud
perfringit: sic ille uterum sine labe: sine omni
Pertransit noxa: sic olim saxa, foresque
Occlusas penetrat: sic salvus inambulat undis:
Et pede calcat aquas, nec spissis tenuia cedunt.
O mirum infantem, quis verbis explicet ortum
Hunc pueri? quis secreti mysteria caeli


page 33, image: s048

Abdita rimetur, terrenae haud obvia menti?
Non mihi si centum linguae sint, oraque centum
Alitis aetherei vox, haec mysteria fando
Consequar, aut ullo possim comprendere sensu.
Caeca vale ratio, quae visibus omnia lustras
Humanis: acies animi comprendere nescit:
Quem natura negat. Namque immortalia sensu
Absona mortali: mentique impervia nostrae
Sola fides oculis benefidi pectoris haurit.
Et quid erat tandem CHRISTO ad praesepia nato
Externi cultus? quid opis? in in orbe paratus?
Quae nutrix? quae tractantes cunabula servae?
Qui lecti ornatus? quae picto lintea filo?
Mater inops hominum, nullis instructa suorum
Auxiliis foetum involvit lodicis adesae
Fragminibus: laceroque artus circumdat amictu.
Poscit opem iuvenis, cunasque requirit ab urbis
Hospite: sed tota frustratus nocte laborem
Algidus in stabulum redit: illi membra rigeband
Horrida: et urebat glacies hirsuta capillos
Longaque canentem duplicabat stiria barbam,
Tum mater puerum praesepi imponit, et altum
Praeparat ante torum: non hic Milesia cunis
Vellera substernit, Tyrios incocta colores,
Non trabram gemmis pretiosam, auroque micantem
Non bullam, non praetextam, Serumque labores:
Sed stipulam culmosque leves filicumque maniplos
Hos infans recubat Tyrio divinus in Ostro:
Haec praetexta DEO, teneroque monilia CHRISTO
Haec palla, hoc croceo pictum velamen acanto,
Caula illi nutrix, non aula: crepundia fenum:
Bulla filix: culmus lodix: praesepia cunae.
Turpe pavimentum pecuino stercore foedum
Ingratusque fimi foetor, postesque saligni,
Haec aforata domus, haec marmora secta trabesque


page 34, image: s049

Hoc laquear tecti regale, hi thuris odores:
Haec summum in terris excepit Regia regem.
Non illi plumae, non stragula picta soporem
Conciliant, non versicolor stat lectulus: inter
Dura iacet pernox in strato saxa cubili:
Frondibus hirsutis et carice tectus acuta,
O pueri, et quorum mentes caelestium inanes,
Huc acies animi, huc oculos intendite vestros,
Aspicite has cunas, haec duri stragula lecti.
Hic est ille DEUS cunis qui dormit in illis
Quo verbum dicente unum per inane coacta
Semina, terrarumque animaeque marisque fuerunt,
Et liquidi simul ignis, et haec vaga machina mundi.
Quo mandante solum duravit, et aequora terrae
Disclusa: et volucris aer, mare mobile pisces
Accepit, tellus animalia, sidera caelum.
Hic est ille DEUS, misero qui vagit ovili:
Quo duce sidereo disiecta a culmine monstra
Anguipedum, aeternas Erebi dant carcere poenas.
Quo duce participem lecti suscepit Adamus
inque hortum venit: stygioque illusus ab angue
Seminis ipsius audivit de semine vocem.
Hic DEUS ille iacet: qui quando ultricibus undis
Ira DEI mundum voluit submergere ponto,
Lamechidem docuit puppim fabricare, domumque
Innocuam, toto servavit in orbe natantem.
Qui patri Abrahamo, Chaldaeae finibus orae
Educto, promissa dedit, ac foedere certo
In fidei signum pellem, genitalia circum,
Murice praecepit maribus praecidere acuto.
Qui Lothum e rapido Sodomorum sustulit igne:
Quando pater toto iaculatus sulphura caelo,
Disiecitque urbes, evertitque omnia flammis.
Qui parvos Abrae subiit cum patre penates
Summissoque humiles intravit vertice postes,


page 35, image: s050

Et conviva homini mensis assedit acernis.
Hic cubat in stabulo, palea suffultus et ulvis
Ille DEUS, clara qui sese in luce videndum
Obtulit Isacidae, vultuque refulsit eodem
Quo nunc in cunis recubat, qualisque videri
Inter mortales voluit, quid demoror? hic est
In cunis DEUS ille Gigas? qui noctis in umbra
Fortia membra viro opposuit: duraque palaestra
Congressus, modo colla manu, modo bracchia captans,
Nunc frontem, nunc cervicem, nunc crura lacessens
Non prius abstinuit lucta, quam nocte fugata
Exortoque die, victoris crura Iacobi
Obliqua percussa manu, lassataque cervix,
Et femur infractae luxatur robore pilae,
Fecerunt laeso magnum et memorabile nomen.
Hic est ille DEUS, qui tristi e sede Canopi
Eduxit populum Cananaeae ad moenia terrae,
Cum rubra in montis faciem circumstetit unda
Accepitque sinu populos, misitque per amnem.
Hic rubus ille ardens, hic Iosua verus et ipsa
Ex re nomen habens, invicto hic robore Simson,
Mille viros qui olim maxilla fudit Asellae.
Hic ille Hebraea rex Melchisedecus in ora.
Idem rex hominum CHRISTUS, Superumque sacerdos
Rege pio Davide fatus, rex ipse futurs
Et populi ductor, qui atri Babylonia Ditis
Vincula confringet: veteresque vocabit honores
Et gentem primos ducet pietatis ad usus.
Hic ille est puer, muliebri e semine natus,
Nunc vili recubans caula, nunc parvulus infans:
Qui centumgemini caput exitiale Draconis
Tundet, et haud facilem victu subvertet avernum.
Hic agnus foedo iacet immaculatus ovili
Qui primo asperam nobis ab origine labem
Absterget: qui morte sua scelus omne piabit.


page 36, image: s051

O caecae mentes quid adhuc dubitatis et aegre
Creditis: insanae si quid rationis iniquum
Dictamen neegat: aut demens natura repellit.
Mens hominum densis iam dudum immersa tenebris
Lucis inaccessae radios, caelique coruscum
Ferre nequit lumen. Nec enim quod ab orbe remotum est,
Inque poli regione latet, ratio aequa prehendit.
Non ea vis animo, non tanta potentia menti.
Sola fides, Domini quae gaudet credere verbo,
Omnia comprendit, superat facile omnia: vincit
Omnia: cumque DEO luctatur, et arce potitur
Aetheria, victrixque polos supereminet omnes.
Si tamen ante femur caecae rationis iniquum
Luxavit, diffisa uni sibi, credula soli
Verbo, et in obsequium CHRISTI captiva potentis.
Quippe hoc iste tener praesepibus exigit infans:
Dum culmos pecudumque super cunabula vagit.
Namque humiles, fidosque sibi puer eligit iste:
Factus et ipse humilis, quia non putat esse rapinam
Occultasse DEUM, et servi sumpsisse figuram.
Utque recens natus, sub luminis exiit auras
Non Solymis puer iste suos magnatibus ortus
Ostendit, non nobilibus, non indole claris,
Non rerum dominis: vocat ille e rure colonos
Pastoresque gregis, pia pectora, credula verbis
Simplice nixa fide, non perscrutantia caelum.
His se aperit DEUS atque ultro venientibus offert.
Ipse bonus pastor, sparsos qui colligat agnos
Israele satos: unique includat ovili
Hebraeos simul, et reliquis e gentibus ortos
Sic piscatores socios sibi postea legit,
Praeconesque suos fecit, summaque locavit
In statione viros. Nam quod iacet erigit ipse,
Et vehit ex humili magna ad fastigia rerum.
Iure suos igitur primum pastoribus ortus


page 37, image: s052

Indicat: unde illos muliebri e semine traxit:
Pastorem sese esse docens pastoribus ortum.
Nam quid ego Isacidae pueri e maioribus unum
Proloquar et Iessae Davidem stirpe creatum
Huius avum pueri? nonne ambos vidimus olim
Lanigeros pavisse greges hirtasque capellas?
Vix equidem tenerum ediderat virgo innuba foetum,
Intonuere poli: crebris micat ignibus aether.
Sensit humus Bethlae, laetata est dives Amomo
Hierichus, palmaeque ferax resilivit Idume,
Et cedro florens Libanus respondet, et alta
Consonuit Sione raucum concussa fragorem.
Cum subito alituum coetus delabitur alto
Aethere praepetibusque movet liquidum aera pennis,
Et claro effulget nimbo, simul incipit ore.
Solvite corde metum pastores: En ego caeli
Vertice delapsus nova nuntia porto salutis,
Nuntia quae superant totius gaudia mundi.
Editus est hodie nobis e virginis alvo
Intactae, puer Hebraeo de sanguine, rerum
Servator, populique salus, columenque suorum.
CHRISTUS in antiquis Iessaeae sedibus urbis,
Qui durum praesepe tenet, Vos ominis huius
Accipite augurium, totasque advertite mentes.
Bethlae ipsum mediis in moenibus urbis ovile
Excipit infantem: duris praesepibus illis
Accubat, attriti contectus fragmine panni
Et stipula, et culmis, et carice fultus acuta.
Dixit: et huic ingens exercitus astitit alto
Culmine deveniens caeli, laetumque frequentat
Nascenti peana DEO. Sit gloria caelo,
Pax terrae humano, sit pectore casta voluntas.
Nec mora: pastores parvae succedere Bethlae
Festinant: caulamque adeunt: puerumque piamque
Inveniunt matrem, et prono praesepia vultu


page 38, image: s053

Devenerati, olidis defigunt oscula cunis.
Eia agite hic quotquot nomen de nomine CHRISTI
Ducitis, ite citi mecum, rapidisque secuti
Passibus agricolum turbam, pecudumque magistros
Quaerite virgineo generatum semine CHRISTUM:
Intrate hanc caulam, et prono praesepia vultu
Ac pastoriciis puerum veneramini ocellis.
Viderit hunc quisquis puerum mortalibus istis
Luminibus stupidaeque oculo rationis acuto:
Illum maiestas pueri occaecabit, et ingens
Aetheris igniti fulgor, nimbique micantes
Offundent menti tenebras: ne cernere verum
Possit in his numen caulis, hominemque potentem.
Eia agite hunc CHRISTUM vera pietate prehensum
Accipite atque animis spe certa includite vestris:
Tum mecum aligeri caetus Paeana secuti
Unanimi cantate choro. Sit gloria caelo,
Pax terrae, humano sit pectore casta voluntas:
Omnes mecum iterate simul, Sit gloria caelo,
Pax terrae, humano sit pectore casta voluntas.
Ter mecum ingeminate omnes: Sit gloria caelo,
Pax terrae, humano sit pectore casta voluntas.


page 38a(inserted picture), image: s054

[Illustration:

HOROLOgium Argentoratense

Picture of the astronomical Horologium of Straßburg ]


page 39, image: s055

LIBER UNUS DE ASTRONOMICO HOROLOGIO ARGENTORATENSI.

[Note: Edit anno Christi 1575.]

ASTRA polosque novos, et nexos orbibus orbes,
Horarumque vices varias, Solisque labores,
Et Lunae metas, discretaque corpora certis
Limitibus, caeli veros imitantia motus,
Artifici fabricata manu, miracula rerum,
Hinc canere incipiam. Caeli mihi summa potestas
Dextra adsit, faveantque meis pia numina coeptis.
URBS antiqua iacet: primi coluere Trebaces:
ARGENTORATUM, ripis contermina Rheni,
Dives opum, et nulli veterum virtute secunda,
Sive fidem spectes, et religionis honorem:
Sive forum, canosque patres, sanctumque Senatum,
Iustitiaeque decus, seu limina culta Lycaei,
Insignesque viros: seu duro moenia faxo
Condita, et armatas adversa in proelia vires:
Marmoreasque domos, atque ardua tecta domorum.
Hac TEMPLUM augustum, caelataque turris in urbe
Vertice prospiciens alto (mirabile visu)
Surgit: et excelsum caput inter nubila condit.
Tota toreumatibus, pictisque excisa columnis,
Tota patens luci, et leni perflabilis aura,
Et cono insignis galeae, et testudine circum
Quadruplici saepta, et nullo violabilis ictu.
Prima solo posuit quidam fundamina duro,
Steinbachia natus de gente ERVINUS: et omne
Ad galeam duxit opus et testudine saepsit:
Tempore quo imperii gessit RHODOLPHUS habenas
HABSPURGUS, Comitum Germanus origine Caesar.


page 40, image: s056

Nunc illam multis servantque foventque minores
Impensis, magnoque locant in honore, suosque
Maiores hac laude aequant: nam fulmine tactam
Saepius immensi repararunt sumptibus aeris.
Iamque adeo nuper, foribus qua proxima templi
Stant adyta Austrinis, socia testudine iuncta,
Excelso fabricam posuerunt pariete muri
Intus: ut exactas mortalibus indicet horas.
Et Solis Lunaeque vias, noctesque diesque,
Et menses fastosque, in longum digerat aevum
Mirum opus ingenii, mirandaque arte paratum:
Quale laboriferi nescisset radere torvus
Praxitelis, Cous nec depinxisset Apelles:
Nec POlycletaeus duxisset in aere caminus:
Quale nec Aetnaeis olim Telchines in antris,
Nec rigidus Steropes, nec, qui polit arma Tonanti,
Mulciber aeterna potuisset fingere massa:
Quale nec hoc toto quisquam conspexit in orbe.
Nec facile aspiciet: seu Gallica regna pererret:
Seu totam Italiam lustret: seu Teutonis orbem
Viribus ingenii superantem climata mundi
Totius, invisat: seu Persica rura peragret,
Sive adeat Libyen, atque ultima litora Thules.

GLOBUS CAELESTIS.

Primus humi nitens pennis se ostentat, et alis
Explicitis: diroque ferit sua viscera rostro:
Et gerit impositum Pelicanus tergore caelum,
Arte nova factum tenui de cortice caelum,
Non fictum ex nihilo. DEUS hoc sibi vindicat uni.
Utque Atlas humero stellatum caelifer axem
Torquet: et incurvo suffulcit sidera tergo:
Sic paribus nitens Pelicanus firmiter alis,
Artifici factum dextra sustentat Olympum.
Quo non humani penetrarunt pectoris artes?


page 41, image: s057

Ecce polos et picta manu, nova sidera caeli
Signiferumque orbem stellis fulgentibus aptum,
Quique illum spatiis Aequator dividit aequis:
Et

Tropicos geminos

: et qui disterminat

Arcton

,
Innumerosque alios sublimi in vertice gyros,

Pleiadesque

ipsas, fulvumque

Orionis

ensem,
Et rapidum

Inachiden

, et

Gorgonis

ora

Medusae

.
Et cum

Cassiope

natam, aligerumque caballum,

Haemoniamque

lyram, et sidus pluviale capellae,
Et quaecumque alto profulgant sidera caelo:
Omnia quae tacito sensim labentia cursu,
Concita ponderibus, caelestisque aemula motus,
Quattuor et viginti horis volvuntur in orbem.
Utque faces aliae vero tolluntur in axe:
Et caput occultant aliae, redeuntque sub undas:
Sic etiam picto stellae hoc oriuntur in orbe,
Cum facibus caeli, et simili temone cadentem
Oceanum repetunt, vultusque sub aequore condunt.
Praeterea gemini diverso limite molem
Circa, fila trahunt orbes, immotus uterque,
Seque secant, partes dirimuntque in quattuor aequas.
Alter ab excelso decurrit cardine mundi,
Verticibus super incumbens, suaque inde per arctos
Fila trahit geminas: et mundi sustinet axem:
Ille polum supra terras undasque levatum
Denotat, inque gradus totum distinguit Olympum:
Et paribus spatiis occasum cernit et ortum,
Aequali totum dirimens discrimine caelum.
Tum, sibi quod nomen trahit alto a vertice, punctum
Desuper insistens, sublimi culmine monstrat.
Stella corusca polum signat: de vertice punctum
Angelus ostendit, flaventi effictus in auro.
Linea sed, medium transit quae immobilis orbem,
(Appellant axem) geminas deducta sub

Arctos

,
Ingentem obliquo circumfert tramite molem.


page 42, image: s058

Hanc, mediumque orbem, tractumque vertice circum,
Alter transverso flexu circumdat

Horizon

:
Et lato obliquam praecingit limite

Sphaeram

:
Dimidiumque tegit caelum, mediumque revelat:
Lapsaque sub terras, exortaque sidera monstrat.
Huic venti inscripti gyro, et superaddita circum
Ventorum simulacra, notis discreta locisque.
Hinc

Notus

, hinc

Boreas

gelida consurgit ab arcto,
Hinc

Carbas

Zephyrusque

adversa nubilus ora
Respondet: medio quos inter limite pugnant

Africus

, oppositusque illi velocior

Eurus

,
Et

Caurus

, turbasque suas violentior undas

Circius

, et, Calabrum qui litore perflat,

Iapyx

.
Humanae o divina manus inventa. Quid usquam
Aut DEUS, aut Natura facit: quod pollice nostro
Non imitemur opus, nostri gens aemula Patris?
Et quisquam has fabricas satis admiretur, et ore
Praedicet? Antiquus si tale videret Aratus
Structum opus: egregio quam conderet aethera versu?
Si Proclo

Sphaeram

licuisset cernere talem:
Nonne putas illum longe meliora fuisse
Scripta relicturum, quae postera disceret aetas?
Sed quid commemorem Pelicanum viscera rostro
Tondentem, et caeli torquentem fortiter axes,
Pascentemque suo ieiunos sanguine pullos?
Fallor? an haec manifesta fides sit imagine CHRISTI,
Et pietas mitis, quoque est complexus amore
Humanum DEUS ille genus: cum sanguine fuso
Mortales culpas, et crimina nostra piavit:
Unus homo ut nobis moriendo restituat rem,
Amissumque decus reparet: veteremque cruore
Effuso vitam mortalibus afferat aegris?
I tu nunc, Roma, et Tarpeia rupe vetustum
Admirare canem lambentem vulnera lingua
Aerea: et huic posita iuratos lege ministros


page 43, image: s059

Praefice: qui capitis servent canis ora periclo.
Ecquid enim potuit celsa canis aereus aede
Spectatum monuisse oculos, dum vulnera lambit?
Nos Pelicanus avis, CHRISTI praelustris imago,
Admonet effuso passi de sanguine CHRISTI:
Et simul impositum prono fert corpore caelum:
Praeripit et veteri divinum munus Atlanti.

DUAE ROTAE CUM REGULA immobili.

Sed qui sunt illi rubicundis orbibus orbes
Impliciti, et numeris diversicoloribus aucti:
Plurima quos aequis distinguit linea metis,
Erectosque adyti paries sub lumina profert?
Prima suo denos complectitur orbita recto
Axe pedes, instar canthi: circumque rotatur
Quoque anni spatio semel: a laevaque

Boraei


Parte axis Libycum tardo pede vergit ad

Austrum

.
Huc menses annique vices numerique dierum
Depicti, quos illa suo certissima motu
Explicat, et totum metitur leniter annum.
Stant gemini circum, proles Latonia, Phoebus,
Et Phoebi Diana soror: praesignis uterque
Virgineo vultu, et telis clipeoque cedoro
Hinc atque hinc pictus. telo, de parte sinistra
Orbis Apollo diem quemvis toto indicat anno.
Oppositam digito Phoebe notat aurea noctem
Indice: quae medium post annum tarda sequetur.
Sic tibi totius mirabile munus hic orbis
Praestat

Ephemeridis

: mensesque diesque revolvit
Omnes, quos in se totus complectitur annus.
Huic inferta rotae numeris est altera pictis
Orbita: lata pedes a vertice ad ima novenos,
Muliplici descripta nota, variisque figuris,
Tota rubens, nisi quos numeri peperere colores


page 44, image: s060

Diversos, teretesque arcus et linea sectrix.
Haec tardo motu segnes se vertit ad

Arctos

:
Et semel in centum tacite devolvitur annis.
Aureus hic fulget numerus, cyclique notantur
Solares: Christique insunt aequaliter anni,
Et quem

Bissextum

proprio cognomine dicunt.
Festaque mobilia et spatiis distantia certis
Intervalla, quibus concurrens additur annus,
Et quidquid magnis par est committere fastis.
O superi, quantae artis opus? quam fabrica docti
Astronomi: in longum qui tam procul aspicit aevum?
Quid? quod in hac etiam Solis super aethere metae,
Insunt diversae: quibus ille hiemalibus horis
Immminet his propior terris, aut altior iisdem
Exstat, ubi aestivos spatiosius exigit ignes:
Aut etiam noctes exaequat rite diebus?
Has namque octavi variat trepidatio caeli,
Immutatque vias Solis: punctosque dierum
Nocti aequatorum, et moto cum cardine vertit
Solstitia. Ille suum motus tardissimus orbem
Volvit ab

Austriacis

gelidos

Aquilonis

ad axes.
Absolvitque gradum, centum annis circiter, unum:
Ut veterum quidam studio sollerte notarunt.
Cumque duae fuerint mediataque

Myrias

actae
Annorum: et tacitis ierint iam passibus octo
Saecula, sexque decem primaevo a tempore messes:
Tunc liquidi hunc totum caeli conversio gyrum
Finiet: ut numeri docuit Copernicus arte.
Tunc annus veniet (si vera est fama) Platonis,
Et veterum rediviva hominum gens sedibus Orci
Surget ab Elysiis ad pristina lumina vitae.
Alter erit tum Tiphys, et altera, quae vehet Argo
Delectos heroas: erunt etiam altera bella:
Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles:
Denique totius facies reparabitur aevi,


page 45, image: s061

Pristinaque antiquam renovabunt saecula cursum.
Sed quo digredior? quaeve ad mendacia labor?
Vera placent Superis: veris de rebus agamus.
Et quoniam verum est, Solis super aethere metas,
Sidereosque polos haud cardine semper eodem,
Solstitii nec stare loco vestigia fixo:
Nonne decus magnum hic paries laudemque meretur,
Rite quod has nobis punctorum ardentis Olympi
Orbe vices picto, ad certam demonstrat amussim?
Hactenus exposui geminos tibi carmine circos:
Nunc extrema operi succedit cornibus altis
Orbita: quae reliquis, centrum haud, informe duabus
Insistit, tres lata pedes, viridique colore
Conspicua, et geminis superans extrema rotarum
Cornibus, haec intra numerus tibi proditur anni,
A prima elapsi morientis origine mundi,
Aque DEO nato et numerus spatio aureus aequo,
Solarisque cyclus, quodvis et mobile festum,
Et quidquid centum brumarum continet orbis.
Tum, ne quod spatium sit forte coloribus orbum,
In viridi plano Germanam subicit oram,
Finitimasque plagas et moenia clara vetusti
ARGENTORATI, et celsae miracula turris,
Tectaque magnae urbis vivo depicta colore.
Praeterea in laterum muri compagine firma
Hinc atque hinc Lunae tenebrae, Solisque latebrae
Sunt scriptae, paries quotquot comprendere circum
Angustus potuit. nam si comprendere centum
Annorum Eclipses spatium potuisset inane:
Omnes appictae digito sollerte fuissent.
Et quae sunt inibi sex ultra lustra notatae,
Hae tibi principium et medium, finemque moramque
Cuiusque ostendunt, et certo limite signant.
Quae superant aliae, has geminae cepere tabellae:
Quarum post multos usus cum venerit annos,


page 46, image: s062

Haec adyti poterunt depicta ad limina figi.
Usque adeo nihil est, quod quisquam carpere possit:
Neglectumve queri, aut unco suspendere naso.

PLANETARUM MOTUS hebdomadarius.

Haec supra, clari tectum profulget Olympi
Caeruleum, et stellis radiant nova culmina caeli.
Hinc atque hinc geminae panduntur in aethere valvae:
E quarum laeva, sinuato tramite ad

Austrum


Qualibet una die curvis erratica bigis
Provehitur stella, et nitida se ostentat in aura.
Cumque dies Solis supremo lumine montes
Contigerit: tum primum alto se limite tollunt
Solis equi, elatis efflantes naribus ignem.
In curru Phoebus, claris lucente smaragdis
Confidet, et levibus per caelum fertur habenis:
Dextra manus sceptro, caput est diademate fultum
Laevaque fert almi radiantem lampada Solis.
Aureus ipse axis, temo aureus, aurea summae
Curvatura rotae radiorum argenteus ordo.
Inde ubi clara dies Lunae mortalibus almum
Extulit os terris: tum fulgida Cynthia curru
Invehitur biiugo, pharetram celeresque sagittas
Venatrix, arcumque gerens, sinuataque Lunae
Cornua habens laeva. Cervae subiere iugales
Temonem, et socia ducunt cervice Dianam.
Tertia, sed clara cum lustrat lampade terram
Orta dies: foribus prodit Mars asper atroci
Invectus curru, manibus molitur habenas,
Quae consanguineo ductat Bellona flagello.
Ipse ensem, clipeumque, et rubrae cornua cristae,
Loricamque humeris gerit, et furit asper in armis.
Ut cum Turca ferox gelidi prope litora Ponti
Bella movens, immittit equos atque agmina curru


page 47, image: s063

Proterit, et raptas fugientibus ingerit hastas.
Postera cum veniet tenebris Aurora fugatis:
Tum grave Mercurius caecis caput efferet umbris,
Alatosque pedes quatiet, virgamque levabit
Somniferam dextra, geminus quam circuit anguis,
Tegmen erit capiti fulva de parte galerus:
Mira DEO facies, et quam decet alitis esse:
Qui data per terras, et per mare nuntia portet,
Ibides hunc vectant iunctis per inania pennis,[Note: Vide AElian. li. 10. de animal. cap. 29.]
Ibides Aegypti volucrum genus,
ibides acri
Adversae rostro serpentibus, et prope nullis
Expositae morbis, nec foedae sordibus, et quas
Lurida non umquam laedunt aconita veneni.
Hinc ubi se quintus sustollet ab aequore Titan,
Mercuriusque iterum noctis successerit umbris.
Protinus e foribus solio sublimis eburno
Iupiter egreditur Pisaea qualis in aede
Phidiaco stabat torno caelatus, et auro
Undique munitus. namque aurea fronte corona
Emicat, et digitis sceptrum regale coruscis
Ipse gerit, trabeaque levat succinctus habenas:
Currum aquilae ducunt socia cervice iugales,
Reginae volucrum, sicut rex Iupiter omnes
Aeternis regit imperiis hominesque Deosque.
Hunc Venus insequitur, lucem cum provehit almam
Sexta dies, Iove nata Venus, pia mater Amorum,
Perque leves auras iunctis invecta columbis
Advolat, inque sui durat statione diei.
Huic decor, et nullis facies obnoxia mendis,
Auricomumque caput, flavique in vertice crines,
Sidereique oculi, et vultus sine labe pudicus,
Et plane humano divina in corpore forma.
Ut merito huic cedant Cnidiae sacra marmora Divae,
Praxiteles olim tanta quam fecerat arte: [Note: Plin.lib.36.cap.4? [(reading uncertain: ?)] ]
Ut multorum hominum in sese converterit ora,


page 48, image: s064

Accieritque procul Cnidon, in iuvenemque procacem
Ignibus a fictis veros immiserit ignes.
Tandem ubi iam summo nitidus se ostendet ab ortu
Lucifer: hebdomadique addet lux septima finem:
Horridus exibit vultu Saturnus atroci,
Pilento invectus. Socia lea iuncta draconi
Temonem ducit, dextra ipse immanis acerba
Infantem prensum crudeliter admovet ori,
Ut voret, et tepidos discerpat dentibus artus.
Laevo humero falcem gerit: hac mortalibus annos
Absecat, et tristem properat per funera mortem.
Dira seni facies, et lurida mortis imago:
Terribilesque oculi, et sicca cava lumina fronte.
O securi homines, caecum qui degetis aevum,
Immemores lethi, huc oculos convertite vestros;
Et spectate gravis simulacrum flebile mortis:
Nam quid te Clarias animum coluisse per artes?
Quid silvis agitasse feras? quid bella ciere?
Quid linguam eloquio iuvat informare diserto?
Regna quid et totum patriis dicionibus orbem
Addere? quid Veneris prodest decerpere fructus?
Omnia debentur morti: mors omnia tollit.
Nec tua te redimet multi doctrina laboris,
Nec validum robur membrorum, aut Martia virtus,
Nec dulce eloquium, nec regnum aut munera Croesi,
Nec te blandus amor, Venerisque tenerrimus usus
Eripient mortis, quae dissipat omnia, falci.

INDEX QUARTARUM HORAE ET MINUTORUM CUM DUOBUS Angelis duobusque leonibus.

Proxima nunc se offert supra ipsum Regula caelum
Aurea, quae quartas horarum tramite certo
Metitur partes, et quaque revolvitur hora,


page 49, image: s065

Ostenditque oculis stella fulgente minuta,
Huic gemini appositi dextra laevaque coruscant
Aligeri infantes, formosi crinibus ambo,
Sidereisque oculis, et lucida membra decori,
Ut, quae nudorum tabula pinguntur Amorum.
Gratus in ore vigor: facies, quam dicere possis,
Angelicam in pueris, cervix, humerusque, manusque
Lacteolae, impubesque genae, quis plurimus ignem
Affudit rubor, et formosa per ora cucurrit.
Indum sanguineo veluti violaverit ostro
Si quis ebur, vel mista rosis ubi lilia fulgent.
Horum alter, cum lapsa sonos dedit hora supremos,
Sceptra manu movet, et totidem ciet aliger ictus.
Ut, cum forte novem modulantur carmina Musae,
In medio Phoebus tactumque modosque gubernat:
Alter, ubi finem dederit mors atra sonando,
Desieritque horae pulsus (mirabile visu)
Invertit vitrum laeva, inversumque tuetur.
Est geminum vitrum artifici sub pollice factum,
Lignoque inclusum tereti, circumque columnis
Distinctum exiguis, fundoque capacius imo
Ac supero. In medio cervix utriusque tenaci
Aptatur cera, et nodum coit aequa sub unum.
pars super in reliquam tenues devolvit arenas,
Metiturque horae labenti pulvere tempus,
Lamina quem parvo ferrata foramine mittit.
Qualis apud veteres erat olim Clepsydra Graios,
Defluxu tempus quae mensurabat aquarum,
Cecropiisque viris lucem signabat et horas:
Tale manu, quoties cursum definiit hora,
Aliger a dextro convertit limite vitrum.
Obvia turba hominum vultus ad sidera tollit,
Miraturque manus pueri, causasque requirit.
Sunt qui numen inesse putent: pars vivere credunt:
Plerique occultas puerili in corpore vires


page 50, image: s066

Permixtas dicunt: homines stupor arripit omnes.
Nec sane immerito: quis enim prius audiit umquam
Talia Lysippi caelo, tornove Myronis,
Praxitelisve exculpta manu? quis vidit in orbe
Tale quid huic operi compar, similemve laborem,
Seu totam aspicias fabricam, seu singula membra?
Nam quid ego hic malum memorem? quid torta colubri
Pectora, et antiqui simulacra hic fixa Draconis,
ut tabulae immineant, Adae testantia lapsum
Atque Evae, primorum hominum, quos perfida adegit
Fraus anguis vetitos decerpere ab arbore fructus?
Quid dicam infantes alios? quid torva leonum
Ora, trucesque ungues, quibus illi insignia gestant
ARGENTORATI, et galeam cristasque comantes?
Quid multis? nihil est, quod quis desideret usquam,
Quando nihil desit, nihil ulla in parte redundat.

ASTROLABIUM CUM SEPTEM PLAnetarum indicibus et Dracone.

Sed qua laude canam? quo denique persequar ore
Insignem viginti horis et quattuor arcum,
Et septem indicibus clarum, medioque

Dracone

,
Axeque signifero, et ductis a vertice gyris?
Mirum opus ingenii, mirandae haec machina dextrae,
Qua melius nullum, qua nec perfectius umquam
Exstitit artis opus, veterum nec docta virorum
Plenius ingenio monimenta labore pararunt.
Heu quod non apta est numeris haec fabrica nostris,
Et fugiunt molles desueta vocabula versus.
Nam quo hanc appellem, quove apto nomine digner?
Dicam Astrolabium, quamvis mihi curta repugnet
Syllaba, quando parum, quo dicam nomine, refert.
Ornari res ipsa negat, contenta doceri.
Et si qua externa referantur nomina lingua,
Hoc operis, non vatis erit. non omnia flecti


page 51, image: s067

Possunt, et propria melius sub voce notantur,
Ceu veterum quidam cecinit cultissimus augur,
Sed tamen unde mei capiam primordia versus?
Unde hic incipiam, tanta est ubi copia rerum?
Exterior limbus (quid enim vetat inde moveri?)
Quattuor et viginti apte discriminat horas,
Temporibusque dies et noctes terminat aequis.
Interior variis depicta est area gyris,
Orba omni motu pars horum circinat arcus,
Pars flexu incedit transverso, et dissecat orbes.
In medio punctum est (nostri de vertice nomen
Illi indunt, Arabum dixit vox barbara

Zenith

.)
Quod capiti insistens quavis regione locorum
Et quaque urbe suum, populis haud omnibus unum est.
Hoc aliqui cingunt arcus, instarque coronae
Circumeunt, Arabes quos

Almicantara

dicunt,
Atque hi surgentes vasto de gurgite flammas
Monstrant, quotque gradus quaevis peragrarit. Eorum
Maximus, obliquo qui ducit fila meatu,
Arcus Finitor, terramque et sidera mutat,
Ostenditque aliud tibi caelum, aliudque relinquit.
Ipsum aliqui punctum dirimunt, mediumque pererrant
Transversum ductum sublimi a vertice gyri.

AZimuth

hos Arabum vox barbara nomine dicit.
Sunt tres praeterea diverso tramite picti,
Distantes spatiis inter se aequalibus orbes,
Alter ad octipedis deflectens bracchia

Cancri

,
Aestivumque trahens medio sibi nomen ab aestu,
In quo producit

Titan

lucemque moramque
Fervidus, et longus metitur tardior horas:
Alter Hyperborei vergens ad sidera

Capri

,
Ultima designat redeuntis lumina Phoebi,
Attingitque oram parvo discrimine limbi:
Tertius in media fabricae regione locatus
Componit spatio aequali noctemque diemque,


page 52, image: s068

Signiferumque pari distinguit limite circum,

Lanigeri

signo et lato curamine

Librae

.
Sunt orbes etiam bissenum hac parte domorum,
Omnia qui ostendunt totius limina caeli
Inferius picti, facies qua lata patescit
Astrolabi. his reliqui iuncti stant ordine gyri,
Quotquot inaequales monstrant mortalibus horas.
Hos super, incumbens

Reti

sua fila retorquet

Signifer

ingenti stellarum cinctus amictu,
Sideraque ostentat tacito labentia motu
Leniter, et variis animantia picta figuris.

Laniger

hic

Aries

, adversaque

Libra

refulgent:
Hic

Taurus

,

Tauroque

adversus

Scorpius

ictu,
Hic gemini, appositoque minax

Iacularius

arcu:
Hic

Cancer

micat, et vultu

Capricornus

atroci:
Hic

Leo

, et obliqua fluvinalis

Aquarius

urna:
Hic

Virgo

, et

Pisces

adversi virginis astro,
Omnia reflexi plano signa addita gyri,
Aethereas per quae Phoebus moderatur habenas.
Isque fere totidem Circus convertitur horis,
Et duodena suo circumfert signa meatu,
Extima dividui quod denotat orbita limbi.
Sed neque carminibus centrum sublime tacebo,
Indicibus septem constructum atroque

Dracone

.
Quos inter primus labentis tempora Solis
Indicat, et lucem spatiis disterminat aequis,
Et quibus in vita communibus utimur horis
Noctes atque dies, digito circum indice monstrat.
Tum quod signiferi teneat Sol aureus astrum
Quoque die, quavisque hora: quamque altus ab undis
Oceani exierit: quo insistat vertice caeli:
Quamque domum intrarit. (sunt limina plura domorum)
At reliqui reliquos demonstrant orbe Planetas

Signifero

circum errantes, mediumque loquuntur
Cuiusvis motum, quo signo quisque moretur


page 53, image: s069

Zodiaci

, quae quisque domus caelestia servet
Limina, quo celsi consistat vertice caeli:
Quantum hinc Hesperio, quantum illinc absit Eoo

Falcifer

, aut surgens felici Iupiter ortu,
Gradivusve fero minitans immania vultu,
Aut Veneris sidus, Maiave Atlantide natus,
Aut quae noctivagis Luna implet cornibus orbem.
His

Draco

terribilis, squamisque ingentibus horrens
Additur indicibus, sinuatque volumina tergo
Immensa, et moto cum signis circuit axe.
Ille vias Lunae monstrat, Solisque labores,
Condit ubi ardentes atra caligine currus,
Involvitque orbem tenebris. Ille ora Dianae
Luce orbanda notat, quoties fraterna sorori
In capite et caudis opponit lumina Phoebus.
Quid tibi opus posthac numeratis arte tabellis,
Ut ventura notes obscuri lumina Solis,
Stellarumve faces longe lateque requiras,
Et quantum a media distent erratica meta
Sidera

Signiferi

, et coeant quo rursus in axe,
Atque iterum oppositis opponant ignibus ignes?
Hic propius cernis, quos dant vaga sidera, vultus,
Cernis congressus varios, et mutua nexu
Corpora iuncta suo, et socio concordia motu,
Cernis et oppositos, quos praebent desuper, ignes.
Hic media sub nocte vides argentea Solis
Lumina fulgere, et media sub luce Dianam
Splendere, et caelum noctuque dieque coruscum,
Stellarumque faces seu clara lampade Phoebus
Illustret caelum, seu nubilus ingruat aether,
Cum neque sunt astrorum ignes, nec lucidus aura
Siderea polus, obscuro sed nubila caelo,
Et Lunam in nimbo nox intempesta recondit.
O mirandum opus, et quisquam satis omnia versu
Explicet, aut possit verbis aequare laborem?


page 54, image: s070

Eheu, cur numeris volui committere tantum
Pondus, et insuetos caecus perrepere saltus,
Perque vias nostris mortalibus ire negatas?
Nam quis sat dignis possit comprehendere verbis
Omnia, quae miris haec praestat machina normis?
O vates Lucane, et tu sublimis Arate,
Tuque potens numeris et mente sagace Manili,
Hoc debebatis iam primum vivere saeclo,
Ut vestri ornarent opus hoc mirabile versus,
Quando hodie pauci caelestia sidera vates
Rimati aetherios celebrarunt carmine motus.
Sed quia nunc vobis, fato poscente, carendum,
Esto satis, nostrae quod tentavere Camenae.

LUNAE ILLUMINATIONES.

Ecce autem interea stellati limen Olympi
Panditur, et faciem Lunae mortalibus offert.
Qualis enim vero profulget menstrua caelo
Dictynna, alternatque vices, et lumina quondam
Exserit, aut faciem obscura caligine mergit,
Nunc nova, nunc pleno complens sua cornua vultu,
Nunc medium sinuans diviso lumine gyrum:
Talis in hoc etiam varia micat aethere forma
Cynthia, nec faciem retinet sibi semper eandem:
Interdumque micat, lumenque obscura vicissim
Deprimit, obtusis interdum cornibus errat.
Saepe revertentes sinuata recolligit ignes,
Saepe coit pleno completis cornibus orbe,
Et solida humentes prospectat imagine terras.
Regula quin etiam, parili circumflua motu,
Aetatem illius telo demonstrat acuto,
Lumine seu crescat, medium seu contrahat orbem.
Utque rota inferior totum tibi denotat annum,
Astrolabumque dies quosvis designat et horas:
Sic ista exactum commonstrat regula mensem.


page 55, image: s071

Quis furor, Aeaeo deductam carmine Lunam
Credere, Medeaeve olim pollentibus herbis
Detractum summo caeli de vertice Solem?
Carmina nil caelo possunt inferre, perenni
Quod lege innocuum manibus non subiacet istis,
Nec patitur gelidi violenta aconita veneni.
Sola ars, quae caeli motus rimatur, et ortus
Occasusque notat, longoque examinat anno,
Est Medea sagax, est Solis filia Circe.
Sed mihi vos causam interea memorate Camenae,
Cur, modo cum totum complevit lumine gyrum,
Decrescat rursum, et sinuet nova cornua Luna,
Donec in obscuras mergatur tota tenebras.
An, quia parte sui media globus ipse nitorem
Fert propriuim, et varias splendor solet edere formas,
At parte ex reliqua nitidi stat luminis expers,
Dimidiumque globi obscura caligine mersum est?
Ut cum forte pilam candenti lumine pictor
Ornavit parte ex media, mediaque reliquit
Obscuram, et nulla fulgentem luce coloris.
Cumque globum profert lucentem ex aethere Luna
Orbe voluta suo, paulatim cornua sumit,
Et lucem ostendit, donec pars fulgida totam
Extulerit faciem, et plenum compleverit orbem,
Inde minutatim lumen Lunare recedit,
Hincque aliquid de lucifera parte abditur, illinc
Obscurae quiddam partis succedit in orbem,
Velato donec fiat nova lumine Luna?
Nam sic Astrologi veteri Babylone docebant,
Culta ut sublimis testantur scripta Lucreti.
An vero, quia fraternis obnoxia Phoebae
Stat radiis, Solisque micat perculsa nitore,
Luce carens omni, nisi quam de sole receptam
Spargit, et in fuscas per noctem proicit umbras:
Utque rei in speculo repraesentatur imago,


page 56, image: s072

Inque acies nostras ab eodem missa recurrit,
Sic Solis nocturna capit Diana figuram,
Lucemque et radios, quibus illustrata revisit
Mortales oculos, et noctis semovet umbras?
Longius hinc quanto solis secedit ab orbe,
Tanto eadem semper maiori lumine crescit,
Donec eum adversa mundi prospectat ab ora,
Exoriensque vidit labentis lumina Solis,
Et plenis effert completum cornibus orbem:
Inde reversa, suique petens primordia signi,
Qua nova deserto natalia cornua Phoebo
Sumpserat, ex alio signorum tramite cursum
Dirigit, et quanto propius iam Solis ad ignes
Accedit, tanto magis ac magis aurea condit
Lumina, fitque minor, donec iam proxima Soli
Iungitur, ostenditque novum mortalibus orbem?
Sed quo progredior? vos haec memorare potestis
Aptius Astrologi, qui, quae natura negavit
Visibus humanis, oculis ea mentis aditis.
Nunc alio me vela vocant: feror aequore magno,
Et longum mihi restat iter, circumque tuenti
Multa nova occurrunt versu memoranda recenti.
Nam quocumque oculos, fabricae usque ad culmina vertas,
Obvia semper ibi, quae demireris, habebis.

IMAGINES QUATTUOR HORAE PARtium, seu Quartarum.

Iamque adeo numeris veniunt celebranda, lebetes
Quae circum assiduo volitant simulacra meatu,
Et sese pariter fugiunt, pariterque sequuntur,
Quadruplicique horae pulsant discrimine partes,
Quattuor omnino. (tot enim distinguitur hora
Partibus, ut sollers veterum doctrina probavit.)
Haec nostrae peragunt sculptis imitamina membris
Quadrifidae aetatis, nostros mentita colores.


page 57, image: s073

Iamque ubi prima horae delapsa est quarta, sonumque
Poscit, ibi parvus, puerique simillimus aevo,
Infans progreditur, flaventique aerea malo
Tintinnabla ferit, sonitumque dat acriter unum.
Egregius forma puer, et florentibus annis,
Succinctus Tyriam chlamydem, cultuque superbus,
Quo parvos regum posset praecedere natos.
Laudaret faciem Livor quoque. nam decor oris
Integer, et nigri formosae frontis ocelli,
Et malae impubes, et eburnea colla, manusque
Lacteolae, et Phyrxo crines et Apolline digni.
Quid multis? pueri numeris decor omnibus aptus,
Ut similem huic quondam vix aurea viderit aetas.
Mox, ubi quarta horae tacito venit altera lapsu,
Consequitur telo iuvenis, duroque secundam
Partem horae pulsu quatit et conduplicat ictum:
Illi imberbis adhuc facies, et concolor aevo
Vultus, et apta comis verno de flore corona.
Tum praetexta pedes vento dimissa sub imos.
Membris robor inest, et adhuc florentior aetas
Apparet, viridesque genae rubefactaque picto
Ora croco, et solidis constantes viribus artus.
Excipit hunc leni paulo maturior aevo
Vir fortis, mediusque inter iuvenemque senemque
Temperie, et sumptis miles generosus in armis.
Namque habilis lateri gladius, loricaque tergo,
Et capiti galea est, et rubrae cornua cristae.
Dextra manus clavam regit: hanc, ubi tertia fluxit
Quarta horae, valide vibrat, et triplici insonat ictu.
Tandem, ubi summa horae veniunt momenta peractae,
Cana fronte senex, et fessus anilibus annis
Incedit, tardoque movet membra horrida passu,
Adiutis curvo baculi fulcimine nervis.
Canities veneranda illi, promissaque barba,
Ipsa etiam cana, et discrimine secta bicorni


page 58, image: s074

Prominet in rigidum pectus, tum plurima vultum
Ruga arat, inque cava stant humida lumina fronte.
Pero pedem tegit, antiquo pro more galerus
Tegmen inest capiti: talos descendit ad imos
Laena duplex, hirtum removetque a frigore corpus.
Tunc ubi quarta sonum poscit suprema, senilem
Attollit baculum, sua tela, et tinnula plagis
Aera domans tremulis, aegre dat quattuor ictus.
Egregius sane ludus, mirandaque dextrae
Humanae fabrica, et magni res plena decoris,
Nec prisci immerito septem miracula mundi
Inter habenda, illis si non praeponere possis.
Fertur Erechthides statuas posuisse, videntum
Viventumque pares, et lignea Daedalus ora
Sponte impulsa sua, ac vivos spirantia vultus,
Vocalemque sonum in multis finxisse figuris.
Fertur in erorem variarum ambage viarum
Duxisse ambiguo Minoia limina flexu,
Inque illis geminam tauri iuvenisque figuram
Clausisse, Actaeo bis pastum sanguine monstrum.
Fertur et haec eadem Minois regna perosus
Insuetum per iter septem petiisse Triones,
Praepetibus pennis ausus se credere caelo.
Omnia paene fide finxit maiora vetustas,
Artifices mirata suos: et Graecia mendax
Indigenum evexit nimio rumore labores.
At nihil huic quondam veteres vidistis Athenae
Par operi, nec clara tuo Rhodos aurea Sole,
Nec Phrygiii Pelopis tellus, nec Pisa, nec Elis,
Nec tu, Roma potens, multisque superba theatris,
Et Martis Campo et Tarpeii culmine templi,
Nec tu Pyramidum cultrix Aegyptia tellus,
Nec Mausolaeo tumidissima Caria busto,
Nec Triviae mirata Ephesus memorabile templum.
Nam caeci haec fuerant spectacula ludicra mundi


page 59, image: s075

Pleraque nec magnum miseris mortalibus usum
Praeter vana dabant cupidae oblectamina menti.
At signa haec tereti circum labentia motu,
Et totam brevibus complentia passibus horam,
Egregia humanae monimenta aetatis, operta
Nos ratione docent uti mortalibus annis,
Quando brevis miserae nobis data portio vitae,
Obrepitque homini non intellecta senectus,
Et momento aetas angustae labitur horae.
Ergo infans primum qui malo personat ictum,
Aetatem primam nascentesque indicat annos.
Ille docet tenerae lusus et lubrica vitae
Tempora, quamque cito decurrant omnia lapsu.
Ille docet fragili nihil esse fugacius aevo,
Ille docet vitamque suam formaeque decorem
Expositum morti, tacitoque senescere passu.
O pueri, huc oculos crebro convertite vestros,
Disciteque, o miseri, quam praeceps alea vitae,
Quam dubia haec aetas, quam paucis transeat horis.
Nam frustra, gelidus quando tardante senecta
Sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires,
Frustra praeteritos iam deplorabitis annos.
Tum labor et curae veniunt, tristisque senectus,
Et genus omne mali circumsilit agmine facto,
Ipsaque morbi instar miseris mortalibus aetas,
Et mors dura atris hominem circumvolat alis,
Momentoque omni cervicibus imminet aegris.

IMAGINES CHRISTI ET mortis.

Atque ecce ut tacito serpit pede, quolibet horae
Momento, informis lethi insidiantis imago?
Nam quoties passum absolvit, nataeque propinquat
Infantis tenera effigies, ut personet aere
Primam horae partem, toties fert obvia gressum


page 60, image: s076

Desuper oppositum species asperrima mortis.
Utque auceps tacito cervis pede retia tendens
Vertice in Hercynio, tenebris obtectus et umbris,
Circuit hinc illinc positarum lina plagarum,
Dum tandem adducto consistens eminus arcu,
Collimet, pariterque oculos et spicula tendat:
Tum nervum intendit, telumque volatile torquet,
Alitis ut celeri contingat arundine pennas:
Haud secus insidias aetati pallida primae
Mors struit: intentatque necem, funusque minatur,
Atque omnes aditus, abitusque omnemque pererrat
Undique circuitum, et certum quatit improba telum.
Terribilis visu species, tota arida, tota
Ossea, nec venis, nec duris turgida nervis:
Nulla cutis: caro nulla: nec ullus fronte capillus
Nulli oculi, sed fronte cava cava tempora livent,
Tota incana situ: scabri rubigine dentes,
Perpetuo nudi, tum livor in ore retecto
Plurimus: et macies manibus digitisque suprema
Et ventris pro ventre locus: pendetque tremendum
Pectus, et a spinae tantummodo crate tenetur.
Articuli vix osse haerent, genuumque labascit
Orbis, et infirmo subsistunt poplite tali.
Adde quod ornatus nihil hic: non ullus obesis
Annulus est digitis, nullum diadema, nec ullus
Circuit ex auro collum lacrimabile torques:
Solum artus rigidos nivei velamen amictus
Contegit, et vili circumdat tegmine cratem.
O diram faciem, o taetri crudelia rictus
Ora. Quis hac misera deformis imagine mortis
Non animo ingentem capiat luctumque metumque?
Quis mortem aspiciens fastu turgescat inani?
Quis cristas tollat? quis spectet ludicra mundi,
Oblitusque sui, lethalisque immemor horae?
Nam quid te facie pulchra iuvat esse venustum?


page 61, image: s077

Haec tua post mortem facies, tua forma futura est.
Quid terrae cumulasse iuvat tot munera, et auri
Vim tantam? quando nullas Acherontis ad amnem
Hinc portabis opes, attritum praeter amictum.
O homines caeci, fragiles qui degitis annos,
Conicite huc oculos, et imagine discite ab illa,
Quid simus, aut quidnam victuri gignimur: ordo
Quis datus, et curti quam mollis terminus aevi,
Omnibus a tergo pallens mors imminet horis,
Et quovis propior momento accedit, et aevum
Mortale abrumpat, Stygiasque abstrudat ad undas.
Gratia sit CHRISTO, rapidae qui livida mortis
Ora premit freno, et nostris cervicibus arcet,
Tuque adeo, Mors, siste gradum. Quid, perfida, tanto
Huc properas lapsu, tenero insidiata puello?
Siste gradum, digitosque inhibe, nondum imminet hora.
Nonne vides, mors atra, tuam prorepere mortem,
Natum Patre DEO, pura de virgine CHRISTUM?
Atque eccum, pueri quanto munimine partes
Defendat placidi effigies mitissima CHRISTI.
Namque ubi prima horae puero momenta sonanti
Mors lethum intentat, iamque osse extrema minatur:
Tum subito CHRISTUS caelo procurrit aperto,
Os humerosque DEO similis, retroque repellit
Insidias saevae mortis, puerumque tuetur.
Qualis enim quantusque olim victricibus armis
Morte triumphata Stygiis redivivus ab oris
Ad superos rediit deiectis CHRISTUS Averni
Ditibus: et croceo victor velatus amictu,
Arboreaque cruce et spoliis insignis opimis
Insignem praedam caelestibus intulit oris:
Talis in hoc etiam CHRISTI victoris imago
Aethere prorumpit simulacraque mortis iniquae
Reprimit, et fines intra metasque coercet.
O fidum humanae custodem dulceque vitae
Praesidium nostros quod parma protegit annos,


page 62, image: s078

Proturbatque hostem, nosque atri faucibus Orci
Eripit: et populis donat mortalibus aevum,
Aevum caelestis vitae. (nam debita fato
Corpora vitali per mortem subtrahit aurae,
Sidereasque animos secum perducit ad arces.)
Solus enim CHRISTUS superata morte beatam
Restituit vitam: solus de morte triumphum
Aeterna retulit: solus penetralia Divum
Rupit, et obstructi reseravit limina caeli.
Idem hodie necis insidias et spicula abarcet,
Mortiferumque subit mucronem, ipsumque morando
Sustinet, et clipei obiectu fera tela repellit.
Illa sed ut tristem retro tulit acta repulsam,
Et pueri amisit praedam, palmasque tetendit
CHRISTO humiles, tergumque DEO lacrimabile vertit,
Non longum cunctata, aliud secum ipse volutat:
Et iuveni horrificum molitur perfida lethum.
Tum secum: Mene incepto desistere victam,
Nec posse ullius mortalem abrumpere vitam?
Quippe vetor fatis. quod si non ora puelli
Perdere morte licet: liceat iuvenemque virumque
Opprimere, et seros praecidere falcibus annos.
Haec ait ore fremens, et tristibus effera flammis:
Observatque virum, et iuvenis vestigia lustrat.
Vix etenim CHRISTUS repedatd, gressumque reducit,
Cum caecis iterum sensim prorumpit ab antris
Lurida mors: iuvenique horae momenta sonanti
Altera, crudele intentat cum funere lethum.
Sed fugat hanc iterum perrumpens aethera CHRISTUS,
Et validis iuvenis tutatur viribus annos:
Quin etiam aetati minitantem saeva virili
Funera in obscurum reiecit DEUS optimus antrum.
Nec positos umquam patitur concurrere fines.
Ter sonitus horae niveo mors osse minatur:
Ter fugat hanc CHRISTI occurrens victoris imago,


page 63, image: s079

Donec ad annosum delapsa est hora Chremetem,
Tinnula uti plagis ille insonet aera quaternis.
Tunc etenim Morti CHRISTUS permittit, ut horam
Pulset, et in curvum feriat tristi osse lebetem:
Quando senex omnes vitae iam transiit annos,
Debeturque suo, naturae lege, sepulchro.
Nam praefixa homini Mortique est meta tremendae,
Et sua cuique dies, et inevitabile tempus,
Quod nemo poterit celeri transcurrere lapsu.
Non etenim dubio fluitant mortalia casu,
Arbitrium nec caeca regit fortuna: nec omnes
Res hominum tenui pendent sub tegmine fili.
Fata regunt homines: fato mors advenit aequo:
Nec citius morimur, morimur nec tardius umquam,
Quam Superis visum: nostras DEUS, ipse gubernat
Et vitae mortisque vices, quando omnia certo
Consilio firmata DEI: qui tempora pulchro
Ordine dispensat: qui iustis finibus annos
Includit vitae, et spatium determinat aevi.
I nunc fama vetus, Troum mirare laborem,
Instar montis equum, divina a Pallade factum,
Armatoque uteri completum milite costas.
Marmoreamque Ephesi verbis extolle Dianam,
Phidiacumque Iovem, clivosi numen Olympi.
I nunc, immanes veterum mirare Colossos,
Qualis erat, Lysippe, tuus quem sede locasti
Herculei quondam (si vera est fama) Tarenti:
Aut qualis Rhodii Solis, quem Lindius ille
Condidit arte Chares, toto celebratus in orbe:
Aut qualem Arverni Teutatae habuere Colossum,
Schaffhusiique olim, gens accola Rheni.
Me CHRISTI effigies, et mortis imago repulsae,
Proelia oblectant: et praesentantia vitam
Humanam simulacra viri, iuvenisque, senisque,
Infantisque iuvant, et delectamine grato


page 64, image: s080

Perfundunt animum. Quis enim praeclarius ullum
Ullibi vidit opus, quascumque accesserit oras?
Sive Italos lustrarit agros, seu Celtica rura,
Extremosque hominum Morinos, seu litore rubro
Aegypti terras peragrarit, et ultima Bactra.

CYMBALUM.

Sed quid ego hic simile humanae procul audio vocis?
Fallor? an excelsi subter fastigia coni
Insignis galeae: quae alti diadematis instar
Imminet, et variis opus omne decoribus ornat.
Cymbala tinnitum et vocum simulacra dedere?
Nam qua summum excrevit opus, sublimeque tectum
Attigit: hic superimposita est de marmore moles,
Tegmen magno operi, gemmatae instarque coronae:
Rupibus excisa, et variis caelata columnis,
Quae flexo in conum flammantem tramite surgunt:
Arte laborate superadstant plurima circum
Signa peristyliis, vivos spirantia vultus,
Ipsa intus tecti facies laqueata, tholoque
Condita marmoreo, sculptoque toreumate iuncta.
Illic sunt apto posita ordine tinnula circum
Aera pavimento: quae ferreus actus in orbem
Circulus impellit, quoties venit hora diei
Tertia, sole suos ptoperante recondere vultus,
Haec aut Psalmographi regalia carmina pulsa
Voce canunt: aut, cum veniunt natalia CHRISTI
Tempora, de nato peragunt praeconia CHRISTO:
Aut cantu celebrant redeuntem ad lumina vitae
Aetheriae, et crudi surgentem e faucibus Orci.
Aut etiam, sacri veniunt ubi tempora flatus
Spiritui exsolvunt communia vota sacrato.
Quis quaeso ista videns, non admiretur, et oram
Teutonis Ausoniae, et Graiis non praeferat ipsis?
Ecquid enim septem turres, quas Cyzikon olim,


page 65, image: s081

Iactavit, maius potuere lebetibus istis?
Acceptas illae retulerunt ordine voces,
Ordine septeno constructae, auditaque mirum
Verba reportarunt, veluti resonabilis Echo:
Hae certarum edunt centum discrimina vocum,
Et superis apto modulamine carmina dicunt.
Sed neque vocali tellus Dodonia quercu,
Chaoniae nec aves, Dodonaeique lebetes
Huic operi praeferri ulla ratione merentur.
Nec simile huic veterum quisquam fabricavit, et usus
Duxit ad humanos: non Mulciber ipse camino
Aetnaeo, non prisca suo tale aere Corinthus,
Nec Sicyon, fabra quamquam memorabilis arte,
Fecit opus: nil tale Myro, nihil Elide tale
Phidiacae rasere manus: nihil arma Cononis,
Nil Polycletaeae maius finxere dolabrae.
Nil tu Praxiteles: et quis satis omnis versu
Commemoret? labor est muri recitare figuras
Et picturata fulgentia marmora vena,
Atque ebur, et dignas caelesti sede columnas,
Tota quibus structura, supraque intraque, renidet.

GALLUS IN AEDICULA PONDERUM.

Nunc etiam te, Galle canam, mirabilis ales,
Vocali rostro insignis, leviumque volucri
Remigio alarum, sed non, quo carmine ferri
Dignus es, hoc alii poterunt praestare poetae
Aptius, e Clario quos ornat vertice laurus
Et qui de magnis quondam maiora loquuntur.
Nobis non tantae sunt ad nova carmina vires:
Quorum nullae hederae viridantia tempora cingunt.
Sed tamen experiar, quid et hic mea carmina possint.
Est domus a laeva fabricae regione, Boraeum
Versus in aede latus, miro caelata labore,
In formam turris consurgens vertice: at ima


page 66, image: s082

Parte adstructa operi magno: qua pervius usus
Fundorum inter se tegitur, caecique meatus,
Intus cannabeis librata rudentibus alte
Pondera dependent: quibus insita machina dextrae
A tergo fabricae dentatos commovet orbes,
Circumfertque rotas, horasque et tempora motu
Describit tacito, magnisque impulsa sinistrae
Molibus adiculae circum signa omnia volvit.
Exterior facies, multis speciosa figuris,
Et variis hominum formis, variisque Deorum
Conspicua. hic vivo renitet Copernicus ore,
Cui decus eximium formae par fecit imago:
Os rubeum, pulchrique oculi, pulchrique capelli,
Cultaque Appelleas imitantia membra figuras.
Illum scrutanti similem, similemque docenti
Aspiceres: qualis fuerat, cum sidera iussit
Et caelum constare loco: terremque rotari
Finxit, et in medio mundi Titana locavit.
Hunc super effigies nitet admiranda colossi,
Aurea cui cervix, argentea pectora, venter
Aereus, e duro cum plantis tibia ferro,
Fictilis una pedum pars ferro mixta, lutoque
Composita e tenui, fulcrum imbecille colossi.
Qualem per somnum Nebucadnesarus olim
Viderat, imperia sceptra interitura notantem
Quadrifidi. namque Assirii determinat Aurum
Imperii fines: sed pars Argentea Persas
Et Medos signat: Macedum pars Aenea Reges,
Cecropiasque urbes, habitataque moenia Graiis:
Ferrea Romanas Aquilas, saevasque secures,
Pompeiique acies, et magni Caesaris arma,
Paene quibus totum sua sub iuga subdidit orbem.
Sed duplici divisa pedum discrimine planta
Teutonii ferro designat militis arma:
Ille quibus sceptro Imperii, Latiisque potitus


page 67, image: s083

Fascibus, Ausonias quodam tractavit habenas.
At nunc mixta luto paulatim nobile nomen
Et veteris vires, antiqua et robora luxu
Amittit, residesque terit lenta ocia vitae.
Ut cum forte acies longa rubigine ferri
Deperit, et vires roburque amittit acutum.
Parte alia turris fatalia pensa trahentes
Confidunt Parcae, quarum Dea ferrea, Clotho
Ungue colum tenet: at Lachesis sub pollice fusum
Torquet, et humanam sortitur stamina vitam:
Atropos, instantis saevissima mortis imago,
Fila secat cultro, mortalesque abripit annos.
Tres etiam celsi subter fastigia tecti
Artes depictae: quarum virtutibus ingens
Hoc excrevit opus: virgo Geometrica terrae
Metitur molem: Caelum rimatur et astra
Astronomia sagax: Numerorum tertia leges
Explicat, et caeli docet omnem inquirere motum.
Ipsum sed culmen mirandi corporis ales
Obtinet, Aurore volueris praenuntia, Gallus,
Sublimi collo: nitidi quo sidera caeli
Spectat, et inter aves cervicem sola superbam
Erigit. Erecto stat rubra in vertice crista,
Atque uncum rostrum, curvique sub unguibus hami
Caudaque falcata et saevo metuenda leoni
Iamque ubi finierint mirandum cymbala cantum,
Tum Gallus, similis gallo, ceu vera volucris,
Insonat: et plausis everberat aera pennis.
Bis plaudit pennis, et consonus exit in auras
Bis plangor, totumque implet clamoribus aedem.
Non illum terret curvi pictura

Draconis


Proxima: ceu quondam volucres siluisse feruntur,
Et Lepido lepidum non abrupisse soporem:
Postquam membrana pictum videre

Draconem

.
Sed cum tempus adest, tantis hic vocibus aedem


page 68, image: s084

Personat, ut vivos exaequet gutture gallos:
Nec servaturis vigili Capitolia voce
Anseribus cedat, nec amanti flumina cygno.
O memorandum opus ingenii, quos mente tremores
Hinc fero? quam lassos per tot miracula visus?
Cede Tarentina Archyta memorate columba,
Qui volucres ligno potuisti inducere plumas:
Sed non et streperam potuisti affingere vocem.
Gallus hic expansis auram diverberat alis:
Et simul immensis tectum plangoribus opplet.
Quem si Roma potens olim, aut imbelle Tarentum,
Aut Pharus, aut Ephesus, celsove cacumine Pisa,
Aut Phoebi natale solum, circumvaga Delus
Vidisset: nullum septem miracula mundi
Exiguumve decus sub tempora nostra tulissent,
Scriptaque vocalem celebrarent omnia Gallum.

PICTURAE OMNIS GENERIS.

Quid vero memorem caelata toreumata circum,
Picturasque omnis generis? quid culta parerga
Artifici descripta manu? quid signa Deorum
Atque hominum, miro circum variata labore?
Namque ubi Ephemeridis lento concurritur orbis
Tramite, et ingentem describit passibus annum,
Illic quadrifidi lucent fatalia mundi
Quattuor imperia, humanis depicta figuris.
Prima hominis facies, inflatis turgida malis,
Et vulto atroci: rigido cui vertice mitra,
Assyrium capiti tegmen, bifidoque supernum
Flore riget labrum, Turci pro more: sed infra
Imberbe est mentum: nodo dependet amicuts
Ex humero, et talos vestis laxatur ad imos.
Ipse manu clipeum gerit, immanemque leonem,
Terribili impexum saeta, et velocibus alis
Insigne ostentat: Chaldaea hoc sceptra virosque


page 69, image: s085

Assyrios, primi Imperii fulcimina, iactat.
Proxima bracchati species nitet horrida Medi,
Neglecto squalens senio, vultuque severo
Tetrica, dividuaque albens lanugine barbae.
Laeva gerit clipeum, medioque umbone frementem
Fert ursum: Phrygio capiti est pro more tiaras.
Haec tibi Persarum reges demonstrat et arma:
Innumerorum hominum quibus illi corpora durae
Demisere neci, fusumque hausere cruorem.
Sicut enim lato deformia guttura rictu
Pandit, et horrorem immittit venantibus ursus,
Nec tamen absterret, nec inevitabile telum
Vitat: ubi certam venator dirigit hastam:
Sic Persae totum implerunt terroribus orbem,
Europamque Asiae Xerxaeo ponte ligarunt:
Tamquam uno hausturi Rhodopeia litora rictu,
Sithoniasque urbes, habitataque moenia Graiis.
Sed non Argolicae vitarunt vulnera dextrae:
Nec Macedum saevas olim fugere phalanges.
Post hos, insignem palma victrice coronam,
Bucephalumque ostentat equum satus Hercule magno,
Magnus Alexander, clipeoque insigne, ferocem
Pantheram gerit, horrendum et mirabile visu
Monstrum: quod volucres in tergo quattuor alas
Explicat, et totidem capita alto vertice tollit.
Os imberbe viro, teretique ex aere galerus
Tegmen inest capiti, fulvo diademate cinctus.
Haud equidem longos Macedum duravit in annos
Imperium: inque suae primaevo flore iuventae
Concidit, ut, volucres cum ventus dissipat alas
Atque leves passim sparsit per inania plumas.
Parte alia Latio Caesar Romanus honore,
Os sublime effert, cui belli insigne superbum
Tempora Apollinea fulgent victricia lauro,
In laeva clipei non enarrabile textum:


page 70, image: s086

Terrificae nova forma ferae, cui corpore vires
Immensae, et duro ferrati in gutture dentes:
Cornua fronte decem, reliquisque oculatius unum,
Ultima quod signat Romani tempora regni
Exsultatque, volente DEO: potioraque Graiis
Supplicibus late populis dat iura: suasque
Victrices toto orbe videt florescere lauros.
Haec supra Pater Omnipotens informia regna,
Materiamque rudem dirimit: liquidoque coruscum
Aethere secernit caelum, terrasque iacentes:
Et iubet immenso fulgescere sidera caelo:
Induratque solum: et discludit Nerea Ponto.
Inde hominem tenui format de pulvere terrae:
Ingeniumque indit, divinorumque capacem
Aspirat mentem, propriaque ab imagine sumptam
Fingit in effigiem: totumque huic subicit orbem:
Nec procul hinc vitia decerpit ab arbore malum
Prima parens, audetque DEI contemnere legem,
Capta dolo colubri: qui torto corpore truncum
Amplexus circum, cristam et furialia membra
Exuit, atque hominis sese transformat in ora,
Tum matrem aggreditur verbis: fallitque furentem
Vipeream inspirans animam. Simul illa veneno
Percita Tartareo dictis pertentat Adamum,
Invertitque viri mentem, et formidine falsa
Elusum in fraudem verbis inducit eandem:
Pestiferumque ambo condunt in viscera fructum.
Hinc generi humano labor est exortus: et omnis
Erupit dolor, atque fames, et turpis egestas:
Lataque deformi patefacta est ianua letho.
Parte alia CHRISTUS caelo delapsus ab alto,
Induit humanam faciem, caelestibus oris
Editus, et genitore DEO: gaudetque parente,
Cui mare, cui tellus, cui totus subiacet aether.
Ille graves hominum miseratus in orbe labores


page 71, image: s087

Verus homo nasci voluit: fusoque cruore
Diluit omne nefas, placataque aetheris ira
Restituit veteres humanae gentis honores.
Hoc duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Irrita perpetua solvunt formidine terras
Atque eccum, ut domita statuit de morte trophaeum
Ingenti plausu, spoliisque oneratus opinis
Ingreditur: victorque hostes super eminet omnes.
Iamque alti ascendens super ardua culmina caeli,
Victor agit currus, hostes longo ordine capti
Incedunt: atra mors formidabilis umbra,
Peccatumque ingens monstrum, et miserabilis Orcus,
Dentibus infrendens: Stygii regnator Averni
Captivos inter, centum religatus ahenis
Post tergum nodis, fremit horridus ore cruento.
Non procul huic videas patefactis ossa sepulcris
Exire: et caeli subito descendere ab oris
Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti
Corpora: et e tenebris ad lumina surgere vitae.
Haec turba terribili sonitu, quo protinus omne
Contremuit caelum, et terrae intonuere profundae,
Elicit, ut superas revocat clangore sub auras.
Ipse sedens crocea sublimis in Iride CHRISTUS,
Arbiter humani generis, nimboque refulgens,
Concilium vocat, et vitas ac crimina pendit
Quaesitor scelerum, trutinaque examinat aequa.
Hinc iustis dirimit sontes, hircosque bidentum
A grege secernit: dextraque a parte bidentes
Collocat, et caeli melioribus excipit oris:
Pax ubi secura, et requies aeterna laborum.
A laeva immanes hircorum collocat alas,
Castigatque auditque dolos, subigitque fateri
Crimina, et in seram commissa piacula mortem.
Protinus hos ultrix damnatos crimine Dira
Addicat inferno, et Stygias detrudit ad umbras:


page 72, image: s088

Nox ubi perpetua, et densa caligine Ditis
Spelunca horrescit, vastoque immanis hiatu
Tartarus ignivomum eructat cum sulphure fumum.
Haec est illa dies, et ineluctabile tempus:
Quo veniet terrae exitium: multosque per annos
Sustentata ruet moles, et machina mundi:
Excutietque diem Titan: et sidera caelo
Labuntur, totusque orbis confidet in ignes.
Talia per totum videas emblemata corpus
Depicta insignis fabricae: circumque parerga
Innumera, aequaevi quae prima ab origine mundi,
Ad summum illius deducunt tempora finem:

SOLARIA EXTRA TEMPLUM.

Hactenus aetherios imitantia corpora motus,
Annorumque vices centum, cursusque dierum,
Instabilesque horas, circumque volantia signa,
Cymbalaque, et Galli cantus, pictasque figuras
Lusimus, et tenui deduximus omnia versu:
Nunc templo egredimur, picta et solaria muris,
Et turri aeria canimus, Lunaeque meatus,
Quique inibi radius bissenas indicat horas.
CHRISTE fave, et nostris iterum bonus annue coeptis.
Tectum ingens templi longo fastigia tractu,
Solis ab occasu, Solis deducit ad ortum.
Pars laterum Boream, pars altera respicit Austrum.
Huic turritum aliud transverso culmine tectum
Iungitur: Eoo qua stant penetralia templi
Limite: et a gelida tepidam prospectat ad Arcton.
Illic artifici solaria picta labore
Sunt aliquot, Solis Lunaeque notantia cursum.
Area lata patet subter fastigia tecti,
In conum vergens: laterum compagine firma,
Et spatiis triplex includitur angulus aequis.
In summo muri, facies nitet aurea Phoebi,


page 73, image: s089

Centri instar: roseo cuius multa exit ab ore
Linea, quae dirimit spatiis aequalibus horas.
Haec circum duplici caelestia signa meatu
Hinc atque hinc fulgent, altoque a vertice gyri
Deducti, atque Arabes quos Almicantara dicunt.
Inseritur medio Phoebi stylus aeneus ori,
Insignis nodo. lucis stylus indicat horas
Totius, obscura, quam de se proicit, umbra:
Quamque alte Oceani Titan emiserit undis,
Quantum hinc Hesperiis, quantum illinc absit Eois.
At nodus, quo forte meet Sol aureus astro
Signiferi, ostendit: sparsaque examinat umbra.
Sunt duo praeterea tecto solaria eodem:
Quorum unum Lucis consuetas indicat horas:
Ferrea quas tenui designat regula filo.
Alterum ab Eois horas regionibus aequas
Ad mediam lucem, mediaque a luce diei
Ad serum occasum, duodenaque limina caeli
Exhibet: et sparsa commonstrat desuper umbra:
In media muri facie notat aureus horas
Bissenas index spatio circumfluus aequo:
Et medios Lunae ac Solis super aethere cursus
Signifero, parili praesentat regula motu.
Tum globus auricomae profert nova cornua Lunae,
Orbe alias minimo rubeum condentia vultum,
Pleno alias humiles spectantia lumine terras.
Utque vice alterna, rutilo super aethere Luna
Nunc radiis crescit, nunc plenum contrahit orbem,
Sic globus hic variam tecti sub culmine Phoeben
Circumfert, et clara novat, Lunae aemulus, ora.
Quid, quod in excelsa turri, qua lata patescit
Area, quaque alto vigilum domus ardua tecto
Eminet: artifici septem solaria dextra
Hinc illinc depicta nitent: Solisque tabella
Conspicitur, taciturna notans vestigia Phoebi,


page 73, image: s090

Sive ille Oceano surgat, remeetve sub undas?
Mira tabella viam Solis demonstrat, et apta
Dirigere arte docet fabricae mirabilis horas.
Seu iubar emittat Phoebus, summoque feratur
Cardine, seu radios obscura nube recondat.
Dicite,

Neccarides

, causam mihi, discite Musae,
Lubrica quis variis primus descripserit umbris
Tempora: et humanos artem revocarit ad usus.
Et meministis enim Divae, et memorare potestis
Primus Anaximenes, Mileti clarus ab urbe,
In veteri quondam Sparta solaria circum
Dicitur artifici templis posuisse tabella:
Et Phoebi servasse vias, umbramque cadentem.
Ferter et Hebraeus Solymis in moenibus Achas
Exigua cursum signasse Hyperionis umbra:
Bissenisque diem horarum secuisse figuris.
Fertur Romulea statuisse Papyrius aede
Umbrarum legem, inque rudi pinxisse tabella:
Donec opus coeptum forma meliore Philippus
Martius instituit, normamque reduxit ad aptam.
Isque labor tantum Romana sede favoris
Repperit: ut Latii Censorum opus utile curae
Subdiderint Patres, summoque in honore locarint.
Ipse quoque Augustus

scioteria

mira colosso
Affinxit: Solisque umbram de rupe notavit
Immensa proiectam: apici superaddidit alto
Manlius auratum sublimi in vertice gyrum.
Omnia sed nostri monimenta laboribus aevi
Haec tantum cedunt: quantum vaga sidera soli,
Et quantum reliqui Lunae fulgoribus ignis.

AEDILES ET PRAEFECTI Fabricae.

Qua vero qua laude canam? quo carmine dicam
Insignes pietate viros: quibus ardua curae


page 75, image: s091

Sunt studia, et tanti non displicuere labores:
Et quorum larga bonitate, ac divite sumptu
Hoc opus excrevit: quo non praestantius ullum
Vidit in orbe aetas: vix postera saecla videbunt?
Non, mihi ahena sonent centum si vocibus ora:
Perque mea insinuet totus se pectora Phoebus:
Omnia percurram tantorum clara virorum
Nomina: nec meritis hic omnes laudibus ornem:
Quoscumque huic operi sancti pia cura Senatus
Praefecit: sumptusque omnes expendere iussit:
Aut qui sponte sua coeptum iuvere laborem.
Nam quem te memorem IOAM THEOBALDE, vetusta
Orte domo: priscos qui aequas virtute parentes?
Nam quamquam veteris tibi gentis origo nitescit:
Et decus antiquis proavi natalibus addunt:
Ex te maior honos: tibi dignum sanguine prisco
Pectus inest, et cana fides, operosaque virtus,
Et pietatis amor, et mens sibi conscia recti,
Tecum honor, et laudes, et Rheni cura paterni,
Molem humero imponens, et vix tractabile pondus.
Cumprimis tibi larga manus, tibi dulce loquendi
Fulmen: et attonitas sermo qui mulceat aures,
Ora supergressus Pylii senis, oraque regis

Naricii

. hinc laurus crines praetoria vinxit
Fascibus: et patrias dedit insedisse curules.
Quid moror? hoc aevo tibi nil, THEOBALDE, relictum,
Quo virtus animo, quo famae gloria crescat,
Et nunc venturi debent tibi multa nepotes
Munera: quod patriae victus telluris amore
Iuvisti eximii sumptu monimenta laboris.
Proximus hic se offert paribus pietatis in armis,
LICHTENSTEYGERUS patria virtute MICHAEL:
Et mente insignis: rerumque exercitus usu.
Patricios inter clarissimus unus, et urbis
Imperio praestans. manibus gerit ille secures


page 76, image: s092

Consulis: et leges et candida iura tuetur:
Eloquio pollens: et quem nitor oris honestat:
Condecorant mores: animus formosior ornat:
Cuius in egregio posuerunt pectore sedem
Cana fides, et blandus amor pietatis et aequi,
Iustitiaeque decor, magno et cum pondere virtus.
Nec tu carminibus nostris indictus abibis,
Ingenio, FRIDERICE, potens: sincera bonorum
Congeries: in quo veteris vestigia recti
Agnosco, et mores ductos meliore metallo:
Tu pietatis amans, tu iuris cultor et aequi
Iustitia cives, placidaque in pace tueris,
Et patria castas defendis in urbe Camenas,
Nemo tibi procerum tentat, licet aere vetusto
Floreat: et clarum trahat alto a sanguine nomen,
Si iactare parem, tu castas natus ad artes
Pierio polles studio: dulcique redundas
Eloquio: mentemque levas docta arte senilem:
Et procul ambitione, locos et amoena vireta
Musarum invisis, doctorumque alma frequentas
Limina, et Aoniae tutaris castra Minervae.
Sed neque deformes inhonori sanguinis ortus:
Nec te antiquorum series ingloria patrum,
Obscurum proavis, et priscae lucis egentem
Plebeia de stirpe tulit. GOTTSHEMIA vivit
Clara domus, veteremque videt revirescere gentem
Auspiciis, FRIDERICE, tuis, et alacribus ausis
Vester honos vivit: quem non ventura silebunt
Tempora: nec densa condet sub nube vetustas.
Namque olim grato celebrabunt ore nepotes
Magnificas patriae impensas, operumque laborem:
Et laudes vestras maiorum annalibus addent.

ARTIFICES TOTIUS OPERIS.

Nunc etiam artifices numero graviore canendi:


page 77, image: s093

Egregii artifices: quorum alta indagine mentis,
Ingeniique acie, manibusque atque arte magistra,
Tam pulchrum processit opus, miroque labore
Eximia haec placidum sortita est machina finem.
Prima DASYPODIO debetur gratia docto,
Lucida qui summi rimatus sidera caeli,
Fulgentesque plagas, radiantiaque astra recenset.
Machina quo vivat motu: quae semita Lunam
Ducat, et excluso pallentem fratre relinquat:
Quae moveant momenta polum: cur sidera septem
Obluctata illi, retro nitantur in ortus:
Aetherium qua carpat iter Mavortius ignis:
Qua vaga flamma Iovis, qua velox orbita Phoebes,
Pigraque Saturni, quantum Cytherea sereno
Curriculo, Phoebique comes Cyllenius erret.
Cumque animo et vigili perceperit omnia cura:
Sollicitoque domi signarit pollice cursum
Aetheris, et numeros secum revocarit ad aptos:
In medium discenda adfert, coetumque iuventae
Perdocet, ingeniis non vestigata priorum.
Utque oculis hominum motum, et vaga sidera caeli
Subiceret: longique vices praescriberet anni:
Et Lunae, ac Solis tenebras, mensesque notaret:
Sollemnesque [Orig: Solennesque] dies in longum conderet aevum:
Haec opera effinxit caelestem imitantia cursum,
Mira acie ingenii, mirandae pollice destrae.
Nam studia haec vitae teneris secatus ab annis
Extera terrarum subiit loca: qua vagus udas
Sequana volvit aquas, et Gallica rura pererrat:
Immensoque libros conquisiit undique sumptu,
Ut veterum possit studio superare labores.
Et nunc Graiorum Romanis floribus artes
Irradiat: verni quas proferet aura Favoni.
Quidquid enim Euclidae manavit ab indole: quidquid
Theudosius peperit: quidquid contexuit Hero,


page 78, image: s094

Inventum quodcumque tuo Barlame recessu:
Autolycus quidquid, vetus Hypsiclesque, sagaxque
Fecit Aristarchus quidquid Pediasimus acer,
Et Phario sollers collegit litore Pappus:
Omnia nunc opera et studiis melioribus ornat.
Namque animo illius pridem se cuncta vetustas
Condidit, et maior collectis viribus exit.
Hic veterum laudes propriis virtutibus auget:
Inventisque novis maiorum opera omnia vincit:
Artificesque huius praestantes provocat aevi,
Laude nova fabricae, divinum imitantis Olympum.
Quamquam omnes alii, quos haec studia alta fatigant,
Pars quota sint Conrade tui? quid tale vel ingens
Purbachius, vel Stoflerus ter maximus egit?
Aut caeli immoto fecit Copernicus orbe?
Cunctorum si clara simul iungantur in unum
Efficta: his numero praecedes omnibus unus.
Saepe quidem coeptum voluit fortuna morari,
Saepe acres morbi, iactumque ex aethere fulmen:
Quo percussa fuit sublimis machina templi,
Cum iuvenem sponte egregiuim, et praestantibus ausis
Illustrem, magnique animi virtute decorum,
DAVIDEM tibi Vindelicis arcessis ab oris,
Consortem magnorum operum, coeptique laboris:
Ut comite hoc studii, ceu fido adiutus Achate,
Eximiam posses ad finem ducere molem.
Quando illi Clariae tenero sub pectore curae,
Et doctrina sagax, studiumque Matheseos acre:
Et pudor et probitas, et frons sedata, decorque
Oris, et ingenio sociata modestia culto:
Tuque adeo illius vidisti animumque benignum,
Sollicitamque fidem, succintaque pectora curis,
Et vigiles sensus, et docta evolvere tantam
Corda operis magni molem, causamque magistri
Mentem implere sui: iussisque ingentibus unam
Sufficere: et multa Spartam cum laude tueri.
Venite praeclari multis virtutibus ambo,


page 79, image: s095

Tuque animo, CONRADE, potens, tuque indole felix
WOLHENSTEIN, vos fama, vehi trans aequora late,
Tranque alti maris ambages: Vos cuncta loquetur
Tellus: vos variis scribent in floribus horae:
Longaque perpetui ducent in saecula fasti.
Proxima nunc celebri debetur gloria laudum
Pictori, Aronomum qui mente sagace reperta
Peniculo expresserit: vivoque colore notavit.
Magna ars picturae, magnisque a regibus olim
Nobilitate fuit: reliquisque antiquior una:
Hanc septem ingenuas inter clarissimus artes
Ponit Aristoteles, octavamque adiicit illis:
Quando olim ingenuis concessum pingere solis:
Illicitumque aliis. quid, quod pictura poesi
Est propior: carmenque tacens: oculosque colorum
Lumine delectat, humanaque pectora mulcet?
Quidquid in hac igitur divina est mole decoris:
Huic orbes videas, atque aetheris aemula summi
Corpora, sive vagos agitatis curribus ignes
Invectos, sive iudicibus medio axe rotatos:
Seu Lunae vultum, simulacraque quattuor illic
Aetatum, CHRISTI effigiem: seu quidquid ubique
Ornatam fabricae picturis addit amoenis:
Omne id sollerti TOBIAS pollice duxit
STIMMER: Appellaeis tantum praeclarior ausis,
Quantum lux tenebris, perfectaque corpora coeptis.
Ille Mathematicas edoctus ab arte figuras,
Omnia perfecit, vivumque expressit ad unguem,
Ille sagaci animo comprensa coloribus aptis
Reddidit, atque oculis hominum subiecit: et ipsos
Mulciberis duros potuit formare lacertos.
Nam tantum eximiae STIMMER decus attigit artis:
Ut veteres superet, praesentes laudibus aequet:
Nec ventura parem sint illi habitura magistrum
Tempora, qui tanta pingendi polleat arte.
In Veneris tabula summam sibi ponit Apelles,


page 80, image: s096

Hacque una victos pictores iactitat omnes;
Iuno tuum, Polyclete decus: tuus Attica Pallas,
Phidia, honor: celebri fama est sua vacca Myroni:
Omnia sed meus hic opifex sibi vindicat uni,
Pictoresque alios unus supereminet omnes:
Viribus ingenii, et sollertis acumine mentis,
Artificique manu, et variorum luce colorum.
Pinxerit ille leves volucres: tum protinus aura
Delapsae venient volucres, cantusque ciebunt.
Pingat linteolum, Zeuxis removere iubebit,
Ostendique volet submota veste colores.
Pingat equum: picto mox vivus adhinniet ore
Alter equus, fremituque auras plausuque replebit.
Sed quid opus multis? ipsum praelustre peritum
Artificem commendat opus: quod in aede

Treborum


Eminet: et tanti se venditat arte magistri.
Donec enim magni durabit machina templi,
Semper honos, Stimmere, tuus, laudesque manebunt.
Sed neque carminibus nunc te memorande silebo
ISACE: nostrorum decus amplum Habrechte, fabrorum.
Nam quis te Helvetium Vulcania doctius arma
Expediat manibus rapidis, atque arte magistra?
Quis melius ferrum vasta fornace recoctum
Perficiat, mirosque hominum perducat ad usus?
Tu potes in tenues illud diducere lamnas:
Inque teres filum candentes flectere massas:
Artificique rotis dentes insculpere lima:
Tu potes horarum certas describere metas:
Legitimosque ciere sonos, et concita motu
Corpora formare: et duris fabricare lacertis.
Qualia nec Siculis construxit Lemnius oris:
Nec Polycletaeus fudit vasto igne caminus:
Nec fabrae effinxit auctor celeberrimus artis
Daedalus, aut Sicyon, aut nobilis aere Corinthus.
Ergo quidquid habet moles operosa rotarum


page 81, image: s097

Intus: et occultae quidquid revolubilis aedis
Ponderis: unde omnis venit in vaga corpora motus:
Munus id omne tuum est. Nam tu monstrata sagaci
Astronomi ingenio, dura sub forcipe solus
Corpora formasti: tu gyris addere certos
Doctus ab Astronomo dentis rite omnia solus
Ictibus innumeris operosa incude parasti:
O summi artifices: et quis satis omnia versu,
Explicet, aut vestros aequet cantando labores:
Quotquot in hanc fabricam tantas impendere curas
Sollicitis manibus voluistis, et arta magistra?
Ingeniosi omnes: si quid mea carmina possunt,
Nulla dies umquam memori vos eximet aevo.

AD URBEM ARGENTORATUM Epilogus.

Tu vero, Aonidum cultrix operosa sororum:
Et verae pietatis amans, et pacis alumna,
ARGENTORATUM, Germanae gloria terrae,
O praeclara domus virtutum, o iuris asylum,
Iustitiaeque sacer portus, fidei anchora sacrae:
Salve urbs illustris, toto celeberrima mundo,
Aeternumque vale magni domus inclita CHRISTI
Tu pietatis opes, et verbi et caelestis honorem
Immenso asservas studio: ne rure

Trebocum


Infelix lolium, et steriles dominentur avenae:
Utque pia maneant in Religione nepotes,
Tu studia et sacras immensis sumptibus artes,
Impensisque foves, magnoque in honore Lycaeum,
Caesario ornatum nuper diplomate, ponis:
Insignesque viros, totus quos suspicit orbis,
Ingenuae patria praeponis in urbe iuventae:
Ut studium moresque regant, et facta priorum
Edoceant: quae norma boni, qui limes honesti,
Monstrent: inque patrum vestigia ducere perstent,


page 82, image: s098

Eloquiique vias, Ciceroniaque arma disertis
Vocibus expediant, et cultu divite linguas
Forment, et doctis sermonibus ora figurent.
Tu mirabile opus, quo non praestantius ullum
Ulla prior vidit mundi sub finibus aetas:
Immenso aedificas sumptu, caelique meatus,
Astrorumque vias argento imitaris et auro:
Ut quae sunt humili procul a tellure remota,
Humanisque negata oculis, et pervia solis
Montibus: hic propius videat Germana iuventus.
Salve iterum atque iterum toto clarissima mundo
Urbs, decus Alsatiae, et Germanae gloria terrae:
Quasque tibi canimus

Nicraeo

carmine laudes
Accipe, diva, tuas: et miti respici vultu.
Sic tua crudeli numquam pulsentur ab hoste
Moenia. nec saevae videant contagia pestis:
Nec te dira fames, nec te penuria vexet.
Sed tua sit Cererisque ferax, laticisque lyaei
Terra, domosque tuas spirabilis aetheris aura
Recreet: et niveis pax aurea protegat alis.


page 83, image: s099

LIBRI SEPTEM DE PRIMIS NUPTIIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS, AC DOMINI, D. [Abbr.: DOMINI] Ludovici Ducis Wirtembergici et Teccii, Comitis Mompeligardii, etc. cum Illustrissima Principe ac Domina, D. [Abbr.: Domina] Dorothea Ursula, Marchionissa Badensi, etc. Stuccardiae, Anno 1575. Mense Novembri celebratis.

HABES IN HIS SEPTEM LIBRIS CANDIDE lector, non modo Principum, Comitum eorumque coniugum et filiarum, Baronum, Nobiliumque prope omnium, qui Nuptiis interfuerunt; itemque consiliorum, (quorum nomina auctori innotuerunt) Elogia, sed etiam totius Nuptialis pompae, et Equestrium Ludorum integram descriptionem.

NICODEMI FRISCHLINI, P.L. [Abbr.: Poetae Laureati] AD Publium Virgilium Maronem, Poetarum Principem, ELEGIA.

Virgilii manes, et perpetis ossa favillae
Et quidquid campis restat in Elysiis:
Vos ego compello, vos primo in margine libri
Alloquor: et testes ad mea verba voco.
Si mala FRISCHLINI laedent convitia Musam
Insontem: hanc vestra rite iuvetis ope.
Furta meis multi dicent haerere libellis:
Et, mea quod fuerit praeda Maronis opus.
Duritiem versus censor culpabit iniquus:
Quam peperit numeris Teutona lingua meis.
Aut nimis abiectas carpent mendacia voces:
Aut aliud dicent crimen inesse libro.
Sed quibus excuser merito rationibus, audi,
(Si me audire potes) summe Poeta Maro.


page 84, image: s100

Dissimilis nostrum fortuna utrique: tuaque
Ah longe inferior fors mea forte fuit.
Lingua Latina tuo vernacula fluxit ab ore:
Quae mihi difficili parta labore venit.
Tu cum perfectum posses componere carmen:
Ut legerem recte tunc mihi cura fuit.
Quosque tuo posses imitari rite libello:
Innumeri vates paene fuere tibi.
Nam tua materies toti notissima mundo:
Inque Poetarum fabula trita choro.
Multa sed et licuit cum fictis nomina rebus
Fingere: erant animi libera frena tui.
At mea materies est rebus plena novatis:
Nec prius hoc quisquam tramite fecit iter.
Nec fuit ulla mihi concessa licentia vati:
Verba sed historicam iussa tenere fidem.
An levia haec credas? age perbreve respice tempus:
Quo labor hoc longum noster aravit opus.
Bis seni ex illo lapsi sunt tempore menses:
Cum thalami hoc fieret connubiale sacrum.
Tres mea Germano Latioque ornata cothurno
Abstulit, a Syrio tracta Rebecca solo.
Est unus misero ploranti fata colono,
Et variis linguis plebeculaeque datus.
Nam varios pinxit Comoedia libera mores:
Plebeio quales cernimus esse gregi.
Comitiis [(perhaps: ?[lapsus metricus)] unus datus est: cum Caesare rapto
Ipse Ratisponae (res ea nota) fui.
Maxima pars reliqui, tenerae concessa iuventae,
Temporis: est operis quae polienda meis.
Binas quoque die consumo naviter horas,
Dum doceo tenerum Romula verba gregem.
Nunc Cicero est manibus nostris sumendus, et illo
Deposito, magni Caesaris illud opus.


page 85, image: s101

Caesare vix posito tua nos Aeneia torquent
Arma, iuventuti [(transcriber); sic: inventuti] rite canenda meae.
Dixerit hoc aliquis modico facile esse Poetae:
At iactura tamen temporis ista fuit.
Quin etiam sacri quando venere diei
Tempora: cum noster otia coetus habet.
Tres ego continuas tribui sermonibus horas:
Socraticamque ivi per nemus omne viam.
Assiduo sic me iactatum cura labore
Abstulit, a Musis ad graviora meis.
Quidquid in his igitur poteris reprendere libris,
Id culpam exigui temporis esse puta.
Sed da pro septem septenos mensibus annos:
Sic numero libris conveniente meis.
Da mihi, quanta tibi fecit DEUS ocia Caesar:
Ingenii vires experiere mei.
Forsitan incudi cum pravos reddere versus
Inque annos dabitur scripta referre novem:
Maturum censebis opus: meliusque placebunt
Iudicio et limae carmina nostra tuae.
Interea volitet totum tua fama per orbem:
Et Wirtembergis te mea semper amet,
Te colat, observet, semper tibi dedita subsit.
Et perdat naevos te poliente suos.


page 86, image: s102

LIB. I. NUPTIARUM DE PRIMIS NUPTIIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS, LUDOVICI DUCIS Wirtembergici, etc. cum illustrissima Principe, Dorothea Ursula, Marchionissa Badensi celebratis, LIBER PRIMUS. Edit. Anno Chri. 1577

Sollemnes thalamos, et casti foedera lecti,
Conventusque Ducum celebres, epulasque Deorum,
Regifico instructas luxu, peditumque catervas
Ordior et fictis belli simulacra sub armis,
Tecciaco celebrata Duci: cum numine dextro
Caelicolum, taedae pactum genialis iniret,
Nam prius haud umquam sonuerunt omnia plausu
Maiori, quam cum Badana CAROLUS ora
DOROTHEAM in nostras ductaret pronubus urbes
Et quisquam illius memorabit gaudia lucis?
Et quisquam meritae dicet praeconia laudis,
Tot ducibus magnisque viris, populoque frequenti:
Qui Wirtembergas ornavit munere taedas?
Phoebe vale: non hic vatum figmenta priorum,
Non lassata aliis orabo numina Musas:
Non volucrem Tegees numeris hortabor alumnum,
Non Dirces: alium poscunt mea carmina Divum.
CHRISTE veni, viresque tuas, animumque benignum
Suffice: propositoque fave: da carmina festo
Digna toro, et nostris audacibus annue coeptis:
Da plectrum mihi Iessaeum, quo providus olim,
Rex Salomo castum vates celebravit amorem,
In

Sulamitha

tuam, divino percitus oestro.
Tuque decus mundi, o sancti generosa parentis
Christophori suboles, fama super aethera vecti,
Ductor ades: thalamique fave veneranda canenti


page 87, image: s103

Iura tui: et sanctas decorantem carmine taedas
Respice. Sic magnum superes virtute parentem:
Sic tua Dorothee crescat: sic parvulus aula
Luduvicus ludat: patrioque arrideat ori.
URBS iacet ad Nicri colles in valle reducta,
Stuccarda (aeripedum quondam fuit hortus equarum)
Marchiadae Badensis opus: sic fama priorum:
Dives opum locus, et dulci generosus Iaccho.
Quem circum uviferi surgunt, ceu moenia, colles:
Pampineisque virent late loca plena racemis:
Et numquam prelis laticem negat una Lyaeum.
Huius ad Eoum, qua prospicit angulus, orbem:
REGIA clara micat, sublimibus ardua tectis,[Note: Descriptio regia Stutgardiana.]
Digna DEO sedes: quae quattuor arcta domorum
Moenibus, et solidis laterum compagibus haeret.
Hinc atque hinc fossae cingunt stagnantibus undis:
Qua zephyrum domus, et gelidam qua prospicit arcton
Cuius in extremo turris duo copulat alta
Tectorum capita: et geminus conglutinat aedes:
Parte rotunda sui, capreo constrataque tecto:
Ductoris Ludovici opus. haud procul imminet ingens
Pons fossae: mediam qua porta intersecat aedem:
Porta domus ingens, solidaeque e rupe columnae,
Aerataeque trabes, ferrato et cardine postes.
Supra ingens xysti patet area: cuius Eoo
Pariete, Phoebaeum ostendunt solaria motum.
Tectum utrimque domus, multis conclavibus alte
Eductum, atque aulis subter fastigia densis.
Infra, ubi iam portam fueris ingressus apertam,
A fronte occurrit firmis constrata lapillis
Area, quadrato laterum munita recessu:
A laeva Ducis archivum, et tabularia fulgent:
Portarum a dextra servat sua limina custos:
Contiguumque haeret penus, et tablina coquorum.
Capsaque pannorum, Flandraeque taberna Minervae.


page 88, image: s104

Inde gradus gemina surgunt testudine flexi,
Angulo utroque domus: superas quibus itur in aulas.
Altera turriculam, subter fastigia tecti,
Connexam testudo tenet, a limite dextro:
Hic ubi, pensilibus librati molibus, orbes
Circumagunt horas: et tempora certa sonando
Describunt. videas illic concurrere cervos
Cornibus arboreis, quoties sonus editur horae.
Illi iuncta loco quae proxima regia adhaeret,
Occiduum versus solem, pietate sacratum
Ima parte tenet templum: quod subter amoenae
Impositae fulgent aulae, et cenacula multa
Desuper in liquidas circumspicientia fossas.
Parte sed adversa, solis quae vergit ad ortum
Tertia consurgit valido domus ardua tecto,
Firma suis muris, et contignata duabus
Hinc atque hinc domibus. binae illic igne culinae
Assiduo lucent infra: quis proxima porta
Gramineum, viridemque herbis educit in hortum,
Ponte super: validae quem suspendere catenae.
Sunt geminae fossae, veluti pomeria, circum:
Includuntque feras, volucrumque ingentia clathra.
Ipsas sed supra longa imminet aula culinas:
Aula ducumque epulis, ducendisque apta choreis:
Aula patens luci, et miti perflabilis aura.
Hanc super egregio constructa palatia luxu:
Contiguisque haerent annexa cubilia tignis
Cuilibet: et paries Tyrio variabilis ostro.
Ambitus has aedes supraque infraque columnis
Insistens geminus, laterum et compagibus haerens,
Omnes connectit quartae. sic pervius usus
Quattuor inter se tectorum. at limine ab imo,
Principis ipsius superam quae ducit in aulam,
Aulam, qua medii spectatur clima diei:
Testudo aeripedum gressus admittit equorum:


page 89, image: s105

Praestructa ingenti domui. Fons proximus undis
A dextra salit: a laeva descenditur imis
In cellam gradibus: distenta ubi nectare dulci
Dolia, multiplici variarum ambage viarum,
Hinc illincque iacent. quali Minoia flexu
Tecta fuisse ferunt: ubi inexetricabilis error,
Parietibus textum caecis iter, ancipitemque
Mille viis habuit dolum, et irremeabile limen.
Atria sunt supra, longis suffulta columnis:
Atria nobilium pascendis facta ministris:
Olim exercendi ludos (sic fertur) equestres
Area: ceu facti monstrat vestigia nomen.
Haec super antiquos pandit testudo penates
Ludovici Ducis, aeripedi testudo caballo
Pervia: magnorumque aperit penetralia divum.
Illic artificumque operae, et sola marmora picta
Resplendent: subsuntque suis asarota figuris:
Caelataeque trabes, et clara toreumata signis.
Hic paries lucet Gaetulo murice tinctus:
Lucet gemma toris, et iaspide fulva supellex.
Non procul inde, levem Zephyri qua tendit ad auram
Ista domus, templique tholis sola pinea iuncti.
Connectit, sese magni cenacula pandunt
Ampla Ducis: positas cum nobilitate severa
Carpit ubi princeps epulas. stant atria supra
Casta gynaecaei excisis innixa columnis:
Atque hypocausta illic, iunctisque cubilia muris:
Et picturatis fulgentia marmora venis:
Et quae longa mora est numeris includere nostris,
Ornamenta loci: veterum decora alta penatum.
Ipsi etiam subsunt conclavia plurima tecto:
Quaeque duces possint, Regesque habitare supremi.
At testudo ingens, et gressibus apta caballi
In xystum surgit: non illam vertice in alto
Tegula densa tegit sed duris area saxis


page 90, image: s106

Constrata, a trucibus ventis tutatur, et imbri.
Hinc si prospicias gelidos Aquilonis ad axes
Curia regali occurret tibi proxima tecto:
Ingeniis habitata patrum: sanctique senatus
Regia: qua sedem posuit Themis alma, suumque
Virgo Astraea tenet puteal, stant obvia longis
Atria porticibus, firmisque instructa columnis.
Vestibulum ante ipsum, primoque in limine sedis,
Cernere semper erit, populis undare penates:
Assiduos intrare inopes, remeare beatos.
Cetera praetereo. quis enim tot tecta domorum,
Tot templa, atque urbis portas, tot moenia circum
Structa, tot excisas intra pomeria fossas:
Tot validas possit verbis comprendere turres?[Note: Deliberatio et mandata Principis de Nuptiali apparatu]
Iamque ubi festivae properabant tempora lucis:
Convocat augustam proceres LUDOVICUS in aulam
Ingenti coetu, solioque nitente residens,
Omnibus intentis, placido sic pectore fatur:[Note: Oratio Ducis Ludovici ad consiliarios.]
Tecciaci proceres, et sancti fulcra Senatus:
Pars tribus exactis completur mensibus anni:
Ex quo Marchiacae moderator Carolus orae,
Dorotheam thalamo pepegit, propriamque dicavit:
Et sibi me generum divina prole revinxit.
Haud equidem sine mente reor, sine numine CHRISTI.
Namque ego, qui plures traducere caelibis annos
Decreram vitae, et monitus explere paternos:
Nunc subito sponsus paro connubialia pacta,
Augurio vestro. Non regum more piorum,
Quaesivi vultum thalamis: ut dulcis imago
Vinceret: et celsae caperent me frontis honores.
Nec venio praeceps alieni in foedera lecti:
Sed, quae sponsa mihi patris, vestroque dicata
Consilio sanctis esset natalibus orta,
Communemque DEUM mecum, et communia sacra
Sincero coleret studio: exemplumque pudicae


page 91, image: s107

Principis, antiquos posset decorare penates.
Hanc duxi, et ductam fato meliore fovebo.
Nunc igitur, quia tempus adest, ut sacra parentur
Coniugii: et festa peragantur gaudia luce:
Consulite in medium, et rebus succurrite coeptis:
Hospitio pateant ut Wirtembergidos urbes
Principibus, magnisque viris, ad iura vocatis
Connubii, longaque orbis regione profectis.
Ac primum nostros tota dicione clientes
Accite: et siqui stipendia nostra merentur:
Et qui custodes Teccaeae moenia terrae
Undique tutantur, magnis natalibus orti.
Conveniant primum nostrae in penetralibus aulae:
Officii inter se lecturi quisque laborem.
Tum reliquis patriae ducantur ab urbibus orae
Bis centum cives: quibus addita cura tueri
Moenia, et armato portas obsidere coetu.
At Stuccardeo degentes limite cives,
Hospitibus lectosque ornent, et equilia ponant.
Praeterea sacrum cuncto ad geniale parentur:
Quaeque benigna Ceres, mitisque requirit Iacchus:
Huc centum vitulos, magnorum horrentia centum
Terga suum, huc centum tauros, totidemque bidentes
Inferte, ambrosias mensis genialibus escas.
Ipse ego principibus nostrae intra limina sedis
Hospitium ornabo: et cunctis sua iussa ministris
Iniungam: ludosque regam, et certamen equorum.
Quod si fata meis afflabunt prospera coeptis:
Gratia digna suum excipiet cuiusque laborem.[Note: Responsio Iacobi ab Hoheneck, magni curia Wirtembergica magistri]
Tum Iacobus ovans animis, certissimus auctor
Consiliis, et voce potens, et fulmine linguae:
Wirtembergiaci columen praelustre Senatus:
Cui genus antiquum, et praeclari sanguinis ortum
Nobilitas Hohenecca dedit: mens aures sortem
Surgit, et in tales exsoluit pectora voces.


page 92, image: s108

Maxime Suevorum ductor, quo sospite numquam
Res patriae versas, aut Teccia rura fatebor:
Ex quo reliquias, divinique ossa parentis
Condidimus terra, tumuloque sacravimus umbram,
Christophori patris: quem non virtutis egentem
Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.
Ille equidem magnos dedit atra morte dolores,
Inflixitque animis luctum: nobisque reliquit
Triste sui desiderium: qui legibus urbes
Constare, et patrios cupimus superesse nepotes.
At nunc laus Superis: quod flebilis hora recessit:
Illuxitque dies, toties optata paternis
Gentibus, alba dies, alboque notando lapillo:
Marchia Tecciaco qua iungitur Ursula lecto
Dorothee: ut tecum sociales exigat annos,
Et pulchra laetum faciat te prole parentem.
Ergo animis omnes promptis, opibusque parati
Adsumus: imperioque tuo paremus ovantes,
Nec segnes operum. tuus, o LUDOVICE quid optes
Explorare labor: mihi iussa capessere fas est.
Ipse det auxilium DEUS, atque haec omnia firmet.[Note: Ducis Ludovici consiliarii nobiles] [Note: Ioan. Ludovicus Spath ab Hepfinheim equitum Magister.]
Dixerat: illum omnes fremitu, assensuque sequuntur
Uno Tecciaci proceres, equitumque Magister
Spaetius Hepfigia ducens cognomen ab alta
Vir prudens animi: qui quondam Caesaris aulam
Sectatus, varios mores inspexit et urbes.[Note: Balthasar a Karpfen aerarii praefectus. Ioan. Caspar Kecheler a Suandorf aula Magister. Daniel a Renchingen. Burckardus ab Anweil. Erasmus a Laymingen, praefectus superior Stuccardianus.]
Nec non Balthasarus laetanti pectore plaudit
Carpio: Tecciacaeque domus aulaeque magister,
Suandorfa Caspar Kechelerus origine natus:
Maturusque aevi Daniel, Renchingia virtus:
Quique Anwillaeo Burckardus sanguine gaudet,
Iura fori doctus, rerumque peritus ab usu.
Guadet ovans animis Laymingae stirpis Erasmus:
Ingenio magnus: quo vix praestantior alter
Seu versare artes, seu candida dicere iura,


page 93, image: s109

Seu mentes hominum dulcedine flectere vocis.[Note: Wolffangus ab Anweil. Ioan. Ulricus Hecklin a Steineck.]
Gaudet et Anwili consors cognominis alter
Wolfgangus, culta mentem formatus ab arte:
Eloquio valens Hecklinus, et ore forensi,
Legum haud ignarus, studiis excultus honestis.[Note: Oratio Ioannis Brastbergeri I.V. Doctoris et Cancellarii Wirtembergici. ]
Tum Brasbergerus, fandi doctissimus auctor,
Cuius in egregio posuerunt pectore sedem
Cana fides, hilarisque suo cum pondere virtus:
Non levis ambitio, non ulla superbia, non spes
Improba: sed medius per honesta et dulcia limes:
Et qui discussa rerum caligine novit
Iura dare: inque suo leges servare nitore:
Incipit: o gentis columen praelustre paternae:
O spes Teutoniae: quae nos solacia laeti
Hinc trahimus, vivi quod et huc pervenimus aevi:
Ut te ius thalami sacrum, pactosque Hymenaeos
Exercere iuvet? quae nos consurgere quondam
Connubio tali cernemus Teccia rura?
Quae regni bona? Marchiadum comitantibus armis
Suevica se quantis attollet gloria rebus?
Si modo quod spero, pactum fortuna sequatur?
Quodque precor, facili clemens DEUS annuat aure.
Nunc igitur thalami sacrum geniale paranti
Adsumus, obsequium facturi deinde volentes,
Expositique animis. alii sua munere servent:
Cura mihi Ducibus gratas depromere voces,
Hospitioque levare viros. si cetera desunt:
Sit tibi pro facto satis officiosa voluntas.[Note: Consiliarii Doctores et alii nonnulli. Ioan. Crusius D. Kilian Bertsch, D.Ioan. Sechelius, D.]
Haec ait: haec eadem ingeminant cum plausibus omnes
Concilii proceres: animi maturus et aevi
Crusius, eloquio quo vix praeclarior alter:
Et Chilianus amans verae pietatis, et aequi:
Quem Themis et Pitho divinis laudibus ornant:
Nec non Sechelius, rerum vir maximus usu,
Artibus instructus, linguisque et voce diserta:


page 94, image: s110

[Note: Georg. Gadner, D. Assuerus Allinga, I C. Petrus Seng, D.David Scheck, D. Frider. Schytz, D. Mart. Hiller, D. M. Ioan. Enslinus, Director. M. Casp. Wild.]
Et qui Lyncaeo penetrare in viscera terrae
Addidicit visu, latitantiaque aera Georgus
Rimari novit, legum Gadanerus amator:
Quem decorat virtutis honor mentisque benignae
Temperies, doctique sales, et grata senectus.
Dant manibus plausus, animi argumenta benigni.
Plaudit et Assuerus sollers, legumque disertus
Sacrarum interpres: plaudit doctissimus arte
Iuridica et multis animi virtutibus acer
Sengius: et magno Davides patre creatus
Schegkius, Ascraeo quondam nutritus in antro:
Iuraque casta fori, et legum commercia doctus.
Nec cuiquam eloquio Fridericus in orbe secundus
Schyzius, et vita laudata et moribus aptis.
Plaudit et Hillerus iurisconsultus et aequi:
Iustitiae cultor, rigidi servator honesti.
Nec minus Enslinus, sacri pars prima senatus
Iuris honor, legum custodia, plebis asylum,
Laetatur. Casparque animi plenissimus aequi
Wildus ovat: patriae defensor strenuus orae.
Omnes acclamant, sonitumque per atria tollunt.
Nec mora, partiti officio iam quisque laborem:
Aut festis praeire choris: aut obvia ferre
Accitis ducibus laeto vestigia [(transcriber); sic: vestia] passu
Aut largas inferre dapes: aut fundere vina:
Aut oratores sacra ad genialia missos
Excipere, hospitiumque viris sub moenibus urbis
Addere: quae Chiliane tibi data cura, tuoque
Ductori Heclino. capiunt pro tempore munus
Quisque sibi: imperioque adsunt ac iussa facessunt.
Qualiter ad summi solium Iovis omnia circum
Prona, parata DEO: caeli, volucresque ministri
Et venti atque imbres, tonitrusque et fulgura et ignis. [Note: Instructio Aulae.]
Iam domus interior regali splendida luxu
Instruitur: monituque ducis parere ministri


page 95, image: s111

Certatim accelerant: vario strepit aula tumultu
Regia. pars ostro tenues, auroque micanti
Exornare toros: altosque inferre tapetes:
Pars haec aulaeis ornare hypocausta superbis:
Pars teretes aptare manu, ac disponere mensas.
Macti animis iuvenes, ne vos fastidia captent:
Durate, et magnis paulatim assuescite curis:
DUX Ludovicus ait: gressumque a limine profert,
Campum, ad certamen, magnis sub moenibus altae
Urbis, et ad ludos sibi dimensurus equestres:
Quem manus artificum sollers comitatur euntem. [Note: Descriptio horti amoenissimi]
Hortus ad Eoum latus arcis adhaeret: et horto
Est super irriguo lati planissima campi
Area: quam circum murorum machina claudit.
Intus prata virent, propriis tractata colonis:
Umbrosumque nemus, fontesque et amabilis unda:
Et iunctae frondes, et nexa cydonia citro:
Perpetuoque virens buxus, humilesque myricae,
Et bicolor myrtas, et baccis caerula ficus.
Nec pyrus, aut prunus, nec malus aut innuba laurus,
Nec frondosa deest platanus, nec populus ingens.
Cedant Alcinoi, cedant pomaria Pesti,
Egeriaeque nemus: quaeque aere pendet in alto
Terra Semiramei (si vere creditur) horti.
Hunc Venus Idaliis superunxit odoribus hortum:
Permulsitque locum, blandosque reliquit amores
Sedibus: et volucres hic iussit vivere natos.
Nam quid ego admirer primum? quo fine quiescam?
Auratasne trabes? an tot praetoria circum?
An nemus arboreum, malosque pyrosque feraces?
An horti laevum latus eloquar: hic ubi pingues
Stant, portae prope claustra foci, servensque culina:
Pistrinumque, molaeque impulsae fortibus undis:
Tractandaeque pilae locus, et pecuaria saepta?
Accipitrumque domus, muro quae proxima iuncta est?


page 96, image: s112

An labyrinthaeis inclusos orbibus orbes,
Multiplicesque vias, et inextricabile saeptum:
Quaeque domus media est, et celso aviaria tecto,
Piscinam infundo salientibus obtegit undis?
An referam levium vivaria plena ferarum?
An quae rure sita est, et quam tenet ardea sedem?
An horti dextram partem, quae vergit ad austrum
Occasusque videt: varias ubi picta per artes
Gaudet humus: cultisque herbis et floribus halat?
Huc oculis, huc mente trahor: sunt milia multa
Istic herbarum: hic flores beneolentis anethi,
Hic casiae, calthaeque, soporiferumque papaver:
Hic Hyacinthe vires, inscriptus nomina regum,
Hic et odoratas praetexit amaracus umbras:
Hic ruta, et graviter spirantis copia thymbrae,
Narcissique comae, serpyllaque olentia florent.
Hic rubro splendore rosae, vaccinia nigro
Imbutae: et dulci violae ferrugine tinctae:
Sed neque quam multae species, nec nomina quae sint
Herbarum: terris huc quae venere remotis.
Est numerus. neque enim numero comprendere par est.
Vidi artes illic miras, geniumque locorum,
Naturamque soli variam. Stat pertica nodo
Aurato insignis, quam floribus orbita pictis
Circumdat, lucisque horas labentis adumbrat.
Et labyrithus ibi est herbis sinuatus odoris,
Et Wirtembergae descripta insignia gentis.
Viva virent herbis cum bino cornua pisce,
Tecciacaeque domus clipei et Iovis armiger ales.
Sed neque quae stupeas, ibi fontis aquaria desunt
Iugia: quadrata faxis inclusa figura.
Hinc atque hinc sursum iactae siphonibus undae
Quattuor exsiliunt: medio puer actus in orbem,
Assiduam vena circumfert divite lympham.
Proxima sunt illic puteo praetoria iugi


page 97, image: s113

Instructa, et variis laquear praesigne figuris
Depictorum hominum, depictarumque ferarum.
Hunc vero ante locum florentem, suavibus herbis,
Est domus: unde leves mittuntur ab aure sagittae,
Oppositam in metam. videas pendentia circum
Cornua cervorum, truncis enata recisis,
Corticis esculeae germen, mirabile visu.
At passim fontes, caecisque fluenta latebris
Emittunt liquidas constrata per atria lymphas.
Dum vagor aspectu, visusque per omnia duco,
Calcabam necopinus [Orig: nec optinus] aquas, siphoque repressus
Exsilit, et stupidis immittit vultibus undas. [Note: Locus ad certamina equestria delectus.]
Hunc ergo Idalium Princeps ingressus in hortum,
Constitit ad medii praetoria maxima prati:
Atque hic campus, ait, decursibus aptus equorum,
Et ludis erit: hunc scrupis conspergite circum:
Dentatis aequate occis: vos ponite muros
Ilignos circum: vos latas figite portas,
Atque triumphales imponite desuper arcus.
Dixerat: inde gradum pistrini ad limina vertit, [Note: Nova culina.]
Et Boream aspiciens: istic locus esse culinae
Alterius poterit, Nam binas condere mens est,
Hospitibus nostris, numero maiore vocatis.
Una peregrinis de nobilitate cibandis,
Huc ponatur, ait: reliquis de plebe ministris
Altera deinde foro statuatur: et assere denso
Communita apte, ventos propulset et imbres.
Sic ait, et sese nota intra tecta recepit.
Certatim famuli incumbunt: Pars sternere campum
Glarea, et adducto scruposae pulvere arenae:
Pars aptare locum portae et concludere saeptis:
Molirique arcus, et celso educere caelo.
Hic alii imponunt statuas, et bellica signa,
Hastatosque viros, vivisque coloribus ornant:
Hic hederas alii appendunt: alii alta focorum


page 98, image: s114

Fundamenta locant alibi: iussasque culinas
Aedificant: cenis olim loca grata futuris.
Nox erat, et nigro caelum velarat amictu,
Laxabantque levi artifices defessa sopore
Corpora: cum princeps per noctem intentus equorum
Cursibus, aeratas agitabat pectore curas: [Note: Deliberatio de ludis equestribus constituendis]
Multa movens animo, quae nam certamina Martis
Ludicra festivis posset celebrare diebus:
Postera vix gelidam caelo dimoverat umbram
Orta dies: Ludovicum alta lux suscitat aula,
Consurgit strato, tunicaque inducitur artus,
Et festina pedum subnectit vincula plantis:
Tum lateri patrium circumdata balteus ensem:
Demissusque humero viridi dependet amictus.
Nec non et deni custodes limine ab alto
Procedunt: gressumque canes comitantur erilem:
Protinus ingentem coetum, primosque suorum
Imperio accitos alta intra limina cogit.
Olli convenere: sedet Ludovicus, et illi
Proximus, antiqua Fridericus origine natus
Virtembergorum comitum: simul incipit heros
LUDVICUS sacer, et solio sic infit ab alto. [Note: Oratio Ducis Ludovici ad aulicos proceres.]
Nobilium genus, et bello spectata iuventus:
Tempus adest, quo sacra paro, coeptosque hymenos,
More ducum, variis meditor decorare trophaeis:
Et pugnae sumptis simulacra ciere sub armis. [Note: Anno Chr. 1436]
Qualia Udalricus quondam celebravit avorum
Tertius: illustri quem maximus edidit ortu
Ebrardus, claro Peligardae e sanguine matris:
Cum natam Heinrici Boium Ductoris Elisam
Iungeret is thalamo, foedusque iugale sacraret.
Ac primum posito vobis de carcere missis,
Instituam certamen equis: dein carcere nullo,
Altera cornipedum ponam certamina cursu:
Quique pedum gressu valet, et qui viribus audax:


page 99, image: s115

Aut pilo incedit melior, levibusque sarissis:
Seu crudo fidit pugnam committere caestu,
Seu dura orbiculum pendentem involvere pinu:
Cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
Arma parate omnes, et cingite tempora cristis:
Loricasque habiles, galeasque ensesque coruscos
Induite: et Venetas ad ludum sumite larvas. [Note: Fridericus Comes in Wirtemberg et Mompeligard. ]
Vix ea fatus erat, cum Mompeligardia proles,
Illustris Fridericus ait: ter maxime frater,
In me nulla mora est: sequimur quocumque iubemur.
Nam pugnam, aut aliquid iamdudum invadere magnum
Mens agitat mihi: nec placida contenta quiete est.
Ludicra cur fugiam? quem siquis casus acerbus
Exigat: adversi pro te in certamina Martis
Succedam: vitamque in aperta pericula mittam.
Qualis enim quantusque fuit pater ante Georgus
Huldricoque Duci frater, patruusque parenti
Christophoro: fides rerum sociusque comesque:
Talis ero Ludovice tibi: dum spiritus artus
Hos mortalis habet: nec me sors aspera rerum
Dissimilem arguerit. Dixit, vultuque sereno
Annuit: et laeto dat signa faventia plausu.[Note: Albertus Comes in Leostein. Ioan. Baro in Limpurg. Ioan. Ludovicus Speth ab Hepfinhaim. Ioan. Casp. Kecheler a Suandorff. Sam. a Reischach aulae Magister. Erasm a Leimingen, praefectus superior Stuccardianus.]
Hoc Comes Albertus facit, alto sanguine cretus
Leustheniae gentis, clarus felicibus ausis,
Et forti validus dextra, armorumque peritus,
Hoc Lymburgiaca natus de stirpe Baronum.
Acer Ioannes: quo vix humanior ullus
Magnificos inter proceres, aulaeque potentes:
Fronte hilari lucens, et pectore semper aperto,
Nec studiorum expers. hoc Spaetiades, Kechelerque:
Hic aulae: ille equitum nota virtute magister.
Hoc et Reischachius: Friderici fidus Achates
Principis: ingenuas animum qui misit in artes,
Palladiis tinctus studiis bellique togaeque.
Hoc facit et gentis Laymingae splendor Erasmus:


page 100, image: s116

[Note: Georgius Marschalck, stabulorum Magister. Ioan. a Braitenbach, venatorum magister. Georgius ab Hallveil, cubicularius David Eccardus. Gynecaei praefect. Georg. a Dachsberg, praefectus arcis. Sebastian. a Parthen. Conradus Thum a Nestburg, Herman. a Ianviz Burcka a Weiler Georg ab Ulm. Nicol. a Gelniz. Ioan. Heinricius a Dann. Ioan. Itellus a Plieningen. Carol. a Dachsberg. Ioan. Ulricus a Venningen. Fridericus Sittich a Berlips. Burc. ab Ehingen. Helfricus Senft a Saulburg. Ioan. a Breitenbach Reinhardus a Neuhausen. Sebast Scafelisci. Matthaeus a Laubenberg. Philip. ab Urbach Wolf. Ulri. Lemlin. Gualterus a Freiberg.]
Marschalci hoc generis, stabulique magister equestris:
Saxonica veniens clara de stirpe Georgus,
Hoc Braitenbachius: sequitur quos cetera pubes:
Havillus, custos Teccaei acerque cubilis
Tutor: et Eccardus praestanti munere fungens:
Virginei coetus, observatorque pudoris:
Daxpergusque laris custos, et claviger arcis:
Partheniusque animo praestans et robore mentis:
Gente Borussiaca veniens, Martique paratus,
Et iam bis senis instructus ad arma caballis:
Applaudunt animis omnes, et vocibus omnes.
Nec non et Thummus, valida fortissimus hasta
Assonat: et generis Ianvizius ille Bohemi:
Et Wiler, atque Ulmus: cum Gelnitioque perito
Armorum, Dannaeus et ipse accerrimus armis:
Et Plieningus ovans animis Itellus: et alter,
Cui natura breves animis ingentibus artus
Finxit, Daxpergus, membris animoque paratus:
Omnes assensere duci plausumque dederunt.
Armaque nunc omnes poscunt: fremit arma iuventus
Ludicra, et indicti placet omnibus alea Martis.
Tunc clamor, grataeque oritur laetabile vocis
Murmur: ut aeris cum mollia flamina silvis
Inciderint: viridi strident super arbore frondes:
Aut volucrum in lucis ubi consedere catervae:
Dant sonitum rauca nemora inter pinea voce:
Et iam quisque parat clipeos, galeasque comantes:
Veningus, Berlipsque alacres: et clarus Ehingo
Nomine Burccardus, Senftusque et Braitiobachus:
Neuhususque ingens animo, et Schafelisca Boemus,
Loricas armant: et spicula lucida tergunt:
Praestantes animi iuvenes: armisque paratis
Famam post habita faciles extendere vita.
Accingunt se operi Laubenbergusque, sagaxque
Urbachius, Lemlinque, Fribergiadesque comanti


page 101, image: s117

Insignis galea, Kaeccusque et nomen ab alta. [Note: Philippus Kaeck. Eberhar. a Thurn Wilib. Urmyller. Frider. a Schaumburg. Theo. a Pleiningen. Eber. a Karpffen. Francis. de Boys. Achatius a Gutenberg. Melch. a Bernstein. Wilhelm. a Nippenburg. Daniel a Renchingen.]
Qui ducit turri: fronte experectus amoena
Inceptum Urmylius solida virtute fideque
Promovet: atque una Schaumburgius, et Plieningus
Magno patre satus, patri cognominis ipsi:
Carpioque antiquo fulgens Eberhardus ab ortu,
Consortes operum: et Boyo de stemmate Gallus,
Cecropidum studiis instructus, et arte Latina:
Iam leves ocreas ducunt et calcar equestre:
Hinc Gutenbergus: cedit cui nomen in omen:
Bernstheniusque alacris, Nipopurgiadesque Vilelmus,
Et Renchingaeus Daniel: socia arma tuentur:
Signaque ferre iuvat, sonitusque audire tubarum.
Ausonides Musae, si vos tam barbara laedunt
Nomina, Romanos vix ingredientia versus:
Ne numeros culpate meos, durumve poetae
Ingenium: linguae fuit istaec culpa paternae.
Nam quis tam duras possit compescere voces:
Ut nulla asperitas, nihil ulla in parte fragosum,
Teutonias Latios inter strepitante, supersit?
Iam percussa sonant positis incudibus aera:
Iam silvae arboribus spoliantur, frondibus orni.
Ante urbem pueri, et primaevo flore iuventus
Exercentur equis domitantque in pulvere cursus:
Aut acres tendunt hastas, aut longa lacertis
Spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt: [Note: Cristarum et vestium apparatus.]
Vellera tunc etiam patrio medicata feruntur
Murice, et Italicum quae purpura sensit ahenum:
Lanaque Londinos novies experta colores.
Huc coccum infertur, byssusque et Belgica sindon:
Quasque Atrebas tenui discrevit pectinie telas:
Huc et Flandriacae subtilia texta Minervae:
Huc Brabantino pictum subtegmine vellus,
Et Nervi textoris opus, radioque Britanno
Carbasus, undantis consertus imagine fluxus,


page 102, image: s118

Mittitur: et fila Eoi subtilia Seris.
Huc aliquot veniunt cristarum milia: mixti
Quas rubor et croceus, distinguunt rite colores:
Sed quis tot rerum ventura ad sacra paratum
Explicet: aut animis ipso Paeane recepto
Enumerare queat? citius mihi nomina rerum,
Quam res defuerint. Nec enim tot vellera flavo
Picta croco, et rubro saturatas murice telas,
Aut numero memorem, aut apto res nomine cunctas:
Mille vel ora movens, et linguas mille sonantes:
Materia superante meas, tam divite, venas.
Tunc etiam cives Stuccardica tecta colentes,
Hospitium passim, peregrino ex orbe vocatis
Hospitibus, lectosque et stragula picta parabant,
Omnia digna viris: et idonea saepta caballis,
Quisque domo propria, sumptu haud remorante locabant.[Note: Vinorum ex omnibus locis importatorum varietas, et copia.Vini patria, et ex omnibus optima.]
Nec minus interea complentur nectare cellae,
Ambrosioque liquore meri [(printer); sic: miri] : videmia qualem
Teccia producit: pars haec est optima victus.
Huc Guidobergensi natum de palmite vinum:
Lauffaeusque latex: manasque e Divite Clivo
Humor: et Eilsingae firmissima pocula vitis:
Tentatura pedes olim, vincturaque linguam.
Nec Beitelsbachi purissima dona Lyaei,
Nec liquor Hebbachi, nec Felbachaea rubella,
Nec Monachum desunt altis e collibus orta.
Quin et Beinsthenium, Wangaeaque vina feruntur:
Vina bonos versus olim paritura poetis.
Praeterea genus haud unum, nec viribus orbum,
E Stuccardaeo pronati palmite vini.
Et proles vehitur Mezingi animosa racemi:
Et simplex species uvis expressa meracis,
Hic ubi Neccaricae stant Bacchia rura Tubingae.
Nec non et centum et plures servata per annos,
Ungariaque olim Suevis advecta quadrigis,


page 103, image: s119

Dolia pincernae relinunt: atque ordine condunt.
Et quamquam patriis uberrima pocula terris
Proveniunt, vinique ferax est Teccia tota:
Huc tamen externis etiam advectantur ab oris
Vinaque, Sueviaco magis allubitura palato:
Quaeque Methymnaeo possent certare racemo.
Malvaei qualis liquidissimus humor Iacchi,
Rheinfaliumque merum, Moschatellique Lyaeus.
Et quod Pinolum patrio cognomine dicunt:
Rhaeticaque Augusto quondam gratissima vitis
Caesari, Ecuinum, prelisque elisa Rosazis
Pocula Wippachiumque et quo te carmine dicam
Scharniceline liquor, duro cognomine: sed non
Et potu duro, qui lenis ad ilia fertur.
Nec Granvillanae succus dulcissimus uvae
Defuit: huc Athesi plaustris invectus onustis:
Qua videt Hercyniam confinis Rhaetia silvan.
Danubioque suas concedit margine ripas.
Quin et Burgundis huc impotantur ab oris
Mitia vina, cadis non inferiora Falernis:
Claretum, Ambrosiusque sacris e vitibus humor.
Et quae vina parit generosa Vesontio terris,
Quas celer undarum circumfluit agmine Dubis.
Praeterea Rheni mittunt sua munera colles:
Maenus ubi nomen maiori amittit in amne.
Huc vehitur Bigamum, Mergobromiumque benigni
Haustus, et patrio Rhingoium nomine dictum.[Note: Danielis Archiepiscopi Moguntini principis Electoris munus.]
Praesulis hoc munus, qui Moguntina gubernat
Moenia, et imperium docto moderamine linguae
Septemvir flectit: quo vix insignior alter
Germanos inter proceres, seu fundere voces
Ingenuas, seu consilio sacra iura tueri.
Ipse etiam Rheni Princeps Septemvir, et undis
Et vino meliore potens, Fridericus, amore
Principis accensus sponsi, sua mittit Iacchi [Note: Frider. Electoris et comitis Palatini Rheni, Archidapiferi, etc. Honorarium.]


page 104, image: s120

Munera: Secnemiumque albens, Thasioque liquori
Gunt humium aequalem, Durmstheiniacasque lagenas,
Et Monnheimaeum laticem, frimissima vina:
Esse sui cupiens monumentum et pignus amoris. [Note: Iulii Episcopi Wirtzburgensis, Ducis Franconiae etc. munus.]
Mittit et Herbipoli Praesul reverendus ab urbe
Iulius: ad Maeni princeps clarissimus amnem,
Collibus enatum Francorum, nobile vinum:
Steinhemio domitum prelo: sua munera taedis
Wirtembergiacis et magni pignus honoris.
Ille etiam leges didicit, mentemque polivit
Artibus, et sacrae monitus sub pectore fixit
Iustitiae: qua Franciacis dare iura verenda
Gentibus, et patrios possit defendere cives. [Note: Ioannis Episcopi Argentinensis, munus.]
Mittit ab Alsaticis nectar praedulce tabernis:
A Cathotalaeo dimanans cortice nectar:
Et Muscatelli duplex genus: arbiter urbis
Ac templi, et latae persignis Episcopus orae.
Gratia sit vobis missi pro munere Bacchi,
Illustres animae: si quid mea carmina possunt,
Nulla dies umquam memori vos eximet aevo.
Sed neque te, mensis et Diis accepte secundis
Wetter Wine sapor, nec Luppelbergia vina
Transierim: Alsaticis huc vecta frequenter ab arvis:
Qua Wirtembergus Richouillae moenia civis
Incolit: et Bromios exercet sarculo agellos:
Et quis vinorum species percenseat omnes?
Quas qui scire velit: Tecceae messis aristas
Discere: quam multo Nicro volvantur arenae,
Nosse velit: curvis aut quot sint montibus uvae. [Note: Frugum copia.]
Haud minus, ut iussi, fecundis horrea duri
Messibus agricolae complent: quas diviti cornu
Teutoniae uberior passim difuderat annus.
Iamque onerata ruunt Teccaeas plaustra per urbes
Undique: triticei messem portantia farris,
Pinguibus e cultis: fecundo ubi Neccarus uber


page 105, image: s121

Amne rigat Cereale solum: qua Rhembus aquarum
Denso frugiferas interluit agmine valles:
Aut ubi Vilsa quatit ripas labentibus undis:
Aut pinguem qua Glembus humum secat. arx ubi celso
Monte Asperga sedet: subiectaque despicit arva:
Mille Zabergouio modii de rure vehuntur
Aurigis: totidem Albani de messe coloni.
Pars leves alicas, rapidis pars hordea redis,
Pars pisa, aut lentes vectant: pars maior avenas,
Pabula Saxonicis atque Hassis grata caballis:
Straminaque et fenum vicino e limite portant.
Non tot vere novo glaciem solventibus auris,
Et tepido flanti Zephyro, coeuntia quondam.
Tecciaco undarum vectantur fragmina Nicro:
Nec rapidus tantam montano a vertice torrens
Vim provolvit aquae, quam solvit aquaticus Auster:
Quot tunc Sueviacas currus ivere per oras,
Et Cereri dulcis completi munere Bacchi.
Nec dum omnes cumerae sunt plenae frugis acervo,
Cunctaque distendit larga granaria messe
Flava Ceres: famuli subigunt Cerealibus armis
Et cribrare parant, et duro frangere saxo:
Pristinique aptare focis: et condere furno.
Non illic solidae stant mucida frusta farinae:
Quae fauces radant, vix admittentia morsum:
Sed tener et niveus, mollique siligine factus,
Artocopo coquitur, similaeque e polline panis
Triticeo: qualem Iuno et Saturnius essent.
Tum cumeris custos aliquis furnoque molaeque
Additur: assiduos qui dirigat arte labores:
Officiique intra teneat opera omnia metas.
Ac veluti diversus apes cum vere recenti
Exercet sub sole labor, per florea rura:
Pars circumvolitant campos, praedamque per herbas
Convectant, operis memores: tectoque reponunt:


page 106, image: s122

Pars subigunt, stipantque thymo fragrantia mella:
Pars fucos arcent tectis: pars agmina cogunt:
Castigantque moras: opere omnis semita servet.
Haud secus incumbens studio Teccaea iuventus,
Quisque suos iussus agit, et mandata capessit. [Note: Altilium et pecudum apparatus]
Quin etiam pecudes caulis induntur: et haedi
Et vituli immuneri, porcellorumque trecenta:
Collibus ex altis festam ducuntur in urbem:
Pannoniique boves septemplice aguntur ab Istro.
Huc et Westphalico veniunt a limite pernae:
Huc empti Albani ducuntur rure iuvenci:
Huc teneri accedunt sociis cum matribus agni.
Tum patiens operum, silvisque assueta iuventus
Venatu invigilant: qui quovis tempore iussi
Deiciunt cervosque agiles, aprosque frementes,
Aut leporem, aut damam pavidum: semperque recentes
Convectare solent praedas, et promere silvis.
Silvis hic etiam fertur genus omne volucrum, [Note: Volatilium copia.]
Pennigerique greges: messis aptissima perdix,
Deliciaeque hominum turdus, merulaeque canorae,
Sicalidesque, et mollis anas, et dulcis alauda:
Et trochili, et nigris velata monedula pennis:
Cumque saginata gallina huc altilis anser
Innumero fertur numero: huc et milia multa
Ovorum: pulli quater opplent mille cavernam.
Huc veniunt Iunonis aves, et mille capones:
Innumeraeque dapes: quarum me copia turbat. [Note: Piscium copia.]
Sed neque destituunt lauti vivaria pisces.
Nam vagus huc mittit salmonem Rhenus edulem,
Antaceumque Ister: mullos dat Rhembus, et udus
Carpio Neccaricis piscinae infertur ab undis:
Brentius huc, Blauusque [(reading uncertain: ?)] suas e gurgite trutas
Mittit, et octipedis Lauterus bracchia cancri.
Wilsanusque suas addit cobitidas amnis:
Dentatosque lupos, anguillasque adicit Oenus:


page 107, image: s123

Aschia Nagolto profertur, govius Hermo.
Tum condimenti genus omne, et aromata longis
Portantur terris. non hic suspenditur aequis
Uncia ponderibus: venduntur aromata libris:
Rugosum piper, et Panchaeae cinnama terrae,
Et rubra fila croci, et radicibus ora perurens
Zingiber, et dulci certantia sacchara melle,
Muscataeque nuces, macisque et amygdala cana,
Et ficus, passique acini, suavesque cubebae,
Et Caryophylla, et Syrii generosa Damasci
Pruna, et quae ventrum cum lacte emollit oriza.
Nec condimenti pars deficit optima largi
Copia grata salis, lardumque arvinaque pinguis:
Butyrique octo librarum milia flavent.
Et quis comprendat tot lauta cibaria verbis?
Tot sine famoso quaesita obsonia luxu?
Quis tantum, thalami sacrum ad geniale, paratum
Pieriis aequet numeris? non Euhius ipse
Tot generosa olim congessit vina: nec alma
Tot frumenta Ceres: nec tot stagnantibus undis
Extulit hamata Iuturna in arundine pisces:
Nec ruber hortorum custos tot mitia poma
Addidit: altilium nec tot Pan ipse iuvencum
Adduxit capita: aut altis de montibus actas
Tot Diana feras: quando Nereida Peleus
Duceret: et thalami divina ad iura vocati
Omnes certatim conferrent munera Divi.
Iam lanii pecudes mactant, lixaeque capones,
Et pullus iugulant teneros, largoque serenant
Igne domum, properantque dapes, et fercula ponunt.
Diripiunt alii pelles, et viscera nudant:
Pars in frusta secant, verubusque trementia figunt:
Exossant alii pisces: flammamve ministrant.
Cuique suus petasus, petaso sua cuique biformis
Crista nitet, famulo pariter, pariterque magistro.


page 108, image: s124

Et iam regali sumptu, sine divite luxu,
Omnibus ad festum rebus geniale paratis:
Restabat solum, Comitesque Ducesque vocatos,
Nobiliumque greges, patrioque e limine cives,
Magnifica unanimi properare ad limina cursu.

L I B E R S E C U N D U S .

Tempus erat thalamo dictum, procerumque catervae:
Cum iam curva Nepae Sol Autumnalis haberet
Bracchia: et Haemonios paulatim attolleret arcus
Phyllirides: festaque ageretur in urbe November.
Tunc primum patriis exciti moenibus adsunt
Nobilium proceres: magnisque penatibus orti,
Eximii Comites: genus et praelustre, Barones: [Note: Catalogus eorum, qui acceptis a Duce Ludovico mandatis ad nuptias comparuerunt.]
Et Wirtembergis qui dicunt iura colonis:
Quique clientelis Teccaeo in limite gaudent:
Aut hostem exspectant, studiis gens dedita belli:
Excubiasque obeunt: patriamque tuentur in armis.
Quos inter primus generosi Hoeloius oris
Vertitur Albertus, cinctus ter quinque caballis. [Note: Albertus et Fridericus Comites in Hoenloh, etc.]
Cui consanguinei Fridericus nominis heres
It comes hic ultro veniens: venit ille vocatus
Ambo animis alacres, ambo praestantibus ausis:
Iustitiaque pares, et religionis amantes.
Hos iuxta sonipes Oetinga animosus ab urbe
Gotfridum comitem vehit: immanique volatu
Implet agros, longoque attollit pulvere campum. [Note: Gotfridus, Comes in Oetingen, etc.]
Triginta comitantur equi: praeit aurea virtus,
Et decor et niveis fulgens prudentia pennis:
Quique sibi illius delegit pectore sedem,
Candor, et ingenuo pietas redimita nitore.
Hinc insurgit equo, verae pietatis asylum,
Iustitiae columen, legum anchora sacra, Georgus:
Erpaccha de stirpe Comes, totidemqua caballis [Note: Georgius Comes in Erpach ]


page 109, image: s125

Cinctus: et Holsthenius, Schauwenburgaea propago,
Ernestus, procul Hercyniae qui praesidet altae:
Hornbergamque alias moderatur legibus urbem:
At nunc lixarum regimen, regimenque focorum
Accipit: et festis praescribit iura popinis. [Note: Ernestus Comes a Schauuenburg. Praefectus superior Hornbergensis.]
Tum gemini veniunt Lympurga a stirpe Barones,
Henricusque sagax animo et Fridericus: uterque
Et pietatis amans: et vitae cultor honestae. [Note: Henricus et Fridericus Barones in Lympurg, etc.]
Hic etiam Hispanas doctus, vocesque Latinas:
Nec Thusci ignarus, quantum usus postulat, oris.
Viginti aeripedes per florea rura sequuntur.
Tu quoque Teccaeas, Walpurgae Carole gentis, [Note: Carolus Baro in Walperg.]
Praelustris Dapifer, taedas visure benigno
Pectore laetus ades: nec tu Maerspurge dynasta,
Clare Henrice dees: qui Schorndorffensia servas
Moenia: et indigenas tutaris ubique penates:
Aequandus Curio dictatorique Camillo. [Note: Henricus Baro in Maerspurg, Praefectus superior Schorndorffensis. Christophorus a Landschad, Praefectus superior Meckmylensis. Erasm. a Veningen, Praefectus superior Neuburgensis ]
Quin et Mecmyliae custos Landschadius Urbis
Christophorus venit: Veningae et stirpis Erasmus:
Qui Neopirgaeae custodia moenia sedis:
Consilio clari, et Themidis defensor uterque.
Exornata gerens civili tempora quercu:
Ingenuasque ambo docti cum laudibus artes:
Ipse etiam venturus erat, qui clara Tubingae
Moenia custodit: legesque et iura gubernat
Iudicii, Hefingo Ioannes nomine clarus.[Note: Ioanne. Trucksas ab Hafingen, Praefectus superior Tubingensis.Ludovicus a Frauenberg, Praefectus superior Lauffensis.]
Sed labor, et morbo languenti effeta senectus
Non sinit: et tristi sub tecto detinet aegrum.
Laufa tamen misit praestantem viribus acris
Ingenii, fortisque infracto robore dextrae
Frauenbergiaco Ludovicum sanguine cretum:
Qui prudens animi Teccaeae saepius aulae
Consilio fert promptus opem: patriamque tuetur
Eloquii virtute sui. nec nobilis ortu,
Nobilis ingenio, et sapienti pectore felix,


page 110, image: s126

Desit Iohamus: quem Mompeligardica tellus
Custodem fovet: et thalami ad sacra foedera misit. [Note: Henric. Ioham a Mundelheim, Vicarius praeses Mompeligardensis.ALII SUPERIORES praefecti. Wolffg. a Zylenhardt Blaubinianus.]
Praeterea, reliquas qui Wirtembergidos urbes
Asservant, orti de nobilitate vetusta,
Conveniunt omnes sponsi intra limina Divi.
Huc Blaui accelerat fontis Zylenhartus ab amne:
Cui genus, et virtus, et pravi ignota cupido,
Culta fides, studiumque lares servare paternos. [Note: Sigismundus a Renchingen, Kirchemius.]
It Sigismundus Kircheimae a moenibus urbis
Renchingus comes huic: vir consultissimus aequi:
Quem probitas, quem iuris amor quem candor honestat.
Tunc etiam Rosei linquit sua moenia campi,
Consiliis atque arte potens, linguaque Latina
Cultus Ioannes, et legum Carpio praeses: [Note: Ioan. a Karpffen, Rosenfeldanus, praeses Consistorii Tubingensis.Fridericus Herter ab Herdneck, Sulzensis.]
Tecciacum servans puteal: qua culta Tubingae
Neccarus arva rigat, murosque allabitur urbis.
Hunc iuxta Herterus [(transcriber); sic: Hererus] flectit Fridericus habenas,
Sanguinis Herdnecii, Sulzaea ex urbe profectus:
Fontis ubi salsi promanant civibus undae:
Et liquida fornace salem novus excoquit ignis.
Ipse urbis custos, animo sincerus aperto,
Antiquae fidei, et studii laudator honesti:
Et leges et iura fori dare civibus aequa
Suetus: et ingenuas doctus non segniter artes. [Note: Gedeon ab Ostheim, Nagoltensis.]
Haud procul Osthemius Gedeon, per gramina celso
Tendit equo, praeses vicina in sede Nagolti:
Iuris amans patrii, linguae gnarusque Latinae:
Quique viros doctos non aversatur: ut olum
Commodus Ausoniae praeses incommodus orae.
Ah pudeat multos, veterum quos ornat avorum
Nobilitas, solo contentos gentis honore,
Non ullos didicisse libros: solamque tenere,
Quam cum materno suxerunt lacte loquelam.
Non sic Osthemius, non sic Herterus, et acri.
Carpio iudicio pollens: tria fulcra senatus


page 111, image: s127

Neccarici, natas docti discernere lites. [Note: Dan. ab Anweil Heidenheimensis.]
Nec minus Heidhemiam Daniel Anuuilius arcem
Deserit: eximio praesignis honore, fideque
Sincera ornatus, patriisque exercitus armis.
Avolat Vrachia tum Braitenbachius urbe:
Vir pius, et sapiens, et claro nobilis ortu. [Note: Fridericus a Breitenbach, Vracensis.]
At Göppinga, acidis ubi fons uberrimus undis
Languentes hominum pellit de corpore febres:
Christophorus, prisca Degofeldi gente celebris,
Proximus adventat: pulsa cui nube serenus
Perpetuo vultus: nullo mens turgida fastu. [Note: Christophor. Degenfeld, Göppingensis. ]
Hinc Massenbachum mittit Winsperga, suumque
Rypurgum Leoberga vetus: notumque Vahinga
Fertilis Helmstettum: te Bettendorfe benignum
Mittit Marbacchum: te Lamersheime decorum
Brackheimium. quin et Tutlingo [(transcriber); sic: Tutinglo] insignis ab Istro
Altendorfus adest: Cerealique urbe Balingae
Senftius accelerat: dives ubi copia largo
Promanat cornu, fecundae ex ubere glaebae.
Nec non et Michael Wildpergae a montibus altis,
Opportunus adest, Dachenhuso stemmate clarus,[Note: Ioan. Iacobus a Massenbach, Weinspergensis.Renh. a Reiperg, Leopergensis. David ab Helmstett, Vahingensis.Fridericus a Bettendorf, Marpachensis. Theodoricus a Lamersheim, Brackenheimensis. Ioan. Heinr. ab Altendorff, Dutlingensis. Mich. a Dachenhausen, Wiltpergensis.]
Egregiis animi ornati virtutibus omnes,
Et vitae gravitate viri, seu iura tueri
Patria lege sacra: sive armis postulet usus.
Quattuor aeripedes huc unumquemque sequuntur.
Ordine succedunt qui principis aera merentur:
Armati bello iuvenes, Martique parati. [Note: NOBILES PRAESIDIArii domus Wirtembergica: ]
Hos etiam nostro referemus carmine, magnos
Et genere, et virtute viros: qui fortibus ausis,
Ingentes animos priscis natalibus aequant.
At mihi vos iterum veniam concedite Musae
Italides: dura haec Germanae nomina gentis
Si minus in molles possum deducere versus.
Ornari res ista negat, contenta referri.
Sed neque vos iusta mihi succensebitis ira:


page 112, image: s128

Nomina si quorum venient hoc nuda libello.
Nam mihi vestrarum non sunt praeconia laudum
Cognita, Musarum nemora inter tuta latenti:
Ad quem vix tenuis famae perlabitur aura.
Iamque adeo ante alios proceres, maturior aevi,
Et longo rerum iampridem exercitus usu,
Eloquio clarus, virtutumque utilis auctor,
Bernhardus gemino adventat praeeunte caballo,
Arce Libosthenia, Teccaea in rura praefectus.
Quem consanguineus sequitur, cognominis ipsi,
Quattuor aeripedum turma comitatus equorum. [Note: Bernhardus senior et iunior a Libenstein.]
Ingreditur totidem Melchior Ludovicus anhelis
Cinctus equis: gentis Neohusae sanguine clarus.[Note: Melchior Ludovicus a Neuhausen.Conradus a Velberg.]
Nec Conradus abest, toto celebratus in orbe,
Velbergus: cui mille agri, pecudumque vagarum
Mille greges: et culta soli sunt pascua mille:
Et sua disparibus cantans arguta cicutis
Fistula, concentus edit sex vocibus aptos:
Dextera larga viro, qua multos ditat egenos,
Fortunaeque inopes, clarisque penatibus ortos:
Militiamque docens castrensibus instruit armis.
Et dotem multis numerat, taedaque iugali
Copulat: et thalamum largo saepe instruit aere.
Tres hunc agnati patriis comitantur ab agris,
Vigintique una aeripedes et quinque sequuntur:
Insignes cristis levibus, phalerisque decori.[Note: Casp. et Sigismundus a Carpffen.Bernhardus a Sternfels. Bernhardus a Stein.Ioan. Georgius a Frauenberg.Ioan. a Renchingen.Georgi. Christophorus et Philippus Ludovicus a Venningen.Sebastianus a Vovidesci.Georgius a Caltenthal.Frider. et Martin. a Nippenburg.Ioan. Wendel a Wildenau.Theodoricus a Weiler.]
Hinc duo Carpigenae fortes, dextraque potenti
Sternofelsus adest: et Stheinius: et bonus armis
Frauenbergiacis, animoque sagace Georgus:
Ernestusque domo quondam generatus eadem.
Insequitur grandisque aevo tardusque senecta
Renchingus, sed mente valens, et pectore forti.
Post duo Venningi, atque una Vovidesca Sebastus:
Et Caltenthalius Nipopurgiadesque severus:
Wildnauiusque acris: Weilerque, et fortis Adamus,


page 113, image: s129

Helmstetti generis: Degernauiusque Iacobus,
Adveniunt tecti pretioso murice, et auro
Omnes ornati, rubrisque in vertice cristis.[Note: Adam ab Helmstet Iac. a Degernau.Michael Ludovicus a Freyberg.Burckha. Sturmfeder. Wolffgangus a Dinstet.Iacob. Christoph. a Winterstett.Christianus ab Huzleben.Ioan. Ioach. et Ioan. Vitus Megencer a Veldorff.Ioan. Conradus ab Ulm.Wolffgangus a Stamheim.Vitus Schener a Straubenhardt.Wolffgangus ab Erlach.]
Agglomerant latera, antiquis natalibus orti,
Fribergus, cristaque trahens praesigne paterna
Nomen Sturmfeder, nec non Dinstettius heros:
Pannoniis quondam miles exercitus armis.
Nec dextra tantum solis viribus acer:
Sed prudens. valida saepe est prudentia dextra
Maior, et in dubio antevalet mens provida casu.
Hinc Winterstettae pincerna ab origine gentis,
Huzlebiusque ingens animo, stirpisque paternae
Eximium decus: huc Neohusa gente creatus,
Cumque Megenzeris proles Ulmaea duobus,
Wolffgangusque trahens ipso de stemmate nomen:
Huc Schoener venit: proavis et stirpe vetusta
Inclitus: imberbi iuvenis maturior aevo:
Cui iam signa dabat nascens in saecula virtus.
Fertur equo Erlachius, quem iuxta Senfftius alter
Advolat Heinricus, iuvenilibus integer annis:
Et ramus Martis, nec prisco indignus avorum
Nomine: quod multis pridem virtutibus auxit.
Praeterea huc omnes sponsi venere clientes
Principis: antiquo quos dicunt ore Vasallos,
Omnes velati pretiosae murice vestis:[Note: CLIENTES et vasalli nobiles domus Wirtembergicae.Ioan. et Philippus Ernestus a Berlichingen. Iacobus ab Ehingen. Ioan. Fridericus ab Erolsheim. Ioan. Henricus ab Aeremberg. Pancratius et Ferdinandus a Freyberg.]
Omnes auratis redimiti colla catenis.
Huc Berlichingi celeres, seniorque Georgus
Et minor Ernestus: stirpisque Iacobus Ehingae:
Dives opum, dives fundi Cerealis et auri,
Non Aerolsemius, non Aerembergius illis
Defuit: insignis galea, clipeoque coruscus.
Segnior haud illo, per campum fertur apertum
Pancratius: gentis clarus Fribergidos ortu.
Cui Ferdinandus consanguinitate propinquus
It comes: et validas in gyrum torquet habenas.


page 114, image: s130

[Note: Paulus, Petrus et Iac. a Giltlingen.]
Tres huc Giltlingi veniunt, Paulusque, Petrusque:
Et studiis animum formatus et arte Iacobus.[Note: Itellus, Fridericus Rhenhard. uterque Pleucardus. Eberhardus et Theodoric. cum duobus filiis a Gemmingen.Wolff. Conrad. Greck a Kuchendorff.Ioan. Iacob. Guot a Sultz.Bruno ab Hornstein.Wolff. Theodor. a Hortheim.Caspar Philippus a Caltenthal.Ioan. Ulri. Landschad a Steinach.Ioan. Iacob. a Lamersheim.Petrus Scher, a Schuuartzenburg.Philip. a Neyperg ]
Hos super invecti, Stuccardae ad moenia tendunt
Octo Gemmingi, Fridericus et ambo Renardi,
Et cum Pleucardo sapiens Eberhardus, et aevo
Grandior, ac gemina comitatus prole suorum:
Flos Theodoricus: Gemmingae gloria gentis.
Non Greckus, non Guotus abest: vir pectore fido,
Ex re nomen habens, studiorum favor et auctor:
Qui nunc consilio Teccaeam provehit aulam:
Aetherias postquam Renchingus cessit ad oras.
Ibat et Hornsthenius, nec non Hortheimius ibat:
Cumque Holdermanno, Casparque, alacrisque Philippus
Calthalii, stimulantque citis calcaribus armos:
Perque vias et strata ruunt: oriturque frementum
Aeripedum sonus, et laetae concordia vocis.
Hinc alii subeunt: culti Lanschadius oris
Ianus Udalricus: tum Lammersheimia proles:
Et Libosthenia celebris de gente Philippus:
Et quinque aeripedum Scherius comitatus equorum
Turma: dives agri, pecorisque, animique benigni:
Ingenuas olim quem docte immersit in artes.
Pone impellit equum ferrata calce Philippus,
Neipergi generis: studiis percultus honestis:
Ora quidem prima signans intonsa iuventa:
Et pueri incedens habitu: sed pectore firmo
Exaequat senium, dextraque supervenit annos.[Note: Renhard. et Ioan. Heinr. a Neuneck Rhenhard. Wilhelm. et Georg. a Neuhausen. Wilhelmus a Neuhausen, I. V. [Abbr.: Iuris Utriusque] Doctor.]
Hinc duo Neunecii veniunt, acerque Rhenardus
Heinricusque potens opibus, dextraque benigna:
Quos comitati, animis adsunt ingentibus aequi,
Tres Neuhusiaci, Rechbergi sanguinis octo.
Tres Neuhusiaci, quorum cognominis unus
Wilhelmo: patrios qui auxit virtute penates.
Et leges, et iura fori civilia doctus.
Non illum puduit didicisse fideliter artes


page 115, image: s131

Ingenuas, linguaeque decus quaesisse Latinae:
Et geminare domum titulo Doctoris avitam. [Note: Hugo, Alber. Phi. Ioan. Casp. Bern. Ioan. Gebhar. Hugo Eckinger omnes a Rechberg. Ioseph. et Ernest. ab Auuen. Ioan. Iac. et Ioan Mich. a Reischach. Sebast. a Nippenburg. Ioan. Theodor. Nothafft. Georg. Schilling a Canstadt. Sebast. a Witershausen. Vitus Schoner a Straubenhardt. Wolff. Theodor. a Stadion. Theo. et Ioan. Itel. Speth a Sultzb. Wilhelm. Theod. Speth in Zuifalten. Philip. Theodor. Speth in Itingen. Georg a Sternefels. Frid. Sturmfeder Wolff. a Weiler. Ioan. Vitus a Wernauu. Ioan. a Westerstetten. Wolff. Ernest. a Wirsberg. Ioan. Iac. Waldner a Freundstein Itellus Ioan. a Westernach. Ioan. Sigmund. a Welvardt. Lambertus Zobel Ioan. Conr. Geyr. Iac. Wolff. Kal. Ioan. Gyss, a Gyssemberg.]
Octo Rechbergi, quorum praestantior Hugo,
Albertusque potens animis, divesque Philippus,
Ioannes auratus eques, fortisque Gebhardus,
Et praestans animi Caspar, plausuque benigno
Erckingerus ovans: octo quos undique cingunt
Trigintaque acres, per florea rura caballi.
Nec minus Awensi Iosephus nomine gaudens,
Ernestusque olim lare progeneratus eodem:
Reischachiique duo, Nipopurgiadesque Sebastus,
Nothaftusque ruit praepes. nec segnior illo
Occupat arva fremens Schillinga e gente Georgus,
Et Wittershusi generis, Schonerque senili
Aevo maturus: Stadioque gravissimus ore.
Tum duo, Sultzburgis Spaetaei patribus orti:
Et qui de duplici nomen sibi fecerat unda:
Itingaque unus de nobilitate celebris:
Insurgunt campis: sequitur quos nimbus equorum.
Nec Sterenfelsa generosus stirpe Georgus:
Nec Sturmfedera Fridericus origine clarus,
Abfuit. Ille tribus phaleris cristaque superbis:
Quattuor hic stipatus equis. tunc advolat alter
Weiler: equo fidens et versicoloribus armis:
Wernaviusque alter: et Westropolita, decora
Praesignis facie: variisque illustris in armis.
Te quoque dant montes Wirstaeo nomine dicti
Erneste, et deni cingunt te pone caballi:
Dives agri, et pecoris nivei vir dives, et auri,
Quin et Iacobus Waldneri nobilis ortu:
Et Westernachius solidae virtutis Itellus,
Et Sigismundus Welwardi stemmatis auctor,
Et Zobel, et Geyrus, nec lento corpore Koelus,
Advenere viri, Gysso comitante per urbis
Moenia, nobilitas quem Gyssembergia clarat.


page 116, image: s132

Omnes hi proceres exciti ad limina magni
Sponsi convenere, cohors animosa: suique
Principis ingenti complerunt atria coetu.
Hos super insignes cristis animisque parati
Ultro adsunt: thalamumque Ducis, taedasque frequentant: [Note: NOBILES qui ultro comparuerunt Albertus Thum a Neuburg. Bartholomeus a Remrot. Erckinger a Bapenheim. Burckhardus et Fridericus a Menzingen. Francisc. a Sickingen. Franciscus Conradus Hofardt a Mensigkheim. Ioan. Pleucardus et Ioan. Rhenhardus a Berliching. Ioan. Conradus a Nippenburg. Ioan. Erhardus ab Auu. Henricus ab Anweil. Ioan. a Thurn. Melchior Senfft a Saulburg. Sigis. a Renchingen Wolff a Stetten. Wolff Hei Schilling a Canstadt.]
Thummorum Albertus prisca de gente: citoque
Insignis Remrottus equo: et Bapenheimia virtus:
Mensingique duo. Sequitur pulcherrimus armis,
Nomen avi referens Sickingo stemmate clarus:
Hofardusque una, Berlichingique potentes
Ingenio, dextraque viri. Nipoburgius inde
Succedit tectis, atque una Awensis Erhardus:
Anwiliusque hoc de lare tertius, et Neaburgus
Alter, et a Turri, qui ducit nomen Ianus.
Insequitur Senfftus Melior, Renchingaque fama
Sigmundus, clari priscis natalibus ambo.
Nec non et Stetta Wolffgangus origine fulgens:
Scillingusque una, sumptis vir strenuus armis,
Nec mora, partiri secum iam quisque laborem
Incipit: et iustam officii sibi sumere partem:
Excipere occursu venientes rite catervas:
Aut notas aperire vias: aut ducere in aulam:
Aut festas inferre dapes: aut ponere vina.
Quin etiam patriae deducti ex urbibus orae
Bis centum venere viri, fulgentibus armis:
Loricaque pares habili: paribusque decenter
Vestibus ornati: galeisque atque aere corusci:
Et cristis omnes flavisque rubrisque decori.
Cura quibus portas, et moenia lata tenere:
Nocturnasque agere excubias, et ferre bipennes:
Alternaque urbis vicos statione tueri. [Note: PRINCIPUM et Comitum et Baronum, quique hos secuti sunt, nobilium: ad Nuptias vocatorum, catalogus.]
Iamque dies aderat, toties optata paternis
Civibus: ut sacrae firmentur foedera taedae:
Et genitor natam Badana Carolus ora
Duceret: ac reliqui proceres ad iura venirent


page 117, image: s133

Coniugii, unanimis capturi gaudia votis. [Note: Ioachimus Ernestus Princeps Anhaltinus, Comes Ascanius, etc.]
Primus ibi Ascaniis venit Ioachimus ab oris
Ernestus: patrii magnus dominator Anhalti:
Iustitia dubium validisne potentior armis:
Ad poenas tardus princeps, ad praemia velox:
Flectere doctus equum, et cursu praevertere ventos:
Et gressus lunare citos, atque arma movere.
Alea seu Martis, seu ludus agatur equestris.
Dexterea non illi bello fortissima: non spes
Umquam firma deest: mens nullis cedere duris
Sueta, sed haec contra nitens: ut vertice Idumae
Impositam contra molem cum palma resurgit. [Note: Eleonora Christophori ducis Wtrrembergici F. [Abbr.: filia] Principis Ioachimi Ernesti uxor.]
Bis centum comitantur equi: formosaque coniunx
Eleonora: ducis praelustri sanguine nata
Christophori: huc una roseis invecta quadrigis
Femina par illis, quas aurea protulit aetas,
Sine pudicitiam spectes, mentisque decorae
Temperiem, et mores omni sine labe probatos:
Sive oris speciem, dignumque hoc principe vultum. [Note: Aemilia, ducissa Wirtembergica, Eleonorae germana.]
Assidet huic soror Aemilie, celsissima virgo:
Mira decore animi: niveo cui vertice flava
Stat coma: virgineusque nives ac lilia candor,
Et Parium flavis excedit crinibus aurum. [Note: Sophia Catharina et Anna Maria, Ioachimi Ernesti ex priori matrimonio Filiae [(transcriber); sic: Filii] .]
Una adsunt geminae forma praestante sorores,
Hinc Sophia Catharina, illinc Maria Anna: priori
Ernesto natae de coniuge: moribus ambae
Insignes: ambae ore pares, et flore iuventae:
Ceu geminae Paestana rosae per prata virentes.
Haec modo crescenti, plenae par altera Lunae:
Et iam Lignitio coniunx desponsa marito. [Note: Ioachimus Dux Lignicensis, etc.]
Qui socerum huc una comitatur, et agmine iuncto,
Ter denos adducit equos, Sophiamque tuetur,
Iam sibi desponsam: egregiis virtutibus ipse,
Et dextra pollens, et forti pectore magnus:
Tum pietatis amans, et religionis avitae


page 118, image: s134

Sincerus cultor. non illum ignara futuri
In vitium rapit, et damni secura libido:
Sed mens cauta duci, et iuvenes quae praeterit annos. [Note: Wolff. a Pog. Marschalcus Anhaltinus. ]
Iungit equos Pogio Wolffgangus stemmate clarus:
Consiliisque valens, et doctae fulmine linguae:
Nec rudis armorum, cum bella incendit Enyo. [Note: Mauritius Rider, Dux Militum.]
Una it Mauritius, Rideri nomine felix:
Militae addictus, patriis [(transcriber); sic: qatriis] dux fidus in armis,
Sive manu, seu quis lingua est expertus et ore, [Note: Fridericus a Dubeneck. Georgus a Cnochen, aulicimagistri. Arnoldus Stammer. Adria. a Wulfen Conrad. a Zerbst, praeses in Lindau. Ioan. e Winkel. Nicol. a Miltiz. Iustus Heys. Heinr. a Binau. Ioachimus a Belzick. Georg. a Dacherodt. Ioan. Wilhelmus et Ioan. a Lehna. Iacobus a Mohl. Adolphus a Crosick. Ludovic et Ioan. Schlegel Christoff. Hanffstengel. Ioan. Theod. a Rabiel. Rudolph. ab Alvensleben. Ioan. a Burstall. Ioan. a Kysenbronn.]
Huic Dubeneccorum Fridericus gente creatus
It comes: et Cnochia veteri de stirpe Georgus:
Ascaniae insignes aulae fidique magistri.
Emicat Arnoldus, Stammerae gloria gentis:
Ascanii pars prima fori, Wulfaeaque fama,
Et Cervestani praeclarus imagine patris
Conradus: qui tecta regit Lindoica custos,
Cernitur hic etiam Winclaeo sanguine cretus:
Miltitiusque heros, Heyso comitatus Iusto,
Binauioque suo: nec non et Belzica tela
Adsunt: ut festos celebrent super aequore ludos:
Oraque Saxonicis contendant flectere frenis
Aeripedum: et totum contollant pulvere campum.
Pone subis sublimis equo Dacherodi Georgi,
Ascaniae pincerna domus: tuque inclite Iane,
Lenianum generose satu: tuque impiger armis
Mohle: latus volucrum stimulare peritus equorum.
At reliqui medio coniungunt agmina cursu
Duri Martigenae: Crosigaeae stirpis Adolphus:
Schlegeliique ambo: Ludovicus, et acer Ianus:
Quique sibi nomen de caule et cannabe fecit:
Rabiliusque alacris: tuque Alvenslebia virtus,
Et qui Burstallae gaudes cognomine gentis:
Delecti bello iuvenes, Mavortia corda.
Haud procul Ascanios proceres Cysebronnius inter
Conspicitur, volucrum domitor praesignis equorum.


page 119, image: s135

[Note: Sigismundus a Brugsdorff. Philippus Rider. Ioan. Truckenrod, I. C. [Abbr.: Iuris Consultus?] Anhaltini principis Cancellarius. Ioan. Trauboth, consiliarius. Ioan. Gösius consignator aulicus.]
Et Brugdorfaei Sigmundus nominis haeres:
Riderusque animi praelustri robore fortis.
Praeterea rerum felice peritus ab usu,
Truckenrodus adest: sapiens orator Anhalti:
Iustitiaeque tenax, et legum tutor et aequi.
Nec non et Themidis quondam nutritus in antro
Traubotus: sanctique Ioannes Gösius oris.
Obvius his magna comitum stipante caterva
Occurrit longe Peligardi gloria montis:
Wirtembergiaca Fridericus origine princeps:
Agnoscitque suos: laetusque ad moenia ducit. [Note: GEORGIUS Fridericus Marchio Brandenburgicus, etc.]
Proximus insequitur de Noridos orbe Georgus,
Brandenburgiacae Fridericus Marchio terrae.
Magnanimus princeps: vitio sublimior omni
In cuius placido fixerunt pectore sedem
Cana fides, hilarisque suo cum pondere virtus.
Isque sibi iuncti materna a stirpe nepotis,
Luduvici hac curam bene fidus avunculus ora,
Sic duce Christophoro, quondam testante, gerebat:
Defendens patriis impubes artibus annos.
Pone subit genitrix, Henrico Saxone nata,
Aemilia: et prudens animi, capitisque pudici,
Et pietatis amans, et religionis avitae. [Note: Aemilia, senior Marchionissa Brandemburgica, e familia Ducum Saxoniae nata. Wilhelmus Baro in Heideck. Heinri. German. Baro in Burgmilchlingen. Erasmus ab Eyb, magnus curiae Brandenburgicae magister. Ernestus a Falckenhan Marschalsus Brandenburgicus.]
Quam noti ter deni equites, octoque sequuntur
It simul Heidecius, Burgmilchlingusque, Dynastae
Praesignes animis: quos candor et aemula virtus,
Et Martis labor a primis exercuit annis,
His comes accedit iuris tutela forique,
Et legum custos, Eyborum semen, Erasmus:
Vir pius et prudens: non his, quos aurea quondam
Saecla tulere viros, et vita et moribus impar.
Agmen agit, priscae lux Falconania gentis
Ernestus: patriis vir non instrenuus armis:
Iustitiaeque colens, et propugnator honesti,
Ordine tum sequitur volucrum vis omnis equorum:


page 120, image: s136

Schaumburgusque acer Wallenrochusque, Gichesque. [Note: Ioan. Paulus a Schaumburg. Christoff a Wallenroch. Georg. Wolffg. a Gich. Georg. et Bruno a Curzscher. Wilhel. a Tannhusen. Conradus a Rechenberg. Fabian. a Quast. Ioachimus a Roderer. Philip. a Vicetum Laurentius a Cuchendorff. Ioan. a Schrotberg. Quirinus a Bullae. Ioachim. Wolff. Balthasar. Christoph. et Frideric. Alexander omnes a Seckendorff. Georgius Otho a Brandt. Wolff. Christoph. a Lendersheim. Christoph. a Rotschyz. Conradus a Cedliz. Henricus a Caltenthal. Ioannes a Bucholtz. Ioan Georg. a Schemberg. Wenceslaus a Wildau. Georg. ab Haubiz. Ioan. ab Hanffmus. Sebastian. Artomedes contionator [(transcriber); sic: concionatur] aulicus.]
Curschriique ambo, Tanhusaeusque Vilelmus,
Praelustres virtute viri, morumque tenore,
Sinceraque fide: qui rebus rite gerendis
Iampridem patrios exornavere penates.
Huc etiam Conradus adit, Rechobergius ortu:
Quem pietas, quem cana fides, quem dextera laudat:
Et labor et virtus tractandis commoda rebus,
Et sincerus amor, sanctique potentia iusti
Ecquis enim (liceat mihi non ignota referre.)
Aut verae pietatis opus plus promovet illo?
Aut sacras animo studiosius indidit artes?
Aut sibi commissas melius defendere partes
Et potis et promptus: quoties rerum exigit usus?
Sed neque Quastus abest Fabianus: nec Rodererus:
Nec Vicetum morum celeberrima fama Philippus:
Nec Cuchedorfaeus: nec tu Schrotergia proles:
Omnes alipedum moderari colla periti:
Omnes aerios docti convertere gyros.
Affuit hic etiam virtus Bullaea Quirinus:
Hic Seckendorffi, de stemmate quattuor uno,
Magnanimi iuvenes: neque nostrae laudis egeni:
Quos sua commendat probitas, et conscia virtus.
Hic Otho Brandogenes sublimi in Arione fertur,
Et Recbergus equi flectendis aptus habenis,
His alii subeunt: Lendersheimaea propago:
Roschitiusque animi plenus: dextraque potentes
Cedles, Calthalius, Bucholtius, et Schembergus.
Haubitio comes it Wildaeus, et inclitus armis
Hanfmusus, veterumque decor non parvus avorum:
Atque alii plures: quorum me nomina fallunt,
Insurgunt in equis, rhedisque vehuntur eburnis.
Sed neque tu deeras, quem nobis foedere iungit
Musarum communis amor, sociique labores,
Docte Artomedes: cui cura iniuncta sacrorum:


page 121, image: s137

Et cui dat facilem DEUS in pia carmina venam.
Obvius his densa iuvenum comitante phalange
Procedit, campoque subit Ludovicus aperto:
Et procul, o salve praesignis avuncule salve:
Incipit: ac nostris succede penatibus hospes
Cum genitrice pia: vos et fortissima bello
Pectora salvete, et rebus spectata iuventus.
Sic ait: et prono incurvans se corpore primum,
Accepitque manu: dextramque amplexus inhaesit.
Progressi subeunt urbi, campumque relinquunt. [Note: LUDOVICUS et Georg. Landgravii Hassiae, etc.]
Tum gemini fratres, Cattorum a moenibus adsunt
Luduvicus princeps, animique Georgius alti:
Ambo fide illustres, ambo praestantibus actis
Et pietate pares: et uterque suo integer aevo.
Horum amor est patriis pacem dare civibus almam,
Foederibusque fidem pactis, orbique quietem:
Vecordes inhibere homines: avertere bella.
Heroes salvete, DEUM genus, inclita proles:
Vos ego saepe meis deinceps memorabo Camenis,
Et meritis aliquo praestabo carmine grates.
It iuxta comes his, quo vix praestantior alter,
Sive fori leges tractare, aut arma ciere:
Seu variare sonos, aut cursus flectere equorum, [Note: Simon, Comes Lippianus.]
Lippaea de stirpe Simon: qua Bructerus olim
Accoluit ripas Lupiae: Harminiusque Cherusco
Milite Romanas acies, Varumque superbum
Contudit: et fuso complevit sanguine campos.[Note: Gulielmi, Landgravii Hassiae laudes.]
Landgravii hic venit Gulielmi nomine missus
Landgravii, reliquis qui tantum excellit in arte
Siderea ducibus, quantum Sol omnibus astris
Praecedit fulgore suo. Nec enim prior ullus,
Quos DEUS evexit magna ad fastigia rerum,
Indulsit tantum studiis, linguaeque Latinae,
Et miris rebus. Stat vivo machina motu,
Landgravii fabricata manu: quae conciet astra,


page 122, image: s138

Ponderibus librata suis, super aethere vasto.
Sidera quae septem retro convertit in ortus,
Obluctata polo: et variat nova cornua Lunae
Et lucis noctisque vices, annique meatus
Limite describit certo: mirabile dictu.
Sed neque Cattorum custodia fida suorum
Nec pietas animosa deest, nec caelica virtus.
Idem auri sapiens contemptor: et optimus idem
Condere divitias, et rebus parcere partis.
O utinam nostras coram decorare choreas,
Illi concessum fato meliore fuisset:
Saepius ut nostro celebrarem nomina versu,
Materiam thalami festo praebente: sed olim
Forsan erit tempus Gulielmi condere laudes:
Cum mihi maiores crescent ad carmina vires. [Note: Hedwigis Christophori Ducis Wirtembergici et Ludovici, Landgravii Hassiae coniunx.]
Proxima subsequitur Ludovici regia coniunx:
Fronte albens, oculisque nigrans Hedwigis: et ipsa
Ludvici germana Ducis, fata sanguine Divi
Christophori: Princeps animo formosa pudico,
Et priscae fidei, et solidae pietatis amante:
Heroique oris: quali Debora fuisse
Dicitur, et Iaheles, et magnae Iuditha famae.
Vidimus hanc una geminas adducere neptes:
Landgravio natas genitore, sorore Sabina,
Hedwigin, Mariamque Annam, vultusque modesto,
Oreque formosas: sed adhuc aetate minores. [Note: Hedwig. et Anna Maria Guilielmi, Landgravii Hassiae, ex Sabina ducissa Wirtembergica, filiolae. Franciscus Comes in Waldeck. Burckhardus a Cram, praeses Marpurgensis. Ioan. a Linsingen, Aulicus magister.]
Quin etiam veteri Franciscus nomine clarus
Waldeciae gentis, venit bis quinque caballis:
Tam generis splendore nitens, quam pectore forti:
Magnificusque Comes, tractandisque impiger armis.
Primam aciem Burcardus agit Cramaeus, equorum
Supremus domitor: reliquumque supervolat agmen,
Linsingo comitante suo. praesignis uterque
Iustitiae custos: quos numquam mobile vulgus,
Nec lites, nec dona iuvant: sed pectore magno


page 123, image: s139

Spemque metumque domant: et celsa mentis ab arce
Despiciunt hominum fraudes, et ludicra rident. [Note: Ioan. Ridesel, ab Eysenbach, Consiliarius. Rudolphus Rau, Ioan. Adol. Rau, Wolffg. Rau, ab Holtzhausen. Gebhard. et Caspar a Breitenbach. David Laugrock, I. C. [Abbr.: Iuris Consultus?] Consiliarius. Arnold. a Rehen. Helwigius a Geys, Magister equitum. Balthasar ab Holzendorff, cubicularius. Michael a Gaudeck, cubicularius. Ioan. a Scheurschloß. Ioan. a Berlips, senior. Sebastian. a Witerhausen. Caspar. Magnus Pincerna in Schweinsberg. Ioan. Claver. Ioan. Schlern. Georg. Rodt. Ioan. Diode in Fyrstenstein. Itellus a Boinburg. Adamus Weiß. Adam. a Baumbach. Alexand. Döring. Heinricus a Westphaln. Henr. a Sterndorff. Theodor. a Winhold. Herm. a Rebenau. Melch. a Leerbach. Ioannes a Windhusen.]
Insequitur studiis animum formatus, et arte
Rideselingenua, vir servantissimus aequi,
Et leges doctus, iurisque peritus, et alter
Maecenas patriis studiorum fidus in oris,
Una Holtzhusaeus gemino cum fratre Rudolphus,
Et qui de lato ducunt sibi nomina rivo:
Hic aulae custos, equitum bonus ille Magister.
Laugrokiusque fori columen, legumque peritus.
Hinc satus Arnoldus de nobilitate Rehena,
Helvigiusque, duces equitum: per strata viarum
Pulverulenta, putrem quatiunt solido pede terram.
Quos Holzendorfo de stemmate Balthasar ortus,
Et Gaudeccerus, custodia fida cubilis,
Et Scheurschlossiades, senior Berlipsque sequuntur:
Et Wittershusus: Casparque agnomine magnus,
Pincerna Hassiadum, Sueinsbergo sanguine clarus.
Huc Claver adventat, Sclernusque, Rotusque Georgus,
Et Fyrstotheniae qui fulget nomine gentis,
Praeclarus Diodas: et Boynburgensis Itellus,
Nec minus accelerant, atque armos calcibus urgent,
Weissaeo gaudens cognomine fortis Adamus,
Baumbachiusque gravi vir dextra, et alacribus ausis.
Post hos Swalbachius patrii non degener oris:
Et Doringus Alexander: et Vestphala virtus:
Sterndorfusque una Henricus, cognominis illi.
Per campi loca plana ruunt, et secta viarum
Compita: dat rapidi pedis ungula ferrea flammam,
Non secus, ac si quis latitantem cautibus ignem
Excudat ferro, dein fomite pascat amico.
Tum Winholdus adest, et cui Rebenoia nomen
Stirps dedit: et Melior Vacuo generosus ab Amne,


page 124, image: s140

Vinthususque potens animi, Lerzesque Platesque,
Et Stibar, et dextra bonus Ellerfeldius acri:[Note: Melch. a Lerzen. Conrad a Plate. Balthasar Seibar. Ioan. ab Ellerfeld. Theod. Truchses. Hartmuoth a Cronberg. Conrad a Beferen. Burccard. Hund. David Lucanus I. V. [Abbr.: Iuris Utriusque] Doctor et Consiliarius. Adamus Wiengartner Secretarius.]
Truxosiusque, et Crombergus, Beferaeaque proles:
Torquibus auratis nitidi, cristisque sequuntur.
Praeterea sociis coniungitur Hundius armis,
Lucanusque fori praeses, atque anchora Iuris,
Ingenuaque animum cultissimus arte benignum:
Cuius inest ori Pitho: qualem vetus olim
Fama Periclaeis ait insedisse labellis.
Tu quoque consiliis aderas vir maxime dandis,
Wingartnere, tuis nimium dilecte poetis
Et nimium celeri humanis e rebus adempte
Funere: Nestorio fueras dignissimus aevo.[Note: LANDGRAVII Georgii nobiles. Conrad. a Ratthausen. Christoph. Hack. Ioan. Herman. Munch. Hen. a Traxdorff Christ. a Walbron. N. a Franckenstein. Valentinus Hofman. Ioachimus Strupppius a Gelhausen, Medicus. Valenti. Cruquius, Secretarius.]
Ipsum quin etiam Cattum comitata Georgum,
Ibat ovans, animosa phalanx: Rathusus et Haccus,
Et qui se patrio Monachum cognomine agebat:
Traxdorfusque ingens animi praestantibus orsis.
Adduntur comites culti Walbrunnius oris,
Et Franckosthenius simul, Hofmannusque periti
Armorum, generisque sui decora ampla paterni.
Nec deerat Cattis clarissimus arte medendi
Struppius, et nostri non ultima gloria saecli,
Cui Cruquius socio comes affulgebat honore,
Secretorum Hassi pars officiosa Georgi:
Artibus ingenuis et docto praeditus ore.
Omnes hi patriis acciti ad foedera terris,
Magnanimi proceres, Hassum capita alta secuti:
Bis centum subvecta cohors animosa caballis.
Excipit has etiam gressu occurrente catervas,
Mompeligardaei princeps Fridericus agelli. [Note: GEORGIUS Ernestus, Comes in Henneberg, etc.]
Vix subeunt portis omnes, vultuque propinquant:
Ecce Henaeberga de stirpe Georgius ortus,
Princeps Ernestus, Sleusingae a moenibus hospes,
Improvisus adest: aevi maturus euntis.
Aurea civili redimitus tempora quercu:


page 125, image: s141

Et pietate sacra praelustris, et utilis auctor
Antiquae fidei: laeto quem gloria vultu,
Et decor et niveis pax aurea protegit alis:
Temperiesque ornat vitae tranquilla, fidesque
Integra: nec longa virtus effeta senecta. [Note: Elisabetha, Christophori, ducis Wirtembergici, F. [Abbr.: Filia] uxor Georgii Ernesti.]
Insequitur rutilo coniunx pulcherrima curru,
Feminei coetus splendor praesignis, ELISA,
Ludvici germana Ducis, Teccaeia princeps,
Os animumque suum formosa, genisque comisque
Conspicua, et roseo Deo commendabilis ore. [Note: Gunther. comes in Waldeck. Ioan. Georgius a Geisheim, praeses Schleusingensis. Ioan. Andreas, et Andreas ab Hesberg. Ioan. Bosa. Bernhard. Georg. Adam. et Mauritius, Marschalki ab Ostheim. Pancrat. Caspar, et Valentinus a Stein. Valentin. et Georgius, a Rholoch. Henr. Frizenhagen. Wilhelmus a Grumbach. Mangold. a Reckrodt. Vitus ab Hellen. Melchior a Dann Herm. ab Ofnum. Ioan. Doller. Ortholdus Maro principis medicus LEGATI ex variis locis.]
Tum reliquum exornat praestanti animoque manuque
Agmen Waldecius, comes alto a sanguine Divum,
Ingenio felix alacri, fortissimus unus
Qui fuit in Cattis aerato obsistere Marti.
Nec deest facundo vir praeclarissimus ore
Geishemius: Comiti iam proxima in urbe potestas
Ernesto: patriae decus, et sacra anchora legum.
Hunc Hesbergorum sequitur bona fama penatum
Andreas: Ianusque domo productus eadem
Albertus: Bosaeque trahens a stemmate nomen:
Bernhardusque ingens Marschalcae gloria gentis,
Eiusdemque heres cognominis alter et alter:
Omnes se agglomerant, campisque feruntur apricis
Aeripedum invecti, gens praestantissima, tergis.
Tu quoque ades Steniae praeclare propaginis auctor
Pancrati: ab innato qui ducis robore nomen,
Cum consanguineis veniens ad sacra duobus.
Tum Rolochi adeunt, Frizenhagiusque, sagaxque
Grumpachius: nec non Recrodius, et genus Helli
Vitus: et a veteri nomen memorabile Danno,
Nec pius Ofnumius, nec praepete Arione Doller,
Nec Maro Paeontiis Ortholdus defuit herbis:
Arte Machaonia polens, et forte ministra:
Hippocrates, acri cui quondam captus amore,
Ipse suas artes, herbarumque indidit usum.


page 126, image: s142

[Note: LEGATI ex variis locis.]
Praeterea centum venere e Teutonis orbe
Clari oratores: qui connubialia pacta,
Sponte sua accumulent donis, ac munere fido. [Note: Abbas Zuifaltensis.]
Namque huc Zuifalti misit venerabilis Abbas
Legatum, et duplicis fluvialia munera lymphae.[Note: Abbas ad D. [Abbr.: Divum] Petrum.Praepositus Elwangensis.]
Nec non et divi servat qui limina Petri,
Elwangaeque arcis custos, regalia dona,
Legatosque suos animo misere benigno:
Insignes probitate viri: nec laudis egeni:
Quos sua commendat probitas. et plurima virtus,
Et doctrina sagax, et rerum maximus usus. [Note: Academiae Tubingensis Rector, Georgius Hamberger, Medicinae Doctor. Respublica Reitlingensis. ]
Misit et alma suum cum dono Academia regem:
Quae nostrae tectis habitat, schola nota, Tubingae:
Praestantem medica dextra, atque potentibus herbis:
Eximiumque fide Hambergum, et virtute nitentem.
Una adsunt comites, Rutelingae a moenibus urbis,
Egregii pietate viri, linguaque diserti,
Consilioque pares, et religione sacrata:
Munera portantes argenti, aurique talenta. [Note: Resp. Weiliensis.]
Mittitur et Weilae vicino a limite consul
Plurimus eloquio, facundo plurimus ore: [Note: Resp. Eslingensis.]
Atque Eslingiaci, consul, pars prima senatus,
Blattenhartus ovans animis, et voce faventi.[Note: Resp. Halensis.]
Hala suos etiam misit clarissima cives,
Delectosque tota urbe viros, et fulcra Senatus. [Note: Resp. Nordlingensis. Resp. Gamundana. Resp. Heilprunnensis.]
Et Nordlinga potens, magno cum consule, venit
Principis ad thalamum: celebrisque e rure Gamundae
Consul, et Heilpronnae celsis a moenibus ibant
Praestantes virtute viri: quos plurimus ornat
Ingenii candor, probitasque animosa, fidesque
Integra, et emeritos prudentia parta per annos. [Note: Resp. Alensis.]
Affuit hic etiam Cocheranae maximus Alae
Consul, et illustres ornavit munere taedas,
Vir bonus et sapiens: cuius pietate fideli
Lux Evangelii Cocheranam caelitus urbem


page 127, image: s143

Irradiat, densae pulsa caligine noctis.
Excipit hos omnes titulo generosus avito
Eloquioque valens, et docta nobilis arte
Höclinus, fido Chiliani pectore cinctus.
Excipit, et promptus nota intra limina ducit:
Hospitiumque addit magnae sub moenibus urbis:
At quoties aulae Princeps successit apertae,
undique cum lituis sonitum dant tympana pulsa,
Clangentesque tubae, et Phrygio cana tibia buxo
Subsonat: ac blandum digitis lyra tecta remugit.
Inde salutati superas ducuntur in aulas
Hospitioque omnes; dapibusque levantur opimis:
Totaque laetanti completur regia coetu. [Note: CAROLUS Marchio Badensis, etc. cum suo comitatu.]
Interea patriis cum sponsa excesserat oris
CAROLUS, Hochburgae praecelsus Marchio terrae,
Roeteliaeque arcis columen, gentisque Badanae
Eximius custos, umeros et pectora circum
Aureus it torques, pretiosaque purpura vestit.
Elucet vultu pietas, et gratia mitis,
Et decor et virtus, et amor generosus honesti,
Iustitiaeque comes clementia, et aspera factis
Ira malis, miseraeque alacris custodia plebis.
Filius huic iuxta ERNESTUS: quo pulchrior alter
Non fuit, et vultus et membra decora iuventae.
Bis centum comitantur equi, celeresque veredi,
Et quadraginta valida cervice iugales. [Note: Gynaeceum [(transcriber); sic: Gynacaum] .]
Insequitur coniunx, pictis invecta quadrigis,
ANNA: Palatini Simeraeo sanguine patris
Edita: quam pietas, et laeto gloria vultu,
Et fidei comitatur honos, atque aurea virtus,
Curaque caelestis sollers atque anxia verbi. [Note: DOROTHEE URSULA, Marchionissa Badensis, Sponsa.]
Filia tum sacro praeculta supervenit auro,
DOROTHEE, in Tyrio curru, quem plurimus auro
Insignabat honos, flammasque imitante Pyropo:
Picti axes, temoque coruscus, et aurea tecti


page 128, image: s144

Velamenta rubri, auratique figura Leonis.
Ante ipsam teretesque tubae, lituique sonori
Clangorem tollunt: et tympana pulsa resultant:
Aereaque assensu conspirant cornua rauco.
Ac veluti quondam Phrygio Berecynthia curru
Cum venit, patriae magnas invecta per urbes:
Idaea hirsuti coeunt ad frena leones:
Submissisque iubis Dominam cum turribus altis
Excipiunt: magnoque vehunt per Dindyma plausu:
Tentaque Curetes pulsantes aeribus aera,
In numerum armati saltant: et cymbala circum
Rauca sonant: biforemque edit cava tibia cantum:
Sic et Dorothee patrias invecta per urbes:
Armatisque equitum virgo stipata catervis,
Ad thalami sacrum, lituis clangentibus ibat:
Aurato residens curru: quem Carolus illi
Dotalem genitor fieri sub luce iugali
Mandarat: notique operum Telchines amoena
Certatim fecere manu. Longe tamen ipso
Virgo relucebat pilenti pulchrior auro:
Pulchrior Eois formoso corpore gemmis
Sive quis aspiciat generosae frontis ocellos:
Et dignas Iunone manus, ac Cypride crines:
Purpureasque genas, et Eburnea colla, decusque
Oris, et in niveo mixtum candore ruborem:
Sive animi dotes pulchri, castamque pudicae
Temperiem linguae, et sancta penetralia mentis.
Salve virgo, decus patriae, cultissima Nympha:
Tot votis frustra magnorum optata procorum,
Uni LUDICO coniunx data: totque sacratis
Teccigenum precibus, multumque diuque petita.
O quam te memorem virgo? namque haud tibi vultus
Mortalis: nec vox hominem sonat. O Dea certe,
Aut, quod Cecropio praenomine diceris esse,
Donum illustre DEI: quae te tam laeta tulerunt


page 129, image: s145

Saecula? qui tanti genuere parentes?
Salve iterum atque iterum, limes mihi carminis huius,
Materiesque meis toties celebranda Camenis.
Sis felix nostrumque leves pietate laborem. [Note: FRIDERICI Comitis palatini Rheni Archidapiferi, etc. principis Electoris, legatus. Dorotheae, senioris palatinae viduae, e regum Daniae familia natae, legatus.]
Huic comitem curru, Rheni Septemvir ad undas
Imperii Dapifer, legatum adiunxerat: ipse
Grandaevus senio, propiorque abeuntibus annis.
Quin et Dorothee, Danorum sanguine regum
Orta, Palatino quandam coniuncta marito
Uxor: qui Rheni Elector tractavit habenas:
Huc oratores ad pacta iugalia misit. [Note: IOCOBAE senioris ducissae Bavaricae e Marchionum Badensium domo nata, legatus.]
Egregii Regina animi, fideique probatae,
Et Christi metuens: et supplicis anchora turbae:
Et portus inopum: viduaeque exemplar honestae,
Ipsa etiam Boiis legatum misit ab oris
Marchiadae mater, praecelsa Iacoba, Philippi:
Edita Badano de sanguine: nupta Wilhelmo
Boiorum domino: genitrix Mechtildos amatae.
Unde nepos superest Badano in rure Philippus,
Badano natus Philiberto patre: bonorum
Spes magna indigenm: superent modo lumina vitae. [Note: PHILIPPI Ludovici Ducis Bipontini, etc. legatus.]
Hos super advenit, Ludovici ex urbe Philippi
Missus: ubi rapido Neopyrgi moenibus Ister
Affluit, et pingues intersecat agmine ripas.
Maior hic est princeps, quam prae se vultus et aetas
Externique ferant gestus. Prudentia rerum
Ante annos non rara venit: primaeque iuventae
Nascuntur cani, pietas, doctrina, fidesque.
Vix illo quisquam, (reliquorum pace fateri,
Quod novi, liceat) studiis hoc tempore doctis
Otia plura dedit: vix illo doctior ullus
Aequales inter, seu ius dare civibus aequum,
Seu Latios proferre sonos, seu promere regum
Facta ducumque velit, cultasve exponere voces.
Proximus incedit Simeringae Carolus arcis.


page 130, image: s146

Zolleriaeque Comes, Zagarollae e stirpe celebris: [Note: Carolus Comes in Zollern.]
Nec minus ingenua mentem cultissimus arte,
Et leges et iura for civilia doctus,
Armorumque potens: quae pubescentibus annis
Saepius exercuit: dum curae animique viriles,
Et melior sanguis vires daret: aemula necdum
Temporibus geminis alberet cana senectus.
Triginta lecti comites hunc pone sequuntur. [Note: Sebast. Wiricus et Wolf. Comites in Falckenstein cum Ursula matre: Comitissima in Falckenstein. ]
Nec Falcosthenia desit de gente Sebastus,
Illustris Comes, et patrio cognomine dignus:
Quem genitor, fratresque duos, matremque pudicam
Stirpe Palatina, et magnis natalibus ortam
Misit: ut ornarent praesenti corpore taedas. [Note: Anna Comitissa in Leostein. Maria Cleophe Comitissa in Sulz ]
Leustheniae accedit generosa propaginis auctrix
Feminei decus Anna chori: Sulzaeaque mater
Illustri Maria Cleophe de sanguine creta.
Atque hae Marchiaden omnes socio agmine cingunt:
Et sponsae glomerant currum, matrisque quadrigas.
Ante autem moto praecedunt pulvere terrae:
Cornipedesque domant, insigni nomine clari,
Badanae proceres aulae, pia fulcra Senatus. [Note: Wilhelm Franciscus a Geysbolzheim praeses Durlacensis. Martin. Achtsinit a Nifernburg I. C. Canceliarius.]
Geisbolzheimaea qualis de gente Wilelmus
Marchiadae pars magna ducis: vir strenuus armis,
Et virtute animi, cultorque acerrimus aequi.
Cui comes Amelius legumque forique patronus:
Nifernburgiaci praeclarus nominis auctor:
Consilio pollens, et docta voce disertus:
Badanae custos aulae: dominique potentis
Eloquium: populique decus: qui foedere certo
Et regere et laxas novit dare legis habenas. [Note: Ludovicus a Venningen, aulicus Magister.]
It quoque Venningo Ludovicus stemmate gaudens:
Nobilibus generosus avis, animoque virili:
Nec doctrinae expers: et plurimus arte, fideque
Ingenua, fucoque et fraude remotus ab omni.
Christophorus comes huic, antiquo insignis honore


page 131, image: s147

Zylnhardi generis: decus et laus magna paterni
Nominis: atque Hennaeberga de stirpe Rudolphus,
Aerari custos: Baumanque Georgius, alta
Mente gravis: Quastoque una de stemmate natus
Agmina conglomerant: custodes ambo cubilis
Marchiaci: faciles animis atque ore benigno. [Note: Ioan. Christoph. a Zylnhardt aulae Magister. Rudolph. ab Henneberg, Aerarii praefectus. Georg. Baumann et Ioachimus a Quast cubicularii PRAEFECTI superiores in Marchionatu. Christoph. Kecheler a Swandorff. Pforzheimensis. Ioan. Conrad. ab Ulm Rötelensis. Ioan. Hartman ab Habspurg, Badovillanus. Christ. Schöner a Straubenhardt, Liebocellensis. Wilhelm pincerna in Winterstett Basigkheimensis. Salom. Mendel a Steinfels, Steinensis. Richard. Rohard, a Neustein, Altensteigensis. Ludovic. a Neuheusen. et Caspar Notthaft, equitum et stabulor. magistri. Phil. ab Horneck venatorum magister. Car. a Renchingen. Sebast. Schlegel a Grueln. Wolff. ab End. Ioachim. Daniel a Rizenstein. Lucas Wintezer. Christop. a Partin. Ioan. Caspar ab Anweil. Michael Burger. Salomon Bosnan a Wolpershofen.]
Praeterea, patriis qui dicunt iura colonis,
Procedunt equites: animi plenissima magni
Pectora: Phorzemiae tutor fidissimus urbis,
Christophorus prisca Kechelerus origine clarus:
Tum qui Raeteliam conservat naviter arcem,
Ulmaeis Conradus avis, et pectore fulgens.
Additur his ingens Habspurgi fama parentis
Hartmannus: praeses Badovillae fidus amoenae:
Tam dextra quam mente valens, atque impiger armis.
Schönerum huic sociat Libocella: at Boesica fortem
Winterstettana mittit de gente Wilelmum.
Steinfelsum dat Steina suum: validoque potentem
Ore manuque, addit parva Altensteiga Rohardum:
Stirpe Neosthenia, et claris maioribus ortum.
Primam aciem iuvenum Neohuso semine cretus,
Et Notthaftus agunt: stabulique equitumque magistri.
Quos venatorum praeses Hornneccius alto
Excipit aeripede: et varios dat in aere gyros.
Ceu quando moto per campum pulvere turbo
Vertitur: et paleae circumiactantur inanes.
Carolus insequitur Renchingi nominis heres:
Iustitiae custos, legum tutela bonarum:
Schlegeliusque comes: nec non Wolffgangus ab Endo
Inclitus: eximiis clari virtutibus omnes.
Tum Rizosthenius Winthezerusque sequuntur,
Partheniusque alter, subolesque Anwilia Caspar.
Tum Burger, patrioque ingens cognomine Bosan,


page 132, image: s148

Urbachiusque, et Schornstettus: laus magna suorum:
Wildeciusque alacris, Meliorque animosus Erores. [Note: Martin. ab Aurbach. Melch. a Schornstett. Ioan. Turinus Efinger a Wildeck Melchior Erer. Philip. a Wittstat Philip. Lemblein ab Horckheim. Ioan. Georg. a Bittendorf. Geor. ab Ehingen. Ioan. et Christop. Horneck, ab Homberg. Pleucardus a Venningen.]
Nec tu Wittstadii, per te florentis, imago
Nominis, egregia praestans virtute Philippe,
Praetereundus eris: nec tu Lembline vetusta
Horckhemii pronate domo, cognominis illi:
Nec Bettendorfa de nobilitate Georgus.
Omnes quos pone aeripedes cinxere quaterni.
Una opibus, dextraque valens, animoque benigno,
Nicro adventabat, de stirpe Georgus Ehinga:
Cui socii accedunt, consanguinitate propinqui
Hornecii, et qui se Veninga a serebat
Pleucardus: iuvenes dextraque animoque potentes.
Sed quis Pieriis tot nomina versibus aequet?
Laude quis exornet? fuerit quae nuda referre
Haud labor exiguus. nam non tot vere recenti,
Per liquidum tranant coniunctis aera pennis,
Quot simul aeripedes celerant, equitesque feruntur
Ad Stuccardaeae tendentes moenia sedis. [Note: Pueri Armigeri.]
Omnibus his mixti volucrum toto agmine equorum
Armigeri, vario cultu, cristisque superbi,
Incedunt pueri: pariterque ante ora parentum
Frenatis lucent in equis: quos omnis euntes
Suevigenum mirata fremit Marchaeque iuventus.
Nam galeis tecti capita immatura iubatis,
Cornea lata ferunt praefixo hastilia ferro.
Iamque fere subeunt Leobergae moenia sedis,
Limite Tecciaco: cum Titan gurgite fessos
Tingit equos: noctemque die labente reducit.
Considunt illic, grataque epulanter in urbe
Moenibus optatis, atque inter tuta domorum.


page 133, image: s149

LIBER TERTIUS.

Postera vix primo caelum rubescerat ortu
Clara dies, tenuemque polo dimoverat umbram
Ac solito exierat formosior aequore Titan.
Cum validi armorum proceres, legumque potentes
Purpureo velati habitu, cristisque decori,
Atque auro insignes, et lata torque nitentes,
Undique conveniunt sacrae in penetralibus aulae:
Obvia laturi divae vestigia Nymphae.
Ante alios omnes Leobergae ad moenia Cattus
Mittitur, Hassorum turma comitante, Georgus:
Ut comes accedat sponsae, Caroloque parenti
Orator, patriae pollens dulcedine linguae.
Tum quibus aerato cura est obsidere coetu
Vicosque et portas, magno sese agmine promunt, [Note: Acies armatorum et peditum.]
Et Stuccardaeo progressi a limine cives,
Mille viri armati veniunt: hastataque plenis
Agmina se fundunt latae regionibus urbis:
Haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis
Pugna vocet. nec non mediis in milibus adsunt
Signiferi: ferroque duces, auroque corusci: [Note: Duces peditatus Henricus Senft a Saulburg. Ioannes Hofman praefectus inferior Stuccardianus.]
Senftius, et validis fulgens Hofmannus in armis.
State viri, et propere spatia in sua quisque recedat,
Alter ait ductorum: aciem simul aere coruscam
Instruit: et iusto componit in ordine cives.
Prima securigeris statio datur: altera turma
Quae rapidum horrendis siphonibus evomit ignem.
Post longas umeris soliti gestare sarissas,
Ordine succedunt: quos tympana bina sequuntur
Pulsa manu: carmenque inter modulatur arundo
Multifora buxo, subeunt duo signa deinceps:
In croceo cervi flaventia cornua velo:
Et pisces gemini, panesque aquilaeque volucres.
Inde bipenniferi, celeri cum velite claudunt


page 134, image: s150

Agmina: et infesto qui pugnant comminus ense.
Hos aliae peditum simili statione cohortes
Excipiunt: et signa duo tutantur in armis:
Compositaque acie procedunt. qualiter olim
Taurorum armentum graditur; rapidive Leones
Erecta cervice altis in montibus errant:
Praedam exspectantes, aut patria lustra tuentes.
Ductores ipsi galeis ferroque corusci,
Prima acie reliquum praecedunt fortiter agmen:
Perque urbem, et vicos, et circum moenia ducunt.
Inde viros longa statuunt regione viarum,
Disponuntque sacrae celsis a pontibus aulae
Urbis ad egressus: ut iunctae umbone phalangis
Altera pars laevam teneat, pars altera dextram.
Ipsos sed pontes, et festae limina sedis
Quadraginta aequo custodes ordine servant.
Hinc positi atque illinc, interstinctoque nitentes
Membrorum cultu. nam flavo candida vestis
Intermixta micat subtegmine: feminaque arte
Dissuto sua bracca, genu tenus, ambit amictu.
Pectora vestis obit, simili distincta colore,
Emittens croceam cadenti e vellere telam:
Pallaque robustum pretioso murice tergum
Picta tegit, nigro Serum circumflua limbo.
Tegmen inest capiti nigrum: quod flava rubenti
Crista colore micans, patrio de more, coronat.
Sed duro praefixa manum regit aere bipennis,
Insignesque viros telis radiantibus armat.
Illi adstant circum, praesenti robore grandes
Et frontem erecti: quales cum vertice celso
Aeriae quercus, aut summis montibus orni
Constiterint circum: feriuntque cacumina nubes. [Note: Ioan. Hartmannus Oxenbach, Castellanus Tubingensis, Dux satellitum.]
Ductores praesunt gemini. Oxenbachius alter,
Urbe Tubingaea custos fidissimus arcis,
Bellorum gnarus, studioque utriusque Minervae


page 135, image: s151

Inclitus: et varios mores pro tempore doctus,
Facundique oris, rebusque haud lentus agendis.
Iamque fere medio Titan altissimus axe
Fulgebat: rerumque leves contraxerat umbras:
Obvia cum portis parat ire patentibus ingens
Cum duce turba suo. Bifores dat buxea cantus
Tibia, et alterno pulsantur tympana ligno,
Ludvicum e thalamo properantem, a limine primo,
Teccigenae exspectant. Ostro praesignis et auro
Stat sonipes: tollitque iubas, et surrigit aures,
Fronte micant cristae croceoque rubroque colore
Distinctae: et niveis subvectae in vertice pennis.
Nec non et caudam cristis bicoloribus ingens
Artificum labor ornarat: phalerisque superbis,
Et freno aurato, pictisque monilibus armos
Compserat, auricomisque lupis. Stat proxima cervix
Aeripedis socii, simili redimita paratu.
Sex alios etiam famuli cristisque decori:
Instratosque ostro alipedes, pictisque tapetis,
Deducunt manibus, pulchrae ad spectacula pompae.
Aurea pectoribus demissa monilia pendent:
Tecti auro, fulvum mandunt sub dentibus aurum.
Tandem progreditur, magna stipante caterva,
Ludvicus princeps, nigro de vellere ducta
Quem phrygia chlamys ornat acu: tremefactaque vento
Crista duplex, nigrum velat pro more galerum:
Inclusaeque auro gemmae, viridesque Smaragdi.
Tum picturatae Tyrio subtegmine braccae
Circumdant femora: et stellatus iaspide fulva,
Ensis inest lateri accinctus, vaginaque circum
Aurea: quam varius puro circumligat auro
Balteus, et tereti subvectit fibula gemma.
Includit fortes nodis argentea suras
Ocrea, et obryzo calcaria ducta metallo.
Ante ducem pendent tormenta rotantia plumbum.


page 136, image: s152

Quae collo gestantur equi caelata figuris,
Ex osse et teneris subtili pollice lignis.
Hic septem intextae, cum bis sex mensibus, artes:
Hic Musa, hic Charites, hic partes quattuor anni
Ordine procedunt reliqui Comitesque Ducesque
Marchiadesque: sed ante alios Dux laetior omnes
Infert se medium Sponsus, suaque agmina iungit.
Iam turmas equitum, de Wirtembergidos orae
Nobilitate sati, terni primo ordine ducunt:
Quos tubicen sequitur, et curvo personat aere:
Tinnitusque ciet venientis praeco catervae.
Hunc plebei equites octoque decemque sequuntur,
Et qui pomposos manibus duxere caballos:
Aerea tum raucos edunt tria cornua bombos:
Pulsaque tinnitus procul aerea cymbala tollunt. [Note: Ludovicus Spaet. ab Hepfigheim. Marscallus.]
Hinc celeri subvectus equo Ludovicus, ab alta
Spaetius Hepfigia nomen qui ducit avitum,
Promicat: una omnes de nobilitate vetusta,
Teccia quos semper comites habet aula, sequuntur:
Quique manu ducis aera merent, gens strenua bello,
Praesidiumque soli patrii: quique alma colonis
Iura fori dicunt,
Teccaeaque moenia servant:
Aut Wirtembergo qui gaudent iure clientes.
Bis centum incedunt proceres. it pectore summo
Flexilis obtorti per collum circulus auri: [Note: Ornatus nobilum.]
Purpureis omnes sagulis, cristisque decori,
Quas ruber et croceus permiscent rite colores.
At tunicae manicis ostentant symbola dextris
Teccigenae Sponsi. Videas insurgere curvis
Saltibus aeripedes, et longos ducere gyros. [Note: Marscallus Brandenburgicus, cum suis tubicinibus et Nobilium equitatu.]
Proxima iamque tenent socio vestigia passu
Brandemburgiaci proceres: quos aere recurvo
Sex teretes acuere tubae: et subvexus asello
Aera quatit Corybas, et aenea cymbala tundit.
Ducet equos prisce stirps Falconhania gentis:


page 137, image: s153

Omnis nobilitas quem Brandemburgica pone
Subsequitur: Tyria praesignis sindone et ostro:
Cuius olorinae nigricant in vertice cristae. [Note: Marscallus Hassus cum suis tubicinibus et Nobilibus.]
Hos super Hassiaci cava cornua flatibus implent,
Tres numero: at valido Corybantia verbere quartus
Aera ferit, totum Hermannus praevertitur agmen
Terrae Marschallus Cattae: quem cetera pone
Nobilium sequitur Cattorum maxima turba:
Auro omnes culti, et Tyrio velamine tecti,
Et croceis albisque ornati tempora cristis. [Note: Marscallus Anhaltinus, cum tubicinibus et Nobilibus.]
Hos inter Pogius patriae ciet agmina gentis,
Gentis Anhaltinae. ducunt quam rauca tubarum
Cornua: ad armatas animum stimulantia pugnas
Tinnitumque addunt latranti pelle lebetes.
Illum omnis procerum coetus comitatur euntem,
Quotquot Anhaltinis huc advenere caballis:
Torquibus insignes, rubrisque in vertice cristis. [Note: Marscallus Hennaebergicus, cum suis tubicinibus et Nobilibus [(transcriber); sic: Nobicinibus] .]
Post Hennaebergae clagentes aere recurvo,
Insonuere tubae, et rauco cava tympana cantu
Insequitur procerum coetus, generosaque pubes:
Scleusingae quotquot celsis a moenibus adsunt:
Tam vultu insignis, habitu quam vestis, et armis. [Note: Comites et Barones atque officiales Wirtembergici.]
Illos Teccigenae, Gaetulo murice picti,
Excipiunt gressu proceres, aulaeque Magistri,
Consiliumque Ducis. Magnorum hinc turba Baronum,
Illustresque equitant Comites ab origine nati.
Tum subito erumpunt portis, velut agmine facto,
Horrificoque novem resonantes murmure, clarae
Personuere tubae, strepitumque cavata dedere
Tympana, terribili reboantia rauca fragore. [Note: Novem tubicines Wirtembergici.]
Hic plangunt alii sublatis cymbala palmis:
Illic bucina terrenti tonant aerea bombo:
Raucisonaque cient cava cornua voce boatum:
Barbaraque horribili strepitant taratantara cantu.
Florea signa tubis, viridi volitantia velo,


page 138, image: s154

Quis Teccae gentis depicta insignia, pendent:
Iunctaque cum gemino, profulgent cornua pisce. [Note: Principes et Duces.]
Ipsi exinde Duces veniunt, rerumque potentes
Magnarum Domini. Ludovicus praepete fertur
Per medios insignis equo: laetusque secundo
Marte ruit: quem purpureo fucata colore
Vestis, et obryzo subnectit circulus auro.
Qualis ubi hiberna Lycia, Xanthoque relicto,
Delon Apollo suam petit: Inopumque revisit.
Exercetque choros: mistique altaria circum
Myrmidones Cretesque fremunt, pictique Agathyrsi.
Ipse inter medios graditur: vernoque coronat
Flore caput radians: et crines implicat auro,
Haud aliter fidis cinctus ductoribus ibat
Ludvicus: tantum egregio decus enitet ore.
Insultat sonipes: pressisque repugnat habenis:
Huc obversus et huc: pedibus micat aereus ignis.
Interdumque iubis alte sese arduus effert,
Interdum in gyrum gressus magno impete lunat:
Proximus a dextra graditur, pater optimus olli,
Brandemburgiacae Fridericus Marchio terrae:
Conspicuus rubeisque genis, et fronte serena
Arduus: et toto longum agmen vertice supra est.
At Cattus laevae Sponsi Ludovicus adhaeret,
Landgravius, facie insignis: quem Westphalus albis
Portat equus bicolor maculis vestigia primi
Alba pedis: frontemque ostentans arduus albam.
Tum subit Ascanius, prisci moderator Anhalti,
Ernestus: cui terra favet, cui pontus et aether:
Saxonico subvectos equo, clauditque sinistram
Hennaebergiaco clarus de sanguine princeps.
Ambo pii, fortesque viri: nequeam ipse priorem
Dicere: nominibus potior tamen ille: sed huius
Grandaeva iam fila colo. tum gente Silesa
Lignitius, celebris subit in vestigia Princeps,


page 139, image: s155

Lippaeusque Simon, Gulielmi nomine Catti:
Cui Mompelgardis comes it Fridericus habenis:
Haud ullo minor, ad laetum spectamen ituro,
Oris et egregiae praestanti munere formae. [Note: CELERES.]
Quemque sui celeres, pedibus pernicibus acti,
Hinc illinc stipant: et equos comitantur heriles.
Wirtembergiaci pretioso vellere cincti,
Et tyrio pariter redimiti corpora fuco,
Cristisque insignes, et versicoloribus armis. [Note: Armigeri pueri.]
Nec minus hastigeri de nobilitate puelli
Cristatis lucent in equis: quos turba tuentum
Omnis miratur: Tyrio nam purpura fuco [(transcriber); sic: succo]
Vestit: et auratum Phrygia spectabile tela
Tegmen inest capiti: quali Cyllenius ore
Pingitur, et Graius Ledaea casside Pollux.
Aureus it torques umeros et pectora circum:
Inque suo pendent bicolores vertice cristae
Terga per, et celeres Xantique et Arionis armos:
Lamina puniceas interplicat aurea cristas,
Pennaque, quam Sicoris quondam abicit ardea in undis.
In manibus gestant praefixa hastilia ferro:
Caelata ex auro. videas procedere longum
Agmen, aeratas campo consistere turmas,
Currusque, et niveis tentoria candida velis.
Hinc equites, illinc pedites, peditumque manipli
Explicuere aciem: collataque signa tuentur:
Convertuntque vias: nunc in se spicula tendunt
Infensi: pugnaeque cient simulacra sub armis:
Talia per tenerae splendent hastilia pubis:
Quae sponsi insequitur festivum principis agmen. [Note: Reliquus Equitatus.]
Tunc equitum insequitur nimbus, galeataque totis
Agmina prorumpunt portis: Teccaeaque pubes,
Et Brandemburgi, Cattique et Saxones altis
Sublimes in equis, atque Hennaeberga iuventus,
Et Mompelgardi, fortesque ad castra Silesi.


page 140, image: s156

Omnes hi medios pedites, armataque longe
Pectora transequitant, nota regione viarum
Iamque ibat totus campis equitatus apertis,
Dives equum, dives pictai [Orig: pictae] vestis et auri.
Pulverea erigitur nubes, tellusque soluta
Adventuque pedum, flatuque tremiscit equorum.
Qualis Threicio torquetur pulvere campus:
Cum Mauros gelidi prope flumina concitus Hebri:
Fulmineos exercet equos: Illi aequore toto
Ante Eurum Boreamque volant: gemit ultima pulsu
Terra pedum: tepidoque calet rapida ungula rore. [Note: Occursus Marchionis Badensis cum suo comitatu. ]
At manus interea campis Badana propinquat,
Marchiacique duces, equitumque exercitus omnis:
Compositi numero in turmas. Dux CAROLUS ipse
Agminis, ingenti lectica infertur, et aegro
Corpore, Dorothees firmat sponsalia natae.
Proximus incedit Catta virtute GEORGUS,
Landgravio genitore satus: Tum Marchica fama
ERNESTUS genitrixque, et Dorothaea quadrigis
Advecta auratis equitum: quam longa sequuntur
Agmina, tercentum validis deducta caballis.
Haud procul a campo modicus iuga florea collis
Valle cava attollit: summoque in vertice montis
Planities circum. tumulus, qui surgit in altum
Castrorum in morem pinnis atque aggere cinctus. [Note: Aggeris, quem Samuel a Reischach, Aulicus Magister excitavit, descriptio.]
Agger erat, quinis distinctus partibus orbis
Ad later, et firmo circum munimine saeptus:
Reuschachiae virtutis opus: tormentaque passim.
Disposita in bigis, numero bis dena novemque,
Intus servabat flammanti pulvere feta.
Stant geminae peditum coniuncto umbone phalanges
Armatae ferro, cristis capita alta decorae,
Et conferre manum, pugnasque ciere paratae.
In medio duo signa volant: niveisque nigrisque
Hinc, croceisque apte distinctum partibus unum:


page 141, image: s157

Illinc, Canstadii nunc olim insigne paternum,
In rubeo niveus lucebat Cantharus uno.
Tertia pars peditum opposito sua castra tenebat
In tumulo: et circum vexilla rubente ferebat
Insignita cruce: ac minio flaventia mixto.
Horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent
Sole lacessita, et lucem sub nubila iactant.
Hoc tum Marchiacam speculatus ab aggere pubem,
Tormento signum dat miles: et ignibus actis
Personat adventare Deam: laetisque manipli
Vocibus auspicium, taedae plausere iugalis.
Iam Dux Tecciacus campos superavit apertos
Conscenditque iugum totoque feruntur utrimque
Agmine: nec longis inter se passibus absunt:
Cum subito tubicem fumantem pulvere campum
Prospexit longe: Badensia agmina vidit:
Intonuitque tuba: et signum dedit aere canoro:
Omnes quem reliqui lituo clangente sequuntur.
Tecciaci imprimis, sponsae quae proxima turba
Occurrit, subito erumpunt clangore: suosque
Exhortantur equos stimulis: dominamque frementes
Dorotheam excipiunt: ac fortia colla reflectunt
Alipedum: circumque datis referuntur habenis,
Currum cingentes sponsae. tum stridulus aer
Elisus lituis: conceptaque classica cornu
Tolluntur: subit astra fragor, caelumque remugit. [Note: Oratio Marchionis Brandemburgici.]
Postquam facta quies, et iam data copia fandi:
Brandemburgiacus converso ad Marchica vultu
Pectora, Dorotheamque tuens, carosque parentes:
Omnibus attentis placido sic incipit ore:
Illustres pietate duces: sate sanguine divum
CAROLE: tuque potens animi virtutibus ANNA,
Anna parens: et tu sanctae genetricis imago
Dorothee: et reliqui proceres: quod dextra secundent
Fata, suoque DEUS felici numine vertat:


page 142, image: s158

Adsumus hic, sponsaeque animis plaudentibus omnes
Imus in occursum, ut festam comitemur ad urbem:
Inque domos aulae, veterum pro more penatum,
Laetitia, ludisque viae, plausuque frementes.
Iamque adeo promptis animis et voce benigna
Excipimus cunctos: quando haud sine numine CHRISTI
Res tantae eveniunt. illi sit gratia, soli
Auctori coeptorum operum: cui foedera lecti
Casta placent: salvum quod teque tuosque videre,
Cognatasque urbes licitum, populosque propinquos
Marchiacis terris, et Wirtembergidos ora
Aspicere: imprimis praestanti corpore natam
Incolumem coram datur, illaesamque tueri.
Quare agite o tectis omnes succedite nostris:
Et vos Marchiaci coetum celebrate faventes,
Ipse DEUS, miti qui temperat omnia nutu,
Hunc laetum Suevisque diem, Marchaque profectis
Esse velit: nostrosque huius meminisse nepotes,
Dux ea pro cunctis: eadem sibi quisque volebat. [Note: Responsio Landgravii Hassiae.]
Tum Dicta Hassiacus leni sic voce secutus,
Landgravio natus genitore, GEORGIUS infit:
Teccigenae proceres, genus alto a sanguine divum,
Et tu coniugio nuper dignate superbo
DOROTHEES Ludovice tuae, fortissime Princeps,
Grata quidem nobis vestrae indulgentia mentis,
Occursusque ingens, et tanti signa favoris.
At non grata minus vestrae exoptata salutis
Fama, quod incolumes coram vos cernimus ipsi
Omnes: huc patriis quotquot venistis ab oris:
Iamque itidem plaudenti omens salvere iubemus
Voce: piisque animis felicia quaeque precamur:
Ut DEUS inceptum vultu fortunet amoeno
Coniugium. nam nos maioribus esse profectos
Auspiciis manifesta fides. sed foedera lecti
Sortitur, voluitque vices et tempora CHRISTUS.


page 143, image: s159

Quin igitur pacem aeternam, pactosque Hymenaeos
Exercemus: adest, quam tota mente petistis,
Ursula Dorothee: fido comitata parente.
Hanc sume, o felix tanta Ludovice marita.
Non erimus regno indecores: nec vestra feretur
Fama levis, tantique adolescet gratia facti.
Nec Wirtembergos gremio excepisse pigebit
Marchiacam, thalami satiatam foedere, Badam.
Namque hinc progeniem multa virtute futuram
Egregiam, et vestras quae servet legibus urbes,
Auguror: et, si quid veri mens praevidet, opto.
Dixerat: illum omnes uno simul ore sequuntur:
Atque iter inceptum celerant rumore secundo,
Progressi in turmis: partitoque agmine fulgent. [Note: Eiaculatio tormitorum ex aggere et vicinis arcibus]
Ut primum strepuere tubae procul aere canoro:
Ocius admotis impellunt aenea flammis
Tormenta, ac rutili sonitus imitantur Olympi:
Horrificosque cavis bombos siphonibus edunt.
Sub pedibus mugire solum: totusque moveri
Mons circum: et terris tremere omnia visa repente.
At procul ut patrii thalamos sensere paratos
Principis, impositae praecelsis montibus arces:
Hinc Asperga tonat: tonat hinc magno impete Neiffa:
Hinc Wirtembergi sinuosa cacumina montis,
Illinc Vrachii collis iuga laeta resultant.
Audiit hoc Nicri lacus: et celer unda Nagolti
Constitit: et retro cesserunt flumina Glembi:
Intremuitque Oenus: penitusque exterrita vilsa:
Et patriae curvis immugiit ora cavernis.
Cum subitum, dictuque oritur mirabile monstrum.
Namque alto tumuli vibratus ab aggere fumus
Cum sonitu venit: et pictum candente favilla
Dorothees currum antevolat: instarque coronae,
Per sudum transit, caeli in regione serena:
Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram,


page 144, image: s160

Tunc aliquis palmas caelo cum voce tetendit:
Omnipotens genitor, precibus si flectere nostris:
Aspice nos et quod CHRISTI pietate meremur,
Auxilium praesta pater: atque haec omnia firma: [Note: Leporis occursus.]
Vix ea fatus erat senior: lepus ecce trementi
Excessus silva campum petit. ocius illum,
Ominis haud laeti signum, comprendit agrestis
Turba: ducique adfert Ludovico praepes: at ipse,
Si quod habes, mediis qui te offers cursibus, omen:
In te vertatur: tuque illud sanguine tollas.
Sic ait: et leporem iugulari mandat: et aequo
Munere dotatum Thyrsin dimittit agrestem. [Note: Proelii ludus ad aggerem.]
Interea ad tumulum productas longa cohortes
Explicuit legio: et campo stetit agmen aperto:
Sex centum armati siphonibus horrida ludunt
Proelia: tormentisque tonant. micat igneus horror
Siphonum, et fictis Mars ludicrus errat in armis.
Non secus, ac quondam collatis viribus hostes
Cum duo Marticolae pugnant, ac proelia miscent.
Ipse acres stimulos Mavors in pectore vertit:
Bellatorque animo DEUS incidit, ambo furorem
Concipiunt: vitamque audent pro laude pacisci.
At lento progressi equites, cum virgine passu:
Sensim decedunt campis, urbique propinquant.
Subter anhelat humus, depressaque pondere tanto,
Vix satis est tellus, et sparso pulvere fumat.
Est turris vasto suspectu, in moenibus urbis:
Hinc tuba laetificum sonitu dedit aenea signum. [Note: Applausus [(transcriber); sic: Appausus] civium adveniente Sponsa Illustrissima.]
Tum vero festiva repens per moenia clamor
Tollitur, ipsa venit: vicosque effusa per omnes
Undique visendi studio, ruit obvia passim
Turba hominum: canique senes, puerique tenelli,
Et matres, castaeque nurus, blandaeque puellae:
Visurae sponsam, et genialia vota daturae.
Illa subit, festaeque rotis, illabitur urbi:


page 145, image: s161

Nobilium stipata manu, medio agmine equorum.
Suspiciunt omnes unam: stupor occupat omnes:
Miranturque decus formae, egregiamque iuventam.
Os rubrum, aetherias imitantia lumina flammas.
Non haec in terris facies humana moratur:
Angelus est nobis caelo demissus ab alto:
Angelicus nuptae vultus: Haec angeli imago.
Tunc aliquis gravior natu: cui plurima mento
Canities erat: attollens super Aethera vultum,
Complaudensque ambas conspecta virgine palmas:
Si numero non fallor, ait, nunc tertia lucis
Haec hora est: (et erat, turrique sonabat ab alta)
Tertius o utinam, decimae post cornua Lunae,
Prodeat e binis patriae custodibus heres.
Finierat, parvae cum diva adit altera portae
Limina: Velbergi stabant ibi quattuor utres: [Note: Velbergici utricularii.]
Maenaliosque modos et pastoralia labris
Murmura contabant Silvani: orisque recursu,
Dissimili tenuem variabant pollice ventum.
Risit, ubi hos vidit, Nymphae: risere cohortes
Armatae: risere duces, equitumque catervae.
Nec litui cessant usquam cantare, tubaeque:
Aeneaque alternis pulsa undique tympana palmis:
Ventum erat ad sacras Ludovici principis aedes.
Intus reginae matres ducibusque potentes
Progenitae patribus, divino a stemmate Nymphae,
Circumstant, sanctamque manent longo agmine nuptam
Dorotheen, vario succinctae tegmine vestis.
Has inter prima consederat inclita sella
Aemilie: genitrix Friderici cara Georgi
Marchiadae. hinc sponsi germanae principis omnes: [Note: Ludovici, Ducis Wirtembergici sorores.]
Landgravia Hedwigis: parsque Eleonora mariti
Ascanii: et coniunx Henebergici Elisa Georgi:
Quattuor innuptae: Aemilie pia, Dorotheeque,
Cui Mariae praenomen inest, Sophieque pudica,


page 146, image: s162

Annaque, formoso praestantes corpore Nymphae:
Sinceraque fide insignes, et moribus aptis.
Una aberat, partu nuper detenta Sabina
Landgravii coniunx haud infecunda Wilelmi:
Sed binas dederat fraterna ad foedera natas. [Note: Instrumenta Musica in aula.]
Utque aulae tetigere fores: tum pulsa frequenter
Tympana dant sonitum, spoliis instrata caninis.
Desuper [(transcriber); sic: Dusuper] harmonico completur pergula cantu:
Tibia cum lituis, et vocibus apta quaternis
Sambuca, Aoniaeque fides, et Lydia buxus:
Corneaque arguto conspirat bucina flatu.
Postquam omnis procerum coetus pertransiit aulam,
Egressus porta, viridem quae ducit in hortum:
Succeduntque duces foribus, Tyriisque quadrigis
Dorothee invecta, et pictis in curribus Anna,
Anna parens sponsae, famulis stipata puellis:
Primus equo, in portis aulae, Ludovicus ab alto
Desiluit: quem fida cohors imitata, relictis
Ad [(transcriber); sic: At] terram defluxit equis. tum sponsa quadrigis
Descendit, gloresque suas, longa atria circum
Ordine disposita, Comitesque Ducesque decoris
Ornatas cristis ostroque nitente, salutat. [Note: Salutationes et mutui complexus in aula.]
Inde Dea in superam LUDOVICI ducitur aulam
Principis. hic postquam mediis in sedibus omnes
Congressi, inque vicem dextras iungere: locumque,
Quo fuit arcanas licitum pervolvere curas,
Insidunt primus Badanae Marchio terrae,
Iam tuus o Ludovice socer, compellat amicis
Vocibus Amelium, et docto iubet ore profari
Pauca suae natae. Tunc facta silentia linguis:
Et dicto Amelius parens, ita farier infit: [Note: Oratio Badensis Cancellarii ad illustriss. Sponsam.]
Nympha decus patriae praelustri sanguine creta:
Scis cui te genitor, qua dote, et foedere quanto,
Intactam dederit nuptam, quantisque iugarit
Ominibus: neque vocis eget res notior huius.


page 147, image: s163

Iamque adeo patriis eductam sistimus oris
Hac sede: et propriam genti cum dote dicamus
Wirtembergiacae dominam: Sponsoque maritam
LUDVICO, aeterno sociamus foedere lecti.
Sed quia dulcis amor regni: blandumque potestas
Nomen: et immemores solium natale nepotes
Esse vetat: patriaeque omnes dulcedine terrae
Ducimur: idcirco agnatae valedicere Badae:
Imperiique omnes germanis linquere habenas
Fratribus, et ratio legesque, et iura reposcunt.
Nunc ergo amissos patriae obliviscere fines:
Marchiadumque omni cum posteritate penatum
Cede solo: nullisque armis, nec fraudibus ullis
Imperium hic repetas: ac, ne tua dicta retractes,
(Quamquam in te dubii nihil ulla in parte relictum)
More fidem solito obstringas. Sic fatur: at illa
More fidem solito, sacramentoque ligabat. [Note: Renuntiatio paterni dominii facta ab illustrissima sponsa.]
Stuccardi interea portae statione relicta,
Decedunt cives: iunctaque repente phalange,
Dispositi totis ducuntur in ordine vicis:
Plebs ferro velata caput: ceu castra subire
Apparet: aut durum detrudere moenibus hostem
Tum se quisque domum recipit: ruptoque feruntur
Agmine: pars urbis custodit cetera vicos:
Et vigil augustae prae moenibus excubat aulae:
Quae peregre nuper patriis advenerat oris.
Pronus erat Titan: et clara luce peracta
Hesperium rubeo pelagus temone petebat: [Note: Processus in complura [(reading uncertain: ?)] .]
Transierat dies: cum iam socialia praesto
Tempora festivaque calet domus utraque pompa.
Hinc gens Tecciacae gaudet celeberrima terrae:
Hinc templo se Bada parat taedisque maritis.
Tympana pulsa sonant: et fervent atria flammis:
Purpureoque habitu pueri, gemmisque decori,
Bis sex, auratis redimiti colla catenis,


page 148, image: s164

Praecedunt: manibusque faces et lumina gestant.
Cum sponso insequitur procerum manus omnis: et alta
Quis propior de stirpe gradus, stant ordine primi:
Omnes albentis tecti velamine telae. [Note: Ordo principum virorum.]
CAROLUS a dextra socer: a laevaque GEORGUS
Brandemburgiacae Fridericus Marchio terrae:
Hinc ingens Cattae LUDOVICUS gloria gentis,
Landgravius: prisci quem dux comitatur Anhalti.
Proximus antiquo Comitum de semine ductus
Hennaebergiadum: cui Mompeligardica fama
FRIDERICUS claudit laevum latus. inde Simone
Lippaeo Ioachimus ovat comitante Silesus.
Waldeciusque Comes, et Marchica fama Iacobus
Succedunt, Comitumque cohors, magnique Barones:
Et quos nobilitas aequat generosa Dynastis. [Note: Deductio sponsae in templum.]
Tum Sponsa egreditur, matrum praecincta corona,
DOROTHEE, insignis facie: sertoque virenti
Luteolas velata comas, tergoque fluentes:
Candida quam circum vestiverat undique palla.
It comes a dextra Nymphae candente GEORGUS
Landgravius: laevam germanae Marchio ducit
Ernestus, nitidi demisso lumine vultus. [Note: Ordo principum matronarum.]
ANNA parens sequitur genitrix annosa Georgi
Brandemburgiaci. tum glorum excelsa caterva
Hinc soror Hedwigis, Cattorum principis uxor:
Illinc Ascanii pars Eleonora cubilis:
Aemilieque soror laevam comitatur Elisae
Hennaebergiadis, caelebs formosaque virgo:
Iam matura viro, iam plenis nubilis annis.
Post Iacoba, trahens Badano a sanguine nomen:
Et Sophie princeps Maria cum Dorothaea:
Principeque Ascania comitata supervenit Anna.
Omnes Tecciaco ductae de semine Nymphae:
Et Catharina domus germen Lignizidos: omnes
Velleribus niveis, et festa fronde revinctae:


page 149, image: s165

Castaque purpureum fusae super ora pudorem.
Inde pares Comitum sociae, sociaeque Baronum,
Et natae illustres, et nobilioribus ortae
Matronae laribus, cum virgineo comitatu,
Rite superveniunt, vultuque habituque verendo.
Incedunt binae, generosa propago, puellae,
Expertes thalami: quarum genialia nondum
Sub iuga cervices niveas Hymenaeus adegit.
Ac velut Oceani cum stellae oriuntur ab undis:
Sole parante suos tenebris abscondere vultus:
Heliadum chorus insequitur, radiisque micantem
Auricomo lunam coetu, super aethera cingunt.
Sic thalmi [Reg: thalami] sacrum Ludvico adeunte iugalis,
Dorotheen casto cingebant agmine matres
Teutonides: pars virginibus circum undique fusae,
Ibant insignes auroque ostroque nitenti. [Note: Templum aulicum. [(reading uncertain: ?)] ]
Est aulae in tectis patrio de marmore templum,
Religione sacrum: miro quod honore nitebat,
Velleribus Tyriis, et rubro murice cultum.
Intus suave sonant octo discrimina vocum:
Tactaque fila canunt Hymenaeon, et atria fumant
Succensis facibus, taedaque ardente iugali.
Ara fuit picto mediis in sedibus ostro
Constrata, et sertis, et sacra fronde revincta.
Hanc, ubi perventum divi intra limina templi,
Protinus eximio Lucas Osiander amictu
Insignis, reverenter adit: precibusque litatis,
Praefatus CHRISTUM, sacra connubialia laudat. [Note: LUCAS Osiander D. Ecclesiasticus aulicus.]
Sponsum deinde vocat praeco, fidamque sodalem.
Ille vocatus adest: Sponsam comitantur euntem
Ductores bini, fraterque herosque Georgus,
Consistunt ambo. simul incipit ore sacerdos:
Wirtembergiadum princeps, sate sanguine divum: [Note: Copulatio matrimonii.]
Cui se pulchra viro dignata est iungere virgo
Dorothee: ecquid adhuc pactos servas Hymenaeos?


page 150, image: s166

Ille ait: et nutu praesentia foedera firmat.
Tunc pius ad Sponsam vertit diva ora sacerdos:
Badana de stirpe decus, castissima princeps,
Tu quoque connubii aeterno te foedere iunctam
Ludvico affirmas domino lectique iugalis
Illaesam retinere fidem promittis? At illa
Annuit, ore pio. tum dextram iungere dextrae
Praecipit, et firmo nectit duo pectora vinclo.
Iamque habitis precibus, genialia carmina fundit
Musicus: atque octo redeunt discrimina vocum:
Festaque concordi subsultant limina cantu. [Note: Lectus genialis.]
Interior thalamo componit regia lectum,
Stamine gemmato, picturatisque tapetis:
Purpureoque torum consternit desuper ostro.
Circum infecta croco pendent velamina Serum:
Stragulaque, antiquis hominum variata figuris.
Heroum mira virtutes arte loquuntur.
Talem nec Pelopi construxit Lydia lectum:
Nec Bacchae talem patri exercere Lyaeo.
Iam templo egressi sponso cum Principe patres
Altum intrant thalamum: lectique in parte reponunt
LUDVICUM: gradibusque tori nituntur acernis,
Tum virgo ducibus circumstipata duobus:
Cinctaque castarum pulchro venit ordine matrum,
Et grege virgineo. Niveaas infecerat igni
Faxque pudorque genas: ut cum quis sanguine candens
Tingit ebur: vel mista rosis cum lilia fulgent:
Protinus in lectum sacra Dorotheaea locatur:
Inque latus pia costa viri dedit, unde petita est.
Exsultant cum voce duces: genitorque parensque
Optima, et Ernestus frater, gloresque nurusque,
Talia laetifico dicunt exordia plausu:
Qualia delectae quondam cecinere Rebeccae,
Et Laban, et genitrix, et sancto Bathuel ore: [Note: Epithalamion.]
O digno coniuncta viro, patriique per urbes


page 151, image: s167

Tecciacas regni consors: sis Ursula felix:
Et Wirtembergos auge fecunda penates:
Ut natos natorum, et qui nascuntur ab illis,
In portis videas, et latae moenibus urbis:
Teque colat populus: tibi Neccarus, et celer Oenus
Serviat: et mediis praesis dux magna Suevis.
Sic omnes fremitu plaudunt, et vocibus isdem,
Illi consurgunt iterum: thalamoque relicto
Omnes ad cenam lituis clangentibus ibant. [Note: Locus cenae.]
Est aula in tectis, Zephyrum quae spectat et urbem:
Splendida regifico luxu, aulaeisque superbis.
Huc epulae, ditesque tori, coetusque ministrum
Stipantur: pendent lychni laquearibus aureis
Incensi: et flammis vincunt funalia noctem. [Note: Cena nuptialis.]
Postquam hic multiplici constratae sunt dape mensae:
Atque omnes procerum convenit in atria coetus:
Tunc manibus lymphas dant nobiliore ministri
Stirpe sati: tonsisque ferunt mantelia [Reg: mantilia] villis.
Innumeri circum famuli: quibus ordine longo
Cura suos spectare duces, nutusque tueri.
Quadraginta alii de nobilitate ministri:
Qui dapibus mensas onerent: et pocula ponant.
Utque sacras dedit ore preces: palmasque tetendit
Ad caelum, diva venerandus voce, sacerdos:
Olli discubuere toris, et corpora sellis
Auro praecultis, ostroque rubente locarunt:
Ludvicus primum sponsus, Nympheque deinceps
Dorothee: et reliquae iusta matresque virique
Considunt serie: et regalia corpora tosta
Carne replent: vinoque sitim curasque repellunt.
Cuique suus domino cyathum pincerna ministrat:
Et iuvenis docto regalia fercula cultro
Chironomus secat, argentoque imponit herili. [Note: Locus in quo cenarunt Comites et Barones.]
At reliqui Comites magni, clarique Barones,
Uxoresque horum, et generoso a sanguine natae,


page 152, image: s168

Turri alta sacros posuerunt sedibus artus.
[Note: Locus in quo cenarunt Nobiles.]
Nobilium vero tenet inferiora iuventus
Atria, quae alipedum testudo annectit equorum.
Hic centum mensis libantur pocula Bacchi:
Impositisque decem dapibus cenatur: et humor
De Guidobergiaca bibitur sine faece lagena.
At supra, aurata ponuntur fercula lance
Innumera, ante Duces: et septuaginta meraci
Funduntur vini species, liquidissimus humor. [Note: Musica vocalis.]
Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae:
Tum quinquaginta vocum cantusque magistri
Congeminant plausus: numerosque per alta volutant
Atria. dulcisonus ferit aurea sidera clamor.
Hic alii teneras imitantur gutture Nymphas:
Sirenumque modos aptis concentibus edunt.
Sublimes alii iactant super omnia voces
Tempora: et albentes numeris imitantur olores.
Sunt, qui demissis superant pulmonibus ursos:
Murmuraque ingeminant e gutture ducta profundo.
Pars medio volvit vocum sacrata tenore
Carmina: pars numeris circum sonituque vagatur.
Mox fide conspicuus, cytharam ferit alter Iopas:
Baccinaque, et Phrygiis intermodulatur arundo
Vocibus: impellit sambucae pollice claves.
Musagetes: setoque chelys tractatur equino:
Et levibus digitis testudo intercinit icta.
Non ea Demodoci fuit olim gratia vatis:
Carmine qui fletum generosa movit Ulyssi. [Note: Musica instrumentalis.]
Non sic percussis sociavit carmina nervis,
Qui citharae sonitu silvas, animosque ferarum,
Dis genitus vates, et saxa sonantia duxit.
Non sic Penelopes plectro, suavique refecit
Phemius ore procos, non carminis auctor Apollo,
Tam grata insonuit corda, aut dulcedine [(transcriber); sic: ducedine] vocis.
Ambrosios inter latices, epulasque Deorum,


page 153, image: s169

Pelea cum Thetidi thalamo pater ipse iugaret:
Aut Phryga, cum Satyrum Tritonia arundine vellet
Vincere, detractaque cuti, deglubere victum.
Et iam finis erat cenae, gratesque peractae
Caelitibus: longam propere transitur in aulam. [Note: Locus et apparatus Choraearum.]
Magnificique Duces, Comitesque et clara Baronum
Contio, nobiliumque manus, castaeque maritae
Principe cum sponsa veniunt, glorumque caterva,
Virgineoque choro. Videas incedere binas,
Ordine: et inflexo revereri poplite patres.
Viginti manibus gestant, de stirpe ministri
Nobiliore, faces: sparguntque per atria lucem.
Tunc oritur stridor lituum, clangorque tubarum:
Aeneaque alternis tunduntur tympana palmis.
Nec mora, Dorotheen ducunt duo, Landgraviusque
Marchioque Ernestus, Ludovici ante ora mariti. [Note: Choragi et saltantium ordo.]
Ille dat amplexus: dextrae involvitque sinistram:
Instituitque choros. Praeeunt cum Lampade iunctis
Ascanius manibus princeps, aevoque Georgus
Grandior Hennaebergiacus: binique sequuntur
Taediferi, claris patriae natalibus orti:
Ad numerumque movent omnes genialia crura.
In medio pia nupta volans, cum Principe circum,
Et roseo vultu, et rosea cervice refulsit:
Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem
Spiravere: pedes vestis pendebat ad imos:
Et vera incessu patuit Dea. Proximus inde
Brandemburgiacus cum matre Georgius Anna,
Principe Badana, molles agitare choreas
Instituit: taedas praefert Ludovicus, et alter
Nominis eiusdem, Cattorum maximus heros.
Post ipse Ascanium Cattus capit Eleonoram,
Exercetque choros: ardentem lampada praefert
Mompeligardae clarus Fridericus ab urbe
Quem comitem laeva princeps deducit Anhalti.


page 154, image: s170

Tertius ipse egit cum Catta Hedwige choream
Ascanius princeps: taedas gessere choragi
Lignitii generis ductor, Cattusque Georgus.
Proximus Aemiliam tenet Hennaebergus: et apto
Crure chorum senior pulchra cum principe ducit.
Cui duo Marchigenae Ernestus, fraterque Iacobus
Anteferunt taedas: et bini pone sequuntur.
Postquam omnes duxere choros, cum principe princeps
Quisque sua, solito magnorum ex more penatum:
Tum praeco lituis in coetum convocat omnes,
Iaegerus Melior, viridi velatus amictu:
Eloquio gravis, et multa laudabilis arte:
Cuius sublimi nomen venerabile fama
Eminet. Et iuvenes prudentia praeterit annos,
Usu edocta suo. tuus hic, clarissime quondam
O Curti Francisce, comes: nunc te duce rapto,
Successor tuus, et rerum tutela, bonarum.
Expanso is libro, clare sic farier infit: [Note: Proclamatio certaminum equestrium voce praeconis.]
Illustres virtute duces, magnique Dynastae,
Et clari valida cum Nobilitate Barones:
Tecciacus Princeps festum geniale, chorosque
Constituit variis decorare hoc tempore ludis:
Et multis certaminibus: quis Martia bello
Praesudare parat, seseque accendere virtus.
Ergo ubi clara dies lucem mortalibus almam
Tertia protulerit: radiisque retexerit orbem:
Prima Cataphractae ponet certamina pugnae,
Carceribus missurus equos. Post libera metis,
Alipedum colla occursu iungentur equorum.
Armati hinc pedites certabunt comminus hastis.
Tunc ubi se sextus sustollet in aethere Titan
Venatum in nemus antiquum tendetur: et ursus
Distractus catulis, telo fodietur acuto.
Luce deinde nova peregrino corpus amictu
Larvati, appensum sudibus curretis ad orbem.


page 155, image: s171

Praeterea octavo ludetur sole palaestra.
Quisquis equum cursu valet: et qui viribus audet:
Aut hasta incedit melior, longisque sarissis:
Cuncti adsint: meritaeque exspectent praemia palmae.
Dixerat: at Chelius, citharaeque impulsor Iopas,
Concordes tereti versabant pollice nervos,
Bucinaque inflatur, raroque foramine buxum
Assonat, et digitis sambuca interstrepit icta. [Note: Choraea ad sonitum instrumentorum Musicalium.]
Tunc iterum exercet doctorum laeta choraeas
Contio, et ad numerum bini Comitumve Ducumve,
Aut terni socias ducunt saltando puellas.
Quattuor his taedas de nobilitate ministri
Anteferunt totidemque a tergo pone sequuntur,
Tunc laxo veniunt succincti tegmine septem:
Saccharaeque obductas important naviter escas,
Auratis pateris, Panchaeae cinnama terrae,
Feniculumque, et amygdala, dulceque cardiamomum,
Citrea mala, cichoria, limonesque virentes,
Deliciasque oris, coriandrum, udasque cubebas:
Sacchareque expressos, fictosque in imagine vultus,
Circumquaque ferunt, ducibusque piisque dynastis,
Femineoque choro, reliquisque ex ordine promunt.
Iamque, ubi tempus erat placidae dare membra quieti:
Lucida siderios cum nox ostenderet ignes:
Dux sibi Dorotheen sumit Ludovicus: et altum
Laetus adit thalamum: niveis quem Diva lacertis,
Amplexuque fovet molli. tum cetera pubes
Nobilium inflato per rara foramina buxo
Tympana cum strepitant alterno verbere pulsa: [Note: Choraea ad sonitum tympani, et buxeae fistulae.]
Tangit humum solidam pedibus, plauditque choraeas.
Ac veluti maribus coniunctae in amore columbae
Aera per liquidum volitant, atque agmine facto,
Cingentes caelum, ludunt stridentibus alis.
Sic iuveni virgo coniuncta, viroque marita.
Exercent choreas: et toto pectore gaudent.


page 156, image: s172

Sed iam stellanti nox praecipitabat amictu:
Suadebantque leves humentia sidera somnos.
Discedunt omnes Nymphaeque, et laeta iuventus
Nobilium: Comitumque cohors, magnique Barones.
At vigil aerato servat custodia muros
Agmine regales: illi tutricibus armis
Obsedere fores: vicos hi moenia circum,
Excubias vigilant et agunt, urbemque tuentur.

LIBER QUARTUS.

Postera vix summos spargebat lumine montes,
Orta dies: cum primum alto se gurgite tollunt
Aetherei Phaetontis equi: lucemque reducunt.
Iam clangore domus, sonitu iam regia mugit
Festiva: acceptos longe avia compita frangunt,
Multiplicantque sonos. apto stant ordine circum
Magnanimique duces, ostroque ornata iuventus. [Note: Proclamatio primi certaminis intra carceres, in diem sequentem.]
Tunc Ludovicus ovans, domino stipatus Anhalti.
Ductore Ascanio, simul Alberto Hoeloo,
Armorum sociis, praeconis voce diserti,
(Qui viridi rursum laxoque astabat amictu,)
Incipit effari: Medium cum crastinus orbe
Sol erit: et minimas a vertice fecerit umbras:
Carceribus mittemus equos, et ludicra circo
Proelia miscentes fictis pugnabimus armis.
Sed ne quis legum ignarus, temeraria sumat
Arma: sub arbitrium prius omnia iudicis arma,
Loricamque habilem subdat, hastamque trementem.
Tum quo quisque virum successerit ordine portis,
Hoc idem in pugnam veniat: vicibusque quaternis
Adversum rapido passu decurrat in hostem.
Nec prius extenta telum direxerit ala:
Quam flexi metam contingat carceris, aequo
Tramite: nec capiat sibi subveniente ministro:


page 157, image: s173

Nec metam feriat: nec equum, neu cingula laedat
Consortis: nec calcar inops, neu spicula perdat:
Neu permutet equos: usi facti copia detur.
Qui melior fuerit mercedem rite capesset.
Nam durum quisquis suprema in casside robur
Fregerit: huic victrix concedet laurea primas.
Proxima tum dabitur, qui rectam fortius hastam
Gesserit. at galea quisquis, cristaque decorus
Iuverit ante alios, huic tertia praemia cedent,
Nympharum arbitrio: quas iudex deligit equus.
Ultima, qui plures in pugna ruperit hastas.
Ac ne cui immerito tanti tribuantur honores:
Cuique suus iudex aderit, qui praemia palmae
Partibus exaequet iustis, neque enim unius omnis
Res penes arbitrium: sed erit Mars omnibus idem. [Note: Ludorum equestrium constituti Iudices.]
Nam Brandemburgi partesque locumque Georgi
Burchmilchlingus habet: cui clarum ingensque paternae
Nomen inest virtutis, et ipse exercitus armis. [Note: Henric. Herman. Baro, in Burgmilchlingen. Ioan. a Rechberg. eques auratus.]
At Rechbergiaca de nobilitate creatus
Ioannes, auratus eques, tutabitur aequas
Teccigenum partes. Badani nomine Carli
Cranzus erit iudex, Geysbolzheimaea propago: [Note: Wilhelm Cranz, a Geysbolzheim. Burccard. a Cram ]
Landgravii inde vicem supplebit in ordine quarto,
Burccardus, Cramiae quem gentis nomen honorat.
Stammer Anhaltini servabit principis aequa
Sorte locum: Ernesti ius officiumque Georgi
Hennaebergiadae geret Ostheimaeius heros. [Note: Arnol. Stammer Bernhardus Marschalck, ab Ostheim. Virgines delectae Iudices. Aemilia ducissa Wirtembergica. Maria Iacobe, Marchionissa Badensis , Magdalena Comitissa, Gleichen.]
His dictis superas contendunt rursus in aulas:
Aemiliamque legunt, Teccaeo sanguine natam,
Et Badae antiqua genitam de stirpe Iacobam,
Gleichiacaeque domus praestanti pectore Divam
Magdalin, ut galeae observent insigne decorum.
Protinus inde Duces caris cum matribus adstant,
Et Comites magni circum, celsique Barones,
Legatique omnes, patrioque a limite cives,


page 158, image: s174

Munera portantes veniunt, aurique talenta:
Certatimque novis onerant connubia donis.
Huc auro solidi calices, pretiosaque vestis
Congeritur: iuvenes, longoque ex ordine matres,
Stant circum, castaeque nurus ante ora parentum.
Aurum dat genitor: genitrix rarum Anna monile:
At gravibus textam Fridericus Marchio torquem
Bacaribus, gemmisque gravem: dat vincula Cattus
Sponsae Ludvicus, gemmis auroque corusca.
Crateras donant alii auratasque catenas,
Ex auro pateras alii, viridesque smaragdos:
Aut durum fibris adamanta: et iaspida fulvum:
Chrysolithosve rubros: aut Arabios hyacinthos:
Aut qui caerulea renitent ferrugine, turchos,
Nec non et reliqui, quae cuique est copia, laeti
Dona ferunt: patrii cumprimis ordine cives,
Moenibus e cunctis certatim dona tulerunt: [Note: Donum territorii Wirtembergici.]
Et terrae patribus commendavere duobus: [Note: Eberhard. Bidenbach, D. Abbas Bebenhusensis. Bartholom. Caseus, Praepositus Denckendorffensis.]
Quorum alter praesul Bebenhusi flectit habenas:
Denckendorfaeae tenet alter limina sedis.
Ambo graves pietate viri, virtutibus ambo
Insignes: quos oris honos, et gratia mentis,
Et simplex animus, fucoque remotus ab omni
Condecorat mirum, rerumque domesticus usus.
Atque illi sponsae regalia munera portant,
Ingens argentum mensis, caelataque in auro
Omnia, quae possunt epulas ornare Deorum,
Et teretes orbes, paterasque, et pura salina,
Et centum obryzo cochlearia ducta metallo:
Lancesque et magnos argentea vasa catinos:
Poculaque argento perfecta, atque aspera signis:
Furcillasque auro nitidas: colloque monile
Bacatum, et viridi florentes igne smaragdos. [Note: Munus Academiae Tubingensis.]
Quin etiam rapido vicina Academia Nicro:
Wirtembergiacas Academia clara per urbes,


page 159, image: s175

Cratera impressum signis, auroque venustum,
Ferre sui dedit huc monumentum et pignus amoris.
Sed neque grandiloqui deerant suavesque poetae:
Qui sacra carminibus celebrarent foedera doctis: [Note: Poetarum Carmina Nuptialia.]
Votaque pro thalamo facerent, divinaque Nympha
Ac Ducis aeternis mandarent nomina chartis.
Quorum de numero facundi Balthasar oris,
Bidembachus erat, rerum vir maximus usu,
Et sacro praestans divini codice verbi,
Ac Stuccardaeae antistes doctissimus aedis: [Note: M. Balthasar. Bidenbach, Ecclesiae Stuccardianae praepositus.]
Qui faciles Elegos, et amabile carmen amoeno
Dictarat thalamo. Tum Graecae gloria linguae
Crusius insignes mira dulcedine versus
Miserat: et lepido felix Epigrammate venit
Engelhardus ovans: et culti Musa Premeri: [Note: M. Mart. Crusius Graecae Linguae in Academia Tubingensi professor. M. Leonhardus Engelhardt, paedagogarcha Stuccardianus.]
Et breve laurigeri, sed doctum carmen Egolphi:
Et qui Dorotheae Ludovicum scribere finxit:
Dorotheenque suo rescribere iussit Ulyssi:
Atque alii plures, celebrant quos aurea virtus,
Et vigor ingenii, nec vena maligna Poetas. [Note: Ducis Ludovici in artem poeticam et liberalia studia munificentia.]
Omnibus his largo grates Dux aere rependit,
Musarum fautor: studiis excultus et ipse,
Ausonii nitore soni. nam tempore multo
Ingenuas animum facilem demisit in artes,
Cumque alii spernant hac tempestate camenas,
Non secus ad porcum Iudaeus apella, fabamque
Pythagoras olim: solus Dux Teccius artes
Has amat, et magno ponit in honore poetas.
Qualiter Augustus quondam: qui primus in urbe
Imperii solus placidas tractavit habens:
Virgiliique cultor cum Maecenate benigno.
Perge decus Ludovice DEI, celebresque poetas
Assere: sic nullo nomen delebitur aevo:
Virtutesque tuae ventura in saecula tendent.
Nam sacer et magnus vatum labor omnia morti


page 160, image: s176

Praeripit: et populis donat mortalibus aevum. [Note: Gratiarum actio facta a CL. V. [Abbr.: Clarissimo Viro] Ioanne Brastbergero I. V. Doctore, et Cancellario Wirtembergensi.]
Iamque ubi perfectis adstabant ordine votis:
Tum Braspergerus, vir consultissimus aequi,
Cuius inest ori victrix opulentia linguae,
Canitiesque animi iuvenis, magnumque loquendi
Pondus, et attonitus sermo qui permovet aures,
Prodit: et in tales os leniter exserit orsus:
Illustres virtute duces, animisque benignis:
Et quotquot sacras decoratum munere taedas
Undique venistis: Princeps Ludovicus , et una
Dorothee coniunx, animi matrona pudici,
Pro donis et agunt et habent, quas reddere grates
Non opis est nostrae. quis enim tot larga rependat
Munera? tot gemmas, aurique eborisque talenta:
Tot rerum pretia, obryzo potiora metallo?
Quae paucis non est comprendere plurima verbis.
Sed DEUS, humanos qui casus lege gubernat:
Et pia facta videt iudex, pro dotibus istis
Praemia digna ferat. Neque vos certasse priores
Officiis pigeat, dextraeque potentis honore.
Dum caelum stellas, dum volvet Neccarus undas:
Robora dum pascent silvae, dum gramina campi:
Semper honos vester, nomenque, decusque vigebit:
Nec larga e memori labentur pectore dona.
Haec ait. at lituis sonitum aerea cymbala miscent. [Note: Processus in templum.]
Tunc rursum delubra adeunt: patrique supremo
Iura tori sacrant: cui vincla iugalia curae.
Ordine procedunt: Ludovicum cingit Anhalti
A laeva princeps: a dextra Carolus, aulae
Durlachiae custos, socer et pater optimus olli.
Accinctus lateri, Sponso aptus iaspide fulva
Ensis erat: Tyria renitebat murice laena,
Demissa ex humeris: Phrygius quae tegmina sartor
Fecerat: et tenui telas discreverat auro.
Tum reliqui veniunt Comites, clarique Dynastae:


page 161, image: s177

Nobiliumque manus sequitur, torquataque pubes,
At Brandemburgus dextram deducit euntis
Dorotheae: laevam comitatur clarus in ora
Hassiaca, Lani princeps Ludovicus ad undas.
Ipsa gerit pallam signis auroque rigentem,
Atque intertextas Serum subtegmine vestes:
Auro picta sinus, auro radiata capillos:
Aureola redimita caput venerabile vitta.
Succedunt binae matres: et poplite flexo
Illustres dominos templi sub limine honorant.
Hoc faciunt Comitum uxores, sociaeque Baronum:
Hoc et nobilium faciunt nataeque paresque
Geminis insignes, et nigro murice et auro. [Note: Renovatio Coniugii.]
Tunc iterum pictam LUCAS Osiander ad aram,
Sanctiloquus vates procedit: et ordine leges,
Sacraque iura tori recitat: simul advocat ambos.
Constitit hic heros: claraque in luce refulsit
Os humerosque DEO similis. namque ipse decorem
Ludovico aetherius genitor, lumenque iuventae
Purpureum, et laetos oculis afflarat honores.
Sponsam deducunt cum principe Marchio Catto.
Illa solum, fixos oculos deiecta, tuetur.
Ambos inde rogat lecti de foedere vates:
Unane cura duos, et amor socialis haberet?
Nec quemquam ille suo thalamum praeferret amori:
Nec quemquam illa procum Ludovico pluris in orbe
Penderet? aequaline arderent pectora flamma [(transcriber); sic: flama] ?
Postquam ambo annuerant vati, pro more roganti:
Dat dextram ille suae uxori, dextram illa marito.
At sacer antistes ligat his connubia dictis:
Foedera vestra, DEI praestanti numine firmo:
Qui pater est, natusque illi flatusque coaevus.
Nec quisquam tali sociatas foedere mentes,
Solvere possit homo. Breviter sic fatus, ad almas
Hortatur simul ire preces. tum poplite prono


page 162, image: s178

Incumbunt ostro, et CHRISTUM prece supplice poscunt, [Note: Canticum Ludovici Daseri, Archimusici Wirtembergensis, duodecim vocibus compositum.]
Nec mora bissenae iactantur in aethera voces,
Suave melos: laetumque canunt Hymenaeon: et aures
Grata cantores vocum dulcedine mulcent.
Ora modosque regit Daserus, in arte peritus:
Egregiique auctor cantus, vocumque magister.
Vix tale Orlandus modulatur arundine carmen:
Vix Clemens, cantumque fugans fugiensque vicissim:
Vix gravitate valens Iosquini Musica prisci. [Note: Lucae Osiandrae Theologiae Doctoris, et aulici Ecclesiastae contio ex Psal. 45.]
At pius interea solum conscendit eburnum,
Verbaque sacra canit divino ex ore sacerdos,
Et pia Iessaei memorat praesagia Regis,
Edita de sponsi mirando foedere CHRISTI:
Quo sibi nos homines, magno ille iugavit amore:
Non secus, ac summus terrae regnator in oris
Reginam cum iure tori sibi copulat aequo,
Virginibus cinctam pulchris: de stirpe propinquis
Virginibus: quas pompa frequens et laeta choraea
Cantibus augustae deducit in atria sedis.
Vive Osiandre sagax: mentis quem plurimus ornat
Sincerae candor, pietasque animusque pudenda
Ambitione carens, miseraque cupidine liber,
Liber avaritia, studiisque hoc deditus aevo:
Linguarumque trium gnarus: penitusque loquentis
Hyblaeis vox mixta favis: et dextera quavis
Arte potens: te tota colit Germanica tellus:
Te patriae miratur humus: te suspicit aula.
Vive Osiandre sagax: dum biblia sacra legentur:
Nomen ubique tuum, laudesque decusque manebunt.
Finierat templi antistes: precibusque peractis
Harmonici cecinere modi. post ordine cuncti
Delubro excedunt Domini, rerumque potentes
Cum Sponso nuptaque duces, matrumque corona.
Ante fores templi sacrata in veste sacerdos
Stecherus (dubium potius morum ne probandus,


page 163, image: s179

Ingeniine bonis, et acutae indagine mentis)
Astabat mensae: pelvique legebat aena
Dona Ducum: primus quorum Ludovicus apertis
Dat centum manibus, donum praelustre, Daleros. [Note: Eleemosyna ex liberalitate principum et reliquorum una templo exeuntium: quas colligebat M. Ioan. Stecher alter contionator aulicus.]
Indem etiam reliquae fulvo stipis aere coacto,
Centum floreni cum septuaginta duobus,
Gratae pauperibus cumulantur munera dextrae.
Hoc illud virtutis opus, dignumque potenti
Principe largiri miseris: inopesque levare
Sumptibus atque humilem dignari munere plebem
Nec sibi divitias avida seponere cista:
Sed miserari aegros: rebusque fluentibus uti
Ad laudem CHRISTI. Superas hoc itur ad arces
Tramite: et aetheriis aequantur numina divis
Terrigenum regum. Nam seros ista nepotes
Fama manet: patriaeque audet plebs dicere patres.
Iam templo egressis, signum specula edit ab alta,
Aere cavo tubicen: et cymbala rauca resultant:
Tympana aerisono clangunt percussa fragore:
Et duodena modos geminantque iterantque tonantes
Cornua: barbaricumque sonant taratantara cantum.
It caelo stridor lituum, clangorque tubarum. [Note: Prandii nuptialis descriptio.]
Tunc famuli instaurant epulas, mensisque reportant
Dona laboratae Cereris: Bacchumque ministrant:
Orbesque argento ductos in margine ponunt:
Et super argentum tenui mantilia filo.
At lecti iuvenes certatim, aulaeque magistri,
Dapilibus largas important lancibus escas.
Triginta, quis ferre dapes, et fercula mensis
Ponere cura data est: sex aulae equitumque magistri
Praecedunt, virgaeque viam moderamine monstrant.
Qui primus sequitur, sex lances lancibus aeque
Impositas gerit, et totidem cum lancibus escas. [Note: Numerus ciborum edulium.]
Hic gelidi salares, formaque insigne leonis
Artocreas, tortique orbes, atque aurea mala:


page 164, image: s180

Hic insunt frixa in speciem farciminis ova:
Et fartum artocreas sectorum carne caponum,
Fascia bina ambit: gemino variata colore:
Altera Tecciaco, flavae succo altera Badae.
Tum reliqui incedunt, et fercula lauta catinis,
Argento ductis gestant. hic leniter assos
Infert porcellos: ille uros nomine gallos
Quos dicunt, prunis assos candentibus, addit.
Hic pultem passis confectam porrigit uvis,
Confectum ille pyris: agninam proxima carnem
Secum in aromatico fert lanx argentea iure.
Contusos alius fulgente paropside pullos:
Iure alius sapido praedulcia amygdala promit:
Artocreas alius completum carne ferina.
Lucius huc etiam piperato iure paratus
Fertur, et elixi raphano maiore capones,
Et caput aprugnum, et pilaris copia turdi,
Et trutae argento positae meliore lacustres.
Additur his, oleae species preciosa, colymbas,
Et ventri utilior, nec noxia capparis alvo,
Seque lacessenti lacrimas motura sinapi.
Ac ne sint fauci tantum sua pabula, et omnis
Esca fere solam lapsu descendat in alvum:
Quattuor important oculorum pascua servi,
Expressis formata favis, cretaque tenaci,
Et resina molli: vivoque ornata colore. [Note: Cibi aspectabiles, qui primae mensae illati sunt.]
Primus ubi variis insignem frondibus hortum:
Et cervis, aprisque, canumque indagine cinctum,
Elatis gestat manibus: mensaque reponit.
Illic cernere erat, iuvenem cum coniuge nudos
Arbore sub viridi stantes, et flava rebelli
Mala tenere manu, teretique volumine circum,
Corticis amplexum truncos, spirisque ligantem:
Et vetitos colubrum suadentem carpere fructus.
Proximus hinc nati fert incunabula CHRISTI,


page 165, image: s181

Impositumque illis iuxta praesepia nudum
Infantem, radiis illustrem, oculisque decorum:
Quem ferrugineo velamine mater amicta
Haud ullo nixu, sub luminis edidit auras:
Et iam curvatis genibus ceu numen adorat:
Conduplicatque manus virgo. simul adstat eidem,
Demisso vultu, senior Iosephus: et alto
Nescio quid secum meditatur pectore rerum.
Hinc Asinus, bos hinc praesepibus exserit altis
Attonitum caput: et regem veneratur Olympi.
Tunc duo pastores altis e montibus adsunt:
Rustica multifori fundentes carmina canna.
In medio turres surgunt, atque aurea mala
Frondibus arboreis pendent: regesque Sabaei
Gressum illuc tendunt: et munera laeta ferentes,
Ture DEUM, regemque auro, stactaeque liquore
Agnoscunt hominem: et votis precibusque fatigant.
Tertius importat viridantem germine montem,
Distinctumque iugis, turrique et collibus altum
Quattuor. hinc uvis pendet vindemia pictis:
Hinc canibus lepores avidis agitantur, et apri.
At celso tumuli saliunt e vertice fontes,
Oppleti vino: quorum uni desuper altae
Quattuor insistunt pilae, duo signa ferentes:
Altera Tecciacae, Badeido altera gentis.
Ipse cavis liquida latebris mons aestuat unda:
Sirenesque innant et amantes flumina Cycni.
Quae medio montis surgit de vertice, turris
Tecciacaeque insigne domus, gentisque Badanae
Ostentat: vive hand intra latuere volucres:
Quae post emissae, circum atria longa volarunt.
Postquam hac multiplici constructae sunt dape mensae:
Inque locum venere duces, castaeque maritae,
Et reliquae illustri generatae sanguine glotes:
Numina trina vocat, passis de pectore palmis,


page 166, image: s182

Caelicus antistes, precibusque cibaria sacrat: [Note: Consecratio mensae.]
Alme parens hominum, qui caelum numine torques:
Et terram vegetas: terraeque animantia servas.
In te fixa manent humani lumina vultus:
In te haerent oculi: et tu oculis nos aspicis aequis
Alme DEUS: largosque cibos, alimentaque praebes,
Optatae quoties venerunt tempora cenae.
Tu nobis dextram pandis pater alme benignam:
Tu pecudum genus omne cibas: tu quidquid ubique
Vitales auras carpit, recreasque fovesque.
Sis bonus o, felixque tuis: et numine miti,
Appositas sacra mensis genialibus escas.
Sic ait, et prono leviter se poplite curvat. [Note: Accubitus principum et principissarum in nuptiali prandio.]
Ordine discumbunt omnes: cum compare primis
Ludvicus fellis princeps considere iussus:
Quas roseo ornabat conchylis purpura fuco
At socer et socrus tractum tenuere secundum:
Haec laevam natae, generi dextram obtinet ille.
Chironomusque adstat iuxta, qui iussa perito
Cultello peragat: furcisque apponat obuncis.
Aemilie dextram, Badano proxima Carlo,
Obtinuit mensae sedem: patre Saxone nata:
Quam Brandemburgus reveretur Marchio matrem.
Ipse sed opposito, mensae sub margine sedit
Brandemburgiades, Badanae proximus Annae,
Matri Dorothees: Ludovicum quarta recepit
Landgravium series, dextro coniuncta sedili
Saxonicae Aemilies. Hedwigem Marchio laevam
Brandemburgus habet, cari e regione mariti.
Landgravii ipsius pulvino dextera laevo
Assidet Eleonora, decus: ductoris Anhalti
Fida uxor. partem adversam custodit Elisa
Hennaebergiadae coniunx: mediusque duarum,
Landgraviae Hedwigis nitet, atque sororis Elisae
Hennaebergiacae Rheni legatis ab oris:


page 167, image: s183

Heidelbergaea Elector quem miserat urbe.
Proximus affini princeps accumbit Elisae
Ascanius, Mariamque tener de stirpe Iacobam
Badana laevam, Ernesto genitore creatam.
Ipse Hennaebergus dextram tenet Eleonorae
Coniugis Ascaniae: medius quos inter acuto
Chironomon docte secat omnia fercula cultro.
Hinc sedet Aemilie, Cattusque Georgius illinc:
Landgravio de patre satus: Teccaeia virgo,
Aemilie: et pleno formosa et nubilis aevo.
Accumbit dextrae Aemilies Lignizius heros:
Oppositamque tenet Dea Falcostheinia sellam
Ursula: natorum mater generosa bonorum,
Cui Mompelgardus laeva de parte Dynastes
Additus, oppositum sibi chironomonta tuetur.
At laevam Sophie Lignizia Mompeligardi
Fridrici claudit. reliquis tum facta sedendi
Gloria. Chironomi Cleophae Sulzaeia dextrum
Tangit honesta latus: Lupiano iuncta Simoni:
Quem Cattus patriis Gulielmus miserat oris.
Fronte sed adversa, Badani fama parentis
Considet Ernestus: Mariam sibi Dorothaeam
Laevus habens: sponsi generosa fronte sororem.
Hinc Lupiae de stirpe Simon tenet ordine deno,
Leusthenio dextram de stirpe propaginis Annam.
Carolus extremo consedit margine mensae
Zollerius: sponso vultumque obvertit et ora.
Huic dexter Neomarchiacae legatus adhaeret
Principis, opposito geniali pectore Nymphae.
Cuique suus pincerna adstat: qui pocla ministret
Grata suo Domino: seu Wirtembergidos ora
Nata: procul terris sive importata remotis.
Dumque abeunt curae: positis dum vincitur escis
Prima fames: circum pateris it Bacchus: et omnis
Aula sonat: dapibusque Duces vinoque levantur.


page 168, image: s184

Hic alius Rhodamum poscit, Laufaeque liquorem:
Crateres alius laudat, poscitque Rosazos:
Vipachias alius phialas, Bigamumve Lyaeum.
Plus mador Eilfingus sapit huic, Heppachius illi:
Huic Beinstana placent: huic Fellbachaea rubella.
Ipse suos inter convivas tempora fallit,
Egregiis totum exhilarans sermonibus agmen
Sponsus, et instructae lauta inter fercula mensae
Ore dapes modicas, et sobria pocula sumit:
Exemploque monet, fieri quid fas sit, honest.
Proxima mensa illic, transversa parta locata,
Ceperat instratis flammante sedilibus ostro
Hinc Sophiam atque Annam, Teccaeo sanguine cretas,
Germanas Ludovice tuas: quas Ascanis inter
Anna sedet Maria, affini coniuncta sorori
Lignitiae: et tenerae Catto de patre puellae
Hedwigis, Marieque pii cognominis Annae:
Atque alii Comitum priscis natalibus ortae.
Accubat hinc Badae generosus stirpe Iacobus,
Dorotheae sponsae frater, Comitumque iuventus
Falcosteiniadum, cognato stemmate iuncta.
At simul huic mensae famulatis turba, dapesque
Vinaque multiplici generosa sapore, locarat:
Immittunt dapibus dextras, et pocula libant.
Vidisses aptos Nympharum hoc ordine mores:
Vidisses animos demissa fronte pudicos:
Vidisses primis vix pocula tacta labellis.
O madidi fratres, quam vos hinc sumere vllem
Exemplum vitae, cum sobrietatis amore:
Ut similes essent vestri inter pocula mores.
Sed neque defuerant oculorum pascua mensae
Huic Comitum: lacer Hebraeus crudeliter ora,
Ora manusque ambas, et multa caede cruentus
Infertur: medios illapsus nocte latrones,
Vulneribus Samarita merum suffundit: et aegrum


page 169, image: s185

Tollit humo: ac pondo miserans imponit asello:
Aeraque cauponi numerat: medicumque requirit.
At duo sacrifici libro, ancipitique securi
Praetereunt miserum. medio stat turris in orbe,
Puniceis ornata rosis, et floribus aptis. [Note: Secunda mensa.]
Iamque ubi prima quies epulis, lancesque remotae:
Protinus electi iuvenes, equitumque magistri
Ordine procedunt: dapibusque recentibus adstant.
Primus amygdaleo concoctum iure ferebat
Cygnumque artificique anatem sartagine frixam:
Et cervo artocreas completum: et amygdala tortae
Inferta, et trutas ferventi lance lacustres,
Prunis assatas, nigrasque paropside betas.
Agninas alter gestat Liparensibus assas
Ignibus. assatae succedunt ordine pernae,
Caricaque hic frixa, et capitato brassica caule:
India quosque parit, pavones rite sequuntur.
Amnicolas alius mustelas lancibus infert:
Cervorum lumbos alius: quibus additur una
Artocreas, forma aligeri praesigne ministri,
Qui metuenda DEI per terras nuntia portat.
His super adveniunt et mala cydonia, et Istri
Husones ducti fluvio, conchaeque bivalves:
Atque avis in speciem, vitulina carne repletum
Artocreas: carnesque bovum, et fervore lebetum
Suffocatae intrant anates, mullique bilibres. [Note: Cibi aspectabiles secundae mensae.]
Nec desunt alii, qui oculis sua pabula promant.
Infertur Daniel, medio visendus in antro:
Poplite qui flexo, et prece supplice numen adorat.
Proditor ante ipsum crudeli saucius ictu,
Saucius ora iacet, lacertaque bracchia, et ambo
Tempora: discerptusque pedes: aterque cruento
Pulvere: quem circum septem cinxere leones.
Aureus infertur vitulus, surrectus in auras:
Et pilae insistens altae. neptaeque virique


page 170, image: s186

Armati saltant circum, plauduntque choraeas.
Illic cornigerum videas irrumpere Mosen,
Irato horribilem vultu, sparsisque capillis,
Et fractas legum procul abiecisse tabellas.
Tum duo vitifera botrum regione reportant,
Missi exploratum Canaae telluris in oras:
Ingentemque ferunt humeris, paloque racemum.
Est saepto inclusus, platanoque patente virescens
Hortus ibi, et clivo viridi peramoenus adhaeret:
Pampineis umbris redimitae, hederisque columnae.
Hic bini iuvenes equitant, manibusque lacessunt,
Certamen cursu, saepta extra ilignea, pubem:
Sceptraque fulmineosque enses, et signa ferentem.
Tres autem pila sublati gryphes in una,
Wirtembergiacae ostentant insignia gentis.
Ipso in colle biceps, Iovis armiger, insidet ales.
At comitum mensae lucus fragrantibus halans
Floribus, et variis infertur frondibus hirtae
Castaneae, mistisque rosis, ramoque cydonis,
Et garyophillis, et odorifero muscato:
Retia quem cingunt apto venatica nexu.
Tres illo catuli cervum venantur in horto:
Tres alii cepere unum, captumque retentant.
Quem duo silvicolae nudato comminus ense,
Cuspideque aerata invadunt, ictuque cruentant.
Hinnuleos, leporesque duos, cervumque paventem
Unus persequitur, Hiberna e gente, Melampus.
Postquam escae patrum venere ante ora recentes:
Protinus artifici peragunt sua munia cultro,
Chironomi: inciduntque dapes: orbique reponunt:
At Pincernae opplent liquido manantia baccho
Cymbia: Wangaeosque cadus, cythosque Nicraeos,
Aut Stuccardaeo spumantes rore culullos.
Pars Beitelbaccha laudat de vite rubellum:
Pars Wettervini recreantem corda liquorem,


page 171, image: s187

Est, cui plus sapiat Guidobergi palmitis humor:
Oblectant alium Monachorum e collibus orta
Temeta: aurati pars Luppelbergia trullis
Libat: et Ecvino Steinheimia pocula miscet.
Exoritur plaususque ducum, risusque penatum:
Laetitiaeque hilarisque ioci sunt hospita vina
Inter, et appositae sollemmnia fercula mensae.
Tunc etiam cithara ingreditur rubicundus Iopas
Aurata: et facilem lascivo pollice cantum
Pertentat. tacta pulsus fide maeror, et omnis
Cura abit ingeminant laetantia pectora plausum.
Tibia mox etiam bifori convivia buxo,
Et chelys, et concors testudo, et bucina molli
Clara sono exhilarant atque octo carmina vocum,
Disparibus variata modis, concordia cantu,
Argumenta sonant animi felicia laeti.
Hic canitur quidquid Clemens contexuit ante:
Orlandus quidquid Boia meditatur in aula,
Musarum vertex, atque hac coryphaeus in arte.
Quattuor ex illo vidi grege, quattuor huius
Ante alios artis buxique chelysque peritos:
Qui quoties libuit, chelybus cecinere quaternis:
Et varios lusere modos concordibus orsis:
Inde eadem Phrygio modulati carmina buxo,
Apte conflabant: eadem mox bucina eburna
Concinuere, tubaeque sono et testudine mixta. [Note: Tertia mensa.]
Interea mensam famuli amovere secundam:
Importantque novas patinis gemmantibus escas.
Lucius in prima gestatur lance gelatus:
Carpioque infertus pastaetae, et Pannona pruna:
Tortaque praesigni referens candentia forma
Lilia: et Ambrosio puls elixata Lyaeo,
Fert alius croceo coctos in iure capones:
Aetnaeis alius vitulinas ignibus assas:
Elixos alius patina renitente lacustres:


page 172, image: s188

Hic assos lepores: lixas cobitidas ille.
Est etiam artocreas, gentis qui portat Iberae:
Et pruna Ungariae tortis incocta: catino
Gallinas alius corylorum porrigit assas.
His coctae accedunt, grato nidore, volucres:
Et rubri cancri, nigroque ex iure ferina,
Et puls e malis: et quae mortaria pinsunt,
Liba: nec artocreas defit perdice refertum. [Note: Aspectabiles cibi, tertiam mensam comitati.]
Addunt his alii spectacula grata ministri:
Quaeque oculos possunt, atque ora cibare tuentum.
Cernere erat tergo validi Simsona Leonis
Haerentem, rapidas manibus divellere fauces:
Et nulla clava, non ullo robore ferri,
Immanem molem solis lacerare lacertis.
Aurea caesaries olli, barba aurea mento:
Ceruleaeque ornant manicae, tunicaeque rubentes:
Quattuor exsurgunt nemorosa valle columnae
Floribus insignes, rubrique albique coloris:
Lilia quos variant candentia, et aurea mala.
Proximus ingreditur chlamydem succinctus, et auro
Conspicuus nitido, durisque Georgius armis:
Albenti sublimis equo: caput aurea cassis
Obtegit, et rubrae et candentis fulgida cristae
Cornua. dependent aurata monilia collo.
Ensem dextra gerit nudo mucrone coruscum:
Laeva domus Teccae praefixa cuspide signum:
At draco terribilem pandens immanis hiatum,
Ardentesque oculos suffectus sanguine et ira,
Attollit caudam, sinuatque volumine terga,
Ante ipsum: viridesque extendit longius alas.
Virgo autem rubro candentique astat amictu
Insignis, dextraque albentem sustinet agnum,
Et florem laeva: capiti diadema refulget
Regale: et lacrimis oculi complentur obortis.
Parte alia CHRISTUS, devicta morte triumphat,


page 173, image: s189

Inferni spoliis felix: tumuloque resurgit.
Cui ruber ex humeris nodo dependet amictus.
Dextera tres tollit digitos, minimosque patenti
Includit palmae: vexillum insigne sinistra
Ventilat. armati sera sub nocte sepulchrum
Asservant: vigilantque duo, duo lumina condunt.
Frondibus hic etiam consertus promitur hortus,
Et comitum infertur, lautae intra fercula, mensae.
Hic nemus arboreum: praeduro robore quercus,
Puniceusque viret rubus, et pyrus, altaque prunus,
Et Caryophylli flores, et amygdala circum.
Hic catuli venantur apros, de gente Britanna
Insignes animis. venator comminus unum
Ense ferit aprum: hastili cadit alter acuto.
Inde canes alii lepores sectantur, et apros,
Et cervos capreasque agitant de montibus altis:
Venantumque manus positarum lina plagarum
Circumstant, cursumque movent, et cornua perflant.
Quin etiam cavea infertur: quam candida cingunt
Lilia, cumque pyro, frondes ramique cydonis.
Intus viginti nidos habuere volucres.
Atque haec ut mensae super accessere secundae,
Apposita ante Duces: iterum sua munia cultro
Chironomi peragunt: et sectas orbibus escas
Imponunt. ibe forte aperit caveam unus: et ecce
Viginti erumpunt volucres, atque aera tranant.
Nec minus ambrosios fundit pincerna liquores:
Secnemium, Maeni natum de collibus, haustum:
Et Manheimaeum Rhenanis vitibus ortum:
Durmsthenioque aurum replent, paterasque coronant.
pars Datothalaeum, pars Scharnicelina propinat
Pocula: Pinolis alii carchesia miscent
Granvillana cadis, Moschatellique sapores:
Gunthemios aliis pretiosa dat amphora succos:
Et quod Teutonio Ringoium nomine dicunt.


page 174, image: s190

Nec vox Aonidum cessat resonare, lyraeque
Tibiaque, et suavi vocalis bucina cantu. [Note: Mensae Comitum et Baronum.]
Haud minus et Comites, veterique a stirpe Barones
Tecciacis ineunt laeti convivia tectis:
Fungunturque epulis: et dulci munere Bacchi
Diffundunt animos: et coniugalia festa
Unanimes celebrant, fremitusque et iubila tollunt.
Est turris, lateri quae angustae sedis adhaeret
Contignatque duas tectis regalibus aedes:
Parte rotunda sui, sublimique ardua cupro.
Huc mensae festaeque dapes coetusque ministrum
Stipantur: nitidisque cohors gratissima taedis.
Viginti apponunt mensis genialibus escas
Magnorum Comitum, de nobilitate ministri:
Et duo praecedunt Equites, denique sequuntur
Lancibus argento ductis, pulchroque paratu:
Cui varias addit species pincerna Lyaei:
Quae cuiusque viri poterant sapuisse palat. [Note: Mensae nobilium et legatorum.]
At qui nobilium descendunt sanguine avorum,
Hesternas repetunt sedes, epulisque fruuntur,
Et centum prandent positis ex ordine mensis.
Legati huc omnes, huc consiliarius omnis,
Cultores Musarum omnes, omnesque patroni
Convenere, sacris iussi discumbere mensis.
Vix cepere fores: angustaque deficit aedes.
Nam neque convivis tantum regale vocatis,
Praebebat epulum tecto sub divite princeps:
Spectantes etiam potuque ciboque levabat.
Tertia paene fuit nostri pars arce Lycaei
Tecciaca, et mediae excepti penetralibus aulae.
Namque omnes Comites, omnes abiere Barones
Gymnasio, sacrae spectatum foedera taedae. [Note: Fridericus, Comes in Hoenlohe.]
Indolis egregiae Comes huc Hoeloius ivit,
Inclita Gymnasii Fridericus portio nostri:
Moribus et genio Laris exornator aviti.


page 175, image: s191

Huc iit Oetingo Ludovicus patre creatus
Cum fratre Alberto: Comes ingeniosus uterque. [Note: Ludovicus et Albertus, Comites in Oetingen.]
Qui studii et placidae cultores ambo Minervae:
Olim iura fori sacra, et civilia docti,
Constituent pacem: et cives patriamque fovebunt. [Note: Wolffgang. Comes in Castell.]
Huc Castellano Wolfgangus nobilis ortu:
Praelustris Comes: multaque insignis ab arte,
Spectator venit. venit spectator amoeno
Polhemius vultu, veteri de gente Baronum
Polhemia satus, et studiis addictus honestis:
Egregiaque animum docilem formatus ab arte. [Note: Georgius Rupertus, Baro in Polheim.]
Huc Iorgeri ambo generosa stirpe celebres
Venerunt: quos gentis honor, quos plurima virtus,
Et doctrina sagax, et cultae gratia linguae
Ornat, et Haemoniis manus haud incommoda nervis. [Note: Ioannes. et Ioan. Christoph. Iorgeri, L. [Abbr.: Liberi] Barones.]
Ter quina bis dantur genialis fercla popinae:
Quae Stuccardiaci portabant ordine cives:
Et quadruplex vini species, generosa Lyaei
Pocula: quae largo fundebant munere servi:
Nam geminus dapifer mensae, et pincerna cuique,
Hospitis ad nutum potuque ciboque parati.
Laetitia hic omnes, dapibusque fruuntur opimis:
Et Bacchi implentur veteris, piguisque ferinae:
Grataque regifico tolluntur murmura luxu. [Note: Mensae servorum et plebis.]
Nec non et servi per limina laeta frequentes,
Convenere foro: praetoriaque alta tenebant.
Fercula sex illis mensa ponuntur acerna:
Et duplex vini species, et mitia Nicri
Pocula: Rhenano non inferiora Lyaeo.
Denique nulla domus tota fuit urbe dapumque
Laetitiaeque expers festae, gratique liquoris.
Necdum finis erat regalibus additus escis:
Finierantve Duces sollemnis gaudia mensae:
Cum famuli vasa important dape plena recenti:
Et quartam variis mensam bellaribus ornant.


page 176, image: s192

Huc lactis Batavi, et Parmansis massa coacti
Infertur: patriaque expressus caseus ora:
Pemmataque obducto candentia sacchare: et albo
Sacchare bis cocti panes, et amygdala frixa.
Martius huc fertur panis, et sacchare dulci
Itria confecta: et fusco de saccharae fuscae
Accedunt, albaeque ex albo sacchare pupae:
Bis coctique alii panes, et amygdala libis
Ac popanis infarta suis, dulcesque placentae:
Et paterae innumerae, confecto sacchare plenae:
Effigiesque auro pictae, succique liquentes:
Pomaque quae credas surrepta sororibus Afris:
Qualiaque Alcinoi felix autumnus habebat. [Note: Cibi aspectabiles quartae mensae.]
Addunt luminibus reliqui sua pascua servi:
Quis aspectantum saturi creentur ocelli.
Curtius huc fertur, niveo praecultus amictu:
Et chlamydem aurato subnexus corpora limbo:
Et phalerato insignis equo: tegit ocrea suras
Nigra genu tenus: effulgent calcaria in auro.
Dextra gerit caestum: pictas moderatur habenas
Laevaque. et aeripede admisso telluris hiatum
Insilit: ac tristes explet moriendo lacunas.
Parte alia victor Iezraelitica tendit
Lora Iehu: domitatque rotas auriga volucres,
Sceptra manu gestans: cui fortia pectora circum
Aureus it torques: et caerula pilea velant.
Temonem nivea terni subiere iugales
Cervice: et flavis frenati hunc ante lupatis,
Pone sedet curru miles armatus eodem
Siphones gestans plumboque et pulvere fetos.
Iuxta adstant bini, et currum comitantur herilem,
Tartarico informes habitu. Regina fenestris
In praeceps Isabella ruit: manibusque ministri
Volvitur in caput, excelsa de turre: canesque
Faucibus exspectant avidis, et guttura pandunt.


page 177, image: s193

Fons etiam fertur dulci repletus Iaccho:
Sirenes cui binae innant, Cycnique canori.
Supra ipsum viridi saepto circumdatus hortus
Silvestres homines alit, albicomosque leones.
Mars ceraso residet, Majaque Atlantide cretus:
Quem iuxta glomerantur aves: simulacraque circum
Effulgent fidei, et terras quae dirigit, artis.
His super et saepto munitum fertur ovile:
Undenaeque gregantur oves: muscoque virenti
Upilio venit: et iuxta canis excubat albus.
Tres alii immanem discerpunt undique corvum,
Colle super viridi: geminos duo pone leones
Perdomitant, equitantque viri, frenoque coercent.
Iamque ubi sunt mensis haec addita fercula quartis:
Reinfalium infundunt pincernae, et Rhetica vina,
Et Malvae sacros latices, et Pannonos orae,
Arbosiaeque merum, Claretaque pocula libant.
Postquam exstincta sitis, et amor compressus edendi:
Dant manibus lymphas famuli: et mantilia ponunt.
Consurgunt omnes. superis dat vota sacerdos:
Et pro divino persolvit munere grates. [Note: Gratiarum actio post prandium.]
Laudamus superum regem, caelique potentem,
Terrarumque DEUM: facilem, dextraque benigna
Felicem dominum: cuius clementia mitis
Nescit habere modum, sine cuncto fine superstes.
Ille etiam brutae pecudum dat pabula genti:
Exauditque preces corvi: victumque roganti
Sufficit: et pullos tectorum in culmine nutrit.
Non illum alipedum delectat robur equorum:
Non validi vis magni viri, non fortia crura
Militis, et solidis quae constat tibia nervis.
Illum vera iuvat pietas, mentisque recessus
Simplicis: et solo fiducia nixa favore
Numinis, ac flatu spes confirmata sacrato.
Sit decus huic soli, laus soli, gloria soli,


page 178, image: s194

Gloria non ullis intermoritura diebus.
Dixit: et inflexis genibus, pro more, recessit.
Iamque fere prono sol lapsus in aethere curru,
Ibat in Oceanum: festas agitare choraeas,
Instituunt Domini, tecto interiore per aulam.
Consonuere tubae: et casta cum coniuge Princeps
Dorothea Ludovicus ovat: thyasosque Hymenaeo
Inducit: reliqui quem deinde sequuntur: et apto
Ordine quisque sua saltat cum principe princeps.
Pulchrius haud ullum venit spectaculum in ora:
Nec vidi hac serie quicquam formosius usquam:
Brandemburgiaco quam cum ducente Georgo,
Iret Hennaebergus consanguinitate propinquus,
Unanimesque agerent ambo, sociasque choraeas:
Praevia flectentes divae vestigia nuptae.
Non secus ac supero caeli si cardine lapsi
Iuppiter et Phoebus, flavis in vertice nodis:
Ille suis Pisis comites, hic per iuga cynthi
Circumagat: laetosque choros et gaudia nectant. [Note: Mendicorum cibatio.]
Interea turbae passim expediuntur egenae,
Omnes reliquiae mensarum, et divitis aulae:
Semesae carnes, piscesque, et copia panis
Triticei, et sapidi largissima pocula vini.
Mille viri festae mendici in limine sedis,
Ante urbem proprii subter munimine tecti
Consedere: manusque DEO, Sponsoque rogantes
Tendebant: laetumque toro Paeana canebant.
Illos porticibus Dux accipiebat in amplis:
Pascebat viros. Vidisses pauperis alta
Cornua, et antiquae iucunda oblivia curae
Maestitiam pellente mero. Vidi ipse frementes
Laetitia plausuque viros per limina: vidi
Claudorum immemores crurum, tractare choraeas.


page 179, image: s195

LIBER QUINTUS.

Finis erat festae lucis, cenaque peracta,
Nox subit: et fessos hominum sopor alligat artus:
Cum pecudes volucresque silent et longa quiescunt
Murmura silvarum: vitreoque humentia rore
Astra micant, tacitoque cadunt labentia motu.
Ut primum lux alma data est, pulsisque tenebris
Clara laboriferos caelo Tithonia currus
Extulit: et dictae subeunt momenta diei:
Protinus in mediam Teccaei principis aulam
Conveniunt: quibus aut animus decernere ferro,
Molirive hostem, aut venienti obsistere turmae. [Note: Proclamatio certaminis equestris extra carceres.]
Ipse inter medios praeconis voce diserti
Princeps effatur Cum primum crastina caelo
Puniceis invecta rotis Aurora rubebit:
Libera carceribus ponam certamina equorum.
Quisquis in hanc igitur mecum descendere arenam
Audebit, legum non immemor ante datarum,
Loricamque humeris habilem circumdet, et altae
Imponat cristam galeae: sed ephippia vitet
Circumclusa: nefas certando talibus uti.
Nec, nisi ter telo oppositum decurrat in hostem:
Nec plures gladio, quam quinos inferat ictus:
Excussumque manu cataphractus sublevet ensem
Mole sua: et propria ascendat virtute caballum.
Qui primam cursu melior perfregerit hastam:
Prima feret secum victricis praemia palmae:
Altera, qui plures: sed tertia victor habebit
Munera: qui melior quinos impegerit ictus.
At grege conferto, qui praestantissimus ausis
Fulserit: huic quartae tribuentur praemia lauri.
Pulchrior armorum ornatus sua gloria quinto:
At rerum novitas fuerit sua gloria sexto:
Qui vero aeripedum moderamina doctos equorum,


page 180, image: s196

Ante alios poterit curvo se vertere gyro:
Septimus huic tribuetur honos: octava merebit
Praemia, qui reliquos cursores vicerit omnes
Cornipedis cervice boni: at qui levibus armis
Loricaque ierit melior, feret ultima dona.
Virgineo primum delectae ex agmine Nymphae,
Et quintum nivea victorem fronde ligabunt.
Macti animis omnes: ubi primum crastina caelo
Lux aderit, galeis se quisque recentibus armet
Et meritum pulchrae exspectet virtutis honorem:
Dixerat, et tubicen signum dedit aere canoro. [Note: Delectae iudices e choro virgineo, ad certamen equestre extra carceres. Anna Maria, principis Anhaltini filia. Catharina Sophia ducissa in Ligniz . Catharina, ab Engelshoven. Adventus Geor. Ioannis, Ducis Bipontini et Palatini Comitis ad Rhenum .]
Nec mora, praelustres muliebri ex agmine lectae
Tres adsunt Nymphae: quarum socialia nondum
Sub iuga cervices Hymenaeius egerat ardor.
Virginei decus Anna chori, generata parente
Ascanio: Sophieque, domo Lignizide nata,
Atque Engelshovio Catharina insignis ab ortu.
Forte novus tecto interea successerat hospes
Stirpe Palatina clarus sacroque Georgus
Ore: Bipontini suboles generosa Ruperti,
Alsatia veniens: qua Luzelstheinia rupes
Urbis sublimen attollit cum moenibus arcem.
Hic aulam ingressus, magna comitante caterva,
Voce salutantum excipitur matrumque Ducumque:
Agnataque domo, mensisque locatur acernis,
Convivas inter reliquos: ubi mitibus escis
Omnes sub mediae recreantur tempora lucis.
Ingeminant Suevi plausum, Cattique sequuntur:
Et laeti applaudunt Badani, et Saxones alta
Voce fremunt: animi nubes odiosa severi
Exulat: et purae patet indulgentia frontis.
Postquam deinde fames epulis, vinoque remota est:
Confestim mediae post tempora lapsa diei,
Bellatrix glomerare cohors: avidumque videndi
Vulgus, et armorum quibus est incognitus horror,


page 181, image: s197

In circum subeunt, et aperti gramina campi
Ordine circumstant. pueri matresque nurusque
Invalidique senes muros ac tecta domorum
Obsedere: alii ramis sublimibus haerent. [Note: Circi descriptio.]
Circus erat lati mediis in vallibus horti:
Horti, qui festis haerebat proximus aulis:
Planitie insignis, fulva conspersus arena:
Et scrupis tectus: cuius quater area centum
Longa pedes, centumque et septuaginta vicissim
Lata domusque Notum versus constructa tepentem,
Longa pedes totidem: spectari unde omnia possent.
Nec minus adverso Boreae praetoria ab axe
Bina solo stabant: vetus unum et marmore fultum:
Unde Ducum, Comitumque pares, nataeque nurusque
Singula lustrarent ficti certamina belli.
Arboreum, trabibusque unum surgebat acernis
Ad scaenam et ludos erectum nuper equestres.
Ipse locus caveae tabulis atque assere circum
Saeptus: et arctatis hederarum nexibus apte
Munitus, fulvo quos lamina ducta metallo
Stringebat, manibusque suis paloque ligabat.
At geminae portae celsum super aera ductae:
Triginta quinosque pedes utrimque levatae,
Et sedecim latae, ducibusque virisque patebant.
Desuper effigies insignia quattuor hastas
Gestabant, numeroque pares, pictoque colore.
Pegasus has inter, supremo in culmine portae
Enisiferum volucri vectabat Persea tergo:
Iam iam sublatis liquido super aere plantis,
Cursurus celeri praeceps per inane volatu. [Note: Carcer.]
At campi in medio, crispanti ex abiete pactus
Carcer erat, limes cursoribus: unde reverti
Scirent, et longos ubi circumflectere cursus. [Note: Magistri Campi.]
Tum duo per circum coniunctis passibus errant:
Cura quibus, campo circumductare celetes:


page 182, image: s198

Inque sua statione viros, atque arma locare. [Note: Bernhardus a Libenstein senior: Wolffgangus a Dinstett.]
Horum alter Bernhardus erat: cui clara nitebat
Stirpe Libosthenia domus, et sua fortis
Dextera tranquillae medio de limite vitae,
In senium vergens: umeros innixus amictu
Gramineo fortes, Alter Dinstettius, armis
Hungaricis, et equo per campum Saxone fertur:
Cui pellis latos umeros, erepta frementi
Ursae operit pariter caput ingens oris hiatus,
Et malae texere ursae cum dentibus albis.
Iamque tubae lituique sonant, et rauca resultant
Tympana: multiforoque canit cava tibia buxo. [Note: Ingressus Ducis Ludovici, ad certamen equestre intra carceres.]
Procedit legio sponsi, Tecceaque plenis
Agmina se fundunt portis: hinc Suevicus omnis,
Saxonicusque ruit variis exercitus armis. [Note: Tubicini Wirtembergici.]
Primi ibi promicuere novem litui, agmine iuncto,
Tympanaque aerisonos horrendum edentia bombos:
Quae viridi pulchrum ornabat circumflua tela,
Et variis florum vexilla coloribus aucta.
Hic fulgent immixta rosis sua lilia pictis:
Quae candore albam possent superare pruinam,
Hic caryophyllis stant iuxta ligustra: suasque
Hic inter violas praemollis amaracus errat.
Ipsos sessores viridis velabat amictus:
Et viridis petaso fluitabat crista virenti,
Par frontem pingebat equi, par segmina caudae
Cristarum ornatus, viridi splendore superbus. [Note: Patroni et praevii armigeri.]
Inde Duces ludi veniunt, volucrumque patroni
Cursorum: simili redimiti corpora veste,
Cristarumque pari cultu, phalerisque lupisque
Aeripedum, et caudis et picta fronte virentes.
Quos inter bombycis opus, ceu gramine tinctum,
Et culti variis ornatum floribus horti:
Inscriptumque notis, Ludovici nomine primis,
Vexillum celsa Lymburgus praetulit hasta.


page 183, image: s199

Hunc pone insequitur princeps clipeatus, et auro
Squameus, et lorica habili, galeaque decorus:
Qui se Liligerum cognomine finxerat Album.
It tergo demissa virens a vertice crista
Duplex: insigni pene aequiparanda Smaragdo,
Textilibus formata modis: latus ense corusco
Armatum: qualis celso aethere fulget Orion.
At sonipes habitu regali, et crine superbus
Auricomo, et formae sibi conscius erigit armos
Altius: attollitque iubas, gressusque recurvat.
Fronte micant cristae, vario cum flore virentes,
Perque armos gemino hinc illinc discrimine pendent:
Et viridi phalerae renitent, et frena colore:
Luxuriantque suo gemmata monilia collo:
Caudaque textilium vernis variata rosarum
Floribus, attollit pro sectis crinibus artem.
Hinc intexta rosis candentia lilia rubris,
Et molles violae, Tyrio velamine pictae
Exornant tergum, pretiosaque purpura pendet,
His inscripta notis: DIADEMA ES TU MIHI VITAE.
Suspiciunt omnes: operique intenta iuventus
Miratur plus posse manus, quam matris acutum
Naturae ingenium. Celeres Ducis agmina cingunt
Sex hinc atque illinc: similis quos ornat amictus
Et similes cristae. Reliquis eadem omnia: vultus,
Arma, et equi, galeaeque leves, cristaeque comantes,
Et phalerae insignes: et par concordia voti. [Note: Comitum Ducis Ludovici habitus]
Te quoque festivo viderunt aequore cives
Spicula dirigere, et fortes torquere lacertos:
Qui tibi de roseo formaras clara rubore
Nomina, Anhaltinae ductor fortissime gentis,
Ascania generose domo: qua pinguia culta
Exercentque viri, Muldaeque solum irrigat amnis. [Note: Ingressus Ioachi. Ernesti Principis Anhaltini, et Comitis Ascaniae , in circum.]
Insultat sonipes, campoque potitus aperto,
Emicat: arrectisque fremit cervicibus, alte


page 184, image: s200

Luxurians: luduntque iubae per colla, per armos. [Note: Ingressus Alberti Comitis in Hoenloe, etc. ]
Quin et Hoenloidum, Comes, inclita fama parentum,
Alipede invectus, circo sese arduus infert,
Qui Rosiger nomen de rubro fecerat Indo.
Ipse habitu armorum niveus, niveique caballi,
Et cristae albentes, et concolor infula cristis. [Note: Adventurientum ingressus et primus, Friderici, Comitis Wirtembergici et Mompeligardiaci .]
Vix omnes steterant circo bipatente celetes,
Tres numero, sociis mansuri viribus hostem:
Cum superadventat, Peligardis clarus ab oris
Illustris principes Fridericus. it agmine primo
Aere cavo tubicen trinus: flaventiaque apte
Vela tubas ornant, puro de sindone facta: [Note: Tubicines Mompeligardici.]
Quis Montbelgardae depicta insignia gentis.
Hinc raucos dant aera sonos: et tympana, velo
Circumtecta pari, teretes dant tinnula bombos:
Omnibus in nigro capitum velamine, nigrae,
Et croceae fulgent mixto discrimine cristae.
Pectora sindon obit flaventi murice tinctus.
Et croceo intextae lucent subtegmine braccae.
It chlamys haec circum nigranti vellere pulchra,
Inque suo manicas constringit fibula tergo.
At capita et caudas flavens velabat equinas
Cristarum ornatus, nigro cum flore iubarum.
Quin etiam flavis sonipes it terga tapetis
Instratus, nigro quae circum purpura fuco,
Maeandri in morem varium Melibaea cucurrit.
Tum Mompelgardae praefixa insignia gentis
Frontibus: ostentant geminos cum virgine pisces. [Note: Patroni et armigeri.]
Ordine succedunt terni sublimibus hastis
Armati: simili flaventes corpora veste:
Et patroni ipsi, patronomorumque caballi.
Signifer hos inter Reuschacho nomine clarus,
Fridrici fidus custos, aulaeque Magister,
Consequitur medius, binoque satellite cinctus:
Quos idem cum patronis ornarat amictus.


page 185, image: s201

Ipse Comes Fridericus, et aere indutus, et armis
Squameus haerebat: surasque incluserat ocreis
Auro intertextis: nigro flaventia fuco,
Suppara thoracem cingebant: nigraque tergum
Exornabat equi, Maeandris purpura flavis:
Et frontem et caudam cristarum ornabat amictus.
Tum lateri valido Peligardum accinxerat ensem:
Exsultatque animis: et spe iam deicit hostem. [Note: Commilitium, Friderici Comitis, etc.]
It concors pugnae, et paribus comitatur in armis
Stirpe Leosthenia insignis, dextraque virili,
Albertus: patriis vir non instrenuus armis,
Et Thummus, Danusque una, nec segnior illis
Anvillusque, et Bojemo Ianvizius ortu,
Halvillusque ingens, armorum in proelia tendunt. [Note: Ingressus Brandemburgensium celetum.]
Advenit huc, ficto qui sese nomine Suanum
Dixerat, Heidecius: Grano comitatus amico,
Et telis Adriane tuis, ac robore cinctus.
Quos Brandemburgus certamen ad acre Georgus
Miserat: et clipei simul ipse insigne decorum
Induerat: laterique auratum accinxerat ensem. [Note: Ingressus Anhaltinorum equitum.]
Nec decus Ascaniae memorabile defuit orae
Mititius: quem fida cohors comitatur, Iustus
Heisius, et Binao satus, et Belziccius ingens:
Exigui numero: sed bello vivida virtus.
Namque omnes amor unus habet decernere ferro.
Tres cecinere tubae: quas vela rubentia, flavo
Intermixta croco, varioque emblemate picta
Ornabant. it crista rubens et flava supino
Vertice: nec picti alipedum sua terga tapetes,
Destituunt croceo insignes, rubroque colore.
Da veniam Ascaniae pubes fortissima terrae:
Quod mea nec galeam melius cristasque, nec arma
Calliope memorat. quis enim tot mira colorum
Lumina, tot rerum facies discerneret unus?
Non Lynceus, non ipse Argus, cognoscere visu


page 186, image: s202

Omnia qui potuisset, erat. quantumlibet Argus
Centum luminibus cinctum caput unus haberet:
Et Lynceus oculis penetraret viscera terrae.
Sed neque quam pictis miles effulgeat armis:
Nec quali veniat cristarum ornatus amictu,
Intererit multum: si forti robore dextrae
Bellica tractarit superatis hostibus arma,
Hoc virtutis opus, maturaque gloria palmae. [Note: Ingressus Badensium equitum.]
Ecce autem obscuro simulatus nomine Babo
Cum Brisca venit: et clarus de gente vetusta
Badigenum Frisus: celebris cui gloria patrum,
Et generis cui certat honos, animosaque virtus.
Postquam omnes circi campum subiere patentis:
Principio loca forte legunt: signoque tubarum
Voce repente dato, spatia in sua quisque recedit. [Note: Certamen equestre inter carceres.]
Prima pares ineunt longis certamina contis,
Fridericus Comes, et galea Ludovicus operta
Ille quidem iuvenis: sed enim maturius aevo
Robur inest, longosque probat tener impetus annos.
Considunt in equis, intentaque bracchia telis
Interni exspectant signum: fiducia pallens
Et pavor insinuat cordi, laudumque cupido. [Note: Dux Ludovicus Eques de Albollio adversus Comitem Fridericum.]
Postquam utrimque videt pugnae constare paratos:
Dat clarum tubicen signum: cum finibus ambo
(Haud mora) prosiluere suis: tenduntque lacertis
Spicula: et infindunt celeres calcaribus armos
Praepetis: ac proni ferienda in pectora pendent.
Tunc campi tremuere sono, terraque soluta,
Quantus Threiecio, iactatur pulvere campus.
Consonat omne nemus plausu fremituque virorum,
Et studiis hominu: ferit aurea sidera clamor.
Iamque fere medio coniuncti carcere, durum
Alter in alteriuis confregit casside robur.
Inde iterum cursu conversi, alioque recursu
Vibrabant hastas adversis frontibus ambo.


page 187, image: s203

Non secus, ac quondam Ledaeo gurgite Castor
Polluci Oebaliis frater collusit habenis:
Inque vicem cedunt ambo, vincuntque nec umquam
Ambitiosa pios dissolvit gloria fratres.
Ter cursus egere citos illisaque telis
Tela sonant: humeris dissultat pinus aenis:
Et lituis aures circum pulsantur acutis. [Note: Princeps Anhaltinus, Eques de Rosa rutea adversus Albertum Comitem in Leosthein .]
Saxonicos sublimis agit, pars altera pugnae,
Ernestus Ioachimus equos: subit obvius illi
Albertus trabe fraxinea, Leusthenius heros.
Et iam Thyrrenus mugire per aethera clangor
Incipit atque iterum caelo fragor intonat ingens.
Cum subito exsiluere loco, rapidisque feruntur
Passibus in numerum, manibusque trementia vibrant
Spicula: et aeripedum sulcant calcaribus armos.
Non ita praecipiti decurrunt flumina lapsu,
Nec tanto Boreas gelida bacchatur ab Arcto
Impete: non celeres sic exsiluere sagittae,
Parthica quas valido torserunt bracchia nervo.
Ter concursum armis: hostem semel icerat orno
Ductor Anhaltinus, semel hastam fregit acutam,
Pectore in opposito. medium Leusthenius heros
Perrupit lignum, pugnoque impegit in ipso. [Note: Comes Hohenloius, eques de Rosa Indica , adversus Wolff. ab Anweil.]
Tunc etiam adversis campo decernere iussi
Inter se studiis Hoeloicus atque Anwillus:
Et partes tutari ambas, et bella movere
Ludicra: iamque aequis constabant finibus ambo:
Cum tuba dat signum, percussaque tympana saltant.
Olli prosiliunt, volucri velocius Euro,
Intentaque hastas hastis, pugnamque lacessunt.
Ter trabe concursum iligna: ter fregit acutum
Robur Hoenloius: dextrae levis abfuit error. [Note: Dux Wirtembergicus, Ludovicus adversus Conrad. Thum a Neuburg.]
Ecce iterum subit in notam Ludovicus arenam
Liliger, et forti gaudet concurrere Thummo:
Qui Neoburgaeo sese iactabat ab ortu,


page 188, image: s204

Iamque decus galeae, iam spicula longa gerebat
Ductor: et ad lituos hilarem sonitusque tubarum
Impellebat equum. subitus cum carcere Thummus
Emicat opposito, et dura prior occupat hasta.
Ut duo praestantes virtute et robore, tauri,
Vere novo egressi stabulis, per florea rura
Cornibus invadunt altis, seseque lacesunt.
It longe fragor, et sparse tolluntur arenae.
Sic illi toto certabant corpore nixi,
Et pede pulveream tollebant praepete nubem.
Bis rupit pinum ductor Ludovicus: at unam
Perfregit Thummus: notaque excessit arena. [Note: Princeps Anhaltinus adversus Ioan. Georgium ab Hallweil.]
At Rosiger pugna rursum congressus equestri
Halvillum invadit: geminisque in cursibus hastas
Confregit geminas: semel icit acumine summo.
Nam DEUS intentae dextrae non defuit usquam,
Currentique addit calcar, viresque ministrat:
Nec quisquam melior toto certamine visus:
reflectere equum, et curvo contendere gyro:
Seu raptum duris telum torquere lacertis. [Note: Comes Hoenloius adversus Hermannum a Ianviz.]
Iam conferre manum, et concurrere comminus audent
Ductor Hoenloius, natusque e gente Boema
Hermannus Ianviciades: praestantibus ausis,
Ambo alacres, animo sed enim prior ille potenti.
Insonuere tubae: cum freno Hoeloius Indo
Emicat, et dura clipeum super intonat orno:
Hermannoque, rudem nodis et cortice crudo,
Intorquet summis adnixus viribus hastam.
Dissiluit media, aethereas impulsa sub auras. [Note: Dux Wirtembergicus adversus Ioan. Henric. a Dann.]
Mox alios ineunt cursus, aliosque recursus.
Nec mora, nec requies. subitis cum Liliger armis
Emicat: et campo rursus sese arduus infert:
Casside velatus: qualis Phithiotide quondam
Phyrrus erat galea, nitidusque horrore corusco.
Ecquis erit mecum, o Iuvenes, qui comminus hasta


page 189, image: s205

Certet: et aeripedem sacro de carcere mittat?
En, ait: atque manum pinu ferventior implet.
Obvius huic telis venit in certamina Dannus:
Dannus equo volucri, et rapidis confisus habenis.
Bis cassae periere viae: Sed tertia Dannum
Reddidit insignem, diffracta fortiter hasta. [Note: Reliquorum congressus intra carceres.]
Post alii subeunt equites, pugnamque lacessunt.
Ascanius Cycnum, te Grane Hoeloica virtus,
Liliger Adriaden superat. tum facta potestas
Miscendi Ascaniis adverso proelia campo.
Primus ibi in pugnam vibrato robore venit
Miltitius, domino forti congressus: et hastam
Illius opposito valida vi, pectore rupit,
Pectore Anhaltino. subit huic Bimeia virtus:
Summaque Hoenloi perstringit bracchia telo.
Liligero occurrit ferventi robore Iustus
Heisius: et geminas diffringit comminus hastas.
Unam Belzicci rutila sub casside rumpit
Ascanius Rosiger: virtus Hoeloa Baboni
Restitit: ac Briscam ductor superavit Anhalti:
Frisius ancipiti congressus Marte, ruentem
Liligerum ter pronus init: ter perculit hasta:
Sed numquam valuit durum disrumpere lignum. [Note: Universale certamen.]
Postquam omnes paribus certarunt comminus armis:
Et statio iam cuique datur sua: protinus acti
In geminas acies: partitoque agmine fulgent.
Haud mora: confertim lituis clangentibus omnes
Carcere promicuere sacro: rapidisque feruntur
Passibus: et strepero domitant super aequore cursus
Aeripedum: tenduntque manus, et lenta lacertis
Spicula contorquent: cursuque ictuque lacessunt. [Note: Virtus Nicolai a Miltiz , in illo certamine.]
Qualis Olympiaco redimitus tempora ramo
Alcides ibat: talis certamen in illud
Miltitius venit. denas namque ille novemque
Diffregit pinus. It caelo clamor, et aera


page 190, image: s206

Verberibus percussa sonant: ceu culmine nimbus
Grandine cum crepitat: dat stridula cornus acutum
Fracta sonum: duroque crepat sub verbere cassis.
Tunc etiam Rosiger fregit duo robora: et unum
Heisius, intortum vibrans sub casside lignum. [Note: Ludus Troiae.]
At Dux Ludwicus, nondum certamine misso,
Agmen agens secum, cursus moderatur equorum.
Tres equitum numero turmas, ternosque vagari
Praecipit, et campos longe iubet esse patentes.
Olli discurrere pares: atque agmina terni
Diductis solvere choris: primosque secuti,
Convertere vias: alternosque orbibus orbes
Impediunt: cursusque novant, variantque recursus.
Non secus ac liquidis errans Maeander in undis
Ludit: et incerto lapsu refluitque fluitque.
Obvius ipse sibi variarum ambage viarum.
Aut veluti Creta quondam Labyrinthus in alta,
Mille viis habuit dolum, et irremeabile limen:
Multiplicemque domus caecae, ancipitemque laborem.
Haud aliter Germani equites vestigia flexu
Impediunt: variantque vias, et limina cursu.
Devexo interea propior fit vesper Olympo:
Cum celeres digressi equites, tectoque patenti
Succedunt: quos densa manus comitatur euntes.
Iam famuli instituunt cenam: mensisque reponunt
Fercula: Dux omnes nota intra limina secum
Accipit: auratoque Duces locat ipse sedili:
Praecipuumque toro, et conchyli murice Anhaltum
Excipit Ascanium: solioque imponit eburno.
Ordine tum reliqui accumbunt: dapibusque fruuntur:
Et fessas reparant Bacchaeo nectare vires.
Postquam dempta fames: et iam caelestibus actae
Pro dapibus grates: repetunt ex more choraeas.
Illic ductores exercent ordine primas,
More patrum solito: Comites quos rite sequuntur.


page 191, image: s207

Tunc subito in medium, lituo clangente tubisque,
Iudicibus cinctus venit Hennaebergicus heros: [Note: Praemiorum distributio.]
Et primum ante omnes victorem appellat Anhalti
Sanguinis Ernestum: Roseo cognomine clarum.
Nec Comes Albertus praelato invidit honori:
Qui Roseum antiquo nomen formarunt ab Indo.
Principis auricoma circumdat tempora lauro,
Aemilie princeps: forma pulcherrima virgo:
Sive animum spectes, seu dotes corporis aequas
At Comitis Gleichaea Comes caput ornat honestum,
Nec formae, nec stirpis egens, pia Magdalis: alto
Stat capiti crinale aurum, colloque monile:
Argentoque illusa sinus effulget amoenos.
Tertius insequitur donis ac munere palmae
Miltitius: viridi decoratus fronde capillos:
Quam Catharina dabat vultu speciosa modesto
Nympha, Engelshovio de stemmate nata, piisque
Multorum votis iam saepe optata procorum.
Extremus, nitidis reliquos qui vicerat armis,
Dux Ludovicus ovat: notum cui candida nomen
Lilia donarant. patris illum fronde recenti,
Filia Marchiadae decorat Badana Iacobe,
Auro ornata caput, morum dulcedine mentem. [Note: Chorea.]
Quisque sua victor choream cum virgine ludit:
Nec litui cessant usquam resonare, tubaeque,
Cymbalaque alterno percussa frequentius ictu
Ingeminant: donec victores ordine cuncti
Luserunt: reliquae tum copia [(transcriber); sic: copio] facta catervae,
Miscendique iocos exercendique choreas.
Iam chelys, et citharae plectro pulsantur eburno:
Tibiaque argutas emittit buxea voces:
Et movet ad numerum genialia crura iuventus:
Festivasque agitat hilari sub nocte choraeas.
Omnia tunc laeto miscentur limina plausu:
Omnis abest maeror, cura omnis, et omnis amoeno


page 192, image: s208

Exsultat e vultu nubes: procul oris amaror
Aufugit: et grati succedunt tempora mellis.
Et iam tranquillo lucebant sidera caelo:
Vibraturque undis caeli stellantis imago:
Omnia cum repetunt somnos: aulamque relinquunt
Nobilium proceres, thyasis satiataque pubes.
Prae foribus vigiles, et crebrior excubat ignis.
At pater aetherius, rerum cui summa potestas,
Iamdudum laetis coniungere tristia rebus
Cogitat: et fatis miscere adversa secundis. [Note: Oratio Dei patris ad filium.]
Ergo his unigenam verbis compellat IESUM.
Nate, meae vires, animi pars altera nostri:
Cernis, ut unanimi consurgant omnia plausu,
Tecciacos intra fines: sponsoque parique
Omnia gratentur: successuque acrior ipso
Sponsus ovet. tum praecipue generosus Anhalti
Ductor: quem palmae sublimem gloria tollit:
Albertusque Comes, lauri victrices honore
Ingreditur, victorque viros supereminet omnes.
Sed fati secura quies, expersque malorum
Praecipitem rapit: et laudum surrecta cupido.
Nam morbi veteris, recidivique immemor aestus,
Quo laterum flagrant costae, membranaque flammis
Succensis ardet: quatit aeger anhelitus artus:
In pugnas tamen ille ruit, ferturque veredo
Praepete, nec vitam dubitat pro laude pacisci.
Nunc ergo haec animo fige, et me percipe porro,
Quid mediter: quae nostro animo sententia surgat.
Quam primum medios tollet sol crastinus ortus:
Agmina concurrent ducibusque et viribus aequis:
Eximiaeque iterum laudis succensus honore,
Ascanius duris tentabit tela lacertis.
Nec Comes Albertus, roseo vir equestris ab Indo,
A campis aberit: Martemque virosque lacesset.
His ego tunc animos, solidasque ad proelia vires


page 193, image: s209

Iniciam: et stimulos acri sub pectore vertam.
Nec mora concurrent ambo, pugnaeque minaci
succedent: animasque in aperta pericula mittent.
Nam fato Ascanius congressum victor iniquo,
Praecipitem dabit Albertum: celerique ruentem
Deturbabit equo: cadet ille, armisque relictis
Excedet pugna, et laetos confundet amicos.
Scis morem hunc nostrum, miscere adversa secundis:
Sollicitumque aliquid laetis offundere rebus:
Et fati versare vices: ne, nescia nostri,
Mens hominum ruat in vetitum, securaque damni,
Assuescat nimium praesenti fidere forti
Dixerat haec genitor: contra sic filius orsus. [Note: Responsio filii, et intercessio.]
Ne vero, ne tanta pater certamina poni
Miscerive sinas. coeant in ludicra Martis
Proelia: et unanimis contendant fortiter armis.
Nam cum laetificos armes in proelia fratres
Seria? cur hilares conspergas sanguine taedas?
Parce pio generi: et propius res aspice gentis
Teccigenum: quae pacis amans tua iussa capessit:
Et nostris meritum templis imponit honorem,
Aut si hic est animus dura committere pugna
Ductorem Ascanium, et generoso sanguine cretum
Albertum: ne cruda viro discrimina vitae
Afferat hic casus, pater o pater optime cura:
Quandoquidem morbo iam dudum urgetur acuto:
Ne sit Anhaltinae, culpet qui proelia dextrae:
Aut aliquis thalami perturbet ludicra casus.
Sic CHRISTUS: sic ora pater divina resolvit. [Note: Patris responsio ad filium, et consolatio.]
Parce metu fili: nihil isthaec pugna malorum
Afferet: immitis nec in ilia tendet arundo:
Extrema tantum livebit pelle cicatrix.
Sed veteris recidiva ibunt contagia morbi,
Eripientque virum caeli vitalibus auris,
Tum demum: thalami cum iam socialia festa


page 194, image: s210

Transierint: nequid Ludovici coepta sinistro
Omine perturbet. dabitur tibi nate, tuisque
Hoc precibus. quid enim genitor tibi nate recuset?
Sic ait: at CHRISTUS lacrimis affatur obortis: [Note: Gemitus CHRISTI in sinu patris.]
Quam cuperem tristi Albertum subducere fato?
Ut carae possem incolumem servare maritae:
Ipsique Ascanio, culpam qui protinus omnem
Transferet in sese profusi sanguinis insons.
Sed quia sic tua fata volunt: atque exitus illum
Sorte manet: fiat genitor tua rite voluntas.
Est sua cuique dies, supremaque funeris hora,
Quam nemo effugiet, mortali sanguine cretus.
Qui moritur hodie, cras idem funeris expers,
Optatum peraget cum dis caelestibus aevum.
Dixerat, et gremio cari genitoris inhaesit,
Amplexus placide, et Teccae procul aspicit oras.
Iamque rubescebat radiis fulgentibus aether:
Et roseis coniunx ibat Tithonia bigis,
Ducebat diem, referens opera atque labores.
Ipse viros princeps in coetum sponsus ab omni
Parte vocat, sonitu pellis latrante caninae,
Tympana quem referunt alterno verbere tacta:
Atque intermodulans Phrygio cava tibi abuxo.
Hic qui forte velint fixo contendere gressu,
Et pede collato certamen inire sarissis:
Invitat pretiis animos, et praemia ponit:
Sic clara in mediis praeconis voce locutus. [Note: Proclamatio ludi pedestris.]
Accipite haec animis, laetasque advertite mentes.
Sol ubi cras medium caeli conscenderit axem,
Armati galeis iterum, cristisque nitentes,
Collatis pedibus, longas quassabimus hastas,
Hoc etiam super armato Mavortia ludo
Praesudare solet, seseque accendere virtus:
Ceu nondum audentes trans aequora longa triremes,
Tyrrhenamve hiemem, nigrumve lacessere Pontum,


page 195, image: s211

Tranquillo prius arma lacu, clavumque levesque
Exercent remos, et prima pericula tentant. [Note: Leges et praemia in hoc certamine proposita.]
Sed nemo hac ausit mecum contendere pugna:
Cui sua nobilitas non sit maioribus orta
Patriciis: veterum nec sanguine surgat avorum.
Nec nisi tres quatiat, quas iudex approbat, hastas:
Nec quinos ultra mucronibus inferat ictus.
Oppositam nemo contingat robore metam:
Nemo hastam feriat, teritur qua futilis alvo
Balteus et laterum iuncturas fibula mordet.
Nulli etiam sua tela, suus nulli excidat ensis:
Nec feriat quisquam, sed tentam torqueat hastam:
Vaginaque suum, dextrae vi, liberet ensem,
Nullius auxilio: nec tela incussa prehendat:
Excutiatve manu gladios, ictusve repellat.
Utque fatigatos licet alternare lacertos.
Sic uno tantum fas est confligere pugno.
Qui galea clipeoque aliis fulgentior ibit,
Nympharum arbitrio primus sua praemia tollet.
Altera, qui plures certando fregerit hastas,
Fulmineosque enses. Sed nec sine munere abibit.
Tertius, et qui illum egregie pugnando sequentur.
Macti animis iterum iuvenes praestantibus ausis
Pro decore et palma totos intendite nervos. [Note: Ducis Ludovici ad certamen equestre extra carceres apparatus.]
Haec ubi dicta dedit, galeamque auroque trilicem
Loricam induitur: fidoque accingitur ense,
Nobilibus gemmis stellato, et iaspide fulva.
In tergo pendet duplici discrimine crista
E cono demissa, rubro croceoque colore
Tincta: sed aeripedum pretiosa tapetia rubro
Murice picta tegunt: quibus auri fulva metallo
Corda intexta micant: intersaeptisque figuris
Inscriptae tres literulae, nexuque ligatae:
Quas Ludovicus habet fatali nomine primas. [Note: Mysterium in litteris. L V D.]
Nam quae prima loco venit: haec tibi principis uno


page 196, image: s212

Dat nomen signo: dein Wirtembergidos oram
Altera rite notat: Ductorem tertia signat.
Ordine si verso relegas, tibi prima notabit
Dorotheen sponsam. Sed nominis altera signum
Ursula erit: bina vice si geminabis eandem:
Uxorem illius dicet, quem tertia signat:
Uxorem, Ludovice tui Diadema vigoris.
Et quisquam arcanas neget hoc in nomine causas?
Aut hieroglyphicis nil credat in esse figuris?
Ante tube cantant, simili quas pendula fuco,
Et paribus vexilla notis circumflua velant:
Puniceusque virum redimit capita alta Tiaras.
Et rubrae et croceae pendent a vertice cristae.
Par habitus Celeres, paria ornamenta Patronos
Armigerosque omnes decorant: par cultus equorum
Quotcumque a tergo te Dux Ludovice sequuntur.
Quos inter princeps Fridericus densam orichalco
Circumdat loricam umeris: aptatque coruscum
Ensemque Clipeumque, et rubra cornua cristae: [Note: Comites et Nobiles eum secuti, numero 23, omnes Cataphracti.]
Quem Comes a Roseo sequitur fortissimus Indo,
Albertus cognomen habens, cristisque superbis
Arduus, et gemmis multo fulgentibus auro:
Leustheniusque heros paribus comitatur in armis:
Et Waldpurgaeus Dapifer, quem pone sequuntur
Bis deni iuvenes, cristisque auroque corusci:
Robore qui mentis forti, validisque lacertis
Famam posthabita possunt extendere vita:
Calthaliusque et Ianvius, simul Anwilusque,
Et Thummus celer, Halvillusque, ruuntque volantque
Frenatis in equis: quos armis indita vestit
Purpura: dependent variata tapetia tergis.
Hinc Lemblin, Berlipsque et Braitenbachius adsunt,
Venningique ambo, clipeoque insignis Ehingus.
Dannum Fribergus sequitur: Golnizius acrem
Pone Lamersthenium: subit una Laubenbergus:


page 197, image: s213

Et cum Waldnero, mox Urbacchusque celerque
Sternenfelsus ovat generoso robore fretus. [Note: Spectantium confluxus in circo.]
Iamque omnem caveam varia cinxere corona
Matronae, puerique, senesque, et laeta iuventa:
Nec non Tecciacis effusa penatibus ibat,
Cincta choro matrum, et populos in semet agebat
Dorothee: huic auro crines, huic pectora palla
Tota latent, castasque tegit [(transcriber); sic: tetit] longa instita plantas.
Illam omnes domibus vicisque effusa iuventus,
Turbaque miratur matrum et prospectat euntem,
Attonitis inhians animis: ut flammea circum
Formosam exornent faciem, Tyriusque nitentes
Velet honor umeros: ut longa cyclade siccam
Verrat humum: ut flavos nectat crinale capillos. [Note: Ingressus Celetum in circum.]
Sol medium caeli transiverat igneus orbem.
Iam raucae sonuere tubae: iam fortibus ardens
Fumat arena pedum plantis: clipeataque totis
Agmina succedunt campis, circoque locantur.
Non sic Isthmiaco sollemnia litore quondam
Oenomai in magno fremuerunt agmina circo:
Non Nemeae litus vidit, non Delphica Pytho
Tot fortes animos, armisque tot apta gerendis
Pectora non antiqua Elis: non inclita Pisa. [Note: Principis Anhaltini ingressus cum quattuor Cataphractis.]
Ipse triumphalem caveae resonabilis arcum
Nunc subit Ascanius: subeuntem casside aena
Laetifici plausus, missusque ad litora vulgi
Clamor, et emeritis hilaris turba nuntiat armis.
Pone it Milticius palmae praesignis honoore,
Binaviusque comes, nec non et cinctus Iusto
Heyso Belzicius, pariterque ad proelia tendunt.
Ferrea compago laterum, ferro alta teguntur
Pectora ferratis onerantur tempora sutis.
Icitur adversum solis iubar: ipsaque lucem
Armorum lux alma timet: ferit aethera fulgor.
Hic postquam steterant obliqua parte celetes,


page 198, image: s214

In geminas divisi acies: Ludovicus aperto
Aequore primus init pugnam, venit obvius illi
Milticius: telumque rapit, Martemque lacessit. [Note: Dux Ludovicus adversus Nicolaum a Miltiz .]
Ut primum tubicen signum clangore tubarum
Extulit: et rauco strepuerunt omnia cantu:
Dux acrem concussit equum: simul impulit arma,
Et telum ardentis contorsit robore dextrae.
Ter cataphractus equo currit: ter praeterit hostem.
Sed quamquam certo nullus fuit error in hoste:
Non tamen optato tetigit conamine pectus:
Utque hilare clipeum tantummodo transiit ictu.
Milticius vero extremo baleare recursu
Confregit telum: strictis mox ensibus ambo
Incurrunt: quinosque infligunt fortiter ictus,
Bini abeunt cassi: perrumpit tertius ensem,
Milticii incussus ferventi robore dextrae. [Note: Comes Fridericus adversus Henricum a Binau .]
His bini subeunt, postquam data copia pugnae,
Obnoxiusque umeris Fridericus, et acer in armis
Binavius: sonipes sese attollebat in auras
Mompeligardaei Comitis: gressusque plicabat
Pegaseum spirans animum. signo inde repente
Corripiunt spatia audito, metasque relinquunt.
It caelo clamorque virum, clangorque tubarum. [Note: Princeps Anhaltinus adversus Comitem Albertum ab Hoenloe .]
Tunc etiam Ascanius gestit decurrere campo:
Disquiritque parem: quis enim, circo, inquit, aperto
Pervolet: et mecum certet fulgentibus armis?
Tum Comes Albertus simulato Hoelous ab Indo:
Et lauro caput ornatus, palmaque recenti,
Prosilit: ac procul infesta subit obvius hasta.
Constitit Ascanius: telumque obvertit in illum:
Certaque victrici direxit spicula dextra:
Non aliter, quam Pisaeo sua lustra tonanti
Cum redeunt: illac tendit Troezenius heros,
Hac Ixionides, et ludicra proelia miscent.
Qui dominis, idem ardor equis: face lumina surgunt:


page 199, image: s215

Ora sonant morsu: putrem terit ungula campum.
Etiam Tyrrhenus murigi per aethera clangor
Incipit: atque iterum caelo fragor intonat ingens.
Olli in pulvereum lituis clangentibus aequor
Prosiliunt: tenduntque manus et spicula vibrant,
Dissilit, Ascanii confracta hastile sub ansa,
Pectore in adverso: pinum rapit inde recentem:
Inque Rosam Indaeam prono mox impete fertur:
Et sternacis equi valida cervice retectum
Irruit, ac summo degustat vulnere corpus:
Sutilis aerata teritur qua baltheus alvo:
Et clipei extremas iuncturas vincula mordent,
Ingeminant clamore viae totusque remugit
Mons circum: et vocem late nemora alta remittunt,
Lora excussa manu: retroque in terga voluts
Pendet equo infelix ocreisque nitentibus haeret: [Note: Comes Hoenloius equo excutitur.]
Haerentem excipiunt famuli, collapsaque membra
Marmoreo referunt tecto: stratisque reponunt. [Note: Comes Leosteinius, adversus Henricum a Binau .]
Tum datur auratis concurrere comminus armis,
Leusthenio Comiti: stridenti huic obvius hasta
Binavius, rursum circo succedit aperto.
Cornipedis saliere iubae: atque arrectus in auras
Constitit: et celsis dominum suspendit habenis.
At tuba laetificis pulsat clangoribus aures:
Consessum et caveae sonitu perfundit acuto.
Leusthenii summa diffringit casside telum
Binavius: reliquis dein icit cursibus hastam.
Ense fuit melior stricto Leustheinius heros. [Note: Carolus Dapifer a Walpurg , adversus Iustum Heyß.]
Heysius hinc Iustus, Dapiferque, huic Carolus ore
Obvius aerato subeunt certamen eodem
Aequore. concinuere tubae: volat ocior Euro
Carolus, et medio cristam deturbat Iusto.
Inde ubi nudato certatur comminus ense:
Ense ferit Iustum: resonat tinnitibus ensis
Illius: et capulo manus excidit. ille repente


page 200, image: s216

Desiluit cataphractus equo: ferrumque resumit. [Note: Georgius a Caltenthal , adversus Ioachimum a Belzick . Herman a Ianviz adversus Ulricum a Veningen . Ioan. Wolf. ab Anweil , adversus Fridericum a Braitenbach. Conradus Thum, adversus Theodoricum a Lamersheim.]
Fecit idem dapifer mavorte haud impare victus:
Sed binis melior Iusto fuit ictibus Heyso.
Calthalius Belcicco ibat, Ianutius acri
Obvius Ulrico, Veningi nomen habenti.
Ac Braitenbachum tu telo Anwile petisti.
Vis animi vobis: sed sors odiosa repugnat.
Interea sublimis equo se Thummius infert
In medios, gladio Lammersheimiusque corusco.
Compressi freno transfumat anhelitus oris:
Stare loco nescit sonipes: vestigia mille
Ante fugam pereunt: cornu grave mugit aeno
Horrisonus tubicen: citius iaculoque notoque
Fertur equus Thummi: bis pinu erravit acuta:
Extremo telum venienti impegit in hoste
Thummius in cursu: gladium ter perculit idem. [Note: Wernher. a Neuhausen , adversus Ioan. Iacobum Waldner, a Freundstein . Wolff. Heinricus Lemblin, adversus Burckardum ab Ehingen. Ioan. Georgius ab Halweil, adversus Nicolaum a Gölniz.]
At Novohusaeus contra fulgentibus armis
Waldnero ardenti sese tulit obvius: inque
Primo congressu vibratam pertudit hastam:
Et primo gladium confregit fortior ictu.
Irrita Waldneri fuit hoc certamine pinus:
Irrita Lemblini pinus, et pinus Ehingi.
Ipse tamen laudem conatus, et ipsa decorem
Vis animi, quamquam successibus orba, meretur:
Nec minus Halvillum decepit lancea, et acrem
Gölnitium: caruitque suis profectibus ornus
Incita: sed binis tamen ictibus ensis uterque
Enituit, laudemque tulit mucrone corusco. [Note: Fridericus Sittich a Berlips , adversus Conradum ab Urbach .]
Iamque ubi de media cuncti tellure recedunt:
Continuo adversis Urbacchus, et acer habenis.
Berlips incurrunt: sudibusque feruntur acutis,
Nil hastis ambo intentis potuere: sed ensem
Ter Berlips, quater Urbacchus collisit aenum. [Note: Ioan. Waltherus a Freiberg , adversus Ioan. Henricum a Dann .]
Post Fribergus init vacui certamina circi:
Et Dannus: pinuque pares gladiisque reductis:


page 201, image: s217

[Note: Philippus a Laubenberg , adversus Bernhardum a Sternfels .]
Et Laubenbergus, fictusque a sidere saxi:
Tendunt frena manu: et saevis calcaribus urgent
Cornipedis. sed quassa caret successibus hasta.
Postquam omnes paribus certarunt ordine telis:
In geminas iterum diducit cornua partes
Dux Ludovicus, equum domitor domitorque ferarum.
Stat feri conferta acies mucrone corusco,
Stricta, parata: supraque in equis, infraque relucent
Armati ferro, et cristis capita alta decori. [Note: Universalis conflictus.]
Tunc ruit in medium dux, et lectissima bello
Pectora sollicitat dictis, atque increpat ultro.
Festinate viri. nam quae tam tarda moratur
Segnities? dixit: vaginaque eripit ensem
Fulmineum, et stricto ferit obvia tempora ferro.
Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque.
Sternitur omne solum cristis: tum scuta cavaeque
Dant sonitum flictu galeae. pugna aspera surgit.
Quantus ubi pelago saevit nimbosus Orion,
Verberat imber aquas: quam multa grandine nimbi
Praecipitant in humum: si quando procacibus Austris
Intonuit DEUS, et calo cava nubila rumpit.
Ipse etiam medios praeceps defertur in hostes
Liliger aerata munitus pectora veste.
Hunc armati omnes densi glomerantur in unum:
Et feriunt. strepit assiduo cava tempora circum
Tinnitu galea. atque inflictis undique telis
Obruitur. veluti celso cum monte frementem
Circumstant telis pastorum turba leonem.
Ille autem partes pariter divisus in omnes,
Hos ferit atque illos: ferroque micantia tela
Discutit: et crebras deturbat vertice cristas.
Impediunt hostes numero: manet ille reductis
Augustus telis, et inexpugnabilis obstat.
Ceu quondam Aemilio (si fas id credere) ponte
Armata immensus contra stet agmina Cocles:


page 202, image: s218

Porsennamque unus patria detrusit ab urbe. [Note: Wernheri a Neuhausen , virtus in eodem.]
Nec minus et virtus Neohuso apparuit ista
In pugna: tres ille enses diffregit in alta
Gölnitii galea: tres alta in casside Ehingi.
Nox ruit interea, et montes umbrantur opaci:
Finierat pugnas honor officiosus equestres.
Ocius excedunt iuvenes, circumque relinquunt.
At famuli instaurant epulas, atque ordine circum
Crateras magnas statuunt, et vina coronant.
Tunc cenae accumbit cara cum coniuge coniunx
Quisque sua, primique Duces, Comitesque secundi,
Nobiliumque cohors: dein cetera rite iuventus.
Indulgent vino, et vertunt crateras aenos.
Protinus a cena repetunt longa atria tecti:
Instituuntque choros: fremitu longa atria fervent. [Note: Distributio praemiorum a cena.]
Tum iudex cunctis in coetum ex more vocatis:
Victorem Ascanium praeconis voce sonori
Declarat: crines rutilanti advelat honore
Anna Maria patris: gemmisque auroque coronam
Imponit gravidam, vultum deiecta modestum.
At, qui deinde locum tenuit virtute secundum,
Milticio contexta auro, gemmisque coruscis
Palma datur: quam pulchra genas, et lactea colla
Nympha Engelshoviae stirpis Catharina ferebat.
Tertia dona Leosthenius Comes abstulit: ortus
Quae Lignizaei tribuit Catharina: sinusque
Alta rubensque genas, niveosque decora lacertos.
Quartus honos Neohuse tibi fortissime cessit:
Quod plures conferta acie perruperis enses.
Nec Peligardaeo defit sua gloria Monti,
Inventori operum miranda ex arte novorum:
Hesterna quem luce suus decorat amictus.
Hunc redimit Badana genus Marchaea Iacobe:
Et viridi comit praestantes fronde capillos.
Proximus insequitur donis Heinricus equorum


page 203, image: s219

Binavius domitor: qui flectere colla caballi
Doctior, egregios expresserat aere gyros.
Tum palma Conradus ovat, generosus avito
Nomine Thummorum, et sumptis fortissimus armis.
Illi terga bonus sonipes, et ad arma, tubasque
Atque ad Olympiacas natus consurgere palmas,
In circo fuerat, pugnaxque in pulvere virtus.
Ultima, qui gravibus fuerat cataphractus in armis
Comptior, auctori cesserunt praemia palmae
Ludvico heroi. dabat haec clarissima forma
Princeps qua toto vix ulla venustior ibat
Agmine: multorum spes invidiosa procorum.
Iamque nox terrarum, caelique amplexa, labores,
Ignea multivago ducebat sidera lapsu:
Discedunt choreis, et dant sua membra quieti.
Sed vigilum excubiis, saeptas obsidere portas,
Cura datur: vicosque iterum succingere flammis.

LIBER SEXTUS.

Inde pruinosis caelo fugientibus umbris,
Exspectata dies, tollebat lumina, quintus: [Note: Dies quintus Nuptiarum.]
Cum pede collato vocat ad nova proelia Mavors.
Hoc venti spirare timent: hoc Limpidus aer
Et veneri, ludisque vacat: pars acrior anni
Exulat, et vernae patet indulgentia lucis.
Ergo ubi finierant genialis prandia mensae:
Omnes armati, ferro, galeisque corusci
Adsunt: et cristis redimiti tempora, sumunt
Arma manu: duroque obducunt pectora ferro.
Princeps ingreditur Ludovicus, et agmina iungit
Armatus galea, clipeoque et cuspide aena. [Note: Ducis Ludovici ingressus ad certamen pedestre.]
Cui Comes hortatrix animosi gloria belli,
Et labor, et vegeto regnans in corpore virtus.


page 204, image: s220

Quaeque, indefessos penitus subrepsit in artus,
Sedulitas operum, pigraeque oblivio vitae. [Note: Comites secuti Principem, 24. cataphracti.]
Hesterni accedunt socii pugnamque pedestrem
Armati subeunt, excepto corpore clari
Alberti roseo qui se ostentarat ab Indo,
Vulnere nunc tardus, recidivi et semine morbi,
Nec non et seni, celer Halvillusque et Ehingus,
Gölnitiusque Lamersheimiusque, alterque Veningus,
Et Laubenburgus pugna abstinuere pedestri:
In quorum, subiere locum, Burckhardus, ab alta
Editus Anvilla, Weisbachaeusque, sacerque
Lanschadius, cum Schillingo, Spaetoque Vilelmo:
Omnes accincti gladiis, pugnaeque parati:
Omnes lorica armati, galeisque comantes
Induti cristas: triplici discrimine sectas:
Quod croceus color, et niveus, faciebat, et ater.
Femina quin etiam simili variata colore,
Distinctas triplici ostendunt discrimine braccas:
Signaque consimili crastensia tincta nitore,
Loricas inducta super, flaventia mixtis
Albenti, et nigrae iungunt velamina telae.
Idem habitus celeres ornat, comitesque patronos:
Et qui cum Phrygio tractabant tympana buxo.
At Mombelgardae princeps clarissimus orae,
Fridricus, cristas flavoque, rubroque micantes
Lumine: Venatum pene exaequaverat omnes
Cornibus: et gemina variaverat, omnia tela,
Tegmina. Nam dextram nigro subtegmine braccam
Fecerat albentem: niveo subtegmine laevam
Nigrantem: niveo velarat crura iuvenco.
Signa rubent crocei succo distincta coloris. [Note: Ingressus Georgii, Landgravii Hassiae .]
Tertius hanc aciem Catta virtute Georgus
Landgravius venit: et secum prima agmina ducit:
Hortaturque viros. hilaris, festivaque mentis
Vis illi: curaeque vigent, animique viriles,


page 205, image: s221

Et labor, et telis non inconsueta rotandis
Dextera: nec patrio defit a semine vitus.
Omnis quem Cattaea phalanx comitatur euntem: [Note: Comites secuti Landgravium. ]
Waldecius Comes, et Rheni moderator Adolphus,
Lippaeusque Simon , Falcostheniusque Sebastus :
Magnanimi heroes, Comitumque ab origine clari.
Holzusus medium se infert, et Westphala proles,
Quos Holzendorfus, Schirschlossiadesque sequuntur,
Teutonico ritu soliti gestare sarissas. [Note: Anhaltinorum nobilium ingressus.]
Ducit Anhaltinos proles generosa maniplos
Miltitius: quem Binavius comitantur, et Heysus,
Belcitiusque iterum, nec non famaque Riderus
Praestans, et qui se Burstallum nomine dicit.
Albicomae flavent sublimi in vertice cristae:
Et ruber ac croceus femora interstinguit amictus:
Signaque sunt niveo flaventia iuncta colori.
Forte equus erumpens campo defertur aperto
Circumagitque rotam: iunctis cui bina lacertis
Desuper instituunt simulacra virique, nurusque:
Inque vicem nunc virgo supra, vir vertitur infra:
Nunc iuvenis sursum fertur, viroque deorsum.
Attoniti risere omnes spectacula fictae
Mira rei: et multi passim temeraria damnant
Ausa hominum: tamquam duo corpora viva ferantur.
Postquam omnes caveam longa cinxere corona,
Et campo adversi apparent: hastasque lacertis
Protendunt longe: mediis in millibus ambo
Ductores ibant primi, pugnaeque laborem
Partibus aequabant iustis, et sorte trahebant. [Note: Sortitio peditum qui numero utrimque exaequantur.]
Quinque ibi Landgravio casu cessere Georgo
Teccigenae, Schillingus ovans, animoque potenti
Urbacchus, validaque manu Waldnerus, et ingens
Pectore Venningus, Spaetaeque fama Vilelmus.
Carcer erat medius, nigra fuligine tinctus:
Sulfureaque intus face, et acri pulvere fetus,


page 206, image: s222

Flammarumque ferax, et tectis ignibus ater.
Hunc ultra, citraque viri coiere pedestres:
Et loca sorte tenent. tum postquam in proelia totas
Implicuere inter se acies: legitque virum vir:
Defigunt tellure hastas: laterique sinistro
Inclinant laevas, pedibusque audacibus adstant,
Intenti pugnae. late circum aeneus hastis
Horret ager: campique armis sublimibus ardent.
Ut cum quis segetem culmis per florea rura
Densam, et maturis horrentem cernit aristis.
Ulterius medio spatium sol altus habebat,
Landgravii adversus turmae: sed condere vultus
Apparat, et tectis umbram conspergit ab altis.
Classica iamque sonant: percussaque tympana dextrae
Ictibus alternis: et laeto tibia cantu
Accendit Martem, vires animosque ministrans.
Aspectant circum matres, et vulgus inermum,
Invalidique senes, et celsis arcibus adstant.
Nec non Dorothee Nympharum cincta corona,
Desuper aspiciens, campum spectabat, et ambas
Teccigenum Cattumque acies, certare paratas. [Note: Dux Ludovicus adversus Franciscum Comitem in Waldeck .]
Cum subito in medium ferventi promicat hasta
Dux Ludovicus, ovans animis: telumque coruscat
Sortitus fortunam oculis. venator ut olim
Suspenso cupiens cervum transfigere passu.
Incedit, pariterque oculos et spicula tendit.
Huic parte adversa, sumptis animosus in armis
Waldecius, bello proles animosa Georgi,
Nomine avum referens, animo factisque parentem,
Occurrit: telumque aurata ad tempora torquet:
Atque inter galeam, summi thoracis et oras,
Diffringit mediam ingenti conamine pinum.
Dux autem adversa ferit illius ora sarissa
Comminus: et toto perrumpit corpore lignum.
Non secus hoc resilit: quam tecti a culmine grando:


page 207, image: s223

Aut si quis parvo feriat cava tempora saxo.
Tunc iterum certo contorquens dirigit ictu
Hastam Waldecius, magnis cui viribus obstat,
Ductor: et adversi frontem ferit. icta sarissa
Dissilit: et rupti sparguntur fragmina ligni.
Sed neque Valdecia fuit irritae lancea dextrae
Principis, hostili gemuitque in pectora rupta.
Tertia congeminant inter se spicula: numquam
Cassa manus: numquam intenti vis irrita teli.
It clamor caelo, stridentque hastilibus aurae.
Ceu quondam rupto configunt turbine venti,
Hinc Notus, hinc gelida Boreas insurgit ab arcto.
Emotae strident silvae: tremefactaque nutant
Robora: praecipitemque trahunt evulsa ruinam.
Tum gladios stringunt: et quinos ensibus ictus
Congeminant: nudoque prior supereminet aere
Ludvicus Princeps, et tempora fortis oberrat.
Excipit ille ictus galea: reddiditque vicissim,
Oppugnatque caput: praetenta sustinet arma.
Terga Idaea crepant alterno verbere tacta,
Eliditque sonos vario spiramine buxus. [Note: Comes Fridericus adversus Adolphum Comitem Rheni .]
Tunc duo prosiliunt ad ludicra proelia Martis:
Mompleigardaeae Fridericus plurima terrae
Gloria: nec tales Comes aspernandus in actus,
Et Rheni sapiens moderator Adolphus, aena
Veste ferox. solido stabant cui robore vires.
Bis telum valido vis Mompeligarda lacerto
Fraxineum torsit: telum bis fregit utrumque.
Nec violenta manum pinus frustrata fuisset
Tertia, ni tenebris fuscasset lumina Mavors.
Ille instat, nudoque hosti supereminet ense,
Adversumque ferit: gemitum facit aerea plaga.
Bis tamen eventu caruit tum fortius icta est:
Fractaque dissiluit percusso lamina cono,
Macte animi princeps: olim sic ibis in hostes,


page 208, image: s224

Nudaque pro patriis oppones pectora muris,
Nam geris ante annos animum, curamque virilem. [Note: Comes Leostainius , adversus Heinricum Schilling, a Canstatt .]
Interea pugnam invadit Leustheiniu heros.
Annosam quassans valido molimine pinum,
Fulmineumque ensem. mens altum spirat honorem
Conscia virtutis: ceu nota in pascua taurus
Bellator tendens: qui adversa fronte iuvencum
Impetit, et flavam pedibus respergit arenam.
Obvius huic, qui se Schillingum nomine iactat:
Sanguinis antiqui iuvenis: nec moribus impar
Maiorum, et veterum fama haud indignus avorum.
Congressus pedes hunc venientem cuspide longa,
Dein mucrone ferit: robustaque cuspis et ensis
Dissiluere manu. sed vis Schillingia ternas,
Leustoenio potior, rupit cum laude sarissas. [Note: Dapifer a Walpurg , adversus Milticium.]
Post hos armati festiva in proelia tendunt,
Waldpurgus Dapifer, praeclaraque fama suorum
Milticius. iaculo prior imminet ille trabali,
Inque virum torquet: proceraque cassida in ipsa
Fraxinus, ut metae steterat vicinus, adacta est:
Non diffracta tamen: donec vis tertia telum
Impulit, et duro discussit fortior ictu.
At non Milticiae deest virtus pristina dextrae.
Hac orni periere duae: pariterque secundo
In galea mucro, glacies ceu futilis, ictu
Dissiluit: fulva resplendent fragmina arena. [Note: Burckhardus ab Anweil , adversus Conradum ab Urbach .]
Hinc duo Tecciaci, Burckhardus, et acer in armis
Conradus, longis dant obvia pectora telis:
Urbacchi hic generis, Anvili sanguinis ille.
Concurrunt per inane sudes. tamen altera frangit
Urbacchus tela: infestis bene pugnat uterque
Ensibus: armorum sed abest fortuna tumultu. [Note: Simon Comes a Lippen , adversus Ioan. Wolff. ab Anweil .]
Patre alia Lupianus init certamine miles,
Heroa virtute Simon: cui sanguinis alter
Haeres Anvilli, Wolffgangus, it obvius armis


page 209, image: s225

Aerisonis: notique terit vestigia campi:
Fraxineam vibrans, Macedum de more, sarissam.
It tremibunda abies Lupiano torta lacerto.
Sed frustrata manus ter comminus intulit hastam:
Ter retulit, virtusque coacta est cedere forti.
Ense tamen quasso melior fortuna secuta est:
Et medium rupit sublimi in casside ferrum.
At non Anvillae similis fuit exitus hastae.
Nam quamquam primo fuit irritus impete iactus:
Non tamen optato caruerunt cetera fine
Spicula: quae vacuas diffracta iere [Orig: ivere] per auras. [Note: Georgius a Caltenthal , adversus Heinric. a Binau .]
Insequitur Caltenthalius, vibratque sarissam:
Binavius cui contra instat: iaculumque coruscat
Ingens, arboreum: et magna vi tendit in hostem.
Sed sine profectu certarunt pinibus ambo:
Ambo errore pares. tum Calthalius ornum
Abicit, et rutilo ferratum protinus hostem
Ense petit, galeamque ferit, gladiumque suprema
Casside perfringit: totam fragor impulit auram. [Note: Conradus Thum, adversus Ioan. Iacobum Waldnerum.]
Conspicitur longe gradientis dextera Thummi,
Bellatrix. tenet in capulis hastisque paratas
Mens generosa manus: animus thoracas anhelus
Irrumpit: galeaeque tremunt horrore comarum,
It contra, telumque vibrat Waldnerus. at illi
Thummiades toto connixus corpore pinum
Intorquet: subit illa caput Waldneris: ibique
Frangitur, et vacuas dispergit frusta per auras.
Obvius huic binas Waldneres intulit hastas,
Atque ambas valido dextrae molimine fregit.
Tertia frustrata est, cum protinus ense recluso,
Aggreditur Thummum, et ferro cava tempora pulsat:
Pulsat et ille huius, gladiumque in casside rumpit.
Ut duo cum certant immanes unguibus ursi,
Atque aures circum variis assultibus errant,
Alternantque vices: et mutua proelia miscent.


page 210, image: s226

[Note: Sebastianus Comes a Falckenstein adversus Herma. a Ianviz .]
Nec Falcosthenius patria virtute Sebastus
Defuit. hic magno librabat robore taedam:
Inque altum Ianvisiaden prono ore ruebat.
Non desunt animi ambobus, non vivida virtus:
Confliguntque: acresque manus in verbera tendunt.
Nunc hasta adversi, nunc strictis ensibus instant.
Sed neutri tamen inflictum diffindere telum
Est licitu: ceduntque manus, successibus orbae. [Note: Ioan. a Burstall adversus Fridericum a Braitenbach .]
His super ingreditur campo Burstallus aperto,
Libratumque alto contorquet in aere robur.
Qualis Olympiaco quondam certamine Tydeus,
Aut apud Eurotae tendebant flumina Castor:
Hic patris Aegaei, Iovis ille secutus honorem.
Fert procul oppositum calcem: dextraque trabalem
Hastam intorquet agens: cui latus nomina rivus
Indidit: at Braitum dicit vox patria bachum.
Illi ergo Burstallus ovans, conamine forti
Intorquet iaculum: duro quod in aere moratum
Restitit: inque icto dissultat lancea cono.
Mox eadem recipit vestigia: et altera rursum
Spicula contorquet. it stridula pinus in hostem:
Et sonitum facit, in partes disiecta quaternas.
Inde virum nudo perstringit comminus ense:
Et medium rumpit, plaga veniente secunda.
At Braitenbachus telo violentius uno
Confracto cessit, fortem conquestus iniquam. [Note: Bernhard. a Sternenfels , adversus Ulricum a Venningen .]
Prosilit hinc alacri Martis percussus honore,
Sidera, cui nomen, rupesque, dedere superbum:
Quem contra aggreditur non aequa sorte Veningus.
Nam cassa hasta redit, damnataque verbere ferri,
Destituere sua pugnacem laude Veningum,
Sors hostis melior, nam binis dextera plagis
Sternofelsa ferit adversa in casside taedam:
Fragminaque aerias alte sparguntur in auras. [Note: Ioannes a Weisbach , adversus Rodolphum Rau a Holzendorff .]
Tum reliqui subeunt: geminas Weisbachius hastas,


page 211, image: s227

Cum gladio rumpit. fato huic obversus iniquo,
Ter sine profectu Ravius nitentia movit
Bracchia: sed gladium tamen uno perdidit ictu. [Note: Io. Ulricus Landschad adversus Iustum Heyß.]
Landschadium firmo gradientem poplite iustus
Aggreditur: durasque tenet, Mavortius Heyses,
In statione manus: et pugnae praeparat artus.
Huic habilis lateri clipeus, loricaque tergo
Auro picta nitet, fulgenti et murice vestis.
Fulmineumque aptus circumdat baltheus ensem,
Ergo ambo miscent plano certamina campo:
Ille prior ligno: prior hic mucrone corusco.
Unam Landschadius totis cum viribus hastam:
Unum ensem adversa galea dirumpit Iustus. [Note: Wernherus a Neuhausen adversus Guilelmum Theodoricum Spät.]
At non difficili sortiti proelia Marte,
Spaetaeae virtutis honos Theodorus agebat,
Et Neohusae Wernherus origine clarus.
Intermixta sonant Idaeo classica tergo:
Cum Neohusaeus magna vi missile telum
Ingerit: inque alacrem contorquet fortiter hostem.
Spaetiades instat non segnius, ac rotat hastam
Arboream: virtus utriusque apparuit aequa
Binaque dissiluit galeis crepitantibus hasta. [Note: Ioan. Heinricus a Dann adversus Heinricum a Westphaln.]
It fremitu gaudens festa ad certamina Dannus:
Westphala cui pinus duro venit obvia ligno.
Westphaliae vis cassa manus: tela integra semper
Aere remissa cadunt: telis nihil omnibus actum.
At Dannus torsit totas, in proelia, vires:
Verberaque insonuit: geminas et contudit hastas.
Acrior hinc iuvenem stricto mucrone petivit.
Nec frustrata manus. plaga nam forte secunda,
Fractus in adversa consedit casside mucro. [Note: Io. Gualtherus a Freyberg adversus Ioachimum a Belzick .]
Tunc contra insistunt certamine Martis anheli,
Fribergusque acer, nec non Belziccia virtus:
Hic gladio fidens, ille acer, et arduus hasta.
Viribus armorum, magnaque cupidine laudis


page 212, image: s228

Accensi incurrunt. sed prima deviat hasta
Fribergus: reliquos valido diverberat ictu.
Tum crebros ictus ora, et cava tempora circum
Ensibus ingeminant. tres hic Belsiccia virtus
Enses perrupit: minor hoc Fribergius unum. [Note: Wolff. Heinricus Lemblin adversus Balthasarem ab Holtzendorff. Fridericus a Berlips adversus Ioan. a Scheurschloß.]
Vidi etiam, adverso telum vibrare lacerto,
Holtzendorffaeum: quem contra fortior ibat
Lemblinus gladio, atque hasta violentius acta.
Nil bene vibrata iuvenis Berlipsius hasta
Evaluit gladio melior: Scheurschlossius unum
Ensemque et pinum, geminos Berlipsius enses
Pertudit: et paribus decedunt carcere fatis. [Note: Ludovicus Dux Wirtembergicus adversus Philippum Rider.]
Ecce autem Princeps iterum Ludovicus aperto
Procedit campo: telumque coruscat acutum
Eminus: oppositum tentans superare Riderum.
Nunc, ait, o nostros numquam frustrata vocatus
Hasta ades: hic iterum nostrae te subice dextrae:
Et rumpare libens. haec dicens ingerit hastam.
Nec DEUS incepto, nec dextera defuit aequa.
Nam binas validis rupit conatibus ornos
Ingentes, duras: quales Tirynthius heros,
Pastoris, fertur, rupisse in vertice Iberi:
Cui triplex facies, tria corpora lumina terna. [Note: Universale certamen peditum.]
Nec dum finis erat pugnae: densatur in unum
Omnis pugnantum manus: atque ad limina metae
Collatis pedibus, glomerati hinc comminus aetque hinc
Dant cuneum: strictis seges hic mucronibus horret
Ferrea: sanguineaeque rubent in vertice cristae.
Iam pede pes iunctus, umboneque nectitur umbo,
Ense ensis, clipeus clipeo, densusque viro vir.
Insignis belli vultus, minitantia armis
Arma haerent: manibusque manus, et verbera miscent,
Pro se quisque viri ac summa nituntur opum vi.
Nec mora, nec requies. sonitum dant scuta, cavaeque
Conflictu galeae: quam multa cadentibus Haedis,


page 213, image: s229

Aut Athon, aut Rhodopen solida nive verberat Arctos:
Aut quantus fragor Hercyniae, cum Iupiter Austris
Horridus aereas perturbat fulmine sedes.
Aut quanto tellus quatitur Riphaeia nimbo
Cum Boreas fuit, et caeli cava nubila pellit. [Note: Virtus Comitis Friderici Mompeligardici. Virtus Ludovici Ducis Wirtembergici.]
Quattuor hic duris perfregit frontibus enses
Mompelgardia manus: totidem Ianvisius acer.
Ipse acies impellit ovans, dextrasque suorum
Ludvicus: duroque iubet confundere ferro,
Iam non plebeia contectos casside, vultus.
Arma sonant iterum, confractique ensibus enses:
Strataque per campum resplendent fragmina trunca.
Hic capuli, hic mucro, difflati hic lamina ferri.
Nec pugnae datur ulla quies, immiteque Martis
Continuatur opus: donec cum sole labores
Exhausti, et seris adreperet Hesperus horis. [Note: Incendium carceris inflammati.]
Ecce autem flammis inter nigra tigna volutus
Carceris exundat vortex, iunctasque phalanges
Dissipat: occulto sub pulvere flammea vivit
Stuppa, vomens tardum fumum, piceasque favillas.
Illicet ignis edax summa ad fastigia vento
Volvitur: exuperant flammae: furit aestus ad auras.
Ut quando atra vadis Phlegeton incendia miscet:
Flammivomasque ardens Acheron eiectat arenas.
Inde faces stuppaeque volant, caelique sub auras
It vapor: obsignatque viam: ruptusque fragore
Intonat horrisono celsis in montibus aer.
Tunc modus armorum, pariterque incensa quierunt
Semina flammarum: circo deceditur omni:
Et positis armis, Tyrio discumbitur ostro.
Hic epulas tangunt, et munera grata Lyaei:
Instaurantque animos dapibus, reparantque labori.
Postquam expleta fames, et tempus parta ferendi
Praemia victori: iuvat exercere choraeas.
Ergo Hennaebergus, coetu comitante suorum,


page 214, image: s230

Concilio accitos iterum ad sua limina cogit:
Aeraque tympanaque, et biforem resonare tumultum
Imperat. hic primi Iusto redduntur honores
Heyso: qui reliquis armis fulgentibus omnes
Vicerat. illi auro crines evincit Ibero,
Casta nurus, primis et pubescentibus annis
Integra: Sueva genus: operum haud ignara Minervae.
Altera victori Ludovico laurea cessit
Wirtembergiaco: viridis cui praemia serti
Dat soror Aemiliae: qua nulla venustior inter
Saxonicas virgo, tectis habitavit Anhalti.
Tertia dona facit iudex tibi, candide Thummi.
Quae capiti imponit virgo Badovillica. quartam
Waldecius meruit praestanti laude coronam:
Ultima Fridricus Peligardo a sanguine clarus
Abstulit auricomis rutilantia serta capillis.
Iamque adeo donati omnes, honore superbi
Puniceis ibant evincti tempora ramis:
Tum Dux venatum Ludovicus, et inclita pubes,
Tecciaci quotquot complerant hospitis aulam,
In nemus ire parant: ubi primos crastinus ortus
Extulerit Titan radiisque retexerit orbem.
Conticuere chori, et dapibus, ludoque decenti
Fit modus. humenti nox praecipitatur Olympo
Lunaque noctivagos circumfert aurea vultus:
Et gelidam rutilans arcton prospectat Orion.
Ante domos, intraque, et ad urbis moenia festae,
Excubiae vigilant, et regia tecta tuentur.
Vix mediam caeli transiverat humida metam
Nox, tenebris adoperta caput: cum stridula passim
Per vicos rauco conspirant cornua cantu. [Note: Apparatus ad futuram venationem.]
Nec mora: pastores silvisque assueta iuventus,
Mollibus e stratis opera ad venatica surgunt:
Retiaque agglomerant demptis rarissima pilis.
Expediuntque plagas, lato et venabula ferro:


page 215, image: s231

Pars infrenat equos, pulchrisque tapetibus armos
Insternit: comitque iubas: manibusque lacessit
Pectora plausa cavis, verbisque hortatur amicis.
Est nemus arboreum corylis, atque ilice densum,
Virgultisque frequens, lustrisque insigne ferarum:
Dictynnae domus, ad Boream ubi vallis amoeno
Incipit a plano: devexaque prospicit arva,
Cassibus hoc rigidis, lataque indagine cingunt
Agricolae: celeresque tenent ad vincla Molossos:
Quisque sua statione vigil. deducitur una
Inclusus caveae, vel tigride saevior, ursus:
Et campi media vinctus tellure locatur.
Orta dies fuerat, dux Wirtembergicus unum
Convocat in coetum proceres: ac talibus infit: [Note: Proclamatio de cursuum ad suspensum orbiculum.]
Magnanimi heroes, quos rebus dextra gerendis,
Et belli commendat honos, ac plurima virtus:
Hac luce umbrosis meditamur saltibus arma.
At cum sol medium caeli transcenderit axem
Crastinus, et claro radios demittet Olympo:
Aere pendentem sudibus curremus ad orbem,
Pro pretio argenti, quinis, centumve Daleris,
Aut intermedio: summum hoc minimum illud in aere,
Iamque adeo ex equitum numero duo tresve celetes
Delecti reliquis opponent omnibus arma:
Et posito longis certabunt pignore contis.
Qui melior telo pendentem involverit orbem:
Aut rite attigerit, tortamque venustius hastam
Rexerit: hic pretium pro cursu victor habeto. [Note: Leges et condiciones postremi hastiludii.]
Aut cui vel calcar pedibus defluxerit imis:
Aut hasta exciderit: sonipesve in praepete cursu
Tardior exierit: sine dono immunis abito.
Nulli fas fuerit sollemnem insistere circum.
Ni larva obnubat vultum: nec sumere telum:
Aut orbem: iudex quem non signaverit ante:
Nec fas cornipedem, nisi cursus egerit omnes,


page 216, image: s232

Permutare alio: dolus et fraus omnis abesto.
Dixerat haec princeps praeconis voce locutus. [Note: Discessus, Georgii Friderici, Marchionis Brandemburgici, etc. ]
Tunc Brandemburgum coniunx aegrota Georgum
A thalamo revocat. Volat ille citatior Euro,
Coniugis optatae cupiens praevertere morbum.
Iamque valedicto ruris petit arva paterni:
Venatum reliqui lustra in nemoralia tendunt.
Primus equo celeri insedit, stimulisque fatigat
Ludwicus: facilique in gyrum versat habena.
Tortile per seriem nodis fulgentibus aurum,
Et gemmis radians it summo Pectore: et apte
Innisum dextro, laevum procumbit in armum.
Hinc Comes Ascanius laevae succedit: at illinc
Landgravius dextrae: sequitur quem frater, et aevo
Grandis Hennaebergus, Lupiae comitante Simone
Atque alii innumeri. nec non et Teccia coniunx
Matrum cincta choro, rubrisque invecta quadrigis,
It portis: nuruumque cohors, equitumque caterva,
Missilibusque armata phalanx socia agmina iungit. [Note: Ursus ad venationem emissus.]
Ut ventum in silvas, atque invia lustra ferarum:
Protinus e cavea proturbant vocibus ursum
Immanem agricolae: tergoque bipennibus instant.
Ille domo egressus, visuque iubaque cruentus
Excussis movet arma toris, dubiumque residens
Infremit: ac trifidis vibrantia corpora villis
Surrigit: ignescunt canibus latrantibus irae.
Copula detrahitur: solitisque hortatibus agmen
Instigant rapidum. volucri ruit ocior Euro
Levantes, Leppas, Leopardus, et ore sagaci
Luderius praestans, tum cetera turba latrantum,
Nebrophronusque Hyleus, et cursu praepes Aello,
Ocypeteque et nare sagax humente Melampus,
Et Lenche, et Porpax, Spudeque, Lichasque Phylaxque
Emicuere simul, latratu et signa dederunt. [Note: Ursi venatio.]
Ille sedet, spargitque canes: nunc fronte minaci,


page 217, image: s233

Fulmineo nunc dente ferox, nunc ore frementi
Horridus, incusso latrantes dissipat ungue:
Et palmis aures circum alternantibus errat.
Non tulit hanc speciem furiato dente Lepardus.
Impatiensque animi iamdudum vincula pugnat
Exuere ipse sibi, colloque morantia tendit.
Ut primum vacuo concessum est currere campo,
Ocior et ventis, et fulminis ocior alis
Irruit: inque feram morsus infigit atroces. [Note: Canum Anglicorum immissio.]
Tum sese obvertens, ruit arma hastilia contra
Ursus: et in se omnem pugnando colligit iram:
Proturbatque hostem: morsusque eludit inanes.
Advolat auxilio fratri, iam liber habenis
Demptis, Levantes: nec segnius instat utrisque
Luderius, gemino quos omnes Anglica partu
Ediderat Laelaps et eodem patre creatos.
Prima Leopardus signavit vulnera tergo:
Proxima Luderius, Levantes haesit in armo.
Tum vero exoritur clamor, silvaeque, lacusque,
Responsant contra, et latratibus intonat aer. [Note: Ursi confossio.]
Sed Dux Ludvicus procedere longius iras
Haud voluit: canibus timens, configere servo
Imperat immanem telis fulgentibus ursum.
Dicto paret ovans iuvenis, ferrumque coruscans,
In nova sanguineos armantem vulnera rictus
Irruit aere feram: missoque in pectora telo
Lucida sublato venabula condit in armo.
Volvitur ille fremens: cumque omni sanguine vita
Effluit: ac multo tellus tepefacta cruore est. [Note: Cervorum venatio.]
Inde Duces medium in campum, sedesque paratas
Quisque subit: praedae intenti iaculisque, plagisque.
Circumstant equites: quorum pars vallis apertae
Armati servant fauces: pars aequora campi
Prospectant in equis: resonant longe a via circum
Latratuque canum, et magno clamore virorum.


page 218, image: s234

Tum capreae e latebris actae, timidique patentes
Transmittunt cursu campos, atque agmina cervi
Pulverulenta fuga glomerant, silvasque relinqunt.
Primus ibi emisso tormenta per aenea plubmo
Transadigit cervum, fulvaque exsendit [(transcriber); sic: exendit] arena,
Landgravius ductor: Teccaei principis alter
Traiectus ferro cadit: et vacua arva cruentat.
Unus Hennaebergo rapidis elabitur armis:
Nec quisquam tota sese tulit obvius hora. [Note: Discessus a venatu.]
Interea spissus nebulis obducitur aer,
Obscurantque diem nubes, densique vapores.
Signa canunt litui: famulisque refigere lina
Cornua praecipiunt. iamque exsatiata ferinae
Dextera caedis erat: princepsque et principis ingens.
Vespere procedente, redit comitatus ad urbem.
Hic iterum positis celebrant convivia mensis:
Exercentque iocos: et fuso nectare curas,
Laetitiam faciente mero, de pectore pellunt:
Assuetaque animos vocum dulcedine mulcet,
Musarum chorus, et citharae pulsator Iopas:
Fertque gravem mensas circum cratera minister.
Ecce autem geminam interea construxerat aedem
Mulciber: et tacito compleverat igne quaternum
Iuncturas laterum, ad portam resonabilis horti,
Hinc atque hinc taeda textas, atque abiete secta.
Quales oppositis fertur statuisse columnas
Litoribus, sacer Alcides: hanc vertice Calpes,
Illam Abylae adversam praecelso culmine montis.
Et iam roriferis volitabat lutea bigis
Luna, facesque ibant, et claro sidera caelo: [Note: Incendium duarum aedificularum: unde tonitrua et faces ardentes exierunt.]
Mulciber aediculas flammis ardentibus opplet:
Incenditque foros, fundoque exaestuat imo.
Non secus erumpunt, superasque feruntur in auras
Ignivomaeque faces stuppaeque: et in aethere flagrant:
Designantque viam flammis: tenuesque recedunt


page 219, image: s235

Consumptae in ventos: ac, caelo saepe refixa,
Transcurrunt, crinemque volantia sidera ducunt:
Aut Lybici quondam pennis flammantibus angues
Cum sudum per inane volant. Extenditur alte
Horrida per latos acies Vulcania campos.
Insonuere poli: sonitumque dedere cavernae,
Et gemitum ingentem flammarum, emissaque longe
Tormenta, et fractae reboant ad moenia voces.
Ceu quando horrificis iuxta tonat Aetna ruinis:
Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem.
Turbine fumantem piceo, et candente favilla.
Interdum tormenta rotat: imisque cavernis
Sulphurei eructat scopulos et viscera montis:
Attollitque globos flammarum et sidera lambit.
Nec minus opposito vicinus colle Vesevus
Spirat inexhaustum ferventi vertice sulphur,
Et cinerem attollit, liquidique aspergine fontis
Intonat: atque Aetnae sonitu responsat acuto.
Mille decem exierant rapidis e faucibus atro
Igne faces: nec dum aequa solo fumantia fiunt
Culmina: congeminant tot mille tonitrua rauco
Acta fragore iterum, et caeli sublata per auras.
Tunc tectum nutat sublime, et pinguibus ignis
Affixus taedis, et mixto sulphure vivax
Spargitur, ac faciles praebent alimenta favillae: [Note: Ruina aedicularum incensarum.]
Donec in horrendum turris consideret ignem,
Culmine praecipitato suo. tum denique furva
Stagna videbantur flammato Acheronte refusa:
Ferrataeque Erebi mundo se pandere portae.
Volvitur ater odor tectis: caeloque superne
Fit fragor: aetherias ut cum DEUS impulit arces:
Involvuntque diem nimbi, et nox humida caelum
Abstulit: ingeminant abruptis nubibus ignes.
Noctis erat medium ferme, bobusque subactis,
Sera Lycaonius versabat plaustra Bootes,


page 220, image: s236

Surgitur in somnos: seque ad sua limina flectunt,
Tecciacae implerant quotquot convivia mensae.
At vigil obsessos servat custodia vicos.
SEPTIMA lux gelidam caelo dimoverat umbram,
Oceanique iterum Titan emergit ab undis
Clarior, et trepidas consumit in aere nubes.
Hunc neque candentes violarunt mane pruinae:
Nec venti laesere truces, nec flabra Aquilonum:
Sed ludis vacua aura patet: brumaque sub ipsa
Laetior hiberni tepet indulgentia veris.
O nimium dilecte DEO Ludovice, tibi aether
Militat, et claro toties exortus Olympo,
Ceu coniuratus venit ad tua ludicra Titan.
Eia age sis vati felix, vultuque sereno
Respice, quae extremo meditamur carmina ludo.
Nam mihi tam variae numquam occurrere figurae:
Numquam tot vultus, tot rerum signa novarum.
Et quis tot larvas hominum, quis singula fando
Explicet: aut posset verbis aequare figuras?
CHRISTE tuas iterum cantanti suffice vires:
Insinuaque animo te Spiritus alme poetae:
Et si digna meos circumdat laurea crines
Caesarea donata manu: si conscia Phoebi
Mens mihi: tu nostris tu rursum allabere coeptis:
Ut mea tranquillo decurrant Carbasa vento:
Et ratis optatae tandem advertatur arenae.
Postquam luce sacra, verbum caeleste salutis
Auditum templo, perfectis ordine votis:
Et regale epulum per limina deinde peractum:
Iamque dies rerum medias contraxerat umbras:
Tunc omnem caveae complent magno agmine circum
Matronae, puerique, senesque, et Sueva iuventus,
Intenti ludo simul, et campestribus armis.
Protinus irrumpunt larvati obscura noveni
Ora viri: teretesque tubas mugitibus implent:


page 221, image: s237

[Note: Primi contubernii ingressus in circum, ad decursum versus orbiculum: durum nempe Mantenedorum Ludovici Ducis Wirtembergici, equitis de albo lilio: et Ioach. Ernesti, Principis Anhaltini: Equitis de rubra Rosa.]
Quos inter medius ferit aenea cymbala Cyrbas:
Omnes ornati viridanti corpora bysso.
Idem habitus clangentum, eadem vexilla tubarum
Idemque ornatus volucrum, qui nuper equorum:
Cum sacro passim exirent de carcere missi.
Patroni, hos equites a tergo pone sequuntur:
Ipsi etiam larvis tecti, cultuque virenti:
Gramineasque gerunt manibus sublimibus hastas.
Idem habitus celerum, patronorumque virentum:
Qui nuper, posito fieret cum carcere ludus.
Ecce autem viridi navis variata colore,
Lilia quam decorant depicta, rosaeque rubentes:
Per campi spatium infertur, cuneosque theatri:
Et puppi, et rostro Graios imitata phaselos.
Pro malo salit in mediae fons sede carinae:
Eiectantque cavis liquidas siphonibus undas.
Armatus pharetra, teloque ardente cupido
Stat picta in prora, et magna vi proicit ignes:
Sublataque procul dextra, facibusque coruscat.
At puppim fortuna tenet, super orbe resistens
Passibus ambiguis, et clauso lumine caeca.
In prora obloquitur, centum discrimina vocum,
Musarum chorus: et citharam pertentat Apollo:
Calliopaea lyram, Clio chelyn, enthea buxum
Melpomene perflat: Erato testudine ludit:
Omnes lunatis redimitae tempora mitris,
Et cirro insignes, cincinnatisque capillis.
Ipse tenet medium Princeps Ludovicus, et illum
Ascanius iuxta, faciem larvatus, et ora,
Atque ambo viridi velati corpus amictu.
Non secus ac quondam, peteret cum Phasidos oram
Aesonides, prima tentans freta naufraga puppe:
Taedia longinqui blanda testudine Ponti
Orpheus, et sacro mollivit carmine Mopsus.
Acta ratis sensim scruposam sulcat arenam:


page 222, image: s238

Non ullo clavo, non ullis concita remis:
Nec zephyro quisquam antemnas [Orig: attennas] obvertit olentes:
Nec summo latas praetentat in aequore tonsas,
Aeripedes terni vectant, fundoque rotarum.
Subiectos lapsus, et stupea vincula prorae
Intenta impellunt. suus unicuique caballo
Hinc atque hinc comes incedit, gressusque gubernat,
Virgineo vultu: phaleraque, et lora, lupique
Herbarum speciem referunt, viridesque smaragdos.
Talis ubi pelagi motas compescuit undas
Produxitque diem: trifida Neptunus in hasta,
Per mare veliferum, caelo subvectus aperto
Flectit equos, curruque volans dat lora secundo:
Atque rotis summum levibus perlabitur aequor.
Tum variae Comitum facies Panopeque, Thetisque,
Cymothoeque, et Nereidum pulcherrima Doto,
Tritonumque chorus, Glaucique exercitus omnis.
Ecce autem ante ratem, volucremque ante ora caballum,
Incedit lyricen: senique cybisteteres,
Miranda specie, viridique in veste sequuntur:
Ludentes varios sinuoso corpore gestus.
Nam tribus insistunt bini: binisque superne
Insistens unus, prono patit aequora lapsu.
Dumque cadit, terno convertit corpora gyro:
Et pedibus semper rectus consistit in ipsis.
Perque omnem caveam miro dein impete fertur:
Ceu volitans per plana citus sola verbere turbo:
Quem pueri gyro circum vacua atria versant,
Intenti ludo: plagisque volubile buxum
Curvato exercent spatio. stupet inscia turba,
Miraturque suam, studiis puerilibus, artem,
Tunc omnes reliqui pare dexteritate sequuntur
Atque agili mittunt ad terram corpora saltu.
At medius, seu vir, seu femina corpore toto
Se pandit: tergoque iacet per rura supino.


page 223, image: s239

Dena velut Tityus porrectus iugera, duram
Visceribus dum pascit avem. mox cetera pubes
Insistunt cordi, seseque in bracchia tollunt
Mutua, et in scapulas mirando robore ponunt.
Credibile est olim, caelestia regna petentes,
Sic montem monti super imposuisse Gigantes:
Et Phlegram Cyrrha cumulasse et Pelion Ossa. [Note: Secundi contubernii ingressus in circum.]
Hic postquam circo Ludovici navis aperto
Constitit: inque sua placide tellure resedit:
Exspectans socium festi certaminis agmen.
Protinus irrumpunt candenti corpus amictu
Velati, flavisque ornati tempora vittis,
Sex equites, pugnas aeris stridore cientes.
Quos totidem a tergo larvati pone sequuntur
Magnanimi heroes, simulati nomine falso,
Balthasarus, Melior, Caspar: tres qualiter olim
Extrema Reges Arabum dicione profecti,
Creduntur, nato Bethlae inter moenia CHRISTO,
Myrrham, tus, aurum, numero pare dona tulisse.
Addunt se comites, ludo Pilatus, et aequo
Qui sese Caipham, cognomine in ora ferebat:
Armiger et iuvenis, nullo celebratus honore.
Omnibus Arabiae pendent a vertice mitrae,
Et sua flavicomis velantur tempora vittis.
Omnes puniceis candentia corpora limbis
Succincti: lato quos circumplectitur auro
Baltheus: et tereti substringit fibula morsu,
In manibus praefixa gerunt hastilia ferro,
Cornea, longa rubro minii fulgentia succo. [Note: Tertii contubernii ingressus Turcarum.]
Hos superadveniunt, Geticis capita alta tiaris,
Velati, et saevo simulati nomine Turci
Sultanus Selymus, Mahometes atque Amurathes,
Terrifici ingentes animos. chlamys horrida tergo
Pendet, et aurato fulgent circumlita luto
Vellera: puniceusque ornat color ora virorum,


page 224, image: s240

Cornipedumque lupi, phaleraeque et ephippia candent,
Et nivei circum pendent latera alta tapetis.
Ipsi ferratos et acuta cuspide contos
Protendunt longe: sonitum dant bucinae eburnum,
Bis geminae, et pulchros modulantur ad aethera cantus. [Note: Quarti contubernii ingressus, Hungarorum.]
Insequitur nova forma gregis, Gersonque, Bisonque,
Vigeriusque Comes: ostro quos sublita comunt
Vellera quadrifido contextaque caerula flavis,
Albaque puniceis fulgent: petasusque capillos
Discolor obnubit: pendent redimicula tergo.
At nudus apici capitum superimminet infans,
Spicula contorquens manibus, cornuque reflectens:
Praesentemque viris stragemque, necemque, minatur.
Tum chlamys it, demissa pedes talaris ad imos:
Puniceaeque rubent ocreae: calcaria candent.
Dextro humero in laevum suspensus circuit armum
Ensis falcatus. qualem fert aliger Hermes:
Aut qualem Inachides secta cervice Medusae.
Concolor exaequat variantia vestis equorum
Terga: nec erecto similes in vertice cristae
Deficiuint: pictosque armi velantur amictu.
Tres itidem paribus fulgentes cinctibus ante
Cantores, lituisque sonant, atque utre canoro:
Utre, Polonorum qualis gens flatibus implet:
Agresti, quoties carmen modulatur, avena. [Note: Quinti contubernii ingressus Aethiopum et Calecuthi Regum.]
Addit se socium, faciemque et membra perustus
Aethiopum ductor, cum terrifico Calecutho:
Hungaricis tecti petasis. fluit instita tergo
Ad talos demissa imos, quam concolor herbis
Imbuerat liquor, et flavens variaverat aurum.
Harpa haeret lateri: tereti iuvat aurea morsu
Fibula nec pedibus calcarque, et vincula, desunt.
Nec minus aeripedem terga ornat amictus equorum,
Auratisque virens foliis adverberat armos
Ante autem tubicen: cribri impulsor eburni,


page 225, image: s241

Inductam alterno membranam percutit ungue:
Atque alius digitis retinens coclearia laevis,
Nunc eadem fronti, mento nunc admovet imo,
Nunc dextris ferit unguiculis, mirabile carmen. [Note: Sextum Commilitium Amazonum.]
Hos ingressa super truce Pentesilaea caballo,
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis,
Quam Tomyris sequitur, nudoque Semiramis armo:
Omnes armatae iaculis: et terga sagittis,
Inque manu gestant praefixa cuspide pinus:
Dependent umeris corythi, et letifer [Orig: laethifer] arcus,
Aureaque in collo flavet coma: et aurea turbae
Cassida: et argento ductus tegit ora galerus,
Cui manus admixtum cono crispaverat aurum,
Carbaseosque sinus, et barbara tegmina crurum,
Nectit Amazonio caelatus baltheus auro,
Martigenae credas prope flumina Thermodreontis
Lunatum volitare agmen, turmisque vagari,
Innumeris, Tanim postquam ferventi securi,
Femineoque, omnem Schytiam fregere, tumultu.
Praevolat Hippolyte, nervos impellere docta
Et blandam tentare chelyn: fidibusque canoris
Incinit: et numeros inferit utre Camilla. [Note: Septimum Consortium Maurorum.]
His propere longo subeuntes agmine Mauri,
Sublimes in equis, protendunt arma lacertis:
Balthasarus, Melior, Caspar, diversa priorum
Pectora, nominibus sed condita forte sub isdem,
Nec par ornatus, nec concolor ambit amictus.
Nam niveus totos habitus circumtegit artus:
Lineaque albenti subnectitur infula filo,
Et tegit alta comas, limbo densata rotundo.
At laterum tractus spatiosaque pectora late
Velat honos niveus: gemma quem fibula mordet
Rasilis: undantesque sinus irrigat Iberus
Baltheus, unde anceps dependet ad ilia mucro.
Insequitur Pharao, Sicula tellure profectus,


page 226, image: s242

Et quondam Assyriis rex Sardanapalus in oris,
Teutoniaeque heros sacer Hiltebrandus, et illi
Cum Valertino comes aliger it Michaelus:
Qui mores hominum trutina praeponderat aequa,
Ut fama, et iuxta dispensat praemia lance:
Concolor est facies cunctis, et pectora circum
Carbasus albenti, Mavors, substringit amictu,
Octo praecinuere tubae, paribusque nitebant
Vestibus induti: color omnibus unus, et idem:
Idem habitus cunctis: eadem ornamenta caballis. [Note: Octavum commilitium tres peregrinatores ad D. Iacobum.]
Parte alia tres incedunt per scrupea circi
Aequora: quorum umeros obvelat ianthina laena
Ad summos demissa pedes: capita alta marinis
Ornatus conchis petasus, pupisque decorus
Obnubit: manibusque gerunt ex more dolones:
Et laetum Paeana canunt, divumque Iacobum
Carminibus celebrant, numero tres impare: terna
Voce pares: Abrahamus pater, Isacus illo
Patre satus: divoque nepos a patre Iacobus.
Non secus, incedunt noti per iugera campi,
Quam qui Gallaecus venerantur litore templum
Manibus exstructum divi, ceu fama, Iacobi:
Glauca coronati festivis tempora conchis.
Praecinit utriculus silvestri carmina canna,
Et chelys icta sonos saeta modulatur equina.
His medium se infert, qui corpora tecta gerebat
Pelle ursi, saevique caput (sic vidimus) apri:
Indutus villis onerosum et dentibus aureis
Wisthansus: qui se porcorum a monte ferebat. [Note: Nonum contubernium quattuor Tartari.]
Ultima subsequitur Scythico velata colore [(transcriber); sic: colere]
Turma: rubras alto gestantes vertice mitras,
Caeruleo induti saturatas murice pallas:
Accinctique harpis: quali gens Tartara amictu
In pugnam venit: immani Vaydeccus, et acri
Nomine Rasacius, Sabiasque et Thurius asper,


page 227, image: s243

Cymbala aena quatit, tergo bipatente Cameli,
Larvatus Corybas residens, alternaque iactat
Bracchia: in numerum ferit aeribus aera canoris:
Maenaliusque utris, cornuque intersonat uncum
Bis circum larvati omnes cinxere patentem:
Et tandem spatiis se composuere propinquis.
Limes erat medius: quo currere, et unde reverti,
Fas erat: a validis pendebat funibus orbis:
Quem dextra laevaque altis imposta columnis,
Bina tenent manibus simulacra: hoc Roboris, illud
Iustitiae. nam fortis opus memorabile dextrae
Intrepido certare animi, pro laudibus, ausu:
Iustitiae est meritam virtuti reddere palmam.

LIBER SEPTIMUS.

Iam stridenti litui, percussaque tympana ferro
Dant sonitum: simul ora lupo spumantia pressi
Exhortantur equi: seque ad certamina firmant. [Note: Decursus certantium equitum, ad pendentem orbiculum.]
Primus ibi Melior, Persarum tectus amictu,
Gente Bipontina Boioque Georgius ortu,
Clarus Ioannes, pignus deponit, et aere
Liligerum invitat Ludovicum hastaque lacessit,
Et quinquaginta pretium iubet esse daleros. [Note: Ludovicus Dux Wirtemb. certat cum Georgio Ioan. Palatini Rheni, duce Bipontino , qui se Meliorem finxerat.]
Non renuit pignus Dux Liliger: et simul aequum
Per campum fertur, rapidoque abit ocior Euro,
Et medium rapit orbiculum. quem deinde secutus
Non tetigit Melior, pinuque erravit acuta.
Emicat hinc iterum, mediumque hastae implicat orbem
Liliger: et caveae consessum ingentis, et ora
Prima patrum magnis victor applausibus implet.
Bis Melior circo pendente Georgus aberrat
Bis rapit intorta Ludovicus Liliger hasta:
Postrema tetigit Melior vice: Liliger errat.
Proximus huic pugnae Hartmannus succedit Ianus,


page 228, image: s244

Habsperga de gente satus, qui rura gubernat
Badovilla alias: Syrio nunc Caspar amictu. [Note: Ioachim. Ernestus Princeps Anhalt. certat cum Equite Casp. Ioan. Hartman. ab Habsperg .]
Is pretium pugnae, deponit quinque Daleros,
Obviat Ascanius, Roseo qui nomen habebat
De campo, et pretii tantundem opponit in aere.
Alternatque vices cum Liligero Ludovico .
Sed minor Hartmanni fuit hoc certamine virtus,
Ascanii superata manu. dat praemia palmae
Craterem iudex, signis exstantibus, asprum. [Note: Certamen Ducis Wirtembergici cum Equite Balthasaro Sebastiano Comite in Falckenstein .]
Inde ad conatus fausto subit omine, qui se
Balthasarum Syrio larvarat vellere clarus
Falcosteinaei generis de stirpe Sebastus.
Namque is Liligerum certamine vicit eodem,
Ac donum pugnae retulit sibi, quinque Daleros, [Note: Certamen Principis Anhaltini cum Equite Pilato , et Ducis Wirtemb: cum Equite Caipha, Adolpho comite Rheni .]
Tantundem pretii, vultu Pilatus Hebraeo
Deposuit, Caiphas tantundem: nobilis ille:
Hic Rheni Comes ingenuae virtutis Adolphus,
Liliger hunc vicit, bellator Anhalticus illum.
Ordine dein adsunt Turcarum, horrentibus armis,
Tres imitatores: quorum Lignizius heros,
Primus ovat: Selymique efficto nomine fertur:
Triginta fulvo deponens aere Daleros.
Nicoleos totidem ponit, Miltizia proles,
Qui se a Threicio Machometem finxerat Istro. [Note: Certamen Anhal. Principis cum Equite Sultano Selymo Ioachimo, Duce Lignizensi .]
Iamque iterum fragiles fragor incitat aereus hastas,
Cum roseus sonipes, motus clangore tubarum,
Arva quatit pulsu, et contollit pulvere campum:
Dispergitque iubas: et motas surrigit aures,
Bis rapit orbiculum, roseo incita lancea pugno,
Nec mines et Selymi Ioachimus nomine tectus.
Exhortatur equum, taedamque obvertit in orbem:
Contorsitque suis vibrantia tela lacertis:
Nil tamen intenti profecit acumine ferri.
Liliger insequitur, fortique trementia rursum
Tela manu torquet: pernicior alite vento:


page 229, image: s245

[Note: Ducis Wirtembergici certamen cum Equite Sultano Machomete Nicolao a Miltiz ]
Per campum sonipes pendentem fertur ad orbem,
Involvitque hastae. Geticis succedit in armis
Spumantemque impellit equum, Milticia proles:
Dextera: sed voti fuit irrita. sic duo Turcas
Liliger hunc, illum Rosiger superavit Anhaltus, [Note: Anhaltini concertatio cum Equite Sultano Amurathe Heinrico a Binau .]
Haud mora: Binavio Henricus de sanguine cretus:
Nomen Amurathi Scythicum qui Regis habebat:
Prosilit, et iusta ob victos iam percitus ira,
Ascanio ponit bis denos aere Daleros,
Vindiceque arma manu rapit. ut cum sanguine viso,
Aut iaculo in tergum Tigris virgata recepto,
Acrior in pugnam ruit, et maioribus hostem
Viribus aggreditur. fervens vim suscitat ira:
Incenditque animum rabies, et conscia virtus.
Iam Rosiger volat Ascanius, stimulatque caballum,
Et pede ferrato, atque effusa largus habena,
Sed telis orbem, fixoque involvere ferro
Non valuit, tangens imi curvamina fundi.
Ocius adducto polum Heinricus, sic voce precatur:
Tu DEUS huic nostro praesens succurre labori:
Et sine me hoc delere nefas: ne pristina belli
Fama hoc parta loco, rursum labefacta recedat:
Atque omni decore amisso, pretiisque relictis,
Saxones ignavis cogantur cedere dextris.
Eia, age, si nostros non aspernaris honores:
Hac sine me superare vice, et rege tela per auras.
Dixerat: et toto connixus corpore lignum
Intendit: mediumque hasta super implicat orbem.
Bis redit in cursum Ascanius, bis vincitur hasta
Thracis Amurrathi , pretiumque amittit: et auro
Heinricus potitur, sed non Mahometia pinus
Milticii tranquilla fuit, nec dextra quieta:
Ereptumque sibi dolet hunc virtutis honorem,
Ergo his Binavium compellat vocibus ultro: [Note: Deliberatio Miltitii cum Binavio de mutanda veste: et eorundem e circo egressus.]


page 230, image: s246

Care vir, et nostris Henrice haud indecor armis:
Aut hoc omen inest habitu, luimusque Getarum
Supplicia informi quos praesentamus amictu:
Aut hunc adverso celebramus numine ludum.
Quocirca mutare habitum, vultusque minaces
Exuere hinc meditor: blandamque assumere formam
Oris, et Idaliae mentiri pectora matris.
Saepe amor expugnat, quos ferrum vincere nescit.
Ipse etiam Alcides, toto prius orbe subacto,
Maeonicas inter calathum tenuisse puellas
Dicitur, et duris stamen torsisse lacertis.
Tu Paris esto: Paris magnum superavit Achillem.
Iustus erit Pallas: Pallas nisi tuta fuisset
Tydidem: imbelli poterat succumbere Glauco.
At Iuno Belciccus erit. quis fortior illa,
Quae soror aetherei fertur coniunxque parentis?
Sic ait: atque Heysum dextra comprendit Iustum,
Belciccum laeva: campoque excedit aperto.
Interea Oetingae generoso a stemmate gentis
Gotfridus, fictae dominator Biso Granatae:
Et Zochius ficto Gerson cognomine dictus,
Tolletae dominus: subeunt ad ludicra Martis:
Et Conradus equo Velbergus Iapyge fertur,
Qui se Vigeria Comitem de gente ferebat.
Bis denos quivis ponit quinosque daleros. [Note: Concertatio ducis Wirtember. cum Equite Don Bison de Granada: Gotfrido Comite Oetingensi. Anhaltini Principis, cum Equite Don Gerson deTolleta, Balthasar Zoch. Et rursum ducis Wirtembergici cum Equite Don Conte de Vigero, Conrade a Velberg.]
Nec mora cornipes rauci canor incitat aeris.
Liliger it, celerique via defertur ad orbem.
Non secus, ac nervo per nubem impulsa sagitta
Insequitur Biso: Bisonem Liliger: illum
Biso iterum, vastis tremit actibus incita tellus:
Subtrahiturque solum: quatit aeger anhelitus artus,
Cornipedum: et salsus rivis fluit undique sudor:
Liliger hoc vicit Bisonem praepete cursu:
Gersonem Rosiger. sed Vigerii laris heres
Liligerum superat, pretium et certaminis aufert.


page 231, image: s247

[Note: Certamen Principis Anhaltini cum Rege Aethiopum Philippo a Rechberg. Et Ducis Wirtember. cum Equite Ioan. a Calecuth, Ioanne a Bucholz. Certamen Anhaltini Principis cum Tomyri. Burckhardo a Weiler, Ducis Ludovici cum Pentesilaea, Friderico Comite in Wirtemberg . Iterum Anhaltini cum Semiramide Alberto, Comite in Leostein . Concertatio Principis Anhaltini , cum Equite Casparo ex Aethiopia, Ludovice Landgravio Hassiae : Ducis Wirtemb. cum Equite Meliore, Georgio Landgravio Hassiae . Iterum Principis Anhaltini cum Equite Balthasaro Geor. Comite ab Erppach . Iterum Ducis Wirtemberg. concertatio cum Pharaone Siculo Simone Comite a Lippen, etc. ]
Tum Rechbergaea natus de stirpe Philippus,
Aethiopum qui se simularat nomine Regem,
Succedit pugnae: et pretium fert quinque daleros.
Fert totidem, qui se Calecuthus dixerat ore,
Et Bucholcaea prognatus origine Ianus.
Liliger hunc: illum Rosi campi lancea vincit.
Nunc medios inter cursus exsultat Amazon
Pentesilaea: manuque rapit Mavortia tela.
Quam lectae comites, Chaldaea Semiramis, et tu
Massagetum quondam Tomyri Regina secuta es.
Fert pugnae pretium bis denos quisque daleros.
Primaque iam Tomyris Rosicampum Marte lacessit,
Weiler equo fidens nec quicquam hastaeque trabali.
Nam Rosiger certa superavit acumine pinus.
Mompeligardaei Fridericus nuper agelli
Praesidium, validis nunc Pentesilaea lacertis
In pugnam subit: et fervens quatit arma virago
Pentesilaea, levis totas, accepit habenas
In campum sonipes: volucrique simillimus Euro
Contra orbem validi contorquet tela lacerti.
Irrita vis abiit. sed non abit irrita dextra
Liligeri ducis: et palma victrice potitur.
Inde Leosthenius campo succedit aprico
Miles, Amazonio velata Semiramis ostro.
Hunc Rosiger vincit, veteris protector Anhalti.
Protinus in medium larva occultatus Eoa
Progreditur, Catto princeps Ludovicus in agro:
Et frater simul, eximia virtute, Georgus
Landgravius: Melior, falsi hic cognominis, ille
Caspar: et Erpachiae Comes una Balthasar orae:
Balthasar Assyrius, sed origine Teuto Georgus.
Quadraginta illi ponunt pretium omne daleros:
Rhenanos hic forte decem. volat ocior Euro
Et dextra telum, Ludovicus, dirigit ala
Landgravius: certaque hasta contendit ad altum


page 232, image: s248

Orbiculum: certa sed erat tamen error in hasta.
At non Ascanius iaculo bonus errat: et hastam
Consequitur, quodcumque petit fortunaque iuris
Nil habet in iaculo. victus nunc exiit Hassus:
Nunc Comes Erpachius pinu superatur eadem:
Nunc et Waldecius: qui Sardanapalus in illud
Certamen Syrio tectus descenderat ore. [Note: Alia concertatio Principis Anhaltini cum Sardanapalo, Francisco, Comite a Waldeck Ducis Ludovici , cum Equite Hiltenbrando Rudolpho Rau, ab Holtzhausen . Iterum Anhaltini cum Equite Valertino, Ioanne Ridesel .]
Nunc eadem pinus Ridesellum vincit Ianum:
Qui Vallertino sese iactarat ab ortu:
Obtuleratque decem, victoria dona, Daleros.
Nec minor Ascanii extra, Ludovicus ibidem
Liliger effulsit: qui Catta a gente Georgum Landgravium superat: Lupianum hic praeterit idem,
Que se Trinacrii Pharaonem dixerat agri:
Et bis sex, pretium captarat equestre, daleros.
Liliger hic idem tria Martia pectora vicit,
Holzhuso Ravios celebres de sanguine fratres:
Et quendam Angelico Michaelem nomine tectum
Qui pretium pugnae tulerant: ter quinque daleros. [Note: Concertatio Principis Anhaltini cum fratre Abrahamo Hermanno a Ianviz , et Ducis Wirtemberg. cum fratre Isaac Conrado Thum , et rursum Anhaltini cum fratre Iacob Georg. ab Halweil .]
Iam conscendit equum Hermannus, Ianvizia proles
Qui se Abrahamum titulo occultaret avito:
Et denos ponit, pretium haud exile Daleros.
Isacius totidem ponit, totidemque Iacobus:
Quorum hic Halvillo, pugnae subit, editus ortu:
Ille e Thummorum Conradus sanguine venit
Liligerum Isacius superat: qui nomine vero
Thummus erat: Rosa vincit avum, vincitque nepotem. [Note: Ingressus novi contubernii, Veneris, Minervae, Iunonis et Paridis.]
Ecce autem subitis velati corpora larvis,Iuno, Minerva, Venus, caecique cupidinis arcus,
Et Paris, auratum gestans in pollice malum,
Pulverei redeunt tandem in spatia horrida circi
Vitta rubens, sparsos per eburnea colla, capillos
Temporibus cingit: laterique haerentia presso
Candida virgineas adstringung suppara costas:
Puniceo quae apte fulgent circumdata limbo.
Ante Paris fertur, regali splendidus auro:


page 233, image: s249

Adstrictoque omnes ostentat corporis artus
Tegmine: dulce oculi rident, et dulce iuventus.
Nec litui desunt, et agresti Musica cornu,
Panos rauca sono: qualem Idae in vertice pastor
Inter Dardanias exercuit ipse bidentes.
Sed iam in fine rei tepidis sudoribus artus
Cornipedum, et longi suspendunt ilia flatus:
Quando fere nitidus summis Sol montibus omnis
Erepsit: et noctis equos Luna alta reducit.
Tum Dux Tecciaci Ludovicus Liliger agri,
Incipit effari praeconis voce diserti:
Quandoquidem melior, Iuvenes, pars acta diei:
Ludorumque satis lux haec habet: altera lucem
Cum croceis invecta rotis Aurora reducet:
Propositum repetemus opus. nunc mentibus omnes,
Quod superest, laete bene gestis corpora rebus
Procurate viri, et ludum sperate parati.
Iussa viri faciunt, intermittuntque laborem:
Et dapibus reparant vires, animumque Lyaeo.
Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox,
Involvens umbra magna terramque polumque:
Et gelidum tenuans humentibus aera bigis.
Tunc iterum a cena pubes Vulcania sulphur
Expedit ignivomum: facibusque accingitur atris. [Note: Ludus a cena incendiarius seu flammivomus, repraesentans duos gladiatores in igne concertantes.]
Mensa erat ante fores horti, iunctaeque propinquo
In conspectu arcis: super illa fumida glandes
Machina fert positas, humanae in membra figurae:
Ut speciem praestent geminorum ardendo gigantum:
Et trepidam cieant per mutua vulnera pugnam,
Iamque faces ardent: incensaque fulget imago,
Ore vomens ignes: sonitumque imitatur Olympi:
Ut qui olim nimbos et non imitabile fulmen
Salmoneus aere, et cursu simulavit equorum.
Interdum flammae geminant: nunc tempora pulsant
Mutua: saepe altam contingunt verbere frontem.


page 234, image: s250

Interdum superas feriunt iacula ignea nubes:
Inflammantque vias. piceum fert flammea lumen
Taeda, et commistam Vulcanus ad astra favillam.
Non secus ac quondam Briareus candentibus ignes
Faucibus eructat, caelumque inflammat: et illi
Oppositus diris ululatibus intonat asper
Enceladus: ruptoque vias illuminat igne.
Aut cum Trinacria Cyclops incude laborat:
Brontesque innumeris exasperat Aegida signis:
Fulmineoque altum Steropes in casside conum
Crispat agens: nectitque ater thoraca Pyracmon:
Ingemit ignifluis Lipare fumosa cavernis. [Note: Globorum ardentium et flammivomorum eiaculatio.]
Intus, graminei paries qua prominet horti,
Ignivomos fert flamma globos. Globus actus in auram
Alta petit spatia astrorum: similisque volanti
Surgit in immensum: et sparsos late eicit ignes,
Horrendum visu: tandemque exhaustus ab aethra
Tardior in terram redit: atque exaestuat igni:
Flammantesque vomit cunctis ex partibus angues.
Avia respondent sonitu iuga. pervigil ut cum
Artificumque rotata manus, et fulmina Cyclops
Prosubigit: pulsis strepitant incudibus urbes:
Sideraque alta fragor penetrat. stupet inscius alto
Accipiens sonitum montis de vertice pastor.
Aut velut horrescunt late Catanensia rura:
Cum vomit Aethnaeus fumosa incendia crater:
Involvens circum rapidis nemora avia flammis.
Iam gelidam Phoeben, et caligantia clarus
Merserat astra dies, nitido provectus Olympo:
Ortaque depulerant Aurorae lumina nubem.
Tunc ubi cursorum manus omnis, et ambo celetes
Regia finierant genialis prandia mensae:
Circum omnes repetunt: quis nondum facta potestas
Certandi, hesternis induti corpora larvis. [Note: Continuatio decursus equestris ad orbiculum.]
Hic Rosiger centum, positis uno aere, daleris,


page 235, image: s251

Liligerum invitat pretio, pugnaque lacessit. [Note: Certamen Principis Anhaltini cum Duce Wirtemb. ]
Non renuit pretium Dux Liliger: et simul omnes
In se oculos vertit. tum stridula cornua cantant:
Et Rosiger Princeps opus inchoat, aequora prono
Emensus cursu, et tremulum delatus ad orbem,
Parte ima tetigit. Princeps quem deinde secutus
Liliger, orbiculum telo deiecit acuto,
Implicuitque actae bis terque in cursibus hastae:
Ac pretium victor retulit cratera, superbo
Effulgentem auro, gemmisque nitentibus asprum. [Note: Certamen Anhaltini cum Vaydeco Otfonosci: Burckhardo ab Anweil Ducis Ludovici cum Sabiath Razirsch, Erasmo a Laymingen , Iterum Anhaltini cum Schanckau Rasack. Ioann. Wolffgango ab Anweil Ducis Wirtember. cum Marcischigne Tury Schadikerski Carolo a Daxperg ]
Tum Burckhardus ovans animis, et robore dextrae
Anvillus graditur, Vaideccus nomine, et ore
Tartarus obscuro latitans, Sabiasque secundus:
Que se Razarschum cognomine dixerat uno.
Laimingo clarus de sanguine fortis Erasmus.
Anvillusque alter prodit certamen ad illud
Wolffgangus, Schythico cognomine torvus, et asper
Rasacius: Turyusque illum Schadecerza secutus,
Daxpergi veteri de nobilitate creatus,
Pro se quisque decem fulvo Rhenana metallo
Praemia deponit. sed nemo ex agmine victor
Tartareo excedit: Thuryum praeter Schadecerzam.
Nam Rosiger superat Vaydeccum, Rasaciumque:
Liliger horribilem Razarschum: qui tamen ipse
Vincitur a Thuryo, certamine rursus eodem. [Note: Concertatio Anhal. Principis cum Ioan. Wist a Syberg, Ioan. Wolff. a Stamheim .]
At qui Wisthansi nomen Syobergus habebat,
Horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,
Stammhemiae natus Wolffgangus origine gentis:
Viginti ponit certamen ad acre Daleros:
Impiger immissis Rosiger quem vincit habenis. [Note: Certamen Ducis Wirtemb. cum Paride, Heinrico a Binau Anhalt. cum Venere, Nicolao a Miltiz : Iterum Ducis Wirtemb. cum Pallade, Iusto Heyß . Iterum Anhaltini, cum Iunone, Ioachimo a Belzick .]
Tunc et Binavius redit in certamina circi
Hesternus Geticis Amurathes victor in armis:
Nunc Paris Idaeo veniens a vertice pastor
Regius: et pretium bis denos aere daleros
Pugnae offert: totidemque Venus, Miltizia fama,


page 236, image: s252

Nicoleos: illo minor in certatibus heros
Liliger, hoc Rosiger fuit: et pede cessit uterque,
Alter pastori succumbens, alter amori.
Nec minus et Pallas Heysus processit Iustus
In medium: quinosque tibi generose daleros
Liliger opponit pretio: positoque potitus
Victor ovat. festae nihil omni tempore lucis
Pulchrius in toto visum apparere theatro,
Quam Venere, armigeraque viros superante Minerva.
Indoluit Rosiger, laxisque immissus habenis,
Vincere Belziccum gestit, qui quinque daleros
Obtulerat pretium, speciem Iunonis iniquae
Frustra mentitus. nam iustam accensus ad iram
Ascanius fulvo Iunonem Saxone vincit:
Et spolio Iunonis ovat, palmaque superbit.
Liliger hic. ergo Veneris nos proelia vincant,
Quos neque Tartarei proceres, neque vincere duri
Evaluere Getae? quae tanta insania pugnae:
Cedere femineis, superare virilia tela?
Non ita. Namque etsi nullum memorabile nomen
Palma habet: at probrum tamen avertisse iuvabit.
Haec ait: et pignus Veneri haud exile, daleros
Bis denos ponit. parto illa superbit honore,
Et totidem opponit, spe certae concita praedae.
Sed Venus orbiculo bis aberrat: bis tamen illum
Liliger involvit telo, vinclisque resolvit. [Note: Eiusdem concertatio altera cum Principe Anhaltino .]
Acrior hoc factus successu Liliger heros
Ascanio centum ponit, sua lucra, daleros.
Ille offert totidem. stridor latus urget equorum
Aeris, et admissas sulcant calcaria costas.
Hic iterum centum lucratur in aere daleros
Liliger: et pretium recipit cratera, figuris
Lucentem variis, auro gemmisque superbum. [Note: Gladiatorum seu Gymnicum certamen.]
Postquam finierat pugnas Ludovicus equestres,
Et cursus confecti omnes, ac dona peracta:


page 237, image: s253

Protinus in lati succedunt aequora campi,
Armati ferro pugiles, delecta iuventus
Gymnasiis passim, studioque addicta palaestrae.
Hos geminae dirimunt acies: quarum una Georgum
Percolit, antiquum sequitur pars altera Martem.
Hos vulgo Catios, illos cognomine dicunt
Pennigeros: volucres quod iactent aere gestus.
Principio pugnae lecti duo rite magistri,
Teccigenae arbitrio: qui ortas componere lites
Norint, et meritum virtuti reddere honorem. [Note: Magistri palaestrae et gubernatores Hermannus Oxenbach, et Ioan. Vogel, Praefecti satellitum.]
Oxembacchus erat certaminis arbiter unus:
Alter Vogelius, custos fidissimus aulae:
Ambo satellitii ductores, ambo periti
Artis. et innumeris iam pridem exercita castris
Dextra viris: aggressa viros: et sole sub omni
Militiae iurata manus. tunc arduus altos
Ostentat Panopleus umeros: cui facta potestas
Adversam pugna fervente lacessere partem. [Note: PANOPLEUS, Princeps pugilum et summus palaestrites.]
Hic liber nexu, lateque in terga solutus
Emicat: ac caeli iactat per inane lacertos:
Poplite nunc varo fidens, nunc ludicra forti
Corpora collidens saltu: geminatque rotatas,
Multiplicatque manus: et verberat ictibus auras. [Note: Armorum apta collocatio.]
Ordine deinde locat denso cuncta arma theatro,
Hastasque ensesque, iliceoque e robore sicas.
Populeasque sudes, una Emathiasque bipennes
Tum legere arma iubet, sumptisque occurrere telis. [Note: Provocatio ad certamen.]
Nunc si cui virtus, animusque in pectore praesens
Adsit: et infestis attollat robora palmis,
Haec dudum nobis pugnae concessa potestas
Principis arbitrio. sed nulli hic nectere fraudem
Fas erit, aut alta iampridem mente repostum
Exercere odium: ludicros sumite caestus,
Atque alacri mecum contendere discite Marte
Martigenae. haec bello est et ferro proxima virtus.


page 238, image: s254

Dixit, et ad superas interritus extulit auras
Bracchia, et in media rursum consistit arena, [Note: Phidolus, Abas, Pyxagathus, Doriclas, Aconteus, Phegeus, Latomus, pugiles a penna cognominati: vulgo Federfechter.]
Protinus accedunt socii Phidolus, et hasta
Fortis Abas, Ptelerasque, et sica fortis adunca
Pyxagathus, Doryclasque et pilis asper Aconteus,
Et gladio melior Phegeus, et Latomus ingens:
Et quos obscurae tacet ignorantia plebis.
Omnes attollunt palmis ferventibus arma
Exspectantque hostem, telis pugnaeque parati.
Illi autem cunctari omnes, nec credere quisquam
Se pugnae. Panopleus iterum clamore lacessit: [Note: Altera provocatio.]
Quae finis standi? quo me decet usque morari?
Siccine cessatis: ubi nunc manet ille magister
Necquicquam Mavors memoratus? an ille fatiscit
Ventosa in lingua, pedibusque fugacibus istis?
Pennigeri haec eadem cuncti simul ore fremebant:
Exoptantque viros, contraque occurrere poscunt. [Note: Iphitus, Aelurus, Creillus, Crispus, Alalleus, Idas, Pheudimus, pugiles a D. Marco cognominati, vulgo Marxbrüder.]
Cum tandem densis olli thoracibus adstant
Muniti, et caestus audent attollere contra,
Iphitus, Aelurusque ingens, vastoque Creillus
Murmure, et atroci Rallas asperrimus ore:
Et Crispus, Flandro notus gladiator ab agro:
Et rufos crines, barbamque informis Alalleus,
Terribilisque Idas, tractandaque impiger hasta
Pheudimus: atque alii, quos fama obscura recondit. [Note: Membrorum nudatio, densiori veste detracta.]
Primus ibi duplices poscit deponere amictus
Martigenas fratres Phidolus, et omnibus unus
Exemplum prior ipse dedit, tunicisque reiectis
Membrorum solidos artus, solida exuit ossa,
Hoc faciunt omnes, hoc Martigenaeque coacti,
Et paribus densi circum glomerantur in armis.
Ut sese permensi oculis, et quisque priorem
Speravere locum. non protinus ira, nec ictus. [Note: Primus congressus pugilum.]
Alternant paulum timor, et coniuncta pavori
Consilia: explorant vires, dextramque minantur:


page 239, image: s255

Atque enses hebetant, alternaque bracchia iactant.
Arma armis gladio gladius sonat, ense recussus
Ensis, et Oebalii coeunt in proelia fratres.
Ut duo cum certant adversis cornibus hirci
Alta petunt primum subtracta cornua fronte,
Mutuaque immiscent, dum tandem bile tumenti,
Tempora temporibus collidunt, fronteque frontem,
Pheudimon hic primo congressum Marte Doryclas
Vi superat. nam prima procul vix ora levantis
Fulminea frontem dextra, disiectaque fundit
Lumina: et impacto faciem ter sauciat ense,
Protinus excedit pugna, gressusque secundos
Pheudimus abiectis detractat saucius armis:
Nec Doryclas alii voluit se opponere Marti, [Note: Munerum et praemiorum in singula arma propositio.]
Tum pretium argenti ponit victoribus, arma
Quae super Princeps, florenos quattuor: ensi
Destinat ancipiti senos: nec munera quisquam
Victor habet, vulnus nisi crudum inflixerit hosti. [Note: Duorum bipennigerorum certamen.]
Hinc animis furor additus: atque odia aspera surgunt
Ignotis prius, atque incensa mente feruntur
In medium. Primus dextra felici bipennem
Arripit ingenti Phidolus corpore nudus,
Et quatit, et crebris diverberat aera plagis
Obviat huic alia certamen ad acre bipenni
Iphitus: et vinclo chlamydem diffibulat arcto.
Effulsere artus, membrorumque omnis aperta est
Ianua: et ingentes plagis patuere lacerti.
Ut propius ventum, consistunt poplite varo:
Telaque protendunt, frontique orique minantur.
Abduxere retro longe capita ardua ab ictu,
Immiscentque hastas, hastis, pugnamque lacessunt,
Verberaque ingeminant necquicquam: et pectora flatus
Emittunt: errantque aures et tempora circum.
Fervidus hic crudam Phidolus dirigit hastam,
Transadigitque femur, subsutaque vellera braccae


page 240, image: s256

Discindit. trahit ille pedem, et pendentia crure
Femina. sed pugnam renovat tamen incitus ira
Iphitus: et contra speculatus in agmine denso
Obvius ire parat Phidolo, duraque torquet
Spicula in adversum: nec spes effecta: sed ambae
In pectus cecidere manus. namque hasta sinistrum,
Phidoli percussa manu, transverberat armum.
Ille pedem referens cruda decessit arena,
Bracchia laesa, pedemque trahens: ut aquaticus anser,
Cui fera pastoris baculo vis perculit alam. [Note: Duorum gladiatorum certamen, nudis ensibus commissum, summa alacitate.]
Tum duo prosiliunt, et nudis se ensibus armant,
Phegeus, Musarum studiis castaeque Minervae
Addictus quondam, nunc Herculis arma secutus.
Atque Atlantiadae tractans pro more palestram:
Adversusque illi Flandrorum e limite Crispus,
Ense bonus nudo, et praeda spoliisque superbus
Multorum pugilum, quos stricto vicerat aere.
Nam prius haud ullo minor in certamine cuiquam
Cesserat, optata semper redimitus oliva.
Artibus his fretus, palmaeque superbus honore
Multa prius passim stolido iactaverat ore,
Phegea contemnens: ipsum ceu nulla manerent
Praemia: sed manes, reclusaque ianua lethi,
Iamque haec congressi ludicra in proelia circo,
Ensibus insurgunt rapidis, animosaque tollunt
Pectora nec vitam, dubitant pro laude pacisci.
Conseruere manus, intentaque bracchia telis
Alternant, valido Phegeus prior imminet ense:
Verberaque ingeminant: totaque immanis arena
Insequitur. vigil ille metu cum pectore et armis,
Huc alternat et huc, semper cervice reducta,
Mille cavet lapsas circum cava tempora mortes,
Auxilioque pedum. sed non tamen immemor artis
Adversus fugit, et fugiens simul ictibus obstat.
Respirant tandem, et paulum defessa reponunt


page 241, image: s257

Bracchia: sed Phegeus arenti insurgit hiatu.
Nulla manus requies: denisque insibilat aer
Ictibus: inque vicem pugnant animosus uterque.
Hunc pudor, hunc victo iam spes ardentior hoste
Instimulat: Crispumque iterum fugat aequore toto
Phegeus. ille animam differt, cautusque futuri
Reicit intentos armis hostilibus ictus.
At Phegeus validis consertum viribus hostem,
(Is vigor ingenio est, ea confidentia dextrae.)
Ultro audax animis instatque: et desuper alte
Imminet. ut praeceps cumulo salit unda minaces
Inscopulos et fracta redit. sic ille frementem
Circuit expugnans: tandemque fera arma caventem
Advocat: et telis inopinum interferit ictum
Comminus. inflicto sonat omnis vulnere vertex:
It cruor, et tepido signantur tempora rivo,
Et coma concrescit tepido madefacta liquore,
Puniceaeque rubent aures, et sanguine manant,
Vicisti Phegeu, nec fortem deprecor istam,
Crispus ait: victas tibi do cum munere palmas. [Note: Duorum pugilum sicis certantium congressus.]
Haud procul ilignam fert circum tempora sicam
Aelurus, rapidoque fremens immurmurat ore.
Huic ars pellicias membris inducere vestes:
Infectasque cutes manibus purgare bidentum.
Contra hunc Pyxagathus sicam contollit: et alte
Fulmineis ambo suspensi corpora plantis,
Erexere manus: toto procul ora recessu.
Irruit Aelurus damnisecurus, et ambas
Consumit sine lege manus, et prodigus irae
In ventum vires necquicquam effundit inanes.
Tela oculis, manibusque prior vigilantibus exit
Pyxagathus, sicamque obicit, flictuque resistit.
Forte illic plagam venientem a vertice vidit:
Et telo excepit: nisuque immotus eodem


page 242, image: s258

Desuper illatam retulit: duramque reducta
Libravit dextra media inter tempora sicam,
Sanguine conspecto tollit victricia palmae
Munera Pyxagathus: fulvaque exsultat arena. [Note: Duorum pugilum hastilibus seu pilis comminus certantium congressus.]
Conscia iamdudum virtus, laudumque cupido,
Magnanimum stimulo, ceu calcar, Acontea pungit.
Ille quidem et gladio bonus, et contendere sica:
Nunc iaculo incedit melior parvaque sarissa.
It parili contra hastili ferventior Idas:
Cui manus hircorum detractas comere pelles
Assueta, et caudas morsu producere ovinas:
Nil actum primae duro certamine pugnae:
Fortis uterque manu, iaculoque invictus eodem.
At iam congressu postquam coiere secundo:
Intulit in laevum praesignis Aconteus armum
Hastile atque umeros et bracchia sauciat orno.
Idae excussa manu terrae incidit hasta: sinumque
Desudat sanguis, sterilemque cruentat arenam, [Note: Duorum pugilum manus sica conferentium certamen.]
Ecce iterum, victor clamatus Marte priori,
Constitit in digitis, et summi pulvere campi
Phegeus: et sica Rallantem invadit obunca.
Sed quia depositum nondum desueverat ensem,
Ira ardens vacuas agit inconsulta per auras
Bracchia, praecipitatque manus. at providus astu
Rallas, et toto curvatus corpore Rallas,
Et Rallas vigil arte sua, nunc reicit ictus
Nunc nutu cavet ambiguo, capitisque citati
Obsequio: manibus nunc obvia tela repellit.
Inde renidenti lustrans obit, et fremit ore:
Sanguinamque rotat ferventi a vertice sicam:
Incautumque ferit per nares Phegea Rallas.
Ille sed accepto restaurat vulnera Martem:
Exposcitque virum. sed laetus munere Rallas
Denegat, et se ictum pugna non esse superbit.


page 243, image: s259

Iam nova Vogelius caput altum in proelia tollit: [Note: Pugio unus sublatus hoste caruit.]
Pugio quem nodis ac acumine pineus armat,
Dextra crispatus, nec quisquam ex agmine tanto
Audet adire virum. multum ille diuque moratus,
Tandem alacris, cunctosque tuens excedere pugna.
Munera digna manu, nullo certamine tollit. [Note: Latomi processus ad certamen sarissis ineundum.]
Hastam proceram vibrans, et mole sua stans
Latomus exspectat, circoque moratur aperto.
Nemo pedem tollit contra: hoc ferventior ille
Provocat adversa pugilem de parte: diuque
Cunctatus frustra, palma victrice potitur.
Et si quis toto fuerit gladiator in anno,
Qui fervente velit mecum certare sarissa:
Inveniet promptum. sic fatus, praemia tollit. [Note: Digladiatio facta longis ensibus.]
Emicat hinc ense oblongo rubicundus Alalleus:
Nudatumque rotans, alterna in bracchia iactat:
Exsultans animis: et crebros congerit ictus:
Obviat huis animosus Abas, et proelia nectit:
Immiscetque manus manibus, ferrumque coruscat.
Fulminei sic dente sues, sic proelia tigres,
Sic libyci crudis ineunt assultibus ursi.
Tum pavor et gelidus defixit Alallea sanguis:
Et media vulnus deforme in fronte reportat. [Note: Pygmachia Pterelae cum Pigmaeo seu Nano.]
Ecce autem Pterelas procedit corpore vasto
In campum pugil: et crebra ferit aera sica.
Quaeritur huic alius, nec quisquam ex agmine toto
Progreditur: nec quisquam audet se tollere contra.
Tandem insperatus, densa de plebe tuentum,
Emicat, audaci protendens bracchia nisu
Pumilio exiles breviter contractus in artus.
Isaides qualis, vasta cum mole Goliam
Impar aggressus fulva prostravit arena,
Stuppea contorquens Balearis verbera fundae.
Intumuere animis Pterelas nanusque: sed ille


page 244, image: s260

Celsior usque gradu validos fert desuper ictus.
Hic brevis erecta surgens ad verbera planta
Os petit: at coeptis non evaluere potiri
Frustratae brevitate manus: licet optima rerum,
Exiguo magnas sinuarit corpore vires,
Maioremque animum dederit natura minori.
Acrior hoc Pterelas animoque et pectore supra est:
Et tandem eludens sublato poplite nanum
Transmittit, pulsatque nates, et mitigat iram.
Fit sonus: et laetos attollunt agmina plausus.
Iam labor exiguus Phoebo restabat, et alto
Hesperus ibat equo: cum cenam epulasque frequentant
Certando fessae, fessae spectando catervae:
Magnanimique duces ludis iam rite peractis,
Laetitia certant, reliquis gaudentque diebus.
Hic epulae: penitusque cavae concentibus aulae
Miscentur, lituisque sonant. urbs tota resultat
Plausibus: et posito vili subtegmine cives.
Festivoue gerunt habitus, cristasque biformes:
Caraque plebeio teritur praetexta tumultu. [Note: Alberti Comitis ab Hoenloe difficilis aegrotatio.]
Interea Albertus Roseus paene aruit Indus,
Indus Hoenloi: quem fictis gesserat armis:
Parcarumque dies, et vis inimica propinquat.
Costae ardent: premit aegra sitis: latus aspera torquet
Febris: et insurgunt recidivi semina morbi:
Difficilesque aegros labefactat anhelitus artus,
Os livet: positaeque movent fastidia mensae:
Nec quisquam potis est visos cognoscere vultus.
Tum genitrix, lectis ut forte propinqua resedit:
Et curam nati, pro more fideliter, egit:
Ah quem te aspicio? quantum mutatus ab illo
Alberto, patriis qui nuper ovabat in armis?
Cur heu non possum communi occumbere letho?
Felix morte mea, neque in hunc servata dolorem.


page 245, image: s261

Quid lucem hanc invisa DEO, quid demoror annos
Infelix mater? sed fati praescia mater
Non frustra hos dederam monitus, haec seria iussa,
Cautius ut saevo velles te opponere Marti:
Haud ignara parens, quantum novus ardor in armis,
Et quid laudis amor tali certamine posset.
Haec genitrix: lacrimis, ita quaesta gemebat, obortis.
Ille oculos vix attollens: ne mater acerbum
Hinc capias luctum: neve huic succumbe dolori.
Non thalamus nocuit, non proelia ludicra Martis,
Non praeceps casus. vidisti incedere rectum
Postea: et illatas aulis accedere cenas.
Nec manus Ascanii dedit innoxia morbum:
Est vetus: et lapsu forsan renovatus ab isto.
Testis erit medica celebris Kielmannus in arte: [Note: Ioannes Kielman, et Paul. Constantin. Phrygio: Medicinae Doctores, Archiatri Wirtembergici.]
Testis erit Phrygio, cui felix dextera semper
Curandis hominum morbis. quin erige mentem.
Nec culpa immeritos. viridi sors ista iuventae
Debita erat nostrae. si pubescentibus annis
Emorimur: senii nihil experiemur acerbi.
Nec vos arguerim, duro certamine ferri
Qui concurristis. DEUS hoc dispensat ab alto
Aethere mi fatum. quidquid DEUS Aethere ab alto
Destinat, id numquam mortalibus officit aegris.
Iamque adeo tibi summe DEUS, pater optime, grates
Laetus ago: quod me fatalis sevocat hora:
Et tua me caeli stellis fulgentibus infert
Alma manus, miseri surreptum cladibus aevi,
Sis bonus, o, clemensque mihi, veniaeque paratus
Condona culpam. quod te per caelica posco
Flamina, per CHRISTI nobis placabile numen. [Note: Comitis Alberti mors.]
Sic ait, inque umeros cervix collapsa recumbit:
Et letho rapitur caput: actaque vita per auras
Concessit laeta ad superos, corpusque reliquit.


page 246, image: s262

At vero, vultum ut vidit morientis, et ora,
Ora modis genitrix nati pallentia miris:
Ingemit: et duplices tendens ad sidera palmas
Eiulat: et guttis humectans grandibus ora,
Terque quaterque manu pectus percussit honestum,
Solantur medici maestam famulaeque cadentem
Corripiunt interque manus ad fulcra reponunt.
Et iam fama volans, tanti praenuntia luctus
Ludvicum, festasque domos et moenia complet.
Omnes dant gemitum tunsis ad pectora palmis:
Regiaque immugit luctu, praeque omnibus unus
Ingemit Ascanius: luget Ludovicus uterque,
Alter Tecciaci dux, alter limitis Hassi:
Luget Henaebergus: Badanae Carolus orae
Luget Marchiades: et tu generose Georgi
Cattorum princeps. omnis Baro luget: et omnes
Magnifici Comites, cum nobilitate dolentes
Atrato ingentem tollunt velamine luctum. [Note: Sepultura Comitis Alberti.]
Ducitur in templum generosi flebile funus
Alberti Comitis: Comitesque interque vetustos,
Virtembergiaci generis, tellure locatur.
Omnis turba Ducum, Comitesque altique dynastae,
Nobilitasque omnis, summum comitantur honorem
Funeris: intersuntque sacris: solacia luctus
Exigua ingentis: Comiti sed debita magno.
Et nunc servat honos sedem illius: ossaque nomen
Marmoreo in tumulo (si qua est ea gloria) signat. [Note: Discessus Principum et reditio domum a nuptiis.]
Postquam regales epulas, festumque iugale
Bis septem clausere dies: tempusque peractum
Quemlibet ad patrios rursum iubet ire penates.
Primus ab urbe redit Badanam Carolus oram,
Et dulci linquens uxorem in limine caram,
Dat nuptae monitus natae, vocesque reponit
Auribus: et tacito fert verba novissima voto.


page 247, image: s263

Digressus placidis affatur vocibus urbem:
Cara mihi tellus, magnae cui pignora curae,
Depositumque ingens animo commisimus aequo.
Sis felix, et perge diu florere, sacrumque
Religionis opus, pacemque tuere benignam.
Sic fatus miti lecticae infertur. at [(reading uncertain: ?)] illum
Prosequitur socio passu Ludovicus euntem.
Inde Bipontina clarus de stirpe Georgus:
Et Catti fratres, et fama Henaeberga recedunt.
Vidisses maerente genas hic imbre madentes
Et tristes abitus. vidisses corpora saltu
Femineo emicuisse Ducum, Comitumque sororum:
Utque agiles ipsae versarent aere gyros
Cornipedum, et doctis inhiberent ora lupatis.
Ite bonis avibus, Princeps ait optimus, ite:
Et nostri memores veterem retinete favorem,
Illustres animae. Tum clari ductor Anhalti,
Lignitio comitante suo, nataque parique
Postremus cursum tenet: et sermone moratus
Ludvicum illustrem, sociamque in amore maritam:
Tandem ait: Unanimis duo candida corda valete
Mentibus, patriae illustres fundate nepotes:
Qui leges, qui iura colant: verbumque salutis
Sincero studio ventura in saecula mittant:
Et casta maneant in Religione parentum.
Tunc illam amplectens: et tu pulcherrima forma
Sueviadum digno tandem possessa marito,
Vincula casta fove: Eximii sic nulla decoris
Damna tibi veniant: viridi sic flore iuventae
Duret in aeternum, et numquam tua forma senescat.
Haec fatus conscendit equum: gressusque recurvat
Quadrupedemque citum ferrata calce fatigat.
Tum litui clangunt, et tympana verbere pulsa
Alterno insultant, hilarem dat bucina cantum.


page 248, image: s264

Illi intrant aulam: patrias hic tendit ad oras.
Et mea nunc tendunt ad laetum carbasa portum,
Immenso defessa mari. tibi CHRISTE suprema
Gratia: quod ventos voluisti avertere et imbres:
Ne mea tam longo pateretur in aequore triste
Naufragium, et pleno sed nunc petat ostia velo,
Eluctata freto ratis, eluctata procellis.


page 249, image: s265

LIBRI QUATTUOR DE SECUNDIS NUPTIIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS AC DOMINI, D. [Abbr.: Domini] Ludovici, Ducis Wirtembergici ac Teccensis etc. cum illustrissima Duce ac Domina, D. [Abbr.: Domina] Ursula, Duce Bavariae, Comite Palatina Rheni, etc. mense Maio anni 1585. Stuccardiae celebratis. QUIBUS INSERTA EST, SEDECIM ADAvorum atque Adaviarum domus Wirtembergicae, historica series ex probatissimis assumpta auctoribus.

LIBER PRIMUS.

Qui primas olim geniali carmine taedas
Ornavi: patrias cum Dux Ludovicus in urbes [Note: Edit. Anno Chr. 1585 ]
Dorotheam inveheret, Badana stirpe creatam:
Idem nunc thalamum versu memorare secundum
Aggredior: festosque iterum celebrare penates
Teccigenum: et casto meditari carmen amori.
CHRISTE fave coeptis, tibi namque iugalia curae
Vincula sunt, puraeque faces, flammaeque duorum:
Quas sacer aetherio succendit Spiritus igni.
Tu vero decus, et gentis tutela paternae,
Huc ades o iterum, princeps Ludovice , canenti,
Festa mihi, patriae nuper sub moenibus urbis
Octonas Maii laetas agitata per idus.
Nam tua me virtus, mea mens, tibi debita soli,
Huc adigunt: memori quoniam sub pectore fixum,
Immortale sedet meritum: quo me tibi servas
Devinctum: ut studii cursu gravioris omisso,
Nunc repetam lusus, annis melioribus aptos.
Nam mihi per varios casus, post longa laborum


page 250, image: s266

Fata, viro reduci, patriaque in sede recepto:
Casta Palatini celebrantem foedera lecti:
Laetitiae dare signa libet, dare signa triumphi.
Ite procul veteres curae, procul ite molestae
Mentibus aerumnae: procul hinc secedite nubes
Rugosae frontis, pallorque, et maesta senectus:
Quae praematuris turpatis tempora canis.
Nunc demum rate caerulea vectasse per Istrum
Me iuvat: et Boii radentem limitis oram,
Oppida tot passim, vallis munita, tot altas
Aspexisse arces: nunc demum augusta Viennae
Tecta intrasse iuvat, Stiriosque adiisse, solumque
Carniolae, et diris nimium certamina Turcis
Arva Croatorum: nunc demum Pannonis orbe
Digressum, penetrasse sinus, atque intima tutum
Regna Liburnorum, et frontes adiisse Timavi.
Tum cursum Adriacas vento tenuisse per undas:
Et dominam vidisse maris iuvat: aequore cinctam,
Undisonis Venetam Neptuni moenibus urbem.
Nunc demum Euganeos iuvat accessisse quadriga
Ad clivos: Aponus terris ubi fumifer exit:
Atque Antenoream conhonestat Livius urbem
Una biennali praeponderat hora labori:
Qua tibi post vidui tristissima damna cubilis,
Dux Ludovice , novas praesenti carmine taedas
Condecorem: et reduces statuam huc ante ora caminas:
Pluribus ereptas adversi casibus aevi.
Unde sed incipiam primum? aut quo fine quiescam?
Namque ferenti oculos circum vagus aequore campus
Sese aperit: rerumque novus mihi nascitur ordo.
Iam duo transierant revolutis mensibus anni:
Ex quo Dorothees tumulaverat ossa sepulchro,
Coniugis ossa suae, Princeps Ludovicus : et aegrae
Solamen mentis, vivos e marmore vultus
Duxerat: immenso raptae dilectus amore.


page 251, image: s267

Et iam tempus erat viduo decedere lecto,
Consortemque novam patriis adiungere regnis.
Multi illum magnique Duces, et Teutonos orae
Magnanimi heroes, genus alto sanguine Regum,
Optavere sibi, et voluere adiungere: tantis
Insignem donis generum, tot dotibus auctum.
Nec minus et patriae proceres instare, precesque
Fundere, et assiduis viduum incusare querelis:
Quando salus patriae, et veterum pars prima penatum
Hunc penes: inque ipso domus inclinata recumbat.
Namque heres alter regni Fridericus ab illo.
Sed nondum alterius spectabat foedera lecti
Dux pius: antiquis indulgebatque querelis:
Haud oblita gerens thalami pia corda prioris.
Tandem multa librans animo, secumque volutans:
Concilii proceres vocat, arcanosque retecti
His aperit sensus animi: sic farier orsus. [Note: Oratio Ludovici Principis, ad suos Legatos, de quaerenda sponsa.]
Etsi me taedae poterat taedere iugalis:
Ne cui me vinclo vellem sociare maritus:
Postquam primus amor deceptum morte fefellit:
Saepe tamen regni utilitas, et publica cogit
Res, animi affectus privis postponere rebus.
Quando ergo toties nostros inflectere sensus
Hactenus aggressi, thalamum suasistis, et aptum
Coniugium, nec vestra capit hortatio finem:
Accipite haec animis, atque haec mea figite dicta.
Urbs iacet Alsaticis in finibus: hic ubi nostrae
Teutoniae tellus Lotharingas aspicit oras,
Lucelstaena vetus: Comitum quondam inclita sedes,
Quos bello victos, patrii ditionibus agri
Exuit, antiqua Fridericus fama PALATI,
Septemvir Princeps. Nunc illam cretus eodem
Sanguine, Ioannes virtute Georgius omni
Illustris Princeps tenet: Imperioque potenti
Subiectos populos, dotaliaque arva coercet.


page 252, image: s268

Huic tres e Sueca superant nunc coniuge natae,
Nympharum similes: quas ingeniosa vetustas
Tres finxit Charites: tabulisque appinxit Apelles
Corpore formosas, formosas mentibus aequis.
Harum quae media, atque amissae coniugis aptum
URSULA nomen habet: bis septem nubilis annis:
Virgo decus generis: et dotatissima forma:
Hanc nos, hanc unam, nomen pensare locumque,
Coniugis amissae cupimus. Vos ite parentes
Oratum, ut tanto me dotent pignore lecti.
Non illo quisquam melior, nec amantior aequi
Princeps, aut illa reverentior ulla superni
Numinis: aetherii cultores ambo parentis.
His dictis, propere Alsaticam demittit in oram
Legatos, opibusque graves, auroque coruscos.
Illi iter emensi, festivis passibus adsunt,
Improvisi homines: loco subeuntque vetusto
Et sensim parvae succedunt moenibus urbis.
Diditur extemplo per Principis atria rumor:
Advenisse viros, e Wirtembergide terra:
Conspicuos virtute viros, atque ore verendos.
Inscius ille animi, quidnam portentve, petantve,
Ad se intra sua tecta vocat: simul obviat ultro:
Agnoscitque viros: atque in penetralia ducit.
Et quaenam cursus huc, inquit, fata dedere?
Aut quo vos animo nostris DEUS appulit oris?
Quid Princeps Ludovicus agit? qua vescitur aura?
Sic fatus, dextra petit hunc, illumque sinistra.
Haud secus et Suecis pronata a regibus Anna
Obvia fert gressum, et venientes excipit aequo
Hospitio: pacemque DEUM, tranquillaque poscit
Omina, duplicibus tensis ad sidera palmis. [Note: Melioris Iageri, a Gartringen, intimi Consiliarii Wirtembergici petitio: apud Palatinum Principem Georg. Ioannem. ]
Tum MELIOR patriae custos non ultimus orae,
In quo summa fides, candor sine nube serenus:
Et mens humana maior, virtusque perennis:


page 253, image: s269

Intimus ipse aulae comes: et certissimus auctor
Eloquii: placido haec illi prior edidit ore.
Dux, genus egregium Rheni, Princepsque Palati,
Tuque Suecorum, regali semine nata:
Non nos huc casus, non fors his applicat oris:
Consilio hanc omnes, animisque volentibus urbem
Afferimus. Princeps tua nos ad limina mittit
Wirtembergiacus: quem non virtutis egenum
Auxit honore DEUS, patriisque admovit habenis.
Carolus, antiquo de Badae sanguine natam
Huic pater intactam dederat, primisque iugarat
Ominibus. Sed enim mors illam praecoce fato
Abstulit ante diem, teneroque exemit ab aevo:
Et nunc alter abit delapsis mensibus annus:
Ex quo reliquias, devinaque coniugis ossa
Condidimus terra, tumuloque sacravimus umbram.
Dux tamen ex illo luctu, ac maerore superstes:
Hortatu impulsus patriae, multisque suorum
Dictis (quod felix, patriaeque sit utile genti.)
Post vidui tandem maestissima tempora lecti
Coniugium rursus, thalamosque ambire secundos
Cogitat: auspicio superum et felicibus orsis.
Multi illum, multi (ne Princeps temne quod ultro
Proferimus voces humiles, ac verba precantum)
Optavere sibi, et voluere adiungere, tantis
Insignem donis generum, tot dotibus auctum.
Sed nos fata DEI vestras exquirere terras,
Imperiis egere suis. Est filia vobis
URSULA, virginei flos illibatus honoris,
Amissae cognomen habens. Hanc Teccius Heros
Expetit: amissae ut nomenque locumque rependat
Coniugis: et nostros fecundet amore penates.
Nam sibi progeniem hinc sperat virtute futuram
Egregiam, et patrias quae iustis legibus urbes
Ornet: et antiquum generoso sanguine Teccae


page 254, image: s270

Nomen in astra gerat. Non vobis Principe tanto
Hospitis uber agri, non dextera deerit amica. [Note: Responsum Georgii Ioannis, Palatini Principis ]
Talibus orantem dictis, defixa Georgus
Obtutu tenet ora: soloque immobilis haeret:
Intentos volvens oculos: simul optima coniux [Orig: coniux]
Spemque metumque fovet dubio sub pectore mistum.
Tandem laetus ait Princeps: DEUS orsa secundet,
Auspiciumque suum. Dabitur Ludovice quod optas:
Foedera nec sperno: quamvis minor urbibus amplis:
Nec socer hoc genero, nec filia coniuge tanto:
Digna satis forsan: vestrisque paratibus impar.
Gratia sit superis, quorum bonitate secunda
Auspiciisque viget domus inconcussa PALATI
Rhenani: cum nostra petant connubia tanti
Heroes, tantique duces, et foedera iungant.
Nam quis Tecciacos, fama super Aethera notos:
Nesciat heroes: generosum semen amati
Ulrici, magnisque duces Heroibus ortos?
Quorum facta pii vates annalibus addunt,
Illustresque animas aeterna in saecula mittunt?
Quis pietatis opes: quis religionis honores
Sincerae ignoret? quis terrae divitis uber?
Quod si coepta DEUS, quem voto supplice posco,
Rite secundarit, nostrum et firmaverit omen:
Non erimus sponso indecores, non nostra feretur
Fama levis: nec tanti abolescet gratia facti.
Nec vos Renigenam gremino excepisse pigebit
Tecciacos Nympham. Quare vestra Ursula, vestra est,
Ducite: nusquam abero comes hac cum matre, domoque
Et natis. Eadem haec lacrimis pia mater obortis
Ingeminant: gratesque pio de pectore solvit
Auspicibus tantorum operum, Christoque benigno.
Tum natam accedunt, et quae sententia menti
Explorant: velut Isacio cum pronubus olim
Quaereret Assyrio mittendam ex urbe Rebeccam:


page 255, image: s271

Sollicitus Bathuel, ne quae pepigisset amanti,
Virgo recusaret, mentem perquirere natae
Censuit, et cunctos metuentem expendere casus.
Accepit vocem genitoris et URSULA matris.
Flagrantes perfusa genas, cui plurimus ignem
Subiecit rubor, et pudibunda per ora cucurrit.
Ut cum mista rosis albentia lilia pictis
Suave rubent: aut cum niveum quis sanguinie fuso
Tingit ebur: tales virgo dabat ore colores. [Note: Responsum Ursulae Palatinae [(transcriber); sic: Ursula Palatina] virginis,]
Tandem pauca refert: vestrum mandare parentes,
Sed parere meum. Sicut placita omnia CHRISTO:
Omnia sic fiant: sequimur quocumque iubemur.
Nam patris hoc opus est caelestis: sentio numen,
Et mea divino sponderi foedera pacto.
Est locus ad veteris positus confinia Brettae
Durlachium, a turri nomen cui prisca vetustas
Imposuit: nostris iam nunc disterminat oris
Iugera Badani laris. Hunc petiere parentes
Cum sponsa: petit hunc et Wirtembergicus heros:
Ante tamen sibi promissa de virgine certus.
Ut conventum illic pacto firmantur eodem
Foedera, quo prius: ambrosia tum dextera dextrae
Coniuncta: et tenerae sponsalia munera nuptae
Addita: Erythraeo collectae a litore conchae
Inclususque Adamas auro, viridesque Smaragdi.
Dos etiam sponsae pacta et dotale vicissim
Hospitium viduae: si quis sit ab aethere casus.
Tunc epulo indultum: tunc causa inventa morandi:
Tunc risus: hilaresque ioci: tunc blanda voluptas,
Laetitiaeque dator generosi succus Iacchi.
Et quisnam illius possit memorare diei
Gaudia? quis ludos? quis cantus? quisve choreas?
Omnis tunc luctus, tunc omnis cura valere
Iussa, proculque actus maeror: cui quando fugatis
(Post multas hiemes tempestatumque furores)


page 256, image: s272

Nubibus, in vacuum purus redit aera Titan.
Aut cum, quae gelidae per tristia tempora brumae
Semianimes nido obscuru iacuere volucres:
Vere novo in lucem redeunt, campoque potitae
Aprico, variis implent concentibus auras.
Tum thalamo statuere diem, festoque iugali
Purpureas idus Maii, quo tempore tellus
Caespite se vestit viridi, et formosior annus
Appingit flores diversicoloribus agris,
Arboribusque comas, et mollia gramina campis,
Et iam longa mora est omnis: tardeque videntur
Ire dies, segnemque rotam non volvere Phoebus.
Risit amor, multumque tibi Ludovice negoti
Exhibet: et pigros intra tua limina somnos
Ducere non patitur: nec inerti perdita luxu.
Otia transigere. Hinc missus cognata tabellis
Turba vocanda tibi, festa ad genialia lecti:
Hinc domus hospitibus tibi praescribenda vocatis:
Hinc ludi, et circo ludo signandus equestri:
Armaque, et excubiae, et rerum quae postulat usus.
Sed tamen iste DEUS molliverat arbiter, ore
Caelesti: et facili, qui temperat omnia, nutu.
Namque coronato fecundis fructibus anno,
Omnia praelarga distenderat horrea messe,
Atque omnes liquido complerat nectare cellas.
Non secus, ac prima cum te consorte bearet
Dorothea: antiquum quando omnis credidit aetas
Temporis rediisse aevum: caeloque recenti
Intactam rastris tellurum effundere fruges:
Flavaque silvestri stillare e cortice mella:
Atque omni de vepre suos pendere racemos.
Tum famuli inter se partiri munia iussi,
Pars mensis inferre dapes, et fundere vina:
Pars calices auro obductos, depromere capsis:
Atque ex argento cochlearia fusa ministris


page 257, image: s273

Reddere: pars servare fores, et pellere vulgus:
Pars equiti paleam, stipulasque, et semen avenae
Proferre, officiumque suum de more tueri. [Note: Christop. a Degenfeld, Aulae Magister. ]
Instruit hos dictis Degofeldus, et arte Magister.
Vir prudens animi, longoque domesticus usu:
Et promus simul, et magno cum fenore condus. [Note: Nobiles Consularii Wirtemb. ]
Addunt se comites operi, festisque futuris,
Wirtembergiaci columen praelustre Senatus: [Note: Erasm. a Laimingen: magnus curiae Magister. Eberhar. Baro in Limpurg, etc. ]
Multiplici virtute potens, animoque sagaci
Laimingae suboles, et gloria gentis Erasmus.
Et qui Limburgo surgit de stemmate Baro:
Non vulgare decus titulis Eberhardus avitis:
Magna patris magni proles, qui (vita supersit
Huic modo) Limpurgum feret olim ad sidera nomen. [Note: Ioan. Iacob. Guet a Sulz praefectus aerarii. Burchardus a Berlingen ]
Nec tu rebus abes, re Guotus et omine pulchri
Nominis: antiqui maior natalibus aevi.
Tuque mihi ante alios unus vir carior omnes
Burcharte, e veteri Berlingum sanguine proles
Inclita. Nam quem te memorem? quo carmine dicam?
Virtutesque tuas, praeclaraque facta tuorum?
Vivit adhuc, vivit Gotofridi nomen, honosque,
Et memorata fides, durisque exercita rebus:
Cum sors Tecciacos premeret non aequa penates.
Fama viri illustris, factis quaesita decoris,
Nescit obire diem: nec qui pia contegit ossa,
Obruit ille etiam nomen laudabile cippus.
Et tu clare nepos, illo haud minor emicat in te
Cum pietate fides, adversis nescia frangi:
Et sollers animus rerum, et prudentia velox. [Note: Iordan. a Braittembach, Magister Venatorum. ]
Fert etiam quam ferre potest genialibus orsis
Braittembachus opem, Venantumque arma gubernat
Et captas vertis festiva ad limina praedas:
Excitos nemorum lustris cervosque caprasque,
Et timidos lepores, villisque horrentibus apros.
Praeparat alipedes ad ludicra proelia Martis


page 258, image: s274

Schafelitaeus equos, alacri virtute Sebastus: [Note: Sebast. Schafelitzki: Stabuli equestris Magister. Sebast. a Pleiningen. Christoph. ab Engelshofen. ]
Excellens animo, et castrensibus impiger armis.
Nam stabuli huic curam Princeps mandarat equestris:
Nec socius tantorum operum Pleiningus, avorum
Congener, aequaeve comtus splendore iuventae,
Defuit: atque Engelshovio de stemmate felix
Christophorus: quo non alius praestantior arte
Iuridica, et studiis praelustior. Optimus illi
Virtutum trames, pietas sincera, fidesque
Incorrupta: DEO totum se tradere soli,
Et patriae prodesse suae, legesque tueri
Iuraque et utilibus longe praeponere rectum. [Note: Vasalli et evocati]
Quin etiam acciti totis e finibus assunt:
Moenia qui patriae legum munimine servant:
Iuraque dant populis: aut qui stipendia bello,
Nobiliore satu pubes generata, merentur:
Aut Wirtembergo qui sunt sub iure clientis:
Nomina nunc olim nostris memorata camenis. [Note: Albertus Comes in Leuvenstein .]
Emicat hos inter, ceu lucifer ortus Olympo,
Gente Leosthenia Albertus praesignis. amoeno
Maximus eloquio: quo nemo plura locorum
Climata Baro adiit: nemo Comes. Ille Damascum
Et Solymas vidit sedes: cedroque virentem
Palmiferi collem Libani, divosque Sionis.
Ille Pelusiaco septemplicis ostia Nili
Litore perspexit, Memphimque et subdita Cancro
Regna Phari, Libyaeque urbes. Noton ille tepentem
Percurrit: qua Creta mari iacet insula vasto:
Qua Tyrus et Cyprus: qua regna Ithacensis Ulyssi:
Qua Corcyra sedet, Venetis subiecta Dynastis.
Qua loquar Arctoi conspectas litoris oras,
Vandaliaeque solum? quid quae secat arva colonus
Sarmata, quaeque Borythenius procul irrigat amnis?
Mens erecta viro, et nullis circumlita fucis:
Os placidum, et variis vix ulli imitabile linguis.


page 259, image: s275

[Note: Eberhard. Comes a Tubingen, dominus in Liechteneck. ]
Proximus assistit magnorum Eberhardus avorum
Progenies: satus illustri genitore Georgo:
Grande Palatinae decorat quem stemma Tubingae:
Ipse animi felix, et maior alacribus annis. [Note: Rudolphus Comes ab Helfenstein. Hierony. Schlik. Comes in Bassau, et Weißkirch. Ioannes Baro in Limpurg., S. Romani Imper. pincer. hered. Henricus, Baro in Merspurg, praefectus Schorndorfensis. Burchardus, Baro ab Haideck. Henricus Terscy, Baro in Lindau. Henricus a Stein, praefectus Haidenheimensis. ]
Advolat huc etiam vicino a limite Vilsae
Rudolphus: lumen magnorum insigne parentum
Praeclaraeque domus: cui cum promuscide longa
Ore ferox Elephas, dentesque infrenis eburnos,
In clipeo gentile decus. It Schliccius una
Bassana de gente comes: quem pallados artes
Cecropiae exornant, et sacri pagina verbi.
Nec Limpurgus abest Baro sectator honesti,
Iustitiae cultor, verae virtutis amator,
Clarus Ioannes: nec Merspurgaea propago
Cui Schorndorficae concredita moenia sedis,
Baro potens animi: rerumque columna bonarum.
Venit et Haidecia Burchardus origine clarus,
Ornatum festae genitalia foedera taedae:
Cum comite Heinrico Lindaea stirpe creato:
Ambo pares, magnaque fide, factisque decoris.
Quos super Haidemiae desertis rupibus arcis
Advolat Heinricus: Steinaeo insignis ab ortu:
Vir belli leges, praeceptaque Martia doctus:
Seu sit ducendus rapidos equitatus in hostes:
Seu laxanda manus: seu pugnam inhibere premendo,
Utilius, durumve in cornua vertere Martem. [Note: Conrad a Velberg Ludov. ab Hutti. ]
Tu quoque Velbergis Conrade penatibus orte,
Hic ades: et thalamum Teccaei principis auges:
Dulce decus patriae. Tua mens obnoxia nulli
Invidiae: studiumque tibi non ludere quemquam:
Et stat avaritia vacuum tibi pectus, et aegrae
Ambitionis inops. Quid te loquar, edite prisca
Gente Huttenorum, fama immortalis aviti
Splendoris, Ludovice: potens animoque fideque
Et magno ingenio? te dextera vivida factis


page 260, image: s276

Te pietas ornat, te sacrae pallados artes:
Te niveis caeleste decus complectitur alis. [Note: Bernhard. a Libenstein, Praefect. Laussensis. Erasmus a Venningen Praefectus Neustadiensis. Christop. a Wolframsdram Vahingensis Praefect. Iacob. ab Hoenek. Ioanne, Burch ab Anweil Herenbergensis Praefect. Gedeon ab Ostheim, Wiltpergensis Praefectus. Georg. ab Ehingen. ]
Quid Libosthenia memorem de stemmate natum,
Te felix animi Bernharde quid acribus actis
Praelustrem et patriae lumen virtutis Erasmum:
Qui Veningaeis ducit natalibus ortum?
Quid te Ramsdorfi, duris exercite bellis:
Pulchrae Vahingae qui moenia proregis urbis?
Quid te Hoenneccaea generosum stirpe Iacobe,
Curia quo nuper florebat Teccia magno
Praeside? iuncta tibi socio vestigia passu
Fert, Herebergaeae qui servat limina sedis
Acre fori caput: et Gedeon prudentior unus
Omnibus: Osthemiae Gedeon lux inclita gentis:
Cuius honos tantum venientes crescit in annos.
Quantum quae duris surgit radicibus arbor:
Aetheriasque petit frondente cacumine nubes.
Par studiis illi, et magna virtute Georgus:
Bis denis generosus avis: quos clarat Ehingae
Stirpis honos: quintum durans cum laude per aevum.
Cetera praetereo. Quis enim tot nomina dicat,
Quis tot Gemmingos? tot prisco a sanguine fortes
Remchingos referat? quis tot praesignia famae
Pectora Giltlingae, aut Nipoburgo semine cretos?
Quis Thummos? quis tot Spaetos: tot stemmatis Awi
Haeredes magnos? quis tot sibi montibus altis
Nomina formantes Fribergos: tot Rechobergos:
Tot Laubenbergos, tot Frauuenbergica ponat,
Mollibus in numeris cognomina dura, suisque
Inconcinna sonis, nec versibus apta Latinis?
Iamque omnes magno complebant atria coetu
Tecciaca: ad iussus patrii Ducis ire parati:
Et quisque officii promptus molimine fungi,
Patribus aequato iustis: seu tecta tueri
Sive armare viros, seu praepetis ora veredi


page 261, image: s277

Frenare, et festi tentare in pulvere circi.
Ver erat in foribus, cum Sol candentia Tauri
Cornua linquit: et Eois Atlantides undis
Paulatim incipiunt humeros relevare paternos,
Festa coronato iam pendent limine serta:
Et Wirtembergus passim sua cornua cervus
Iuncta Palatino, gentilia signa, Leoni
Applicat: hospitibusque patent sua tecta domorum:
Et stabula aeripedi [(transcriber); sic: aerepidi] . Iam contignata repente,
Pro grege servorum, famulisque et paupere turba,
Omne forum grato complet nidore culina.
Soli exspectantur, quos alto sanguine iunctos,
Hoc sibi convivas, festum ad geniale vocarat
Tecciacus princeps: reliquis praeque omnibus una
Gratior, exoptata piis virgo Ursula votis. [Note: Richardus Dux Bavariae, Palatinus Rheni. Dominus in Simmern et Spanheim. ]
Primus ibi ante alios, patriis digressus ab oris,
Eximius princeps, magna virtute Richardus,
Deserit Obrincam, quaeque alluit arva Mosella:
Quaque meat vitreis Nabus velocior undis:
Et Rheni se miscet aquis. Dux ille vetusta
Gente Palatinus Rheni comes: inclitus heros:
In quo prisca fides, virtusque insignis, et omni
Labe carens animus, nullique obnoxia fraudi
Et candore albos aequantia pectora cygnos. [Note: Aemilia, Richardi uxor, filia Christop. Ducis Wirtemb. sponsi Ludovici soror. Henricus a Geispizheim: Praefectus Polandae Barthol. ab Obentrut, Praefectus Schomberg. Melior Staiendtin a Gisebiz praefectus in Simmern. ]
Quadriiugo insequitur curru pulcherrima coniux
Aemilia: e Wirtembergis natalibus ortum
Stirpe sua ducens: Matronae exemplar honestae:
Tecciaci germana Ducis. Regit agmen equorum
Polandae custos arcis, iungitque phalanges
Strombergae praeses: Geispitzhaimensibus ille,
Hic Obentruciis de patribus ortus: uterque
Cultor honestatis, cultor pietatis et aequi.
Tum qui Simmeriam servat Gisebizius urbem,
Praesignis Melior: Bosio comitante Ruperto,
Waldecii custode laris: socia agmina iungunt:


page 262, image: s278

[Note: Ioann. Rupert. Bos a Waldeck, praefectus in Waldeck. Bernhar. Horneck a Weinheim . Hartmut a Cromberg . Christ. Balthasar ab Hepfenberg . Gothard ab Hall . Heinricus Otho, Dux Bavariae, Palatinus Rheni, Dominus Bipontii, etc. ]
Ambo alacres animis, ambo praefortibus ausis.
Bisseni hos alii de nobilitate sequuntur
Eximii fortesque viri: quos gloria prisci
Condecorat generis, virtusque exornat avorum
Nec propriis laus orba bonis. Hos inter ovantes
Vidimus Horneccum, et Crombergi nomine clarum
Atque Hepfenbergum simul Haligenamque Gothardum.
Parte alia terris properabat abire Nariscis
Dux Henricus Otho, de stirpe creatus eadem:
Et consanguineo iunctus, sua cura, Richardo:
Sed sponsae proprior. Quoniam communis utrique
Vixit Alexander proavus: Praeclara Palati
Gloria Rhenani et magnis lux inclita factis.
Ipse sed et pronepos, dignum se nomine avorum
Exhibet ingenio, et multis praestantibus orsis.
Nam placidi mores, et mens pietatis amatrix,
Iustitiaeque tenax, et nullo sublita fuco.
Huic Wolfgangus erat genitor, iustissimus unus
Qui fuit in Boiis, et servantissimus aequi
Magnanimus princeps, rerum tutorque sacrarum. [Note: Dorothea Maria, Henrici uxor: altera sponsi Ludovici soror.]
Subsequitur coniux nitidis invecta quadrigis
Dorothee Maria: ipse etiam natalibus orta
Wirtembergiacis: sponsi soror inclita magni:
Quam formae decus et sancti sub mente recessus,
Conspicuam reddunt, laudataque praemia famae.
Et iam Sulsbaciae digressi moenibus urbis:
Vilsus ubi provolvit aquas, Naboque recepto
Danubium petit, et magno minor occubat amne:
Deseruere larem: Stuccardaque tecta petessunt. [Note: Wolffg. Frider. a Lentersheim . Eckhar. a Byern . Ioan. Mathias a Tschein . Ernestus Frider. Marchio Badensis et Hochburgensis: Landgraf. in Sufenberg: Dominus in Rötelen et Badenweiler .]
Triginta hos comitantur equi, quos nobilis ortu
Wolffgangus Fridericus agit, milesque Byernus,
Et Tschenius, sumptisque alacer Rumelius armis.
Proximus a celebris vicino limite Badae
Ernestus Fridericus adest: Durlachia linquens
Moenia: Marchiades animi plenissimus aequi:


page 263, image: s279

Et princeps pietatis amans: et cultor honesti:
Dorothees frater: quam primo foedere iunctam
Duxerat has quondam patriae Ludovicus in urbes. [Note: Emico comes in Falckenstein . Fridericus, Baro in Merspurg . N. ab Henneberg, Aulae Magister. Vitus Schöner, a Straubenhart . Christop. Schöner a Straubenhart, praefect. Pforzheimensis Martin. Amelio, a Nifernberg. Cancellarius. Eberhard a Remchingen. praefectus Durlacens. Martinus a Remchingen praefect. Liebencellensis . Achior ab Ulm: praefect. Altensteigensis . Ioan. Horneck ab Hornberg: Venatorum Magister. Pleucard. Landschad a Steinach . Philippus a Neuperg . Georg. Philip. a Berling. Marti. Sigward Secretarius aulae. Ioann. Pistorius, medicus et insignis Historicus. Iacobus Marchio Badensis et Hochburgensis, etc. Ernesti Frid. germanus.]
Illum Leiningus comes Emico et Emico ducit
Falckosteinaeus comes, et Merspurgia proles:
Magnanimi heroes. Aulae quos deinde Magister
Excipit Henbergo quidam de stemmate clarus:
Schonerique alacres: quorum alter bella secutus,
Iampridem fama complevit nominis orbem:
Alter Pforcemiae custos nunc praesidet urbi.
It simul Amelius, quem Niferoburgia clarat
Nobilitas: iurisque sacrilegumque peritum.
Tum duo Remchingi sibi credita tecta relinquunt
Ulmiadesque Achior [(transcriber); sic: Achoir] , venatorumque Magister
Hornecius citharaeque gerens insigne decorum
Pleucarus: et rapidae qui fert cognomina turmae
Cum Berlingeno, Neopyrgiadeque Philippis:
Eximii sanctaeque viri pietatis amantes.
Ter denique alii: quorum de gente vetusta
Surgit honos, generisque decus, coniunctaque virtus.
Sed qui transierum vos hic Siguarde, sagaxque
Pistori: ingeniis felicibus ambo potentes?
Tu Siguarde, feri castrensia proelia Martis
Sectatus, virtute paras tibi nobile nomen:
Attentasque viam, qua ferre per aethera cursum
Et laxas famae possis dare victor habenas.
Tu vero Pistori, herbas mentemque Galeni
Doctus: agis mutas, sed non inglorius, artes.
Quis procul ille autem cum feminio comitatu,
Hochburgis egressus agris? e limite Badae?
Quem sese ore ferens? quam forti pectore et armis?
Agnosco, venerorque lubens: Comes iste Iacobus
Marchio: Badanae non ultima gloria gentis:
Et coniux illi de stemmate Elisa Sicambro.


page 264, image: s280

[Note: Elisabetha: uxor Marchionis Iacobi Elisabetha, eiusdem soror.]
Quadriiugis advecta rotis: germanaque Elisa
Marchiadae: teneri flos primus, et integer aevi.
O faciem pulchram, cui candida mater amorum
Invidisse queat. quid nostro digna relatu
Pectora commemorem? quid purum criminis aevum?
Octoginta omnes per florea prata sequuntur
Cornipedes: ostro contecti, auroque superbi. [Note: Ioan. Landschad, a Steinach, locum tenens [(reading uncertain: ?)] . N. a Gedliz, Genacaei magister. Burchardus ab Ehingen . Henricus a Fleckenstein . Ioan. Philipp. a Veningen . Fridericus Comes Wirtemberg. et Mompelgard. . Sibilla uxor comitis Friderici: Princeps e stirpe Anhalt. et Ascan. ]
Hos duo Landschadii, vitaeque exemplar honestae,
Gedlitius ducunt: et stirpe beatus Ehinga
Burchardus: felix animi: qui magna suorum
Nomina maiorum propriis virtutibus auget.
Hunc Fleckosthenius sequitur, generisque Veningi
Ornamentum ingens, multa cum laude, Philippus.
Ecce autem, magno urgentem vestigia passu,
Mompeligardaeae digressum moenibus urbis,
Fridricum: veteri qui Wirtembergide natus
Illustris comes, illustri genitore Georgo:
Corpore cui validum robur: cui pectora virtus
Vivida, et ingenium tali maturius aevo.
It comes huic uxor, generosa fronte Sybilla
Conspicua: Ascaniae gentis decor: inclita mater:
Iam quartum sibi facta parens: natisque duobus
Auspice adaucta DEO: quos dextro numine servet
Incolumes DEUS, et patriis virtutibus ornet. [Note: Melior a Ruest. ]
Septuaginita illos equites comitantur euntes,
Quorum ductor ovat Melior, de sanguine Rusto
Editus: ingenuas olim qui disceret artes,
Missus in Italiam: qua lento flumine Brenta
Fertur in Adriacas, obstructis molibus, undas. [Note: Ulricus Heclin a Steineck .]
Agglomerat passus illi, Staineccia proles,
Heclinus: sollers animi, linguaque diserta
Facundus: seu Teutonios, seu forte Latinos
Edat ab ore sonos, Seu Gallica verba loquatur. [Note: Acacius a Guetenberg .]
Huic iuncto Acacius fertur per aperta veredo
Gutaebergiaci generis, florentibus annis


page 265, image: s281

Integer, et placidae decoratus honore iuventae.
Illum cana fides ornat, mensque inscia falsi,
Et placidi mores, et frons sine nube serena. [Note: Sueichard. a Gemmingen, Venatorum magister. Ioann. ab Hanffmues, Equitum magister. Melior a Berenfels . Wambold, ab Umbstat . Iacob Sigmund ab Halwil . Georg. Ioan. Dux Bavariae, Palati Rheni; Comes in Lucelstein et Veldenz .]
Venantum hunc praeses, decus immortale paternae
Suichardus gentis, sequitur Gemmingius: et qui
Cannabia de pulte gerit memorabile nomen,
Acer Ioannes: equitum de more magister
Agmen agens sumptis vir non instrenuus armis.
Er Berofelsaeus Melior, famaeque decorum
Umbstadius priscae: nec non Halvilia virtus
Atque alii: quorum mollis cognomina versus
Respuit: et pedibus patitur non ire latinis.
Interea Alsaticas, cum sponsa virgine terras
Liquerat: Illustri virtute Georgius ingens:
Stirpe Palatina satus: et genitore Ruperto
Matre pia, Falcostheniae de sanguine gentis.
Ipse sagax animi, rerumque peritus ab usu:
Artibus instructus variis, varioque disertus
Eloquio: seu nostra sonet: sive ore Latino
Intonet: aut Gallae promat commercia linguae.
Imprimis pietatis amans, legumque sacrarum
Eximius custos: qui iusta iuris amussi
Omnia dispensat. Nemetum ceu moenia testes,
Nunc ubi Caesareum conservat Spira tribunal.
Namque fori praeses, populo civilia dixit
Illic iura suo, iuris servator et aequi:
Munificus princeps: patriae pater optimus orae:
Dux nulli veterum vera virtute sedundus. [Note: Georg. Gustavus Dux Bavar. Palat. Rheni, etc. Georgii Ioan. F. ]
Filius huic iuxta, vultu Gustavus amoeno:
Regis nomen avi referens, nomenque parentis.
Hunc chorus Aonidum, secreta per avia Nicri,
Caelestes haurire lacus, umbrasque subire
Lauriferi nemoris vidit: sedesque beatas:
Hic ubi Necaricae sunt ardua tecta Tubingae:
Ex illo ingenii vigor iste desertus, et acre


page 266, image: s282

Iudicium, et tenero pectus maturius aevo. [Note: Ioan. August. et Ludovic. Philip. Palatini Rheni, Duces Bavariae, etc. Georg. Ioan. F. F. ]
Tum gemini fratres Augustus, imago parentis
Magnanimi, et celsa Ludovicus mente Philippus:
Associant passus: Comitum par nobile fratrum:
Quale fuit quondam Oebalio cum Castore Pollux.
Nondum illis validae fruticantia signa iuventae
Irrepsere genis: stat adhuc decor integer aevi,
Mitibus addictus studiis, Latiaeque Minervae. [Note: URSULA sponsa, Georg. Ioan. F. Dux Bavariae, Palat. Rheni, etc. Huius eulogia infra duobus in locis.]
Pone deaurato virgo subit URSULA curru:
Quem nivei sexta ducunt cervice iugales:
Insignem fulvi membris atque ore leonis
Auricomo. Ipsa nitens auro, Tyrioque decora
Murice, et ornatu longe formosior ipso. [Note: Anna, Gustavi Sueciae Regis F. Georgii Ioan. uxor. Anna Margaret. et Ioanna Elisab. eorundem filiae: sorores sponsae. ]
Hanc sequitur curru Suecis e regibus orta,
Anna parens: stipata socru, natisque duabus,
Anna Margaride, et Ioanna virgine Elisa.
O Dii quae facies? quae pulchri lumina vultus?
Lumina sideribus non inferiora coruscis?
O qui mentis honos?`qui religionis avitae
Cultus inest? quam prisca fides, quam iuris et aequi
Incorruptus amor? Sic olim per iuga Cynthi,
Nympharum comitante choro, formosa Diana
Dicitur isse redisse vias: sic magna Cybelle,
Prole DEUM felix, Phrygias turrita per urbes,
Flexit iter: fulvi collo subvecta Leonis. [Note: Wolffg. Cram, a Geißbolzheim: Equitum Magister ]
Ductor adest equitum, de Gaisbolzemide gente,
Wolffgangus: turmasque legit, sociatque phalanges.
Militiae sollers, qui seu super aequora cursum
Flectat equi, sive in nuda certare palaestra
Expetat, haud illi fuerit praestantior alter. [Note: Robertus de Heu, Baro Malleroius .]
Huic etiam socio iungit vestigia curru,
Stirpe genus clarum, Ducibusque affinis origo
Hevius: ingenio Baro inclitus, inclitus ore
Multifido: et sacra Malaroius arte Robertus
Excellens heros. Non hunc violaverit umquam


page 267, image: s283

Invidia, aut Libyco popularis gloria fuco:
Non astus. par ingenium castrisque togaeque.
Et quis praeteritos possit memorare labores?
Quis canat edomitas hiemes, tolerataque belli
Fulmina, et exhaustos infracto vertice nimbos? [Note: Ioan. Rupertus a Seelbach, et Israel Acatius, aulae Magistri. Ernestus a Rechenberg . Theodori. Wyherus, praefectus in Veldenz .]
Non procul antiquae generis Selbachius ortu
Clarus, et Acacius, bino praenomine gaudens,
Ernestusque, genus Rechobergo a stemmate ductum,
Frenatis lucent in equis. It proximus illis,
Qui modo deseruit Veldentia tecta Vyherus:
Vir sapiens animi, vir consultissimus aequi:
Vir gravis eloquio: vir multa indagine sollers:
Artibus imprimis clarus, linguaque latina.
Et studio legum. Non hunc ignava Vyhero
Dissimilem patri arguerit, quam non amat, aetas. [Note: Ioan. Eccelspach, I. V. D., praefect. in Wolfenstein . Georgius a Ranzau . Acaciuis Sepff. Suecus . Henricus a Steir . Philip. Iacob. a Seebach . N. Clemens Trelaeus, Andegavensium Ducum Secretarius, I. V. D. ]
Hinc Wolfestheniae custos qui praesidet arci
Eccelspachus adest, legum iurisque peritus:
Et scelerum vindex bonus, et defensor honesti.
Una Ranzovius, generisque propago Sueci
Sepffius, et Steina de gente Heinricus, et acer
Sebachius, per aprica ruunt: praefortia bello
Pectora: quis virtus, et vivida membra, laborque
Providus, et cautae non deest sollertia mentis.
Una it Trelaeus, dubium meliorve Poeta,
Gnarior an legum, et sancti studiosior aequi.
Ille Andegaviae quondam fidissimus aulae,
Et secretorum comes: ille per omnia latae
Climata Christiados legati munere functus,
Ivit ab Hersperiis, ad Eoas nuntius oras:
Et qua flat Boreas, et qua medii aura diei.
Nunc exul patriam, ob verum pietatis honorem
Linquit: et hospitium peregrinis quaerit in oris.
Macte animi fer mente pia: quae flectere non est
In melius: superanda tibi fortuna ferendo est
Nec tamen extorris vivis, mala talia passus:


page 268, image: s284

Omne pio natale solum: quin prima salutis
Ianua, quam refugis, patria pandetur ab ora. [Note: Christoph. a Buttenhaim , et Rupertus Luis, a Dorndorff , aulici Magistri iuniorum Principum.]
Carmine sed quo te Butenhami acerrime dicam?
Quo te Dorndorfi? custodes ambo fideles
Quos dedit Augusto genitor, natoque Philippo:
Principibus teneris? vos ornat plurima virtus:
Vos generis comitatur honor, vos candida mentis
Condecorat facies, et toto gloria vultu.
Innumeri hinc subeunt proceres, quos dicere cunctos,
Temporis heu nimium spatiis excludor iniquis.
Crimen erit vero non excusabile, nostris
Indictum numeris si Pappi nomen abiret. [Note: Daniel Pappus a Trazberg, Consiliarius Palat. ]
Pappe tuum nomen (modo sit mihi vita superstes)
Ingenui sublime ferent ad sidera vates.
Te duce Gustavus linguae praecepta Latinae
Imbibit: Aonii pars non postrema Lycaei:
Quando Tubingiacae tenuistis limina sedis:
Et me divini audistis monumenta Maronis
Dextre enarrantem, vocesque exsolvere vinclis:
Planior ut non sit verbis Columella Latinis.
O quoties una rotas consumpsimus horas?
O quoties mensis epulati assedimus iisdem:
Colloquiis laeti, et docti sermonibus oris.
Stulte popine vale, ventris curator Apici:
Cui studium deforme gulae, quo phasidis ales
Sit condimento melior: quid ab imbrice porci
Westphalicae distent pernae: quis lucius extis
Uberius foveat iecur, aut quae gratia turdo,
Quae lepori, quam dulce femur, quam dulce palumbi
Sit latus: et carni quam gratus nidor aprugnae.
Nobis verus amor, medioque Helicone petitus
Sermo, hilaresque ioci, rerumque perennis in ore
Gloria gestarum, repetita prioribus annis.
Noster amor, ductas audire et reddere voces:
Tum cessante fame, stomachum sedare latranten:


page 269, image: s285

Et curas animi modico propellere vino.
Haec Bucholzaeum memini laudare Magistrum:
Insignem probitate virum. Nunc dispare fato
Fungimur: ille feri sequitur castrensia Martis
Agmina: tu magni pars non obscura Senatus,
Consilio patriam, et multis virtutibus ornas.
At me sors vario iactatum turbine rerum,
In patriam, Carna pridem [(printer); sic: ?] e dicione, reduxit
Artibus addictum, et studiis ignobilis orti. [Note: Ioann. Wagesser I. V. D. Consiliar. Palat. . Hiero. Bauschius Medic. Doctor.]
Sed vos qui nam estis? quos nostra ad moenia currus:
Tam longus vehit? agnosco: tu candide Doctor
Iuris, honorque fori, sociis vestigia torques
Vagessere rotis: te ius comitatur et aequum,
Et Themis, et Themidos Charis, et suadela sorores:
Quin etiam huc vehitur clarissimus arte medendi
Bauschius: egregium decus, ac memorabile nomen:
Cui suus Hippocrates labor, et sua cura Galenus.
Centum animi dotes, virtutum pondera centum.
Hoc hoc cana fides legit sub pectore sedem,
Ingenuusque pudor, pietas, et sublita nullo
Mens fuco, et miseris studium proclive iuvandis.
Scheccius huic socer est, huic aurea Magdala coniux
Scheccius exacti celeberrima gloria saecli:
Magdala, feminei decus admirabile coetus:
Fida Palatinae comes, et pars nobilis aulae. [Note: Lucas Bathodius aulae Palat. Doctor Medicus.]
Par vero studium, similesque in pectore curae
Bathodio. Nam quae morborum causa: quid artes
Efficiant medicae: quae vis operetur in herbis:
Quae virtutum ipsis DEUS incrementa ministret,
Sedulus expendit. Latus illi claudit utrumque,
Praeco DEI Henricus dextrum, laevumque Georgus: [Note: Contionatores aulici.]
Praestantes pietate viri, sanctisque decori
Mentibus et CHRISTI divino numine pleni.
Addit se socium, magna cum laude, Magister
Principis Augusti iuvenis, monitorque Philippi


page 270, image: s286

Svederus: iam maturo venerabilis aevo:
[Note: Gabriel Schuvederus iuniorum Principum paedagogus.]
Et regere et laxas, qui scit dare iussus habenas:
Cecropias doctusque artes, usumque librorum:
Quo veteres aequat Graios, veteresque Latinos. [Note: SPONSAE adventus in Oppidum Leoberg.]
Et iam permensi spatium haud exile viarum.
Limite sub nostro, Leobergis moenibus assunt:
Vespere lunares sero impellente quadrigas,
Et Propode occiduas solem comitante sub undas.
Excepti hic epulis, optata sede fruuntur:
Atque novo hospitio indulgent, et fessa benigno
Corpora restaurant, prima sub nocte, Lyaeo:
Tum placidae saturi componunt membra quieti.

LIBER SECUNDUS.

Orta dies fuerat, sed non sine nubibus orta
Imbriferis, cum ver sitientibus impluit arvis:
Fecundatque solum: iam prima luce propinquis
Moenibus egressi, longo per strata viarum
Agmine Canstadii cives, armisque feruntur [Note: Cives Canstadienses et Wayblingenses in armis.]
Instructi. Iam mille viri Waiblingia linquunt
Tecta racemiferos qua colles alluit unda
Piscosa Rembus, flaventesque irrigat agros.
Omnes armati, et galeis capita alta corusci:
Omnes succincti gladiis: thoracibus omnes
Inclusi aeratis: clipeatoque agmine iuncti
Incedunt terni: totisque a finibus assunt.
Pars humeris gestant fulgentes aere secures:
Pars tormenta infert, teretes iaculantia glandes:
Emathias alii portant de more Sarissas.
Tympana pulsa sonant, pressisque inflata labellis
Assonat argutum buxus, plantaeque sequentum
Haec iterant eadem, et sublatus ad aethera clamor:
Et quae purpureo iuxta radiantia velo
Signa micant: sinuantque feri tria cornua cervi.


page 271, image: s287

[Note: Grieningenses et Leobergenses cives in armis.]
Parte alia Glembi linquunt patria agmina ripas
Gryningi cives, et qui Leobergica circum
Tecta colunt, bis mille viri, sponsamque sequuntur:
Semita qua noto Stuccardam tramite ducit.
Non aliter tendunt armatae in bella cohortes
Pannoniae, quoties Geticis circumsonat hostis
Turca ferox, patriasque urbes in cursibus urget.
Struxerat interea volucrum dux agmen equorum:
Obvia qui ferrent sacrae vestigia nuptae:
Iam Leobergiacae digressi moenibus urbis.
Ducit Tecciacas tubicen primo agmine turmas: [Note: Egressus sponsi Ducis in occursum sponsae Principis.]
Et signum dat voce aeris: simul omnis euntem
Wirtembergiaca de nobilitate caterva
Insequitur: cui iuncta gradu vestigia figit
Aula Palatini iam non postrema Richardi:
Et parvum Henrici, sed fervens agmen Othonis.
Hos super e notae vicino limite Badae
Centum equites assunt, decorati torquibus aureis,
Et gemmis nitidi, et precioso vellere ferum. [transcriber: Metrik?]
Inde quibus comitum surgit de sanguine nomen.
Pone novem totas implent clangoribus auras
Stridentes curvo aere tubae: quibus astrepit una
Ictibus alternis gemini pulsator aheni.
Tum celerum stipante choro, bipatentibus aulae
Succedunt portis, heroa fronte decori
Magnanimique duces: festum ad geniale vocati: [Note: Principis sponsi comitatus.]
Mompeligardaeus Princeps, comitante Iacobo
Marchiade: et fratre Ernesto: quem tergore fusco
Fert sonipes: lunatque pedes, et surgit in armos:
Humentemque efflat calida de nare vaporem.
Emicat hinc Henricus Otho: iuxtaque Richardus
Iam senior, sed mente virens, et pectore forti. [Note: Equus sponsi principis.]
Non procul arte micans, ostroque instructus, et auro
Stat sonipes, spargitque iubas, et surrigit aures:
Oraque substricto vexat spumantia freno.


page 272, image: s288

Qualis Amyclaei domitus Pollicis habena
Cyllarus, Eurotae quondam lustrabat arenas:
Et nemus hinnitu Spartanum implebat acuto.
Insilit huic sponsus Princeps: Ducibusque Palati
Infert se geminis medium: quatit aura comantes
Tegminis auricomi cristas: humeroque refulget
Purpurei fulvum saguli decus: Indica circum
Gemma quod exornat, viridisque innodat Iaspis.
Talis ab Oceano praemissis Lucifer astris
Exit: et Eoo solis praenuntius ortu.
Auroram revocat, et iactas dissipat umbras.
Nec pueri desunt, ex nobilitate, superbis
Torquibus insignes: vinctique monilibus aureis:
Et galeis tecti, et cristis capita alta decori:
Gestantes manibus caelatas ossibus hastas.
Insequitur reliquum nexis umbonibus agmen:
Quales aerio volitant cum tramite Cycni:
Eripiuntque diem, coniunctis aethere pennis. [Note: Via Canstadiana, strata.]
Est via Canstadium versus: qua moenibus instat
Collis, et e tumulis subiectam despicit urbem.
Claudit utrimque salix illam, virgultaque lenta
Viminaque et gravida pendentes arbore fructus.
Ipsa pavimento, et duris instructa lapillis.
Qualem Flammineo deduxit consule Roma,
Tusca per arva viam: rapidus qua labitur Arnus,
Et qua Clitumnus niveis dat pocula bobus. [Note: Cives Stucardiani in armis viam circumsistentes.]
Armati hac circumsistunt, clipeataque longe
Agmina densantur: collucent spicula toto
Hoc tractu, capitumque rubris cava tegmina cristis.
Nam bis mille viri, Stuccardae e moenibus, illo
Tramite constiterant: quales quae vertice Iurae
Usque ad radicem, ramis frondentibus, orni
Protendunt late, et duro se cortice firmant.
Incedunt equites illac, per strata viarum,
Agminibus iuncti ternis, magnoque fragore


page 273, image: s289

Suspendunt collum, freno in sublime reducto
Cornipedum: sinuantque gradus. Erectus in auras
It sonipes: rapidumque exspirat naribus ignem.
Vallis amoena iacet, tuto munita recessu:
Vitiferi cingunt colles, et parvulus uda
Rivus oberrat aqua, vitreis electrinus undis.
Huc ubi perventum, campis offertur apertis
Feminei coetus agmen, comitantibus alis
Aeripedum: sponsa genitor cum virgine, cumque
Matre Anna, consorte tori, natisque domoque
Cognata, et cara genitrice, equitumque phalange,
Conspicit hos princeps, et equum calcaribus urget,
Laetitiaque alacer missis infertur habenis. [Note: Novem Tubicines Wirtembergici.]
Ante illum curvo aere, novem stridentque canuntque
Ceu quiddam genitale tubae, pictasque quadrigas
Virginis, ut patrius fert mos, super aequore cingunt. [Note: Exceptio et salutatio sponsae et comitatus.]
Descendit tum sponsus equo, curruque levatam
Primus adit sponsam, dextram dextraque prehendit:
Et sibi dilectam totis complectitur ulnis:
Non secus ac quondam prisci dominator Iudae,
Obvia Davides ora Abigaelis, amoeno
Excipit vultu: aut campis spatiatus apricis:
Cum vidit Syria deductam ex urbe Rebeccam
Isacus, optati iunctam sibi foedere lecti:
Coniunxitque manus manibus, dextraque prehensam
Matris in amissae duxit conclavia Sarae:
Et desiderium, posito maerore parentis
Tam sibi dilectae satiavit virginis ore.
Iamque ubi dicta salus soceris, acceptaque rursum
In currus pia virgo redit, geminaeque sorores
Quadriiugo divae matris temone levantur:
Considuntque Duces in equis, iunguntque phalanges.
Gaudia testantur famuli clamore secundo:
Nunc ades aeterno complectens omnia nexu:
O rerum, latique salus concordia Mundi:


page 274, image: s290

Atque hanc praesenti confirma numine lucem. [Note: Ludicrum certamen Canstadiensium et Wayblingensium cum Grieningensibus et Leobergensibus.]
Ecce autem, peditum totis exercitus agris
Incedit: qua se molli demittere clivo
Incipiunt colles: tunc obvius alter in armis,
Oppositas acies venienti exercitus infert.
Ut propius ventum, pugnae dant classica signum,
Concurruntque viri, seque exhortantur, et augent
Cum clamore animos. Pars illic maxima glandes
Excussi spargit plumbi: pars ingerit hastas.
Dat strepitum, crebris tinnitibus incita cassis:
Nec pluvio peditem tristatum frigore caelum
Impedit: aut verno venientes aethere nimbi:
Non ventus, non aura minax, non imbre madentes
Ex humeris clipei, magnis conatibus obstant.
Nam dubiis maior regnat sub pectore virtus.
Glembicolas illic, non aequo Marte [(transcriber); sic: marte] ruentes,
Ductor agit, belli prudens: quaque obvia densos
Arctat turba globos, rumpens iter, aequore fertur.
Iam clipeus clipeo, pede pes, densusque viro vir
Fronsque premit frontem, teriturque umbonibus umbo:
Aspera ceu dubii peragant certamina Martis.
Hic gemitus fugientum, illic per tela ruentum
Clamor: horrisonus clangor ferit astra tubarum.
Non aliter vidi fortes concurrere tauros:
Quos pretium pugnae, subigit decernere cornu,
In magna errantes silva, formosa iuvenca.
Nunc Leobergaeas retro pavor amovet alas:
Nunc tergum vertunt Waiblingo a limite cives:
Nec tela interea cessant emissa, nec ullum
Armorum genus: insurgit pugna aspera campo:
Tormentisque leves muralibus acta, per auras
Saxa, fragorque solum quatiunt: magnoque propinqui
Dissultant fremitu colles: ceu fulminis ignes
Torqueat, et geminos inclinet Iuppiter axes.
Audiit horrificos tormentis omnibus ictus,


page 275, image: s291

Ima valle sedens, tumidarum Rector aquarum,
Neccarus: et madidum vitreis caput extulit undis.
Illi lucentes oculi: coma caerula quercu
Cingitur: et pendent circum cava tempora glandes:
Udaque barba riget, densis obessa salictis.
Utque videt sponsam paulatim accedere ripae
Fluminis, et curru per rura madentia ferri.
Protinus alloquitur, laetaque hac voce salutat. [Note: Neccari oratio, sponsam excipientis.]
Virgo decus patriae fluvio gratissima Nicro,
Hospes ave: flos virginei divine pudoris:
Aemula maternae laudis: certissima CHRISTI
Cura: Palatinam virgo quae tollis ad astra
Insigni pietate domum: cui nulla tulerunt
Saecla parem. Quid primum in te mirabile dicam?
Unde tuas nostra incipient praeconia laudes? [Note: Encomion sponsae.]
Qualis enim, quantusque tuo sub pectore regnet
Doctrinae caelestis honor: quae cura pudoris,
Quae pietas, quae cana fides, qui cultus honesti,
Quantus amor recti, sanctis quae gratia dictis:
Hoc vitae ratio docet: hoc sine labe verendi
Testantur mores, et mens sibi conscia recti.
Omnia quae maiora facit, formaeque venustas,
Naturaeque decus, nullo mercabile cultu.
Auro flaventes video certare capillos:
Sideribus video similes, sub fronte serena,
Lucentes oculos, erecto candida vultu
Tempora: sanguineis labra contendentia moris.
Quid? quod et antiqui generis nitor ornat, et altae
Nobilitatis honos, longaque ab origine regum
Maiestas: per mille gradus, seriemque virorum,
Ad magnum revoluta patrem? tibi Caesar avitam
Conciliat laudem, Renana a stirpe, Robertus: [Note: Robertus Caesar, Palatin. Elector, sponsae Ursulae, tridavus.]
Ausonias olim iussus tractare secures:
Cum Wenceslaus regni posuisset habenas, [transcriber: Metrik unklar]
Rex piger, et rebus non utilis auctor agendis.


page 276, image: s292

Eja age virgo, decus patriis illabere terris:
Sisque tuo felix Nicro: nostrosque penates
Prole bea: ut Reni veniat de semine princeps,
Dux Nicri , patriaeque decus, regnique levamen.
Nonne vides, nostros ut coniungamus amores,
Renus et ipse Nicer`? nostros fovet ille liquores:
Inque suum gremium venientes excipit amnes
Cum Nicro: nostrisque auctus tumet alveus undis.
Tu quoque Nympha, decus, Reni non degener amnis,
Necaricum amplexare Ducem: Nicrique fluento
Cresce tui: Quod si post tertia cornua Lunae,
Augustum sub ventre geras onus: et tibi surgat
Excarum varius muliebri in mente cupido:
Nusquam abero mensae, et nostro tibi gurgite pisces
Omnigenas mittam, Renanae fercula Nymphae.
Sic me Rembus aquis, sic uber adaugeat Aechus
Exoneretque suas in me celer Entius undas.
Dixit: et humentes retraxit in antra capillos
Fluminea: et vitreo rursum caput abdidit amne:
Admisitque suas in verba novissima lymphas.
Desierant imbres radiisque a sole retectis,
Maesta repurgato fugiebant nubila caelo.
Iamque assunt, rapidis equitum comitantibus alis,
Wirtembergiaci proceres: aulaeque propinquant: [Note: Principum feminarum corona, exspectantium in cavaedio.]
Cum tectis egressae altis, in limine primo
Exspectant sponsum germanae: clara Dearum
Nomina: Dux magno Aemilie sociata Richardo,
Atque Henaebergaei vidua ingeniosa cubilis: [Note: Elisabetha, soror sponsi: vidua principis Hennebergici Ernesti , etc. ]
Rebus Elisa potens aequis: comitataque binis
Landgrafiae natis, quam mors habet atra Sabinae.
Et pia Dorothee: Henrici fida uxor Othonis:
Atque aliae, longo cingentes atria coetu. [Note: Ingressus pompae nuptialis in atrium aulae.]
Quadrupedum cornu tellus gemit icta: solumque
Pes cavat: et pressis cervix luctatur habenis.
Exsistit sonitus sub praepetis ungue veredi,


page 277, image: s293

Qualis, cum multa venientes grandine nimbi
Culminibus crepitant. validive incudibus ictus
Qualem edunt gemitum: terni cum fortia tollunt
Bracchia cyclopes, et massam forcipe versant:
Alternantque manus: geminataque verbera densant.
Talis et aeripedum sonitus crepitabat equorum
Atria pulsantum, constrataque saxa viarum.
Nec minus excelso vasti de culmine tecti
Inflat ebur, buxoque canit, cornuque remugit,
Et lituo tibicen ovat: cui buccina sollers
Eductam miscet vocem pulmonibus imis.
Iamque sua princeps sponsa cum virgine portas
Intrat: et in mediam confert se protinus aulam
Vectus equo: et freno aeripedis, sellaque relicta
Desilit. Insequitur rutilis adducta quadrigis
Sponsa, decus rutilo corpus velamine tecta:
Atque auri gestans pictam subtegmine vestem.
Quale micare solet, quod Eoo dives ab orbe
India mittit ebur: vel qui circumdatus auro
Lucet in aure lapis, rubris adductus ab undis.
Talis in erecto stabat frons candida vultu
Virginis: et totam decorabat comminus aulam.
Omnis in hanc unam virgo detorquet ocellos:
Hanc unam populus, neglecto lumine caeli,
Suspicit: et vultu numquam satiatur amato.
Illa autem dicta simul, acceptaque salute,
E conspectu abit: et superas infertur in aulas.
Seque parat thalamo, et sacrae processibus aedis. [Note: Civium Stuccardianorum processus in pompa armata.]
Tum Stuccardaei longa statione relicta,
Urbem intrant: bis mille viri: toto agmine terni.
Quos gemini ducunt regalia moenia circum,
Martigenae, et medio comitantur pulvere campi.
Vela duo, gentile decus, sinuantia cervi
Cornua: et albentes rutilo cum vellere pisces.
Plumbea sulfureas glans ignibus acta per auras,


page 278, image: s294

Fulmineo de more ruit: dum limina fessi
Tandem laeti adeunt, et ovantia tecta revisunt.
Et quis carminibus festivae gaudia lucis
Exaequare queat? quis tot spectacula, ludos,
Proelia commemoret? quis tot vexilla, tot arma,
Armatosque viros. tot versicoloribus aptos
Vestibus? Aspectum pompaeque hominesque fatigent,
Atque Argi lassent oculos. Iam desuper alto
Conclavi, patriis virgo valedixerat oris: [Note: Renuntiatio paterni dominii, facta a sponsa principe.]
Et sceptrum et regnum procul abiurarat avitum.
Non invita tamen. Nam quamvis dulce paterni
Limen agri: nostros tamen illi praetulit urbes,
Magnificasque domos, feliciaque ubera terrae.
Quid dicam? ut linquens genitoris filia vultum,
Ut germanarum complexum, denique matris:
Omnibus his dulcem sponsi praeponat amorem.
Ursula macta animi: non te subiisse penates
Tecciacos, tanto Duce te ducente pigebit. [Note: Processus ad templum.]
Atque en pulsa sonant alternis tympana palmis:
Et tereti tenues tinnitus aere cientur:
Ac dudum geniale canit cava buxus, et aula
Coniugium, pactaeque exspectat tempora taedae,
O patrii cives, quos Wirtembergia nutrit:
Principibus sacram cum sponso adeuntibus aedem,
Vos libate preces, thalamoque exposcite pacem
Caelitus: et stabilem superos orate salutem.
Nam proceres video sacro procedere templo. [Note: Nobiles et illustres viri.]
O Dii, quale agmen, quantum de gente, domoque
Tecciaca decus? et qui nam hic densissimus ordo
Nobilium? quam compta cohors? quam vestibus
Omnes incedunt nitidi? quam recta fronte sereni. [Note: Principes et Duces.]
Fallor? an ipse venit? venit: et comitatur euntem
Laeva parte Heinricus Otho, dextraque Richardus:
Ambo Palatini generis: quos velat amictus
Stamine carbasio, et niveo de vellere Serum


page 279, image: s295

Inde Duces reliqui, comitesque altique dynaastae:
Omnes albati sancta ad penetralia tendunt. [Note: Sponsa ornata [(reading uncertain: ?)] .]
Ipsa quoque, immensi iamdudum fabula coetus,
Progreditur tandem, nivea circumdata virgo
Cyclade: et albenti pectus velamine cincta,
Surgentesque humeros: genitrix quas regia vestes
Carae filiolae, ne sponso vilior iret,
Fecerat et mistum filis crispaverat aurum.
Tum flavus textam viridi de flore coronam
Crinibus indiderat, tergo fluitantibus albo. [Note: Ductores sponsae Ernestus Fridericus, Marchio Badensis : Georgius Gustavus, Dux Bavariae. Palat. Rheni . Matronae et virgines principes.]
Assunt ductores gemini, de marchidos ora
Ernestus dextra, Gustavus parte sinistra
Germanus sponsae: iam praetextatus, et albo
Tegmine succinctus: qualis qui litore Nili
Liniger, Isiacae comitatus cornua pompae,
Templa petessebat crepitanti tinnula sistro.
Ordine tum subeunt, priscos reverentia ritus
Pectora, carbaseo velatae stamine matres:
Et super indutae nigro velamine pallas,
Instita quas circum aurato percurrit acantho.
Incedunt binae: quales quae tempore prisco
Festa suae Cereris celebrabant annua matres:
Festa, quibus nivea velatae corpora veste,
Frugum primitias, et spicea serta ferebant:
Aut qualis tenues cytheraea invecta per auras,
Fertur olorinas subiungere curribus alas. [Note: Virgineus comitatus.]
Binae etiam, gracili subvinctae pectora cinctu,
Albatae incedunt pone, innuptaeque puellae,
Subtilem flavo gestantes vertice mitram:
Contectaeque levi generosum corpus amictu:
Et strophio vinctae, gemmis radiante, papillas.
Di quales vultus? quae celsae tempora frontis?
Quam teretes digiti manuum? quam lactea colla:
Pectoraque artificum laudatis proxima signis?
Quam vigiles oculi, nitidi ceu sidera caeli:


page 280, image: s296

Unde suas Amor ipse faces accendere possit:
Et non illicitas animis immittere flammas?
At quam suspenso figunt vestigia passu?
Quam docte incedunt? quae morum tanta venustas?
Qui turbae decor ingenuae? quae gratia coetus?
Pulchrior haud olim, Pharsalia limina circum
Nereidum chorus incessit: cum sidere fausto
Duceret in thalamum, magni generator Achillis,
Aequoream Peleus Thetin: optatosque marinae
Iret in amplexus: divinaque basia Nymphae.
Ordine iamque omnes sacrae in penetralibus aedis
Constiterant matres, simul innuptaeque puellae
Illustresque viri: cum longo ornatus amictu,
Tendit honoratam Lucas Osiander ad aram, [Note: Lucas Osiander Theologiae D. [Abbr.: Doctor] contionator aulicus.]
Vir sacer: et vatum mentes, ac provida viri
Ora aperire DEI sollers: cui cura futuri,
Omniaque, et causas caelo deferre latentes.
A dextra sponsus princeps: a parte sinistra
Sponsa: DEI voces divini ex ore ministri
Percipit: et monitis praebet caelestibus aures.
Namque viro certam legem figebat amandi
Uxorem, ut proprios dilecti corporis artus.
Et quo CHRISTUS amore suum complectitur agmen,
Pastor ovans: seseque in aperta pericula mortis
Praecipitare ausus: domito ut fervore luporum,
Eriperet teneros crudis e faucibus agnos.
Namque DEO coniux demum placet ille iugalem
Qui vita bene credit emi, ceu CHRISTUS amorem.
Hunc non alatus, caecaeque cupidinis ardor
Excitat: et ventus subito respergit in aures.
Iste calor, sacro succensus flamine CHRISTI,
Durat: et ad gelidi se extendit busta sepulchri.
Nec minus, et divae sancit praecepta puellae,
Obsequiumque suo mandat praestare marito.
Omnibus in rebus: non dictis esse rebellem,


page 281, image: s297

Indomitamve animo: sed pulchris undique factis,
Exemplum ad Sarae, totam componere vitam.
Iamque ubi finierat Lucas, quae foederis auctor
Dicere mandasset sacri: tum dextera dextrae
Iussa dari, et vinclo duo pectora nexa iugali.
Pronuba mox CHRISTI, tensis ad sidera palmis,
Succiduoque genu et duplicato poplite proni,
Numina voce rogant: firmet connubia sacro
Flamine: det facilem cursum: det prospera vitae
Commoda, felicesque dies: prolemque vetustae
Suscitet ipse domo: longaque a stirpe nepotes
Proferat: et Teccae non unum proroget aevum.
Haec vox una viris, vox matribus una: nurusque
Haec eadem teneris suspendunt vota labellis.
Consonat omne aulae tectum, penetraliaque aedis
Magnificae: septemque edit discrimina vocum
Cantus: et inflato modulatur tibia cornu: [Note: Musicus concentus post peracta sacra]
Buccinaque immugit: pulsique ad carmina nervi,
Suavisonis implent totam concentibus aulam. [Note: Thalamus regalis]
Aedibus in mediis quoddam est conclave reductum:
Regificusque loci thalamus: genialis ubi alta
Suffultus sponda, gradibus acclinis eburnis
Stat torus, et picto lectum discriminat auro,
Hinc illinc veterum effigies ex ordine avorum:
Christophorusque pater, divusque Ulricus honore
Inclitus: et proavus cum coniuge notus Elisa
Henricus, ternaque Ulricus amatus ibidem
A consorte tori: quarum Clivensibus una
Edita principibus: de Boio stemmate Elisa
Altera: at Amadio genitore creata Sabaudo
Tertia: quae binos sepeliverat ante maritos,
Te Siculi Ludovice soli Rex, inclite factis:
Gallo rege patre, et Germano rege superbe.
Teque Palatine Elector Ludovice : Philippum
Post electorem tibi partu enixa secundo.


page 282, image: s298

Ducitur huc Princeps Ludovicus, et agmine pulchro
Stipata insequitur virgo: sponsoque locatur
Proxima: quam fidae componit dextera matris.
Interea centum famuli: quibus ordine longo
Cura penum struere, atque epulas imponere mensis,
Cenam ornant gestantque dapes, et fercula promunt. [Note: Cena nuptialis.]
Discubuere toris concha sidonide tinctis,
Egressus thalamo, sponsa cum Principe, Princeps:
Et festi convivae epuli, comitesque laborum:
Hac socer et socrus, terrae Regina Suecae:
Illac Aemilia cum cara uxore Richardus:
Praelustris Princeps, animo maturus, et aevo:
Hinc Henebergaeae coniunctus Marchio Elisae:
Quam Brandemburgi genitoris nata Georgi,
Christophoro felix uteri, Maria Anna creavit.
Hinc soror: Henrico data nobilis uxor Othoni:
Illinc Ascanio de sanguine clara Sybilla:
Mompeligardiaci coniux fecunda parentis.
Hac sella Gustavus ovat: Badenius illa
Marchio, cum cara laetus consorte locatus.
Quosque alios parili Princeps ornarat honore
Sponsus, amicorum laetissimus hospite coetu.
Protinus appositas cpaiunt genialiter escas:
Et dape se recreant, et vivo corpore curant:
Instaurantque animos, festivae tempore lucis:
Atque hilari prae se declarant gaudia vultu. [Note: Musici concentus inter cenandum.]
Nusquam etiam cessat geniali Musica cantu
Exhilarare epulas, et voci adiungere nervos.
Nam quid ego tenues puerili e gutture voces,
Pandurae aptatas referam? quid murmura denso
Excita cum bombo, lituoque admista profundo?
Quid magadem, et dupli genitalia nablia palma
Impulsa, aut citharae moderamina suavia tactae:
Vel stupido placitura Midae. Faunoque bicorni:
Credibile est olim, Aeacida celebrante iugalis


page 283, image: s299

Foedera casta tori, phoebumquePhoebumque novemque sorores,
Talibus instructas numeris, et voce sonorum.
Pharsalas intrasse domos, Helicone relicto.
Tantus erat media vocum concentus in aula.
Hic sponsus pateram, Nicreo nectare plenam,
Circumferre iubet, laetasque exporgere frontes:
Alloquioque viros socerumque socrumque, suamque
Imprimis sponsam dulci solamine complet.
Tunc omnes pulsae laeto de pectore curae:
Tunc omnis maeror festiva ex urbe recessit.
Protinus [Orig: Protenus] in medium, cithara crinitus Iopas
Progreditur: tenditque fides, et stamina docto
Sollicitus digito, iungit modulamina vocum:
Omnibus intentis, canere et sic farier orsus: [Note: Sedecim atavii et sedecim ataviae Ducis Ludovici, in hoc Epithalamio, ex optimis auctoribus celebrantur.]
Si cui fama fuit per avita trophaea decori:
Bis ducis octonos atavos, totidemque loquuntur
Historiae veteres atavorum ex lege maritas.
Quorum nos (reliquis in praesens tempus omissis:
Ne per dena retro saeclo veniamus ab uno)
Virtutes canimus? praeclaraque condimus acta.
Sponse fave plectris: perque inclita facta tuorum
Dum libet ire mihi, libeat tibi versibus aures
Applicuisse meis. Tibi nablia pulsat Iopas,
Et citharae argutis immiscet carmina plectris. [Note: I. Eberhard. comes Wirtember. anno Christi 1417. filius Eberhardi Mitis, ex Antonia Mediolanensi duce: et Friderici Regis Siciliae relicta vidua: nepos Ulrici (ad Wilam occisi) ex Elisabetha: filia Ludovici Bavari Imperatoris : pronepos Eberhardi uxore Elisabetha: Hennebergensi: abnepos Ulrici e Sophia Theobaldi comitis Ferreti F. [Abbr.: Filia] adnepos Eberhardi illustris, ex Irmingardi Marchionissa Badensi . Primus sponsi Ludovi. [Abbr.: Ludovici] atavus. Henrica Eberhar. [Abbr.: Eberhardi] uxor, Henrici comitis Mompelig. F. neptis Stephani e Margaretha comite Castillonia , prima eiusdem atavia. Naucl. Chron. Gen. [Abbr.: ?] 48 et 49. Ulricus Adamatus comes Wirtembergi: Eberhardi F. [Abbr.: Filius] primus Ludovici Ducis abavus moritur anno 1480. valde senex.]
Primus in hac serie nobis occurrit avorum
Fortis Eberhardus: quem patri Anthonia coniux,
Anguigeri pia nata ducis, genialibus annis
Edidit Ebrardo: vidui post damna cubilis.
Nam Siculo primum sociata Anthonia Regi:
Post Wirtembergum, thalamo dignata superbo,
Delegit comitem: pulchraque hac prole parentem
Fecit Eberhardum [(transcriber); sic: Eherhardum] : non tam cognomine prisco,
Quam virtute parem patri, factisque decoris.
Huic consors Henrica fuit, comes ultima gentis
Mompeligardaeae: Henrico genitore creata:


page 284, image: s300

Quem bello egressum, Burgundaque castra secutum
Fortis Ioannis, Mysorum orbe remoto
Vastantem terras, crudelibus obruit armis
Incautum, et multis aliis cum milibus, hostis
Bajazeta ferus, pallentes misit ad umbras:
Hic ubi Nicopolis stat moenibus ampla vetustis:
Traiani aeternum, Daca de gente, trophaeum.
Tempore iam ex illo Peligardi moenia montis
Virtembergiaco, regnum dotale, marito
Additur: et vestris sese submittit habenis.
Namque Henrica parens, super aethera coniuge rapto,
Praefuit his terris, et rerum munia gessit
Femina par illis, celebrat quas aureus orbis,
Arte Semiramia, et iusto moderamine legum.
Proles huic gemina, Ulricus, cognomen amati
Aptus, et illius Ludovici gloria saecli:
Fratre annis prior Ulrico. Stuccardia rexit
Tecta ille: Urachiae possedit hic atria sedis:
Brandemburgiaci comes ille invictus Achillis,
Imperii iusto Mavorte coercuit urbes:
Et bello petiit dotem, a confine negatam
Renigena uxori (nullo sed iure) Sabaudae:
Hic pacem coluit, Blaubiriaque arva, solumque
Tutlingum, et pingui residentem rure, Balingam
Adiicit patriis pulchras dicionibus urbes. [Note: Tres Ulrici Adamati uxores: quarum media Elisabetha, Bavara, prima sponsi Ludovici abavia: de qua postea.]
Illi tres thalami sociae: Clivensis Adolphi
Nata Ducis, prima: Henrici Ducis inclita Boii
Nata, secunda: patre Amadeo generata Sabaudo,
Tertia: Trinacrii quondam pulcherrima regis
Costa: hinc Renigenae costa Electoris et inde
Wirtembergiaco demum sociata marito. [Note: Ludovicus Ulrici frater: cui uxor Mechthildis, Ludovici Palatini filia mater Eberhardi Barbati. Naucl. Gen. [Abbr.: ?] 49. Cuspin. in Austr. [Abbr.: ?] ]
At sibi coniugii Ludovicus iure iugarat,
Renigena natam Ludovico, e stirpe Palati,
Temporis illius decus immortale, Mathildam.
O quam matronam? quantis virtutibus auctam?


page 285, image: s301

Nemo illi vixit mulier prudentior aevo:
Nemo fide potior: nemo studiosior aequi.
Barbati haec genitrix Eberhardi: quo duce primum
Wirtembergiaci caput erexere penates:
Caesare dante decus, nomenque augente vetustum. [Note: Albertus Austriacus, frater Friderici 3. Imperat. [Abbr.: Imperatoris] successor Ludovici comitis in matrimonio.]
Nupserat haec eadem Alberto, post fata mariti
Urachii: Alberto, quem magno patre creatum
Austriaco Ernesto, sub luminis edidit auras:
Filia [(printer); sic: Filii]
Massovii Cymburga potentis Alexi.
Utque erat ingenio divina sagace Mathilda,
Cultaque literulis et magni operosa repertrix
Consilii: sic literulas promovit, et artes. [Note: Mechthildis instinctu duae Academiae fundatae, Friburgensis ab Alberto Austriaco ad Annum Christi 1464. Tubingensis, ab Eberhardo Barbato, ad Annum Christi 1477. Naul. Gen. [Abbr.: ?] 49. Munst. li. 3. Cosm. [Abbr.: ?] ]
Impulit haec eadem Albertum Mathilda maritum:
Ut Freiburgiacae molitus limina sedis,
Illa magnificum fundaret in urbe lycaeum.
Impulit et magnis Eberhardum hortatibus olim
Artibus Aoniis celebrem sacrare Tubingam:
Ingenuisque dicare locum studiisque virisque:
Heroina potens animi, quis laudibus aequet
Factaque virtutesque tuas? DEUS arbiter aevi
Faxit: ut orta domo generataque sanguine eodem
Ursula, Tecciacos simili virtute penates
Augeat, et cognatam aequet virtute Mathildam.
Sed quo delabor? Nomen laudesque canendae
Ulrici Comitis, quem Mompeligarda creavit
Sponso abavum. Fuit ille comes clementior unus
Omnibus: et facilis princeps, veniaeque paratus: [Note: Naucler. [Abbr.: ?] de Ulrico Comit. Wirtemb. p. 296.]
Patris imago boni: posita placabilis ira:
Cuius mens nullo potuit livescere fuco,
Nullaque falsa loqui, nullam praetendere fraudi
Externam speciem: vox certae ianua mentis:
Promissisque tenax: miseris manus aequa levandis.
Illum, quoquo iret, quoquo vestigia ferret,
Obvius expasso populus captabat ovatu:
Illum saepe cliens patremque ducemque vocabat:


page 286, image: s302

Illum exspectabat porrectis obvius ulnis.
Nullus erat patrii tunc limitis angulus, in quo
Non aliqua exstarent propensi signa favoris.
Aula viri denso magnorum plena virorum
Agmine: nobilium coetu meliore referta.
Namque in convictu comis, sermone facetus,
Munificus dando: certissima cura suorum:
Deliciae humani generis. Saepe ipsus apricis
Incomitatus agris, vitae velut integer, ibat,
Et scelerum purus: longi non indignus ensis.
Imprimis operam sacris dare sedulus horis:
Et voces audire DEI, portamque salutis
Tangere. Quare omnis comiti tunc credidit aetas
Numen inesse Deumque pio sub pectore sedem
Fixisse: et diva fortunam immittere virga.
Huic atque uxori proavus communis Elisae,
Barnaba: in Insubra Princeps ditissimus urbe. [Note: Schard. li. 3. Clas. 14. de clar. mul. [Abbr.: ?] ]
Namque avia Ulrico, fuit isto nata parente:
Trinacrio primum coniuncta Antonia regi:
Post Eberharde tibi, Mitis cognomen adepte. [Note: Ibid. Scard. et Iov. in Barnab. [Abbr.: ?] ]
Atque hunc Barnabovem, proavum quoque fecit Elisae,
Magdalis, Henrici mater pulcherrima Boii:
Filia Barnabovis, Schalana coniuge clari.
Sic genus amborum gradibus distabat iisdem.
Cyprus ab hoc proavo tibi Wirtembergica tellus
Cognata est, Siculique thronus, sceptrumque pelori,
Et qua Suevorum subiecta Britannia freno est. [Note: II. Henr. Dux Bavariae , secund. Ludo. sponsi atavus: filius Frider. Bavari Magdal. Mediolanensi Duce: nepos Stephani ex Elisabetha Siciliae Regina: Pronepos Ludovici Caesaris, ex Beatrice Poloniae Regin: abnepos Ludov. Palat. Elect. et Duc. Bavariae, ex Mathilda, F. Rudolphi Caesaris . Avent. Cuspin. Naucl. [Abbr.: ?] ]
Quid vero memorem, Boio de stemmate clarum,
Henricum: sponsi hac atavum statione secundum?
Felix ille animi, qui quondam castra secutus
Teutona, Bastarnas adiit, Venedosque rebelles
Suppositasque urbes tellis Erymanthidos ursae.
Hic ille octonos Lituanis arma per annos
Intulit: et spoliis patriam ditavit opimis.
Nemo fuit Princeps isto civilior aevo:


page 287, image: s303

Nemo sui populi studiosior. Ille clientem
Ultro quid vellet, quid posceret, ante rogabat,
Quam peteret. Labor huic rebus succurrere lapsis.
Huic studium prodesse inopi: defendere leges:
Infestas purgare vias latronibus: et dare pacem
Civibus: et gemini pronepotem Caesaris esse,
Invicta monstrare manu. Quem patria tellus,
E Codanis [(reading uncertain: ?)] reducem, postquam admovisset habenis:
Divam iure tori iungit sibi Margarin ille:
Austriaco genitore satam, magnique sororem
Caesaris Alberti. Dux haud clementior illo,
Illa nec melior fuit, ullo femina saeclo. [Note: Margaretha Austria 2. atavia Sponsi, filia Alberti Ducis, exisanna [(reading uncertain: ?)] Duce Bavariae, et comite Hollandiae: neptis Alberti cui uxor Beatrix fuit filia Ioan. Burggrafii Nerinbergensis ex Margaretha Caroli 4. filia , etc. Avent. lib. 7. Cuspin. in Aust. [Abbr.: ?] Elisbetha Bavariae Dux, Ulrici Adamati uxor. Prima Ludovici sponsi abavia. ]
Usque adeo magnis duxit natalibus ortum
Uxor Udalrici. Qui cum Stuccardia circum
Limina legitimi pepigisset foedera lecti:
Principibus senis sacrum ad geniale vocatis,
Et grege bis senum Comitum, totidemque potentum
Baronum, patria de nobilitate trecentis:
Ludicra proposuit patulo certamina campo:
Hic ubi nunc veteri coniuncta suburbia muro,
Magnificas patriis concedunt civibus aedes. [Note: III. Frider. comes Bipontinus, et Bitsehensis [(reading uncertain: ?)] : tertius atavus Ludovici sponsi. Anna Rugrafia Comes Beinbergensis uxor Fridericis Sponsi Ludovici advaia tertia.]
Tertius insequitur serie hac Fridericus avita:
Gente Bipontina Comes, et Bizaea propago.
Caesaris hic acies Sigemundi, atque arma secutus,
Indomitos olim, magna virtute Boemos
Contudit, et Regi docuit parere Quiritum.
Anna viro coniux, generosi nominis Anna:
Rugrafia pronata domo: qua rupe vetusta
Arx Beinberga iacet, Neustraeque prospicit arva.
Simerias illic sedes tenuere Dynastae


page 288, image: s304

Rugraphii: et longo rura Obrincania tractu:
Vendita Caesario, post patrum fata, Roberto. [Note: Simo Weccerus Friderici Bipontini et Annae Rugrafiae F. [Abbr.: filius] socer Henrici comitis Wirtemb. avus Ulrici Ducis sponsi Ludovici abavus secundus. Elisabetha Baronissa in Liechtenberg, uxor Simonis : abavia Ludovici secunda.]
Hinc satus insignis bello Simo, Martius heros:
Hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
Acer enim dextraque ferox, ad vimque paratus:
Seu pede collato vellet committere pugnam:
Sive eques adversi tentare pericula Martis.
Uxor Elisa viro: Baronum nobilis ortu:
Quos Lichtembergi magnos fecere penates.
Illa DEI metuens, illa Heroina vetusta
Praesignis pietate fuit: cui vita fidesque
Nobilitate sua maior: candoris imago
Antiqui: imprimis turbae non aspera egenae.
Henrico haec comiti socrus: pia mater Elisae,
Matris Udalrici: quo rerum Principe gaudet
Sponsus avo: tellus Duce, conservata nepoti. [Note: IIII. Ludovicus, Baro in Liechtenberg, Simonis Wecceri socer sponsi Ludovici atavus quartus.]
Nec te praetereo Baro Ludovice, tuique
Consortem thalami, de stirpe Hoeloide natam.
Nam tibi Lichtenberga domus dat nomen avitum,
Dat generis decus antiqui: dat stirpis honorem:
Vasgoviisque addit, celebri cum laude, Dynastis.
Nec te destituit, bello tua plurima virtus.
Nam tu praefracta quondam cervice rebellem,
Non exspectato pressisti Marte Bohemum.
Hic tua quid posset ferventi cuspide dextra:
Effuso docuit Bojemica sanguine tellus.
[Note: Elisabetha comes in Hoenloh, uxor Ludovici Baronis in Liechtenberg , quarta Ludovici sponsi atavia.]
Sed qua laude canam, quo dicam carmine Elisam.
Progeniem de stirpe domus Hoeloidos: altam
Quam veteres dicunt celebri cognomine flammam:
Veri si qua fides: trahit illa propaginis ortum
Gens, a Flaminiis, veterumque a stirpe Quiritum.
Nam si congeneres maiorum facta nepotes
Testantur, generisque docet primordia proles:
A nulla potius descendet origine, prisca
Haec domus, Ausoniae veteri quam stemmate gentis.


page 289, image: s305

Natorum siquidem Mavortia pectora versat
Romuleus calor: et similem virtutis avitae
Arguit, ac patribus non degenerare nepotem.
Salve Martigenis pronata Quiritibus: uxor
Lichtembergiaci Herois: te candida virtus,
Te pietas ornat, mortalique eximit aevo.
O utinam tot fecundas imitere parentes
Ursula, et antiquam Teccaeo sanguine gentem
Amplifices: veniantque tua de stirpe nepotes:
Qui Wirtembergas tutentur legibus arces.
Dum canit haec Psaltes fidibus: forte una remisit
Alteraque: et coeptum turbavit dissona cantum.
Ille sed admoto chordas intendere plectro
Accelerat: numerisque fides concordibus aptat.
Tum pergit: nervique sono vocem applicat oris. [Note: V. Ernest. quint. Ludov. Sponsi atav. Dux Bavar. Filius Ioan. e Catharina Goritia Comite: nepos Stephani ex Elisabet. Siciliae Regina: pronepos Ludov. 4. Imper. ex Beatrice, Poloniae Regina. Avent. lib. 7. [Abbr.: ?] ]
Nunc te Erneste canam, Bojae fortissime gentis
Rector: Ioanni peperit quem Carnica patri
Dux Catharina, uteri felix: Stephanoque nepotem,
Trinacriaeque aviae divinum fidus Elisae.
Non impune tibi bellum patruelis iniquum
Intulit et captas avertit viribus urbes.
Nam quid sit patrias inimico tradere terras,
Senserunt hostes. Tum quando Teutonis urbes
Bella Palatino fecere iniusta Roberto:
Et Bavarum crudo vastarunt milite terram:
Tuque paterque tuus, patruique hostilibus armis,
Urbes aggressi, ferro populastis et igni:
Dum tandem impositam gauderent pendere multam. [Note: Elisabetha, quinta Ludo. Sponsi atavia: filia Bernabovis Ducis Mediolanensis e Regina, Beatrice comite Scalana : neptis Stephan. proneptis Mathai Vice comitum Mediolanensium ]
Uxor Elisa tibi, quam casto in amore marito
Bernabovi peperit, Scalanae gloria gentis
Regina: Stephano comiti proavoque Mathaeo.
Insignem pietate nurum: qua flumine magno
Populifer, maris Adriaci delatus in undas,
It Padus: et longis habitata Insubria Bardis,
Anguigeris quondam iussa est parere Dynastis.


page 290, image: s306

[Note: Albert. Dux Bavariae cognomento pius: Ernesti et Elisabethae Mediolanensis filius: avus Sabi. Wirtemb. Ducis: Proavus Christophori Abavus sponsi Ludov. tertius. ]
Hinc Alberte venis: Bojorum note per urbes:
Pacis amans princeps: tutate negotia pacis.
Nam curae tibi bella, leves habitura triumphos:
Aucupio volucres, venatu perdere cervos:
Praecelsumque animum magnis abducere turbis.
Tum cithara et cantu curas expellere menti:
Et studiis adhibere manum, sacraeque Minervae,
Nicoleique altos Cusani audire libellos.
Mox ubi tu, patriae clavum telluris adeptus,
Publica coepisti gravium moderamina rerum:
Di quantus pietatis honos? quae opulentia linguae
Victricis? qui civis amor? clementia quanta
In populos? hinc nempe pii tibi nomina surgunt
Principis: aeternis quae vocibus aera loquuntur. [Note: Ibid. Avent. [Abbr.: ?] ]
Quid memorem, ut fatis Alberto Caesare rapto,
Centum oratores ad te, regnique coronam,
Cum sceptro, procerum coetu comitante, Bohemus
Miserit: utque tua contentus sorte quieris:
Et tantas regni non affectaris habenas?
Ambitio crudele malum, saevusque cupido
Regnandi: legum et iuris certissima pestis:
Concordes exosa domos: magnae invida sorti:
Et docta unanimes armare in proelia fratres.
Sed nihil haec potuit Bavari subvertere mentem
Alberti, tam saeva lues: manet ille paterno
Contentus regno: et maioribus abstinet aulis. [Note: Anna Dux Brunsuicensis filia Erici ex Elisabetha : tertia Ludovici sponsi abavia.]
Anna viro consors, Brunsvici stemmatis heres:
Anna puellarum exacto pulcherrima saeclo:
Saxonicas quae non melior fuit ulla per oras. [Note: VI. Ericus sextus Ludov. atavus: Dux Brunsuicensis, in Grubenhagen: filius Alberti, e Sophia Saxoniae Duce: nepos Ernesti ex Agnete comite in Eberstein : pronepos Henrici Mirabilis ex Agnete Alberti Turingiae Landgrafii F. [Abbr.: Filia] abnepos Alberti M. ex Alexina, Montisferrati Marchionissa. Albertus Cranz lib. 10. Saxon. [Abbr.: ?] ]
Filia Brunsvici quondam ductoris Erici:
Quem mea non tacito transit lyra concita nervo:
Brunsvici generis, veterum et decus omne penatum.
Hunc patri Alberto Sophiae dedit, inclita mater,
Saxonico patre nata, togae bellique potente.
Namque viri virtus patuit, Glozeccia quondam


page 291, image: s307

Moenia cum quateret, rapidi praedonis asylum:
Aequaretque solo, detrusam montibus, arcem: [Note: Cranz lib. 10. Sax. cap. 14. [Abbr.: ?] ]
Et crucibus figi mandaret saeva latronum
Corpora: ceu quando feralia monstra, Procusten
Et Sinin Alcides heroo sustulit arcu,
Quid fratrem Ernesti, cithara referamus Othonem:
Propatruum Erici? Latias qui signa per urbes
Gessit et insigni domuit virtute rebellem
Italiae populum: quo tempore Carolus orbis
Arbiter Ausonias tenuit [(transcriber); sic: tenuir] Bojemus habenas?
Vidit Ioanna invictos regina lacertos
Teutonii Ducis: amisso quae forte marito,
Magnae regnabat pollente Neapolis urbe
Diva et maerebat solo defecta cubili.
Utque Ducem vidit: concepit pectore flammam,
Et Brunsvicensi submisit colla marito.
Ah pereas Urbane Papa: quem nulla tuorum,
Nulla peregrinae potuit vox flectere gentis:
Ne regno eriperes Germano debita Othoni.
Quamvis ille tuis, quamvis Ioanna nefandis
Oscula mille darent pedibus. Nam lege, pioque
Neglecto, potior fuit hic tibi cura nepotis:
Quem non legati donares munere regni, [Note: Elisabeth. 6. atavia Dux Burnsuicensis et Götting. F. [Abbr.: Filia] Othonis, e Margaretha Bergensi duce: neptis Ernesti, ex Elisabetha Glogoviensi et Saganensi duce: Proneptis Alberti pinguis, e Richensa, Verulorum et Vandalorum ducissa: Abneptis Alberti Magni ex Alexina, comite Montisferrati : Adneptis Othonis, ex Mathilde Brandenburgensi .]
Coniugis ista fuit coniux Ericus Elisae:
Quam pater almus Otho Gottinga sede creavit,
Dux Lunaeburgi, Ernesto genitore beatus
Brunsvici Duce: germanoque potens Alberto
Tres animae illustres armis: tria fulmina belli:
Quales Scipiades, quales Fabii, atque Camilli:
Et quos mira fides aeternat Horatia fratres.
Dicere longa mora est: quanta virtute latronum
Diruerint arces: quot tristia funera laeto
Praedonum dederit. Nam quod Gottingia tutus
Arva colonus arat: quod tuta calce viator
Ambulat: et patrias infert mercator in urbes,


page 292, image: s308

Longius advectas Erythraeo litore merces:
Hoc opus, hoc magni divinum munus Othonis. [Note: Vide Cranz. lib. 10. Sax. [Abbr.: ?] ]
Infestare vias, quid sit, ferroque necare
Immeritos homines, et praeda vivere rapta,
Monstrat adhuc aequata solo, disiectaque moles
Hartesburga vetus, suffixaque corpora palis
Praedonum, et gladio cervix ultore recisa. [Note: VII. Ernestus cognomento Ferreus, sponsi septimus atavus: Dux Austriae: filius Leopoldi, e Virida filia Bernabovis, Ducis Mediolanensis : Nepos Alberti, ex Ioanna comitissa Ferreti : Pronepos Alberti Caesaris, ex Elisabetha Duce Carinthiae. filia Mainardi, comitis Tydolani : Abnepos Rudophi Habspurgii Caesaris ex Anna, comite Hohenbergensi . Cuspin. Laz. lib. 3. Gen. Iov. in Barnab. Scard. lib. 3. Clas. [Abbr.: ?] ]
Septimus huc se offert serie hac Ernestus avorum
Austriacus princeps: Leopoldo patre creatus,
Et Virida matre: Insubri quae filia Regis.
Rex illi proavus, Romano Caesar honore
Inclitus: imperii qui gessit in orbe secures:
Rex abavus, veteri Habspurgum de gente Rudolphus.
Felices animae, quarum sapientia teste
Non eget: et claris virtus exercita bellis,
Nomen habet, nullo nomen delebile saeclo.
Scit Styrus, Carnusque alacer, scit terra Carintha,
Quas dederit strages hic ferro Ernestus: ab oris
Cum patriis Geticos armis averteret hostes.
Ille etiam saevos, immania monstra, latrones
Sustulit: et fuso pater eluit arva cruore.
Fabula rostratos illo victore gigantes
Edomitos antiqua refert: ceu Phasidos ora
Quos olim Aesonides, spirantes naribus ignem,
Prostravit Tauros. Nam pectore fortis, et armis
Ferreus, a duro traxit cognomina ferro. [Note: Cymburga, uxor Ernesti, filia Alexii Semoviti, ducis Massovii , ex Alexandra, sorore Iagellonis : Neptis Semoviti, ex filia Nicolai, Ducis Glogoviensis : Proneptis Semoviti, Abneptis Boleslai e Pracislawa, Lituana: Troideni ducis F. [Abbr.: ?] adneptis Semoviti ex Gertrud, etc. Septima sponsi Ludovici Adavia Polon. Annal. [Abbr.: ?] ]
Filia Massovii Cymburga erat Semoviti,
Coniux illustris: pietatis idonea cultrix:
Religiosa nurus: formoso femina vultu,
Robore mirando: ut digiti quae verbere nudi,
Parietibus posset duros impingere clavos.


page 293, image: s309

[Note: Fridericus tertius Imperator, filius Ernesti ex Cymburga pater Chunegundis ex Leonora Portugalliae Regina: avus Sabinae Bavarae : proavus Christophori Ducis Wirtemb. abavus quartus Ludovici sponsi.]
Haec Mater Friderice tibi, ter maxime Caesar:
Celsior e cunctis: unique aequando Camillo.
Tu Styras olim rexisti legibus urbes:
Carniolaeque solum, et Lubeanam milite cinctam
Servastit pater: Ulrico fugiente Cilaeo:
Exutoque suis Labaci ad flumina castris.
Te duce Delphinus, Germano Marte repressus,
Terga dedit, turpique fuga patria arva revisit:
Qui modo viginti stipatus millibus ibat:
Alsatiamque omnem, Peligardia vertice montis,
Complerat totis, Haganoa ad moenia castris.
Illum ter mille Helveti, gens vivida bello,
Fudere: et clausos angusta fauce viarum.
Viginti Armoricae straverunt milia gentis:
Hic ubi Leberiae silvis acclivia vallis
Stant latera, argentique undant pretiosa metallis.
Te duce Burgundae magnus Dux Carolus orae,
Moenia Renani, cincta obsidione, Novesi,
Deseruit, pactaque tuo, ceu pignore, nato
Filia, in aeternae descendit foedera pacis. [Note: Leonora, quarta sponsi Ludov. abavia: Portugalliae Regina: Eduardi Regis filia, mater Maximiliani I. Imper. et Chunigundis: nuptae Alberto Bavaro: Ulrici Ducis Wirtembergici , socero ]
Atque hunc, diva parens, natum Leonora crearat,
Sanguinis heredem, sceptrique: ut scilicet esset:
Qui Wirtembergos augeret honore penates.
Regia progenies Leonora, et regia coniux,
Regia item genitrix: qualis Flacilla potentis
Theudosii coniux, et magni mater Honori.
Austrius unde genus traxit regale Philippus.
Dis genitus: genuitque Deos: rex clarus Iberae
Gentis, et Hispano quondam dominatus in orbe.
Carolus hinc venit, sublapsi Carolus aevi
Arbiter, et solio rex Ferdinandus avito
Admotus: princeps animi plenissimus aequi: [Note: VIII. Aeduardus Portugalliae rex, octavus Ludov. sponsi atavus, filius Ioannis: nepos Ferdinandi: pronepos Petri, adnepos Dionysii: regum Portugalliae . Franc. Tariph. Fortalit. Fid. [Abbr.: ?] ]
Nec tu carminibus nostris indictus abibis,
Rex Aeduarde potens: atavorum gloria regum
Auriflui quem lympha Tagi, quem rivus inaurat


page 294, image: s310

Fortunae. Lybicas tu quondam ingressus arenas
Ductor, et intrepido mensus freta caerula voto,
Herculeas ultra, fatalia regna, columnas,
Vicisti Mauros: positasque in litore primo,
Cepisti Tingem, Zeliamque Alcasaraque urbes:
Moenia, deductis Italorum habitata colonis.
Tunc se barbaricus coepit demittere fastus:
Et capta Edvardae fera gens dare colla catenae,
O magnum regem, veterumque propagine regum
Te dignum: terrae dominos, pelagique futuros,
Haud alio decuit, rerum de principe nasci. [Note: Eleonora Regina Portugal. Eduardi uxor, octava Ludov. sponsi atavia: Filia Ferdinandi: neptis Ioannis, ex Leonora (quae Petri Aragonum et Neapolis regis filia fuit) proneptis Iacobi Regum Aragonum abneptis Raimundi comitis in Barcelone : ex Viridea Regina Aragonum: filia Ramirii . Francis. Tariph. et Fortalit. Fid. [Abbr.: ?] ]
Nec dispar fuit ingenio nec sanguinis ortu
Inferior, consors thalami, sociique cubilis
Eleonora: animi prudens factisque decora:
Quam Ferdinandus patri generavit Iano,
Et matri neptem Leonorae: Caesare dignam:
Culmina quam Tarpeiae arcis Romana decerent.
Et quantus proavus: cui regna Neapolis olim
Dotalem trabeam, sceptrumque insigne dederunt?
Dicere plura vetor. nam rerum copia verbis
Maior, et hinc dudum hortatur decedere tempus:
Nec cenam longo nimium sermone morari.
Cras ubi Sol medium caeli transiverit axem:
Et posita hic steterint geniali prandia mensa:
Octonos referam materno a stemmate ductos,
Illustres atavos: totidemque aviasque nurusque:
Omnes heroes, omnes a stirpe vetusta
Heroinas. At interea traducite laeti
Vos sponsi hanc reliquam noctem: precibusque litatis,
Solvite vota DEO. positisque incumbite mensis,
Dixit, et e medio, sero iam vespere cessit.
Desurgunt omnes mensa, votisque solutis.
Tam laeta pro luce DEO, pro divite cultu,
Pro lautis dapibus: festas agitare choraea
Instituunt, veterum solito de more penatum.


page 295, image: s311

[Note: Choraeae nuptiales, a cena actae.]
Hic qua longa patent altis conclavia tectis,
Cantibus astra tubae feriunt: simul aenea mistum
Tympana dant sonitum: qualem, cum bellica Enyo
Excit in arma viros, rauco dat buccina cantu.
Praevius it facibus binis sacer ordo ministrum:
Quem duo rhenigenae pede non remorante secuti.
Magnanima virtute duces: socer atque Richardus.
Sponso hi praesultant, gratam cum virgine cara
Ducenti choream: quem bini pone sequuntur
Taedigeri: et pulchrum claudunt saltatibus agmen.
Inde Palatino consors oblata Georgo,
Anna decus. Iamque aera sonant Idaeaque terga:
Praesultatque Henricus Otho, pulcherrimus ore
Atque animo princeps, cum Marchiade Friderico
Ernesto: quorum vestigia nota secuti,
Ad numerum sua crura movent, cum coniuge coniux.
Non aliter videas nitidis abscondere ab undis
Oceani: media cum lucent sidera nocte:
Cassiopen, rutiloque ornatum Cephea cultu,
Et natam Andromeden, generumque potentibus armis
Persea succinctum: praeeunt quis ludica caeli
Sidera, et aetherei comitantur luminis ignes
Ordine tum reliquae matresque virique sequuntur.
Innuptaeque nurus: sua cuique ut stemmatis alti
Nobilitas, primum choreae concedit honorem.
Nec dum finierant: viridi cum tegmine cinctus
Praeco venit, magnisque duces comitesque virosque
Provocat admonitis, ad ludicra proelia campi:
Seu pedites vellent longis certare sarissis:
Sive equites magno ob pretium decurrere circo.
Tunc moderata sonum vario spiramine buxus,
Tympanaque icta crepant: indulget cetera pubes
Nocturnis choreis: longoque per atria gyro
Festivum iunctis manibus glomerantur in orbem:
Dum medio tandem nox praecipitaret Olympo:


page 296, image: s312

Suaderentque leves nutantia sidera somnos.
Discedunt omnes, fesosque laboribus artus,
Componunt molli per stragula picta quieti.
Ipse etiam princeps, sponsa cum virgine, sacrum
Limen adit thalami, quem molli amplexa lacerto
Ursula, nunc dominum, nunc blanda voce maritum
Nominat: et castis amplexibus oscula miscet. [Note: Davides regius psaltes cum cithara, ante ostium thalami.]
Tempus erat: quo prima quies mortalibus aegris
Conciliat somnum, et fessis gratissima serpit:
Ante fores thalami mihi visus adesse verendo
Conspicuus vultu, longaque in veste sacerdos:
Omnia Davidi similis vocemque manusque,
Praelustremque animum, et vinctos diademate crines.
Verrit humum Tyrio saturata murice palla:
Distinctamque lyram gemmis, et dentibus Indis
Sustinet a laeva: tum nervi stamina docto
Pollice sollicitat: sonitumque accommodat oris.
Ut sensit varias, quamvis diversa sonarent,
Concordare fides: hoc votum carmine movit.
O quater, et quoties non est numerare, beatum
Quem Domini urget amor: quem non a tramite recto
Devius error agit: feliciter omnia cedent
Orsa tibi: carpesque tuo quaesita labore
Fercula, quae pleno diffundet copia cornu.
Vitis et arbustiva comas topiaria circum
Spargit, et uviferis densat latus omne racemis,
Sic subole felix hilarabit te tua coniux:
Feta subinde novo fecundi pignore lecti.
Utque oleae crescunt horto viridante novellae,
Sic tua densataae proles in margine mensae,
Rite coronabit positas genialiter escas.
O quae tunc tacitum tentabunt gaudia pectus?
Nam DEUS hoc homines felicitat ubere rerum
Proventu, ditatque suos: qui iussa facessunt
Alma DEI, et peccare pavent. Ex arce Sionis


page 297, image: s313

Omnia fausta tibi cedent: cernesque virentem
Ubere felici Solymam: dum vita superstes:
Et natos cernes, qui nascentur ab illis,
Atque Israeligenas longaeva in pace nepotes.

LIBER TERTIUS.

Iam croceis Aurora rotis surgebat Eoo
Litore: festivumque diem temone ferebat
Auricomo: cum turba ruit per limina passim:
Illustremque domum conventu tota frequentat
Patria: et oppletur laetanti regia coetu.
Condet ebur soliis, ostroque sedilia lucent:
Omniaque effulgent regali splendida luxu.
Primi illic assunt patriis e moenibus orae
Wirtembergiacae proceres, legataque patrum
Turba verendorum, vicino ex orbe profecta:
Omnes ut sponso felicia fata precentur:
Exornentque aliquo sollemnes munere taedas:
Tunc princeps magna comitum stipante caterva,
Progreditur thalamo: quem coniux Ursula vultu
Composito insequitur, Ducibus comitata duobus:
Et longa serie gravium circumdata matrum:
Nympharumque choro. Locus in penetralibus aulae
Conspicitur mediis Titani obiectus Eoo. [Note: Longum Regiae cenaculum [(reading uncertain: ?)] .] [Note: Praefatio Cancellarii Wirtemb. ]
Huc ubi perventum est, et facta silentia tectis:
Pauca ibi praefatus, quae convenientia coepto
Principis orator memoratSchulterus: amico
Inclitus eloquio, iurisque peritus et aequi:
Sanctarum Doctor legum: dumque ille perorat,
Exhibet augusta Princeps sua munera dextra: [Note: Dos maritalis.]
Datque maritalem pacto pro foedere dotem,
Ursula cara tibi. Tum ceterus ordo virorum,
Magnorumque Ducum sponsis fert dona propinquis. [Note: Dona nuptialia Principum.]
Regia tota nitet fulvi splendore metalli,


page 298, image: s314

Et pateris auro ductis: iamque ordine longo,
In medium cumulantur opes: donaria nuptae.
Atque hic ante alios dilectae munera natae
Fert genitor genitrixque parens: sacer ora resolvit
Boblitius, generis decor, et praelustris avorum
Gloria: iustitiae quondam nutritus in antro.
Inde Palatini Comites, Badaeque potentes
Marchiadae, et Belgae qui fert a vertice montis
Nomina: priscorum stirps Wirtembergica avorum.
Et quisquam hic possit tot percensere smaragdos?
Quis tot chrysolithos, adamantas, iaspidas, auro
Inclusos lapides? quis tot focalia gemmis
Lucida, tot torques, tot inaures, totque metallo
Armillas fulvo, et docta Myos arte politas,
Versibus exaequare queat? non pectora centum,
Non centum mihi sufficiant ad singula linguae. [Note: Ioan. Ridesell, Hassici Landgravii. Ludov. legatus. ]
Vidimus hic etiam, nisi me mea lumina fallunt,
Hassiaco missum Ridesellum a Principe Ianum:
Qui cratera sui ferret Ducis, aurea dona.
Clarus hic eloquio, et doctus dulcedine linguae,
Quem sacrae decorant artes, quem plurima mentis
Eximiae pietas ornat, geminataque virtus
Nobiliore satu, patriique haud degener oris.
Nec tu defueras Badanae nobilis aulae
Martine orator: qui primae nomine socrus
Pocla dares. Vidui sed adhuc ea flere cubilis
Damna sui, et rapti iamdudum fata mariti.
Nec dum Dorotheae maestissima funera natae
Exciderant animo: tamen hoc medicamine luctum
Arcebat, generum quod cerneret ire secunda
Coniuge felicem: Badanae virgine matri
Cognata: totidemque gradus distante paterno
A proavo. Nam Renigenis e patribus Annae,
Atque Palatino, patria de stirpe, Georgo
Idem abavus, Reni Stephanus lumenque decusque: [Note: Sponsae Ursulae, cum priori Ursula, Duce Wirtembergica, etc. cognatio.]


page 299, image: s315

Cui Veldentiacae generosa propaginis Anna,
Fridericum peperit, proavum tibi, Marchias Anna:
Et proavum tibi Ludvicum, generose Georgi.
Sic genus amborum scindet se sanguine ab uno.
Longa referre mora est, chrysendeta pocula, dono
Oblata sponsis: phialas, et cymbia, gemmis
Atque auro gravia, et ductas fulgente metallo,
Mentoreoque apte caelatas pollice trullas:
Munera clararum domuum: dextraeque potentis. [Note: Gratiarum actio D. [Abbr.: Domini] Ioan. Schulteri Cancellarii, ad Illustriss. [Abbr.: illustrissimos] principes.]
Schulterus prudens animi, memoremque piorum
Promittit meritorum aulam, fidoque futurum
Auxilio agnatis: quoties rerum exigat usus.
Grande vocat meritum, quod taedia longa viarum
Aspernati omnes, aulae festiva frequentent
Limina: et his donis tantum testentur amorem.
Hortatur reliquas hilari consumere luces
Pectore: et ex animis omnes secludere curas. [Note: Academiae Tubingensis donum: Oblatum a CL. V.V. [Abbr.: Clarissimis Viris] Iacobo Heerbrando, Rectore, et a Iacobo Andrea, Cancellario: Theologiae D.D. [Abbr.: Doctoribus] ]
Tunc ubi consedit socia cum coniuge princeps,
Ingreditur donis Academia clara Tubingae,
Nempe sacris clari calamis duo, et ore Iacobi:
Rector Heerbrandus gravis: oratorque Lycaei
Andreas comes: insignes praestantibus ambo
Eloquiis, animoque pares, et honore senectae.
Progressi in medium: simul apposuere coruscam,
Et duplicem phialam, gemmis auroque decoram:
Gymnasii magnum parvo testantur amorem
Pignore: coniugiumque Duci sponsaeque precantur
Non infecundum, laribusque salubre paternis. [Note: Donum Palatinorum procerum.]
His super accedunt, Lucelsteinensibus oris
Egressi, proceres, Veldentisque incola terrae:
Quattuor et Phialas, argento auroque nitentes
Apportant, Myaci pretiosa toreumata caeli. [Note: Donum Territorii [(reading uncertain: ?)] Wirtembergici.]
Tum Wirtembergi proceres, Bebenhusius Abbas,
Et Maulbrunniacae praesul doctissimus aedis,
Procedunt: mensamque opulento munere onustam,


page 300, image: s316

In medium statuunt: patriae donaria terrae.
Non hic praetenuis plebeia toreumata vitri,
Non Veneti lucent calices, Murana supellex:
Non Samiae testae: non Alcimedontis agresti
Pocula ficta manu: non collum sessilis obbae.
Hic cyathi lucent, ducti meliore metallo,
Hic gutti, hic calices, hic stant chrysendeta circum
Malluvia, hic orbes, cochlearia, trulla, salinum,
Cirnea, fuscinulae, lanx, cantharus atque lagena,
Et scutulae argento fabrefactae, et divite cultu.
Tum sponsae infertur dono capitisque manusque
Egregium decus, et pretiosa monilia collo:
Magnifica, et nummum sex milibus empta supellex.
Hei mihi, quod miseros sors dedignata penates
Non umquam tali respexit munere Vatem,
Pauperis et tuguri congestum caespite culmen.
Parvum parva decent: felix qui munere sortis
Contentus propriae, didicit, duce et auspice CHRISTO,
Quis modus argento, quid fas optare, quid aspri
Utile nummi habeant: patriae carisque propinquis
Quae praestanda fides: nec [(transcriber); sic: neque] magnis invidet aulis,
In locuplete penu si vasa argentea putent. [Note: Dona urbium Imperii.]
Proxima dona ferunt, iunctis a finibus urbes
Imperii quaevis huc uno consule misso: [Note: Rutelinga. Wila. Esslinga. Nordlinga.]
Oppida tutelae Ludovici credita, et aequo
Praesidio armorum. Rutelingius aurea consul
Pocula fert: Wilae fert aurea pocula consul:
Esslingus phialam: consul Nordlingius addit
Praecelsum capidem. Non illo sobrius ibis
Epoto: primis opus est attingere labris.
At tu qui modico nescis restinguere potu
Vexantem te forte sitim, sitibunde vir, istam
Aut similem capidem siccis appone labellis. [Note: Hala. Ahlae.]
Inde Hala succedit, vicinaque finibus Ahla:
Utraque Cocheriae constructa in margine ripae:


page 301, image: s317

Utraque divitiis urbs inclita, et ubere glaebae, [Note: Giengae. ]
Nec donum hic taedis geniale urbs Ginga negavit:
Ginga vetus, liquidae quam tingunt flumina Brentae. [Note: Munus Abbatis Zwifaltensis.]
Nec duplicis praesul venerabilis abfuit undae:
Qua geminus mediam rivus perlabitur aedem
Aichus [(reading uncertain: ?)] : et alveolum fluxu concurrit in unum.
Sacra domus Monachis: Hirsauga e sede colonis.
Quam Chuno Achalmus censu fundavit opimo,
Achalmus Chuno, et frater Lutholdus: uterque
Praelustri de gente Comes: Calvaeque Dynasta
Albertus: priscis celeberrima nomina saeclis.
Tutorem hic sponsum argento veneratus et auro:
Tutorem antiquae, praesul clarissimus aedis.
Omnes hi missis animum oratoribus aequum
Testantur: sponsoque torum, sponsaeque precantur
Felicem, et caros illustri e stirpe nepotes.
Omnisbus his itidem Ludovici nomine grates
Orator Schulterus agit: sic farier orsus: [Note: Gratiarum actio D. [Abbr.: Domini] Ioan. Schulteri, Cancellarii, ad reliquos legatos urbium.]
Wirtembergiacus Princeps, atque Ursula coniux,
Accepere pias animoso e pectore voces,
Pacta quibus vestrae sacrant genitalia mentes.
Tum quae munificis affertis munera dextris,
Hic coram aspiciunt oculis, ut convenit, aequis.
Primum igitur pro voce pia, pro supplice voto:
Quo CHRISTI vultus exposcitis esse benignos
Praesenti thalamo: feliciaque omnia taedae
Optatis, dignas, quas possunt solvere, grates
Ore ferunt: memorique animo pia vota reponunt.
Quae rata sint, faxit, quem poscimus omnia, CHRISTUS.
Nec minus, a vestra quae sunt pietate profecta,
Semper inoblita repetentur munera mente:
Dumque (quod o vigeat) lumen vitale videbit
Illustris Princeps, studio huc incumbet honesto:
Ne vos officiis illi certasse priores
Umquam paeniteat. Vos dum genialia festae


page 302, image: s318

Tempora lucis eunt: reliquos consumite laeta
Fronte dies: coetumque istum celebrate frequentes.
Quem laribus faustum DEUS, hospitibusque vocatis
Esse velit: nostrosque eius meminisse minores.
Dixit: at illi omnes aulae penetralia linquunt:
Sertis ornati: quae sponsae Principis Anna
Germana, hospitibus divina neverat arte,
Ipsa suis manibus: fulvo discreta metallo. [Note: Ioan. Schulteri V. I. D. [Abbr.: Utriusque Iuris Doctoris] Cancellarii Wirtembergici , eulogium.]
Vive diu Schultere: animo gratissime nostro:
Cognite per multos usu mihi foederis annos.
Tecum ego Grammatico primus e fonte liquores,
Neccarici ripam sectatus fluminis, hausi.
Tecum ego consumpsi puerilia tempora, libris
Volvendis, linguaeque sonos discendo Latinos:
Et tecum ludos, et tecum feria gessi,
Tum, quandoSamios diducens littera [Orig: litera] ramos,
Surgentem nobis monstraret limite callem:
Tecum ingressus iter, magni praecepta Platonis
Condidici, et docto quae tradit Tullius ore:
Et quos Socratica emendat pia regula mores.
Diversum hinc nobis studium: mihi dulcia cordi
Otia Musarum, medioque Helicone petita
Carmina: quis CHRISTUM celebrem, patriaeque parentes.
Et veterum laudes praeclaraque facta virorum.
Tu leges, et iura fori civilia doctus,
Consilio patrios ornasque iuvasque penates.
Vive diu, et pressi partes tutare sodalis:
Qui tibi se totum nebulosis dedicat annis.
Forte superveniet, caelo deducta sereno:
Quae nunc his miseris desperas tempora rebus.
Ecce autem, ut magno resonant impulsa fragore
Tympana: et ingenti complentur tecta tumultu
Clangentis passim litui, sonituque tubarum. [Note: Processus ad templum.]
Templa petunt iterum: video procedere longum
Agmen nobilium. video comitesque Ducesque


page 303, image: s319

Suspenso huc ferre gradus: et vellere Serum
Texto innodatos habitu, succedere templo.
Sidoneas video tunicas, femoralia baccis
Aspera, gemmatasque togas, viridesque Smaragdis
Thoracum manicas, auri subtemine pictas.
Et iam sponsa venit, palla vestita rubentis
Candyos: hesternis ducibus comitata. Rigescit
Palla auro, lucemque suo splendore lacessit:
Castaque flaventi residens in vertice vitta,
Spargit in aede iubar: ceu qui micat aethere toto
Lucidus Orion, noctis iam clarior umbra.
Balteus auratos gemmis astringit amictus,
Colla monile rubens: umerisque induta tenellis,
Suppara candentes cingunt angusta lacertos.
Ipsam assueta cohors, matresque nurusque frequentant:
Succinctae trabeis, et longo firmate terram
Verrentes: thorax it candida pectora circum:
Perque umeros adeo tenui multitia lino:
Serica se filis ut prodat palla sub albis.
Nec tereti desunt gemmata monilia [(transcriber); sic: monila] collo,
Nec gemmae digitis, armilla nec aurea carpis.
Ante fores templi festiva per atria clangunt
Aera tubae, resonant litui, dant tympana murmur:
Intus vocali exsultat sacra Musica cantu. [Note: Lucae Osiandri contio ex Psalm. 128.]
Mox ubi facta quies, et amica silentia templo:
Suggestum ascendit Lucas Osiander, et alto
Ore preces fundit, taciti quem turba sequuntur
Cetera: tum voces aperit divinus, et olim
Cantatum a magno carmen Davide Propheta
Explicat: ac thalamum Iessaeo prosperat ore.
Namque canit: quantae maneant connubia dotes,
Quanta DEI patris bonitas, quae commoda rerum,
Qui pietatis honor: siquidem cum coniuge coniux
Mente DEUM casta timeat: fidoque precatu
Sollicitet: soli certus confidere CHRISTO.


page 304, image: s320

Auspice quo coeant uno duo corpora nexu.
Nam DEUS huic operi favet, et statione locatis
In propria, et iusso fungentibus ordine vitae
Coniugibus, dat opes, dat largo munere victum
Dat cultum, dat longaevos a stirpe nepotes,
Pendentesque albo genitricis ab ubere natos.
Qualis enim topio, prae limine, consita vitis:
Turgida malleolis, et palmite dives opaca:
Protrudit gemmas, et muri pariete fulta
Promicat: ac laetos spargit fecunda racemos:
Talis et uxor erit, cari intra tecta mariti,
Prole nitens, felix uteri, fecunda nepotum
Progenitrix. Tum quale decus frondentis olivae
Germina: quae gratam praebent cultoribus umbram:
Tale decus nati, nataeque in margine mensae,
Cingentes pulchra mensamque dapesque corona.
Scilicet his tantis felicitat ornamentis
Coniugium DEUS: et verae pietatis amantes
His opplet donis: his caeli dotibus auget:
Tranquilla ut ducant securae tempora vitae:
Incolumesque sui generis de stirpe propagent
Natorum natos, et qui nascantur ab illis.
Haec ubi finivit: tensis ad sidera palmis,
In sacras iubet ire preces: simul incipit ipse: [Note: Precatio ad Deum pro felici coniugii successu.]
Omnipotens aeterne DEUS: Rex aetheris alti:
Conditor humani generis: tu nempe quietum
Accipis in cunctos animum, mentemque benignam:
Qui tua sacra colunt, et qui tua iussa capessunt.
Aspice nos, fideique memor: qui foedere certo,
Progeniem per mille gradus, seriemque nepotum,
Pollicitus, veterum revocato in sanguine patrum,
Affore dixisti: ne te sententia vertat,
Care pater: serva divini Principis aulam,
Antiquosque lares: da celso a sanguine natos:
Qui patri similes, eadem in vestigia tendant.


page 305, image: s321

Sic tua laus tali florescat Principe rerum:
Sic casta maneant in religione minores:
Sic Alcedoniam felix Ecclesia vitam
Degat, et armorum cessat furor improbus orbe.
Exaudi pater alme tuos, et verba precantum
Suscipe, pro merito, quod possidet omnia, CHRISTI. [Note: Alter coniugis publica confirmatio.]
Talibus orantes, sponsumque ducemque maritam,
Coniugio rursum vincit, nexumque iugalem
Firmat. et aeterno iungit duo pectora nodo.
Tunc iterum harmonicae tolluntur in aera voces:
Ingeminantque tubae, et litui: pulsataque raucum
Tympana dant sonitum. Confestim ad prandia mensae:
Itur, et ad positas tecti in penetralibus escas. [Note: Epulum, seu prandium nuptiale.]
Namque epulum, dignum luxu, regale pararant
Bis deni artifices: centenaque fercula mensae
Doctis condierant digitis, atque arte magistra.
Tunc famuli heroum manibus dant ordine lymphas [Orig: limfas] ,
Malluvioque super fundunt, e divite gutto:
Candidaque expediunt tonsis mantilia villis.
Nec mora, cum casta positas prece consecrat excas,
Divinus vates, et CHRISTUM poscit, amicis
Hospitibus laetam confirmet ut omine mensam:
Gaudiaque istius nutu clemente diei
Rite secundando, maerorem nubia pellat.
Protinus accubuere Duces, mistaeque maritae
Coniugibus, sellas concha sidonide tinctas
Obsidunt, longae regali in margine mensae.
Centeni hic astant famuli, quibus ordine longo
Cura cibis mensam struere, atque infundere Bacchum.
Idem habitus cunctis: idem status: et decor idem,
Ingenui vultus homines, agilisque iuventae.
Structor cuique suus, suus et pincerna cuique,
Astat hero: ille dapes caedens, sectasque decenti
Apponens ferro: hic domino libata ministrans
Pocula poturo. Vidi qui fercula celsis


page 306, image: s322

Inferret manibus, superantem corporis arcti
Exiguam molem strue praecellente catinum.
Nec viles illi portant in lancibus escas
Fictilibus: lolium, aut siliquas, tenuemve polentam:
Non acidas inulas illi, non rapula ponunt:
Non unctum muria gestant olus, unguine crasso. [Note: Epula et dapes regales.]
Ponitur hic quicquid mensis regalibus aptum:
Ponitur argento ductis, auroque catinis
Quidquid alit tellus lauti: secus aethera quicquid
Delicii: quicquid rapidis Nicer educat undis.
Huc aper, huc perdix, huc turdi, huc pinguia capi
Huc veniunt praedaeque canum, praedaeque virorum.
Nec lacuum desunt, domiti fervente Lyaeo,
Pisciculi: et capti salares Renensibus undis.
Non hamo impliciti gerres, non gobio nassae,
Moenaque multifera [(transcriber); sic: multifora] rivis educta sagena:
Sed scarus, et peregrina famem levat assa lagois:
Et mulli, et truttae, plenaeque acipensere lances,
Et luci, et percae, et thunni, sapidique thymalli:
Digna Palatinis tam suavia fercula mensis.
'Magnos non nisi magna decent. Quid sordibus aulae
'Euclio? quid contra plebeii sub lare tecti
'Magnifici sumptus? In mercatore superbo
'Luxuria est: quod principibus laudabile nomen.
'Sordibus a tenui distat, mihi credite, victus.
Et quisquam possit meritis comprendere verbis,
Tot missus, tot fercla dapum, tot frixa, tot assa?
Quis quaesitorum pelago, terraque ciborum
Delicias memoret? quis lautae prandia mensae?
Quis numeris tot describat tuceta Latinis?
Quis fartum artocreas? quis picta in lance minutal?
Aut dulce insicium [Orig: isitium] , totque itria sacchare tecta?
Ecquis enim possit nisi cui sua vena perenni
Ingenio manat: nullo defecta liquore?
Haud minus et dulci replent carchesia Baccho.


page 307, image: s323

Atque auro gemmaque bibunt. Spumantia cernas
Rhetica cristallis: cernas Velbacha rubella:
Circumlata ducum manibus: libata labellis
Femineis: cernas prelis elisa Suevis.
Vina: sapore bono Thasios aequantia succos [Note: Mensa Nobilium et legatorum.]
Quin etiam largo constructae stant dape mensae
Nobilium: mensae festiva per atria centum,
Et totidem legatorum: tum iuncta catinis
Pocula, pampineo spumant argentea succo:
Sertaque dependent passim: nervique lyraeque
Tibiaque, et cantus, animi felicia laeti
Argumenta, sonant: porrectae et plurima frontis
Gaudia: ubique sacri paeanes: ubique corollae:
Fronde coronatumque merum. Quis ludicra, risus,
Perfacilesque iocos? alacrem quis disserat aulam?
Hic bini binis hilarem cratera lyaeo,
Parte alia, terni ternis, aequalibus aequa
Propinant: et vota DEO sollemnia libant:
Det sponso sponsaeque decus: det plurima vitae
Commoda longaevae: det utraque a stirpe nepotes.
Forte Ducum vati, thalami haec ad festa vocato,
Non exspectata propius discumbere mensa
Contigit: excelso qua stant cenacula tecto,
Sponsi consignata toris: unde aurea vasa,
Argentoque graves phialas, cochleariaque arcis,
Lischius et nostri Vollandus amorque leporque
Pectoris, attenta iussi depromere dextra.
Vatibus in dubio est, an gratior esca palato:
Suavius an vinum mentes recreaverit aegras:
An mage colloquium. Nihil omni suavius esca,
Nil melius dulci apponi potuisset Iaccho.
Sed suaves escas et dulcia pocula vini,
Longe hilares vicere ioci, sermoque, suisque
Seria mista iocis: et apertae gratia linguae.
Hic aliquis gravior natu: cui plurimus usus


page 308, image: s324

Annorum rerumque fides. Hic tertius, inquit,
Tertius est Wirtembergus, cui servio, princeps: [Note: Natus est Dux Christop. Ulrici F. [Abbr.: filius] e Sabina Bavariae Duce, anno 1515. 19. [(reading uncertain: ?)] Maii.]
Atque eadem lux haec, si rite experta recordor,
Christophoro natalis erat: quem Boja Sabina
Conceptum Ulrico peperit, pulcherrima mater.
Hic memini Ulricum me tunc vidisse parentem:
Christophorumque isto patrem, cui servio, nato.
Fac DEUS, ut possim (si fas hoc poscere tramam
Annosam) hunc etiam sponsum vidisse parentem.
Post oculos mihi claude meos: nam taedia vitae
Iam dudum capio miserae. Sin respuis istam
Aetatis metam: cernant, quos cernere fas est.
Haec fatus tollit, grandaevi pabula, dulci
Spumantem vino pateram: coetumque salutans
Circumferre iubet, memorique reponere mente
Os senis: ac vocem praesenti pignore firmat.
Gratia sit Vollande tibi, tibi candide Lischi:
Hoc pro colloquio, pro hac consuetudine mensae.
Si quid habent genii, Frischlini verba Poetae,
Iam senium vestrae quaesitum hoc carmine famae.
Egredior tandem visurus prandia, servis
Apposita, et coctas
Aetnaeis ignibus escas.
Alme DEUS, quanto renitebant cuncta paratu?
Quam nihil hic ulla videas a sorde profectum:
Quam nullas putri caepas alece natantes?
Nam servis etiam, toto quaesita macello,
Fercula praebentur: sapido nidore parata.
Non unctae huc ponuntur aquae: non mucida panum
Frustula: non botulus fumoso rancidus igni:
Non olidus passer, scabro comitatus asello
Conditave in putri pruna autumnalia faece.
Hic ossae, hic pisces hic mistis brassica pernis:
Hic frixa, hic verubus vitulina trementibus assa:
Hic escae, Curiis olim Fabriisque severis,
Et Scauro visae regali fervere luxu.


page 309, image: s325

Quin etiam liquido manantia pocula Baccho,
Fundebat populo peregrino verna minister:
Aemula Renanis. Tunc motis pectore curis,
Accrescunt sensim laetarum murmura vocum:
Tunc animi surgunt: tunc immemor imbris et Austri,
Explicat udus eques, contractae seria frontis.
Hic alius pugnas, et duri proelia Martis,
Belgarum nuper terris commissa, recenset.
Hungaricas alius praedas, et versa Getarum
Terga fugae: victos alius certamine Moschos,
Et quae Velicae vastarit moenia Lucae.
Parva mora est, epulasque foci misere calentes
Principibus: mensisque locum fecere secundis.
Tunc etiam fulcris esca imponuntur acernis:
Lumina qui pascant, oculis capienda decoris.
Hic quae temporibus priscis cecinere Prophetae,
Artifici stant facta manu: mediamque per aulam
Intentis hominum repraesentantur ocellis.
Cernitur hic genitor, nudato comminus ense,
Intentare necem nato: laevaque prehensam
Implicuisse comam: simul alto a vertice caeli
Nuntius advolitat: dextramque reducit ab ictu,
Avertens caedem. Dumeto proximus haeret
Velleribus niveis aries: quem caedere iussus
Pro puero insonti, extructis pater immolat aris.
Hic radix Iessaea, vagos ex arbore ramos
Diffundit late: quales fert punica malus.
Hesperidum Libyae non infecunda per hortos.
Undique considunt bisseni, frondibus aureis,
Sceptrigeri reges. Iudaea per arva potiti
Imperio quondam magno, et felicibus armis.
Hos inter cytharam Davides pollice muto
Praetentat: natusque una: quo doctior alter
Non fuit, a prima crescentis origine mundi.
Cernitur hic itidem caeco reserare parenti


page 310, image: s326

Lumina Tobias, medicamine fellis amari:
Quod prius ille ferae balaenae exemerat alvo.
Hic domita CHRISTUS ducens de morte triumphum,
Erumpit tumuli claustris: ceu quando fugatis
Oceanum linquit Titan praefulgidus umbris,
Vexillum fert laeva manus: latus hiscit atroci
Confixum ferro: tenet altus lumina somnus
Custodum, et segni requiescunt omnia nocte
Parte alia teretis discumbunt limite mensae,
Ad thalami festum, in Canam Galilaeida ducti
Convivae: et sponsam cingunt, aditumque coronant.
Sex illic positi, de ritu gentis, aquales
Undis repleti: quas casta virgine natus,
Vera DEI suboles, in vina liquentia vertit.
Additur his, dirae exemplum memorabile laudis,
Amburens dextram, contempto Mucius igne.
Quique manum effugit, moriente satellite, iuxta,
Porsenna, tam saevae miratur papula flammae.
Haec saturi spectant, haec admirantur: et altum
Ingenii pascunt pictura lumen amoena.
Hic iterum ruber in medium procedit Iopas: [Note: Iopas intendit citharae chordas.]
Et citharae nervos plectris intendit eburnis.
Artificis status ipse fuit, dum stamina docto
Pollice sollicitat, citharaeque iugo admovet aurem.
Ex dextra intendit summas. imasque sinistra
Praetentat chordas: donec discrimina vocum
Septena efficiat: mediumque ad stamen eundo,
A summo tendat: perque intervalla modorum
Octo, concordem inveniat cum pollice nervum,
Chordae succinctum mediae: rursusque per octo
Descensu fidium, totidem discrimina vocum
Deprendat: caveatque argutae indagine mentis,
Summone medium, medione discrepet imum.
Tunc ubi cum lydis Doras consistere netas,
Et Phrygiis netis hypatas subtendere vocem,


page 311, image: s327

Semissasque videt sibi respondere modorum:
Incipit: et nervos inter modulatur acutos. [Note: Epitalamion: de octo maternis Ludovici sponsi atavis, atque ataviis.]
Huc ades alme DEUS, rerumque aeterna potestas:
Qui pater es, natusque, et mutuus ignis, et unum
Et trinum numen: labentis conditor aevi,
Huc ades: et coeptam numeris pertexere telam,
Me DEUS alme iuva: sine te nihil inchoat altum
Mens mea: tu coepti trames mihi carminis esto:
Brandemburgiacos versu memorare penates
Fert animus Ludovici atavos, abavosque potentes:
Maternum genus. Immensus labor integrat orbem.
At tu quem molli complectitur Ursula, coniux
Cara sinu: pigrosque vetat iam ducere somnos:
Huc aures adhibe patulas praelustribus orsis,
Tecciaci Ludovice soli: quo coniuge facto,
Prospera Germanis sperantur tempora rebus. [Note: IX. Frider. Marchio Brandemburgensis. nonus Ludovici sponsi atavus: ex Elisabetha, filia Friderici IIII. Misnii Marchionis: nepos Ioan. ex Elisabetha Hennenbergensi : Pronepos Friderici, ex Margare, Carinthiae Duce: abnepos Frider. ex Helena duce Saxoniae : Burggrafiorum Norimberg. Cranz. lib. 10. [Abbr.: ?] Chron. Norimb. [Abbr.: ?] Brunsc. in Monas. [Abbr.: ?] Pyrckenfeld. Cuspin. in Sigism. [Abbr.: ?] Aventin. lib. 7. [Abbr.: ?] ]
Noricus hic primo, Fridericus, in agmine princeps
Occurrit: magnae quondam Burggravius urbis:
Post et Marchiacas moderari iussus habenas,
Caesare dante decus Sigemundo nominis huius:
Deque viris septem, Imperii mandante senatu,
Partem esse: et Regi sceptrum praeferre Latino.
Nec frustra. Nam dextra viri perspecta, fidesque
Saepius in duro certamina cognita Martis.
Hoc duce surrectas posuit Bojemia cristas,
Illa ferox: nullo poterat quae Marte moveri:
Et placidam sese Friderici praebuit armis.
Hic et Stargardum domuit bellator Ianum:
Nec prius e caeco dimisit carcere vinctum:
Quam dux Albertus, meliori numine ductus,
Colloquio optatae sanciret foedera pacis.
Nec tulit impune et Bavaris Ludovicus in oris,
Hunc socerum sprevisse suum: natumque nurumque
Sedibus, et patrio immeritos expellere regno.
Nec crudele nefas sivit Fridericus inultum,


page 312, image: s328

Coniugis illatum fratri: quem concitus ira
Tartarea, hic idem bello Ludovicus iniquo
Vexabat, Bavaro pestis taeterrima regno.
Nec dum seposita renovarat casside vires:
Cum Mavors alio mundi bacchatur ab axe:
Atque Angermundum, stolida feritate rebelle,
Induit arma viro, iussitque resumere tela.
Sed tamen hoc etiam retulit de Marte triumphum:
Berlinamque domum spoliis decoravit opimis.
Diruta quid memorem Centauri moenia, et arces
Cyclopum, et crudi tot saxa immania Caci?
Sparsaque sanguineis praedonum corpora campis?
Omnia sunt maiore fide. Quid sanguinis ortus,
Eloquar, et prisco ductos a stemmate regum
Burggrafios, magni dominatos Noridos urbi?
Quid regum affines largis cum dotibus aulas?
Cognatasque nurus? qualis Germana Roberto
Iuncta Palatino, Imperii moderamine functo:
Qualis et Austriaco Alberto sociata Beatrix
Altera casta soror: fratri vel qualis Iano
Regia virgo, decus: Friderico qualis Elisa
Uxor erat nostro: Friderici filia Boii :
Sarmatici et Siculi, Regum generosa proneptis:
Caesaris adneptis, Mechtildae e stirpe, Rudolphi. [Note: Cranz. l. 10. Sax. [Abbr.: ?] Elisab. uxor Frider. March. filia Fride. Bavari , ex Margaretha Mediolanensi : Neptis Steph. ex Elisab. Siciliae Regina: Proneptis Ludov. ex Beatrice, Poloniae Regina: Abneptis Ludovici Palat. Elector. ex Mechtil. Rudolp. Caes. F. [Abbr.: filia] etc. Nona Ludovici sponsi atavia.] [Note: Albert. II Elect. Brandembur. dictus Achill. Frider. filius: Pater Frider. avus Georg. proavus Annae Mariae: Ludovici sponsi abavus quintus. Plura de hoc Alberto infra.]
Haec Thetidi laudem cum praeripuisset Achivae:
Albertum peperit, patriae communis Achillem.
Ecquis enim Alberti nomen non novit Achillis
Teutonii? satis est me dicere nomen Achillis.
Cetera nam se sponte sua praeconia produnt:
Ut qui pressus humi latebris, caecaque caverna,
Exsilit: et vi magna ignis prorumpit in auras.
Vix equidem credar: sed quo mendacia prosunt?
Nullus in orbe locus nostro: quem Marte potenti
Ductor hic, et duris non expugnaverit armis.
Qualis enim quantusque fuit sua Pergama circum


page 313, image: s329

Aeacides, sumptis invictu miles in armis:
Talis et hic, tantusque fuit Germanus Achilles :
Flos ducis, et nulli veterum virtute secundus. [Note: Anna Alberti uxor, Friderici ducis Sax. Electoris, ex Margaretha Austriaca filia: quinta Ludovici sponsi abavia.]
Anna tori consors: Friderici Saxonis Anna
Filia: Misniacas tenuit qui Marchio terras:
Dextra Palatino cuius stipante senatu,
Imperii meruit Latiam praeferre securim
Ausonio Regi. Dedit hunc Sigmundus honorem
Marchiadis olim grato de pectore, Misnis.
Salve magne parens, orae Rex summe Bohemae
Sigismunde: animi felix: te principe, quondam
Brandemburgiacas coepit Fridericus habenas:
Norica Burggravius qui nuper regna tenebat. [Note: X. Frideric. Marchio Misniae, Landgrafius Thuring. Friderici filius, e Catharina, Duce Braunsvicensi : Friderici nepos e Catharina, Hennebergensi , Friderici magni pronepos, ex Mechtilde filia Ludovici 4. Imperat. abnepos Friderici Admorsi ex Elisabetha Arnshagensi : Alberti adnepos ex Margareth. Friderici 2. Imperatoris filia: 1. Elector Saxonicus. decimus Ludov. sponsi atavus. Garz. lib. 1. et 2. [Abbr.: ?] Academia Lipsiaca, anno 1409. constituta ab hoc Friderico.]
Auspice te, Misnis veniens Fridericus ab oris,
Saxoniae meruit sceptrum moderabile: regis
Ensifer Ausonii. Nam multas verterat urbes
Longa rebellantes: multa virtute Bohemos
Presserat: et multo summarum ex agmine laudum
Bellatoris erat memorabile nomen adeptus.
Ille etiam positis in infeliciter armis,
Hospitium Musis dedit: et praelustre lycaeum,
Reliquiis miserae collectis undique Pragae,
Instituit: summoque artes in honore locavit:
Hic ubi Misniacas inter caput extulit urbes
Lipsia: et uber aquis sacra moenia pulsat Elister. [Note: Margaretha Friderici uxor: Filia Ernesti Austriae Ducis: ex Cymburga, etc. neptis Leopol. ex Virida, Mediolanensi : Pronep. Alber. ex Ioanna Comite Ferreti abnep. Alber. Caesaris, ex Elisab. Carinthiae Duce: adneptis Rudolphi Caesaris, ex Anna Hohenbergensi .]
Duxerat hic idem sociam te, regia virgo,
Margari. Cymburgae decus admirabile matris
Ernestique patris: quem protulit Austria tellus,
Matre satum Virida, Leopoldo patre creatum. [Note: Barnabas, Mediolanensis Dux: septendecim liberorum parens, ex Regina Beatrice . Scaligera Veronensi.Schard. lib. 3. c. 14. de clar. Mul. [Abbr.: ?] Iov. in Barnab. [Abbr.: ?] Annal. Vernonens. [Abbr.: ?] ]
Dive parens Viridae: Longi Dux inclite Bardi.


page 314, image: s330

Insubri generis splendor: tibi Brixia quondam
Paruit et Papia, et Comum, Veronaque dives,
Et Cremona potens, parvique Bononia Reni:
Bello erepta Papae: et firmis Vincentia muris:
Parmaque, Vercellaeque, et Crema, et moenia Feltri:
Et quascumque Padus, Brentae comes, alluit urbes.
Diva tibi consors thalami Regina Beatrix:
Scaligero sata Mastino: canis inclita neptis:
Septem enixa decemque, sacri pia pignora lecti.
Felix prole DEUm: qualis Berecynthia mater:
Incessit quondam Phrygias conspecta per urbes,
Laeta virum partu: centum complexa nepotes:
Omnes caelicolas, omnes supera alta tenentes.
Hinc illi toto suboles excrevit in orbe.
Nam Viridam Austriacus duxit Leopoldus: Elisam
Boius Ernestus Federico Margaris uxor
Obtigit, at Stephano sua Magdala: fratribus, una
Stirpe satis Bavara: Gonzagae nobilis Agnes.
Inde Valentinam Rex foedere Cyprius aequo
Duxit: at Edmundo Lucia ligata Britanno:
Trinacrioque data est Friderico Anthonia Regi,
Post coniux Eberharde tuo coniuncta cubili:
Qui Wirtembergis sanxisti iura colonis.
Hunc tanta insignem subole, tantaque nepotum
Progenie clarum, patrui heu Galeatius, atrox
Filius inclusum vinclis (sic dira iubebat
Regnandi rabies) extremo in margine vitae,
Enecat: et patrios infanda caede penates
Contemerat, scelerum inventor: post tempore longo
Impius ultrices in se converterat iras.
Nam cadit antea aram mediae in penetralibus aedis:
Confossusque, acto per inertia pectora telo,
Spem praeter, vitamque simul regnumque reliquit:
Eventuque gravi luit atrae crimina caedis. [Note: XI. ]
Sed quo digredior? fuit illo tempore magnum


page 315, image: s331

[Note: Vladislaus Iagello, Rex Polon. filius Olgerdi ex Maria Thuverensium Ducis filia: Nepos Gedemini, ex vidua Vithenis, Ducis Lituaniae : undecimus Ludovici sponsi atavus. Math. de Mich. lib. 4. cap. 36. [Abbr.: ?] ]
Sarmatiae columen, Lituana a gente Iagello:
Heros invictus: patriae florentis imago:
Quo nullo in tantum sese iactavit alumno
Sarmatis ora: nec edomito tot ab hoste triumphos
Rettulit: hoc uno quot bellatore tropaea,
E magna posuit Marianae strage phalangis.
Hic, CHRISTI ignarus, colubros veneratus et angues,
Transierat primos patriis in finibus annos:
Assuetus belli studiis. Nam cruda puellum
Inter Lituanas aluerunt castra pharetras:
Et pater Olgardus docuit, cum fratre Vitholdo,
Frigora saeva pati, rigido bacchantia ab axe:
Ascensu montes superare, sonora natatu
Flumina: nec nivibus, nec duris cedere nimbis.
Tum vulsis saturare famem radicibu herbae:
Et galeis haustam potare Borysthenis undam.
Haec illi schola: primaevis hic ludus in annis.
Sed postquam Hedvigin, Ludovico rege creatam:
Corpore praestanti castoque pudore puellam,
Ipse sibi duxit, procerum ingente senatu:
Tunc, sacro ablutus caelestis fonte lavacri,
Vladislai traxit de nomine nomen:
Et dotale pia accepit cum virgine regnum,
Mox etiam lucos Litauorum, et barbara sacra
Exscidit: ac gentis fera numina sustulit angues:
Utque pia maneant in religione nepotes,
Magnifica exstruxit felicibus atria Musis:
Hic ubi, Carpathiis ducens e montibus ortum,
Istula, Gracchanae muros praeterfluit urbis. [Note: Academia Cracoviensis, fundata a Iagellione Vladislao, anno 1400.] [Note: Sophia Dux Kioviae, filia Andreae Ioannis: ex sorore Vitoldi, Maria, Lituana Duce: neptis Iuvoniae (sive Ioannis) Ducis Kioviae, etc. Matth. de Mich. lib. 4. ca. 46. [Abbr.: ?] ProneptisVolodomiri. Abneptis Stanislai, Ducis: Alex. Gagvin: Undecima Ludovici sponsi atavia.]
Quarta viro coniux, natalibus edita Russis:
Stant ubi Chioviae, pulsata Borysthenis unda
Moenia: priscorum sedes pulcherrima regum:
Ad latus Euxini (qua surgit et Olbia) Ponti:
Olbia Mileto egressis habitata colonis.
Ambitus huic lati patuit sex milia muri


page 316, image: s332

Teutonica: ipsa enim multis amplissima fanis
Coenobiisque sacris, magnaeque penatibus aulae.
Rudera nunc passim, veterisque cadavera turris,
Magnificae quondam testantur limina sedis.
Dux illam Andraeas, Russorum sanguis, avitae
Stirpis opus, longa iam tum dicione tenebat.
Inde genus Sophiae: quae binis Regibus oram
Auxit Sarmatiam: Casimiri regia mater,
Et Ladislai: fatis quem Varna sinistris,
Nomen habere facit, violato foedere pacis. [Note: Casimirus Iagellonis Vladislai ex Sophia F. [Abbr.: filius] Rex Polon. Sextus Lud. spons. abavus.]
Huic Casimire subis, civili tempora quercu
Cincte, caputque sacrum ramo felicis olivae.
Non impune tuas Mariani militis agmen
Invasit terras. Nam tu victricibus armis
Arva recepisti, sceptris ablata Polonis.
Tartaricos etiam repulisti a finibus hostes:
Non passus terram flamma populasse Ruthenam
Impunes: belloque tuos vexasse Podolos.
Salve longaevi suboles longaeva parentis:
Ullane posteritas credet, natumque patremque
Centum annos terrae regnum tenuisse Polonae? [Note: Elisabeth, uxor Casim. Regis Pol. filia Regis et Imperatoris Alberti : neptis Regis et Imper. Caroli IV: Abneptis Regis Bohemiae Ioannis : Adneptis Regis et Imp. Henr. VII. soror Regis Ladislai, Bohemi : Mater quattuor Regum Poloniae, Ioan Alberti, Alexandri, Vladislai et Sigism. Avia Regis Hungariae Ludovici : et Annae Reginae Hungar. Proavia, Maximiliani Regis et Imp. ex Anna et Ferdinando: Abavia Regis et Imp. Rudolphi II. et Ludovici Ducis Wirtembergici , Sexta Mort. [Abbr.: ?] anno 1505. 30. Aug. Cusp. in Aust. [Abbr.: ?] Matth. de Mich. lib. 4. cap. 84. [Abbr.: ?] ]
Quid loquar, ut patrem te regia fecerit uxor:
Alberti nata Austriaci, praesignis Elisa:
Regia quam peperit cognominis uxor Elisa:
Filia Sigmundi praelustris Elisa Bohemi.
Fortunata parens: magni quae filia Regis.
Tum Regi soror, et coniux pulcherrima Regi:
Quattuor et regum genitrix: avia inclita Regum:
Pannoniae Regis Ludovici, Annaeque sororis:
Quam Ferdinandus thalami sibi foedere iunxit,
Aemiliane tuam Caesar ter maxime matrem,
Atque aviam Rudolphe tuam, fortissime Caesr.
I nunc fama vetus, dictisque extolle superbis


page 317, image: s333

Lempedona: decus terrae tam grande Lacaenae
Filia quod Regis: coniuxque [(printer); sic: coniux et] quod inclita Regis
Exstiterit mater. Pherenicen scilicet aetas
Praedicet antiqua, et priscis annalibus addat:
quod soror et genitrix, et filia vixerit olim,
Cunctorum Elaea palma victrice, virorum.
Nos nostram non hunc potius miremur Elisam?
Sed tu perge tamen felici barbite nervo:
Et reliquos memora, Ludovici Principis, altos
Materna de stirpe atavos. Rex qualis, Elisae
Albertus genitor fuit huius: imago potentis
Austriados: quo non alius felicior ullus,
Imperii sceptris, et avita sede potiri. [Note: XII. Albertus Imp. XII. Ludov. sponsi atavus, filius Alberti, ex Ioanna, Duce Bavara nepos Alberti, ex Beatrice Burggrafia Norim. Pronepos Alberti ex Ioanna, filia Ulrici comitis Ferreti : Abnepos Alberti Caes. ex Elisabet. Mainhardi filia: Duce Carinthia : Abnepos Rudolp.Caesaris etc. ]
Hic ope Teutonici Taboritas fudit Achillis:
Collectam exilio pubem, et miserabile vulgus:
Divorum statuas natum populare, sacrisque
Sedibus, et magnis inferre incendia templis.
Ille etiam Getico iam struxerat arma tyranno:
Hungaricas tecturus opes. sed praecoce raptus
Funere, Caesareas Friderico linquit habenas. [Note: Elisab. Alber. uxor, 12. sponsi Ludov. atavia: filia Sigism. Regis et Imp. ex Barbara Ciliae Comite: Neptis Caro. e. ex Ioanna Duce Sueidvicensi : Proneptis Ioan. Regis ex Elisabetha, Venceslai ultimi Regis filia: Abneptis Henrici VII. Lucelburg. ex Brabantina Duce, etc.]
Edita Sigmundo praelustris Elisa Bohemo
Ducta illi in thalamum, regali nupta paratu:
Deliciae patris: regnis dotata duobus
Filia, multorum spes invidiosa procorum:
Uni coniuncta Alberto. Quid postuma dicam
Pignora? te gentis Rex Ladislae Bohemae :
Ostendere tuis quem tantum fata: nec ultra
Esse dedere? nimis Bohema propago nepotum
Visa potens, Gallo consanguinitate propinquo
Iam facto: superi propria haec si dona tulissent. [Note: XIII. Georgius Boiebracius, Bohemiae Rex: ortus e familia comitum Niddanorum: qui imperante Friderico II. venerunt in Boiemiam: decimus tertius sponsi Ludovici atavus. Aen. Sylv. Dub. Peucer. [Abbr.: ?] ]
Quo vero memorem versu te, magne Georgi:
Ex Boiebracia comes o fortissime gente:


page 318, image: s334

Quem, Ladislao satis super aethera vecto,
Boiemi proceres summa ad fastigia regni,
Haud vili eduxere loco? tibi vivida bello
Virtus, et virides animi, pietasque senectae:
Atque armata fide mens, et vis insita fandi.
Te duce supplicium Mainardus, carcere vinctus,
Expendit, didicitque viros non laedere iustos.
Te duce Matthias vinctis ereptus iniquis
Hunniades, sceptrum Hungariae cum virgine cepit:
Rex Regisque gener. Quin et nova foedera tecum
Sauromates sanxit Casimirus: et auspice CHRISTO
Boiemos iunxit sociali pace Polonis:
Hic ubi Glogovios perlabitur Odera fines.
Inde tibi generum Ludimilla, virgine pulchra
Lignitium, e veteri Fridericum gente, parasti:
Inclitus assertor fidei, vindexque piorum.
Qualis erat Pharais quondam Iosephus in oris:
Qualis erat Daniel vates, Babylone sub ipsa:
Abdiasque pios tutatus ab hoste penates.
At quando Huniades, furiis excitus Averni,
Immemor heu soceri gener: intulit arma Bohemis:
Atque idem, dura pressam obsidione, Viennam
Cinxit: opem obsessis tum Victorinus ad Istrum
Dux Boiebracius tulit: et vim Pannonis omnem
Caesaris a cervice manu victrice repressit. [Note: Chunigunda, Regina Bohemiae: uxor Boiebracii : orta ex antiquissima familia Baronum a Sternenberg: decima tertia sponsi Ludov. atavia.]
Sternembergiacae Chunigunda propaginis uxor,
Henrico patrem te fecit amabilis uxor:
Cui sua religio primaria cura, Deique
Cultus: et e sancto deprompta oracula verbo.
Emicat in clipeo Sternbergae, insigne decorum
Stella: iubar toto quae spargit in orbe coruscum.
Quale sub Oceani vultum perlauta fluentis
Matutina Venus, nitidis cum surgit ab undis.
Arx antiqua, patrum sedes: quam flumine leni
Praeterit, Albicolae qui permeat arva Bohemi


page 319, image: s335

Multavius: densis Gabretae montibus ortus. [Note: Henric. Geor. Regis filius: I. Dux Monsterbergensis, a Frid. III. creatus: Ludov. sponsi abavus septimus.]
Hinc genus Henrico: patrium quem Gloza dynastam
Agnovit, Comitemque suum: quem Caesar amico
Monsterobergaei ornavit Fridericus honoro
Principis: inque Ducum Lygiorum sede locavit:
Proque tot annorum curis, quas egerat ante,
Hunc titulum meritis pensandum reddiditt aequis.
Saepius ille acie palantes Pannonas egit:
Glogoviaque feras avertit ab urbe cohortes
Hunniadae, rabidi successu Martis ovantes.
Qualis apud Danaos hostem Telamonius Aiax
Contudit, inque fugam palantia pectora vertit:
Ausa feros Graiis immittere classibus ignes,
Talis et hic patriis repulit dicionibus hostem
Huniadem, regni poscentem sceptra Bohemi
A socero, furiisque exitum atque arte Latini
Praesulis: Hungarico dederat qui regna Mathiae,
Non sua, non Italis a Caesare tradita Papis. [Note: Ursula, Henrici coniux: filia Alberti Marchionis Brandemb. Elect. ex Margaretha March. Badensi : septima sponsi Ludov. abavia.]
Iuncta Duci coniux, casti Catharina pudoris:
Marchiacae de stirpe domus generosa propago.
Quam pater Albertus, Badanaque Margaris uxor
Progenuere: tibi Friderice acerrime neptem,
Marchio: qui primus septemvir in ordine Princeps
Aequasti veteres geminata stirpe penates. [Note: XIIII. Albertus March. Elect. filius Frid. I. ex Elisab. Bavara : nepos Frider. ex Elisabeth. March. Misniae , etc. Ludovici sponsi atavus decimus quartus.]
Diximus ante tuum Germanice nomen Achilles:
Sed tua nunc iterum pulchro redit ordine virtus:
Atque atavos inter, clarum ceu sidus Olympi,
Promicat. Albertum quis enim non norit Achillem?
Alberti virtus gentes regesque subegit:
Alberti fugit Burgundum dextera Carlum:
Alberti cessit superata Borussia signis:
Alberto victi verterunt terga Bohemi:
Albertum octava statuentem ex hoste tropaea,
Norica vidit humus, populataque moenia flevit.
Huic laus, militiae armatus ductare cohortes:


page 320, image: s336

Et castris quaesisse locum: valloque recenti
Et fossa munire suos: tutosque receptus
Prospicere: inque aciem turmas componere equestres.
Huius amor gravium sonitu clangente tubarum,
Ante volare viros, primoque ex agmine ferri:
Et gladio adversum prosternere comminus hostem.
Primus inire manu, postremus cedere pugna
Gaudebat: primus scalis ascendere muros:
Atque expugnatae dare signum moenibus urbis.
Tum quoties iniit vacui certamina campi,
Congressos secum, longis hastalibus omnes
Deturbavit equo: nemo illum. Ferrea namque
Mens homini, et nullo ferri violabilis ictu.
Sola etiam galea tectus, parmaque tepenti,
Cetera vir nudus, poscentes proelia campi,
Armatosque hostes sellis eiecit equorum.
Sed quid ego haec paucis? equidem si carmen in unum
Tantarum cupiam laudes includere rerum:
Promptius aestivas numeravero messis aristas:
Aut quot aves motis tollantur in aera pennis.
Nam nihil Alberto de Principe dixero tantum,
Quod virtus animusque viri non undique vincat. [Note: Margaretha, Marchionissa Badensis: prima uxor Alberti Electoris: filia Iacobi March. Badensis e Cathari. Lothar. Duce: Nep. Bernhardi. ex Anna Ludov. Oetingensis filia, Proneptis Rudolp. ex Mechtilde Spanheimense Comite. Adneptis Frider. ex Ursula Teccesi, Duce: Adneptis Rudolphi Pforzensis e Comitissa Oetingensi : 14. sponsi Ludov, atavia. Monst. lib. 3. Cosmog. [Abbr.: ?] ]
Prima tori coniux, veteris de stemmate Badae
Hunc atavum fecit pia Margaris: altera Misni
Sanguinis, Anna abavum nostri Ducis: utraque divum
Progenies, magnisque Ducum natalibus orta
Haec abavi, illa atavi laudabilis uxor Achillis.
Nam quis Badanae nescit primordia gentis?
Quis proavos Iacobe tuos? quis fortia magni
Pectora Bernhardi? non illum laudis egenum
Abstulit atra dies: tumuloque recondidit alto
Hercyniae denso stans Alba cacumine silvae. [Note: XV. Ioan. Dux Glogoviensis, Saganensis, Stinaviensis, Crosnensis, Filius Henrici, ex N. [Abbr.: ?] filia Bernhar. Ducis Oppeliae et Ratiboriae : Nepos Henr. Ferrei, ex coniuge Cathar. Leopoldi Austr. filia, Pronepos Henr. ex Mechtilda filia Herm. Brandemburgensis : Abnepos Henrici, ex Mechtilda, Duce Brunsuicensi : adnepos Conradi, ex Salome, filia Vladislai, Ducis Poloniae Maioris matrona sanctissima,: Decimus quintus Ludovici sponsi atavus.]
Proximus insequitur Silesae gloria terrae,


page 321, image: s337

Glogoviis generosus avis: bellator Ianus:
Cui Saganum quondam, cui divitis incola Cosnae
Paruit: et pulchrae validissima moenia Gurae:
Stinaviumque potens: quos Odera perluit agros,
Et Boberus mistis cum Quissa illabitur undis.
Dux forti genitore et progenitore potenti
Editus: a duro qui duxit nomina ferro:
Ferrato cataphractus equo. Quis maior in armis
Sarmaticis miles: cum dura Borussia poenas
Solveret: et gentem premeret Iagello rebellem:
Quam Dux Glogoviae, stirps inclita Martis, Ianus?
Illo quippe Borysthenias armante cohortes,
Conspexere Duces Mariani, equitesque Borussi:
Quanto constiterint, Regi quos miserat, enses,
Teutonius dira minitatus voce magister.
Nam belli fulmen luctantes dispulit hostes:
Et magnum statuit domita de gente tropaeum. [Note: Scholastica uxor Ioan. filia Erici, Ducis Saxoniae inferioris, Ungariae et Westphaliae : neptis Erici: proneptis Erici, ex Elisabetha,Nicolai comitis in Holstein filia: decima quinta Ludov. sponsi atavia.]
Ipsi astat coniux, generosa Scholastica: vultus
Ingenui princeps, animique illustris: Erico
Nata patre: Albicolae moderato moenia gentis:
Qua Louenburgas volvit pater Albis arenas:
Et magna undarum Lunenses gurgite muros
Allapsus, celeri petit aequora Baltica fluxu. [Note: Ioanes Ioa. ducis Glogoviensis, e Scholast. Saxoniae Duce filius: octavus Ludovici sponsi abavus. Cathar. uxor Ioan. Glogoviensis Ducis: filia Wenceslai Ducis Troppensis, et Steinaviensis : octava Ludovici sponsi abavia.]
Natus Ioannes venit huc, spes altera gentis,
Glogoviae: generis qui deinde novissimus heres,
Vendidit Alberto, dextraeque potentis Erico:
Fratribus, aequaeva consanguinitate propinquis.
Nam cognata domus, magnaeque propaginis auctor
Vixit uterque duci, et Saganensis avunculus aulae. [Note: XVI. Wencesl. Dux Troppens. et Steinaviensis: Wencesl. filius, ex N. [Abbr.: ?] Henrici Rudolphi Ducis dimidiae Glogoviae et Steinavii filia: decimus sextus Ludovici sponsi atavus.]
Nupserat huic Iano, Troppaeae filia gentis:
Cui Wenceslaus genitor: Catharina vetustis
Edita principibus: patrum generosior ortu.
Nam quid ego referam te Wenceslae, potentem
Troppensis terrae dominum? qui Regis Achates


page 322, image: s338

Alter eras veterum suboles certissima Regum:
Sarmaticas olim qui sceptra tulere per oras?
Troppa tibi sedes, quam praeterlabitur amni
Oppa vago, postquam Iaegersdorfensia liquit,
Et iam Sarmatiae cursum ad confinia vertit. [Note: Salome, Baronissa in Zastoloviz. uxor Wenceslai ducis Troppensis : decima sexta sponsi Ludov. atavia.]
Uxor clara tibi, et generoso nobilis ortu,
Zastlovizaeae Baronum stirpis: amatrix
Virtutum, Salome: et pietatis idonea cultrix.
Quae quamvis oculis iam non est obvia nostris:
Fama tamen restat, nullo delebilis aevo:
Ingenii quaesita bonis: tum stemmate matrum
Linea descendens: longaque a stirpe nepotes
Marchiadae: quorum iamdudum innotuit orbi
Praecellens virtus, e priscis cognita fastis. [Note: Tres sorores Glogovienses: tribus fratribus Monsterbergensib. nuptae.]
Nam ternas neptes Salome, ternasque sorores,
Monsterobergaeo ternis de sanguine, iunxit
Fratribus: Alberto Salomam, Hedvigimque Georgo,
Annam Carle tibi: Henrico genitore creatis.
Hactenus haec cythara, et vocali carmine Iopas.
Plura locuturo, nervus sub pollice summo
Rupit: et in binas abierunt stamina partes.
Tunc ait: exactae post septima tempora lucis,
Quod reliquum attexam: proavosque et facta parentum
Exsequar: at reliquam vos hic traducite lucem:
Et libate merum, veteresque repellite curas.
Dixit: et e mediae cessit penetralibus aulae.
Tunc omnes liquidi repetito munere Bacchi
Surrexere toris: lux est data cetera ludis
Festivisque choris: donec iam serus Olympum
Clauderet, Hesperias Titan abiturus in undas.
Tunc cenam repetunt: positisque tapetibus altis,
Munera cum dulci capiunt Cerealia Baccho.
Atque illic variis postquam convivia dictis
Explerant: mensa grates egere remota:
Et choreis iterum genitali more peractis,


page 323, image: s339

Quaesivere levem per stragula picta soporem.
At vigil obsessos servat custodia muros.

LIBER QUARTUS.

Tertia lux aderat pugnae sacrata pedestri:
Cum caelo passim iam decedentibus astris,
Sol oritur: revocatque suos Aurora labores.
Primi adeunt delubra duces: pacemque diei
Illius a CHRISTO poscunt. Caeleste Magirus
Verbum aperit vates: maturis impiger annis,
Praeco DEI, superumque comes, Christique minister. [Note: Ioannis Magiri, Praepositi Stuccardiani , contio matutina.]
Eloquio doctus reserare arcana priorum:
Et liquidas monstrare vias ad sidera caeli.
Aurea cui CHRISTUS divinae munera virgae
Concessit: moresque pios, et criminis expers
Curriculum: nullique obnoxia pectora culpae.
Isque ubi finierat, constructam protenus aulam
Convivae repetunt, iussi considere mensis,
Appositis vescique epulis, vultumque recentem
Sumere, ferventique animos diffundere vino:
Et ludo armorum solidas sibi quaerere vires.
Atria tota nitent: consperaque pulvere tellus
Provocat in mediam certantum pectora arenam.
Haud mora fit: dapibus sumptis, spumante lyaei
Munere perfuncti, sese ad certamina firmant.
Et iam plena viris stat pergula, et obvia turba
Omne peristylium [Orig: pyristilium] densa cinxere corona.
Ipsa etiam crinali auro palloque rubenti
Ursula, iam coniux, succincta, ambaeque sorores,
Et genitrix, glotesque altae, teretesque puellae
Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae. [Note: Ingressus Ducis Ludovici, cum duobus commilitonibus ad certamen pedestre.]
Primus ibi ante omnes se fortibus induit armis
Dux sponsus: loricam umeris aptatque trilicem,
Et lateri scutum, nulli penetrabile telo,


page 324, image: s340

Passurumque comis multa irrita vulnera tegmen.
Caerula carbaseo volitans subtemine, bracca
Femen obit: nivea surae velantur aluta.
Baltheus appensam elato mucrone machaeram
Sustinet: ex umeris pendet teres hasta sarissae.
Iamque dies medium cursu transibat olympum:
Icta sonant duris tria caerula tympana palmis:
Alternoque vetus repetunt hoc verbere carmen:
Martium genus: rapida temeritas,
Teutoni soli studia recolite:
Quos boni Ducis patrius habet amor.
Namque gaudium dare decet alacres:
Dum sacri ferit foedera nova tori
Teccius pater. Igitur hilaribus
Este mentibus: ruite simul in hos:
Quos dat obvios humus et aqua viros,
Rapite, ruite, trahite, sinite fremere, gemere:
Quatite, premite, canite, sequimini:
Martium genus, rapida temeritas.

Nec tibicineae cessant modulamina buxi:
Inque vicem festiva suo fremit aula sonore.

[Note: Albert. comes in Levenstein : et Conradus Thum a Neuwenburg : Duci a latere. ]

Procedunt gemini veneranda aetate lanistae,
Vestibus induti paribus: quos casside vultum
Contectus sequitur princeps: paribusque Albertus
Armis Leusthenius: paribus quoque Thummius armis.
Fascia, caeruleo atque albenti vellere mista,
Ex umero laevae dextrum nodatur in armum.
Ter circumgressi caveae intervalla patentis:
Tandem omnes fixo subeunt tentoria vallo:
[Note: Ingressus Frider. comitis Wirtembergici, etc. ]
Tunc intrat flavam princeps Fridericus arenam:
Mompelgardaei custos fidissimus agri:


page 325, image: s341

Bis quino comitante viro. Nigra cassis et arma,
Et vestis peregrina viris, ignotaque forma:
Burgunda contexta manu: quae pollice docto
Stamina nigranti subduxerat aurea telae.
Quin et versicolor redimebat fascia corpus.
Tympana pulsa sonant: referuntque hoc verbere carmen:
Age miles, pede forti, fer in hostem
Leve signum: cape telum: decet omnes
Pede iuncto, dare plagas inimicis.
Neque iam parcere cuiquam: sed in omnes
Ruere, rapere, trahere: sinite gemere
Fremere, quatite, trahite, rapite simul omnes.
Insonant haec eadem peracuto tibia cantu.

[Note: Ingressus viginti septem ex nobilibus.]

Hos super in planum descendunt agmina campum
Longa Dynastarum, de nobilitate Sueva:
Armis accincti niveis, alboque cothurno
Evincti suras: tecti femoralibus albis:
Et fortes sublati animos. Iuvat ire coruscis
Ensibus, et dextra memorandum quaerere nomen.

[Note: Ingressus Georgii Gustavi, Palat. ]

Ultimus accedit folles sua femina cinctus,
Caeruleos niveosque: genus Gustavus avitum,
Renani comes, et praelustris fama Palati,
Quem deni pedites parili comitantur amictu.
Sed iam tela vocant, ad ludicra proelia Martis
Armisoni: Hic nobis alias tu suggere vires
CHRISTE DEUS: maior nervos mihi dextera tendat.

[Note: Ludovicus Dux, adversus Ioan. Bartol. ab Obentraut [(reading uncertain: ?)] . ]

Emicat ante alios fulva Ludovicus arena:
Qui postquam obducta contexit casside vultum,
Convenitque suis: hilari per strata tumultu
Vadit ovans, ac prima suae documenta cohortis
Exercere parat: geminat dum verbera pellis:
Et Phrygia argute modulatur classica buxus.


page 326, image: s342

Tum pugnae socius, longa Obentrutius orno
Procurrit: contumque trahit: quassoque lacerto,
In summae figit tremebundum margine parmae.
Ter conati ambo durum confringere lignum:
Ter frustrata manus. Princeps tamen aptior ensem
Diffidit: et medii dispergit fragmina ferri.

[Note: Albert. Comes in Lewenstein , adversus Ioannem a Stockheim . ]

Inde Leosthenius protenta hastilia vibrat,
Stochemium contra: tres ille viriliter ornos,
Ceu tenues rumpit calamos: tres diffidit enses:
Hic geminas fregit, quas scuto impegerat, hastas.

[Note: Conradus Thum a Newenburg : adversus Henricum a Coppenstein . ]

Thummius hinc aciem, connixus corpore toto,
In medium venit: et lignis super arma duobus
Hostica confractis, unum quoque dissipat ensem.
Tres Coppenstenius, salvo fidit aere, sarissas.
Fraxinus ut steterat, passu vicina propinquo
Heppenbergeri, fulvae succedit arenae:
Obvia quem contra sponsus vestigia torquet.

[Note: Dux Ludovicus adversus N. [Abbr.: ?] ab Heppenberg . ]

Ille duas rumpit pinus, ducis ira machaeram.
Veningo inferior gemina Leusteinius orno,
Par una: bino stricti minor impete ferri.

[Note: Comes Albertus contra N. [Abbr.: ?] a Venningen . Con. Thum, contra N. [Abbr.: ?] Senfft. a Saulburg . ]

Thummius hoste suo maior. Nam fragmina bini
Dispersit ligni, gladiumque in casside rupit.
Atque hi tres toto adversae certamine pugnae,
Rite vices alternabant: semperque secundus
A duce Leustenius, post hunc vir tertius ibat
Thummius: exspectantque suos mucronibus hostes.
Illi astant: tenet in capulis, ferroque paratos
Ira metus: galeaeque tremunt horrore comarum.

[Note: Dux Ludov. contra Frider. Comitem Virtembergicum . ]

Ecce trahit media lignum Fridericus arena,
Mompelgardaeus princeps: circensibus armis
Strenuus: et prima tectus lanugine malas:
Nunc ferro inclusus. Surgit violentior ira
Comminus: atque oculos Ludovico in principe figit.
Ne iuvenes, ne tanta animis assuescite bella:
Neu patriae validas in viscera vertite vires.


page 327, image: s343

Tuque prior, tu parce: genus Ludovici Deorum.
Sed quid ego haec? Ludunt: suus est et ludus in armis.
Iamque ruunt: paribusque micant duo Martia telis
Pectora: Teccaeum meritur robore toto
Ille Ducem: hic toto pulsat conamine frontem.
Dux geminam rumpit frameam, comes inclitus unam:
Tum gladios stringunt: strictos fragor excitat aeris:
Verberaque alternant: galeaque infringere durum
Luctantur ferrum, gladius salit aere repulsus
Teccigenae geminus: Friderici principis alter:
Cui dux adversa deturbat casside cristam:
Dum propius premit, et ferro cava tempora pulsat.

[Note: Comes Albertus contra Acatium a Gutenberg . ]

Insequitur Musis comitatus et arte decenti
Acacius: de monte bono sua nomina vertens
Omen in antiquum: nitentem stipite longo
Occupat Albertus Comes, atque ingentia torquet
Robora, sed paribus discessum e pulvere telis.
Protinus oblatae ferit inter tempora frontis:
Tresque enses rumpit teretes Leustenius heros.

[Note: Con. Thum. contra Ioannem ab Hanffmues . ]

Exemplo Comitis: fertur succensus in arma.
Thummius: Hanffmusumque videt vestigia vasto
Obvia ferre gradu: qualis cum vertice celso
Praecipitat silvas, montano Hylaeus ab antro:
Aut ingens Pholous. Materam tum protinus unam
Alter in alterius clipeato pectore frangit:
Sed validis Thummi dissultat lamina dextris.
Haud tulit, utentes pugnae successibus, ultra
Fridricus: firmatque suos atque increpat hostes.

[Note: Dux Ludov. contra Ioan. Christop. ab Hermsdorff . ]

Sic dextris animus iuvenum additus: irruit hasta
Oblonga Heimsdorfus: protentamque ingerit ornum.
Hunc reprimit sponsus princeps: sed rumpit uterque
Fraxineam molem, gladiumque infringit uterque.

[Note: Com. Alber. contra Ioan. Sigmund. ab Halweil . ]

Instat anhelanti virtus Halvilia pinu:
Leusteniumque petit, tunc utraque rumpitur arbor:
Vincitur aere comes. Nam tres Halvilius enses


page 328, image: s344

Dissipat: et victor domito velut hoste triumphat.

[Note: Con. Thum. contra Meliorem a Brunfels . Dux Ludov. adversus Balthasarum a Ruest . Com. Alber. contra Ioan. Wambold, ab Umbstat . Conradus Thum. contra Albertum Senfft. ]

Nec Melior cessit tibi Thummi: nec Ludovico
Rustius: Umbstadium comes ense hastaque trementi
Vincit: et in vacuas ferrum disseminat auras.
Thummius occultum sibi solo corpore mensus
Hostem alium aggreditur: fragilique lacessere telo
Non timet. Ille viro digitis imbelle solutis
Intorsit iaculum: quod protinus aere repulsum
Transabiit. Sic innumeris leo forte potitus
Caedibus, illustri sitis est in sanguine mergi:
Nec nisi pugnantis cervicem frangere tauri.

[Note: Dux Ludov. contra Ioannem Anastas. Waldner a Freundstein . ]

Tunc aciem in mediam rapido fert ora tumultu
Valdneres: vibratque actis hastile lacertis.
It stridens per suta viri Teccaeia taxus:
Dirutaque aerato sonuerunt robora corde.

[Note: Com. Alber. contra Eberhardum a Tubingen . ]

Antiquae felix Eberhardus origine gentis,
Arma Tubingaeus Comes expedit, et trahit hastam.
Quem postquam egregium cristis, et casside nota
Fulgentem adverso Leustenius agmine vidit:
Illicet invadit, bonsu ense, bonusque sarissa.

[Note: Conr. Thum, contra Eberhardum Baronem a Limpurg . Dux Lud. contra Ioan. Georg. ab Halvil . ]

At Lymburgaeum ligno, ferroque Dynastam
Instantem, ambobus procul aequat Thummius armis.
Continuo celer Halvillus, Princepsque coruscus
Adversi cavea apparent: hastasque reductis
Protendunt longe dextris, et spicula vibrant.
Irrita vis teli Teccaei: haud irrita virtus
Halvilli geminasque sudes gemino impulit ictu.

[Note: Com. Alber. contra Ioan. Henr. Thum, a Nevuenburg . ]

Thummius hinc alter, nec non Leustenius altis
Connixi incurrunt hastis, Thummique ruinam
Dat sonitu ingenti, praefractaque dissilit arbor
Fulminis in morem, aut tormento ponderis acti.

[Note: Conr. Thum, cont. Nicol. a Gölniz . Dux Lud. contra Frider. Humpiss. ]

Uno Gölnitium gladio prior occupat hostis:
Humpissus lignoque Ducem, ferroque calenti
Vincit: et ex acie spoliumque decusque reportat.

[Note: Com. Alber. contra Ioan. Ulric. a Remchingen . ]

Inde subit, pugnamque ciet Remchingus, et ipse


page 329, image: s345

Victor: Pliningusque comes: cui Thummius impar
Viribus: atque acie ferri congressus iniqua.
Concurrunt tamen, et Mavorti proelia miscent:
Alternantque manus, et magnis nixibus instant.
Tunc oritur flictu galearum, ictuque machaerae
Bellicrepus sonus: ut quando radicibus arbor,
Nimbosi boreae furiis evulsa, ruinam
Traxit: et innumero conspersit fragmine terram.

[Note: Dux Ludo. contra Henr. a Richau . Com. Alber. contra Carol. a Daxperg . Dux Ludov. contra Caspar a Wittin . Com. Alber. contra Henric. Ribitsch. Conr. Thum, contra Wolffg. a Grumbach . Dux Lud. contra Eccard. a Baden . Com. Alber. contra Bernh. a Biberach . ]

Quid te Richovi: Quem Dux Ludovicus eadem
Aggressus pugna, collatis comminus hastis,
Praeteriit: ternis terno simul impete fractis,
Et totidem gladiis? quid te Daxperge? quid alto
Vertice conspicuos comites, fortemque Ribiscum,
Witteniumque acrem, et nota virtute Badanum,
Grumbachiumque, et quae comitatur cetera pubes?
Invadunt Martem frameis, atque aere sonoro.
Dat gemitum thorax, percussaque cassis anhelo
Verbere. Nam ternas valido molimine terni
Victores fregere sudes, acerque Ribiscus,
Atque animis ingens Daxpergus, et inclitus aere
Fulmineo Biberacius: aequo Marte potiti.

[Note: Dux Ludov. contra Ioan. Wilh. ab Urbach . Com. Alber. contra Alex. ab End . Conrad. Thum, contra Frid. Geis [(reading uncertain: ?)] a Manspach . Dux Ludov. contra Wil. Frider. a Luzemburg . Com. Alb. contra Ioan. Conrad. ab Urbach . Conrad. Thum, contra Rudolph. ab Heslen . Com. Alber. contra Ioan. Dieterich Neuuhausen. Dux Ludov. contra Carol. a Ripurg . Conr. Thum contra Boppen. a Wizleben . Com. Albert. contra Georg. Gustavum, Palatinum Rheni . ]

Ordine succedunt, tritaque feruntur arena,
Urbachiusque Endusque Nehusius, atque Repurgus
Diruta quos ornant quassae fragmenta cataeae.
Quisque sudem rupit, durum quoque Gneisius ensem:
Sed pedes Heslenius terna deceptus ab hasta:
Oppugnati omnes Ludovici fortibus armis
Quis numerum ferri, plagasque et fragmina dicto
Aequarit mortale sonans? fremit aequore toto
Fraxineus Mavors, sudibusque exsultat adactis.
Iamque Palatinum in pugnam vocat agmen Enyo.
Emicat hic: lignumque rotat: claususque minaci
Casside Gustavus incedit et ora leonis [(printer); sic: Casside, ferratusque sonat Gustavus: et ora leonis]


page 330, image: s346

Fulminei ostentat: mansueto pectore Princeps
Dulce rubens, viridique genas spectabilis aevo.
Nunc, ait, o numquam ludo tentata lacertis
Hasta meis. nunc tempus adest: da rumpere temet
Loricamque manu valida quassare trementem:
Quattuor ut sparsa fragmenta legantur arena.
Sic ait: et pugnae maiora ad praemia fertur.
Icta Palatinum sonitu dant tympana carmen:
Et celerare iubent, umerosque ferire coruscos,
Et galeam teretem quatere, et pertundere ferro.
Obviat huic Comes Albertus , cui lancea fortem
Denegat: at iuvenis Princeps fervente lacerto
In comitem torquet pinum: quae viribus acta,
Dissilit: hinc aliam dextra rapit ille calenti:
Diffractamque itidem collo, dispergit in auras.
Tertia colluctata quidem, sed fraxinus errat.
Namque velut muro, solidaque a caute repulsa est.
Tum ferrum nudat, vaginaque eripit ensem:
Et plagas reddens, dederat quas fortior hostis:
Terque quaterque gravi iuncturas cassidis ictu
Pulsat: et in medio disrumpit agone machaeram.

[Note: Dux Ludovicus contra Ioan. Vurmfer [(reading uncertain: ?)] a Wal. . ]

Dux Ludovicus ibi redit in certamina pugnae:
Nondum succumbens oneri nondumque labore
Fessus: et invicto rursum mucrone coruscat,
Offert huic nitido lucentia pectora ferro,
Valius: hic ligno, ille agili felicior aere

[Note: Conr. Thum contra Wilh. Quad.. Com. Alber. contra Ernest. a Rechemberg . ]

Vidi etiam Tummi dextrae contendere Quadum
Laude pari: vidi Rechobergo patre nitentem,
Ire Leostenium contra: paribusque sarissis:
Sed non e paribus circo certare machaeris.
Nam sua Leustenio ter rupta est lamina ferri:
Bis Rechobergiaco: reliquae vis irrita dextrae.

[Note: Conr. Thum, contra Georg. a Ranzau . ]

Tu quoque, Ranzoviae nitor o pulcherrime gentis:
Ranzoviae gentis, fama super aethera notae:
Collato pede Thummiacas virtute cataeas
Vicisti: et validi fregisti robora ligni,


page 331, image: s347

Di, quantus vixit, quam forti pectore et armis,
Magnus Ioannes, Holsatae gloria terrae,
Ranzoviumque decus: Dani lux inclita Regis:
Qui terram meritis, fama complevit Olympum?
Progeniem servet, tantaque a stirpe nepotes:
Inque patrum ducat vestigia CHRISTUS avita.

[Note: Com. Alber. contra Phil. Iacobum dominum in Baar . Dux Ludov. contra Daniel. a Lemburg . Conr. Thum contra Henr. Byrsner. Com. Albert. contra Phil. Iacob. a Seebach . Dux Ludov. contra Pancrat. a Ruost . ]

Iam subeunt alii, et media intervalla patentis
Corripiunt circi, porrectis comminus hastis
Svedus, Lempurgusque alacer, Baroque Philippus:
Prospera sed linquit fors Baronemque Philippum,
Et Suedae celebrem Acacium cognomine gentis:
Lempurgumque et Byrsnerum, sociumque laboris
Sebacium, et clara venientem a stemmate Rustum
Fortuna tamen, et maior victricibus armis.
Quattuor hic uni strata congressus arena
Sebacio, rupit gladios: tres pertudit hastas:
Ferventi nixus dextra: galeamque cavavit
Leustenius: magnaque virum de strage triumphat.

[Note: Aggregatum certamen peditum.]

Postquam omnes dubii certamen ad acre Minervae
Venerunt: subito partitis ordine telis
Stant utrimque acies: dextra fulgentis arenae
Viginti, et quini pedites, totidemque sinistra:
Omnes hastati. Cum protinus incita multo
Verbere, dant pugnae crepitantia tympana signum.
Concurrunt sudibus: sudibus suta aerea pulsant:
Diffringuntque ornos, aut integra robora terrae
Proiciunt: nudantque enses,. et tempora circum
Per teretes galeas, alternis ictibus errant.
Non alius fragor est, quam quando bipennibus actis
Certatim agricolae, celsis e montibus ornos
Instant deicere: et manibus nituntur anhelis.
Commotae nutant frondes: tremit arbore vertex:
Alternisque sonat percussa securibus ilex.
Ipse acie princeps densa Ludovicus, et armis
Stat medius, iamque hos ornum, iam vertit ad illos


page 332, image: s348

Ore ciens: patriaque inclusus casside vultum
Nunc pedes ense vago, nunc prenso robore ligni,
Ceu spectatus agit. Cum tandem sulfure fetus
Ardescit carcer, nigroque volumine fumus
Obfuscat lucem: veluti cum Neccarus udas
Exhalat nebulas: caelumque videntibus aufert.

[Note: Carcerib. [Abbr.: Carceribus] incensis proelium dirimitur.]

Atra favilla volat, coniunctaque corpora flammis
Dissipat. It victor rapido Vulcanus ovatu:
Diffugiunt pugiles, dextrisque valentibus arma
Proiciunt simul: et spatia in sua quisque recedunt
Schonbuchium mugire putes nemus, alite vento
Impulsum: tantum festiva per atria murmur.
Exsistit: variusque lepor risusque tuentum.
Mergere luciferos, vicina nocte parabat
Hesperio iam pronus equos in gurgite Phoebus.
Cessat fessa armis pubes, positisque tepentum
Armorum scutis, repetunt convivia tectis
Magnificis: vinoque sitim, curasque repellunt.

[Note: Praemiorum et palmorum distributio a Cena.]

Hinc saturi dapibus, choreas ex more frequentant:
Iudicis ut capiant, quae sit sententia, quemnam
Declaret victorem isto certamine pugnae.
Hic primum Ludovice tibi fortissime, munus
Teccigenum Dux magne datur: quod plurima dextra
Robora fregisses. hostilibus incita parmis.
Altera Leustenio merito data palma: quod enses
Viginti hoc densi difflasset in aequore circi.
Tertia venerunt Alberto praemia Thummo:
Qui confertam aciem superasset alacribus ausis.
Qualis Olympiaco quondam certamine Pollux
Elaeis ibat subvinctus tempora palmis:
Aut qualis Nemeae rediens e pulvere Castor,
Incedebat ovans animis, et comptus oliva,
Tales isti etiam festae in penetralibus aulae
Tollebant animos, lauro Daphnaeide cincti.
Et quisquam digno percenseat omnia versu?


page 333, image: s349

Aut meritis possit verbis aequare triumphos?

[Note: Quarta dies nuptiarum.]

Quarta dies medium caeli transiverat axem:
Et iam tempus equo [(printer); sic: aequo] spatiosa per aequora ferri,
Lucentis campi: et pensum decurrere ad orbem.

[Note: Ludus equestris, et decursus ad orbiculum.]

Tunc varios sumunt habitus, atque ora rotundis
Oscillis tecti, decorant splendore veredos,
At campo in viridi, Teccaei Principis horto,
Laeta triumphales Stuccardia prospicit arcus:

[Note: Arcus triumphales.]

Tollit et ingentes ad sidera ducta columnas
Machina: ubi erranti populo det pervia fornix
Ostia: tum circum structurae forma quaternae,
Asseribus munita suis, et saepe [Orig: sepe] virenti.
Desuper, arrecto velocem pectore cursum,
Cernimus aeripedes, ad primi lumina Solis,
Dirigere: et mutis quassare hinnitibus auras.
Cernimus et patriae passim hic insignia gentis,
Cornua vivacis cervi, galeaeque decorum,
Venantis lituum, gemini squamosaque piscis
Tergora: quae patulo iuxta Leo promicat ore:
Boiorum gentile decus, Renique bicornis.

[Note: Turba spectatorum et spectatricum.]

Civica iam caveae consessum obsederat omnem
Spectatrix turba: et portis ex omnibus assunt
Matres atque viri, pueri innuptaeque puellae.
Ipsa quoque huc rutulis coniux adducta quadrigis
Ursula: tam pulchri pulcherrima causa paratus:
Glotum cincta choro: geminaque sorore, piaque
Matre, et virgineo complet praetoria coetu:
Et cupida exsertat bipatentibus ora fenestris

[Note: Ingressus Ducis Ludovici , praestolatoris [(reading uncertain: ?)] : ad equestre certamen. ]

Iam tuba dat sonitum stridentem ex aere recurvo:
Verberaque ingeminat compti pulsator aheni.
Iam caveam ingressos, larvato musica vultu,
Praecedit magnos equites, equitumque Magistros.
Iam viridi cantor lumbos succinctus amictu,
Et fide conspicuus varios ciet ore sonores:
Hic plectro indulget nervisque: huic tibia cantus


page 334, image: s350

Dat bifores: alius cava cornua flatibus implet:
Ille alternanti percurrit pollice chordas.
Tunc sequitur Princeps vultu Ludovicus aperto:
Omnibus in vacui venturis aequora campi
Certaturus equo, solusque tot agmina contra,
Cornipedem cursu, pensum flexurus ad orbem.

[Note: Habitus Ducis, Mantenedoris.]

Palliolum viride, ex auri subtegmine fulvi
Contextum, induxit umeris, umbrataque gestat
Tempora Parrhasio, Hermetis de more, galero:
Arabiaeque manu praefert insignia virgae.

[Note: Habitus, et ornatus equi.]

Ter circum caveam fertur laeti aequoris omnem:
Ostro ipse, ac sonipes ostro, totamque per auram,
Purpura sidoneis fucata renidet ahenis.
Crista super frontem alipedis: parilique decoris
Floricomae in cauda fulgescit lamina cristae,
Et phalerae virides et sella tapete virescit,

[Note: Ingressus Georgii Gustavi Palatini Rheni ad idem certamen. ]

Ecce tubae veniunt velis pedentibus atrae
Et flavae: diversicolor, qui tympana pulsat,
Assecla cornicinum. Globus astrifer ante celetes
Volvitur: et totum designat tramite mundum,
Caeruleique rotat stellas in imagine caeli.
Inde satellitium, celeres Ducis, ordine terni
Excipiuntt, miscentque nigrantia vellera flavis.
Pone invectus equo ducit generosa Georgus
Agmina: Gustavum natum, aeripedesque [(transcriber); sic: aeripidisque] curules:
Omnes oscillis tectos, Phrygiaque tiara:
Omnes carbasia velatos cyclade corpus.
Stant gemmae digitis, stant longa monilia collo:
Aure leves baccae, redimicula pectore pendent:
Et crocea immissa spirat coma flexilis aura.
Quales in tabula virtutes pinxit Apelles:
Tales illi ibant, niveoque colore nitebant.

[Note: Georg. Gustavus IUSTITIA: cui Comites, Lex, Pax, Temperantia, Fortitudo, Ceres. ]

Nam se iustitiam Gustavus finxerat, orbis
Rectricem: parili librantem singula lance.
Lex illi socia: ingenti lex codice fulta.


page 335, image: s351

His addit sese Pax aurea et ipsa sororem:
Candenti sublimis equo, virtusque repugnans
Versibus his, rerum Moderatrix: et sua magno
Nomina dans animo, et lati nutricula mundi,
Alma Ceres, spicis et flore ornata capillos.

[Note: Praeludium Ducis Ludov. cum Georgio Marschallo, et Sebastiano Schafelisci. ]

Dumque isti caveam circum, de more, feruntur:
Interea a binis certamen ad acre vocatus,
Promicat, et media insistens Ludovicus arena,
Hinc laeva frenos, hinc dextra corripit hastam.
Instimulat tubicen cornu, aeripedique curuli
Accendit mentes. Extemplo arrectus in auras
It sonipes, rapidoque volans per inane meatu,
Concita vix summo vestigia pulvere signat:
Ipse hastae Princeps medium celer implicat orbem.
Exoritur plausus caveae totius: et omnes
Ingeminant primi clamoribus omina cursus.
Tunc sequitur, posito qui sollicitaverat auro:
Sed nihil assequitur, penso delusus ab orbe.
Iamque duos illo certamine vicerat, auri
Pignore depositi simul argentoque potitus.
Alter enim deno in circum centusse vocarat,
Alter Renanis Ludovicum exciverat octo.
Corripit hinc spatium, titulis generosus avitis,
Gustavus: ponitque Duci felicibus orsis
Viginti et quinos, regale numisma, Philippos.
Ocius it sonipes, motus clangore tubarum:
Et pretium, et geminis aufert decursibus orbem:

[Note: IUSTITIA obtinet victoriam.]

Huic Lex succedit, rapidoque volante veredo,
Promicat. It Scythica non segnior ille sagitta:
Tergaque iactantur flavi per eburnea crines.
Sed Lex occubuit, socia cum pace: nec ullum
Germanae lucrum e cursu retulere sorores.

[Note: Lex, Pax, Temperantia, Fortitudo, Ceres, in haec [(reading uncertain: ?)] certamina vincuntur amissis [(transcriber); sic: amissi] 50. coronatis. ]

Ipsa etiam [(printer); sic: Ipsaque] spicata Ceres se munere victam
Cernit, et amissis omnes abiere coronis:
Quas quinquaginta attulerant ad ludicra circi [(reading uncertain: ?)] .


page 336, image: s352

Eja munifica virtutes dote superbae,
Quam gratus fuit hoc adventus pulvere vester.
Vos, si deinde libet, vestros iterate recursus.
Nam cum pace bona pax dimittetur: et aequam
Sentiet hic legem, quae temperat omnia, virtus:
Et Cererem victam Fortis recreabit Iacchus.

[Note: Ingressus Lapponum ad idem certamen. ]

Iam vero et Fauni veniunt, villosa virorum
Corpora, et hirsutis incincti pellibus artus:
Quas circum intexti velabant undique musci.
Ipse umeris gestant vulsas radicibus ornos:
Ingentesque animas hirsuto pectore tollunt.
Talis, Hyperboreo septem subiecta Trioni,
Gens effrena virum Riphaeo tunditur Euro:
Et pecudum fulvis velantur corpora saetis:
Hic ubi Sol nigras haud umquam discutit umbras:
Semper hiems, semper spirantes frigora Cori.

[Note: Satyrus victor, aufert 25. flor. [Abbr.: ?] Cyclops et Faunus victi, amittunt quisque denos flor. [Abbr.: ?] ]

Viginti Satyrus, quinisque ad ludicra promptis
Renanis, certat: pretiumque citatior aufert.
At Cyclops, Faunusque illo certamine victi
Solverunt denos, domitori munus Ulyssi.

[Note: Ingressus Frider. comitis Virtemb. etc. ad idem certamen. ]

His super ingreditur, monstris comitantibus Indis
Horridus in iaculis, et pelle Libystidis ursae:
Qui Carfulenum, a Medo sibi nomen Hydaspe,
Finxerat: Alsaticis princeps conterminus oris:
Et Peligardaei Fridericus gloria Montis.

[Note: Comitatus.]

Praecedunt gemini longo cervice cameli,
Vultu Silvani, cauda tritones aquosi,
Cetera diri homines: viridis quos cingit amictus.
Tum duo thyrsigeri, niveo velamine tecti
Caeruleoque: artus arcta stringente lacerna.
Ternos cantores ballista intenta per ora
Copulat: atque alacri iunctas iubet edere voces:
Mirandum visu, subtento Musica nervo.
Inde Elephas ficta figit promuscide gressum:
Aethiopemque gerit tergo: flammantibus auram


page 337, image: s353

Qui spargit iaculis, totoque agit aequore glandes:
Cui socius tubicen caveam clangoribus opplet.

[Note: Carfuleni nomine comes Fridericus vincitur a Duce Ludovico : amissis 20. Saxonicis Thal. [Abbr.: ?] ]

Haud mora viginti, pretium victoribus. offert
Saxonas Ensiferos Rex Carfulenus: et Euro
Ocius alipedem torquet. sed ab ore recedit
Devius, et vacua pendentem linquit in aura.
Insequitur sponsus: quem Martius undique clangor
Tecciacique urgent sonitus, et amara lacessit
Tibia: iamque aurae suspensum distulit orbem:
Atque oscillato pretium fert victor ab Indo.

[Note: Ingressus March. Badensis, Ernesti Friderici , ad idem certamen. ]

Post hos armigeri veniunt, hastata iuventus,
Sex nigro tecti Tyriae velamine lanae,
Torquibus insignes pueri: ternique sequuntur:
Ex umeris quos palla pedes talaris ad imos
Candida vestibat: phalerisque micantibus albet
Caerulus immistus color, atque interplicat aurum.
Pone triumphalis succedit in aequora currus:

[Note: Currus triumphalis.]

Tractus equis, scythica nive candidioribus. Illi
Insidet albenti Fridericus Marchio palla
Ernestus fulgens: crines tegit ora galeri
Caerula: Romuleae procurrunt tegmina plantae.
Ut circumducti spatium tenuere: suusque
Postulat ordo viros, cursu contendere equorum:

[Note: P. Sextius, A. Claudius, C. Praetorius, togati, vincuntur a Duce Ludovico amissis 30. flor. [Abbr.: ?] ]

Primus ibi in medium, cui nomina ficta Quiritis
Publius imposita: et Romanae Sextius urbis
Incola: procurrit vectus veloce veredo.
Ipse decem ponit, pretium laudabile pugnae,
Renanos: positosque minor certamine perdit:
Perdit et hic totidem Latiali Claudius aere:
A Duce Germano superati Marte Quirites.

[Note: Marchio Ernest. Frid. ab eodem vincitur, nomine Patientiae, amissis 25. Ioachimicis. ]

Iamque triumphali exsiluit PATIENTIA curru,
Marchiades Ernestus , equo sublatus et armis
Vigintique offert in cursum et quinque Philippos.
Ut tuba terrificis implet stridoribus auras,
Ipse coloratis residens ad frena tapetis


page 338, image: s354

Provolat: et victa tandem cervice recedit.

[Note: Veritas succumbit in eodem certamine: amittitque octo coronatos.]

Inde subit, VERI quae sese nomine virtus
Iactitat: et rigidum promittit dicere verum.
Ah odiosa lues, quis te furor impulit aulas
Ingredi, et in medio nomen tibi quaerere circo:
Insuper et pretio certum sperare triumphum?
Stulta quid insanis: caput exsecrabile mundo?
Quin tu Zyganios, et limina nota magorum
Hariolosque pete, et positum scrutantia caeli
Pectora. Namque illic aliquam te figere sedem
Optarim: quo rara tui semuncia venit.
Sed frustra monui. Quid enim, quod victa recedis:
Atque octo amittis, regale numisma, coronas?

[Note: Spes in eodem cursu victrix, reportat 50. florenos.]

Viderat haec, illic steterat quae proxima, veri
Damna: suoque animum Spes firmo corde receptat:
Et secum: Non erga omnes cedemus ab isto
Edomiti circo. Nam si patientia victas
Praebuit aegra manus, et sorti cessit iniquae:
Fecit quod fieri cognomen postulat ipsum.
Et si succubuit, mundo exsecrabile verum:
Ac multum solvit: mercedem hanc noverit aequam
Omnibus, hoc audent qui verum dicere saeclo.
At me spes recreat: mea me spes sustinet unum:
Magnificumque facit. Quid enim de divite palma
Spes dubitet? spes una suo solamine fulcit:
Spes fovet afflictum: et rebus sustentat in arctis:
Spes melius fore, semper ait: spes numen Olympo
Aspicit: et spretis conscendit in aethera terris.
Dixit et alipedem laxis immittet habenis:
Orbiculumque aufert: vulgi plaudente corona.
Tum quinquaginta, certamine maior equestri.
Renanos tollit, victricis praemia palmae.

[Note: Desiderium, victo Duce Ludov. aufert duodec. flor. [Abbr.: ?] ]

Hoc DESIDERIUM conspecto forte triumpho,
Quem spes ducebat: iam dudum flagrat amore
Fulgentis nummi: et pretium desiderat aeris.


page 339, image: s355

Ergo bissenis venit ad certamina campi
Renanis: stimulatque citis calcaribus armos:
Cornipedemque domat. Pulsam quatit ungula terram:
Et rapit orbiculum ferventibus hasta lacertis.
Sic iterum princeps festivi pulvere circi,
A Desiderio victus pugnace, recessit.

[Note: Ingressus novem Aethiopum, ad idem certamen. ]

Proximus Aethiopum venit huc equitatus, et atris
Omnes oscillis tecti ora latentia condunt:
Armatique hastis, vexillo albente decoris.
Tempora caeruleae velant atrata tiarae,
Et mitrae albentes, Eoae stamina silvae,
A tergo pendent. Musae tres ante feruntur
Conventu vario, et suavisono modulatu:
Barbara quas equitum sequitur manus alta novenum.
Tales Xerxaeo ducebant agmina bello
Aethiopes: pardo accincti, fulvoque leone,
Et longos arcus, et tela tricuspide ferro:
Aut capreae cornu praefixum hastile gerentes:
Illita pars minio, pars corporis illita gypso.

[Note: Georg. Ludov. ab Hutten , nomine Amoclinonis, victus, amittit decem aureos. ]

Primus Amoclino (Huttenus sed nomine vero)
Insignis manicis, insignis acinace Medo
Procurrit: pretiumque decem vir Martius aureos
Cursori opponit: sed cursu victus equestri
Oppositum amittit pretium. Dux Florio, ficto
Nomine, Velbergus vero: succedit arenae:

[Note: Conr. a Velberg , Florionis nomine victor, aufert 24. Philippicos. ]

Viginti portans et quattuor ora Philippi.
Illi sors melior: Nam cursibus incita dextra
Abripit orbiculum: palmaque triumphat equestri.

[Note: Gaboz, in eodem certamine victor, aufert 25. aureos. ]

Nec minor hoc ipso enituit in pulvere virtus
Gabozi Aethiopis: viginti et quinque micantis,
Ad cursum, pugnae pretio, Renensibus aureis.
Namque bis avexit conti mucronibus orbem:
Et retulit pretium: dederat quae pocula victus.
Ordine dein currunt reliqui, positisque lacessunt
Pignoribus sponsum, cognomina barbara gentis,


page 340, image: s356

[Note: Pusando, Cyrillus Saraphenus, Florestus, Cyprianus, Cancellarius Aldae : amissis 60. florenis, vincuntur a Duce Ludovico . ]

Pusando, Cyrillus et aequanimis Saraphenus
Florestusque ater: post quem Cyprianus, et Aldae
Orator Regis: victi decursibus omnes.
Namque infelici pugna, sponsoque minores,
Sexaginta omnes florenis pone relictis,
Discessere retro: spatiumque dedere celeti:

[Note: Ingressus agricolarum ad idem certamen.]

Ruricolae hinc veniunt, quos rusticus ornat amictus:
Rugosae tunicae nigro de vellere Calbae,
Alti perones, et laevi stamine braccae:
Nexaque poplitibus flavo genualia limbo.
Villosus capiti petasus: circumflua galli
Quem cauda insignit pulchre, ligulaeque rubentes:
At lateri astricto micat aurigarius ensis.
Ipsi strigosi sessores tergora manni,
Quisque sua cum glota premit. Nam Phyllida portat
In tergo Corydonis equus: sed mannus Amyntae
Thestylin et sonipes Amarillida gestat Alexis:
Agrestes roseo fulgentes ore puellas:
Et succi plenas: tegit altos mitra capillos:
Et vestis nullo commendat pectora cultu.
Non hic quaesiti apparet mala gratia fuci:
Non vultum ficto pingit cerussa colore:
Non Arabum hic redolent merces, et quicquid Orontes
Huc mittit: non conciliat sua purpura formam
Virginibus. Spirant hic almi munera ruris,
Pallentes violae, et flores bene olentis anethi,
Et calthae, et calthis intextae suavibus herbae.
Praevius his utrem buccis turgentibus inflat
Ascaules, variatque sonos: et murmure agreste
Ventilat: illae omnes inter modulantur hiantes.
Tunc ubi perventum spatia ad bipatentia circi:
Agrestem ducunt, turba plaudente choraeam.
At pretio posito, et cursu certare parati,
In medium veniunt: vecti meliore veredo:
Scultetus Corydon, regnique magister Amyntas:


page 341, image: s357

[Note: Tres agricolae, victoriam deportant, lucrati sexaginta florenos.]

Tuque patris desiderium Corydonis Alexi.
Viginti Ensiferos Corydonis pera ferebat:
Feta coronatos socii promebat Amyntae
Pera decem: Iuvenis denos ponebat Alexis
Florenos. Nec quisquam illo certamine victus
Discessit: retulitque omnem gens rustica palmam.
Usque adeo obscuros virtus animabat agrestes,
Illustrem contra dominum. patriaeque parentem.

[Note: Ingressus Monachorum ad idem certamen.]

Postremi accedunt dirum mortalibus omen,
Tres varii monachi: detonso vertice rasi:
Vestibus accincti glaucis, et stamine cano,
Ac ferrugineo. Hi manibus tum forte gerebant
Serta corollarum, prisci instrumenta Papismi,
Arboreasque cruces. It suavibus amula lymphis:
Praeceditque agmen: ritus imitata sacrorum:
Spectantumque gregem pura circumtulit unda.
Spargens rore levi, et ramo felicis olivae.
Hos comitatur equo, longaque in veste sacerdos:
Binaque Thessalico saga non metuenda veneno.

[Note: Victi Monachi, cum suo sacerdote et sagis, amittunt 49. Philippicos.]

Quattuor hinc abeunt victi: pretiumque relinquunt
Quadraginta novem, regale numisma Philippos.
Unus rite decem tamen abstulit inde coronas:
Unus de toto, iamque ultimus, agmine victor.

[Note: Ludus Troiae. ]

Postquam hunc circensem finiverat area ludum:
Armatos fecere choros: certaque vagandi
Textas lege fugas, in confusosque recursus.
Insonuere tubae: partitis inde catervis,
In varios docto discurritur ordine gyros.
Nunc pars in tergum versis referuntur habenis:
Nunc laevos sinuant ad versa in cornua gyros:
Nunc iterum flexis lunatos cornibus orbes
Efficiunt: nunc conferto velut agmine facto
Texunt alterno glomerata volumina cursu.
Ceu quando pontum ventis discordibus actum
Fert Boreas Austerque refert: molemque profundi


page 342, image: s358

Nunc huc alterno, nunc illuc flamine gestant.
Sic Phrygius quondam Troiam ludebat Iulus,
Litore Trinacrio: et pugnae simulacra ciebat:
Nunc hos nunc illos cursus, aliosque recursus
Impediens: textasque fugas, et proelia ludo.
Ordine tunc omnes caveae vacua aequora circum,
Frenatis in equis procedunt: terque reversi
Deseruere locum: et ludo cepere quietem.

[Note: Flamivomus ludus, a cena.]

Tunc ubi regificos consumpto munere cenae
Instituere choros, solitis penetralibus aulae:
Et serus vesper iam terram involverat umbra:
Saevus ibi flammis accinctus Mulciber atris
Exercet ludos: campoque potitus aperto,
Horribiles edit volitanti glande fragores.
Arx erat in magni fabricata crepedine circi:
Quadrato constructa situ: quam quattuor arctant
Aediculae teretes, extremaque moenia iungunt.
In medio turris caelo fastigia tollit,
Sulphureis armata globis, facibusque coruscis:
Perque leves auras passim volitante favilla:
Mirandum visu simul audituque tremendum.
Intus viginti iaculorum milia fervent.
Hic postquam vires, et flammas concipit ignis:
Extemplo piceus nigra caligine vortex
Volvitur, et pingui contorquet nubila fumo.

[Note: Sonitus tubarum]

Insonuere tubae passim, clamorque virorum
Et curvi strepitus litui, raucoque tumultu
Cornua: cum toto lucent incendia campo:
Et circum pulvis, circaque undante vapore
Aestuat: et crebros exhalat in aere flatus.
Haud alius fragor est: quam cum per nubila caeli
Fit sonus: et densi funduntur ab aetheri nimbi.

[Note: Mortaria globos eiaculantia.]

Parte alia flammata vomunt mortaria, diros
Aetnaea cum luce globos, atraque favilla.
Illi per vacuam volitantes aetheris auram,


page 343, image: s359

Sublati ardescunt alte magnoque fragore
Eructant flammas, subitoque calore relapsi
In terram, partes ignem iaculantur in omnes.
Fit sonitus: fugere ferae, fugere volucres:
Atque omnes trepidant Nicrina in valle iuvencae.

[Note: Globi igniti ardentes in aqua.]

Mulciber hinc alius, plenam frigentibus undis,
Ignivoma cum luce globos coniectat in orcam,
Et retro cedit: rapidus furit ignis aquarum,
Atque inter sese pugnant humentia siccis,
Et calida obsistunt gelidis. Globus ipse tremendum
Stridet: et e tepida prospectans sibilat unda.

[Note: Glandes ignitae.]

Nec cessant glandes: perque aequora longa feruntur
Igniti volucres: similes serpentibus Afris.
Interea lentos turris considet in ignes,
Flammivomis evicta globis: cum dirior horror
Ingruit: et rutilis incanduit aura favillis.
Qualis ubi ignifera fessus respirat ab Aetna
Enceladus, mutatque latus: procul horridus antris
Mons tonat: exundant apices. fluctusque Pelorus
Contegit: et saeva tellurem proximus umbra
Saepit Eryx: nemorumque obscurat imagine pontum.
Iamque vapore levi, passim tota aequora fumant:
Omnisque in caeli convexo evanuit ignis.
Illi continuant coeptas ex more choraeas,
Exspectantque suas a pugnae iudice palmas.

[Note: Praemiorum et coronarum distributio a Cena.]

Haud mora: femineus sua dat cursoribus ordo
Praemia: et emerita victorem fronde coronat.
Primus ibi ingreditur donis Fridericus oliva
Victrici evinctus, palmaque triumphat equestri:
Mompeligardaeus princeps, nova gloria rerum:
Mirum propter opus, mentisque reperta sagacis.
Altera fert sponsus: certamine solus in illo,
Qui reliquos cursu pugnantes vicerat omnes.
Tertia Marchiadae merito data dona Iacobo:
Quo nemo melior frenis, nemoque volantem


page 344, image: s360

Aptior alipedem gyrare in pulvere campi.

[Note: Gladiatorum certamen.]

Iamque dies aderat regalibus ultima ludis:
Cum gladiatorum validis manus inclita dextris:
Nuda umeros, medium procedit in aequor: et hostes
Martigenas, magnis in pugnam provocat ausis.
Primus ibi leges, et regia verba lanista
Ponit: et a vetitis iubet abstinuisse: simulque
Emicat: et varios exercet in aere saltus,
Tunc capiunt arma, et Mavortia verbera miscent.
Non hic pulsantur galeatae tempora frontis.
Non clipeo densum pectus: non aerea suta
Defendunt pugilis latus: omnia membra retecta
Verberibus patuere suis: dant verbera vulnus:
Deque cruentato distillat vulnere sanguis.
Ecce autem, dum fulvum unus gladiator ad ensem
Promicat exsultans, ostentatque arduus artem:
Innumerisque levem diverberat ictibus auram:

[Note: Agricola gladiator.]

Forte venit media quidam de plebe colonus
Aurigerae armatus cultro, sagulique rubentis
Vellere Calbiaco, ruralia pectora cinctus.
Scortea cui super induta stat penula: turgens
Exstanti pera: suram tegit undique pero:
Ipsa viro callosa manus, frons arida rugis.
Isque ubi iam media nudus consistit arena:
Nulli non visus stivam tractare bicornem
Aptior, aut virga lentos stimulare iuvencos.

[Note: Virtus istius gladiatoris rustici.]

Extemplo vestem ponit: simul arripit ensem:
Concutiensque atris vibrantia tela lacertis,
Irruit. et pugilis consignat sanguine frontem.
Ille fremens animis, redit in certamen. it una
Obvius agrestis rurusque trementia vibrans
Tela manu: rursum distringit vulnere corpus.

[Note: Pausan. [Abbr.: Pausanias] lib. 6. Graec. [Abbr.: ?] ]

Qualis erat quondam extremo certamine fessus
Demylides Glaucus, iam victor Olympia circum,
Rurali infligens adversa in pectora plagas


page 345, image: s361

Robore, neglecta, quam non bene noverat, arte:
Talis et iste fuit, sed non rudis arte, colonus.
Nam nemo hunc potuit duro compescere ferro:
Nemo acri superare manu: nemo indere vulnus:
Multaque dextra virum vires effudit in uno:
Cum solus remanet nullo ipse domabilis ictu.
At merito Princeps hominem decoravit agrestem
Munere: Martiaci statuentem signa tropaei:
Omnis prosequitur quem laeta precatibus aula.
Dumque colonus ovat, spolioque potitur honesto.
Hic labor, haec requiem transacti pugna diei
Attulit: et positis pars utraque substitit armis.

[Note: Iulius Redivivus, Latina Comoedia Nicodem. [Abbr.: Nicodemi] Frischlini. ]

Tandem etiam socco pax est concessa Latino.
Iulius in scaenam venit, redivivus ab orco,
Caesar: et emensus mirandum Teutonis orbem,
Suspicit has terras: Germanas suspicit urbes.
Cui Cicero comes, istius mirator et ipse
Teutoniae: nam Germanis bellator in armis
Occurrit longe Harminius, solidaque coruscat
Lorica: solido contectus corpora ferro.
Ille ubi flammivomos tormentis emovit ignes:
Liventisque globos plumbi dispergit in auras:
Attoniti armorum tanta novitate, Quirites
Aetherium vidisse Iovem, caeloque tonantem
Descendisse rati, specie mortalis, adorant
Pro Iove Germanum: qui non mortalibus armis
Dimicet, aut strepitu framearum terreat hostem:
Sed tonitru, et rapidis excusso nubibus orbem
Fulmine consternat. Sed tandem discit uterque
Humanae esse reperta manus: fornace Perilli
Germani conflata: simul qui pulveris usus,
Quae vis: quo silices possint ignescere motu.
Mox ubi Caesareis armamentaria dantur,
Lustrantur oculis: venit Hessus in atria vates.
Castalios vinctus lauro Parnasside crines.


page 346, image: s362

Carmina hic apportans Germano scripta Poetae
Marce tibi recitat Cicero: impressumque libellum
Arte typographica: tibi docto pollice monstrat:
Atque hoc Germane inventum docet esse Minervae.
Tum trahit in fabricam, stupefactum munere tanto
Gentis: et ostendit subiecta volumina prelo.
Interea Caesar populo, quae viderit, arma
Quae scloppeta intus, ballistarumque novarum
Tormenta, et quales hastas, docto ore recenset.
Cum procul Allobrogen, videt adventare, quasillum
Qui gestat tergo, et peregrinae murmura linguae
Mussat et ignotis loquitur cum Caesare verbis.
Tullius in scaenam, Catto ductore, reversus
Miratur fabricam, miratur prela, typosque
Et capsas, agilesque manus, hominumque reperta:
Et non Barbaricas divini Teutonis artes.
Congressis tandem cum Caesare, multa loquente
De clipeis, de tormentis muralibus: altum
Inchoat, et sacras Cicero depraedicat artes
Germanae gentis. libros et pulpita Phoebi.
Atque rotatilibus procusa volumina prelis.

[Note: Caminarius.]

Quae dum Romanus merito stupet omnia Caesar:
Ecce Caminorum magno purgator hiatu
Attollit clamorem: Italoque obmurmurat ore.
Diffugiunt illi, longo Plutona minacem
Sarmento venisse rati: quo plectat utrumque,
Longius absentem, stygiasque reducat ad undas.
Multum ibi Romuleae commercia prisca loquelae
In tantum mutata dolet: multumque nigranti
Succensens homini Cicero, exsecratur: et ira
Infremit ac stomacho laxas immittit habenas.
Dum tandem placido rursum pacatus ab Hesso.
Mitescit: structaeque petit convivia mensae
Exoritur passim risus: totoque theatro
Exsistit plausus. Ceu quando Roscius olim.


page 347, image: s363

Romuleo scriptas ageret sermone togatas.
Quicquid enim Cicero larvato dixerat ore:
Dixerat ore suo: quicquid narrarat Iulus,
Haec scripto mimus deprompserat omnia libro.
Et iam finis erat ludorum, actique laboris:
Quando dies epulata novem gens omnis, et aulae
Fetus honos: revocatque domum satura agmina tempus.
Ultima praebebat iam luce repotia festa,
Dux sponsus: gratisque agitabat prandia mensis:
Cum cithara redit in medium rubicundus Iopas:
Intenditque lyram: et vocem simul applicat orsis:
Promissaeque viris pertexit carmina telae.

[Note: Henri. Ulrici Adamati F. [Abbr.: ?] ex Elisabetha Bavariae Duce: Comes Wirtemb. sponsi Lud. proavius primus ex patre et avo. ]

Namque canebat uti Henrico dux Sequanus arma
Carolus intulerit: Comitem belloque nefando
Ceperit: ante feri sectatum Principis aulam.
Ut Basilaea gravi bello defenderit urbem
Mompeligardaeam, victosque represserit hostes:
Ut comes Henricus, crudeli a compede liber,
Se Moguntiacis sacrum devoverit aris:

[Note: Elisabeth, Filia Simonis Wecceri Bipontin et Bidiscani , uxor Henrici : proavia Ludovici sponsi. ]

Ut subole fatis Eberhardi ad sidera rapta,
Duxerit in thalami penetrale Simonis Elisi
Wecceri natam: quae pulchra prole parentem
Ipsum fecit Udalrico post Principe Teccae.
Ut sibi Salmaeam viduus coniunxerit Evam:

[Note: Henricus Comes, socer Henr. Ducis Brunscvic. et Guilielmi, Landgraf. Hassorum . ]

Quae generum fecit te Dux Henrice potentis
Brunsvici, Maria tibi se sociante Iacoba:
Et te Cattorum ductor Gulielme, locata
In thalamum Mechthilde tuum, stirps magna nepotum.

[Note: Georg. Henrici F. [Abbr.: ?] ex Eva Salmensi Comite: pater Frider. Comitis Wirtembergici, etc. ex Barbara, Philipp Hessorum Landgrafii filia. ]

Atque eadem haec Comitem genitrix enixa Georgum:
Mille per adversae tractum discrimina sortis:
Donec Landgravia, thalami consorte potitus,
Barbara, in antiquo sedem sibi limite fixit.
Hic ubi vitiferos spectat Richovillia colles:
Et qua Belgarum Dubis cum murmure montem
Alluit: et flexo Vesontica ad arva meatu


page 348, image: s364

Antiquam, ad montis radices, circinat urbem.
Inde genus ductum Friderico, et Regia sedes:
Quem nunc Ascania clarum de gente Sybilla
Condecorat sidus: radiisque corusca duobus
Mater, avum gemino fecit fecunda nepote.

[Note: Ulric. Dux Wirtembergicus, Henrici ex Elisabetha Bipontina Filius: pater Christophori: avus Ludov. sponsi: natus an. [Abbr.: anno] 1487. 9. Feb. [Abbr.: ?] mortuus anno 1550. 6. Nov. [Abbr.: ?] ]

His adiungit avum Ludovici, armisque togaeque
Heroa eximium: cui post lugubria primi
Funera Eberhardi Ducis improvisaque nuper
Fata Ducis patrui, Rex Aemilianus avitum
Contulit imperium: tituloque et honoribus auxit
Tecciaci Ducis, undenos tum fortiter annos
Egresso: utque suo pro Caesare gesserit arma
Prima Ulricus, et Helveti subverterit arcem
Praesicis, ac vastam nudarit milite turrim.

[Note: Bellum Palatinum: gestum, an. [Abbr.: ?] 1504. de quo Barthol. in lib. Austriad. [Abbr.: ?] Ulricus Adamatus, avus Ducis Ulrici , bellum gessit contra Fridericum Palat. huius Ruperti patruum: ex mandato Frider. 3. an. [Abbr.: ?] 1460. Mense Maio, quod illi constitit quingentis milibus nummum Renanum. ]

Tum canit, ut sociis Rubertum bella parantem,
Atque Palatino vastantem milite Boios,
Contuderit: positis Mulbrunnae ad moenia castris:
Utque suo allatas, Friderico a Principe, clades
Principi avo Ulrico (cui iussu Caesaris olim
In Moguntiacas sua moverat arma cohortes)
Ultus, pro grandi repetiverit oppida multa:
Et belli iure ablatas possederit urbes:
Romano faciente ratam post Caesare praedam.
Utque Haidenhemiam primus subiecerit arcem,
Alberto vendente urbes, et moenia Boio.
Addit Erythropolin, cinctam obsidionibus urbem,
Et pacis leges, et cassum sanguine bellum.

[Note: Sabina uxor Ulricis: Filia Alberti, Ducis Bavar. ex Chunigunda, Austriaca : Friderici tertii filia: neptis Alberti, ex Anna Brunsvicensi . ]

Addit et e Boia ductam regione Sabinam:
Consortem thalamo: Chunigunda matre creatam
Austriaca: et Bavari genitoris sanguine claram.
Hinc canit exilium: sed non sine fletibus udis
Singultuque canit: ceu cum modulamine tristi
Daulias ales Itym luget. Nam quinque decemque
Abfuerat patriis exul regionibus annos:
Donec eum regno Princeps amitinus avito


page 349, image: s365

Restituit, Cattis bellum molitus ab oris:
Wirtembergiaca natus Mechthilde Philippus.
Subicit his socerum Ulrici, spectabile lumen,
Albertum: qui victo armis de fratre triumphum
Christophoro, et victis de Teutonos urbibus egit:
Hunc celebrat: quantis Renum superaverit armis:
Danubii totae vomerent cum proelia ripae:
Gensque Palatinis premeretur Boica signis.

[Note: Chunigunda, uxor Alberti Bavari : filia Frider. tertii Imp. ex Leonora Portugalliae Regina, secunda sponsi Ludovici proavia. ]

Utque Ducem casto non aversata cubili,
Caesare nata patre Austriaco, Chunigunda: maritum
Ipsum praetulerit Mahometi: Asiaque potenti
Bavaricum pluris pia virgo duxerit agrum.
Ille quidem CHRISTO Mahometes iura fidemque
Pollicitus, tantae si posset amore potiri
Coniugioque nurus: sed quis sua foedera iungat
Cum Mahometicola, aut credat sua pignora Turco?
CHRISTO aliter visum: quoniam tibi debita soli
Dux Alberte fuit Chunigunda, tuoque cubili:
Omnes ut tecum vitae traduceret annos:
Teque patrem faceret generosa prole Sabina:
Tecciacos olim quae augereet in orbe nepotes.

[Note: Frider. Marchio Brandemburgicus: Alberti Achillis filius ex Anna Duce Saxoniae : tertius Ludovici sponsi proavus. ]

His Brandemburgo Fridericum stirpe beatum
Marchiadem sociat: cui post Silesa frementi
Classica, Pannonias annexuit Austria lauros.
Ille Borussiacis posuit sua castra pruinis:
Et fera Sarmatici sub casside frigora Ponti
Pertulit: ille Palatini funesta Roberti
Impediit coepta: et furiosis restitit ausis,
Terribilis Rheno, debellatorque Bohemi.

[Note: Sophia, Polon. Regis Casim. filia: neptis Vladisl. Iagellonis: uxor Friderici: tertia proavia Ludovici sponsi. ]

Tum Sophiam canit uxorem, Genitrice Bohema
Sauromatumque e rege satam: Casimirus ut illam
Coniuge susceptam Austriaca generarit Elisa:

[Note: Georg. Marchio Brandemburgicus, Frider. et Sophiae Filius: socer Ducis Christop. avus Ludovici sponsi Maternus: mortuus anno 1543 Cal. Ian. [Abbr.: ?] 13 [(reading uncertain: ?)] ]

Utque patrem, genitrix nato fecunda Georgo,
Ipsa crearit avum, proavumque nepote Georgo:
Aemilie peperit quem, Saxone clara parente.


page 350, image: s366

Inde refert ipsum Sophia genitrice creatum:
Ut Ladislai Mavortia castra secutus,
Hungaricis Geticos e finibus egerit hostes:
Ut magni Regis sibi conciliarit amorem:
Et patriam, spoliis sedem ditarit opimis.
Ut Latiis cultus simulacraque ficta Deorum
Verterit: et veri sacrarit munia cultus:
Alter Iosias, alter dominator Iudae
Hiscias, verusque sui Zerubabal aevi.

[Note: Carol. Dux Monsteroburgensis: Filius Henrici: nepos Georg. Boiebratii Regis Bohemiae , socer Georg. Brandemburg. quartus Ludov. sponsi proavus. ]

Tum socerum illius memorat, te Carole ductor,
Monsterobergiaci sanguis generose parentis:
Ut Sigismundo comes additus, integer annis,
Arma per extremum Tanain, pigrosque Triones
Gesserit: edomitis molitus bella Tomitis.
Ut te coniugio generum, et genialibus Annae
Foederibus natae, genitor delegerit olim
Glogovius: magnae Princeps regionis Ianus,.

[Note: Anna uxor Caroli: filia Ioannis, Ducis Glogoviensis et Saganensis : quarta Ludovici sponsi proavia. ]

Denique ut Anna parens Hedvigem enixa, locarit
Marchiadae uxorem, lecti sociamque Georgo:
Cui pietatis honos, et religionis avitae,
Imprimis curae. Nam vera Georgius olim
Rex Boiebracius verae documenta salutis
Hauserat: atque eadem menti instillare nepotum
Sollicitus totis huc propendebat habenis.

[Note: Hedvigis, Caroli Ducis Monsterbergici et Annae Glogoviae F. [Abbr.: ?] uxor Georg. March. et socrus Ducis Christoph. avia Ludovici sponsi Materna. ]

Adicit Hedvigi studiosam numinis isti
Praesignem Sophiam: Bavari quae filia Iani
Venerat in thalami foedus genitale Bohemi:
Pars Wenceslai: magnum pietatis asylon
Hanc memorat divi doctrinam martyris Hussi
Instillasse animo: nutricem vocis amatae:
Et CHRISTI sanctos opibus fovisse ministros.

[Note: Anna Maria Marchion. Brandemburgensis: Filia Georgi: ex Hedvige: Caroli Monsterbergensis F. [Abbr.: ?] mater Ludov. sponsi. ]

Postremam fidibus Mariam resonantibus Annam
Concinit: et quantum veteres heroidas aequet
Ingenio: ac morum vera integritate fideque
Simplice: quasque suo natas natosque marito


page 351, image: s367

Ediderit: quantus Heroo sanguine cretos
Quaesierit generos: quot tanta a stirpe nepotes.

[Note: Filiae Ducis Christop. quibus elocatae Principibus.]

Ut prima Hedvigis Ludovico iuncta sit uxor
Landgravio: Ernesto praesignis Elisa marito
Addita Henembergo: et Gulielmo nexa Sabina
Hassiaco obtigerit: quartam ut sibi foedere casto
Copulet Aemiliam virtus Simeraea Richardus:
Uxor Anhaltino ducta Eleonora marito:
Dorothee Maria Henrico societur Othoni:
Ut sua Lignitium colat Anna illustris Ianum:
Ut Sophia observet Fridericum Saxona coniux.
Sic o sic, inquit, sibi credula corda piorum
Et timidas superum mentes ditabit Iova:
Ille hominum Sator, ille Pater, DEUS ille Deorum:

[Note: Psalm. 127.]

Rex regum, ductorque ducum. Nam copia prolis
Ex illo manat: tamquam de fonte perenni
Quae levis unda salit: proles numerosa favoris
Argumentum ingens: quo totum amplectitur orbem
Ille opifex rerum: o te terque quaterque beatum:
Cui sua tam pulchris pharetra est oppleta sagittis.

[Note: Encomion Illustr. Ducis Christoph. ]

Sed quem te memorem, quove in te carmine fungar,
CHRISTOPHORE, illustris Princeps: quem tota loquuntur
Climata regnorum: quem totus praedicat orbis?
In te sedem habuit pietas, primaria virtus:
In te vera fides, obsesso pectore vixit.
Et quisquam orator, verbis exponere possit:
Qua virtute DEUM, qua mitis nomina CHRISTI
Maiestate animi: qua religione paternam
Servaris fidei doctrinam, et caelica verba:
Quo corruptelas odio, et nova monstra fugaris?
Haec virtus una ante alios est principe digna,
Nosse salutis iter: caelumque intrare: suisque
Civibus aetherias temere non claudere portas.
Et quisquam faciles animos sat laudibus ornet?
Quis mentem, miserisque piam, veniaeque paratam?


page 352, image: s368

Quaeque tot excubias virtus pro civibus egit?
Terrificant alii populos, mortemque loquuntur:
Tu pacem, et placidae fovisti tempora vitae:
Ut patrii cives tuta dicione fruantur.
O quanto est princeps omni pretiosior auro:
Quem populi pius urget amor: quem cura clientum
Afficit? una DEO exaequat clementia reges:
Conciliatque hominum mentes, et pectora vincit.
Nec magis excubiae, nec militis arma, nec enses,
Munitaeve arces: quam civicus ille tuetur
Plebis amor, populique favor, et gratia simplex.
Qui terret, rursum ipse timet. Sat nota Tyranni
Verba: Syracosiae quem formidaverat urbis
Incola: ubi auratis pendens laquearibus ensis,
Colla super, multo implevit terrore Damoclem.
At bonus aeternum iam Constantinus in aevum,
Theudosiique ambo vivunt, et Honorius: ore
Ingenioque Duces praeclari, ad praemia nati:
Quique sui memores alios fecere merendo.

[Note: Encomion Illustrissimi Ducis Ludovici .]

Nec tu dissimilis tanto Ludovice parenti,
Sceptra tenes: patriis ut qui virtutibus aequum
Aemulus hoc, peragis vitae haud ignobilis aevum.
Nam tua cura, DEUM caelesti agnoscere cultu:
Et vitae servare modum, finemque tueri:
Iustitiamque sequi: et sanctas defendere leges:
Et colere ingenuas, non temnere turpiter, artes:
Ingenioque alios superare, haud sanguine niti:
Nec tua futilibus consumere tempora nugis:
Sed patriae prodesse tuae: prodesse propinquis:
Nec tibi, sed toti genitum te credere mundo.
Perge ita: sic referes caelesti digna labore
Praemia: teque pio memorabunt ore nepotes.
Atque en ut CHRISTUS praesenti pignore firmet
In te animum iuncta tali tibi coniuge princeps:
Omnes quae vitae reliquos tecum exigat annos.


page 353, image: s369

[Note: Encomion Illustr. Ducis Ursulae .]

Illa patris, primo vitae consuevit ab aevo.
Iussa verenda sequi: et celsam componere mentem
Ad magnum virtutis opus, dignosque labores.
Non illi genitrix somnos indulsit inertes,
Desidiasve aevi molles, et marcida luxu
Ocia: sed stimulos virtutum, et semina laudis
Indidit, ac teneros pietate exercuit annos.
Ipsa parens praecepta dedit, monuitque suopte
Exemplo facienda sequi: tu respice saltem,
Qui vultus: quantum egregio decus emicet ore.
Respice virtutesque pias, castaeque pudorem
Coniugis, et puri generosa sacraria cordis.
O sponse, o princeps, o proles magna parentum
Connubio laetare tuo: sponsamque benigno
Amplexare animo. Non hanc privata dederunt
Limina: non viles illam genuere parentes.
Fama Palatinae non est incognita gentis:
Nec latet insignis Svecorum gloria Regum.
Iamque adeo, iam tempus erat, celebrare penates
Sponsa tuos, veteresque atavos, Regesque Ducesque:
Et qui Caesarias quondam gessere secures,
His fidibus celebrare meis: sed longius aequo
Wirtembergiaci me distinuere penates.

[Note: Promissum, de Genealogia et rebus gestis, Palatinorum Rheni: et Regum Sueciae.]

Quod si sponsa piam tu prole beaveris aulam:
Hac ego cum cithara, medium in penetrale revertar
Adque novas pleno modulabor gutture cunas:
Tum referam, ereptum Danorum e compede regem.
Gustavum: Suecoque throno, sceptrisque positum
Erici: referam, sternentem Danica ferro
Corpora, Gustavum: caput insuperabile bello.
Tunc nervis aptabo meis, tua nomina Caesar
Ruperte: et tanto natos genitore nepotes.
Tunc omnes memorabo tuas, Diva Ursula laudes,
Ornatamque isthic, praelustri semine, matrem
Te lyra pulsa canet: te carmina nostra sonabunt.


page 354, image: s370

Interea hos ambo traducite molliter annos.
Tuque, o Wirtemberga potens, et frugis abundans,
Dives opum, Bacchique ferax, pretiosa metallis:
Aurea quam pleno diffundit copia cornu:
Funde preces superis, et mecum supplice vultu.
Pacem ora CHRISTUM, tranquillaeque otia vitae.
PAX ades auratis frontem redimita capillis:
Et refer antiquum dilapsi temporis aevum.
Excedat terris rigido Bellona flagello
Aspera: pax nostras aeternum protegat oras.
Et nunc omnis ovet porrecto Teccia vultu
Concelebrentque choros, et festis passibus adsint:
Et varium Nymphae faciles glomerentur in orbem:
Consonet omne nemus plausu [(transcriber); sic: psausu] , fremituque virorum.
Ipse pater caeli nunc prospicit axe sereno:
Atque illo effulget, quo temperat omnia, vultu.
Salve festa dies: thalami salvete pudici.
Annus ubi exactis totum compleverit orbem
Mensibus: ante pedes, atque ora utriusque parentis,
Parvulus in magna ludat LUDOVICULUS aula.
Dixit: et e tenui subito disparuit aura:
Cum subito motae sonuerunt verbere pennae:
Et caelo Raphaelus adest: intransque cubile,
Omnia perpetuo genitalia foedere sancit.


page 355, image: s371

EPITALAMION IN IISDEM NUPTIIS, scriptum a NICODEMO FRISCHLINO, Poeta L. [Abbr.: ?] etc.

Dum patrius Princeps, vidui post fata cubilis,
Vincula coniugii prosperioris init:
Huc agite, o quotquot sacra Wirtembergia nutrit:
Seu dives, seu sis pauper, et aeris inops:
Huc agite, et nardo sparsi florente capillos,
Dicite Iessaea carmina digna lyra,
Tuque o siderio labens a vertice caeli,
Ad nova coniugii foedera CHRISTE veni.
Sed mitis, placidusque veni: nunc exue vestem
Lugubrem: nitidas nunc bene pecte comas.
Qualem te perhibent divini oracula verbi
Venisse ad Canai tempora festa tori.
Tu sponso sociam iunxisti primus Adamo:
Te duce Tobiae Sara reperta suo est.
Tuque regis thalamos: per te felicia lecti
Pignora de casto coniuge mater habet.
Eja age: Phoebeas quem scis contemnere Musas,
Suave mihi aspira carmen amore sacro:
Quale sub auroram, dulces imitata loquelas,
Daulias artifici concinit ore melos.
Quattuor addiderat iam totum mensibus annum,
Qui regit aetherios, temporis auctor, equos.
Ex quo Dorothees pollinxerat ossa maritae
Dux pius, inque sua contumularat humo.
Nec dum tristi animo veteres aboleverat ignes,
Ereptae fato coniugis usque memor:
Cum dux Vinaria egressus Fridericus ab urbe,
Principe Lignitio concomitante, venit.


page 356, image: s372

Anna, tori consors, comes huic, Sophia iverat illi:
Utraque Christophoro Principe Patre sata.
Ibat et Alsaticis ad nostra Georgius arva,
Coniuge cum Sveca, pignoribusque tori.
Ille Palatina generosus origine Princeps,
Cuius inest animo candor, et alma fides:
Omnes, ut viduo exhibeant solamina fratri:
Et tristem medica, qua licet arte levent.
Haud mora fit variis peraguntur tempora ludis:
Qui vel equo magnus, vel pede maior eat.
Inde sui frontem decorant victoris oliva:
Instituitque novos hospita turba choros.
Germanae imprimis fratrem stipare sorores,
Signaque laetitiae prodere multa suae.
Tum festis dapibus curae, vinoque remotae,
Tum pulsa in tepidos sollicitudo Notos.
Forte sub Auroram, densis emersus ab umbris,
Lucifer Eoos cum movet altus equos:
Consurgit primus, viduumque cubile relinquens,
Se matutinus Dux Ludovicus agit.
Aedibus hinc mediis, cari conclave parentis
Intrat, et has fido fundit ab ore preces:
Alme DEUS, quo Patre genus mortale peragrat
Tranquillum hoc vitae, spe melioris iter
Respice nos, et si nostro quid amore meremur,
Da Pater hospitibus iura benigna meis.
Nec ubi forte tui laedamus numinis iram:
Inque tui simus semper amore pares.
Hanc etiam defende domum, defende penates,
Hospitiumque tui numinis esse sine.
Tum quae visa tibi nostris aptissima lectis,
Ut subeat vidui foedera casta tori:
Illam exoptato iungas mihi tempore nuptam:
Si studiosa tui, si pietatis amans.


page 357, image: s373

Finierat: cum cana Fides et credula semper
Spes, cum Dilecta terna sorore venit,
Sed tum cana Fides speciem simulabat Elisae,
Hennebergaeam vultu imitata nurum.
Nam pullam longo ducebat syrmate vestem,
Albaque velabat triste calyptra caput.
Hanc iuxta incedit, oculos deiecta decoros,
Spes bona, technarum nescia, fraudis inops.
Picturatae auri croceo subtegmine vestes,
A collo ad talos, candida crura tegunt.
Haec tum se in faciem nuptae transformat honestae:
Quam Dux Lignitius iusserat esse suam.
Fitque venusta soror Ludovici Principis Anna,
Os rubra, cervicem lactea, flava comas.
Tum later agglomerat Fidei Dilectio dextrae:
Seque tuam uxorem Dux Friderice facit.
Omnia iam Sophiae similis, vocemque disertam
Et roseam faciem, lacteolasque manus.
Palla huic, et pictum croceo velamen acantho
Corpus obit, nitidas aurea vitta comas.
Surgit, ubi has vidit Princeps, et poplite flexo
Obviat, et docta porrigit arte manum.
Tum simul auratis omnes considere sellis
Iussae: mox verbis talibus orsa Fides:
Quid tenerae perdis ver istud amabile vitae,
In vidua solus, Dux Ludovice, domo?
Perpetuane dehinc maerens carpere iuventa:
Nec casti noris pignora cara tori?
Id cinerem et manes credis curare sepultae
Coniugis: ut semper busta priora gemas?
Quin tu iunge toros iterum: pigeatque, dolenti,
Tot ibi iam vacuos praeteriisse dies.
Iunge torum, et thalami ne sit iactura prioris,
Intret in amplexus sponsa novella tuos.


page 358, image: s374

Sic, ubi Thariades deflesset funera Sarae,
Ceturam sanctus ducere iussit amor.
Sic post Asubae tristissima fata Calebus,
Arsit in Ephratae candida colla suae.
Utque olim medio iactatus navita Ponto,
Qui modo turbatis vela regebat aquis.
Cum maris effugit rabiem, ventosque furentes:
Iamque suo tetigit munere functus humum:
Immemor aerumnae, toleratorumque laborum,
Dulcia secura gaudia mente capit:
Iucundosque agitat cara cum coniuge risus,
Signaque laetitiae dat manifesta suae.
Sic te, post vidui tristissima damna cubilis,
Carpere porrecta gaudia fronte decet.
Quid iuvat assiduo frenum laxare dolori?
Et largo tristes imbre rigare genas?
Quae semel occubuit, nulla est revocabilis arte:
Panditur ad nullas ianua furva preces.
Ergo aliam tibi quaere parem, sociamque laborum:
Nobile quae vitae sit diadema tuae.
Hac cum tu reliquos aevi feliciter annos
Consumes: haec spes altera prolis erit.
Nondum finierat: cum sic Dilectio vocem
Interrumpendo, o inclite frater, ait:
Parce precor lacrimis: maestum depone dolorem:
Nil prosunt lacrimae: nil iuvat iste dolor.
Cur viduum peragas hac vita tempus inerte?
Hoc aevum sancto cur sine amore teras?
Dulcius in terris nihil est quod vivat, honesta
Coniuge, quam socii mutua cura tenet.
Sive etenim vultu splendet fortuna sereno:
Sive pruinosis intonat Auster aquis:
Sortis adest utriusque comes, pars optima, coniux:
Proque sui non est lenta salute viri.


page 359, image: s375

Utque alii fugiant: haec omnes vincit amicos:
Gaudet et ad partes prima venire suas.
Haec consolando multum cruciatibus aufert:
Atque, sit ut mentis pars bona salva, facit.
Haec, lecto ut recubes, venis fugientibus aeger,
Ultima sors animae dum tibi restat, adest.
Quid multis? seu tu risus, seu seria tractes:
Et lusus tecum, seriaque uxor agit.
Quare age coniugii vinclo ne subtrahe collum:
Aspiret taedis aura secunda novis.
Haec soror: haec carae dulcissima verba sororis,
Confirmat nutu Spes operosa pio.
Cum frater Princeps, animi plenissimus aequi,
Infit: et in tales exserit ora modos:
Germanae illustres: castissima corda, sorores:
Quae me fata vocant, haec decet una sequi.
Non opis humanae res est: connubia iungit
Coniugii primus conditor, ipse DEUS.
Impulit ille meos sensus animumque: nec uxor
Iam procul externis invenienda locis.
Vidi ego, vidi unam, cum nox hesterna choreas
Iusset, post sumptas instituisse dapes.
Haec Sarae formam, mores Iudithis habendo,
Visa mihi ante alias Principe digna viro.
Non illam pietas, non religiosa voluntas
Deficit: et uni mens operata DEO.
Tum placidi mores, et vivida pectore virtus:
Quae vires etiam corpus habere facit.
Clarior hic Pario micat illi marmore vertex:
Collaque sunt ipsa candidiora nive.
Qualem vere novo praebent per prata colorem,
Candida purpureis lilia mista rosis.
Talis inest rosea fulgens in virgine vultus,
Qualis Appellaeis non fuit in tabulis.


page 360, image: s376

Quid genus? Inachia quaerant de stirpe parentes,
Quos virtus nullum nomen habere sinit.
Si qua DEUM metuit, fido subiecta marito:
Praecipuae haec gemmam nobilitatis habet.
Haec adeo Attalicas dotes, haec munera vincit,
Lydius auratis quae vehit Hermus aquis.
Si tamen et proavos quaeram, gentemque vetustam:
Hic etiam laudem qua memoretur, habet.
Maiores illi sacra de stirpe Palati:
Gloria quos umeris evehit alta suis.
Ecquis enim tritavi sceptrum regale Roberti
Nesciat: imperii qui tulit huius onus?
Quem sua facta virum priscis heroibus aequant,
Amplaque victrici parta trophaea manu.
Quis laudes atavi ignoret: victoria dives
Cui verum Stephani nomen habere dedit?
Vivit adhuc abavi Ludovici gloria: Amato
Qui Comiti Huldricho Theseus alter erat.
Nomen Alexandri nullo delebitur aevo:
Quantisper proavus progenerabit avum.
Quid loquar insignem vera pietate Robertum:
Quo virgo haec claro Principe gaudet avo?
Nemo illi melior: nemo studiosior aequi,
Romulidum, Carolo sceptra tenente, fuit.
Hinc satus eximia clarus virtute Georgus,
Clarus Ioannes: hospes in arce meus.
Dux pius et sapiens: qualem vix protulit aetas
Aurea: Dux animi plenus ubique boni.
Quem variae decorant praecelso in pectore dotes,
Ingenium felix, iudiciumque sagax.
Et nitor eloquii, et doctae facundia linguae:
Sive Latina velit, Gallica sive loqui.
Tum virtus animo longe sublimior ipso:
Notaque, sed nostro tempore rara, fides.


page 361, image: s377

Cetera praetereo, herois memoranda camenis:
Nam virtus digna est haec graviore tuba.
Quid vero matrem? matronae exemplar honestae:
Regia cui patriae stirpis origo venit.
Nam pater huic, Suecis olim Gustavus in oris
Rex pius, et vasto clarus in orbe fuit:
Hic ubi Menalio nitidus sub sidere vertex
Orbis, Hyperboreis altior exstat aquis.
Terra ferax frugum, pecorisque et divitis auri:
Sed belli studiis aspera, pacis inops.
Hinc Anna est: matri cognominis Anna: potente
Rege sata, et mentis dotibus aucta bonae.
Vix illa quaequam pietatis amantior, illa
Vix quaequam libris tempora plura dedit.
Non illam fugiunt veterum praesagia Vatum:
Non Lucae et Pauli pagina quicquid habet:
Non, quemcumque sacro cecinit modulamina plectro
Psaltes. Nam memori mente notata tenet.
O quoties duris mulier iactata periclis,
Exposcit pacem supplice voce DEUM.
Talem credibile est Annam vixisse, parentem
Sive tuam Samuel, seu Phanuele satam.
Ecquid adhuc dubitem, suavissima corda, sorores,
Hunc socerum, hancque mihi conciliare socrum?
Et Mechtilda fuit veteri de gente Palati:
Mater Barbati religiosa Ducis.
Nec Dux Aemiliam Richardus habere maritam
Noluit: hac Rheni natus et ipse domo.
Quin adeo nuper de stirpe Henricus eadem
Dorotheen duxit, iura deditque tori.
Et soror Aemilia est nobis et Dorotheaea:
Utraque Rhenano consociata toro.
Vix haec ediderat: cum sanctis credula verbis,
Has roseo voces egerit ore FIDES.


page 362, image: s378

Novi, inquit, novi: quam tu carissime dicis:
Et cui iam dicas: tu mihi sola places.
Ursula sola places. (Nam solum prodere nomen
Restat, ab hac tanta quae tibi nata domo est.)
Ursula virginei flos illibate pudoris.
Fallor? an hoc nomen nominis omen habet?
Certe prima toro fuit Ursula iuncta iugali:
Ursula nunc eidem parta secunda toro.
Atque en, ut faveat praesens tibi fertilis annus:
Nescio, fertilitas ista quod omen habet.
Nam tum cum primi pepigisses foedera lecti,
In cursu simili frugifer annus erat.
Tunc victus venere boni: tunc consita pomus.
Opplevit laetis fructibus omne penus.
Aurea tunc pressos pedibus dedit uva liquores:
Protulit et flavos messis opima comas.
Nunc iterum, falces posti appendente colono,
Distendit spicis horrea plena DEUS:
Pampineasque altis induxit collibus umbras:
Iam cernes cupis fervere musta tuis.
Iam pede collectas calcabit rusticus uvas:
Dolia dum nobis, deficiantque lacus.
Quod si bruma tuis veniens conatibus obstat,
Longinquis numquam commoda bruma viis:
Differ, dum gelidae transacto frigore lucis,
Mox nova purpurei tempora veris eant.
Nec thalamo tempus, quam Ver, est aptius ullum
Vere tepent terrae: Vere nitescit ager.
Omnia tunc florent: tunc formosissimus annus,
Tunc suus est pratis, arboribusque decor.
Et formosus amor formoso tempore dignus:
Et sua festivis competit hora iocis.
Dixerat: una omnes Germanam voce sequuntur:
Imprimis casto pectore risit Hymen.


page 363, image: s379

Blandus Hymen, primo thalamos non passus inertes,
Coniunxit sanctis pectora bina toris:
Primus restituit socialia vincula lecti:
Interrupta diu, lege tacente DEI.
Quando ferae gentes, pecudum de more vagatae,
Turbassent casti foedera coniugii.
Ergo dies, alterque dies ubi transiit: omnes
Excedunt aula, reproperantque domum.
Interea hibernae labuntur tempora brumae,
Et vetere elapso, mox novus annus init.
Continuo missi: sponsam a genitore petitum.
Ut ventum: oratum, pollicitum atque datum.
Iamque dies caeli dimittitur illa sereno:
Quae subeat socium cum Duce virgo torum.
Dicamus bona verba: venit Dux Sponsus ad aras:
Quisquis ades, lingua vir mulierque fave.
Cernitis auratas ut eat Dux Sponsus ad aras:
Vinctaque post serto Sponsa venusta comas.
Reddamus pia vota DEO, reddamus honores:
Et prece divinam sollicitemus opem.
Auxilium quaecumque DEI caeleste precatur,
Non venit e templis irrita turba domum.
CHRISTE veni dapibus festis, prolemque ministra:
Laudat ut ante Ducum turba novella pedes.
Annue: sic tua sit felix Ecclesia CHRISTE:
Sic tua perpetuo vox super orbe sonet:
At vos Coniugii vinclo propiore ligati:
Tu Ludovice parens, Ursula tuque parens:
Vivite felices ambo: dum tarda senectus
Inducat rugas, inficiatque comas.


page 364, image: s380

EPITALAMION IN CARMEN NUPTIALE, DE IISDEM NUPTIIS, SCRIPTUM A M. [Abbr.: ?] IAcobo Frischlino Balingensi: Scholae Weiblingensis Moderatore.

Sic redit auricomus quondam post nubila Phoebus
Cum terrae pluvia commaduere diu.
Sic, postquam saevae requierunt frigora brumae,
Hibernum reparat mitior aura solum.
Nec fera perpetuo furit inclementia caeli:
Nec pelagi semper verberat Eurus aquas.
Ver redit: et verno redeunt cum tempore flores:
Iam nova de viridi cortice gemma tumet.
Nunc et opaca suis operitur frondibus arbor:
Prodit et in summum seminis herba solum.
Nunc tepidum volucres concentibus aera mulcent:
Ludit et in pratis, luxuriatque pecus.
Nunc blandi soles: ignotaque prodit hirundo:
Et luteum celsa sub trabe figit opus.
Nunc salicum tunicas labris modulantibus inflat
Rusticus: et longos decipit ore dies.
Nos quoque laetari decet, et nova prodere voce
Carmina: dum foedus DUX geniale ferit.
Salve festa dies: binos optata per annos:
Salve Tecciaco lux ter amoena solo.
Dicite magnanimo cuncti pia carmina sponso:
Dicite io Patres: dicite io pueri.
Tempus enim luctus, defletum pectore tristi,
Praeteriit: et nunc laetior hora venit.
Est modus in rebus: neque nos squalescere luctu
Condecet: et lacrimis debet adesse modus.
Sic pius Abramus, Cetura coniuge ducta
Pensavit vidui tristia damna tori.
Sic Abavus Ludovice tuus, post funera binae
Coniugis, est aliam nactus in orbe parem.


page 365, image: s381

Margaris huic uxor, Clivensis filia Adolphi
Prima: sed hanc postquam mors inopina tulit:
Heinrici viduus Boiorum sanguine Elisam
Progenitam, thalamum iussit inire suum.
Hinc satus Ebrardus, Ducis inclita fama secundi,
Et comes Heinricus: qui tuus est proavus.
Sed quando hanc etiam stravissent funera nuptam:
Iamque aegram premerent tertia fata domum:
Illi sibi Allobrogem coniunxit foedere sacro
Margarin: Ammadeo de Genitore satam.
Quae binos itidem sepeliverat ante maritos:
Te primum, o Siculi Rex LUDOVICE soli:
Te Dapifer Rheni, Princeps Ludovice , secundum:
Tertius in fato cui subit iste Comes.
Haud secus ablata per funus flebile, prima
Coniuge, quae vere Dorotheaea fuit:
Nunc Wirtembergae Domino DEUS annuit aulae:
Coniugis alterius participemque facit.
Scilicet hoc meruit pietas in principe nostro:
Et priscae verus religionis amor.
Nam quis Ludvicum, quem Wirtenberga creavit,
Nesciat insignem religione Ducem?
Et qua mente DEUm timeat, qua numina CHRISTI
Virtute atque fide, qua pietate colat?
Haec virtus una, ante alias prastantior omnes.
Aeterna verum nosse salutis iter.
Nec minor est sponsae pietas, morumque pudica
Integritas, vitae perpetuusque tenor.
Haud illam nobis viles perperete parentes:
Edita sed prisca provenit illa domo.
Est Antiqua domus, famaque vetusta priorum:
Clara Palatinae nomina gentis habet.
Ex hac sponsa venit cognominis URSULA primae
Uxori: raptam quam sua condit humus.


page 366, image: s382

Huic Pater insigni pietate fideque Georgus
Ioannes: studiis deditus usque bonis.
Nam leges et iura fori civilia doctus,
Scit normam iuris iustitiaeque viam.
Interpres fuit is legum non ultimus olim.
Urbs ubi nunc celebri nomine Spira iacet.
Namque fori praeses fuit Imperialis: idemque
Quod Minos patriis, quod Rhadamantus agris
Consiliis atque arte potens, et fulmine linguae:
Praesidium iuris, iustitiaeque decus.
Salve praeclarum specimen virtutis avitae:
O Patriae salve gloria summe tuae.
Salve tota dies: albo signanda lapillo:
Salve Tecciaci sponsa venusta Ducis.
Non te paeniteat fortunatissima Nympha,
Huic te quod nuptam contigit esse Duci.
Nam licet antiquo sis stemmate clara parentum:
Et genus a celsa nobilitate trahas:
Non virtute sua, non sanguine sponsus avito
Hic tibi, non patris cedit imaginibus.
Quae tibi si vellem nunc omnia prodere versu:
Iliaco maius codice surget opus.
Aspice tu saltem, laetantur ut omnia passim,
Dum festos intras o pia virgo, toros.
Aspice turmatim Waiblinga civis ab urbe
Ut ruat, et sponsae det pia vota tibi.
Aspice Grüninga veniant quot ab urbe cohortes,
Atque Leonberga nunc quot ab urbe ruant.
Aspice Canstadio collectam rure phalangem.
Nam simul egressi sunt ibi mille viri.
Mille etiam Stuccardaeis e moenibus adsunt,
Ducturi ad nostros te, pia virgo, Lares.
Omnes ingeminant plausum, votisque precantur,
Felicem hunc nostris civibus esse diem.


page 367, image: s383

Annuat ut CHRISTUS coepto, thalamumque secundet.
Et det fecundi pignora multa tori.
Huc ades, exclamant, pater optime, Spiritus alme,
Et fili votis huc ades ipse, piis.
Da nunc te facilem DEUS Optime Maxime patrem,
Aspiraque novis, quo potes ore, toris:
Semper ut illa vetus Teccaeae gloria gentis,
Et Wirtembergae floreat arcis honos.
Floreat arcis honos, vigeant pietasque fidesque,
Et maneat verae religionis amor.
Vive diu Ludovice, tua cum coniuge coniux:
Sitque tuus felix, et sine labe torus.

eteozichom.

Ut MaiUs bis qUInqUe dies LUstraVerat Iste:
Ursula cum Tecco Principe sponsa fuit.


page 368, image: s384

PANEGYRICI TRES DE LAUDIBUS D.D. [Abbr.: ?] MAXAEMILIANI II. et RUDOLPHI II. MAXAEmiliani F. [Abbr.: Filius] Romanorum Impp. [Abbr.: ?] semper Augustor: PP. [Abbr.: ?] FF. [Abbr.: ?] ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, etc. Regum: Archiducum Austriae, Ducum Burgundiae, Comitum Tyrolis, etc.

HABES IN HIS LIBRIS, DECEM AUSTRIAcorum Caesarum historiam tanta brevitate, tantoque studio comprehensam ut maiori vix possit.

PANEGYRICUS PRIMUS. DE LAUDIBUS MAXAEMILIANI II. Rom. [Abbr.: ?] Imp. [Abbr.: ?] Augusti P.F. [Abbr.: ?] etc. ab Anno Christi 1527. usque ad exitum Caroli V.

[Note: Edit. [Abbr.: ?] Anno Christi 1577.]

Pulsa Fides terris, quae quondam regna colebas.
Aurea, nunc raro prospectas numine gentes:
Huc vittata, comam, et ferali cincta cupresso
Tempora: qualis eras Traiano Caesare rapto:
Mitibus exsequiis: ades et mea dirige coepta,
Conatusque iuva vosque o gratissima Divis
Numina, Pierides manibus date lilia plenis.
Purpureos spargam flores, animamque parentis
His saltem accumulem donis, et funera plangam.
Este procul, quorum mens est adamantina, et omni
Asperio scopulo. Rex est, qui fletur et orbis
Arbiter: Austriacis Rex Aemilianus in oris
Maximus: haud ulli veterum virtute secundus,
Sive fide, seu quis pace est expertus et armis.
Et quis non doleat? quis non pia pectora questu
Rumpat inexpleto? plorat viduata marito


page 369, image: s385

Caesare praelustris Marie: manibusque capillos
Implicat, et sanctum conspergit pulvere vultum.
Ipse etiam celeres genitoris filius annos
Caesar, et immites credit properasse sorores.
Macte pio fletu Caesar, gemituque Rudolphe
Macte pio: dabimus, quae fas, solamina dignis
Luctibus, aeternasque ultro sacrabimus umbris
Inferias. Patrium tu Eoa messe sepulcrum.
Sparge: et ab extremis venientia cinnama terris
Inde rogo. Tyrioque amici lacrimabile corpus
Murice: ut Arabios exhalet fumus odores:
Ut Germana suum gestent pia colla parentem:
Ut resonent planctu regna omnia: totus ut agmen
Funereum iunctis exercitus ambiat armis.
Conde etiam tumulum vivo de marmore, et omnes
Artificum curas vultum signare fatiga.
Munera nos nullis posthac arsura feremus
Ignibus, aeterno decorantes carmine patrem.
Quamvis ipse suo manet immortalis honore,
Nec laudis maioris eget: quem gentis origo,
Quem patrium decus aeternat, quem propria virtus
Et pia coepta beant, verisque coloribus ornant.
Non illi obscurae plebeio a sanguine gentis
Linea: non proavis orbatum stemma: sed ingens,
Sed praelustre genus: quod totum sceptra per orbem
Sparsit, et imperii summas tractavit habenas. [Note: Ferdinandus Imperator Maxaemiliani Caesaris pater.]
Nam Ferdandus erat genitor genitore Philippo
Editus, Aemiliique nepos, hoc nomine primi
Caesaris: et frater Germani Caesaris idem,
Idem sublato super aethera Caesare Caesar:
Archiducum suboles: rerum quo frena tenente
Bellorum abiectis, tranquillo tempore, signis:
Laurigeras Mavors Germana per arva secures
Pacatis gessit manibus: potuitque micantem
Loricam mutare toga. Soror ipsa remotis


page 370, image: s386

Armorum sutis, placidas vectare curules
Caesaris? et trabeam manibus praeferre supinis
Tum non erubuit: nec quemquam fama fefellit
Iustitiae. Germana pium, Germana benignum
Ora habuit Regem: nec tali Caesare quisquam
Turbavit pacem, tranquillaeque ocia vitae.
Cumque prius totum domuisset Carolus orbem
Victor, et in populos vertisset tela rebelles:
Nunc Italos fines, nunc Gallica rura potenti
Marte petens, nunc Teutoniam victricibus armis
Invadens: qua Rhenus agros, qua perluit Ister:
Huic DEUS imperium sine vi, sine sanguine fuso
Annuit: et placidae concessit tempora pacis.
Non minor est virtus armis quaesita, tueri
Legibus: infesto quam res acquirere bello.
Quid mores memorem divino Caesare dignos?
Exemplumque boni Regis? quis mitior illo
Princeps, aut sancti fuit observantior aequi?
Quis melior iudex pacisque sequester, ubi ortae
Spectabant litem aut bellum lacrimabile turbae?
Non ille ignarus legum, iurisque Latini:
Non rudis Ausoniae, non artis amabilis expers:
Sed doctus princeps, et summus amator honesti. [Note: Anna Hungariae et Bohemiae Regina, Uxor Ferdinandi, Maxaemiliani mater. ]
Uxor erat veterum pronata e sanguine Regum
Hungariae qui Sauromatas iunxere Boemis:
Pannoniamque omnem tutati fortibus armis,
Regnorum gessere trium decus atque coronam.
Nam Ladislaus genitrice creatus Elisa,
Progenie Augusti, (Latias qui flexit habenas
Imperii, et duros sua sub iuga subdidit Hunnos)
Atque idem proles Alberti posthuma Regis:
(Caesareos itidem socero de Caesare fasces
Qui cepit) lecti partem sibi fecit Elisam,
Sarmatico quondam Casimiro rege creatam.
Hinc satus Hungaricis Vladislaus in oris, [transcriber: METRIK???]
Rex armis opibusque potens: qui coniuge Franca


page 371, image: s387

Annam progenuit, claram virtutibus Annam,
Uxorem Fernande tuam. sic sanguine ab uno
Se scindit genus amborum. Nam sextus ab Anna
Stirpis avus patriae, genti communis utrique:
Atque idem sextus patrum Fernande tuorum,
Quae vero conferri illi, si praemia formae
Aspicias, Nymphe possit? quae Gratia possit?
Quae Tanaquil, si sensa animi sollertia culti
Respectes? quae Penelope? quae Claudia possit?
Quae gravis incumbens casto Lucretia ferro,
Ingenuum possit Reginae aequare pudorem?
Quin etiam hospitibus communis portus, et aegrae
Confugium turbae fuit: et miserata dolores
Oppressorum, inopes verbisque opibusque levavit. [Note: Hospitium publicum Viennense.]
Monstrat adhuc largae monumentum nobile dextrae
Clara Vienna: gregi structam sapienter egeno:
Annae opus, hospitibus miseris aegrisque parata
Limina, Tarpeiis non inferiora columnis.
Fortunati ambo, divus cum coniuge diva
Caesar, et hinc nati, quique enascentur ab illis.
Qualis hic Aemilius, tantis natalibus ortum
Qui trahit: Imperiique huius moderamina gessit:
Omnia Fernando similis mentemque fidemque:
Inque pari Pacis studio, pare iuris amore,
Iustitiaeque pio cultu, et praestantibus ausis. [Note: Ann. natal. [Abbr.: Annus natalis] Maxaemiliani 1572.]
Hoc nascente pater Budam Pestumque recepit,
Pannonias urbes, et finibus expulit hostem
Threicium, inque fugam convertit Iazygis arma
Vaivodae, et regni accepit Diadema Bohemi:
Sceptraque Pannoniae, rapidum trabeatus ad Istrum. [Note: Philippus Hispaniae Rex natus.]
Victrici obtinuit dextra. Simul orbe remoto,
Auriferi qua lympha Tagi regale Toletum
Alluit, Hispanum Regina Isabella Philippum
Ediderat: pulchra faciens te prole parentem
Carole: quae patriis olim succederet heres


page 372, image: s388

Imperiis, placidaque urbis dicione teneret.
Tunc auro intumuit Tagus, et grave flumen Iberus
Lenior effluxit: vitreisque Atlantica Thetis
Luxuriabat aquis: tum floribus omnia vernis
Induta et roseis stabant evincta coronis:
Flumina tum mellis, nivei tum flumina lactis
Erupere solo: tum flavis Ister arenis,
Candida purpureis mutavit ovilia lanis.
Tum fulvum sacris volvit natalibus aurum
Rhenus, et Eois complevit litora gemmis.
Venit et excelso Themis aethere: venit Olympo
Austraea, ardentis deserta sede Leonis:
Utraque Diva potens, caelesti semina creta:
Utraque magnorum custos invicta parentum,
Et Regum nutrix. Quarum prior arva Toleti,
Occiduumque subit orbis latus, altera Eoos
Archiducum fines petit ocior haec uti Magnum
Aemilium uberibus sibi nutriat, illa Philippum.
Accedunt Themidi comites navalis Enyo,
Et vindex Nemesis, Virtusque et amicta trophaeis
Cana Fides, niveisque volans Victoria pennis.
Nec suus Astraeae defit comitatus amoenae
Virgineus: quam pone hilari Concordia vultu
Insequitur, spicamque tenens Pax aurea fertur,
Gratiaque et felix Pietas, et mellea Pitho.
Protinus officii partitae munera, cunas
Circumstant: escasque parant, atque ubera praebent:
Pars manibus gestant: Pars undis corpora tingunt.
Vota facit Pietas, componit Gratia vultum,
Os tenerum pueri Pitho balbumque figurat,
Affaturque, docetque loqui: Pax limine pellit
Terrores: placidamque indit per membra quietem.
Iustitiae inspirat ferventem Astraea calorem.
Iamque ubi paulatim patriis adolesceret oris


page 373, image: s389

Aemilius princeps: en patruus arbiter orbis
Hesperiis infert terris, natoque Philippo
Consociat, primis amor ut constaret ab annis
Mutuus, et charos connectat gratia fratres.
Non hic desidias molles, non marcida luxu
Ocia, non somnos Virtus permisit inertes:
Sed durare manus, et fortia membra laborem
Perferre edocuit: morumque aevique magistrum
Addidit imbellis, certo qui foedere legum
Et premere, et laxas sciret dare doctus habenas:
Ingenuasque animis indat puerilibus artes:
Et cruda teneras exerceat indole vires.
Sic Samius praecepta Numae, sic mitis in antro
Tradere Phyllirides animoso iussus Achilli.
Omnibus hoc stadio prior Aemilianus inibat
Certamen, studioque omnes superabat, et acri
Indole: nec libris cedebat mollior aetas: [Note: Studia Pueritiae.]
Quicquid Smyrna dedit, sublimes quicquid Athenae
Quicquid Roma vetus librorum, et Mantua dives:
Quicquid Agenoreae docuerunt limina sedis:
Viribus id totum ingenii sollertibus hausit,
Sic Pitho monstrante viam, clavumque tenente
Ambrosia Charite. Hinc pacis moderamine ductus
Spicula Pelidae manibus tractare cruentis,
Et nimium laxas irae damnabat habenas:
Aeneae pia facta probans, non effera Turni
Arma, nec Hetrusci furialia bella tyranni.
Non rabies illi placuit damnosa Periclis,
Non leve Cliniadae, et quovis variabile vento
Pectus, et insani numquam vis grata Cleonis:
Illi gratus erat benefido pectore Cimo,
Gratus Theramenes, Niceratoque creatus,
Miltiadaeque fides, et cauta Themistoclis arma:
Gratus Aristides patriae iustissimus unus
Qui quondam fuit, et turbae non asper egenae


page 374, image: s390

Gratus erat Curius: Latio qui litore Pyrrhum
Depulit: argenti gratus contemtor et auri,
Fabricius: nulli cui pervia pectora culpae,
Non illi rabidus Varro, ductorque placebat
Flaminius, caeco qui verteret omnia casu:
Sed qui consilio rerum momenta sagaci
Perpendens lento rapidum luctamine Poenum
Compressit Fabius: quique hostibus arma Camillus
Intulit, et signa Ausoniae captiva reduxit.
Sic Nemesis iuvenem, sic virgo Astraea docebat.
Scilicet in mores abeunt studia ipsa, suosque
Cultores primis deinceps comitantur ab annis:
Et semel imbutum conservat testa saporem.
Addo habiles artus, et membra laboribus apte
Consuefacta suis? praeceptaque fortis Enyus,
Quaeque Themis docuit: sub dio ducere vitam:
Pauperiemque pati: frigus tolerare Notosque:
Et solis perferre iubar: non cedere nimbis
Planitiem cursu, valles evincere saltu:
Ascensu superare iugum, vada caeca natatu.
Tum varias belli Victoria perdocet artes:
Qui locus aut fossae sit idoneus, aut mage vallo:
Unde aqua prorumpat quibus opportuna ferantur
Frumenta e terris: aditus quis durior hosti,
Commodior sociis: quae faustae tempora pugnae
Optima: quove aciem deceat componere caelo:
Qua pedites, qua fidi equites statione locandi:
Qui dextrum cornu teneant, cornuve sinistrum,
Aut mediam servent aciem: quae velitis alae:
Quis melius quadratum ordo consistat in agmen.
At Bellona sagax, quo sit discrimine miles,
Edocuit: quis equum curvo convertere gyro:
Aut per planitiem celeri transmittere cursu
Aptior: aut sudibus melior, volucrive satitta
Emissove hostem possit contingere plumbo.


page 375, image: s391

At ne per vanas credas mea carmina laudes
Errare, et nimium laxis procurrere habenis:
En bellis experta cano. nam Gallia testis
Landresiumque ferox, et Sandiosiria tellus: [Note: Primum Maximiliani tirocinium in bello Gallico. Anno 1544.]
Quam patrui ductu domuit victricibus armis
Pars ingens belli: cum nondum septimus illum
Annus ab undecimo caperet. tum pace sequestra
Archiducem genitor veteri pro more creavit
Limitis Austriaci: et genti dare iura Bohemae
Iussit, et Imperii paulatim assuescere habenis. [Note: Maxaemilianus Austriae Archidux Bohemiae praeficitur.]
Hic velox pietas, velox prudentia et aevo
Maior, adhuc teneris sese ostentabat in annis.
Nam iuvenis solio Fultus genitoris eburno
Noscebat causas gestarum ex ordine rerum:
Iuraque dicebat: veterumque exempla secutus
Iudicio sancti dirimebat facta senatus.
Fronte suus fulgebat honos, sua gratia linguae:
Et nitor ori inerat, mens verae conscia laudis.
Tum Regem agnoscunt proceres, patremque futurum
Nunc olim patriae: et taciti suffragia vulgi
Decernunt illi, quicquid post detulit orbis. [Note: Bellum Smalcaldicum An. [Abbr.: Anno] 1546. gestum.]
Ecce autem subito tristis consurgit ab axe
Tempestas pacem turbans, orbisque quietem
Teutonii: dirisque implet rumoribus urbes,
Accenditque animos fervente cupidine Mavors.
Undique collecti coeunt proceresque ducesque:
Infandumque omnes contra magna omina bellum:
Contra fata DEUM, perverso numine, poscuntt.
Tum patriis Caesar circum stipatus Iberis,
Et gente Ausonia, et Bavarum tutricibus armis:
Austriadumque ope succinctus, frameaque Bohema,
Pronus in arma ruit, Martemque fatigat Iberum.
Urget honor sceptri, et gentis tutela paternae,
Et priscae pietatis amor, pacisque cupido.
Illos servitium sub religione Paparum


page 376, image: s392

Hortatur, vitam pro libertate pacisci,
Heu quantum inter se bellum, si proelia ferro
Miscuerint, quantas acies stragemque ciebunt?
Ne proceres, ne tanta animis assuescite bella.
Adveniet iustum pugnae (ne accersite) tempus:
Cum ferus Hungaricas Solymannus destruet urbes:
Et Styros vastabit agros, populumque Carinthum
Servitio premet, et victis dominabitur Hunnis:
Multaque Christiadum vinctis post terga lacertis
Milia servitium patrio deducet ab Istro.
Tum certare odiis tum ferrum acuisse licebit.
Nunc sinite, et placidum laeti componite foedus.
Quo ruitis tandem? quo quo Germana iuventus
Tenditis? indomiti iam succubuere coloni.
Et victas praebet iam dudum Gallia palmas.
Nulla hic seditio. Pater est, pater optimus: orbis
Arbiter, Austriacis divinus Caesar ab oris:
Quem bello petitis: fera ponite, ponite tela:
Nec patriae validas in viscera vertite vires.
Tuque prior, tu parce: genus qui ducis olympo:
Proice tela manu, ter maxime et inclite Caesar.
Non hi te imperio cupiunt detrudere avito:
Non ferro veniunt divi populare penates
Caesaris, aut raptas a templis vertere praedas.
Non furor hic animis, non tanta superbia genti.
Non truce Caesareum petitur caput ense, sed una
Religio: patriae maneat quae libera terrae:
Non in verba Papae iurare addicta Latini.
Abstineas Pater: et pacem de civibus aequam.
Sed quid ego haec? Raptis concurritur undique telis.
Classica iam sonant, et Teutonis ora tumultu
Omnis coniurat trepido: saevitque iuventus
Germana et latos vastant cultoribus agros.
Ipse etiam Caesar diverso Regia tractu
Moenia deseruit, validisque supervenit armis


page 377, image: s393

Hesperiae gentis: ripamque binominis Istri
Obsidet. ancipiti dubius Mars errat in orbe. [Note: Maxaemyl. [Abbr.: ?] virtus in bello Smalcaldico.]
Tunc vero patruo Maxaemilianus, ab ora
Marcomaum, et duri metuenda sede Bohemi
Auxilia adducit, sociosque ad bella coegit:
Qui caput obicerent, fido pro Caesare, diris
Hostibus, et quoties ita rerum posceret usus,
Auderent forti Regem defendere bello.
Iamque omnis campis exercitus ibat apertis:
Cum subito fortuna vices mutavit, et hosti
Attulit exitium, Germanaque castra diremit.
Excessere loco, et patriam rediere sub Arcton.
Saxones, et Suevis armati viribus Hessi:
Ut iunctis patriae servarent moenia terrae
Agminibus: gravior quae bello invaserat hostis.
Sic sine vulneribus, sine caede, et sanguine fuso
Constitit iste labor, firmataque foedera pacis,
Clementisque iterum pacata est Caesaris ira.
Hic tuus enituit decor Aemiliane loquendi,
Ora super gressus Pylii senis, oraque Regis
Naricii: cum pro trepidis mollissima victis
Verba ministrares, iratum flectere patrem
Et patruum doctus, mira dulcedine vocum:
Aurea civili redimitus tempora quercu. [Note: Comitia Augustana An. [Abbr.: Anno] 1547. celebrata.]
Mox ubi conventus Augustae Carolus egit,
Comitiisque patres Germano ex orbe frequentes
Imperio accivit: tibi primas obtulit uni
Dicendi partes, voluitque exordia rerum
Tantaram, Aemilii verbis, atque ore diserto,
Consessu in medio procerum, iusto ordine pandi.
Tanta erat eloquii facundia, tanta sonorum
Copia: ceu quando Zephyri spirantibus auris,
Nix resoluta iugis, valles decurrit in imas:
Et magno cumulo vernarum fertur aquarum.
Caesaris interea Hispanis adoleverat oris


page 378, image: s394

Filius: Hesperiasque arces, Baetimque Philippus
Auriferique fluenta Tagi, Gadesque regebat.
Quem pater Augustam terris accibat Iberis:
Ut Belgas, Batavosque illi, Frisosque colonos
Et Sacramento Flandorum obstringeret urbes,
Tum Maxaemilium, patre non renuente, penates
Servare Hesperios iubet: et succedere nati
Fascibus: ac patrui regnumque vicemque tueri. [Note: Isabella Caroli V. Uxor mortua.]
Iamque novem exierant transactis mensibus anni:
Ex quo fida tori consors Isabella supremi
Hesperiae regina plagae: pia Caesaris Uxor:
Cesserat ad superos, terrenaque liquerat arva:
Sola uti maternas servaret filia sedes:
Iam matura viro, iam pleno nubilis aevo,
Multi illam magno e Latio, totaque patebant
Hesperia, reges: proavisque atavisque superbi,
Magnanimique Duces. subit anxia cura parentem:
Quem potius regnisque patrem, nataeque maritum
Prospiceret. toto quaerenti nullus in orbe
Dignior occurrit: qui iure ligare iugali
Progeniem posset: quam Maximus iste paterni
Aemilianus agri, virtutumque aemulus heres.
Hic legitur, cunctosque Duces quos obtulit orbis
Exsuperat solus: toti praelatus Ibero:
Et gener Augustis, olim pater ipse futurs.
Tunc ubi iam fido parat ire satellite longum
Aemilianus iter, digressu paene supremo,
Vocibus his Caesar iuvenem compellat iturum: [Note: Oratio Caroli V. ad Maxaemilianum in Hispaniam abiturum.]
Austriadum columen, Maxaemiliane, penatum,
Vir praestans animi, cuius mihi robur in armis,
Pace probata fides, mens nulli obnoxia culpae.
Non equidem obscurum tibi, Teutoniaeque iuventae
Esse reor, quam dura tuae provincia sorti
Obtigerit: qui Thyrreni maris ire per undas
Iussus es, et gentem frenare rogatus Iberam:


page 379, image: s395

Solus ubi externos inter versabere cives,
Nec Patrui auxilio nec fidi pectore patris
Cinctus, et ignotis ignotus forte colonis.
Quare age, quae mentem teneat sententia nostram,
Percipe: et imperii sociam tibi iunge fidelem.
Est mihi, paene aequo pubescens sidere tecum,
Filia, iamdudum non immatura marito.
Praelustris Marie, mentem formosa, genasque,
Quantus honor, quantusque pudor (fas dicere patri)
Tu quoque vidisti quondam puerilibus annis,
Hesperiae imbueres animos cum moribus aulae.
Hanc tumidi sceptro, et late dominantibus armis.
Optavere viri: thalamumque fidemque procorum
Maxima turba petit. Longum enumerare Latinos,
Hesperiosque duces, et Franca per oppida matres
Spem generis. sed enim nulli sociare procorum
Mens mihi: quando viro nostrae coniungere gentis
Fata DEUM poscunt: tibi soli hic sanguis, et aulae
Cura meae, longo promittitur ordine fati. [Note: Maria, Caroli V. filia despondetur Maxaemiliano. Anno 1548.]
Teque adeo paribus suadent in regna vocari
Auspiciis: hinc progeniem virtute futuram
Egregiam, et totum quae viribus occupet orbem:
Austriacumque ferat caeli super ardua nomen.
Quod si nostra tibi Maxaemiliane probantur
Foedera: praestanti Mariam tibi corpore natam
Connubio iunctam stabili, propriamque dicamus:
Omnes ut tecum thalamis felicibus annos
Exigat: et pulchra faciat te prole parentem.
Talibus Augusti dictis fixa Aemilianus
Obtutu tenet ora: soloque immobilis haeret:
Intentos volvens oculos. Nec regia tantum
Sceptra movent iuvenem, terris gestanda Tagaeis
Quantum in connubio Mariae thalamoque moratur. [Note: Responsio Maxaemiliani.]
Tandem laetus ait: ter maxime Caesar et huius
Arbiter Imperii: pater unus et omnibus idem:


page 380, image: s396

Qui tua iussa colunt: idem mihi patrue Caesar:
Nunc vinclo propiore socer. quis talia demens
Abnuat: aut soceros nolit accedere tales?
Unde mihi haec inopina datur tua gratia Caesar:
Qui natam iunxisse mihi dignere marito:
Totque procis me praetuleris, tot regibus unum?
O me felicem, me terque quaterque beatum,
Hoc socero, et tanto nata genitore marita.
Accipio venerorque libens te regia coniux:
Teque Invicte socer: quamquam nil tale mereri
De te umquam potui. tu primis instruis annis
Me puerum: tu me patrio complexus amore
Consocias regno, maiestatisque potentem
Efficis, atque epulis das accubuisse Deorum.
Ergo umeris debes, animo quodcumque libebit,
Imposuisse meis: mihi iussa capessere fas est.
Iamque adeo, superi quod spe meliore secundent
Ingrediamur iter: terramque petamus Iberam,
O socii: et thalami celebremus foedera pacti:
Quae non ulla dies, non ulla iniuria rumpat
Non si diluvio miscens effundat in undas
Tellurem Nereus, caelumve in tartara solvat.
Sic ait, et lacrimis laetus discedit obortis.
Prosequitur Caesar, verbisque affatur euntem:
Vade age care gener, mea sera et sola voluptas,
Auspicioque DEUM terram pete salvus Iberam,
Et natae et regni serva communis amorem.
Tuque o cara mihi ante alias Hispania terras
Cui mea committo dulcissima pignora curae,
Ingens depositum: sis omni tempore felix:
Nec tua finitimo Bethis pulsetur ab hoste:
Nec Tagus aurifluis umquam siccetur arenis.
Haec ubi dicta: omnis portis equitatus apertis
Exit, et Aemilium comites fido agmine cingunt.
Nuntia fama ruit (quid enim velocius usquam?)


page 381, image: s397

Atque iter antevolat turbae venientis, et urbes
Hesperiae late variis sermonibus opplet:
Adventare Ducem, Fernando Rege creatum,
Finibus Austriacis, regno qui praesit Ibero,
Et patrui sceptro, ac solio succedat avito,
Moenia dum teneat patrius Germana Philippus.
Huic etiam natae thalamos pepigisse parentem:
Quae genero in curas veniat partemque laborum.
Venerat hic idem Reginae rumor ad aures:
Incenditque animum dictis: et amore mariti
Incitat Aemilii, tunc Rex pius agmina mittit
Obvia mille viris: qui tecta in Regia ducant:
Et laeto excipiant venientes ore catervas.
Ipsa sed Aemilium tecto interiore moratur.
Praelustris Marie: tractoque per ossa calore,
Iam dudum gaudet sacram contingere dextram,
Aureus huic capiti vertex, auroque capilli
Inserti: et sacras velabat flammea vultus:
Colla monile decens: umerisque haerentia pulchris
Suppara cingebant niveos aurata lacertos:
Balteus et fluxos gemma astringebat amictus.
Corripuere viam interea cum Principe fido
Austriaci proceres: et iam prope celsa Toleti
Moenia constiterant: cum fulva veste nitentem
Cincta Tagum, et ramo pacatae insignis olivae
Nexa comam, tales profert Hispania voces:
Salve Ferdinandi proles augusta Sereni,
Castiliaeque nepos aulae: sate sanguine Divum:
Et geniture Deos: quae te tam commoda terris
Appulit aura meis? qui nostris applicat oris
Aetherius genitor? non huc sine numine Divum,
Germani adveniunt. Nam Rege parante Philippo
Discessum e patriis Germana ad moenia terris:
Auxiliis opus est, et defensoribus istis:
Qui regni fines bello tueantur et armis.


page 382, image: s398

Hinc Mauri infrenes cingunt, lataeque furentes
Gaetuli: hinc Pyreneis e montibus adsunt
Gentis Aquitanae populi Celtaeque feroces.
Quid Scyticas dicam pharetras, arcusque Gelonos?
Dis certe auspicibus reor et virtute secunda
Huc cursum Austriacas vento tenuisse carinas.
Perge modo, et laetus Regis ad limina perfer,
Sisque tuo felix populo, et tutare penates
Castiliae. Sic te superi tutentur et ipsi.
Haec ubi dicta: urbis porta bipatente Philippus
Continuo erumpit, fidoque satellite cinctus
Occurrit, veteremque agnoscit more propinquum.
Iungunt hospitio dextras, et tecta subintrant.
Turba ruit passim, mixta cum plebe senatus
Visendi studio Austriaden: omnisque potestas
Confluit: advolvi genibus, contingere dextram
Vota dare, hospitioque viros, opibusque levare
Idem omnes amor unus habet. Iam tempora lucis
Festae aderant, thalamumque parat, foedusque iugale
Germanae frater Mariae, Aemilioque Philippus. [Note: Nuptiae Maxaemil. [Abbr.: Maxaemiliani] in Hispania celebrantur.]
Iam clamatur Hymen, taedaeque facesque relucent
Legitimae: et sacras cum virgine tendis ad aras
Dux Fernandiades. una incipiuntque precari
Omnes: et socii firmare iugalia lecti
Foedera: Cardineo faciente Antistite sacrum.
Tolluntur plausus iuvenum, mixtaeque choraeis
Insonuere lyrae. media discumbitur aula,
Castilius quondam qua Ferdinandus Elisam
Reginam Aragonum patrio sibi iunxerat ostro.
Mox ubi transierant genialis tempora taedae,
Deserit Hesperiam, Germanaque rura Philippus
Augustamque petit: patriis ubi Carolus oris
Dicebat nova iura pater: populumque rebellem
In sua victrici cogebat vincula dextra.
At Maxaemilius thalamo Mariaque potitus,


page 383, image: s399

Iura dabat, legesque viris: quos Cinga pererrat,
Quos Sicoris, quos tortus Anas, quos Baetis inundat
Auriferi quos unda Tagi, quos dives Iberus
Alluit, in gentes transfundens nomen Iberas.
Hic pacem asservat legum tutricibus armis,
Fasque sequi docet: hic vigilantibus undique curis
Prospicit, et celeri degustat singula sensu:
Venturasque cavet clades: hic naviter omni
Fungitur officio: lenis facilisque moveri
Supplicibus, mediaque pater mollissimus ira.
Inde amor Hesperio innatus populoque patrumque
Coetibus: inque suum reverentia plurima Regem.
Hoc illud, dignari humiles, audire precantum
Verba: nec armatas nimium sibi sumere vires,
Sed ferrum mulcere toga, dare iura petenti,
Parcere supplicibus trepidis: Sic itur in alta
Pectora: sic homines divorum aequantur honori. [Note: Concordia coniugalis.]
Nec minus et primos in cara coniuge amores
Cum lege orsus erat thalami, cum foedere casto:
Quam sibi coniunctam larga pietate fovebat:
Caesare vir felix socero: felicior ille
Hoc genero, et parium spe non fallace nepotum.
Nam socialis amor, mitis pax, gratia concors,
Unanimis pietas, nulloque solubile pacto
Coniugii vinclum concordes ambo ligabat:
Haud ita coniunctae vivunt in amore columbae:
Nec si diligitur dilecto a turture turtur:
Nec si aequaevo sociatam palmite vitem
Ulmus alit: quantum Marie complexa fovebat
Ferdinandiaden ardenti corde maritum. [Note: Maxaemiliani suboles e Maria filia Caroli V. ]
Nec dum transierant duo lapsis mensibus anni:
Cum lecti socium gemina Dea prole parentem
Cara, Toletanae sub tecto fecerat urbis.
Idem amor et reliquo duravit tempore vitae
Constans: nec potuit de mentibus ante revelli.


page 384, image: s400

Quam mors alterutrum praesenti exemit ab aevo. [Note: Laudes divae Mariae, Maxaemi. [Abbr.: Maxaemiliani] II. Regia uxoris. ]
Cedat Penelope, cedat Capanaeia coniux,
Quaeque est extincti manes sectata mariti,
Haemonis Haemonii: cedat Polynicia consors:
Cedat et Alcestis: vitam quae coniugis emptam
Morta sua voluit: cedat memorabilis uxor
Mausoli, totum mulier celebrata per orbem.
Omnibus his prior est et amore fideque iugali
Praelustris Marie: qualis
Flaccilla fuisse
Theudosio fertur: qualis Termantia patri
Theudosio, Eudosie Arcadio, Cornelia Graccho,
Iulia Pompeio, Stiliconi docta Serena:
Talis erat Marie Regi Regina marito,
Edita Caesaribus, solo quoque Caesare digna.
Haec Sarae formam, mentemque Rahelis habendo,
Iudithaeque animum, roburque insigne Iahelis,
Pulcheriae ingenium, moresque fidemque Serenae
Omnes exsuperat, quas aurea protulit aetas.
Qualis enim quantusque pio sub pectore regnet
Candor, et aetherio veniens a semine Virtus:
Qui legum cultus: quae sit probitasque fidesque:
Quae vitae insignis ratio: sine labe pudici
Testantur mores, et mens sibi conscia recti. [Note: Rudolph. II. Rom. Imp. [Abbr.: ?] Rex Ungar. [Abbr.: ?] et Bohemiae, Archidux Austriae, etc. ]
Hinc satus, Imperii qui nunc suprema Rudolphus
Sceptra tenet: patrii Caesar non degener oris:
Virtutumque heres: animique imitator aviti:
Spes magna Hungariae, superent si lumina vitae:
Teutoniae praelustre decus: cui compare filo
Nostra Erato meditatur opus memorabile laudum.
Prodiit hinc etiam patriae pietatis imago
Ernestus divum metuens, et iuris et aequi
Insignis custos. hinc Wenceslaus, avorum
Nomen habens, gentem qui frenavere Bohemam.
Hinc Maxaemilius patri cognominis ipsi
Atque abavo: rebus quibus olim summa potestas


page 385, image: s401

Tradita, et Imperii commissae audacter habenae.
Hinc satus, Huniadem referens Virtute Mathiam
Cuius in Istricolas patuit fortissima bello
Dextera, grassanti non conscia cedere Turco.
Hinc etiam natae praestanti pectore Nymphae
Quattuor insignes: quarum quae maxima natu
Anna tori coniux regalis, in urbe Toleti
Hesperias moderatur opes, sociata Philippo
Eximio Regi, Regi nupta altera Gallo
Nuper Elisa fuit, clauso qui lumine vitae
Occubat, et rapida sublatus morte quiescit.
Ambae formosae, pudibundis moribus ambae,
Caelestumque pares cultu, legumque sacrarum
Addictae studio, et turbis non asperae egenis.
Has pater et genetrix primaevo a lumine vitae
Moribus instruxere bonis, castaque iuventa
Formavere animo: ut cum quis imagine ceram
Induit, et pulchras exculpit in aere figuras:
Aut tabulam pingit: variisque coloribus ornat.
Carolus interea Belgarum ex orbe Philippum
Hesperias patria cum plebe remittit ad arces: [Note: Maxaemiliani ex Hispania reditus, cum Uxore Maria et duobus liberis.]
Et generum Hispanis revocat properanter ab oris:
Ut novus imperio iam tunc assuesceret heres:
Cum Maria nata, quae bina prole parentem
Ac socerum, pia mater avos nunc fecerat ambos.
Quin etiam natale virum dulcedine regnum
Ducebat teneroque soli conceptus ab aevo
Permulcebat amor. nec enim mutare subactum
Ergo ubi Germana tandem tellure Philippus
Evaluit terra ingenium convictor Ibera.
Exiit, Aemilio patriam comitatus ad oram,
Illustri patruele suo: tunc ocius urbes
Hesperiae magnae Regi commendat Ibero
Aemilius, sociosque viae legit, et parat aptum
Auxilium, Mariamque capit, natasque venustas:


page 386, image: s402

Atque iter ingreditur, dis auspicioque secundo
Deseritur iam ripa Tagi, zephyrique relicto
Litore, Tyrrhenum sulcatur navibus aequor:
Tendunt vela Noti: puppis fugit acta per undas
Ocior et iaculo, et ventos aequante sagitta.
Iamque occultantur tumidis Balearidis undis:
A dextra tellus Sardoae linquitur orae,
Asperiorque solo et glaeba non ubere Cyrnus.
Paene orae Ligurum vento spirante secundo
Appulerat, fessamque fretis extenderat alnum
Navita: cum subito medias opponere turmas,
Et terrae prohibere aditu, ne litora tangant,
Aut violare rates, certa est sententia Gallo:
Qui Ligurum fines sumptis obsederat armis.
Sed iam transmissae steterant in litore puppes,
Fato dante vias: aderatque vocatus in undis
CHRISTUS, et in ventum tumidos disiecerat hostes.
Protinus Ausoniae longa tellure relicta,
Templa Tridentinae sedis turrita petuntur,
Hic ubi concilio lecti decreta ferebant
De patrum votis, et religione priorum.
Est locus, aerias contingens montibus Alpes:
Oenthalium dicunt Oeni de valle coloni,
Quam medium rapidis Oenus interluit undis,
Norica seiungens Rhaetis confinia terris.
Urbs ibi, quae nexo trabibus bipedalibus Oeni
Ponte arctavit aquas: facti de nomine priscum
Nomen habet: magnis Rhaetorum habitata dynastis:
Deliciae Fernande tuae, dum fata sinebant,
Parcaque regales tibi permittebat habenas.
Carolus has illo retinebat tempore sedes
Urbis, et Imperii consors Fernandus eadem
Servabat statione locum: magnaque Tridenti
Pro sede excubias cum Caesare frater agebat.
Cum subito Mariam Aemilius, parvosque nepotes


page 387, image: s403

Carlo adducit avo, Ferdinandoque parenti:
Laetitiaque domum complet, priscosque penates
Austriadum exhilarat: fiunt regalibus aulis
Feminei gregis applausus, Comitumque Ducumque,
Tollitur excelsum festivus ad aethera clamor.
Praecipue Fernandus avus, spectando nepotes
Illustremque nurum, genus alto a Caesare summum,
Expleri mentem nequit, atque affixus inhaeret,
Nunc huic, nunc illi carae dans oscula nepti. [Note: Oratio Ferdinandi Regis ad nurum Mariam Caroli Imperatoris filiam.]
Tunc ait: O utinam (fas sit mihi tale precari)
Cara mihi coniux, Hunnorum Regibus orta,
Vincendo sua fata isthac aetate superstes
Degere, et hos posset coram spectare nepotes,
Teque nurum: ac laetos Reginae Regia mater
Ire sub amplexus: quas spes, quae gaudia toto
Pectore conciperet. Sed fors [(reading uncertain: ?)] odiosa repugnat,
Ipsoque eripuit fatalis tempore partus:
Cum decima et quinta faceret me prole parentem.
Nunc octo lapsis abierunt mensibus anni.
Ex quo maestus ago tectis regalibus aevum:
Absentemque piis desidero vocibus Annam,
Tu prima hunc animum recreas dulcissima nostrum
Filia, et antiquae fers tecum oblivia curae.
Gratia sit superis: qui teque meosque nepotes
Finibus Austriacis, regnoque dedere paterno
Incolumes. Dixit, mensisque locavit acernis:
Et laeto instituit convivia regia tecto. [Note: Bellum Germanicum Anno 1552. gestum.]
Ecce autem varia geminum formidine bellum
Surgit, et Arctoi partes Aquilonis aguntur
In Martis rabiem. Gallum Germania firmis
Cinxerat auxiliis, captivaque signa reposcit
Mauritius, soceroque petit sua vincula demi
Landgravio, et patria reducem statione locari.
Fervet amor belli, totumque interfurit orbem.
Fulmineus Mavors: coeunt gens omnis et aetas.


page 388, image: s404

Nec tantum exciti Cattorum a finibus adsunt
Agricolae, capti damnantes vincla Philippi:
Nec Misni tantum, et coniunctis Saxones armis.
Qui paribus poscant Fridericum solvere votis.
Sed Procul Albertus Gallorum in finibus urbes
Marchio concierat: Morini qua litora servant,
Sequana qua fetos liquidis secat amnibus agros:
Qua Rhodanum suus auget Arar, iunctisque feruntur
In maria alta vadis. Iam rura Metensia castris
Cinguntur Rheno iam proximus imminet hostis.
Parte alia duris saevit fortissimus armis
Mauritius: Regemque Oeni cum Caesare ponte
Arcet: et obsesso parat arma inopina Tridento.
Hos inter strepitus, atque horrida bella suorum
Grassanti Mavorte, truces utrimque procellae
Cum fremerent, patriumque alternis ictibus orbem
Pulsarent: nihil officii mens fessa remisit
Caesaris Aemilii: contraque minantia fata
Maior in adversis micuit. simul ipse paterque
Fernandus placidam coepere exquirere pacem:
Et veterem armorum desuescere leniter usum. [Note: Pacificatio Pataviensis.]
Est urbs, Passavium ripis quae cernitur Istri
Proxima: de Batavis nomen quae ducit et ortum:
Oenus ubi rapidis gelidi coniungitur undis
Danubii: inque sinum scindit se lympha reductum.
Huc Fernandus agit collecto milite coetus,
Et pacem sancit: positis audacibus armis,
Ut vires coeant, et mutua foedera iungant,
Nec quisquam populis paret arma aut gentibus ullis,
Ob fidei cultus et Religionis honorem.
Teutonios idem Caesar defendat eodem
Auxilio, paribusque dein communiat armis
Utrosque: ut servent aeternam templa quietem,
Seu veteres teneant ritus, Romanaque iura:
Sive Augustanae sectentur pondera summae:


page 389, image: s405

Ambae ipsi gentes nullo discrimine agantur.
Arbiter has inter partes fuit Aemilianus
Maximus: et pacem sedato Marte benignam
Suasit: ut abluto civilis sanguine belli
Immanes patriis tandem arcerentur ab oris
Thraces, et Hungaricas Teuto defenderet urbes.
Sic, ubi civiles Thrasybulus in Attide motus
Pacasset: veteres cum libertate priori
Restituit leges, et longa oblivia sanxit
Praeteritae cladis: populosque urbesque Laconum
Cecropiae aeterno sociavit foedere genti.
Tempore iam ex illo placidos Germania nidos
Servat, et abiectis pacem colit Austria bellis:
Nec patriis quisquam civilia bella colonis
Intulit, Imperii quemcumque admovit habenis
Alma manus superum: divique hoc tempore cultus
Numinis antiquas paulatim sumere vires
Incipit, inque suum redeunt sacra iura vigorem.
O vere Aemilium, magni praenomine dignum:
Qui consulta togae, non belli ferre solebat
Conscia: pacato doctus postponere dura
Castra foro, et rigidas in falcem flectere sicas.
Hoc animi lenis fuit, ingeniique benigni
Magnum argumentum. Quis enim temerarius ardor
Pro cultu superum, pro religione docenda
Arma movere animis, et vim facere ense beatis
Mentibus, ac segetem cum tristi evellere lappa?
Non his auxiliis, non defensoribus istis,
Numen eget: verbo mentes et spiritu aguntur.


page 390, image: s406

PANEGYRICUS SECUNDUS. DE LAUDIBUS MAXAEMILIANI II. ROM. IMPER. [Abbr.: ?] SEMPER AUGUST. P. F. [Abbr.: ?] ab exitu Caroli V. usque ad Rudolphum II.

Iam Caesar totum pacarat Carolus orbem,
Ipse etiam pacis comes: abiectisque deinceps
Castrorum signis, precibusque librisque vacabat:
Imperii missis Germano nuper habenis
Fernando: et nato mox regna paterna reliquit,
Humanae exemptus liquidum super aethera sorti.
Ipse sed genitor solidas decrescere vires
Ferdinandus, et effeto iam corpore dudum
Robur hebere suum, nervosque labare videbat.
Tum nato Aemilio commendat sceptra Bohemi
Limitis: et regem trabeis fulgentibus ornat:
Imponitque comis Diadema, auroque coronam,
Eoisque gravem gemmis: Regemque salutat
In magno populo, et magna spectante caterva.
Dicitur hic laetos cum patre Bohemia plausus
Albi congeminasse, piasque e pectore voces
Rupisse: O sate gente DEUM, qui sedis avitae
Succedis solio felix, sceptrisque paternis
Auspicio superum, et fato meliore potiris:
Salve Rex terrae, spes o fidissima, nostrae,
Exspectate solo Pragensi, arvisque Bohemis.
Hic tibi certa domus: Regem te cuncta salutat
Gens hominum: montesque ipsi te Magne Bohemi:
Laetaque cum silvis ornant [(printer); sic: syivis ornat] iuga: sis pius omni
Tempore: sis posita nobis clementior ira.
Qualis erat patriis Albertus gentibus olim:
Sigismundaea Rex et vir dives Elisa:
Heu nimium fatis nimium properantibus aevo


page 391, image: s407

Mortali ereptus. qualis fuit optima proles
Rex Ladislaus , patriae pietatis imago:
Ipse etiam celeri sublatus in aethera fato.
Sit tibi vita novo, pax et victoria Regi.
Dixerat: unanimis contollitur undique plausus:
Ceu quando Adriaci per latam litoris oram,
Nauticus exoritur iuvenum, monstrante magistro,
Clamor: et oppositi contra percussa resultant
Vocibus arva sinus, Marci cum panditur aedes.
Caesaris interea vires minuente senecta,
Dux Moguntinus , templi moderator et urbis,
Convocat Imperii proceres: qua moenia Francum,
Moenus adit: nomenque urbi vada pristina linquunt.
Illic ut Regem legerent, qui sceptra per orbem
Teutonium gerat, et quondam super aethera vecto
Caesare Fernando , paribus succedat habenis.
Non hic discordi studia in contraria sensu
Discessere patres: votis communibus orbi
Eligitur Caesar Maxaemilianus, ut olim
Accipiat patrios Caesar de Caesare fasces.
Dicere longa mora est, quantos Germania plausus
Sustulerit, quanto surrexerit orbis ovatu.
Non aliter laetata fuit Germania quondam:
Cum res nutantes et lamentabile regnum
Teutoniae caperet: veterique in honore locaret
Habspurgum genitus clara de stirpe Rudolphus. [Note: Maxaemiliani coronatio Hungarica Anno 1563. 8. Septemb. [Abbr.: ?] ]
Viderat haec dudum saevis conterrita Turcis
Hungaria: Et quis, ait, regni moderamen habebit
Pannonii? aut quonam nostri tibi cura recessit
Ferdinande pater? Regem da Caesar eundem,
Quem sibi iamdudum cognata Bohemia legit,
Magnaque Teutoniae Regem nunc aspicit ora.
Est urbs, Possonium veteres dixere Latini,
Prespurgum nostri: curvatis proxima ripis
Danubii. hic regni diadema et sella curulis


page 392, image: s408

Aemilium exspectat, te rege et Caesare natum.
Quid cessas? quid tuta times? Rex talia fantem
Audiit, et nato Hungaricam nuruique coronam
Imponi Mariae felici sidere curat.
Tempus erat, quo virgo pares sensim efficit horas,
Et noctes paulatim aequat lux una diebus.
Iam Ferdinandus procerum stipante caterva,
Et nato Aemilio, Mariaque aliisque duobus
Cinctus adest natis, Presburgae in moenibus urbis.
Hic patris ante oculos divinaque coniugis ora,
Omnibus ad pompam rebus sacrumque paratis
Accipit Hungaricae, multis in milibus, orae
Aemilius sceptrum: paribusque in regna vocatur
Auspiciis Marie, divini filia Carli.
Laeta erat unda Savi, laetissimus Ister, et omnes
Laetitia plausuque viae montesque sonabant.
Tum procerem quidam caeli super ardua tendens:
Haec, inquit, lux illa fuit: qua Turcica quondam
Armorum rabies subvertit moenia Pesti: [Note: Anno 1522.]
Hungariaeque fero vastavit milite terram:
Et nunc assiduis illam circumsonat armis,
Di faxint, eadem fatis melioribus orta
Lux, anno vertente, Getas et Dacica monstra
Finibus expellat patriis, Hunnosque reducat,
Et seros maneat melior fortuna nepotes.
Sic ait: ingeminant eadem iuvenesque senesque,
Et cum plebe patres clamorem ad sidera tollunt,
Ecce autem furiis animi succensus iniqui
Turca ruit: saevitque feris Solymannus in armis,
Fortunae infensus laetae, rebusque secundis
Caesaris Aemilii . Nam vix pater orbis habenas
Liquerat, et terris ad summum excesserat axem: [Note: Anno 1564.]
Ipse furens animi, taedisque ardentibus actus:
Foederibus ruptis, belli denuntiat iras,
Hungarici vastator agri: captumque nefanda


page 393, image: s409

Caede cruentat humum. Procerum tunc agmine lecto,
Concilium horrendum, mediis in sedibus aulae,
Cogit: et armatae quae sit sententia turbae
Exquirit, bellique iubet tractare laborem,
Et consultando ferventi incumbere Marti,
Convenere patres, bellis animisque verendi,
Informes barbis, quos hispida silva comarum
Inspersit labris, nudo propendula mento:
Ut si quis mullos videat, discrimine secto
Barbarum, aut saetis deformibus ora catorum.
Gorgonei vultus hominum: cava lumina mortis
Torva fronte micant: trucibus suspenditur ensis
Falcatus primorum umeris: densoque galerus
Excelsus limbo canentia tempora velat.
Colla gruum: a scapulis ad suras pallia pendent
Et suus adstrictos braccae sinus exprimit artus.
Postquam perventum Getici in penetralia Regis,
Subnixus solio sic incipit ore Tyrannus: [Note: Oratio Solymanni de bello Christianis inferendo.]
Threicii proceres, genus a Mahomete profectum,
Quem merito colimus solum, solique Getarum
Gens epulata toris, laticum libamus honorem,
Accipite haec, dictisque animos advertite vestros.
Tertius hic abiit paene et vicesimus annus:
Ex quo Pannoniae Budam subvertimus orae
Vicinasque domos Pesti victricibus armis
Sub Mahometaeum, CHRISTO cessante, capistrum
Traximus: et victis dominamur fortiter Hunnis,
Quin et Strigonium nostris devicimus harpis,
Hungariamque igni populavimus et truce ferro,
Et Vaciae sedes, utramque evertimus Albam.
Tempore iam ex illo positis cessamus ab armis,
Immemores operum. quae vos tam pigra moratur
Segnities: frangitque animos, atque abstulit iras?
Quem pavidi horretis? certa est victoria, certam
Spes facit. en vacui sunt denfensoribus agri:


page 394, image: s410

Exiguaeque Hunnis vires, si perdere Budam,
Et Pestum duris olim potuistis in armis:
Quid Raba, Cassoviaeque arces, portaeque Bregaeti,
Quid leve Possonium contra tot milia possit?
In manibus nostris sunt Caesaris omnia, Regis
Omnia, nec quicquam audebit Germania segnis:
Quam suus in Belgas, et Gallica moenia Mavors
Intestinus agit, discordi concitus ira.
Ite citi, rapite arma manu, conscribite turmas.
Et ferro Hungaricos ignique evertite fines.
Aut ego Christicolas una delebo ruina
Omnes: aut Stygias descendam vivus ad undas.
Sancte mihi Mahomete pater, tua pectora nato
Suffice nunc, animamque parem: da perdere CHRISTUM
Christiadasque omnes, crucifixi numina Divi
Qui frustra poscunt, et inani voce fatigant.
Haec ait, et patrium testatus peierat Istrum,
Non prius ad gelidae rediturum moenia Thracae,
Teutona quam Getico superasset milite rura,
Ausoniasque aquila, patriae sub cornua Lunae
Duceret, et Suevas igni subverteret arces.
Extemplo saevire animi: simul omnis in arma
Coniurat Thrace: ductores undique cogunt
Auxilia, et latos implent legionibus agros.
Non tulit Austriades tanto fervore frementem
Aemilius Caesar: properatque occurrere coeptis
Illius, et primi vires inhibere furoris. [Note: Comitia Augustana, An. [Abbr.: Anno] 1566.]
Ergo concilium patrio de limite magnum
Cogit, et Augustae latis in moenibus urbis
Omnes Imperii proceres, primosque suorum
Apparere iubet, totisque incumbere curis.
Olli conveniunt, cunctisque ex urbibus adsunt,
Primi Electores: quorum Moguntia summum
Misit: et antistes Ubiorum proximus illi:
Et senior Trevir: Rhenique et Neccaris [(transcriber); sic: Neccrais] amni


page 395, image: s411

Finitimus princeps, Comes oratorque Palati.
It sacer Augustus rapido provectus ab Albi,
Quingentis equitum lectis comitatus, et Urbi
Promptus adest: patriis quem Brandemburgus ab oris
Consequitur: magnique Duces, clarique Dynastae,
Teutona quos tellus a Rheno misit et Istro.
Considunt omnes mediae penetralibus aulae:
Ordine quisque suo. tum facta silentia tectis:
Et solio Austriades Caesar sic infit ab alto:
Si mihi, quod nostris optavi saepe diebus
Imperium CHRISTUS sine bello armisque quietum
Annueret: vestro poteram parsisse labori
Teutonii proceres: patriis nec moenibus omnes
Imperio accitos haec intra tecta morarer.
Sed cum Barbaries penitus commota propinquos
Pannonas invadat: truculentoque agmine gentes
Undique Bistonias transfundat litora Ponti:
Res dura et regni ratio me classica cogunt
Occinere, et late fines custode tueri:
Cernitis, ut Turci insultent, celerique feratur
Per medios Solymannus equo: tumidusque secundo
Matre ruat. non clausa tegunt iam moenia cives:
Quin intra portas, atque ipsis proelia miscent
Urbibus, et fuso nunc undant sanguine fossae.
Pars hominum vinctis post tergum capta lacertis
Servitum rapitur: misere pars fixa sagittis
Occidit, et tristi patriae sola caede cruentat.
Diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros
Hungaricae vastantur opes: Turcaeque nefandi
Quae nequeunt secum ferre, aut abducere, perdunt.
Nec prius absistent, quin omnia Pannonos arva
Sub Mahometaeum redigant ferro, igne capistrum.
Ausus quin etiam voces iactare superbas,
Iuravit patriae Solymannus cornua Lunae,
Non nisi calcato rediturum Caesare Thracen.


page 396, image: s412

Quare agite, o patriae ductores, inclita terrae
Germanae proles, rebus succurrite lapsis,
Finibus et nostris commune arcete periclum:
Ne ruat in cladem damni securior aetas:
Contemptusque mali premat: amentumque magister
Heu nimium sero doceat post exitus ingens.
Dixerat: unanimi vires, atque arma virosque
Assensu patres promittunt largiter uno:
Imperioque assunt alacres, ac iussa facessunt. [Note: Bellum Turcicum An. [Abbr.: Anno] 66. gestum.]
Continuo armatas cogunt toto orbe cohortes
Carolus, et duris acer Fernandus in armis,
Archiduces: patriaeque cient magna agmina gentis
Ter mille Austriacos pedites, totidemque Carinthos
Et centum turmas equitum: quos Styria mittit,
Quos Athesis, quos Murrha parit, quos ditior Oenus.
Hi primam ante aciem densa inter tela feruntur.
Ducit ab Italia florentes aere catervas
Fregosius: qua Tibris aquam, qua devehit Arnus
In mare Tyrrhenum Thusco de litore lymphas.
Ter mille hunc pedites armati, equitesque sequuntur
Magnanimi. quin et patria de sede volentes
Advenere viri, generis de stirpe vetusti,
Quingenti: quos urget amor concurrere Turcis:
Ipse etiam Caesar Maxaemilianus in aere
Constitit, et lectos armatque locatque maniplos
Divisos acie: simul urbe excedit, et Istrum
Consequitur, totoque petit latum agmine campum
Possonii: et tacite vires explorat, et hostis
Militiam, et Getico viventes orbe catervas.
Longius hinc tendens Taurini ad moenia densum
Agmen agit peditum: quantum non ante Mycenis
Eductum Phrygio fervebat litore Troiae.
Proxima Caesareis coniungit Gallica signis
Guisius, et mediis educit magna Salinis
Agmina: Burgundosque equites turmamque pedestrem.


page 397, image: s413

Non hic Sarmaticas poscebant gaesa sagittas:
Sed, que flammivomos edunt cum pulvere bombos,
Tormenta, et rapidum sclopeta rotantia plumbum.
Quin et Lignitius valido Mavorte potentes
Silesos agitat: quos Odera dives inundat.
Bis mille hunc equites patriis comitantur ab oris.
Te quoque Saxonia digressum vidit ad arma
Proruere haec aetas, mediosque huc ire per enses:
Nudaque pro patriis opponere pectora muris,
Dux Pomerane : Sacra qui nuper Caesaris aula
Imperii magnum munus non segnis obibas.
Iungunt se castris Moravi: geminisque ruentes
Lausnitii terris peditum dant milia fida
Bis centumque viros. It Suevicus ordo sub armis
Qui ripas Alemanne tuas, qui flumina Nicri
Accolit: et liquidi potat de fontibus Istri.
Hos agitat, pulchraeque docet virtutis amorem
Suedius, et sociis comes illi Hatstattius armis,
Martia progenius et avitae haud indiga laudis,
Aemula maiorum et duris exercita rebus.
Hos super accedit, rigido Rosabergius aere
Squameus, et magnum ductor praevertitur agmen,
Agminis ipse instar: vir bello clarus et armis.
Huic parere dati, quos cincta Boemia silvis
Pascit ad Aegranas, et praepetis Albidos undas,
Octo mille viri, praestantes viribus omnes.
Sed mihi nec numero fas est, nec nomine cunctos
Enumerare datum: qui exciti ad proelia fortes
Ductores capitum: quae regem quemque secutae
Complerint campos acies: quibus arserit armis
Teutoniae pubes. neque enim plaga gentibus ulla
Ditior: aeterno quamquam Germanica pubes
Ense cadat, fetu numquam tamen ubere desit.
Postquam omnis legio campis fulgebat apertis:
Iungit et ipse suas Caesar toto orbe cohortes


page 398, image: s414

Eductas: qua clara caput super aethera tollit
Austriadum sedes Regum, materque Vienna.
Mille equites lecti, comitesque Ducesque sequuntur,
Nobilitasque omnis simul, armigerumque caterva,
Et litui strepitant reboantia tympana bombo.
Inde Duces alii sclopetis undique cincti,
Et comites magni, priscaque a stirpe dynastae.
In medio volucris volitat Iovis unguibus uncis
Sceptrum ensemque tenens, curvatam in fronte coronam.
Protinus officii partitur rite laborem
Caesar: sortiturque vices, operasque sagaci
Dividit ingenio, et curas ductoribus aequat.
Prima datur statio Ciliam tibi Carle tueri,
Carnorumque urbes: oram munire Liburnam
Nicoleos iussus Sigethaque castra Serinus.
At Ladislao commissa est arcis Iulae
Tuta fides: Ecco custodia tradita Rabae:
Aerato Thurius servabat Marte Polotam.
Tempus erat: calidos quo sensim contrahit ignes
Sirius: et tepido Titan allabitur astro
Virginis, extremoque ardet fervore Leonis:
Cum loca deseruit Caesar vicina Viennae:
Possoniumque venit: properantique agmine fertur
Densa Aldenburgi sub moenia: qua celer undas
In rapidum Leytes evolvit fortius Istrum.
Hic equitum levia, et Germani velitis arma
Praemittit, quatiant campos, viresque Getarum
Explorent pugnis, et prima pericula tentent.
Ipse locum castris legit, et tentoria vallo
Circumdat. nec longa labor munimina durus
Addidit: ipsa loco mirum natura favebat:
Exiguis tantum fossis atque aggere cingit.
Iam gelidas Dravi Turcus superaverat undas
Ponte novo iunctas, Sicluschi sede relicta:
Et magno fines transiverat agmine Bessos:


page 399, image: s415

Inque Liburnorum penitus perruperat oras. [Note: Sigathi obsidio.]
Arx erat aeria praestructa in rupe Sigethum:
Natura munita loci: quam stagna lacusque,
Et non accesso cingebant amnes paludes.
Huic iuncta e lignis haerebat proxima saeptis
Urbs nova contiguis veterem quae saepibus urbem
Tangebant: duro stabant ubi moenia saxo,
Protinus haec late armato loca milite complet.
Et pons in validam ducebat saxeus arcem.
Turcus et horrendis premit obsidionibus urbes:
At Maxaemilius tuto ut munimine valli
Constitit: exspectatque hostem, belloque lacessit:
Nusquam se Geticis offert Solymannus in armis,
Slavorum [(printer); sic: in] Hungaria qui ceperat arva relicta.
Sed nec Oroslanus, Budae qui praeerat urbi,
Et centum aeratos ductabat mille maniplos
Turcorum: sua deseruit loca, proxima Budae:
Oppositam tantum muniverat aggere ripam:
Castraque servabat: nec se committere Marti,
Nec struere audebat aciem, nec credere campo.
Ignescunt irae Austriacis: dolor ossibus ardet,
Inque hostem furit absentem: mirantur inertes
Non aequo dare se campo: non obvia ferre
Arma viros hosti, sed vallum et castra fovere. [Note: Vesperini expugnatio.]
Non procul a ripa fervente binominis Istri,
Castellum modico firmatum robore valli
Vesperium, acclivis pendebat vertice montis.
Hoc primo capitur deiectis agmine Turcis.
Tandem progressus magna comitante caterva,
Ductor Oroslanus premit obsidione Polotam,
Oppugnatque arcis muros. sed Caesar ab Istro
Subsidium mittit Thurio: armatusque cohortes
Expedit: et vallos ac propugnacula iungit.
Hic subitam nigro glomerari pulvere nubem,
Prospiciunt Turci, ac tenebras insurgere campis.


page 400, image: s416

Convertere vias retro, et mox terga dederunt,
Seque intra tutos retulerunt undique vallos. [Note: Iulla arx amissa.]
Parte alia valido praecelsam expugnat Iulam
Impete Pertavius, citius, quam fortia mitti
Auxilia obsessis tam longo in limite possent.
Nec minus interea Slavorum in moenibus arcem
Oppugnat, duris atrox Solimannus in armis.
Et nunc eversis utriusque potentibus urbis
Moenibus, et toto vulsis a culmine tectis
Arcis. erat medius celsae in penetralibus hostis,
Nec spes ulla fugae, nec opis iam cernere quicquam
Fas ulli, lethumque viris cuncta arma minantur.
Et nunc ingenti per regia castra tumultu
Nuntius it, subitisque locum terroribus implet:
Instructos acie, cunctisque a partibus arcem
Oppugnare Getas, et duris cingere flammis.
Hic aliquis pugnandi avidus, quem dira cupido
Armorum, et rabies insani Martis agebat:
Quae finis standi? quo nos decet usque morari?
Hostis adest: captumque tenet Mahometa Sigethum.
Et ferus eversae Turcus dominatur Iulae:
Cur non auxilium ferimus? cur proelia Turcis
Non dudum facimus, pugnaque lacessimus hostem?
En fugiunt metuuntque tuum Rex Maxime robur:
Nec quisquam se audet Germano opponere Marti.
Omnibus hic amor est ferroque armisque cruentas
Conseruisse manus: magnoque accensa tumultu
Pectora fervescunt: populique queruntur, et ipsi
Ductores fera bella trahi. Non vivida Marte
Dextra viris, animusque alacris, patiensque pericli,
Non mens firma deest. Duc nos, duc maxime Caesar,
Armarique iube, inque aciem dispone cohortes.
Sic ait: ingemuit Caesar, sensitque furorem
Militis, et laxas effrenae plebis habenas.
Tum populum proceresque suos affatur amicos:


page 401, image: s417

O socii, quae sit rerum fortuna videtis,
Et quo cuncta loco. Ciliam vix parva tuetur
Ense manus: refugitque hostis, simulataque vertit
Terga, dolum fingens: procul absunt castra Sigethi:
Nec tuto hinc aciem regnis inferri Liburnis,
Aut vacuam firmis hanc defensoribus oram
Linquere consultum est: anceps volat alea Martis.
Omnia cur uni credam certamine pugnae
Aut cur praecipiti mergam simul omnia casu?
Nam si quis (quae multa cadunt discrimine tali)
Si quis in adversum raperet casusve Deusve,
Omnis in exitium veniat Germania, et alta
Romani Imperii ruat hoc de culmine virtus.
Non semper nocuit rebus differre paratis.
Cernitis Hannibalem ut Fabii mora fregerit olim,
Et contra insanus subverterit omnia Varro
Flaminiusque ferox. si vox Pompeia [(transcriber); sic: Pempeia] pondus
Pharsalicis habuisset agris: praecepsque quiesset
Lentulus: Ausonio non exundasset Enipeus
Sanguine: nec victor pessum daret omnia Caesar.
Nil desperandum CHRISTO duce, et auspice CHRISTO
Deficiat si nostra manus, non desit Olympo
Praesidium: nostrosque iuvat DEUS ipse labores.
Delphica sacrilegus peteret cum limina Brennus:
Ira DEI rapidum iaculans e nubibus ignem,
Disiecitque acies, evertitque omnia ventis.
Sic ubi Marcomanos contra stetit acer in armis
Marcus, et ingenti fremuit fera Dacia motu:
Horrendi sonitus et flammeus ingruit imber,
Evertitque hostes: et diram fulmina gentem
Aequavere solo, liquefactaque sulphure cuspis
Canduit, et subitis fluxere vaporibus enses.
Sic quando Ausonias exul possederat urbes
Eugenius, forti Gallorum milite cinctus:
Munissetque locos: Aquilonis inhorruit ala:


page 402, image: s418

Eugeniique aciem pressit: revolutaque tela
Vertit in auctores, et turbine reppulit hostes.
Durate, et vosmet rebus servate secundis.
Vix haec ediderat facundo Caesar ab ore:
Cum subito adventat vox nuntia Regis ad aures
Tristia cum laetis referens: cecidisse superbum
Turcarum misero sublatum funere Regem,
Ante Sigethani quam caedes dira Serini
Contigerit: captasque daret victoribus arces
Christiadum populus, crudorum praeda Getarum.
Sic palmam obtinuit ferali morte cruentam
Turcus, et amissis viginti milibus, amens
Nil sibi periurum sensit prodesse furorem.
Filius Imperio Selymus succedit et armis,
Caesare cumque Italo, Germanorumque potente
Foedus init: belloque ardet propere addere finem:
Iusta soluturus diro suprema parenti.
Tunc octo pepigere annos, et pace sequestra
Quisque suas iterum victor remeavit ad oras:
Turcus ob excelsas captas feliciter arces:
Caesar ob incolumes hostili ex agmine cives. [Note: Comitia Spirae celebrata Anno 1570.]
Quattuor exierant revolutis mensibus anni,
Iam placida Hungaria celebrat Spirensia Caesar
Comitia, indicitque forum, patribusque vocatis
Iura dat, ac falsas iubet emendare monetas.
Tum Cameram, et lites forma meliore forenses
Corrigit, ac multas patriae fert undique leges.
Hoc magnum virtutis opus, dignumque supremo
Caesare, collapsum ius instaurare, bonasque
Iustitia, atque manu tutari vindice leges.
Qualis erat sapiens Spartana in gente Lycurgus,
Cecropidesque Solon: qualis Iessaeius heros
In Solymis Solomo: qualis, laus Persica, Cyrus:
Et similes alii, quos fama aeterna caduco
Liberat interitu, et magnum super aethera tollit.


page 403, image: s419

Tum pater Aemilius, Nemetum de finibus Annam,
Natarum fuerat quae maxima, mittit in oram
Hesperiam, ut Regi coniux societur Ibero.
Illinc et Gallo reginam iungit Elisam
Illustrem natam, Carlo ducente Badano
Francorum ad fines: qua rura Metensia lento
Amne Mosella quatit, piguesque intersecat agros.
Namque ut vesano vidit fervere tumultu
Gallorum terras, et Belgas arma moventes
Civica, subiectae saevire in viscera gentis:
Nil intentatum, nil undique liquit inausum,
Ut pacis firmaret opus: Martemque nefandum
Reprimeret, miserisque hostes averteret oris.
Hinc tot ad Hesperios firmatum foedera pacis
Misit ab urbe viros: hinc tot linguaque disertos
Egregiosque fide, Belgarum misit in oras:
Qui placido motas componant foedere gentes.
Ipse etiam Reges dictis aggressus amicis,
Utile consilium bello dedit, utile paci:
O quoties animos, atque effera pectora mulsit
Commotorum hominum? quoties surgentia bello
Germina praecidit, primoque repressit in ortu?
Ut cum serpentes celeri medicamine morbos,
Provida Poeoniae [(reading uncertain: ?)] avertit sollertia dextrae:
Maturoque secat ferro: ne longius errent
Ulcera possessis alte suffusa medullis.
Tandem etiam natas Regi coniunxit utrique:
Cognatasque urbes voluit, populosque propinquos
Teutoniae et Francae, nec non et gentis Iberae
Aeterna unanimes transire in foedera pacis.
Dumque gerit patriae curam: rerumque suarum,
Pondera metitur: quae non incommoda vidit?
Quas non excubias per noctem pervigil egit?
Huc animum celerem rapiens, nunc ocius illuc:
In partesque agitans varias, perque omnia versans.


page 404, image: s420

Quis centum armatus Briareus aut mille lacertis
Tot simul obiectis possit confligere rebus:
Tot responsa suis dare: tot pervolvere curas?
Tot reperire animo, manibusque reperta patrare?
Quis tot sufficiat visu percurrere partes:
Tot lustrare urbes loca tam longinqua tueri?
Quis tot prospiciat casus, tot cernat in orbe
Eventus immenso Argus? centum licet illi
Bracchia: centeno caput Argi lumine vinctum.
Lenior agrestum somnus solet esse virorum:
Et raro umbrosi fastidit limina tecti.
At metus, et patriae cura obruit anxia Regem,
Sollicitamque tenet mentem, laqueataque circum
Tecta volat: quocumque ibat comitatur euntem:
Et currus una conscendit, et ocior Euro
Asservat turmas equitum, peditumque catervas.
Quid loquar? ut plebem placidis admorit egenam
Alloquiis: manibusque preces hominumque libellos
Suppliciter scriptos acceperit ipse, fidemque
Iuraque supplicibus dederit. Non ille retorto
Aspexit lacrimas et verba rogantia vultu,
Sed mitis princeps dextra clemente levavit:
Servavitque fidem pactis: nec polluit umquam
Saevitia fasces: nec civem fronte superba
Respuit: haud illo quisquam de Caesare tristis
Discessit. nec enim ille sibi quaesivit atroci
Praesidium ferro, populi munitus amore.
Tutius imperium est, quod miti adiungitur ore:
Quam quod crudeli ferro stabilitur et armis.
Adde quod et variis linguis pollebat, et ore
Facundo: poteratque suis responsa clienti
Reddere cuique sonis: Itala seu voce benignam
Caesaris implorasset opem. seu voce Latina,
Seu Galli lingua, seu Teutonis ore locutus,
Hispanove [(printer); sic: Hispaniove] sono. Nec gentis verba Bohemae


page 405, image: s421

Nesciit, aut populi durissima verba Liburni.
I nunc, atque animos Enni mirare tricordis:
Aut Ponti regem, qui vicenasque duasque
(Si qua fides famae) vocum discrimine sectas,
Dicitur ore uno potuisse expromere linguas.
Sed tamen ille asper verbisque austerus, et aegra
Fronte minax: noster placido mitissimus ore,
Et poenae parcus: non insultare iacenti
Assuetus: precibus lenis, non voce tremendus.
Vidi ego, vulgus iners nullo turbata timore,
Ad non mortales protendere bracchia calces
Caesaris: et duplices terrae submittere palmas.
Nec maiestatem vidi timuisse: sed ore
Intrepido sua verba loqui: vidi ipse precantes
Caesaris alloquio miti remeare beatos.
Haud minus in sontes divinam exercuit iram:
Iustitiaque hostes potuit frenare rebelles:
Et poenam vitiis infligere vindice dextra. [Note: Bellum Gothanum Anno 1567.]
Exemplo tibi sit bello oppugnata feroci
Gotha Thüringorum, disiectaque moenia Grimmae,
Et quam proscripti solverunt sanguine poenam,
Flebile supplicium miserorum. hinc discite seri:
Et memori deinceps evolvite mente nepotes,
Indomitum nihil esse DEO, firmumque nocenti.
Montibus accumula montes, atque aggere cinge,
Et fluviis circum, turres, impone superbas:
Nullus erit sceleri murus, munimina nulla.
Publicus hinc excrevit amor, patriaeque parentem
Plebes Aemilium agnovit, demptoque pavore,
Officium prompto fecit propensa labore.
Nec patrii tantum coluerunt arma coloni
Caesaris, et vultus veriti sunt ora sereni. [Note: Maxaemilianus Poloniae Rex electus, Anno 1576.]
Ecce Polonorum proceres sanctusque senatus,
Centum Oratores fidos, regnique coronam
Cum sceptro mittunt,mandatque insignia Lascus:


page 406, image: s422

Sed iam tarda gelu, saeclisque effeta senectus
Regnum occludebat, seraeque ad fortia vires: [Note: Rudolph. Maxaemil. [Abbr.: Maxaemiliani] F. [Abbr.: Filius] Rex Hungariae coronatur Anno 1572.]
Et nunc Pannoniae nato mandarat habenas:
Hungariaeque sacrum dederat diadema Rudolpho,
Sceptraque, cum trabea gentis graviore Bohemae. [Note: Idem Germaniae Rex eligitur et coronatur Ratisponae, An. [Abbr.: Anno] 1575.]
Quin etiam regni consortem, operumque suorum
Legerat hunc comitem, procerum statuente senatu
Teutoniae, ut patrio quondam succederet heres
Electus solio, Germanis Caesar in oris.
Sed tamen officio non ulli defuit umquam,
Sustinuitque laboris onus, fractasque senecta
Exhaustasque diu vires ad publica vertit
Commoda: dum regeret vitales spiritus artus.
Felicem iactat sublimis fama Metellum,
Quod Romae natus, magnorum e stirpe parentum,
Et raras animi valido cum corpore dotes
Servarit: lectique parem, sociamque laborum
Fecundam nactus: quod fasces gesserit ampli
Imperii Consul: quod eodem tempore natos
Viderit, urbanas tres insedisse curules.
Quod totidem natas nuptum cum fruge locarit:
Et seros illinc spectarit in orbe nepotes.
At Maxaemilius non infelicior illo:
Caesare qui natus genitore, et matre potenti
Regina, virtutis opus sortisque benignae
Munera possedit, mentem bene cultus et artus
Nec minus uxorem divino Caesare natam
Prolificam invenit: patrisque atque orbis habenis
Successit: natumque throno conspexit eodem,
Germanis dare iura locis: gentemque Bohemam
Hungaricasque sacris moderari legibus urbes.
Tum binas natas geniali iure duobus
Regibus, et sacro sociavit foedere lecti.
Attamen exercent aliae pia pectora curae
Caesaris: et stimulis animum mordacibus urgent.


page 407, image: s423

Hinc plaga Sarmatiae regnum cum gentibus offert:
Hinc sua bellaces promittunt foedera Moschi [(transcriber); sic: moschi] :
Hinc fremit insanis Amurathes Turcicus armis,
Pannoniosque rapit violata pace colonos:
Invaditque oras: et celsas eruit arces.
His rebus Caesar primis ut consulat orsis,
Concilium legit, et proceres ad moenia cogit
Celsa Ratisponae: gelidi qua saxeus Istri
Pons adstringit aquas, et firmis molibus arctat. [Note: Comitia Ratisponensia: An. [Abbr.: Anno] 1576.]
Convenere patres Germani, atque agmine longo
Ductores adsunt, et seria iussa facessunt:
Aut oratores praescripta ad moenia mittunt.
Hic postquam coetus magna convenit in aula,
Exspectantque patres: vulgi cum stante corona,
Infert se medium, solioque insidit eburno
Caesar, et imprimis proceres consideres sellis
Imperat: atque oculos paulum tellure moratos
Attollens, tales effundit pectore questus: [Note: Oratio Caesaris ad Imperii Status.]
O patria, o divum sedes Germanica tellus:
Turcarum gravis ira et inexsaturabile pectus
Cogunt me partes iterum descendere in omnes:
Quos nec pacis honor, nec foedus mitigat ullum.
Non iam Pannonias infesto milite fines
Invasisse satis: cladem traxisse per omnem
Reliquias Hunni, Carnos et Styria rura
Occupat et muris Labaci hic imminet hostis.
Nec Savus avertit: nec ripis invius Ister
Deterret: facili contemnunt flumina saltu,
Et rupes Turci: quas campi more pererrant.
Pro scelus ecce etiam laceratae moenia Rabae
Armis infestant, improvisoque Comorram
Marte petunt: celsaque audent in rupe Polotam
Tundere: nec sat tuta suis Tocaja muris,
Quam ferus infractis Amurathes terruit armis.
Dalmata quin etiam patitur fera castra Getarum:


page 408, image: s424

Et Iaderae pressis vim Turca penatibus infert.
Vix sese Illyrii Scythico tutantur ab ense:
Nec satis armati defendunt obvia cives
Castra Liburnorum: ruptis hostilia portis
Agmina succedunt: nec vim, nec tela retardant.
Quid memorem infandas caedes? quid facta Tyranni
Effera? tot ferro cives post terga revinctos?
Tot raptas ad stupra nurus? tot milia nuper
Finibus e patriis servitum abducta colonis
Threiciis? ipsis deflenda tot agmina Turcis?
Nobis ad belli auxilium, finesque tuendos
Exiguae vires. quis enim stipendia solvat
Dispositis passim per proxima moenia turmis?
Quis tot defendat tam longis finibus arces?
Tot crudos patriis abigat regionibus hostes?
Nemo mihi credet referenti singula: nemo
Credet inexpertus: quanto hic opus aere, manuque,
Et quo tot fines possim custode tueri.
Quare me vestris manibusque opibusque iuvate,
Pro se quisque viri: et patriae commune periclum
Arcete: ac mecum quemvis durate laborem.
Nam si illos Turci vincant: nihil abfore credunt,
Quin omnem Hungariam penitus sua sub iuga mittant:
Teutoniamque omnem vertant: quae deinde cavere
Vestrum opus, o proceres, et primo occurrere morbo.
Non hoc difficile est: sunt nobis fortia bello
Pectora: sunt animi, et rebus spectata iuventus:
Sunt et opes patriae: sunt arma. nec extera nobis
Auxilia hic deerunt: sociataque foedera Moschi
Magnanimi missis huc oratoribus optant:
Quorum nos quavis adventum luce moramur.
Sarmata praeterea sceptrum trabeamque Poloni
Regni offert: nostrisque suas coniungere vires
Gaudet, et unanimi Turcis obsistere Marte.
Quare agite, o regni proceres communibus armis,


page 409, image: s425

Et sociis manibus patriam defendite vestram,
Subsidioque viros, qui diros finibus hostes
Threicios reprimunt, dextraque opibusque levate.
Dixerat, illi omnes obtutu Caesaris uno
Haerebant taciti, et tantis de rebus agentem
Mirati, largas gaudent promittere dextras.
Vix e concilio discesserat arbiter orbis:
Protinus inter se proceres consulta petebant:
Ingentemque auri molem, magnum aeris acervum
Subsidio Hungariae decernunt: ut simul omnes
Imperii patres communibus aera tributis
Dependant: finesque fero tueantur ab hoste. [Note: Legatio Polonica ]
Interea terris propere advenere Polonis
Magni oratores: veniamque a Caesare poscunt:
Quod regni admorint solio, sceptrisque Polonis
Vaivodam: causasque sui pro tempore facti
Suppliciter reddunt: ac rura fidemque remittunt.
Non tulit hoc aegre, quamvis potuisset: et auro
Ditatos ab se Caesar dimittit: et orbem
Sarmaticum Imperio nullis obsistere coeptis
Iussit, et infestis numquam succurrere Turcis.
Quippe ratis satis esse operae, durique laboris
Tutari Hungariam, Carnosque ac Illyris oram
Threicios contra: neque mole opus esse recenti.
Tunc etiam Moschi Scythico [(transcriber); sic: Schytico] de rure profecti
Hos super adveniunt: Turcis immanius ipsis
Concilium, torvi fratres et torva tuentes. [Note: Legatio Moschovitica [(reading uncertain: ?)] ]
Quales Aetnaeis habitarunt montibus olim
Cyclopes crudi, et vasta se mole moventes.
Diri hominum vultus, et lurida frontis imago:
Ora incana situ, Scythicis labra pendula barbis:
Frigore adusta cutis duro, contractaque rugis:
Barbarici gestus, agrestis vita, ferini
Mores, civilis mens consuetudinis expers.
Vidit ut hos Caesar foedus commune petentes,


page 410, image: s426

Horruit: inque ipso damnavit foedera vultu:
Nec quisquam voluit socios admittere tales,
Caesareave fide dignari. hos respuit omnis
Aetas, hos pueri fugere virique senesque.
Nec tamen indignum quicquam se Caesare Caesar
Commisit, dans hospitii regalia iura:
Et magnos habuit genti tam taetricae honores.
Tandem etiam responsa dedit, Regique remisit
Donatos opibus largis, auroque superbos.
Ipse autem interea vires decrescere sensit
Corporis, et diram membris subrepere tabem. [Note: Maxaemiliani in Comitiis Ratisponensibus aegrotatio.]
Nam labor, et gravib. [Abbr.: gravibus] curis comitata senectus,
Hauserat e gracili firmum compage vigorem:
Aegraque fatalis veniebant semina morbi.
Et facie color omnis abit: succedit ubique
Pallor: et exiles corpus tenuatur in artus.
Ut cum purpureos amittit terra colores:
Altaque formosis viduatur frondibus arbor:
Aut curvo languet succisum gramen aratro.
Nil operae prosunt, curaeque manusque medentum.
Nil cumulata iuvant magnis altaria donis:
Inque dies aliquid valido de corpore cedit.
Iamque dapes, sapidusque movet fastidia potus:
Os hebet, et succo lingua est imbellis amaro.
Nec quicquam reliquum, nisi edentes pectora curae:
Nox abit insomnis: vigilantur tempora lucis.
Nec mora, finitima Regem de sede Rudolphum
Imperat acciri: fasces uti Caesaris illi
Commendet genitor, latique negotia regni
Imponat. venit ille cito velocior Euro:
Et patri improvisus adest: macieque suprema
Conspicit oppressum, et lethalis semine morbi.
Exsistunt gemitus, lacrimaeque in verba solutae:


page 411, image: s427

O quem te aspicio? quantum mutatus ab illo
Caesare, qui nuper patrias ingressus es urbes?
Indoleo, et vitae melioris comprecor usum.
Nec plura effatus: verbis quem Caesar amicis
Solatur, paucisque monet, mandatque vicissim
Quae fieri velit, et lacrimis affatur obortis. [Note: Oratio Caesaris ad D. Rodolphum F. [Abbr.: Filium] ]
En ego, qui toto sublimior orbe ferebar:
Maiestate potens regni, et Diademate Caesar,
Hic iaceo, et cunctas nunc cogor linquere terras.
Nate diu (res si qua diu mortalibus ulla est)
Viximus: et cursum iamdudum implevimus aevi.
Tu, cuius viridi aetati pubentibus annis,
Et generi fatum indulget: quem numina poscunt
Imperii frenis iam nunc succedere nostri:
Ingredere o patriae spes, o fortissime Ductor:
Auspicioque DEI sceptrum de Caesare patre
Fili Caesar habe. siquid tamen usibus aevi
Edocto credis: dictis animum adde paternis.
Principio patrios cum religione penates,
Et sacros tutare focos: quos conscia poscunt
Pectora: nec quemquam ferrove ignive cruento
Supprime, diversos ob religionis honores.
Certius imperium est, quod nullo sanguine constat,
Quam quod caede fera, et duris extenditur armis.
Donec enim morem praestat tibi patria tellus:
Inque data solet ire fide: tu semper eandem
Assere: nec pacis patiaris foedera rumpi.
Imprimis Germana tibi sit patria curae:
Teutoniosque fove, genus armis acre togaque:
Unde tuos ducis primis a stirpibus ortus.
Non illi auxilium, non obsequia ulla negabunt.
Sis felix, facilisque tuis, alienus ab ira:
Ultricemque cave Nemesin, nisi iusta sit olim.
Non acies, non bella tibi, non proelia amori.


page 412, image: s428

Nulla salus belli furiis: Pax optima rerum,
Quas homini novisse datum. prius omnia certo
Consilio tenta, quam praeceps arma capessas
Effera: et in media sis paulo mitior ira.
Consulere in medium: afflictis succurrere rebus:
Parcere subiectis: cede abstinuisse ferina:
Largiri pacem saeclis: orbique quietem:
Haec summa est virtus: hic trames ad aethera ducit.
Et nunc quando suum reperere mihi ultima finem
Comitia: ut grates verbis animoque benignae
Teutoniae peragas: quod tanto munere nobis
Auxilium praestat, nostrasque tuerier oras
Subsidio cupit, et prompto nihil abnuit ore.
Haec ait: ille animo dilecti verba parentis
Condit: et in magni regalia tecta Palati
Omnes accersit proceres, monitusque paternos
Exsequitur: gratesque animo verbisque disertis
Convenienter agit: quod toto ex orbe Latini
Imperii tanto venissent agmine cives:
Qui prompte auxilium praestare, atque aera tributo
Pendere communi patriae, pro finibus, optent.
At patris interea properat lacrimabile lethum:
Tunc ille uxorem (namque haec a Caesare nusquam
Anxia cedebat) dictis affatur amicis:
Cara mihi coniux, vita mihi carior ipsa:
Qua cum tot placidos egi concorditer annos:
Cara vale, et prolis serva communis amorem.
Me mea fata vocant mortali e limine vitae.
Nam tellus linquenda, domus linquenda, placensque
Uxor, et unanimis tot suavia pignora lecti.
Sed mihi pro terra caelum, pro coniuge CHRISTUS,
Cui soli fido, soli mea pectora mando:
Pro tot pignoribus, proavique atavique dabuntur,
Caelesti ambrosia qui dudum, et nectare vivunt.
Longius in terris quid me iuvet usque morari?


page 413, image: s429

Per liquidum Caesar volucri ferar aethera penna:
Inque domus superas: ubi sedes fata quietas
Ostendunt: illic me caelica vita moratur.
Maiestas terrena vale: mihi gloria maior
Parta salutiferi pretioso sanguine CHRISTI:
Non omnis moriar: non omnis obibo: sed urnam
Pars multa effugiet nostri. sic fatur. at illa: [Note: Responsio uxoris.]
Si te animae nostrae mors abripit aspera partem:
Quid moror, haud illi post aeque cara futura?
Illa dies, inquit, deducet utramque ruinam.
Ibo, ibo quocumque praeis: iter omne parata
Carpere deinde tuum. nec me flammata Chimaera,
Nec si centimanus Gyges consurgat Averno,
Usquam divellet: ambos rogus obruet idem.
Dixit et ambabus vellit sacra tempora palmis. [Note: Mors Caesaris Maxaemiliani.]
Ecce DEUS ramum, Letheo rore madentem
Vique soporatum mortis, super utraque quassat
Tempora, luctantemque animam de corpore solvit.
Volvitur in lethum Caesar: sacrosque per artus
Livor it: inque umeris cervix collapsa recumbit.
Ut quando pluviis imbrique gravata ruenti,
Demittunt lapso caput alta papavera collo,
Hic animus caram Reginam deficit aeger:
Succumbitque malis: illam lacrimabile vulgus,
Aegre suscipiunt famulae, collapsaque membra
Marmoreo referunt thalamo, stratisque reponunt.
Aula tepet gemitu, et plangoribus atria passim
Femineis resonant: tensisque ad sidera palmis
Grandaevi patrem superum in penetralibus orant.
Hic alius tunsis utrisque ad pectora pugnis?
Septimus hic, inquit, spatiis fatalibus illi
Annus erat: dederatque climax septennia vitae
Septima: quid mirum tali periisse senecta?
Subicit huic alius (quid enim non omina [(transcriber); sic: omia] fingunt?)
Hoc illud, rutilas quod vidimus hiscere nubes [Note: Chas. An. [Abbr.: ?] 1575. Septemb. conspectus. [(reading uncertain: ?)] [Abbr.: ?] ]


page 414, image: s430

Horrendum: atque atras passim volitare favillas
Sanguine puniceo, et nigra fuligine mixtas: [Note: Eclipsis Lunae, quae mortem praecessit.]
Et longo anfractu medium se scindere caelum
Hoc illud, fratris quod Cynthia lumine cassa,
Abscondit totos nigra caligine vultus,
Paucos ante dies, quam mors properata veniret
Caesaris: et pullo corpus velavit amictu.
Ah miseri: sua cuique dies, suus exitus instat
Et calcanda semel funesti semita lethi.
Dives ne Inachidae sis natus origine prisci,
Nil prorsum intererit: nil prorsum, an pauper, et ima
Plebe satus, vitam sub luce moreris: eodem
Cogimur hic omnes: urna versatur eadem
Sors hominum, cymbae nos impositura Charontis:
Aetheria quotquot mortales vescimur aura,
Hic regi atque inopi tellus recluditur aequa,
Nec gemmis vitae tempus venale, nec auro,
Nec pretio, aut Afro bis tinctis murice lanis.
Quid iuvat auratis aedes fulcire columnis,
Taenariasque trabes, et picta toreumata caelo
Adstruxisse tholis? cum vis adamantina mortis
Advenit: et clavus figit tua membra trabalis:
Cedes magnificae celsis laquearibus aedis:
Nec mortis laqueo caput expediisse licebit.
Ecce autem maestus Regis compleverat aures
Nuntius, et fatis patrem cessisse, Rodolpho
Cum fletu et lacrimis memorat: gemit ille doletque
Non potuisse vale morienti efferre supremum,
Aut oculos clausisse manu: fidam tamen alto
Ore creatricem solatur, et erigit aegram.
Illa solo fixos vultus aversa tuetur:
Pectora frangit amor: pietas exhaurit ocellos:
Verba ori desunt, eadem tam saepe querenti,
Stant natae et peplis tergunt humentibus ora:
Quales exanimum miseris Phaethonta querelis


page 415, image: s431

Flevere Heliades: et tunsae pectora palmis,
Frondibus ac duro riguerunt cortice membra.
Haud mora reliquias medici, defletaque iungunt
Corpora aromatibus. tum pullo velat amictu
Artificum manus, et peplis regalibus artus
Induit: imponitque toro: ostenditque catervae
Conspicienda sui feralia Caesaris ora.
Iusserat hoc olim, Maxaemilianus et ipse. [Note: Anno 1519 Welsa.]
Nominis istius qui primus Caesar, habenas
Imperii flexit: famuli morientis ut atra
Fronde caput, vittisque ligent: positumque feretro
Civibus ostendant: mors ut sua quemque, diesque
Admoneat summus, fragilis de tempore vitae. [Note: Luctus Rudolphi Caesaris ]
At postquam feretro vidit patris ora reposti
Filius, ingenti percussus pectora luctu
Procubuit super: atque haeret lacrimansque gemensque:
Quis te care parens nostris amplexibus arcet?
Quo ruis hinc? inquit: quae nunc colis aurea templa?
Non haec praecipitis sperabam funera sortis:
Non praematuram fatali a numine lethum.
Tu nunc umbra aterque iaces cinis. heu mihi quantum
Teutona praesidium tellus, quantum Austria perdit?
Adsis CHRISTE precor, mea sola atque unica vitae
CHRISTE quies: nostrumque fove caput: ulla laboris
Si nostri te cura movet: qui cardine summo
Vertitur, atque omnis manibus nunc pendet ab istis.
Da mihi virtutem: da provida pectora curis:
Da decus Imperio: et cineri largiri paterno
Perpetuam pacem rursumque ad lumina vitae
Surgere: et aetherio tecum requiescere Olympo.
Haec ubi deflevit: tolli haud ignobile corpus
Imperat: et patrio lectos et agmine iungit
Mille equites, qui supremum comitentur honorem,
Intersintque patris iustis: solacia luctus
Exigua ingentis, tanto sed debita Regi.


page 416, image: s432

[Note: Sepultura Maxaemiliani in urbe Bohemorum Praga.]
Praga iacet, veterum sedes amplissima Regum:
Qui sua per terras gesserunt sceptra Bohemas:
Inclita gymnasio: quo Mulda interfluit Albi:
Urbs triplici distincta loco: munitaque castro.
Huc omnis coetus pompa succedit equestri,
Exsequiasque patri, et feralia munera solvit.
Pars corpus stanno insertum lacrimabile gestant:
Et mediis templi penetralibus ossa reponunt,
Illic in placida Caesar nunc sede quiescit:
Spiritus ad superos, merito quos fovit honore,
Successit fama: vivusque per ora vagatur.
Dive pater patriae. tu nunc nova gloria caelo
Addita Divorum numerum super aethere comples.
Nos alias hinc ad lacrimas feralia terrae,
Fata vocant: tibi partus honos, tibi vita quieta:
Tu superum convexa tenes: coetusque perenni
Aetherios virtute colis. nos flebile semper
Tempus habet: raptumque iuvat lugere parentem,
Et nunc heu, quae digna tibi sollemnia, quasve
Largiar exsequias. aut te quibus alloquar orsis?
Salve siderei Caesar nova gloria caeli,
Aeternumque vale, divine et maxime Caesar.
Salve iterum divine parens, salvete Bohema
In terra cineres: animaeque umbraeque supremi
Salvete aeternum patris, aeternumque valete.


page 417, image: s433

PANEGYRICUS TERTIUS. DE RUDOLPHO II. MAXAEMILIANI II. F. [Abbr.: Filio] ROM. IMPER. [Abbr.: ?] SEMPER AUgusto, P.F. [Abbr.: ?] ac Germaniae, Hungariae Bohemiaeque Rege: Archiduce Austriae: Duce Burgundiae, etc.

Te quoque Caesareo nuper diademate vinctum,
Dive Rodolphe canam: quamquam tua cognita virtus
Nil de se metuit, nostrae non indiga laudis.
Incipiam tamen, et dignas hoc carmine grates
Pro meritis referam: non ut clarissima Solis
Lumina maiori accumulem super aethera flamma.
Sed grati ut specimen pro Caesare pectore edam.
Fama DEI superest: tamen hunc sua facta referri
Delectat, versusque iuvant, et carmina Vatum,
Cumque Gigantaei memorantur proelia belli:
Et caelo expulsae superato Dite cohortes:
Ipse suas avido perceptat pectore laudes.
Non quod carminibus reddatur gloria maior:
Sed quia vult grata celebrari voce suorum.
Quid vero referam primum? quo fine quiescam?
An loquar antiqui generosos stemmatis ortus?
Virtutes ne canam, laudemque decusque Rudolphi
Caesaris, et quo se tollit super aethera, nomen?
Ingeniumne sagax? Magnum mihi panditur aequor.
Si praelustre genus, primaque ob origine Reges,
Et proavos videam atque atavos, patruosque, patresque:
Non alium certe decuit rectoribus orbis
Esse Larem: nullaque magis se stirpe potestas
Caesarea attollit: quam Divi stirpe Rudolphi.
Quis genus Archiducum? quis Pannona nesciat arva,
Virtutesque, virosque, et tantae nomina famae?


page 418, image: s434

Haud indigna coli, nec nuper cognita terris
Austria progenies, toto clarissima mundo.
Haec est ex humili magna ad fastigia terum
Quae forte erepsit: modicaque a gente profecta
Sanguinis Habspurgi, sublimes contigit axes:
Solis ab occasu, Solis quae crevit ad ortus.
Haec orbis victrix, Rhenum subiecit et Istrum,
Pannoniamque omnem domuit fortesque Carinthos,
Et Styros vicit duros, Carnosque rebelles:
Imposuitque pedem superatis hostibus orbi.
Haec lAthes in regno adiecit, Laribusque paternis
Hungariae sceptrum desertae, orbisque Bohemi
Regales fasces, dotalia munera, iunxit:
Dalmatiaeque agros, et quas Savus alluit urbes.
Nec stetit ad virides ripas septemplicis Istri:
Sed Rhenum transgressa, sibi Burgundica rura
Subdidit, armorum vi nulla: oramque secuta
Obtinuit longo Belgarum moenia tractu:
Flandrorumque urbes, Batavosque acresque Brabantos.
Et Frisi regnum: qua Balticus arva subintrat
Oceanus: ditesque tenent sua prata Chumanni:
Haec est, extremos quae dotem accepit Iberos,
Herculeas acie quondam transgressa columnas:
Et Mauros bello petiit, Poenumque [(transcriber); sic: poenumque] ferocem
Stravit: et Ausonias aquilis victricibus urbes
Terruit. Haec postquam Siculis Balearidas arvis,
Sardiniamque omnem, Calabrorumque adderet oram.
Et victo Insubrum statuisset rure trophaeum:
Vincendos alio quaesivit in orbe colonos.
Oceani fines iuxta solemque cadentem:
Armoricae qua rura virent: ubi verior Atlas
Axem umeris torquet, stellis ardentibus aptum.
Huius pacificis debemus viribus omnes:
Quod laeta in patriis traducimus ocia terris:
Quod leges, quod iura valent: quod Teutona floret


page 419, image: s435

Tellus: finitimum quod nescit Iberia Maurum:
Quod nondum Venetum diciones possidet omnes
Turca ferox: quod Pannoniae victoribus urbes
Threiciis nondum parent: quod Styria nondum
Horrendis data praeda Getis: nec terminus umquam
Germanae dicionis erit: nec cornua Lunae
Victrices aquilas Scythico Mavorte domabunt.
Haec eadem Regum mater fecunda Ducumque,
Dive Rudolphe dedit tibi primae exordia lucis:
Qua populosa caput tollit sublime Vienna:
Danubii munita vadis: augusta Deorum
Terrigenum sedes, firmis tutissima muris:
Saepius incursus Solymanni experta furentis,
Et Mahometicolae tormenta minacia Bessi,
Nam pater Aemilius: Marie tibi diva creatrix,
Ambo Caesariis nati, proavisque nitentes,
Caesar et ipse pater: genus alto a sanguine Divum,
Caesaribusque decem, sceptrum ad regale Rudolphi
Nobilitata domus, spoliisque insignis opimis.
Hic mihi fas ultra metas excurrere, et ingens
Nomen, et armatas paucis attingere laudes
Archiducum: quo non genus est celebratius ullum
Iam triplici saeclo. Veteris quis facta Rudolphi
Nesciat: Habspurgae qui natus origine gentis,
Imperium Oceano, famam definiit astris?
Archiducum primus genitor: qui Caesaris olim
Austriacae fasces supremus intulit orae? [Note: Rudolphus Comes in Habspurg, Landgravius Alsatiae: Primus Austriacaedomus Caesar. ]
Cuius si celebres cupiam memorare triumphos:
Certabunt utroque pares a cardine laurus,
Haec Rauracorum spoliis plena, illa Tribocum
Ditior exuviis: illinc Basilaea supinas
Victori palmas accepta clade tetendit:
Hinc Argentinae vidit fera funera praesul,
Et Galli antistes, magna cum strage suorum
Finibus Helveticis. necdum moderamina mundi


page 420, image: s436

Sumpserat illa domus, meritis dotata trophaeis.
Caesare iam patrio decimusque et septimus annus,
Imperioque orbus fuerat: cum moenibus urbis
Francivadi, septem statuunt de Caesare patres.
Pars ibi magna, legunt Angla de gente Richardum,
Pars aliqua Alphonsum Regem dicionis Iberae :
Pars bona Bojemis Othocarum laudat in oris.
Omnes corrupti tantorum munere Regum.
Tandem plus valuit nummorum pondere virtus: [Note: Electio Rudolphi.]
Et comes Habspurga legitur de gente Rudolphus,
Caesar uti lapsum pro viribus erigat orbem
Non hic imperium nummis quaesivit et aere:
Non generis dono, non ambitione petivit
Caesareos fasces. Ultro se purpura Regum
Obtulit: et primus meruit regnare rogatus.
Ima solet summis, magni dominator Olympi,
Mutare: et rursum mentem attenuare superbam,
Depromens obscura DEUS: parvaque locatos
In re, sublimes magna ad fastigia ducit,
Non adeo claris natalibus orta iuventus,
Sanguine quae Poeno Siculum mare tinxit, et acrem
Antiochum, Pyrrhumque trucem, Bochumque cecidit
Sed bellatorum proles exercita in armis,
Matris ad arbitrium fustes portare recisos
Assueta, et stivis glaebam versare Sabellis.
Ergo ubi Caesareis Rex est admotus habenis,
Protinus in toto compescuit orbe rebelles
Imperio, inque suos monitus iurare coegit.
Hinc sibi Bisgaviam subiecit fortibus armis
Alsatiaeque urbes, Suevorum oppida cepit,
Marchiadaeque arces Badani, omnesque dynastas
Forte rebellantes infesto Marte subegit. [Note: Othocari Bohemiae Regis seditio.]
Rex Othocarus erat, Bojemis clarus in oris,
Quem locuples regnum, et vultu fortuna benigno,
Tot Vartislai patres, atavique Bohemum


page 421, image: s437

Ductores tumidi inflabant. Huic Margaris uxor
Filia Leupoldi Austriadae fuit: ultimus orae
Qui dux illius fuerat moderatus habenas:
Ante quidem Henrico nuptum data virgo Suevo:
Cui geminam ediderat partu sacra femina prolem:
Heu praedam Manfrede tuam. nunc grandior aevo
Nupserat infaustis Othocaro huic undique taedis.
Namque auri caeco, terraeque impulsus amore
Austriacae thalami sociarat foedere Ductor
Improbus: et rupto genialis foedere lecti
Rursum aliam ducit, patriaque hanc eicit aula,
Atque omnem Austriados sua sub iuga pertrahit oram.
Longa referre mora est, quibus incitus ille ferarum
Eumenidum furiis, quas fuso sanguine caedes,
Quas strages dederit: Busiride saevior ipso,
Et Phalaris tauro, Phariisque immanior armis.
At fessi tandem cives infanda frementem,
Imperii ad proceres referunt: coramque recenti
Caesare Germano accusant de turpibus ausis.
Ille nihil motus, pergit saevire, novique
Caesaris imperium dementi pectore temnit:
Nec venit accitus: nec facta immania purgat:
Nec veniam supplex poscit: sed ad arma furenti
Concilio praeceps ruit: obsidibusque receptis
Austriadum armato late loca milite complet.
Sed nihil evaluit. Nam Caesar ubique potenti
Oppida Marte capit, quasque Austria continet urbes,
Quas Styri, Carnique tenent, fortesque Carinthi,
Omnes Imperio felici subdit et armis.
Ipsum etiam belli dubium (quis credere possit?)
Ante tubam, lituique sonos sub pacis iniquas
Compellit leges, genibusque advolvier almi
Caesaris, inflato turgentem pectore, cogit.
Non tulit hanc speciem Chunigundis, regia coniux,
Aut pellex [Reg: paelex] potius, fastu praeturgida inani,


page 422, image: s438

Instimulatque virum renovato insurgere bello.
Paret hic uxori, et turmas conscribit equestres
Instauratque aciem vastique ex urbibus orbis
Auxilia accersit. Coniungunt signa propinqui
Marcomanes, Bavarique truces, cum Saxone duro,
Et Suevi potor, fortesque ad bella Silesi.
Ipse sed Hungaricis Caesar collegerat oris
Arma virosque: ducesque suis sociaverat Hunnis.
Stat Moguntinus fido pro Caesare praesul.
Antistesque Ubius , Rhenique Elector, et omnis
Francorum virtus: nec defit Sueva iuventus.
Quin etiam auxilium Rauracus et Alsata praestant,
Et qui Neccario potant de flumine lympham:
Quique Lyci ripas habitant, Istrique per oras. [Note: Pugna Rudolphi Caesaris ad Heymburgum, adversum Othocarum Regem Bohemiae , An. [Abbr.: ?] 1279. Sept. [Abbr.: ?] 2.]
Iamque ruunt, galeaeque tremunt horrore comarum,
Sub pedibus tellus gemit: instigantur in hostem
Aeripedes: primusque virum consurgere pulvis
Incipit: et spatiis utrimque aequaliter acti
Adventant: primique hostem mucrone lacessunt
Chumanni, Hungaricis equitum genus acre sarissis.
Concurruntt per inane sudes, et mutua fiunt
Vulnera: Concurrunt hastae, celeresque sagittae
Aera condensant, et ferreus ingruit imber.
Ceu quando effusa nigrantes grandine nimbi
Praecipitant: solidaque domos nive verberat Arctos.
Iam gravis aequabat luctus, et mutua Mavors
Funera: caedebant pariter, pariterque ruebant:
Cum Styri excedunt acie, et sola proxima vertunt.
Inclinat fortuna diem, durique Bohemi
Instant vi patria, Germanosque acrius urgent.
Tum Caesar delapsus equo, similisque ruenti,
Ad caelum duplices palmas cum voce tetendit:
Per sanctam, pie CHRISTE, crucem, per vulnera quinque:
Unde cruor fluxit, quo gens humana resurgit,
Ante ferae damnata neci, per spinea serta,


page 423, image: s439

Te precor. hac memores recolunt quae luce nepotes.
Adsis o placidus coeptis ingentibus, adsis:
Pelle feros hostes, et causam protege iustam.
Da nobis palmam: voveo tibi templa focosque
In crucis aeternum, DEUS Optime Maxime, honorem.
Vix haec ediderat: cum vertit terga Milodus,
Marcomanum ductor, summoque in cardine pugnae
Haerentem liquit: sequitur pars magna Bohemi
Militis, et campis, certorum ignara locorum,
Huc illuc fertur: pars concidit ense Chumanni,
Pars Germanorum victricibus occubat hastis:
Pars bona Danubii rapidis submergitur undis. [Note: Othocari Bohemiae caedes.]
Ipse etiam geminos princeps Othocarus in hostes
Incidit: et ruptis lethalia vulnera costis
Accipit octodecim: ac prono sola vertice pulsat.
Plurima Danubius tunc nigris corpora lymphis
Volvit: et Euxinas prope decolor ivit in undas
Cedant Druse tui, cedant Traiane labores:
Cedant Scipiadae veteres. victoria nulla
Clarior, aut hominum votis optatior umquam
Contigit. Antiochi stragem Romana iuventus
Hannibalisque feri caedem, captique Iugurthae
Vincula non olim maiori excepit ovatu.
Postquam iam Marchae victus cecidisset ad amnem
Rex Othocarus , et insigni Mavorte Rudolphus
Palmam servasset: tum certo foedere, certa
Cum Venceslao pax lege sacratur: ut ille
Uxorem ducat natam de Caesare Gutam,
Et diadema haeres Othocari, sceptra paterna
Accipiat: cuius germanam Agneta Rudolphus
Ducat: et Austriadae, maribus de stirpe Bohema
Exstinctis, solio succedant rite Bohemo.
Tunc etiam Albertum, procerum poscente senatu,
Praeficit Austriacis natum: Tyrolensis Elisa
Cui nupta, Austriaci Leopoldi e sanguine creta.


page 424, image: s440

Nam pater Agnetem Meinhardus duxerat olim
Marchiadae Hermanni natam, Gertrude creatam
Leopoldi subole: patria quam caede fugarat
Rex Othocarus , et a sceptris amorat avitis. [Note: Austria Archiducatus ab Habspurgenses devenit. Anno 1282.]
Tum procerum assensu latis in moenibus urbis
Augustae, Albertum regali iure potentis
Pannoniae creat Archiducem, Styrosque superbos,
Carniolamque omnem tribuit, marcamque Liburnam,
Vendorumque oram praescripto limite signat.
Sic omni patriae sedato rite tumultu,
Omne quod Oceanum, gelidasque interiacet Alpes,
Exiguo annorum spatio pacavit: et armis
Plurima, plura oris loca maiestate subegit.
Tandem ferventi correptus febre per artus,
Clara triumphatis possedit sidera terris.
Fallor? an augurium divini nominis imples,
Dive Rudolphe
, atavi de nomine mite Rudolphi
Nomen habens: patriam nunc ut tutricibus armis
Consilioque iuves, verus super orbe Rathylphus? [Note: Rudolphus, quasi Rhathylpus, a Germanico rahten und helffen.]
Scilicet imperii dominos, orbisque futuros,
Hoc tanto decuit rerum de principe nasci.
Hinc satus Albertus, summos cui laurus honores,
Nassovio peperit laurus quaesita triumpho. [Note: Albert. Rudolphi F. [Abbr.: Filius] secundus Caesar Austriacus .]
Namque ubi Nassovium coetus damnasset Adolphum
Teutonius, sceptrumque viro, fascesque supremos
Dempsisset: capit arma manu, quae sumere iussus
Iam novus Imperio Caesar, Semtemplice lectus
A coetu procerum. Hinc Nemetum sub finibus orae
Nassovium valido Mavorte aggressus Adolphum,
Ingenti superat pugna, victumque trucidat. [Note: Adolphi Caesaris e familia Comitum a Nassau electi caedes An. [Abbr.: Anno] 1299.]
Tum res Imperii tranquilla in sede locavit.
Opposuitque pedem turbae sceptrumque rebelli,
Et motas diro pacavit milite lites.
Ille Phyretarum comitem victricibus armis
Perdomuit, celsasque viri ferro eruit arces.


page 425, image: s441

Ille Brigantino posuit quoque litore castra:
Et Docobergaeas Eligonis subruit arces
Invictus bello, Boreae vastator, et Austri:
Terribilis Mogo, debellatorque Bohemi:
Misnica cui sumptis extorsit moenia telis.
Obvius haud illi quisquam se impune tulisset
Armato: sive infestum pedes iret in hostem,
Seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
Bissenas patrio commisit milite pugnas:
Bis senos retulit felici Marte triumphos.
Heu tamen insano quod perditur ense suorum:
Cognatique manu, et violenta caede latronum.
Quem non atra dies, non Mars submisit acerbo
Funere: non duri tulit inclementia morbi.
Princeps, aeterno dignus qui viveret aevo:
Munificus, largus, scelerumque acerrimus ultor:
Iustitiae vindex: pietatis amator et aequi:
Rebus in adversis animo imperterritus alto.
Cuius adhuc feros inter praelustre nepotes
Exsistit nomen: quod nec ventura silebunt
Tempora: nec densa condet sub nube vetustas. [Note: Fridericus Alberti F. [Abbr.: Filius] tertius Caesar Austriacus electus et coronatus: Anno 1314.]
Quid loquar Alberto Fridericum patre creatum
Caesare: Caesareas itidem qui rexit habenas?
Egregius forma dux et fulgentibus armis.
Huic sudor per membra frequens, creberque recurrit
Halitus: et tepidi radiarunt casside vultus:
Dum sceptri sibi delatum tutator honorem:
Aeratoque pedem pergit opponere Marti.
Nam procerum coetus geminos elegerat uno
Tempore: qui sceptrum teneant Germana per arva
Augusti: Ludovicus erat dux Boius alter,
Alter hic Austriacis ductor Fridericus ab oris,
Ambo sobrini, Rudolphique ambo nepotes.
Illum praesul Aquisgrani Moguntius ornat
Caesareo: hunc Ubius Bonnae intra tecta coronat.


page 426, image: s442

Tunc turbae exsistunt: passim furialis Enyo
Arma movet, varium studia in contraria vulgus
Scinditur: inque decem bellum producitur annos.
Ac veluti magno discordes aethere venti
Proelia cum tollunt, animis et viribus aequi:
Non ipsi inter se, non nubila, non mare cedunt.
Anceps pugna diu: tandem Fridericus arena
Impare congressus, Bavaro dat terga sequaci:
Inque manus hostis venit, et munimina claustri
Dira subit: donec Leopoldi pectore fido
Fratris: et immenso (rara haec est gratia) nisu
Exemptus vinclis, tranquilla in pace, fideque
Illaesa, reliquae transegit tempora vitae. [Note: Albertus 5. Alberti F. [Abbr.: Filius] Alberti N. [Abbr.: Nepos] Alberti Pron. [Abbr.: Pronepos] Alberti 1. Abnepos. quartus Austriacus Caesar.]
Sed neque carminibus te Rex Alberte tacebo
Quattuor Albertis patre avo provoque atavoque
Edite: quorum atavus lati fuit arbiter orbis,
Augustus Caesar. te forma decora iuventae,
Te facies, orisque nitor: te fortia membra:
Et quae de pulchro provenit corpore virtus:
Venturi memores aevi suscepit in annos.
Austria terra tuo pacata est undique ductu,
Motibus ante feris quassa, et civilibus armis.
Inde Sigismundus natam sibi iunxit Elisam
Connubio: generumque sibi te prole revinxit
Augusta: Moravosque dedit, dotalia rura.
Caesare quo terris sublato ad sidera caeli,
Hungariae regnum, Varadini in moenibus altis,
Cum trabea et sceptro, sociaque uxore tulisti.
Mox etiam fasces iussus tractare Bohemos
Annuis: et gentes refrenas ense rebelles:
Templaque praedantes Thaboritas fundis: et omnem
Ruris agrum pulso tutaris ab hoste Silesi.
Addo truces Moravi motus, Hussitaque bella,
Castraque Sarmatiae Casimiro imbellia victo:
Et trepidos Russorum animos: addo ense subactam


page 427, image: s443

Barbariem, gentesque feras, et quicquid ad Istrum
Threicio paret Regi. Nam Caesar habenis
Ut primum Imperii succedis, et alta rogatus
Sceptra tenes: poterasque tua ad regalia cogi:
Protinus ingentes deducis in arma cohortes,
Extendisque aciem: Graecaque repellis ab Alba
Turcarum vires, et Byzae moenia vertit.
Heu mortem invisam, quae tantum inopina profanat,
Aggrediturque virum. cum vix moderamina rerum
Imperii binis tenuisset fortiter annis. [Note: Fridericus 3. aut potius 4. Ernesti Archiducis F. [Abbr.: Filius] Leopoldi Nep. [Abbr.: Nepos] Alberti pron. [Abbr.: pronepos] Alberti 5. [(transcriber); sic: 15.] Abnepos: Quintus Caesar Austriacus. Anno 1440. Imperavit annis 53.]
Quo vero referam Fridericum carmine Regem:
Cui pater Ernestus, genitrix Cymburga, Vitoldi
Filia Massovii: primis hic ductor in annis
Invisit Solymos, rapidum Iordanis ad amnem,
Cedriferique iugum Lybani, montemque Sionis
Conscendit, sancti subiturus busta sepulcri.
Mox ubi sobrinus cessit mortalibus auris
Albertus Caesar, supera ad convexa profectus:
Imperii proceres Francorum in moenibus urbis
Unanimi assensu, voto concorde, serena
Fronte legunt regem Fridericum Teutonis orbi,
Imperiique viro sceptrum, atque insignia mandant.
Tunc et Aquisgrani praesul Moguntius urbe,
Imponit diadema comis, regnique coronam.
Acclamant omnes: vivat Fridericus ovetque:
Traiano melior Princeps, felicior ipso
Augusto, et Domino, tenuit qui moenia Byzae.
Haud mora, Concilium Basileae in moenibus urbis
Caesar adit Latiumque Papam, patresque salutat,
Et fera Pontificum componit voce duorum
Iurgia: Nicoleo Felicem cedere Quinto,
Exorans, ortasque monens dissolvere lites.
Nec tulit insani bella audacissima Galli,
Concilium quibus ille sacrum turbabat: et omnes
Irarum stolidus Marti laxabat habenas.


page 428, image: s444

Namque illum Alsaticis repressit fortior armis,
Et Suitiae fregit gladiis, arcuque Trebocum
Contudit: ac patrias iterum detrusit in oras.
Post Italum ingressus multis cum millibus agrum
Desponsam exspectat, Lusitani sanguine Regis
Progenitam, facie Leonoram et corpore pulchram,
Ut thalami celebret genialia foedera pacti:
Imperiique Papa capiat sibi dante coronam.
Nullius est hominis facundia tanta, nec ullum
Eloquium, meritis quod possit promere verbis
Laetitias, plaususque Italum, ludosque frequentes,
Et quos huic Latium Friderico fecit honores:
Dum thalami foedus celebraret: et obvia deinde
Pontifici, in tectis ferret vestigia Romae:
Ac geminam acciperet de ferro auroque coronam,
Praesulis impositam manibus. quid gaudia dignis
Versibus illius possit aequare diei?
Quis numero magnos Italum comprendere plausus?
O te felicem, totus cui militat orbis,
Augusti Friderice potens cognomine sacro:
Patria quem tellus Rheno comitatur et Istro:
Itala quem regio sublimem ad sidera tollit:
Que regum thalamis praedives Iberia dotat:
Cuius conspectum multis petiere Quirites
Vocibus, et patriae dixit sua Roma parentem.
Quid loquar Hungariae motus, motusque Bohemi
Limitis, et cladem bellis civilibus ortam:
Quam Ladislao facto iam rege, secundis
Sustulit auspiciis binae dans ocia genti?
Quid fera commemorem Burgundi Principis arma,
Finibus Imperii, murisque illata Novesi:
Quem nata Caroli sociali lege iugata
Aemilii nato pacavit: et hoste superbo
Absque armis domito, Burgundica moenia, et omnem
Belgarum tractum, dotalia regna recepit,


page 429, image: s445

Nunc socer: infestis qui nuper venerat armis?
Sic olim Hersiliam memorant a caede virorum
Retraxisse patres, excussa cuspide ferri,
Et generos soceris medias iunxisse Sabinas.
Nec vos Aemilium prolemque impune ligastis
Audaces Flandri: nec vos impune Viennam
Pannoniaeque Hunni tenuistis regna: nec urbes
Austriacas ferro quondam populastis inulti.
Tandem ubi Caesareas orbis moderatus habenas
Quinquaginta annis fuit ac tribus: obsitus aevo,
Et vitae plenus mortales deserit auras.
Egregius princeps: quem duro Marte togaque
Praelustrem, non bella magis finita triumphis,
Quam res civiles, et fama domestica rerum
Extulit ad superos: caelique in sede locavit. [Note: Anno 1494 Mortuus.]
Hoc primum patriae rerum sub praeside Musae
Erexere caput: meritae et sua praemia laudis,
Et foliis lauri consertam habuere coronam.
Nec DEUS ulli umquam diuturnius ante priorum
Annuit Imperium: nec pene quietius ulli:
Omnia dimidii si spectes tempora saecli. [Note: Maxaemilianus I. Frider [Abbr.: Friderici] 3 F. [Abbr.: Filius] Sextus Caesar Austriacus. 1486.]
Filius hunc sequitur Maxaemilianus, et aequo
Munere regna capit, coetu septemplice lectus
Arbiter Imperii: quem victi pristina Galli
Finibus Artoicis sublimem gloria tollit.
Nam qua luce illi Maria de uxore Philippus
Nascitur, hac hostes viginit mille fugavit, [Note: Anno 1478.]
Collataque acie Ludovicum fudit, et armis
Exuit: ac natae geniali foedere bellum
Finiit, ut nato Galli societur amici.
At postquam fasces Germani ceperat orbis,
Quam bello fortis? quam duris asper in armis
Ille fuit? monstrant etiamnum saeva Salinae
Funera, Gallorum tellus Atrebatia cladem,
Coniugis ob raptum Gallo praedone, Britannae.


page 430, image: s446

Viribus his duros eiecit fortiter Hunnos
Austriacis oris: Regalemque ultor ad Albam
Signa tulit: Turcasque Savo, regnisque Liburnis
Depulit hinc, victorque Idem tot Geldria solus
Milia Flandraeam misere vastantia terram
Contudit: et profugos defendit ab hoste colonos.
Norica quin etiam populantes arva Bohemos
Bello repressit? validisque coercuit armis.
Nec furor hunc Galli, Latium vastantis: et urbes
Campanas regi male praeripientis Ibero,
Terruit: opposito quin milite civibus urbes
Redderet: et crudi raperet de faucibus hostis.
Nec levis Insubrum feritas bis victa, bis armis
Perdomita, hic quicquam potuit: nec falce timendus
Horrisona Grittus Venetorum hunc movit ab oris.
Extinctique forent penitus, nisi Caesaris iram
Supremus Romae antistes veniaeque paratum
Pectus, terrificas pressissent Martis habenas.
Quid Decios, Drusique genus miramur et Afris
Horribilem Marium, aut referentem signa Camillum?
Fama vetus Cossum taceat, taceatque Catonem,
Et Gracchi genus, et geminos duo fulmina belli
Scipiadas, et te sulco Serrane serentem.
Omnibus hic prior est: nec bello maior et armis
Ante fuit quisquam Austriaco de sanguine Regum.
Addo partes pacis, populoque aequata paterno
Iura, animumque viri sollerti Pallade cultum,
Literulisque bonis tinctum: linguamque polito
Praestantem eloquio, seu Gallica, sive Latina,
Sive Itala effari semota casside vellet.
Digna legi virtus. Adeo illi vita modesta,
Ingenuique pudoris amans: ut verba caveret
Ludicra: nec naturae operas nisi solus, et omni
Tutus ab arbitrio, ceu virgo insignis, obiret.
O impurati vestris hinc sumite, vestris


page 431, image: s447

Moribus exemplum: quos verba obscaena profari,
Res gerere obscaenas nostro non paenitet aevo.
At non hoc animo Caesar fuit Aemilianus:
Non hoc ingenio: vestris sed moribus impar.
Heu quantum ille sui moriens, toto orbe reliquit
Teutonio desiderium: canentia postquam
Velsaeis letho sub tectis lumina solvit? [Note: Carolus V. Philippi F. [Abbr.: Filius] Maxaemiliani 1. Nep. [Abbr.: Nepos] Septimus Caesar Austriacus. Anno 1519.]
Carolus hunc Quintus tam claro nomine Caesar
Insequitur: victorque viros supereminet omnes,
Imperii tutor: tuus o ter maxime quondam
Aemiliane nepos: Rheni pacator et Istri.
Magnanimum cui pectus erat, mens altior omni
Fortuna. quibus ille armis sacra frena regebat
Teutoniae, et totum librabat sensibus orbem.
Hic postquam successit avo, fascesque supremos
Imperii accepit, procerum mandante senatu:
Prima rebellanti fecit bella aspera Gallo.
Insubrum terris, cum, rupto foedere, latum
Celticus implevit campum furor agmine Martis.
Anceps pugna diu, Ticini donec ad undas
Captivum duxit Papiae sub moenibus altis
Gallum, Caesareis fidus Fronspergius armis.
Tunc passim indomitos furor exercebat agrestes
Panicus, insana pro libertate ruentes,
Ius contra, et sacras leges, canumque senatum:
Sed DEUS in melius retulit, turbisque repressis,
Teutoniam antiqua pacatam in sede locavit.
Carolus Hesperiis aberat tum Caesar in oris,
Hoste ubi dimisso, simul obsidibusque receptis,
Cum Nympha thalami celebrabat foedera pacti,
Cui pater Emanuel, Olysippo clarus in urbe,
Rex hominum Celtis qui miscent nomen Iberum.
At Gallus, suadente Papa
, nova moverat arma,
Foederibus ruptis, Italaque excludere terra
Caesareos omnes, sententia certa manebat.


page 432, image: s448

Hic furor exarsit Germani militis, urbem
Imperii dominam capere, et feralibus armis
Romanum delere Papam: subit ira rebellem
Ulcisci populum, et condignas sumere poenas.
Ergo duces operum, ante alios Borbonius acer,
Invadunt urbem, portisque patentibus omnes
Accipiunt socios, atque agmina conscia iungunt,
Defensi tenebris, et dono nubis opacae.
Diffugiunt cives, et totus cum Patre summo
Cardineus cedit sacra in Capitolia coetus.
Non secus, ac quondam Senonum grassantib. [Abbr.: grassantibus] armis,
Cum deploratae capta essent moenia Romae:
Providus arripuit Tarpeiam Manlius arcem.
Mox etiam patriis Solimannum depulit oris,
Marte Palatini non inferiore Philippi,
Regem Threicium: qui Pannona ceperat arva,
Et nunc Austriacam aggressus vastare Viennam,
Omnia crudeli ferro popularat et igni.
Sic parvo annorum spatio tres ille Monarchas
Armis devicit, maiestatique subegit
Caesareae: et toti terrorem hinc indidit orbi.
Nec prius Austriaca quisquam de gente vetustos
In tantum produxit avos: nec Teutona quondam
Ullo [(transcriber); sic: Vullo] se tantum iactavit Caesare tellus.
Nam laudes virtute sua transgressus avitas
Subdidit Herculeas sceptris, hoc orbe, columnas:
Terribilis Mauro, formidatusque feroci
Getulo, et populis, quibus ultimus imminet Atlas.
Ecce furens animi, tantis successibus aeger
Hostis Threicius, ne quid linquatur inausum,
Aut sit Caesareis pars ulla intacta trophaeis:
Afrorum populos Hariadenumque potentem
Excitat, et pelago piratam et litore dirum:
Qui bello Hesperiam, violentisque occupet armis,
Et Lybiae Europam furiali milite iungat.


page 433, image: s449

Paret hic, et capto Tunetis Muleasse tyranno
Finitima invadit Maurusia regna. sed armis
Obviat huic Caesar, traiectoque aequore classem
Applicat, eversas inter Carthaginis arces:
Et Clipeam tenuit, stationis litora notae.
Tum primo expugnat robustam Marte Guletam,
Et Tunetam capit et Muleassem liberat orbum:
Ereptasque tuetur opes, instarque trophaei
Getulis retulit magnum vectigal ab oris.
Quid referam nova molitum, foedusque sacratum
Frangentem Gallum, et Ligures [(transcriber); sic: ligures] Papiosque prementem?
Quid Gandavorum motus, Belgasque rebelles,
Geldriacumque ducem? quos armis Carolus omnes
Contudit: et rapido sub leges Marte subegit.
Addo feram Libyae rabiem, Turcaeque furores.
Qui regem Algierae, post effera classica Galli
Bello instigarat Siculos vexare fretumque
Hesperium, et sumptis Baetin invadere telis.
Hunc etiam validis repressit Carolus armis,
Sustinuitque Afros, et barbara tela Asanangae
Vertit in autores [(reading uncertain: ?)] . sed hiems inopina, feroxque
Tempestas, aterque supra caput astitit imber
Noctem umbramque ferens: et inhorruit unda tenebris.
Nec iam cum Libyae populis, cum gentibus Afris,
Sed cum fulminibus, nimbisque furentibus alto
Cum Zephyro [(transcriber); sic: zephyro] et Boreae flabris, Austroque procaci
Bellum erat. Ille tamen pelago subsistit, et omnem
Vim patitur: donec motis reiectus ab undis
Carolus, ingenti cessit cum clade suorum.
O tempestatem ventis crudelibus atram:
Quae nisi Caesareos fregisset in aequore remos:
Africa Sultanis iam non pareret habenis.
Cetera praetereo: quis enim tot Caesaris acta,
Tot fortes pugnas, tot proelia versibus aequet?
Nemo illo melior, nemo indefessior armis,


page 434, image: s450

Ille viam ferro rupit fulgente per hostes:
Quaque globus stabat nitido densissimus aere,
Hac ibat primus, rapido velocior Euro
Ac velut accipiter molles per prata columbas,
Aut citus Hercyniis leporem venator in arvis
Territat: inque fugam solis clamoribus urget.
Sic ille accelerans Martem, pugnae ante tumultum
Saepius armorum nitido splendore fugaces
Vertit equos: equitumque simul deterruit ora:
Totus collucens aere, atque insignibus armis. [Note: Ferdinandus Caroli V. frater germanus, octavus Caesar Austriacus.]
Nec tu carminibus nostris indictus abibis
Ferdinande potens: quo rerum frena tenente
Imperium longo fuit haud tranquillius aevo.
Ante quidem duris etiam conspectus in armis,
Hungariae firmas Solymanni e faucibus urbes
Hic pater eripuit, Carnorumque arva Savumque
Dalmatiaeque solum Getico defendit ab hoste.
Idem Pannoniae sceptrum regale Bohemi
Coniunxit regni, diademate vinctus utroque
Et Ciliae Comitem insano Mavorte rebellem
Expulit Hungaria, et Budam Pestumque recepit.
Post rem Germanam magno turbante tumultu
Composuit, pacisque viam monstravit: et aequa
Sustinuit molem Imperii cervice Latini:
Carolus Hesperiis uti Caesar regnet in oris,
Eoas teneat rex Ferdinandus habenas.
At quando imperii solus moderamina cepit,
Abstinuit bello pater, et felicia vitae
Ocia transegit, tranquillae tempora pacis.
Nec tamen officium virtus defessa remisit:
Opposuitque manum turbae metuenda rebelli,
Comprimis studia et leges ac Pallados artes
Hic pater asseruit, primaque in sede locavit.
Magnarum largitor opum, largitor honorum
Primus, et in nostras aliis proclivior artes.


page 435, image: s451

Se telis alii iactent, arcuque cruento:
Et metui studeant: superis est proximus ille,
Consilio qui cuncta gerit, non acribus armis:
Et sua quem ratio, non irae insania ducit. [Note: Maxaemilianus 2 Ferdinan. [Abbr.: Ferdinandi] F. [Abbr.: Filius] Nonus Caesar Austriacus.]
Diximus ante tuas Caesar, ter Maxime, laudes
Aemiliane patris suboles Augusta sereni
Fernandi, et divi gener optatissime Carli.
Sed tamen hic etiam poni tua nomina debent
Caesareos inter proceres, quos Austria tellus
Pannoniique tulere lares. te Caesaris ornat
Supremum nomen: te pax colit alma fidesque
Sincera, et pietas sanctique potentia iusti.
Nec fuit aequatae melior dare pondera lanci,
Nec legum quisquam, nec iuris amantior aequi
Caesar: Palladiae nec rex studiosior artis,
Seu doctum versaret opus, seu iura sacraret,
Seu pacem daret oranti Martemque levaret:
Seu mentes hominum dulcedine flecteret oris.
Et quamquam dignas meruisti Caesare laudes:
Nil tamen egisti vitae felicius omni
Tempore, Romuleo [(transcriber); sic: Rumuleo] quam quod diademate vinctum
Legisti consortem operum, regnique Rudolphum.
Nec plus est Scythicos armis meruisse triumphos:
Tyrigetum pacasse urbes: Othomannica Bessi
Tela Liburnorum vertisse a finibus orae:
Quam talem genuisse virum: quo praeside rerum
Humano generi favit DEUS arbiter aevi.
Quis tamen imperii Rudolphum admorit habenis,
Dic Dea tu nobis, aliis ego carmine pandam.
Postquam Caesareos genitor deponere fasces
Maxmilianus avet, propior fugientibus annis
Frigida cum, multoque exhausta labore senectus
Paulatim auferret solidas ad fortia vires:
Atque impendentem monstrarent plurima mortem:
Protinus assueto effulgens Germania vultu,


page 436, image: s452

Imperii studiosa sui, velut anxia mater,
Conscendit caelum: divinae Pallados altam
Nexa comam foliis: habituque accincta Gabino.
Hanc famuli circum Divam cinxere serenam:
Mogunti praesul, patriae vir maximus orae:
Qui res imperii linguae moderamine ducit,
Orator gravis eloquio, seu Teutonis ore,
Seu velit Ausonio fari, seu voce Latina.
It Salentinus, quo clara Colonia gaudet
Praesule, Tyrrhena sapiens orator in aula.
Nec non et Gallos doctus frenare superbos
Viribus eloquii Trevir comitatur euntem.
Una ingens Rheni princeps, dapiferque supremus
Caesaris, antiqui genitus de stirpe Palati:
Cui comes Augustus longe de Saxonis orbe,
Ensifer imperii, patriis fortissimus armis
Ductor, et aerati pollens moderamine Martis.
Hinc Brandenburgus sequitur ceu fidus Achates,
Et legit antiquae vestigia nota parentis
Tegmine succinctus Germano, habituque Gabino.
Ut ventum aetheriae sacra in penetralia sedis,
Diva palatino circum stipata senatu
Ante DEUM tales effundit pectore voces:
O pater, o hominum Divumque aeterna potestas:
Aspicis hanc maciem vultus, et labra vetustae
Squalida Teutoniae: et nostras decrescere vires
Paulatim cernis tacitamque instare ruinam.
Nam meus auxilium mihi Caesar opemque maritus
Abnegat: et tardae queritur defessa senectae
Membra: iubetque alium socium mihi quaerere vitae.
Quid censes? quonam ire iubes? quo coniuge vires
Instaurare meas? quae stat sententia menti?
Scis gens Archiducum? nec te latuere penates
Austriadae. Nam multa diu ductoribus illis
Bella peregisti, multos hoc sanguine Reges


page 437, image: s453

Duxisti, et summis decorasti fascibus orbis.
Necdum clara domus sinuosae turbine sedis
Nutat in ancipiti: sed longe fixus in omnes
Cognatos procedit honos. manet ecce Rudolphus
Caesaris Aemilii suboles, quem Pannonis ora
Agnoscit regem, regemque Bohemica tellus
Supplice voce colit, sceptroque admovit avito.
Hunc populi plausu procerumque favore petitum
(Ni tua fata vetant) Regem mihi posco virumque:
Qui patre Caesareas de Caesare sumat habenas:
Ut cum desertis conscenderit aethera terris
Divinus genitor, natus tot pondera rerum
Aequali subeat cervice: ut claviger heros
Amphitryoniades, cum fesso Atlante remoto
Ipse vicem subiit: librataque culmina caeli
Atque axem torsit stellis ardentibus aptum.
Eia age magne pater nitidi regnator olympi,
Tuque o CHRISTE tuo pariter cum flamine sancto,
Adsis o tandem, et propius tua numina firmes.
Tum pater aeterno fatur devinctus amore:
Quo tibi Diva mei, quo quo fiducia cessit?
Non ego Teutoniae oblitus, non Caesaris almi
Immemor: en dudum pro vestris anxia rebus
Mens mihi, nec placida est usquam contenta quiete
Nam me cura tenet sollers ac provida rerum:
Ut stent Germanae firmatis moenibus arces,
Teutoniaeque urbes vigeant, possitque cruentis
Austria terra olim Scythiae dare iura colonis:
ET late nomen varias extendere in oras:
Qua liquor Europam medius secernit ab Afro:
Qua tumidus fecunda rigat sua litora Nilus.
Ergo tibi Austriaca Regem de stirpe Rudolphum
Annuo: praeclaris animi virtutibus auctum,
Iustitia insignem, magnum pietate fideque,
Supplicibus lenem, pravisque reisque timendum.


page 438, image: s454

Hic patris exemplum capiat, tribuatque nepoti:
Et rerum teneat moderamen, et orbis habenas
Mutua posteritas: servatoque ordine fati
Austria continuo numeretur Caesare proles. [Note: Coronatio Rudolp. [Abbr.: Rudolphi] Maxaemiliani F. [Abbr.: Filii] decimi Caesaris Austriaci.]
Dixerat haec: celeri volat hinc Germania lapsu,
Et Regi ante oculos his se cum vocibus offert:
O sate gente Deum, Germanae gloria terrae,
Qui patriam nobis aeternaque moenia servas
Teutoniae: exspectate diu mitissime Caesar:
Caesar ave. nam te Romani hoc tempore Regem
Imperii DEUS ipse legit: sceptrumque tenere
Teutoniae iubet, et patrio succedere regno.
Ingredere o nostrae ductor fortissime gentis,
Imperiique capesse thronum, cape regia laeta
Sceptra manu: patriamque heres hanc sume coronam,
Caesareo impositam capiti. te Rhenus adoret,
Te supplex Ister veneretur et Albidos undae.
Per te servitii quondam squalore remoto
Pristina Germanis consurgat finibus aetas:
Per te fracta diu, translataque pene potestas
Hungariae collum Solymanni subtrahat ensi.
Haec ubi dicta locat solio sceptroque coronat,
Caelestem dextram, et Regem pro more salutat.
Exoritur plausus: Vocesque per aethera iactant,
Unanimique preces cuncti pro Caesare fundunt.
Haud olim fremitu populi maiore sonabant
Moenia Romanae, superatis hostibus, urbis:
Fabricius Pyrrho cum tergum dante rediret:
Aut cum subversa Capitolia ad alta Corintho,
Currum ageret versis insignis Mummius Argis.
Postquam sceptra tulit manibus regnique coronam
Caelesti gessit divinus vertice Caesar:
Intonuit genitor caeli de parte serena:
Et laeti auspicii signum dedit: audiit Ister
Nimborum sonitum, et curvis caput extulit antris:


page 439, image: s455

Rore madens vitreo, et glauco velatus amictu,
Caerula cui virides umbrabat arundo capillos:
Tum regem affatur. salve ter maxime Caesar
Dive Rudolphe, tuoque fave non segniter Istro
Oraeque Austriacae: disiectas aspice ripas,
Et procul eversas arces, desertaque terrae
Moenia Pannonicae, ingentem quae forte ruinam
Traxere: aude aliquid Caesar, et te quoque dignum
Finge DEO, rebusque veni non asper egenis.
Virtus emeritis recludens astra, negato
Tramite tentat iter: virtus ignobile vulgus
Atque udam contemnit humum fugientibus alis.
Sed tua sint etiam sublatis litibus arma:
Et tuus hic Mavors plebi dare iura petenti:
Supplicibus leni pietate remittere culpas:
Iustitiaque levare inopes damnare nocentes:
Et rursum patrias tractare fideliter artes.
Principis est virtus haec maxima nolle timeri,
Sed virtute coli, et studio pare plebis amari.
Sic docuit regnare pater: sic prima iuventae
Fernandus praecepta dedit: sic Carolus ipse
Rexit? et Imperii quondam moderamina gessit.
Qui mare ventosum, qui totum temperat orbem,
Faxit, et eiectis Hunnorum e limine Turcis,
Captiva ante tuos incedant oppida currus:
Palladiaque comas alte subnixus oliva,
Candenti vecteris equo: tranquillaque vitae
Ocia agaas, sacra redimitus tempora quercu.
Dixit, deinde lacu fluvio se condidit alto.


page 440, image: s456

RUDOLPHUS SECUNDUS, DEI GRATIA, ELECTUS ROMANORUM IMPErator semper Augustus: ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae Rex: Archidux Austriae: Dux Burgundiae: Comes Tyroli, et cetera.

LECTORI PIO. TRANSPONE LITTERAS, ET BIS RESOLve, diphthongum ae, in a. et e. et habebis haec carmina per Anagrammatismum.

Hic hic e magno grege, murus et orbis asylum:
Heros praesignis: Davides alter, et alter
Aevo huic Adriades: verum orbi, et numen amicum
Pax pugnae: crux tarda reo: vox cetera dura.

Nicodemus Frischlinus Poeta L. [Abbr.: ?] feci meo unico, post DEUM asylo, Divo Rudolpho II. Caesari: Pragae Calend. April. Anno 1587.


page 441, image: s457

NICODEMI FRISCHLINI PALATINATUS Post superiores tres, de decem Caesaribus Austriacis panegyricos oblatos, ipsi a Caes. Maiest. [Abbr.: ?] praemii loco collatus et concessus.

RUDOLPHUS SECUNDUS divina favente clementia, electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, etc. Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, etc. Marchio Moraviae, etc. Dux Lucemburgiae, et superioris ac inferioris Silesiae, Wirtembergae et Teckae, princeps Sueviae, Comes sacri Romani Imperii Burgoviae, et superioris ac inferioris Lusotiae, Dominus Marchiae Sclavoniae, portus Naonis et Salinarum, etc. Honesto, Docto nobis dilecto NICODEMO FRISCHLINO, poetae Laurato, sacri Laternanesis palatii, Aulaeque nostrae Caesareae et Imperialis Consistorii Comiti, Gratiam nostram Caesaream et omne bonum. Imperatoriae sublimitati atque munificentiae omnino convenire arbitramur, ut eos, qui eruditionis laude clari, nobisque et sacro Rom. Imp. [Abbr.: Romano Imperio] ac Inclitae domui Austriae sincera fide atque observantia dediti et addicti sunt, favore nostro benigne prosequamur: quo non solum ipsi in officio contineantur, sed posteri


page 442, image: s458

etiam eorum ad capescendam eandem bene et recte vivendi rationem inflammentur. Considerantes igitur eximiam eruditionem et in pangendis carminibus felicitatem, qua te supra dictum NICODEMUM FRISCHLINUM florere, ut ex lucubrationibus tuis quibusdam cognovimus, nec non praeclaram, qua nos, et sac. Rom. Imp. [Abbr.: Sacrum Romanum Imperium] serenissimamque Domum Austriae prosequi diceris, devotionem atque observantiam: dignum te iudicavimus, quem peculiari aliquo Caesareae benignitatis nostro argumento afficeremus, quod de benigna nostra erga te animi propensione testimonium perhiberet. Motu itaque proprio, ex certa nostra scientia, animo bene deliberato, Caesareaque auctoritate et potestate te supra nominatum, NICOD. FRISCHLIN. [Abbr.: ?] sacri Lateranensis Palatii, Aulaeque nostrae Caesareae et Imperialis Consistorii Comitem fecimus, creavimus et ereximus, et Comitatus Palatini titulo clementer insignivimus, ac aliorum comitum palatinorum numero, coetui et consortio adscribimus et adiungimus, aggregamusque: decernentes et statuentes, quod omnibus et singulis privilegiis, gratiis, immunitatibus, et honoribus uti, frui, potiri et gaudere possis ac debeas, quibus ceteri Lateranensis palatii Comites hactenus usi, potiti et gravisi sunt, seu quomodolibet, utuntur, fruuntur et gaudent consuetudine vel de iure. Dantes et concedentes


page 443, image: s459

tibi ante dicto NICODEMO FRISCHLINO plenam facultatem et potestatem, quod possis et valeas per totum Rom. Imper. [Abbr.: Romanum Imperium] et ubilibet terrarum facere et creare Notarios publicos et Tabelliones, et Iudices ordinarios, ac omnibus personis, quae fide dignae, habiles et idoneae fuerint, (qua in re conscientiam tuam oneramus) Notariatus seu Tabellionatus, et Iudicatus ordinarii officium concedere et dare, eosque et eorum quemlibet auctoritate Imperiali, de praedictis officiis per pennam et calamarium (prout moris est) investire. Recipiendo ab ipsis Notariis publicis, seu Tabellionibus, et Iudicibus ordinariis per te, ut permittitur, creandis, et ab eorum quolibet, vice et nomine nostro, et sacri Imperii, et pro ipso Rom. Imper. [Abbr.: Romano Imperio] debitum fidelitatis corporale, et proprium iuramentum: in hunc videlicet modum: Quod NOBIS ET SACRO ROMANO IMPERIO ac successoribus nostris, Romanorum Impp. [Abbr.: Imperatoribus] et Regibus legitime intrantibus, fideles erunt, neque umquam interfuturi sunt consilio, ubi nostrum periculum tractetur, sed bonum et salutem nostram defendent, et fideliter promovebunt, damna nostra sedulo cavebunt avertentque. Praeterea instrumenta publica et privata, ultimas voluntates, testamenta et quaecumque iudiciorum acta, ac omnia et singula alia, quae illis et cuilibet illorum dictorum officiorum ratione facienda vel scribenda oc-


page 444, image: s460

current, iuste, pure, fideliter, omni simulatione, dolo, ac fraude remotis, scribent, legent, facient et dictabunt, non attendendo odium, pecuniam munera, vel alias passiones et favores. Scripturas vero in formam publicam redigendas, pro locorum consuetudine et rerum qualitate, in membranis, aut chartis mundis, non abrasis aut vitiosis, fideliter conscribent et conscribi facient, causasque hospitalium et miserabilium personarum, sibi diligenter commendatas habebunt et promovebunt, pontes et vias publicas etiam omnibus modis conservari et instaurari curabunt. Sententias vero ac dicta testium, donec publicata fuerint et approbata, sub secreto fideliter retinebunt, omniaque et singula alia, recte et iuste facient atque exercebunt, quae ad dictum officium quomodolibet curabunt. Statuentes, Caesareaque auctoritate nostra firmiter decernentes: [(transcriber); sic: ?] quod huiusmodi Notarii publici, seu Tabelliones et Iudices ordinarii, a te, ut supra dictum est, creandi possint et valeant per totum Rom. Imper. [Abbr.: ?] et ubilibet locorum facere, scribere et publicare contractus, instrumenta, Iudiciorum acta, testamenta et ultimas voluntates, matrimoniales et quascumque litteras, simulque decretum et auctoritatem interponere in omnibus contractibus quippiam requirentibus, ac omnia alia facere et exercere volentes, quod omnibus instrumentis et scripturis per huius-


page 445, image: s461

modi Tabelliones et Notarios publicos, sive Iudices ordinarios, per te creatos, vel creandos, confectis et conficiendis plena ubilibet fides adhibeatur consuetudinibus, ordinationibus, et aliis in contrarium facientibus, non obstantibus quibuscumque, etc. Mandantes proinde universis et singulis Ecclesiasticis et Saecularibus, Electoribus, Archiepiscopis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Nobilibus, Clientibus, Capitaines, Vicedominis, Advocatis, Praefectis, Procuratoribus, Officialibus, Quaestoribus, Civium Magistris, Iudicibus, Consulibus, Regum Heroaldis et Caduceatoribus ac denique omnibus nostris et sacri Rom. Imper. [Abbr.: ?] subditis ac fidelibus dilectis, cuiuscumque status, gradus, ordinis, condicionis, praemeinentiae et dignitatis exstiterint, ut te saepe nominatum NICOD. FRISCH. [Abbr.: ?] omnibus et singulis privilegiis, gratiis, libertatibus concessionib. [Abbr.: ?] et iuribus pacifice, quiete et sine omni impedimento uti, frui, potiri et gaudere sinant. Si quis autem praesens edictum nostrum, ausu aliquo temerario transgredi et violare conatus fuerit, praeter gravissimam nostram et sacri Rom. Imper. [Abbr.: ?] indignationem, quinquaginta Marcharum auri puri mulctam fisco seu aerario nostro imperiali, et parti laesae, ex aequo solvendam se noverint irremisibiliter incursurum. Harum testimonio litterarum, manu propria subscripta-


page 446, image: s462

rum, et Caesarei sigilli nostri impensione munitarum. Datum in civitate nostra Viennia, die vigesima nona Mensis Decembris. Anno Domini exeunte millesimo quingentesimo septuagesimoseptimo. Regnorum nostrorum Romani tertio, Hungarii sexto, Bohemici itidem tertio. Rudolphus C. [Abbr.: Caesar]

Vice et nomine Reverendissimi D. D. [Abbr.: ?] Danielis Archiepiscopi, Archicancellarii, et Electoris Moguntini , V.S. [Abbr.: ?] Vieheuser, D. [Abbr.: ?]


page 447, image: s463

NICODEMI FRISCHLINI ORATORIS, POETAE ET HISTOrici celeberrimi. ELEGIAE DECEM ANTEHAC NON VISAE, DE TRIBUS MONARCHIIS. Quibus accessit series temporum et annorum ex optimis quibusvis Chronicis desumpta: collecta. AB ULRICO BOLLINGERO ART. M. D. [Abbr.: ?] et Poeta Coronato.

AD NOBIL. CLARIS. ET CONsult. [Abbr.: ?] virum, Dn. Mart. Aichmannum: LL.D: Cancellarium Wirtembergicum dignissimum, etc.

Qui superes miseris spes una relicta Camenis,
O Aichmanne tui gloria magna laris.
Accipe, quae passim varie dispersa iacebant
Carmina, de Domini funere rapta sui.
Quae, velut Absyrthi legit Rex Colchicus artus.
Congessi, multis invenienda locis.
Sit satis Auctorem vivis cessisse, nec ultra
Doctiloquos inter iam superesse viros.
Ne tamen hi pereant, prohibe vir magne, libelli,
Qui fatum domini non meruere sui.


page 448, image: s464

Hos quicumque leget, secum consideret ante,
Quo sint conscripti tempore, quoque loco.
Aequior his fiet, scriptos cum noverit esse
Tempore, quo Caeli tristior aura fuit.
At tu perge bonis Aichmanne favere Poetis,
Et quorum numero me precor esse velis.

Ulricus Bollingerus, M. et P.C. Sch. Bebenh. R. [Abbr.: ?]


page 449, image: s465

ELEGIA PRIMA DE PRIMA MONARCHIA BABYLONIA ET ASSYRIA.

Qui prima Imperii iecit fundamina terris
NIMRODUS Chuso de genitore fuit. [Note: Anno mundi 1580. Gen. 10 et 11.]
Venatorque hominum trux, venatorque ferarum:
Adversus Semo Semigenaeque lari.
Sustulit hic Caelo molem Babylonaque dixit,
Postquam lingua novo multiplicata sono est.
Inde NINUS Ninivem, Babylona SEMIRAMIS urbem
Coctilibus faxis cinxit, ut arcis opus. [Note: 1905. 1960.]
Hinc NINIAS ortus: qui desidis otia vitae
Amplexus periit [(printer); sic: peperit] turpis inerte situ. [Note: 2000.]
Post alii Reges: quorum iam sola supersunt
Nomina, res gestas fama recondit anus.
Ultimus ex istis Rex Sardanapalus inertis [Note: 3127.]
Traduxit vitae tempora, mentis inops.
Tempore qui sceptrum Azarias gestavit Iudae
Samariique soli Rex Menahemus erat.
Illum Chaldaea Phulus Babylone Belochus [Note: 3150.]
Obsessum rapidos fecit adire rogos.
Namque ubi se capta conclusum sensit in urbe,
Nec sibi quaesitae spem superesse fugae:
Invisam cupiens quamprimum abrumpere lucem,
Incensa exanimat seque suosque domo.
Occupat hinc PULUS Babylona, et Persida Medus
Arsacides, rapti seu spolia ampla Ducis.
Post et Samarium valdia virtute Menaehmum [Note: 3180. 2. Reg. 15.]
Contudit, atque auri pendere iussit opes,
Filius huic PHULUS patri non degener ASSUR [Note: 3200]
Nomine TIGLATHUM quem sacra charta vocat:
Nephtalidum ille tribu, Galilaeoque orbe potitus
Samariae primus collabefecit opes.


page 450, image: s466

Proximus huic SALAMAN patrii cognominis ASSUR [Note: Anno mundi. 3217. Ose. 10.]
Arbelam evertit Samariaeque solum.
Cinxit et in victis mox obsidionibus urbem:
Abduxitque decem sub Babylona tribus. [Note: 2. Reg. 17.]
Numquam post urbes illas ex hoste recepit
Israeligenum fera propago domus.
Tempora nam Domini venientis ad ultima CHRISTI
Isto latronum lustra fuere loco.
Qui tamen exciperet patrem contemptor honesti
Filius et iusti SENNAHERIBUS erat. [Note: 3227. 2. Reg. 18. 2. Paral. 31. Isa. 38.]
Ultima qui Solymae fata Ezechiaeque minatus
Agmina caelesti perdidit ista manu.
Ipse redux Ninivae sacris dum supplicat aris
Occubat, heu nati perditus ense sui.
I nunc, et superos insana voce lacesse,
Quisquis es: a iusto provenit ira DEO.
Filius HADDO subit Rex crudelissimus ASSUR [Note: 3233. 2. Reg. 19.]
Et paricidarum sceptra nefanda capit
Longius haud denis regnando praefuit annis:
Imperium Assyriae cum MERODACUS habet. [Note: 3243. 2. Reg. 20. Isa. 39.]
Hic Baladone satus Chaldaeae semine gentis
Quadraginta annos praefuit Assyriae,
Legatos idem Ezechiae portare salutem
Iussit: ubi e morbo convaluisse videt.
Ille quibus Solymae thesauros monstrat et arma
Esaia iustas ore tonante minas.
Filius hinc subiit patrii cognominis haeres [Note: 3283.]
Annos qui gessit ter diadema decem.
Obsidet hic Solymam castris Regemque Manassem
Captivum vinclis ad Babylona trahit. [Note: 2. Reg. 21. 2. Paral. 33.]
Placatum Iehovae tamen ad sua tecta remisit
Postea, nil hominum praevalet ira DEO.
Imperium hinc patriis NEBUCADNEZARUS armis [Note: 3304.]
Suscipit: et Nilum vim sibi ferre videt:


page 451, image: s467

Quando suas NECAO deduxit in arma cohortes, [Note: Anno mundi.]
Qua stat in irriguis alta Magedda locis.
Fudit ubi Regem Iosiam fortibus armis,
Inque fugam Solymae civica terga dedit:
Idem post NECAO Euphraten Rex transiit amnem,
Victorem terris imposuitque pedem:
Et Solymae Regem solo detraxit avito,
Et magnas Nilo pendere iussit opes.
At patris Imperio NEBUCADNEZARUS alter [Note: 3339.]
Successit, magni nomen et omen habens.
Hinc Solymae subvertit opes et flebile regnum: [Note: 2. Regum 25. 2. Paral. 36.]
Et duxit vinctos ad Babylona greges.
Idem etiam flammis Salomonia templa cremavit:
Ac Solymam in rapidos iussit abire rogos.
Praefuit imperio Nebucadnezarus annos
(Si qua fides priscis) tresque quaterque decem.
Sed tamen auratum venerari ut forte colossum
Praecepit, vero postposuitque DEO:
[Note: Dan. 3.]
Iniecitque viros rapidi fornacibus ignis,
Fictitium nollent quod coluisse Iovem:
Poenas inde dedit: quas huic Danielis acerba [Note: Dan. 4.]
Lingua fuit divo vaticinata sono.
Pulsus enim regno silvis errabat, et amens [Note: 3369.]
Depascebat humi gramina, more bovis,
Dum rigidae toto surgebant corpore fetae
Ut Iovis armigerum quem sua pluma tegit.
Ungues illi etiam, rapidi velut alitis ungues
Sub dio in campis dum ferus errat, erant.
Tandem animo rursus caelesti ex arce recepto [Note: 3376.]
Amissas gemina dote recepit opes.
Discite vos magni revereri caelica Reges
Numina, summa DEUS deprimit, ima levat.
Filius imperium tenuit MERODACHUS ab illo [Note: 3382. 2. Reg. 25. Ierem. 12.]
Patre ferae silvae lustra sequente foris.


page 452, image: s468

[Note: Anno mundi.]
Utque DEUM vero se testaretur amore.
Prosequi et exemplo temnere nolle patris:
Carcere Iechoniam et duro compede Regem
Eximit, ac socium magno in honore locat.
Hinc adeo stultum proceres dixere nefandi:
Est aulae, Dominis dicere probra suis.
Filius at fatis Merodacho ad sidera vecto
BALTHASAR Imperii sceptra paterna capit. [Note: 3412. Dan. 7.]
Heu quam dissimilis patrique pudendus avoque:
Plurima nam fecit non facienda pio.
Forte celebrabat magno convivia luxu,
Et proceres inter femineumque gregem.
Iusserat huc calices inferri ad fercula sacros,
Quos Solymae templo dempserat ante pater.
Ebrius hinc potat divinaque pocla profanat,
Contemnitque DEUM concelebratque Ioves.
Sed paries illi fatum crudele minatus
Scripserat aetheria mystica verba manu.
Quae, cum nemo Magus posset captare legendo,
Unus ei Daniel proxima fata canit.
Proxima nam miserum nox funere mersit acerbo,
LABYNITUSQUE patris Rex diadema capit. [Note: 3415.]
Hic Gobriae natum saevo verus ense trucidat,
Crudelesque infert hic et ubique manus.
Mox etiam in Medum demens ciet arma Darium:
Sed plerumque ingens exitus acta probat.
Cyrus enim iunctis cum Rege Cyaxare castris [Note: 3425.]
Idem qui Meda voce Darius erat:
Infestam cingit Babylona capitque iugoque
Subdit et imperium totius orbis habet.
Iunior ipse tamen Medo sub iura Dario
Dum cedit socium norat amare senem.
Inde etiam magno domuit victum agmine Croesum:
Assyriis tulerat qui furibundus opem.


page 453, image: s469

Atque ubi iam fuerat Daniel ante ora Leonum [Note: Anno mundi. 3427.]
Iniectus taetro Rege sinente loco:
Primus ubi incolumem miratus ab arce Darius
Hebraei coluit numina vera DEI.
Cyrus item populum Solymaea ad tecta remittit [Note: 2. Paral. 26. Is. 1.]
Et iubet antiquas aedificare domus.
Finis hic Assyrii fuit illo tempore regni:
Imperii Persis principiumque dedit.
Omnia sic certo dispensant numina fato:
Dante DEO surgunt infima, summa ruunt.

ELEGIA SECUNDA. DE PHARAONIBUS AEGYPTI, TEMPORE PRIMAE MONARCHIAE.

Quo rite memorem Pharaones ore vetustos,
Niliaci frenos qui tenuere soli?
Primus OSIRIS erat Misromi sanguine cretus: [Note: 1959.]
Cui Pharao Regum nobile nomen erat.
Isis ei coniux: quos postera credidit aetas
Numina siderio consociata polo.
Isida nam Lunam gens Solem dixit Osirim
Niliaca: aetherios constituitque focos.
Hic Rex hospitio Abramum cum coniuge Sara [Note: Gen. 12.]
Foverat: Hebraeum rura premente fame.
Femellae allectus specie, quam forte sororem [Note: 2026.]
Thariadae audierat non sine amore rapit.
Sed tutore DEO manet inviolata, viroque
Redditur: immensis afficiturque bonis.
Alter ab hoc ORUS divino lumine mentis [Note: 2223.]
Praeditus Abrami creditur usus ope:
Nam varias Nili primus regionibus artes
Tradidit et verae Religionis opus.


page 454, image: s470

[Note: Anno mundi. 2242.]
Filius huic BOCHORIS erat, qui Memphidos urbem
Condidit, et Pharias aggere cinxit aquas.
Isacus hoc vixit rerum potiente, fuitque [Note: Gen. 35.]
Incola Mamreae sedis, et hospes agri.
Inde nepos PHARAO Nili moderamina gessit [Note: 2250.]
Iosephi prisca notus ab historia:
Venditus hoc Pharias sub Rege advenit in urbes
Iosephus generis clara propago sui:
Potipharisque domum sapienti pectore servus
Rexit amans Iehovae, iustitiaeque tenax.
Femina sed postquam mala sollicitasset amando
Illectum nullis ante cupidinibus:
Insontem falsa sub proditione ministrum
Squallenti vinctum carcere clausit herus.
Abdita sed postquam reserasset somnia Regi
Exemptus vinclis non sine mente DEI:
Sceptra loci rerumque capit solioque locatur
Proximus, et duram pellit ubique famem.
Fratres quin etiam, quibus illum vendere quondam
Cura erat, a misera condicione levat.
Grandaevumque patrem Regi commendat, et omnem
Suscipit in Regis tecta benigna domum.
Illo sed fatis tandem super aethera rapto,
Iosephi ignarus sceptra capit Pharao,
BUSIRIS PHARAO quo non immanior alter [Note: 2348. Exod. 1.]
Rex fuit, heu saevi tristis imago viri:
Hospitis Hebraei genus illi exstinguere prima
Cura fuit, fetus et iugulare novos.
Iussit et infantes ipso concidere partu
Aut Nili immersos praecipitare vadis.
Quos inter Moses mirando numine fati [Note: Exod. 2.]
Servatus, rapidae flumina fugit aquae.
Iamque ubi plus iusto peregrinam crescere gentem
Rex videt, imposuit triste laboris onus:


page 455, image: s471

[Note: Anno mundi.]
Frangeret ut duros operis servilibus artus,
Et gentis validas attenuaret opes:
Iussit ut excoquerent lapides fornacibus ustos,
Et curvo colerent vomere ruris humum.
Condidit hinc Thebas Aegypti, et nomine dictam
Busirim noto Pyramidesque loco.
Saepe ferum Moses caelesti voce tyrannum [Note: Exod. 9.]
Admonuit saevas continuisse manus:
Et genus Hebraeum patrias dimittere in oras
Isacides exul venerat unde domo.
Ille nihil motus divina oracula tempsit:
Nec prece nec diris incitus usque minis.
Non illum rivi manantes sanguine terrent: [Note: Ibid. 7 et 8.]
Non ranis tellus plena, scantesque domus:
Non leudes illum, non ore pediculus atro:
Non bruchi aut morsu tristis eruca movet: [Note: Ibid. 9.]
Non pestis, non saeva lues, papulaeque frequentes,
Anthracesque feri, vulneraque atra movent:
Non grando imppellit, non lapsi caelitus ignes, [Note: Ibid. 10.]
Non saevo mordens dente locusta satum:
Non obscuratum subita ferrugine Caelum:
Non enecta sacri pignora prima thori.
Dum tandem Hebraeos fugientes litora Nili [Note: 2438.]
Insequitur, rubrae marmore mersus aquae.
Inde thronum tenuit longo post tempore MIRIS, [Note: 2550.]
Arcta qui Nili mole coegit aquas:
Eduxitque lacum Mirin cognomine dictum:
Instauransque patrii [(transcriber); sic: parrii] moenia lapsa soli.
Filius huic dominante fuit Samsone SESOSTRIS: [Note: 2614.]
Terrarum domitor Rex, Asiaeque potens:
Omnia qui vectus circum aequora, Solis ab ortu
Solis ad occasum per mare fecit iter.
Filius eiusdem magno cum patre SESOSTRIS [Note: 2711.]
Nominis, assuerat tempora lenta sequi.


page 456, image: s472

[Note: Anno mundi. 2751.]
Excipit hunc PROTHEUS, magicae doctissimus artis,
Tempore qui Priami sceptra Pharaea tulit.
Hospes ei quondam rapta Paris ille Lacaena
Et raptas quaerens Rex Menelaus opes.
Post hunc RAMPSINITUS furtum miratus et astum, [Note: 2777.]
Qui generum furem fecit, ob artis opus
Inde subit CEPHUS, Regis qui exemplar avari [Note: 3060.]
Prostituit natae leno pudicitiam.
Templa sed et natus multos CEPHRIMUS in annos [Note: 3120.]
Clausit, et invisa nomen ab arte tulit.
Sed iura et leges MUCERINUS reddidit aequas: [Note: 3166.]
Ne faceret magnas turpe tribunal opes.
Senacus hinc sequitur Solymi, qui limina fani [Note: 3178. 1. Reg. 14. 2. Paral. 12.]
Praedatus, tota terror in urbe fuit.
Rexit et Aegyptum Pharao cognomine SETHON [Note: 3228.]
Cui dum tu bellum Sennaheribe paras:
Angelus Assyrium Solymae sub moenibus agmen
Sustulit, et dominas noluit esse manus. [Note: 2. Reg. 19.]
Post et PSAMMETICHUS gestavit sceptra Canopi: [Note: 3278.]
Et Syriae victis intulit arma plagis.
Inde NECOS forti Iosiam milite vicit: [Note: 3332. 2. Paral. 35.]
Qua stat in aprico clara Magedda solo;
Illum sed patriis Nebucadnezarus armis
Perdomitum Euphratae victor abegit aquis.
Filius huic PSAMMIS parvo durabilis aevo: [Note: 3349.]
Atque APRYES nulla posteritate nepos. [Note: 3355.]
Hic nam postremus Pharaonum e stirpe Dynasta:
OPHREN Ieremias fatidico ore vocat. [Note: Ier. 44.]
Sidonem is vicit eversis moenibus urbis:
Ieremiamque neci bellua saeva dedit.
Illum Dux AMASIS pacata sede Cyrenae [Note: 3390.]
Sustulit, et laqueo fregit atroce gulam.
PSAMMENITUS sceptro tandem infelice potitur, [Note: 3434.]
Patre Amasi summum transiliente diem.


page 457, image: s473

Nam Rex Cambyses Persarum egressus ab ara [Note: Anno mundi.]
Psammenitum dextrae bellipotente capit:
Et captum occidit, natumque occidere mandat,
Et natam servas inter acerbus habet.
Finis hic Aegypti Pharaonibus: inde potiti
Persarum Reges hunc tenuere thronum.
Sic DEUS ingentem transfert a gente coronam:
Iamque hos, mox illos sede potente locat.

ELEGIA TERTIA. DE MONARCHIA MEDORUM, ET PERSARUM.

CHRISTE fave coeptis, Persarum fortia Regum
Facta canam: unde novi carminis exstet honos.
Lascivos alii dicant petulanter amores:
Queis sua materies Bacchus, Apollo, Venus.
Mi sat erit veterum fortissima gesta virorum
Narrare, unde meus discat honesta nepos.
Ergo primus erat toto dominator in orbe
Persicus, eximii CYRUS imago patris. [Note: 3406.]
Hunc iuvenem Daniel, sapiens in Perside princeps
In Susis docuit numen amare DEI.
Quaeque olim de venturo praesagia Cyro
Dixerat Esaias, indice voce dedit.
Multaque de CHRISTO cecinit arcana futuro
Cyrus ut aetherii tramitis iret iter.
Harpagus huic belli socius, fidusque minister:
Auspice quo Lydos vicit et Ionios.
Croesus enim Assyriis arma auxiliaria demens
Attulerat, victas praebuit inde manus:
Ac sero coepit magni meminisse Solonis
Croesus ubi fructum cepit adire rogum:


page 458, image: s474

Demum etiam capta Cyrus Babylone triumphum
Duxit, et e victa protulit urbe caput.
Felix, heu nimium felix, si nulla tulisset
Arma in Massagetas Caspiacumque mare.
Namque dein victum Scythicae necuere cohortes,
Et Regi infelix absecuere caput:
Sanguine quod plenum Thamyris demersit in utrem
Quemque sitisti, inquit, labra cruore riga.
Quisquis es, audaci ne quemquam Marte lacesse:
Quae minime credis spicula virus habent. [Note: 3455.]
Filius interea Cambyses gessit habenas
Imperii, bellum patre gerente foris,
Quo fatis rapto, Nilotica regna petivit,
Psammeniti victos de populatus agros.
Aegyptumque sibi subiecit, et ostia Nili
Omneque delevit cum Pharaone genus.
Degener hic fratrem necuit duxitque sororem,
Et gravidam occidit bestia, mentis inops.
Ebrius et natum Prexaspis arundina missa
Traicit horrendae sobrietatis opus.
Ac nisi Sisamni pellem excoriasset iniquo,
Laude nihil dignum, quo memoretur, erat.
Post delapsus equo strictum resupinus in ensem
Concidit, et fuso sanguine tinxit humum.
O sic, o omnes pereant hac arte Tyranni,
Confossi telis turba nefanda suis.
Dum vero Pharias victor sibi subiugat urbes:
Interea ASSUERUS Persica regna capit: [Note: 3434.]
Filius Hystaspis Persae dixere Darium:
Uxor cui Cyri sanguis Atossa fuit.
Hinnitu fatalis equi diadema recepit:
Sceptraque honorata gessit eburna manu.
Forte epulum magna sollemne pararat in aula,
Uxori mandans accubuisse toris.


page 459, image: s475

Illa virum spernens solio removetur avito:
Succeditque Esther Regis amata toro. [Note: Anno mundi. 3449.]
Hostis ibi Isacidum, mox pensilis ornat Hamanus
Quam Mardochaeo struxerat ante, crucem.
At Rex Hebraeae tranquilla dat ocia genti,
Et Solymae muros restituisse iubet.
Fit Mardochaeus, fuerat quod nuper Hamanus,
Et laetis mutat maesta repente DEUS.
Mox etiam Assyrios capta Babylone rebelles
Contudit, ingenio, Zopyre fide, tuo. [Note: 3452.]
Cimmeriosque Asiae dicionibus expulit hostes:
Nec Tanain ultra sivit habere domos.
Illo Marte Getas domuit sub iura reductos
Persica, Sauromatum distinuitque greges.
Post Macedum Regi legatos misit Amyntae,
Ut terram Persis victus aquasque daret.
Iones interea properant incendere Sardis:
Et duce Aristagora bella nefanda movent. [Note: 3459. [(reading uncertain: ?)] ]
Obviat huic celeri ductus Mavorte Darius:
Oppressaque necat seditione Duces.
Tempore tunc illo Susis fuit exul in urbe
Hippia, Cecropii pulsus ab arce soli. [Note: 3473.]
Impetrat hic Persa Graias a Rege reduci
In terras, sceptro restituique patris.
Tum contra infensas Rex milia mittit Athenas
Centum, qui Graiis mutua bella ferant.
Hos sed Miltiades e Pallados expulit ora:
Cecropiamque Asio sanguine tinxit humum:
Quo non livor abit? quid non facit invida tabes?
Miltiadae Persas vicerat Hellas ope:
Capta etiam bello felicia iugera Lemni
Subdiderat patrio Cecropis ille iugo.
Accusata tamen virtus livore maligno
Supplicium in diro carcere triste luit.


page 460, image: s476

[Note: Anno mundi.]
Quique prius patrium discrimine solverat orbem
In patria clausus vincula saeva tulit.
Filius ut XERXES suscepit regni Darii,
Quem tulerat, Cyri sanguis, Atossa patri. [Note: 3479.]
Protinus in duros rapta expedit arma Pelagos,
Atque Hellesponti ponte flagellat aquas.
Is decies centum Persaemilia gentis
Duxerat, hostilem perdomiturus humum.
Omnibus amissis patriam remeavit ad urbem
Exigua aequoreas puppe remensus aquas.
Primum hic Thermopylae victa statuere trophaeum
Perside, parva manus milia multa necat.
Altera ad Artemidis vicit certamina portum,
Et palmam domito Graecus ab hoste tulit.
Tertia pugna fuit victis Salaminis ad undas
Navibus haec Xerxem iussit inire fugam.
Ultima Mardonius Plataeensia proelia fecit,
Pausaniae victus bellipotente manu.
Gesserat interea Persarum sceptra Darius:
Esthera quem peperit mater Hebraea patri.
Sed Xerxes magna in patriam cum clade reversus
Tempora luxuriae posteriora dedit.
Uxorem incestu fratris natamque puellam
Comprimit: et fratrem perfidus ense necat.
Mox poenam Artabano crudeli funere solvit:
Nam quo quis peccat debet obire modo.
Ergo ARTAXERXES fratri succedit, et heres
Accipit ut Regnum sic quoque nomen idem. [Note: 3500.]
Persia Longimanum dixit, quia dextera Regi
Longior, eximii Principis omen, erat.
Fatidicum hic Solymae in terras dimiserat Esram
Cum templi sedes aedificata fuit:
Iussit et antiquos in fana reducere cultus,
Et Mosis priscis legibus esse locum.


page 461, image: s477

Filius huic nullus, sed sceptra sororius heres
Accipit, egregii nomine dictus avi. [Note: Anno mundi. 3544.]
Ille suos inter cauturus iurgia natos
Regem ARTAXERXEM [(transcriber); sic: ARTAXEXEM] Persidos esse iubet. [Note: 3563.]
Ioniam Cyro et Lydos commendat habendos:
Sed tamen hic fratri bella inopina facit.
Cum medios inter superatus concidit hostes
Et poenam Cyrus pro levitate dedit.
Regibus his arsit civili Graecia bello,
Historiam cuius longa referre mora est.
OCHUS ubi regno Persae successit avito, [Note: 3599.]
Niliacasque suo Marte subegit opes:
In Solymae templum primo est grassatus [(reading uncertain: ?)] et urbem,
Exseruitque feras trux homicida manus.
Intestina tamen fratrum discordia bellum
Saevit, et ambitio plurima Pontificum.
OCHUM interfecit furiata mente Bogoas,
Et Regem Persis ARSAMIN esse dedit. [Note: 3625.]
Quem tamen heu ferro crudeli occidit et ipsum,
Sic finem Cyri stemma potentis habet.
Ultimus hinc subit Armenia de gente Darius [Note: 3629. [(reading uncertain: ?)] ]
Magnus Alexander quem bene fudit humi.
Terminus hic Regno Persarum, hic ultimus ordo:
Pristina nam mutat sceptra subinde DEUS:
Non ergo quisquam fato sibi debita credat
Regna, et immota posteritate genus.


page 462, image: s478

ELEGIA IV. DE BELLO ELEGIA QUARTA DE BELLO GRAECIAE PELOPONNESIACO TEMPORIBUS secundae Monarchiae.

[Note: Anno mundi.]

Fert animus Graeci cursum memorare duelli:
Aspira coeptis CHRISTE benigne meis.
Sunt longae ambages: hic sed fastigia rerum,
Vitato nemorum tramite, summa sequar.
Cusa mali tanti meretrix delecta Pericli:
Saepe ignem magnum parva favilla facit.
Forte duo Iuvenes Megaraeo sanguine creti
Aspasiae secum scorta tulere duo. [Note: 3505. [(reading uncertain: ?)] ]
Atticus hoc postquam, Aspasia queritante, Pericles
Rescivit Megarae scorta reposcit humo.
Reddere sed quando Praetori scorta negassent
In Megaram edictum bile furente tulit:
Ne sola Cecropiae Megarensis tangeret orae:
Aut capitis poena crimen atroce luat.
Ut vero Regi Spartano questa fuisset
Hoc Megara, et Misera voce petisset opem:
Edictum tolli poscunt cum Rege Lacones
Atticus ab renuit Praetor, et arma capit.
Hinc bellum exarsit terris fatale Pelasgis:
Nam Rex Spartanus Cecropis ussit humum.
Saeva quoque obsessas invasit pestis Athenas
Vicinum late depopulata solum. [Note: 3554.]
Cliniades Siculas bellum traducit ad urbes,
Et quadraginta milia perdit iners.
Hoc est Trinacriae pingui dicione potiri,
Suaserat ut demens ambitionis opus.
Dux tibi Cliniades patrias revocatus Athenas
Iudicium cauta providus arte fugit:


page 463, image: s479

[Note: Anno mundi.]
Transfuga cum factus Decealae moenia munit:
Et patriae diris hostibus addit opem.
Tandem ubi vim sensit Spartana a gente parari
A Lacedemonia Persam alienat humo.
Seque iterum patrii cum militis agmine iungit:
Fidus ubique comes, Dux Thrasibule, tuus.
Urbem quin etiam praeservat ab igne tumultus
Ne patriae miles civibus arma ferat.
Ipse in Spartanam navalia proelia classem
Infert, victrici vela premitque manu.
Mindarus hac cecidit Pharnabazusque fugatur [Note: 3557.]
In pugna: Spartam luctus et horror habet.
Cyzicon hic rursum dominis accedit Athenis:
Imperiumque tenent Attica vela maris.
Tunc etiam Byzae Spartanus in urbe Clearchus
Civibus oppressis dux truculentus erat:
Cuius ut imperium miseris avertat iniquum
Urbem Cliniadae dedit Anaxileos.
Navibus hic victor viginit venit Athenas
Cliniades patrii fida columna soli.
Post etiam validis expugnat viribus Andrum
Subiectaque Samo Pontidis aequor adit:
Sed prius Antiochum Lysandro opponit Achivo;
Ne qua tamen faciat proelia, rite monet.
Immemor Antiochus moniti, committere pugnam
Ardet, et adverso proelia Marte facit:
Adque Aegos potamos triginta milia capti,
Post interfecti: mersaque classis aqua est.
Nec mora, cum capit obsessas Lysander Athenas [Note: 35XX. [(reading uncertain: ?)] ]
Atque aequat muros aere canente solo.
Triginta hic domita praeponit in urbe Tyrannos:
Qui mox crudeles exseruere manus.
Hos inter Critias captis cauturus Athenis [(transcriber); sic: Atyenis]
Persa Cliniaden auxiliante necat. [Note: 3527.]


page 464, image: s480

[Note: Anno mundi.]
Mox et Theramenen truculento interficit ausu:
Saevitiaeque novae non sinit esse modum.
Exsul ibi patrias recipit Thrasybulus Athenas:
Trigintaque feros pellit ab urbe viros.
Nec fert Pausanias saevis socia arma tyrannis,
Spartanam quamvis saepe rogatus opem.
Hinc sunt praeteriti sancita oblivia facti,
Redditaque antiquo iura fuere loco.
Heu mihi, quam pauci memorem deponere possunt
Irarum mentem, trux odiumque fovent.
Humani est animi commissae ignoscere culpae:
Irasci certae stat feritatis opus.

ELEGIA QUINTA. DE BELLO THEBANO, TEMPORE SECUNDAE MONARCHIAE.

[Note: 3504. [(reading uncertain: ?)] ] Quem vero, quem te memorem Agesilae, Mycenis
Orte: o Spartani famaque luxque soli?
Te Duce Persarum deiecta potentia Regis:
Et Tissaphernis debilitata manus.
Saeva sed in patria movit Bellona tumultus,
Te Rege in Persas arma gerente foris.
Phocenses etenim et socios discordia Locros
Concierat. magni semina parva mali.
Thebani Locros, Spartanus, Phocida iuvit:
Attulit et Thebis Attica Pallas opem.
Exsulibus quoniam Thebanus ab Attide civis
Hospitium dederat praestiteratque fidem.
Urbs Haliarton erat, Thebano subdita Regno
Hanc Lysander atrox obsidione premit. [Note: 3566.]
Ocius erumpunt cives caeduntque latronem
Attica qui aequarat moenia nuper humo.


page 465, image: s481

[Note: Anno mundi.]
Tum Regem ex Asia Spartanum accersere [(transcriber); sic: accerssere] cives:
Persas, qui terra vicerat atque mari.
Maiorem is patriae rationem ubi duxit habendam:
Thebanos contra bella parata movet:
Sed maris Ionii Pisandro credit habenas
Ad Cnidias pugnans, quem Cono fudit, aquas.
Ipse Coronaeam post Agesilaus ad urbem
Dimicat, et capto vulnere victus abit.
At Cono navali praeda redit auctus Athenas:
Restauratque opibus moenia quassa suis.
Mittitur hinc Byzae fortis Thrasybulus ad urbem:
Spartanos contra ductor ut arma ferat.
Aspirat primo fortuna optata labori,
Et Byzantinae restituuntur opes.
Forte sed Aspendi miles dum diripit agros:
Erumpit noctu civis et arva petit.
Caeditur hic caeca noctis Thrasybulus in umbra:
Et pro sonte insons crimina morte luit.
Spartani interea Tiribazum impellere Persam
Aggressi, furias Attica in arva cient.
Sed Persam placare sibi nituntur Athenae,
Et misso foedus dulce Conone petunt.
Barbarus hunc contra communia iura fidemque
Corripit, et caeco carcere Persa necat.
Thebanisque simul deponere civibus arma
Imperat, et Grais ocia mandat agris.
Si qui Artaxerxi furiata mente resistant,
Omnibus his bellum Persa minatur atrox.
Hanc Antalcidae dixit tum Graecia pacem
Nomine nam tali conditor eius erat.
Primi hic obsequium gaudent praestare Lacones,
Seque adiuturos regia iussa docent.
Sed primi violant, Cadmaeae moenibus arcis
Vi captis contra publica iura, fidem.


page 466, image: s482

[Note: Anno mundi.]
Pelopidas tamen obsistunt atque Epaminondas
Praesidiumque arcent Sparta nefanda tuum.
Moenia Rex igitur Boeota Cleombrotus intrat,
Thebanam late depopulatus humum.
LEUCTRA loco nomen Scedasi quem pignora clarant
Constuprata viris a Lacedaemoniis. [Note: 3594.]
Hic Rex commisso cadit in certamine belli:
Spartaque Thebanos palma coronat agros.
Hinc Archidamus Boeotam ingressus in oram
Ducit Spartanos agmen equestre viros.
Arbiter at beli motum componit Iason,
Et pacem certa condicione facit.
Illo interfecto sed non sine fraude suorum
Natio Thebanos Thessala poscit opem,
Quo cum Pelopidas movisset castra Pheraeo, [Note: 3595.]
Captus Alexandro praeda cruenta fuit.
Liberat hunc tandem Thebanis Epaminondas
Ensibus, et fidam praestat amicus opem.
Ille tamen rursum Aemathias ingressus in oras
Hostilem victus sanguine tinxit humum.
Saevus Alexander somno compostus et ostro
Caeditur, et, telum coniuge dante, perit.
Arcades interea dum Mantinaea reponunt
Tecta, Antalcidae pace tenente locum.
Impedit inceptum (nam gens Spartana rebelles
Eruerat muros) Agesilaus opus.
Inde novi subito consurgunt semina belli
Spartanis valde perniciosa focis.
Nam quadraginta Boeotae milia gentis
In Lacedaemonios Theba coegit agros.
Vastavitque locos et multas terruit urbes,
Terruit Eurotae vi violante vadum.
Non tamen est tumidi transgressus fluminis undam,
Sed stetit in ripa ductor uterque sua.


page 467, image: s483

[Note: Anno mundi.]
Hinc cohibente suos Thebano, hostemque morante
Illinc Spartano Rege tuente suos.
Et quamquam in magno discrimine, non tamen urbem
Deseruit firmis Agesilaus equis.
Insidiisque hostem Sparta submovit adortus,
Incusso Thebis Arcadibusque metu.
Tres tamen oppressam tenuit Lacedaemona menses
Thebanus Spartae diripuitque solum.
Donec Cecropia Rex Agesilaus ab urbe
Posceret auxilium: cui tulit Attis opem.
Trinacrias etiam Dionysius aequore naves
Oppletas Celtis misit et Hesperiis.
His instructi armis sua moenia capta Lacones
Defendunt patrio restituuntque throno.
Arcades hic Regis nato Celtisque resistunt:
Sed victi a Sparta bellipotente cadunt.
Inde novis sese sociis ex Elide firmant:
Arcades inque urbes Epaminonda redit:
Thessalicasque agitat turmas, equitumque catervas
Boeotasque acies Euboicamque manum.
At Lacedaemonios tunc tutabantur Athenae:
Addebatque suam miles Achivus opem.
Hic ut Mantineae pater Agesilaus ad oras
Constitit, obsessae moeniaque urbis habet:
Dux Spartam Thebanus adit tutoribus orbam
Incustoditos ut premat ense lares.
Sed prior Arcadibus Rex Agesilaus ad urbem
Advolat, et patriae fert inopinus opem.
Pugna fit, atque ignem spirantes naribus hostes
Vi senis, e patria reiciuntur humo.
Digressus tandem Eurotae Thebanus ab amni
In Mantinaeo limite castra facit.
Instructaque acie magna Dux providus arte
Non infelici proelia Marte ciet.


page 468, image: s484

[Note: Anno mundi.]
Sed tamen accepto lethali vulnere, cedit
Ex acie, et stragi fors vetat esse locum.
Utque suis palmae et pugnae data praemia Thebis
Comperit, e crudo vulnere tela rapit.
Gratatusque suis superato ex hoste triumphum,
Commendat famae nomina, corpus humo.

ELEGIA SEXTA DE BELLO SACRO ET INITIIS TERTIAE MONARCHIAE.

Nondum fine Ducis Thebani Graecia bellum
Finierat vires exseruitque novas.
Forte Amphictyonum multaverat aere Seantus
Phocida, Thebano damna querente foro.
Sed dare cum nollet Phocis pro crimine multam
Sparta instiganti bella cruenta movet.
Dux Philomelus erat Phocaeae gentis asylon
Agmine collecto tendere doctus iter.
Ille Amphictyonum evertit decreta, columnis
Inscriptas, et sacros ense receptat agros.
Delphica cum patrii praedatus limina Phoebi
Sacro adimit decies mille talenta loco.
Opponunt Locri Thebanique arma coloni
Delphicaeque aedi Thessalus addit opem.
Ter victor quarto pugnae certamine victus
Praecipitem e Saxo se Philomelus agit.
Alter Phocaicas Onomarchus in agmina turmas [Note: 3612.]
Impulit. heu somni falsus amore sui.
Viderat hic, caeca cum dormit nocte, colossum
In templo ad nitidum tollere posse polum.
Hinc sibi pollicitus victricis praemia palmae
Boeotosque domat Thessalicosque lares.


page 469, image: s485

[Note: Anno mundi.]
Illi mox Macedum Regem sociare Philippum
Aggressi, vires expediere novas.
Marte sed hos vicit felici [(transcriber); sic: felice] Onomarchus utrosque:
Et statuit forti bina trophaea manu.
Tertia sed postquam commisit proelia ductor
Phocius, a Macedum Rege domatur iners.
Heu, fati seriem suspensus ab arbore demum
Augarii implevit somnia vana sui.
Proximus insequitur laevo Mavorte Phayllus,
Agmen agens equitum milia multa virum.
Thessalus hunc armat mutata mente Philippo,
Hostis et huic Cecrops tela dat, atque Laco.
Sed triplici victus pugna dat terga Phayllus
Boeotum imbellis sustinuisse manus.
Postea Locrorum sedem expugnavit Arycam
Aequavitque imo moenia capta solo.
Tabe sed hoc rapto castris successit et armis
Phallaecus: natus Dux Onomarche tuus.
Cui Mnaseas belli consors, Phocensia iunxit
Agmina, Boeota mox superata manu.
Tres tamen hoc bello iam Phocis ademerat urbes
Boeotis patriae quae velut agger erant.
Viribus ergo suis Thebe diffisa nec auro
Instructa, a Persa mutua Rege petit.
Ille sed his mittit ter centum forte talenta,
Unde sui lectum militis agmen alant.
Advenit et Macedum collecto Marte Philippus
Thessalaque hic acies Phocidos hostis adest.
Viribus inferior pacem Phallaecus acerbam
Impetrat, et patrios deserit exsul agros.
Servitio addicti Phocenses diruta passim
Moenia, et in villas plebs fuit acta suas.
Inde magistratu stipendia ferre quotannis
Iussa assignatos vomere trivit agros.


page 470, image: s486

[Note: Anno mundi.]
Atque Amphictyonum renovatus in Hellade coetus
Et Macedo summo iussus adesse foro.
Graiorumque Ducis communi voce Philippus [Note: 3620.]
Finito belli tempore, nomen habet.
Fulminis at saevo periit Phallaecus ab ictu,
Miles at in Creta proelia miscet inops.
Exitus hic sacri fuit illo tempore belli:
Quisquis es, a sacris disce cavere focis.
Nulli res umquam cessit felicibus ausis
Attigit aetherias qui male sanus opes.

ELEGIA SEPTIMA DE MONAR. [Abbr.: Monarchia] MACED. [Abbr.: ?] ET GRAEC. [Abbr.: ?] DUC. PHILIPPO ET ALEX. [Abbr.: Alexandro]

Maius opus moveo quam fert Elegia, sed hostem
Martia non semper classica pulsa fugant.
Multum saepe potest victrix opulentia linguae
Et quos nescit Ares flectere, flectit Eros.
Finierat sacri Macedo certamina belli
Threicias urbes subdideratque iugo:
Euboica simul expulerat de sede tyrannum
Callia cui nomen non tamen omen erat.
Interea gliscunt civilis semina belli
Thebani vires quae minuere soli.
Urbs Amphissa fuit Locrae notissima gentis
Dempserat haec Delphis iugera multa sacris.
Tradideratque suis ea rura tenenda colonis,
Esse locum villis, frugibus esse locum.
Haec Amphictyonum ceu furto ablata Senatus,
Reddere sacrilegos iussit, et arma tulit.
Mox Amphissenses furiata mente rebellant:
Thebano Locros cive invante suos
Ergo accersitur Macedum de sede Philippus:
Thebanos valida qui dicione premat. [Note: 3623.]


page 471, image: s487

[Note: Anno mundi.]
Punit is Amphissam ferventi milite pronam
Iniecto Thebis Cecropidisque metu.
Huic tum legatos renovatum foedera mittunt:
Persida ne sociis inferat arma viris.
Ille nihil motus Plateam capit impete belli
Phocaicumque agrum sub sua iura trahit.
Suasit ibi ut iunctis reprimantur viribus hostis:
Os Demosthenicis dulce piumque sonis.
Cheronaea fuit Boeotum in limite sedes:
Huc ubi Mars robur contulit omne suum.
Anceps pugna diu multum trepidante Philippo
Donec Alexandri protulit arma phalanx,
Qui medium Graii perrumpens militis agmen
Thebanosque neci Cecropidasque dedit. [Note: 3627.]
Pace inita, Macedo Graios ad tecta Corinthi
Convocat, et magno nomine victor ovat.
Dux etiam eligitur Persarum et Medica contra
Agmina, Pausania [(transcriber); sic: Pausonia] sed Duce caesus obit.
Natus ALEXANDER patria tum sede potitus
Suscepta in Persas induit arma patris.
Mittitur hunc contra Persarum a Rege Dario
Dux Rhodiae classis Mnemo, peritus aquae.
Isque in Alexandrum Pelopeias concitat urbes
Cui Demosthenico succinit ore tuba.
Sed prius Illyrios domuit Macedo atque Triballos
Et Syrmum vicit finitimosque Getas.
Utque sibi Thebas bellum movisse rebelles
Comperit, et pulsos inde abiisse suos.
Ocius in Graias convertit proelia terras,
Et Thebes fuso moenia cive capit. [Note: 3630.]
Milia sex hominum caesa, et ter dena virorum
Milia servili colla dedere iugo.
Urbs tota occubuit multos dominata per annos,
Hospitaque exsulibus tecta negata viris.


page 472, image: s488

[Note: Anno mundi.]
Post etiam Imperium miseri amisere Lacones,
Et poenas scelerum Gracia capta dedit.
Pace tamen rursum sancita Demadis ore
Persidi Alexander bella parata facit.
Marte suo felix, et sumptis strenuus armis,
Sed clemens victor, iustitiaeque tenax.
Ille ubi vicisset pugna fervente Darium, [Note: 3631.]
Reginam et prolem convenienter alit.
Inde Tyrum longa postquam obsidione gravasset
Septima post Lunae cornua plena capit. [Note: 3632.]
Mox arma Hebraeis infert altaeque Sioni, [Note: 3633.]
Sed populo Regis quaerit Iaddus opem.
Sacra viri auratos redimiverat infula crines,
Vesteque divina conspiciendus erat.
Territus hac specie, caecae quam somnia [(transcriber); sic: samnia] noctis
Obtulerant, Macedo dat sine fraude fidem.
Quemque tributa ferox genti praescripserat Ochus
Condonat furias Samariaeque domat.
Protinus Aegypti depellit Persica regno
Praesidia, et Macedum subicit arva iugo.
Urbs Arbela iacet Syriae clarissima gentis,
Huc belli vires contulit ille sui.
Et sua mox castris opponit castra Darii,
Instructaque acie fertur in arma furens.
Parmenio laevum cornu dextrumque tenebat
Clitus, sed medios Rex stimulabat equos.
Acris pugna fuit: pulsusque Darius, et urbem
Susa potens victor cum Babylone capit.
Hinc Regem insequitur per Medica rura Darium
Sed profugum Bessi dextra necarat iners. [Note: 3634.]
Non tamen impunem tulit hanc fera bestia caedem:
Arbore nam gemina dilacerata fuit.
Inde coloratos sua transtulit agmina ad Indos,
Et Gangis domuit saeva sarissa lacum.


page 473, image: s489

[Note: Anno mundi.]
Primus ei patrias ultro concessit habenas
TAXILUS, et Regi regia dona dedit.
Hunc Macedo iussit sceptrum retinere paternum:
Mens demissa DEO Principibusque placet.
Proxima cum valido commisit proelia PORO, [Note: 3637.]
Et capto Regis iura fidemque dedit.
Hinc urbem ingressus magna Babylona caterva
Ad se legatos totius orbis habet:
Quos tum Regali donatos munere mittit,
Et lites audit constituitque forum.
Omnem sed postquam domuisset acinace mundum,
Indomito aversum pectore carpsit iter.
Nam luxae indulgens animum laxavit inerti,
Et Baccho et Veneri tempora cuncta dedit.
Haec inter vini occidit certamina Clitum
Invictumque armis Parmeniona Ducem.
Praemia victori proponit quisquis amicum
Potando victum fortior ore necet.
Thessalus hic quidam Regem ad convivia palpo
Dum vocat, heu turpi largius arte bibit.
Ac subita e potu correptus febre meraco,
Undecimo claudit fata suprema die.
Finis Alexandro fuit atque hic exitus ater:
Qui sapis, a foeda disce cavere gula. [Note: 3640.]

ELEGIA OCTAVA. DE SUCCESSORIBUS ALEXANDRI IN TERTIA MONARCHIA, qui Macedoniam tenuerunt.

Iam domitum gladiis totum possederat orbem
Magnus Alexander , cum cadit ante diem. [Note: 3640.]
Filius huic fato nullus nisi postuma proles
Et qui Barsena de genitrice fuit.


page 474, image: s490

[Note: Anno mundi.]
Perdiccas primus regni affectavit habenas,
Saevaque Niliacis intulit arma plagis.
Namque Asiam Antigonus Syriamque Seleucus habebat, [Note: 3647.]
Cesserat Aegyptus Rex Ptolomaee tibi.
Antipater Macedum populos in pace regebat:
Cui Craterus dulci factus amore gener.
Sed cadit ad celebrem Perdiccas Memphidos urbem [Note: 3654. [(reading uncertain: ?)] ]
Quem suus, heu, dira caede peremit eques.
Interea Antipater bello est agressus Athenas:
Quem gens Thessalicis Attica vicit agris:
Et Lamiae inclusum dura obsidione repressit
Dum Craterus ferret auxiliator opem.
Pugna fit Aemathiam notae Cranonis ad urbem
Et praebet victas Attica terra manus.
Eumenis inde furor truculenta exarsit in arma
Et bellum Cratero fecit, et Antipatro.
Occubat in pugna Craterus; nec deinde superstes
Antipater raptus praecoce morte cadit.
Excipit hinc heres regni Cassander habenas: [Note: 3648. [(reading uncertain: ?)] ]
Regia cui coniux Thessalonica fuit.
Regis Alexandri Germana, enixa marito
Antipatrum fratris nomina quique tulit.
Quo non Imperii furiosa cupido potentes
Incitat; ausa viris vim facere, ausa DEO?
Mater Alexandri dum tentat Olympias orbo
Tradere Alexandro debita regna patris:
Sustulit hanc dirus Pydna Cassander in urbe
Reginasque ambos filiolosque necat.
Infert huic bellum Antigonus, Syriamque Seleuco [Note: 3643.]
Eripit: et magno nomine Regis ovat.
Impius hic saevo Cleopatram percutit ense:
Regis Alexandri qui fuit alma soror.
At non impunem tulit hanc audacia caedem,
Victus enim bello corruit Antigonus.


page 475, image: s491

[Note: Anno mundi.]
Et victor Ptolemaeus ovat: Syriamque Seleucus:
Cassander Macedum regna quietus habet.
Impunita tamen parricida saeva tyranni
Haudquaquam iratus sivit abire DEUS:
Nam mox phtiriasi Cassandro ad tartara misso
Antipatri manibus Thessalonica perit.
Heu crudele nefas; mater ferro impia nati
Concidit, inque vicem mutua saevit Eris.
Antipatrum frater saevo ferus ense trucidat
Ultus maternam caede furente necem.
Filius Antigoni DEMETRIUS arva tenebat [Note: 3656.]
Tunc Asiae, Syrio Regis in orbe socer.
Hunc sibi Alexander Pellaeam accersit in urbem
Praesidio illius salvus ut esse queat.
Nusquam tuta fides: saevo Demetrius ense
Tollit Alexandrum regnaque avita capit.
Hunc tamen arma sibi cum ferret iniqua Seleucus
Coepit, et has Asiae sub iuga mittit opes.
Filius Antigonus Macedum moderamina gessit;
Et pacem Graecis et pia iura dedit.
Spartani et domuit funesta Cleomenis arma:
Exutumque sua victor abegit humo.
Cui post successit regni Demetrius heres: [Note: 3687.]
Nec tenuit multos frena paterna dies.
Cum Macedum rexit populos sine mente PHILIPPUS
Cecropidum telis ausus adire solum.
Scilicet ut claris iterum potiretur Athenis
Exemplum magni grande secutus avi.
Quid? quod et Annibalis socius Romana citarat
Agmina, et invictas laeserat hostis opes?
At Dux Palladiae succurrit Romulus urbi
Flaminius pressis auxiliumque dedit:
Et magna victum domuit virtute Philippum
Iuraque restituit civibus aequa suis.


page 476, image: s492

[Note: Anno mundi.]
Tempore tunc illo dominator Aratus Achivum
Aetoles contra cum Sycione fuit. [Note: 3714.]
Sustulit hunc belli socium cum prole PHILIPPUS,
Compressaque nuru virus utrique dedit.
Talis amicitiae solet exitus esse potentis:
Qui sapis ex imo despice summa loco.
Scipio mox etiam Antiochi Syria arma repressit, [Note: 3776.]
Atque Asiae magnas victor ademit opes.
Interea reparat collapsas undique vires:
Et multo complet Marte Philippus humum.
Funere sed nimium celeri praeventus, iniqui
Heredem Persen Martis et artis habet. [Note: 3787.]
Qui postquam patrio Demetrius ense perisset,
Aspera Romanis bella paravit agris.
Sed Ducis AEMYLII victis legionibus, arma
Tradidit, et vinclis cernua colla dedit. [Note: 3798.]
Tandem cum nato necuit custodia Regem:
Haec Macedum sceptris ultima meta fuit.
Discite mortales nulli confidere sorti:
Unde putes minime prima procella fuit.

ELEGIA NONA [(transcriber); sic: nova] DE REGIBUS SYRIACIS, IN TERTIA MONARCHIA.

Nunc etiam Syrios Pellaeo a sanguine Reges
Dicere fert animus: Musa benigne fave.
Principiumque, mihi rex carminis esto Seleucus: [Note: 3654.]
Ultima nam nobis meta Seleucus erit.
Vicerat is generum sibi bella cruenta parantem,
Antigonique omnes ense iugarat agros.
Hinc Syriam tenuit Babylona, Asiamque minorem
Demetrii domitor Lysimachique Ducis.


page 477, image: s493

[Note: Anno mundi.]
Addidit et Regno sinuosa cacumina Tauri,
Ionii fines victor ad usque maris.
Tandem iniusta movens Ptolemaeo bella Cerauno
Occubat, et nato regna dat Antiocho. [Note: 3685.]
Ipsum sed Galatae Brenno ductore Ceraunum
In Macedum terris Marte furente necant.
Nam Gallo ex agro Celtarum egressa iuventus,
Pannoniam et Graiam depopularat humum.
Post Theos Antiochus patrii cognominis heres
Succedit, gemina coniuge fitque pater. [Note: 3704.]
Illi Laodice Antiochum dedit atque Seleucum:
Quos ambos cruda mors tulit atra manu.
Altera sed coniux Philadelphi filia Regis:
Quam Rex privignus matre iubente necat.
Huic bellum adversus Regem fatale Seleucum
Germanam ulturus Rex Ptolemaeus init. [Note: 3719.]
Atque illum Syria victor depellit ab ora:
Niliacoque addit regna subacta throno.
Collecto tamen ex Asia Syrus agmine fertur
Memphiacaque adimit sceptra paterna manu.
Bella Hierax demum parat intestina Seleuco,
Et Galatas socios in sua castra trahit.
Viribus his fratrem vincit, Syriaque potitur,
Et Galatis sedem ponit amicus Halyn.
At regno exutus petit arva feracia Nili,
Et Ptolemaei orat rite Seleucus opem.
Expellitque iterum regnis fraterna receptis
Agmina, magnanimi sede potitus avi.
Memphin adit Hierax, quaesitum Aegyptia Regis
Hospitia: at profugum deinde trucidat eques.
Occidit et delapsus equo celerante Seleucus:
Tempore subque uno frater uterque perit.
Hoc fatum ambitio tulit exitiale duobus
Germanis, fratrum cetera turba cave.


page 478, image: s494

[Note: Anno mundi.]
Interea Arsacides Parthus Babylona Seleuco
Eripit; Assyrii Rex dominator agri.
Bithynosque alio victos sibi subiugat orbe
Attalus: Attalicae nobilitatis avus.
Sic geminas uno discordia praesecat alas
Tempore, quas concors consociarat amor.
Filius Antiochus patri subit inde Seleuco,
Atque Asia Syriam rursus adauget humum. [Note: 3742.]
Primaque Philopatri Ptolemaeo bella tyrannus
Infert: sed pacis foedera victus amat.
Altera mox rursum Aegypti movet arma per urbes
Epiphani patrias demat ut orbis opes.
Dux ibi Samarios Aegyptius occupat agros
Duraque Iudaeis gentibus arma parat.
Expulit hunc tandem victum Iordanis ad undas
Inque fide Antiochus tecta Sionis habet.
Ille etiam bello Graiorum vicerat urbes,
A domitis MAGNI nomen adeptus agris.
Annibal huic Syrias ausus coniungere vires
Iussit in Ausonios bella movere greges.
Nam pater Epiphanem Romae mandarat alumnum
Cum puerum patriae deseruisset humo.
Ergo illum Syrias contra sua Roma cohortes
Defendit mundi Roma futura caput.
Exutumque Asiae multis dicionibus intra
Augustum mundi iussit ovare latus.
Post autem Assyrii praedatus limina Beli
Antiochus, populo vim faciente, perit.
Tres nati Antiocho; quorum patria arva SELEUCUS [Note: 3778.]
Imperio tenuit non dominata diu.
Nata quoque Epiphanis Ptolemaei regia coniuix
Antiochi Ephiphanis et Cleopatra soror. [Note: 3790. [(reading uncertain: ?)] ]
Hic Syriae regnum post funera fratris adeptus
Aegypti invadit fraude doloque thronum.


page 479, image: s495

[Note: Anno mundi.]
Nam se tutorem simulans impuberis aevi
Cuius tum Nili Rex Philometor erat:
Praesidia imponit specie tutoris in urbes,
Et Syria in celebri Memphide castra locat.
Summus erat templi Solymaei praesul Onias:
Legatus patria missus ab urbe procul.
Advocat interea Antiochum germanus Iason [Note: 3789.]
Praesulis et summae munia sedis emit.
Ergo ibi delubrum Solymes ingressus, in illo
Antiochus cives cedit opesque rapit.
At populo invisus procul urbe excedit Iason:
Inque Arabum infelix occubat exsul humo.
Inde locum MENELAUS habet, percussor Oniae [Note: 3792.]
Adiutorque feri maximus Antiochi.
Ipse sed Aegyptum Syrio Rex orbe reversus
Pupilli raptas tutor habebat opes.
Mittitur hinc contra Romani nomine fascis
Popilius, terris et procul ire iubet. [Note: 3798.]
Ille virum ridet, sed ducta in pulvere meta
Se circa, intra arctum cogitur Antiochus.
Respondere prius iussus, quam cedat ab illo
Pulvere, num pacem malit an arma sequi:
Pila sed Antiochus metuens Romana recedit.
Pupilloque suas, fas uti, linquit opes.
Mox Solymam rediens Menelao praeside templi
Hebraea statuam ponit in aede Iovis.
Et iubet hanc prona cervice ut civis adoret:
Mosaicosque libros igne furente cremat.
Mandat et Assyrio thyrios inducere Baccho
Et Dionysiacos concelebrare dies.
Quique rebellarent edicto interficit omnes
Matres atque viros decrepitosque senes.
Tunc impleta sacri sunt primum oracula vatis
Qui Daniel cecinit plurima fata Ducum.


page 480, image: s496

[Note: Anno mundi.]
At Macchabaeus templis eiecit Iudas
Praesidia, et vani signa profana dIovis.
Quem contra Antiochus dum fervens expedit arma
Excussus curru praecoce morte cadit.
Mutua post ipsum certamina, mutua caedes
Grassata in tota posteritate fuit.
EUPATOREM natum patruus Demetrius ense [Note: 3804.]
Opprimit, et Syriam trux parricida capit.
Hunc occidit Alexander regumque potentum [Note: 3814.]
Auxiliis Syriae moenia raptor habet.
Victus Alexander socero sibi bella parante
Occidit, Arabiae praeda cruenta manus.
Tunc Syriam Nicanor habet Demetrius oram, [Note: 3819.]
Quem frater regnis expulit ANTIOCHUS. [Note: 3821.]
Antiochumque TRYPHO funesto interficit ausu [Note: 3824.]
Heu scelus, in Dominum rara ministra fides,
Expulsum rursus Syria dicione TREPHONEM [Note: 3827.]
Oppressere sui vindice caede foris.
At Nili Dominus Syrio Nicanora regno [Note: 3839.]
Adduxit, patrio restituitque throno.
Alcimus hunc Solymae sceleratus in aede Sacerdos
Attractum Solimis addere iussit opem:
Cui parens magnas adduxit in arva cohortes
Iudaea, et notis finibus hostis adest.
Bracchiaque extendens contra sacra limina iurat
Igne crematurum, vel Iove teste, focos.
Sed pugna victo praecidi iussit Iudas
Et caput et diris bracchia bina modis:
Tum foribus templi voluit suspensa videri
Exemplum spreti triste novumbue DEI.
Filius huic Gryphus qui fecit bella Sedetis [Note: 3845.]
Filio, et Antiochus reppulit Antiochum.
Caesus uterque fuit: ferali Gryphus ab hoste:
Sed nato a Gryphi concidit Antiochus.


page 481, image: s497

[Note: Anno mundi.]
Ultimus Imperio tenuit Syria arva Seleucus
Antiocho Grypho de genitore satus. [Note: 3874.]
Quem Rex Armenus magno certamine fudit
TIGRANES Syrii sede potitus agri: [Note: 3884.]
Nec tamen iste diu terrae moderamina gessit
Pulsus ab Ausoniis e dicione viris. [Note: 3895.]
Namque Asio passim deletis orbe Tyrannis
Isti Roma dedit iura aliena loco. [Note: 3902.]
Terminus hic Syrii fuit illo tempore regni,
Metaque supremum contigit ista diem.

ELEGIA DECIMA DE PTOLOMAEIS AEGYPTI REGIBUS IN TERTIA MONARCH. [Abbr.: Monarchia]

Hinc Ptolomaeorum canimus fortissima Regum
Sceptra, quibus tollit Nilus ad astra caput.
Nam postquam Macedo terras domuisset, et omnem
Traxisset Phariam sub sua iura domum:
Pellaei tenuit Ptolomaeus regna Canopi [Note: 3641.]
Perdiccaque fuit Marte togaque prior.
Iustitiae cultor, Rex servantissimus aequi:
Munificaque potens auxiliator ope.
Fraude tamen Solyma victor fuit urbe potitus,
Dum simulat vero velle litare DEO.
Filius hinc patrias cepit PHILADELPHUS habenas: [Note: 3679.]
Quo Rege optatae tempora pacis erant.
Memphidos hic intra muros illustre Lycaeum
Condidit, edoctos praeposuitque viros,
Scriptaque conquisita illuc congessit, ut esset
Undique plena bonis Bibliotheca libris.
Iussit et antiqui divina volumina Mosis
Transferri in Graios Mosis ab ore sonos. [Note: 3895.]


page 482, image: s498

[Note: Anno mundi.]
Ergo quod hoc Hellas sacra Biblia tempore novit
Debetur meritis Rex Philadelphe tuis.
Qui sacro ut posses libro feliciter uti,
Emisti donis munificaque manu.
Tum quoque Callimachus vixit, tum vixit Aratus
Et Cono, et Hipparchus, Trinacriusque Bio.
Post EUERGETES regno successit, et arma [Note: 3717.]
Intulit in Syrias, res ea nota, plagas.
Doctrinas idem ingenuas servavit, et artes,
Iudaeosque sua iuvit amicus ope.
Illo Syracides conscripsit Rege libellum [Note: 3734.]
Plenum praeceptis et pietate librum.
Proxima PHILOPATOR suscepit sceptra Pelusi [Note: 3743.]
Degener, Antiochi sed tamen ense prior.
Impius Eurydicen ferro iugulavit acuto:
Quae soror et coniux regia Regis erat.
Postea foedatus fervente libidine, et atris
Caedibus, infausta fauce venena bibit.
Hoc rapto EPIPHANES succedit et auspice Dio [Note: 3760.]
Reprimit Antiochi bella nefanda Syri.
Fitque gener ducta Cleopatra, pace sequestra
Antiochi soceri qui prius hostis erat.
Hinc satus Epiphani PHILOMETOR regia proles [Note: 3784.]
Commendata tuo Roma patrocinio.
Nam quando Antiochus fera movit avunculus arma
Pupilli patrias ut spoliaret opes.
Suscipit oppressi tutamina fida Canopi,
Popilius puerum nec sinit hoste premi.
Hinc EUERGETES Syrio Nicanora regno [Note: 3819.]
Qui bene restituit Memphidos usus ope.
Inde duo fratres subeunt, sed uterque Tyrannus
Quorum PHYSCO prior trux parricida fuit.
Sustulit is caram saevo mucrone maritam.
Quae Germana soror ponderis huius erat.


page 483, image: s499

[Note: Anno mundi.]
Natum etiam apponi genitrici iussit edendum
Inter inhumanas, pro [(transcriber); sic: proh] scelus acre, dapes.
Frater ALEXANDER regno hunc eiecit avito: [Note: 3843.]
Sed sceptrum amisit pulsus et ipse solo.
His dein successitt monstrum ferale LATHURUS [Note: 3848.]
Exsul in Aegyptum ductus ab orbe Cypri.
Is Iudaeorum ter milia dena cecidit,
Et captis posuit viscera cocta viris.
Quando Sionaeum gessit moderamen Iamneus:
Editus Hircano de genitore fuit.
Excipit Auletes istum, virtute Gabini [Note: 3883.]
Redditus antiquis exsul ab urbe focis.
Ultimus hac serie regnum Dionysius istud [Note: 3913.]
Obtinuit frater, trux Cleopatra, tuus.
Pompeium hic acie victum crudo aere trucidat [Note: 3938.]
Usus Achillaea Rex homicida manu.
Caesaris inde aciem fugiens, fervente tumultu
Eversa cymba sub maris ivit aquas.
Semper caede DEUS consuevit plectere caedem,
Nequa impune luat vis truculenta nefas.
Iulius hinc regni Cleopatrae cessit habenas:
Quae post Antoni facta marita Ducis.
Illos Actiacas Princeps Augustus in undas [Note: 3936.]
Mersit, et Aegypto Romula iura dedt.
Sic finis regno, Ptolomaeis addita meta
Regibus: has fato distribuente vices.


page 484, image: s500

PRECATIO NICODEMI FRISCHLINI P. L. [Abbr.: ?] AD DEUM QUOTIDIANA.

Omnipotens aeterne DEUS: DEUS arbiter orbis
Qui sine principio, qui sine fine manes.
Trine DEUS genitor, Fili, cum flamine sancto:
Alme Pater, Fili, Spiritus, une DEUS:
Ad te confugio, et supplex tua numina posco:
Fac DEUS has aliquod pondus habere preces.
Ipse quidem venio peccati mole gravatus:
Nec faciem dignus posse videre tuam:
Quando tuam toties violavi crimine legem:
Heu toties diro factus in orbe nocens.
Tu tamen offensae iamdudum oblitus, et irae,
Contrahis extenta turgida vela manu.
Nam tu dixisti: sic vivam: occumbere nolo,
Quem sceleris video paenituisse sui.
Tu mihi dixisti passis utrinque lacertis,
Huc age, peccati quem grave pressat onus.
Huc age: namque tuo, per me relevabere fasce:
Hoc quodcumque onus est, est leve, dulce iugum.
Eia pater miserere mei, miserere precantis:
Et venientem ulnis excipe quaeso tuis.
Et quibus aspectas oculis pia numina CHRISTI,
Aspicias animi vulnera saeva mei.
Esse tui meritum fateor me numinis iram,
Difficilem precibus te quoque iure meis.
Nam mea te coram transversis moribus acta,
Mens fugienda facit, mens facienda fugit.
Ambitione, dolo, fervore, cupidine, et ira,
Hoc DEUS offendi numen in orbe tuum.
Nam tua victa meis pene est clementia factis,
Et venit ad vires ira coacta suas.


page 485, image: s501

Hinc dolor in lacrimas non frustra erumpit acerbas,
Hinc illa est animi carnificina mei.
Ah ne comminuas calami mea fragmina quassi,
Nec parvae extinguas fumida ligna facis.
Mica quidem fateor, fidei mihi, vixque sinapi
Est granum: sed mons, te duce, magnus erit.
Tu placidus facilisque parens, veniaeque paratus:
Cuique fere poenam sumere, poena sua est.
Hinc tua me misere conservat gratia lapsum
Consortis nati, quem tibi praestat amor.
Nate DEI vivi, fons vitae, caelice panis:
Qui mollem e duro marmore promis aquam,
Qui patribus quondam es largitus ab aethere panem:
Corporis umbra tui: sanguinis umbra tui.
Corpus et umbra simul, sanguisque et sanguinis umbra.
Sis mihi tu potus, sis meus oro cibus.
Una tuo manans e corpore gutta cruento,
Exstinguit nostri criminis omne nefas.
Spiritus alme veni, nostri rege coepta laboris:
Ne me praecipitem devius error agat.
Tu suppone manum, tu nostros dirige gressus:
Inflammaque tua pectora nostra face.
Ut quidquid faciam, quidquid scribamve loquarve,
Ad decus id vergat nominis omne tui.
Tandem etiam vitae, quam nunc ago, fine per acto,
Fac trinum aeterno numen honore colam.
Interea defende domum, defende penates,
O unum in trino numen ubique DEO.
Sors mea sit tua sors, mea mors, tua mors, pie CHRISTE,
Sec Sathanas obsit, nec mihi mundus iners.
Dirige, quos figo, clementi numine gressus:
Sisque viae et vitae, duxque comesque meae.
Utque furant in me mundi, feriantque procellae:
Tu mihi sis portus, tu mea vela DEUS.


page 486, image: s502

Hoc precor, hoc animi votis ardentibus oro:
Tu modo ne votis supplicis obde fores:
Accesssum sed da nostris DEUS OPTIME votis:
Et sis promissis, sicut es ante, memor.
Annue: sic CHRISTI nomen celebretur in orbe:
Et tua venturus praedicet acta nepos.

[Gap desc: toc]