23 Sept 2003 Ruediger Niehl
markup added; typed text - structural tagging incomplete (speaker tags applied only in 'Venus') - semantic tagging incomplete - no spell check
09 July 2004 Angela Reinthal
Morpheus spell check performed; name tagging completed. Note: All religious names have been marked as personal names.


image: s224

NICODEMI FRISCHLINI HILDEGARDIS magna. [Gap desc: illustration] Cum Privilegio Caesario. Apud Bernhardum Iobinum. M. D. LXXXV.


image: s225

NOBILISSIMIS, AC PRUDENTISSIMIS, AMPLISSIMISQUE VIRIS: NORIBERGAE, URBIS IMPERIALIS, Consulibus et senatoribus: Dominis suis observandissimis, S. P. D. Nicodemus Frischlinus.

QUotiescunque de vastitate Liburniae atque Hungariae cogito (cogito autem quotidie) non possum non toto animo ingemiscere. Ubi enim regnum fuit quondam florentissimum: ubi urbes pulcherrimae: ubi arces munitissimae: ubi agri fertilissimi: ubi prata amoenissima: ubi vineae cultissimae: ibi nunc sunt urbium et arcium cadavera: ibi loca silvestria: ibi tesca: ibi lamae: ibi paludes: ibi vastae solitudines: ibi omnia spinis et sentibus obsita. Et quis hominum sit tam corneis fibris: qui cum istam regnorum vastitatem aspiciat, sibi a lacrumis temperare possit? Non enim eo cum hoste bellum gerunt Liburni atque Hungari: qui regna constituat: qui urbes et arces instauret: qui Res pub. in urbibus,


image: s226

praesidio legum et juris communiat: qui agros, qui prata, qui vineas conseruet: sed cum eo hoste belligerant, qui regna evertit: qui urbes et arces diripit: qui Res pub. bene constitutas destruit: qui agros, qui prata, qui vineas vastat: qui omnia sibi ad versa, longissime latissimeque diruit ac dissipat. Nam exustis agris, abductis in servitutem colonis: vastatis circum circa agris: quid reliqui habere possunt, quo se defendant, urbes cinctae moenibus, aut arces, altissimis impositae montibus: quas ille hostis intactas relinquit? Felices nos, et terque quaterque beatos: qui ab eiusmodi incursionibus hostium immanissimorum tuti sumus: qui extra teli jactum sumus: qui iisdem periculis expositi non sumus: quibus Hungari et Croatae quotidie conflictantur. Fuit equidem et illud aliquando tempus, quo consimilis fere Germaniae fuit vastitas: immensae locorum solitudines: nullae urbes: nulla oppida: nullae arces. Nam ab eo demum tempore: quo Carolus Magnus, Romani Imperii dignitatem ad Germanos transtulit, coepit patria nostra caput efferre. Tum enim terre quae prius jacuerant, incultae, coeptae sunt coli: tum deduci coloniae, ubi nulli ante


image: s227

habitabant homines: tum condi urbes amplissimae, arces munitissime, vici pulcherrimi: tum fundari monasteria: constitui Episcopatus; tum Germania nostra ad eum splendorem, in quo nunc promicat, sensim paulatimque progredi. Felices nos, inquam, felices: si bona nostra intelligamus, et alienis periculis sapere discamus: felices, si Deo gratis simus, quod is per Carolum Magnum, patriam nostram tot amplissimis ornamentis auxit: atque ad hoc summum dignitatis fastigium evexit: felices, si illorum hominum, quos tam iniquo premi jugo videmus, nos quoque misereamur: felices, si nostris opibus, nostroque auxilio illorum infortunia, et casus ad versos sublevemus.

Nam tua res agitur; paries cum proximus [(transcriber); sic: prorimus] ardet:
Et neglecta solent incendia sumere vires.

Quapropter orandus est Deus ille, qui transfert imperia, et stabilit regna: ut is patriae nostre dignitatem conseruet, et Imperatorum ac Regum principumque consilia regat: et mentem ipsis at quae animum Carolinum addat: ne hostem ipsi latius grassari patiantur. Tam enim facile est Deo excitare huic saeculo aliquem Carolum: quam facile est eidem hoc Germaniae solum


image: s228

aequare solo Croatico. Sed quorsum ista? dicet aliquis. Eo nimirum, ut intelligatis, viri Nobilissimi atque amplissimi, non frustra a me insertas esse Caroli Magni res bellicas huic Comoediae: quae alias domesticum casum eiusdem continet. Quia enim constat nobis, quod Magnus ille Carolus, rebus maximis gestis, hanc Imperii Germanici dignitatem constituit: et quod Hildegardis, uxor eius, filia Hiltebrandi, Suevorum Ducis: monasterium condidit, in Alemannia amplissimum: ut esset sempiternum monumentum domestici huius casus: ideo cogitemus, diligenter ac sedulo nobis in id elaborandum, ut his tanis Imperii ornamentis, per Carolum Magnum ac quisitis, nos recte utamur, ac perfruamur. Nam, ut cum poeta loquar.

Non minor est virtus, quam quaerere, parta tueri:
Casus inest illic, hic erit artis opus.

Quod autem vobis potissimum vestraeque Reipub. hanc Hildegardim commendare et consecrare volui: effecit non modo nominis vestri splendor, sed etiam Reipub. vestrae summa dignitas. Nam a parvis initiis progressa urbs vestra, ad eam amplitudinem excrevit, ut non modo semet ab aliorum dominatu liberarit: sed


image: s229

alias quoque urbes suo dominio subjecerit. Et quot sunt familiae in urbe vestra quas ad dignitatem equestrem evexit Henricus septimus? quot illius nepos Carolus quartus? quot huius filius Sigismundus? tres fortissimi Impp: e regum Bohemicorum stirpe procreati? Ac tametsi nulla est totius Germaniae civitas: quae vel populosior sit, vel artificum operibus illustrior: quam haec vestra: tamen in tanta hominum frequentia, eam adhibetis justitiam, eam aequitatem omnibus et singulis: ut nemo civium de illata sibi a vobis iniuria merito possit conqueri. Quid hoc loco dicam de vestra Academia: quam vos maximis sumptibus Altorfii, quae una est civitatum vestrarum, nuper ante paucos annos condidistis: atque etiamnum liberaliter et benigne conseruatis? Sed praeter haec, quae commemoravi, quae testata sunt et illustria: sunt alia multa Reipub. vestrae ornamenta: quae vix verbis possum exequi. Conradus Celtes, primus Germaniae poeta, cum multas urbes Germaniae perlustrasset: in unius Norimbergae tantam pervenit admirationem: ut de ea peculiarem librum confecerit. Et quid Eobanus Hessus? Annon ille etiam luculento carmine


image: s230

laudes vestras mirifice concelebravit? Nihil dicam de aliis compluribus: quorum ingenia vestre virtutes exercuerunt. Satis est mihi, quod meus Iulius redivivus, Norimbergam veteri Corintho exaequare non dubitat. Quod si haec commemoratio vobis grata est: quam ex primo percipietis Romano Imperatore, Iulio Caesare: grata sit etiam vobis haec Hildegardis, quae primi Germanorum Caesaris uxor fuit. Quam ne jure civitatis vestre prohibeatis, ipsamet a vobis suppliciter petit: vosque omnes et singulos, cum tota urbe, divinae protectioni et sempiterne Angelorum custodiae commendat.

Argentorati. Nonis Novemb. Anno. 1584.


image: s231

LECTORI PIO S.

ETsi fabulae non est dissimile argumentum: quod huc tractamus: quandoquidem alii auctores, qui de Caroli Magni rebus gestis vita et morte scripserunt, nihil de hac re memorant: tamen, quia veterum monasteriorum annalibus fidem derogare, est temerarii hominis: nolui ego haec pro commentitiis, et omnino fabulosis hactenus agnoscere. Nam multa concurrunt, quae mihi narrationem verisimilem possent reddere. Constat enim ex historia Rheginonis, Sigeberti, Lamberti, Eginhardi, Cuspiniani, Stumpfii et aliorum Regem Carolum anno Christi 772. celebratis Wormatiae Comitiis, primum bellum fecisse Saxonibus, idola illorum evertisse, et munitissimum castellum Heresburgum destruxisse. Constat eundem, sequente anno, a Pontifice Adriano in Italiam aduersus Desiderium Regem Longobardicum evocatum fuisse: ipsumque cum exercitu in Italiam ingressum, obsedisse Papiam, ubi nobilem postea Academiam, quae etiamnum hodie floret, constituit. Constat illis ipsis temporibus


image: s232

Hermingardin, alteram uxorem, quam ego puto Hildegardin nominatam fuisse: non sine magna matris Berthae indignatione, repudiatam esse. Constat Hildegardin anno eodem Monasterium Campidonense incohasse: idque sequenti anno 774. a Carolo Magno confirmatum fuisse. Etsi autem in hac Comoedia Eberthalius octavi belli Saxonici historiam, quadam anticipatione recitat: tamen quia scenae tantummodo hac ratione inseruire volui, neminem fore arbitror: qui me propterea reprehensurus sit. Talandum ex concubina natum fuisse Pipino crediderim: cum Bertha uxor Pipini Regis, et Carolomanni Carolique Magni mater, anno demum 783. tribus circiter mensibus post Hildegardim e vita discesserit. Quod si quis mecum de fide Historica rixari voluerit: eum ego ad annales Campidonenses remittam, qui contradicentem, facilius, quam ego, confutabunt. Quantum vero ad personam Caroli Magni, in hoc theatro scenico attinet: velim censores et Momos magnopere oratos: ut Theodosii et Eudociae exemplum admodum conforme huic, probe considerent. Nam iste Imperator e re longe


image: s233

minori suspicionem corruptae uxoris concepit: quae nisi fuga salutem quaesivisset, nihilo mitius cum ea, quam cum Hildegardi, actum fuisset. Legant etiam, quid Othoni tertio in re uxoria acciderit: et quam praecipiti iudicio Comitem quendam Lodronensem, falsi criminis apud se accusatum, non aliter ac Iosephum Potiphar, condemnaverit, et capite etiam multaverit: ipsam quoque adulteram uxorem, tandem deprehensam, igni exanimaverit.

Vale lector: et studium meum proba. [Gap desc: illustration]


image: s234

RUBERTUS A STOZINGEN NICODEmo Frischlino, S.

VAtes optime, et omnium virorum
Disertissime, quos solum paternum
Potens Suevia, procreavit unquam.
Quod me doctiloquis tuis libellis
Donast tribus, et referre quondam
Nitar, et meritas habere grates.
Hildgardis vehementer, ut polita est:
Sic linguae nitido Rebecca cultu
Praestat: nec gravitate, nec lepore cedit
Verborum (egregium decus) SUSANNA.
Quantus Prisciades brevi futurus
Doctis saepius a viris cupitus?
Me certe usque adeo tui libelli
Iuvant, ut violas, rosasque vernas
Tanti non faciam, aut suave odoros
Flores irrigui hortuli et venusti.
Non ver purpureum mihi tam amoenum est
Post noctes hiemis ferae atque tristis:
Non optatior aureus mihi est Sol
Post imbres gelidos, nigrasque nubes:
Sed nec frondiferum nemus, sub aestu
Dum Canicula nos fatigat ardens.
Ergo orna patriam, bonasque Musas,
Frischlini unanimi, et venusti amici
Nomen perpetuis manebit annis.


image: s235

EPIGRAMMA M. HENRICI WELLINGII Tubingensis.

TArdum dicere forsitan Poetam
Audebis, bone Lector, omnibusque
Frischlinum [(transcriber); sic: Frischinum] male devovere diris:
Tanto tempore qui domi moretur
Promissam tibi saepe Priscianum.
Dictis pollicitam fidem nec addat.
Sed tardum cave dixeris Poetam,
Qui bis quinque diebus Hildegardin
Absoluit, calamoque praepedito
Permultis aliis simul gerendis.
Dudum Prisciadae manum addidisset
Supremam: misi et improbi labores
Et pene Herculei virum tenerent,
Queis [Reg: Quibus] domi, inque Schola, forisque semper
Districtus fuit hactenus: morare
Paulisper, quasi Prodromum Hildegardin
Mittit: Prisciades statim sequetur:
Quo si tu poteris tenere lecto
Risum, stipes eris pigerque truncus.
Lector interea valeto, tardum
Frischlinum et cave dixeris Poetam


image: s236

Aliud, M. Hieronymi Megiseri Iunioris Stuccardiani.

PRisciades, Hildegardis, Susanna, Rebecca:
(Nostri Poetae fabulae)
Indoctos. innocentes, matronas, nurus:
Docet, iubet, uult, instruit:
Rite loqui: mala ferre pie: thalamumque tueri:
Virisque caste nubere.
Tu quisquis ergo Lector hasce perlegis
Nostri Poetae fabulas:
Barbariem vita: bene fer mala: ius cole lecti:
Moresque castos dilige.

In Iulium Redivivum Hieronymus Arconatus Leorinus

INcluta quid patriis Germania possit in armis,
Quantumque praestet artium scientia,
Sat res ipsa docet, fama volitante per orbem:
Nam cui parum sit nota virtus Teutonum?
Hoc agit insigni studio Frischlinus in isto
Pereleganti (Iuppiter) poemate,
Quam sit mira, docet rerum variatio: lingua
Romana nescit ecce gens loqui sua.
Martius ille animus, dextra illa inuicta virorum
Effeminato desierunt ocio.
Iulius et Cicero redivivi saecula iure
Mirantur ista, gaudet at Germania.


image: s237

CL. V. Nicodemo Frischlino praeceptori Iacobus Agricola discip: salutem.

NON sic errore exacto laetatus Ulysses
Cum tetigit charae litora Dulichiae:
Quanta ego sub tacita percepi gaudia mente,
Praemia quod Christo summa favente refers.
Cum Laterana gravem Comitem te nuncupet aula,
Cum liceat Regum munus obire tibi.
Felix, o nimium felix Frischline poeta,
Quem tanto cumulat Caesar honore sacer.
O vatem excultum te, o terque quaterque beatum
Ambrosio cuius nectare vena fluit.
Nam tibi fatidicus donat sua carmina Phoebus,
Aoniamque libens Calliopeia lyram,
Scimus ad ingenuas cum te fert impetus artes,
Ingenii currant flumina quanta tui.
Unde tot exiguo bene natos tempore fetus,
In lucem exponis carminis arte libros.
Et te livor edax licet atro carpere dente
Sustineat: tamen hoc dignus honore venis.
Quis non miretur, vel Momo iudice carmen
Quo rite inuicti Caesaris acta canis?
An non laudetur Comoedia culta Rebeccae,
Quam socco Ausonio non sine laude ligas.
Wirtembergensem thalamum quod carmine dicis,
A sera nomen posteritate feres.


image: s238

Ecquid inest, Frischline tuo sub vertice Pallas?
Tam bene, tam scite, quod canis omne canis.
Pars (mihi crede) tui libitinam maxima vicit,
Ingeniosa mori te monumenta vetant.
Illa nec annorum series, et temporis acti
Vis mala, nec Boreas, nec premet imber edax.
Sed vivent, vati famam tribuentque perennem,
Quam poterunt nulli post abolere dies.
O tua quam cupidis praecepta hic auribus hausi,
O quanto huc veni captus amore tui:
Nam tua discipulis mens est assueta iuvandis:
In quorum numero me precor esse velis.
Scribere plura libet, sed seria vestra iocoso
Carmine ne turbem: Culte poeta vale.

[Gap desc: illustration]


image: s239

HILDEGARDIS MAGNA. ARGUMENTUM M. HIEronymi Megiseri.

[transcriber: Acrostich marked typographically in original]
Hildgardim fratri Carolus rex mandat [(transcriber); sic: mendat] , et
Ius regni, abiens in bellum aduersus Saxones.
Libidine hunc sed percitum nefaria,
Dolis regina mox ineludit carceri:
Emittit aduentante eundem Carolo.
Graves is innocenti feminae creat
Apud maritum turbas: huic lorarios
Rex eruant ut oculos iratus iubet:
Disturbat hos aduentus Fraedebergii:
Isti oculos, ereptos cani, Regi afferunt.
Sed Romam abit Regina, et ibi feliciter
Medicam artem exercet: cum Talandus interim
Amisso visu, illam ignotam supplex rogat
Gnaviter, et sanatur probe: innocentia
Nota huius Regi fit, redit hinc in gratiam:
At Talandus in exilium iuste pellitur.

PROLOGUS.

POeta vos ad venandum inuitat hodie
In hoc theatro scenico Nam bestias
Producturum se ait, ferasque plurimas:
Eas ut obseruetis, orat maxime.
Nam hoc studio scit vos oblectari impendio


image: s240

Cum sit solenne fortibus viris opus.
Et belli quasi praeludium, venatio.
Haec sylua est Arduenna vetustissima Belgii:
In qua lupus Talandus Hildegardim ovem
Persequitur: eam Leo, maritus Carolus
Hodie canibus vorandam dat Lorariis:
Heram deplorat cerva Rosina Podmica:
Talando vulpes abblanditur Benzelo.
Illas eripiet ursus Fraedebergius:
Contectis in fugam canibus rapidissimis.
Hunc Urus Eberthalius multabit cornibus.
Ludebertus, taurus est: leonem qui impetet
A fronte et calcibus. Quaeso date mihi operam.
Si quem magis aucupium delectet, huic aves
Producemus itidem, ut sylvestres bestias.
Nam mox Talandus ex lupo fit milvius,
Qui rostro Hildegardim columbam verberat.
Turtur Rosina gemit, larus hiat Benzelo.
At rex aquila erit, qui columbam supprimet,
Et pessimis miseram deplumabit modis.
Inde aduolabunt corui, qui oculos eruant:
Verum columbam falco Fraedebergius
A coruis liberat. Ad extremum, ubi iam lupus
Ab ove, a columba erit sanatus milvius,
Iungetur ovi leo, aquilae columba: sed lupus
Et milvius poenam luent gravissimam.
Feram si quam prodire videbis foetidam,
Eam Poeta vos uult aversarier.
Vulpecularum caudas scindi postulat,
Lupos castrari; iram Leonum concitam


image: s241

Leniri verbis, non incendere vos iubet.
Accipitri et milvio retia vos tendere
Vult, quia nocent hae volucres plurimum.
Aues vos esse praecipit, quae turtures
Atque columbas defendant, protegant, alant:
Coruos, laros et similes e cavea arceant.
Hoc praemonitos voluit. quod reliquum est, iam dein
Oculis venaturam facite, aucupium auribus.

Personae Dramatis. Hildegardis, Regina. Rosina, virgo Badmana. Eberthalius, Aulae magister. Carolus M. Rex Francorum [(transcriber); sic: Erancorum] . Ludobertus, Antistes regius. Talandus, frater Caroli. Benzelo, parasitus. Lorarii. Fredebergius, eques auratus.


image: s242

ACTUS PRIMI. Scena I. Hildegardis, Rosina.

Senarii Iambici.

CUrate, quae intus iusseram, ut fiant probe
Et diligenter: neminem intromittite:
Aulas et ostia undiquaque occludite:
Foribus repagula, vestes, pessula obdite:
Ne quis per rimam introspectet, operam date.
Tu sequere me Rosina. RO. sequor. HI. Me miseram. RO hera
Quid est? HI. an unquam contumeliosius
Cuiquam facta sit iniuria, quam haec est mihi?
RO. Quid istuc Regina? HI. quod ego nunquam credidi
Fore, ut hoc scelus ille posset animum inducere,
Tam grande perpetrare, tamque nefarium.
RO. Quinam homo? HI. vae mihi miserae: quid credas iam, aut cui
Credas? RO. quid hoc rei est? HI. tantum in quemquam scelus
Cadere? RO. in quemnam? HI. mori me malim pessimo
Letho, quam non ulciscar hanc iniuriam.
Sed interim, dum mihi poenas dat, res eo


image: s243

Redit, ut neque retinendi illius copiam,
Neque dimittendi habeam, et plane, quod dicitur,
Lupum auribus teneam. RO. quid istuc est? HI. ah, ah,
RO. Obsecro te, istuc quicquid est, fac me ut sciam:
Ne retice, ne verere, crede inquam mihi:
Aut consolando, aut consilio, aut re iuvero.
HI. Non est opus prolatu, hoc percontarier
Desiste RO. qua de causa? HI. ut ne id fiat palam.
RO. Ita me Christus amet: haud propterea [(printer); sic: a] te rogo,
Ut proferam, sed ut tacita mecum doleam.
HI. Novi istuc, neque eo dixeram: quod de fide
Tua et taciturnitate, quas in te sitas
Esse intellexi virtutes, quicquam ambigam.
Nam scio, fidelis quam sis mihi, prae ceteris.
RO. Quin tu ergo, quicquid est, id indicas mihi.
HI. Ita faciam, neque te caelabo hoc amplius:
Ausculta. RO. istuc facio. HI. Talandum Caroli
Regis germanum nostin? RO. quidni noverim?
Nam qui nothus omnibus est, qui ignotus sit mihi?
Sed eum longo iam nusquam vidi tempore:
Nam morbo detineri passim creditur.
HI. Ah non est ita. RO. non? HI. non sane. RO. ubi is ergo est, hera?
HI. Hic intus in hoc inclusus latet ergastulo.
RO Quid is fecit? HI. quid ille fecerit, rogas?
Quem neque pudet quicquam, neque metuit hominum
Quemquam, neque legem se senere ullam putat.
RO. Quamobrem? HI. scies: ausculta modo. nam rem tibi
Omnem concredere, et in tuam committere


image: s244

Fidem certum est. RO. audacter. HI. postquam Carolus
Rex et dominus meus ad bellum profectus est,
Talandum hunc quasi magistrum et custodem mihi
Reliquit. RO. ovi lupum opinor. HI. tace sis, audies.
Diebus aliquot, ita ut sit, gessit rem bene
Et graviter: primus in foro, atque in curia,
Primus, ubi rebus impendebatur opera
Divinis, postremus in epulis et lectulo.
Enimvero spectatum et cognitum satis
Putabam, et magnum exemplum continentiae:
Et mihi congratulabar. RO. neque id iniuria.
HI, Verum paulo post factus quasi alius, animum
Totum immutavi penitus: negligere sacra,
Contemnere doctos, aspernari supplices,
Monitores repudiare, studiis obsequi
Adolescentum, sectari scorta, crapulae
Et genio indulgere, haec illi vita unica,
Hoc studium, hi mores homini. RO. quid fit denique?
HI. Quid fiat? est parasitus quidem, Benzelo,
Homo nequam, lurco, ganeo, confidens, catus.
Qui: Deus illi meliorem mentem suggerat.
RO. Quid is fecit? HI. domum omnem scortis per viam
Fecit, coquos conduxit, delicias novas,
Nova voluptatum genera invenit. RO. hem scelus.
HI. Quid verbis opus est? totas noctes et dies,
Commisso quodam quasi Cyclopum proelio,
Una cum illo potare coepit. RO. proh Deum,
An ille sui generis, et regii status
Rationem non habuit? HI. nullam prorsus. RO. ehem.


page B4a, image: s245

HI. Tum autem filiam habuit parasitus. RO. Iam nunc scio,
Amare Talandus occepit. HI. scin quam? vide,
Quo evadat, postquam cupiditate mala semel
Devinxit animum, ad me recta pergit, rogat,
Obsecrat: ut mei copiam sibi faciam.
RO. Quis homo? HI. Talandus germanus Regis mei.
RO. Hominum fidem. HI. mane: nondum audisti, quod est
Gravissimum. RO. an quicquam vero est etiam amplius?
HI. Vero amplius. Nam postquam me nego: neque eum
Aequum aio facere, qui me uxorem censeat
Esse usurariam: coepit instare acrius:
Et quod plerique omnes faciunt libidine
Perciti, homo caeco nostri amore insaniens,
Niti assiduo in vetita, negata persequi:
Neque locum, neque tempus amori remittere.
Quid hoc, inquam Talande. quaeres, quae malum
Te furiae, aut intemperiae agitant? tun fratriam
Ut uxoris habeas loco? ecquid te pudet?
Ego te affinem meum dici tantisper volo,
Dum quod te dignum est facies: sed si id non facis: [(printer); sic: ]
Ego, quod in te sit facere dignum, invenero,
Nulla adeo ex re istuc sit, nisi ex nimio ocio.
Pater id aetatis non amori operam dabat,
Nec frater Carolus: nam Longobardicam
Alter repressit gentem: alter Aquitanicam.
Uterque gloriam armis belli repperit.
Quid verbis opus haec illi dicens saepius.
Rosina, feci animi prope ut incertus foret,


image: s246

Pudorin an amori obsequeretur magis.
RO. Miror, quorsum evadat tua tandem oratio?
HI. Interim ubicunque erat illi spatium solitudinis,
Ut colloqui mecum una posset: ah mea
Tu, perii, sine te amplectar, sine te exosculer.
RO. Non tu haec Reginae matri? HI. ne verbum quidem.
RO. Quamobrem? HI. quia socrum turbare nolui:
Quam aegerrime laturam hoc flagitium probe
Sciebam: sed sine me pervenire, quo volo.
Ubi meam pudicitiam me tutari satis
Non posse intelligo: coepi aegrotum animum leniter
Tractare: hem, tibi si maxime annuere velim,
Num tu licere speras facere istuc palam?
Haudquaquam hodie, inquit, ego istuc committam [(transcriber); sic: commitam] tibi:
Quin me potius in cellam aliquam conclusero
Tecum: id tutissimum est RO. At tibi Deus male
Faxit, Talande, pro isthac [Reg: istac] , ut demeritus es,
Audacia. Sed perge, ut coepisti, loqui.
HI. Postremo ad id res rediit, homo aestuans
Amore, haec audiendo magis incensus est.
Putavit me, quae vellet, serio obsequi.
RO. Quid deinde fit? EI. diebus sane pauculis
Post ipsum solum sola seduco foras,
In quoddam conclave retro, in aedibus ultimis,
Quod triplici praemunitum fuerat ostio:
Huc intro latus lectulus. RO. quid ais, hera?
HI. Ut ad pauca redeam: proco me addo comitem,
Prehendo manu: duco placide: confabulor:
Irrito. Ut mox ad tertium deinde ostium


image: s247

Peruentum est, homo morae impatiens, sui immemor,
Praecurrit: et in interiorem partem domus
Irrumpit. RO. quid tu illic? HI. dicam, tace, audies.
Ut primum occasio data est, ego relicta tum
Foris ante cubile, celeriter prehendo ostium,
Recludo, pessulum obdo, abeo. RO. hominum fidem.
Ut lepide commenta es doctum, et catum dolum?
Miror, qui istuc tibi in mentem venerit, hera.
HI Qui venerit? quando alia pudicitiae meae
Tutandae nulla fuit ratio? Sed interim
Nescis tu, in quanto sim metu. RO. quonam metu.
HI. Quid enim germanus Regis est, res haec diu
Celari non potest. Nam ut primum is redierit
Domum, de fratre interrogabit protinus:
Quid ei dictura sum? RO. quid enim, nisi res quod est?
HI. Grave hoc erit mihi. Nam creare periculum
Vitae et capitis ei, qui genere est proximus,
Inhumanum et nimis atrox videtur. RO. quid igitur?
Vin tu videri ei fecisse iniuriam?
HI. Minime omnium. Sed volo animum eius, qui modo
Omni lascivia et luxuria diffluit,
Retundi, redigi, ut quo se vortat, nesciat.
RO. Consilium hoc mihi placet. HI. nam illum perfido animo,
Et perquam scelerato esse, res ipsa indicat.
Nunc hoc palam si proferatur, sat scio,
Ille inficias ibit: mea vita, et fama heri,
In dubium veniet. Quapropter, mea Rosula,
Quoquo pacto celato opus est. RO. recte mones:
Et mihi sententia est eadem. HI. modo tu bene


image: s248

Dissimulare ut possis, RO [(transcriber); sic: RN] . egon? imo optume.
Sed hic quis est? HI. ubinam? RO. chlamydatus huc procul
Qui tam celerem celeriter fert gradum. HI. mane.

ACTUS PRIMI. Scena II. Eberthalius, Hildegardis, Rosina.

Septenarii Trochaici Catalectici.

DI boni, boni quid porto? quot laetas res maximas,
Quot triumphos, quot opes opiparas, praelargas, dapsiles,
Quot pompas, quot opportunitates mecum huc affero?
HI. Proh Deum, quem hominem venientem conspicor? quid hoc rei?
EB. Mercurius, Iovis qui nuntius perhibetur, suo patri
Nunquam nuntium aeque lepidum apportavit, quam nunc ego
Reginae Hildegardi apporto. Ita plenus eo spei bonae:
Itaque onustum pectus affero laetitia atque gaudio.
HI. Estne hic meus Eberthalius, magister aulicus? RO. ipsus est.
HI. Haud alius est: agnosco signum in clypeo. RO. quod signum, hera?
HI. Scutum tribus insignitum ceruinis atris cornibus.
Sed quidnam ille gestiens modo venit? EB. vix ipsa herae


image: s249

Regina, haec nisi sciat, exoptare a Dis ausiet.
Tantum e castris apporto bonum, tam grande affero gaudium.
HI. Miror, quam hic rem mihi denuntiet. RO. opperiamur paululum.
EB. Properato opus est; ut Reginam insperato augeam bono.
HI. Sequere: eamus obuiam. EB. nimis velim obuiam mihi.
Hanc ut laetitiam, nec opinanti, primus obiciam domi.
Hunc cursum capessam, quantum possum ad illam, cui boni
Tantum affero, quantum ipsa adipisci exoptat atque etiam amplius.
HI. Laetus est, nescio quid. RO. cur non illum properas alloqui?
HI. Lubet Eberthali, hem ades, resiste. EB. quis est homo, qui vocat?
HI. Ego sum: respice ad me, EB. ehem Regina, salue plurimum.
HI. Saluus sis Eberthali. EB, euge Rosina, salue: vos volo.
RO. Saluum te advenire gaudeo. HI. ecquid apportas boni?
EB. Nimio impertior bono, ac plus, quam speras, hera. HI. salua sum.
Numquid nam de Rege Carolo, meo Domino? EB. valet
Atque vivit. HI. ubi nam est quaeso? nam diu nunc est nihil
Cum de illo audimus. EB. non procul abest. HI. quid ais? EB. iam nunc redit
Huc domum. HI. meus Dominus? EB. Sic est. HI. redit? EB. certe. HI. meus
Carolus redit? EB. dixi. HI. mea vita? EB. venit inquam, venit.


image: s250

HI. Divum atque hominum qui spectator, et rerum omnium es arbiter,
Spem insperatam quoniam hanc obtulisti mihi, grates ago.
Nam quod nunquam opinata fui, neque quisquam alius civium
Euenturum esse, ut rex tam cito conuertatur huc domum,
Bello tam periculoso impendente, id opera Dei
Contigit. Sed obsecro te, mi Eberthali, hoc primum expedi,
Quae res est, quod se tam cito domum recipit ex hostibus?
Satin omnia ex sententia? EB. imo omnia. HI. victin hostes proelio?
EB. Nullo. HI. Sed victi tamen? EB. victi edepol. HI. dic quomodo?
EB. Auscultare si lubet, dicam. HI. lubet equidem mihi.
Nam viri pugnas audire, mihi voluptas maxima est,
EB. Principio, ut cum copiis ad Alarae ripas venimus:
Qua Visurgim is influit: Rex castra ponit Carolus:
Eaque vallo munit et fossa: legiones proelii
Cupidas, atque pugnae studio ardentes, intus continet.
HI. Ubinam? EB intra vallum et munitiones: nam de Saxonum
Copiis incertum erat, quibus hae consedissent locis.
Itaque cum parua manu equitum me Rex ad castra hostium
Exploranda praemittit: non desumus negotio:
Et progressi longius locis e superioribus


image: s251

Omnem exercitum hostium animadvertimus, e castris suis
Egressos, interdum, velut in acie, seruare ordines:
Nonnumquam suis locis procurrere. HI. quid sit denique?
EB. Hoc ubi Regi renunciamus: ipse sibi ratus
Pugnae tempus idoneum, castris educit copias:
Instructaque tribus horis continenter hostium
Aduentum moratur: interim circumiens, et suo
Quemque appellans nomine: et graves memorans iniurias,
Quas toties ab impia accepisset gente Saxonum:
Comprimis, quod nuper admodum, violata publica,
Et conceptis verbis iurata fide, octavum modo
Ei rebellent: et Gilonem et Adalgisum, Regis Duces:
Contra omnia iura trucidaverint. HI. factum est hoc duriter
Atque immisericorditer. EB. Sic est. Sed sine me, quae volo.
Eloqui. HI. loquere. EB. iam dispertiti erant nostri ordines,
Dispertiti erant uiri: Rex ipse in prima acie ambulans
Vota suscipit: pro se quisque ad pugnam paratus est:
Ut si qua esset Regi imposita pugnandi necessitas:
Subitos ipse adiret casus expedito exercitu.
HI. Sed ubinam hostes tamdiu? EB. exspecta: audies. nam milites
In acie dum positos rex habet: ecce, praeter omnium
Exspectationem, in castra veniunt flentes hostium
Principes. petunt colloquium cum Rege ipso Carolo.
Continuo admissi, sese proiciunt ad Regis pedes.


image: s252

Obsecrant, ignoscat peccatum: fatentur perfide
Contra ipsum arma sumpsisse. in eadem tamen noxa simul
Omnes esse negant: seditiosos aiunt atque improbos:
Multitudinem terrere, ne Regi nostram fidem,
Datam in senatu, contra Vitichindi iussus Lupiae,
Asseruent. HI. audaciam vide, et summam impudentiam.
RO. Hoc nunc more vivitur: ut nusquam sit gentium fides.
EB. Unum hunc principem [(transcriber); sic: princtpem] esse commemorant: qui in Daniam modo
Ad regem Gotricum auxilia postulatum venerit.
Hunc unum pacem violare publicam, iura et sacra
Pro nihilo aestimare: unum neque iureiurando, neque
Obsidibus teneri. Orant Regem, hanc iniuriam rei
Publicae, et suum dolorem precibus innocentium
Condonet. HI. prudenter istuc factum. Sed rex Carolus
Quid respondit? EB. primum, quid in illis reprehendat, acriter
Ostendit: quae intelligat ipse, atque alii proponit: monet,
Ut reliquum in tempus fidem praestent, sibique obtemperent:
Vitichindum nova molientem deserant: nunc, si sine
Vi, sine armis, seditionum istarum auctores tradere,
Imperata facere [(transcriber); sic: faccre] , et victori velint se dedere:
Extemplo se exercitum, affirmat reducturum domum.
Hanc unam esse pacis conditionem: quam si, dum licet,
Accipiant, fide interposita, nociturum se nemini.
HI. Quid ibi Saxones? EB. fidem dant, abeunt. HI. laetin, an secus?


image: s253

EB. Laetiores laetis. Nam die postero ad nos cominus
Accedunt quater mille et quingenti Saxones, manu
Supplice, armis depositis: se, divina, humana omnia,
Urbes, liberos in ditionem victoris Caroli
Atque in arbitratum dedunt. HI. quid ais? EB. Sic sine proelio,
Sine pugna omni, sine labore, Rex noster potitus est
Hostium: rebelles puniti: pax facta. HI. proh Deum,
Quam gratam rem nuncias? EB. est sic factum, atque huius rei
Gratia, huc praecurri, ut haec tibi nuntiem. Nam Carolus
Ingenti praeda huc onustus iam redit, perduellibus
Sine ut, sine bello domitis: neque illum iam procul abfore
Confido. HI. intra, et famulos iube, rem divinam mihi
Apparent. EB. eo recta via. Sed est, cuius prope
Fueram oblitus: et quod maxime volebam. HI. quidnam? EB. ubi
Quaeso Talandus est? HI. iam faxo, hic aderit: i modo
EB. Eo. HI. nunc tu Rosina animum aduorte, et quid facere te velim,
Percipe. RO. ausculto. HI. quae res animum meum angat maxime,
Id tenes? RO. teneo. nempe Talandi negotium. HI. probe.
RO. Et scelus, quod nuper intulit tibi. HI. videlicet.
RO. Quid igitur vis faciam? HI. volo Regis ei aduentum nunties.
RO. Intelligo. HI. tum harum optionum utram velit proponito:
Aut iam nunc veniam sceleris admissi a me deposcere:


image: s254

Aut a Rege poenam expectare. RO. hera, dictum mihi puta.
HI. Si veniam peccati pollicetur a me exposcere:
Ostium hisce clavibus resera, emitte, atque ad me iube
Ac dudum venire. RO. intelligo: Sin autem veniam negat
Se petiturum? HI. tum non emiseris. RO. ero memor.
HI. Propera atque extemplo redi: ego interim in hoc sacello regio
Rem divinam faciam, et vota soluam. RO. eo. HI. bene ambula.

ACTUS SECUNDI

Scena I. Carolus, Rex, Ludobertus.

Octonarii Iambici quadrati.

CUM victis hostibus, replacida facta pace, civibus
Saluis, duello extincto maximo, re bene gesta, integro
Exercitu, et praesidiis, legiones nunc reveniunt domum:
Magnas merito, Ludoberte, habemus, soli gratias Deo;
Cuius virtute solius, victa est gens immanissima.
LV. Istuc pii et sapientis est, o Rex, partam victoriam
Ei referre acceptam, a quo solo atque uno proficiscitur
Nam nostra industria nihil fit, ubi non praesto est auxilium Dei.


image: s255

CA. Ego certe Deo supremo maximo, valido, omnipotenti opes,
Spes, copias, triumphos commodanti mihi lubens ago,
Et habeo gratias. Nam si unquam quemquam auxilio adiutum Deus
Voluit, me hoc bello servatum uult: cum gentem fortissimam,
Et armis inuictam, in manus meas tradidit. LV. Vera memoras.
CA. Equidem cum multis hostibus ancipiti congressus proelio,
Saepe manum conserui: sed mihi credas velim: nec Vascones
Cum Rege Hunoldo, nec Masurium pugnacissimum ducem,
Nec gentem Longobardicam, nec Saracenos efferos,
Nec Thassilonem Boium, nec Liburnos immanissimos,
Tam difficile fuit, quam Saxones hos, armis vincere.
LV. Sic est. CA. hi milites animum amittunt, priusquam de loco
Migrent: quisque ut steterit, iacebit, obtinebitque ordinem.
Primi hostem Angrivarii adoriuntur: unde et nomen obtinent:
Postremi de loco recedunt: nec nisi victis hostibus.
LV. Rex, haud falsa loqueris. CA. quid auxilia tibi dicam Danica?
Haec gens est, quae Romanum Imperium sola non extinuit: haec
Mario Triumphum imminuit: haec Vari legiones his locis


image: s256

Delevit: hanc olim trepidus expavit Belisarius:
Haec Italiam perdomuit: haec Hispaniam sibi subdidit:
Haec Africam vicit: et imperium ab uno ad alterum polum
Transtulit. LV. ita est, ut dicis. CA. an non merito bonitatem Dei
Propitiam agnosco, et grata mente recolo: qui me his hostibus
Superiorem esse voluit? LV. facis ulte decet, Rex inclute.
CA. Equidem hoc de me polliceor, si Deus conatibus meis
Successus largietur prosperos; ut harum gentium
Simulacra penitus corruant: quod aedes sacras et scholas
His in locis fundaturus sim plurimas et maximas.
LV. Euge, o Rex, macte animi, istuc feceris par ceteris
Factis tuis. CA. Sed interim, mi Ludoberte, ecquam tu putas
Uxori me meae Hildegardi optatum aduenturum domum:
Quae me adeo amat: quam contra amo? LV. certe ego te illi optatum scio
Venturum: dummodo pergimus. CA. mane: prius quod militum
Tribunis et magistris equitum edicam, habeo: mox hic ero.


image: s257

ACTUS SECUNDI. Scena II. Talandus, Rosina,

Septenarii Trochaici Catalectici,

ITa sane, ut dixi, Rosina, quae uult, exsequar lubens.
Quaeque illam reconciliare posse confido mihi,
Ea pati, atque ad omnia descendere paratus sum: modo
Ut veteres iniurias oblita, me, indignum licet,
Antiquam recipiat in gratiam. quid stas? perge ocius.
RO. Non tu ibis mecum? TA. non. RO. quamobrem?
TA. quia non decet, hoc sordido
Corporis cultu Reginam adire. RO. quo tu ibis igitur?
TA. Vestem hic mutabo prius: postea subsequar. RO. Quid dicam herae?
TA. Dic, me iam affuturum ipsi ilico. quid haeres? i modo.
Abiit. vix a me hanc amovi mulierem nequissimam,
Quae oculos Lynceos quoque habet in occipitio pessima.
Sed quid nunc agam: postquam liber sum ab hoc ergastulo?
Ibon ad Reginam: quo me nunc iturum dixeram?
Illinc supplicabo? illamne orabo, quae me per hos dies
Aliquot tam misere habuit? illine credam, quae sit femina:
Animal varium, inconstans, et in omnes horas muta bile?


image: s258

Non faciam. Sed hoc agam: ut me ex hoc eripiam crimine:
Atque in illam, omnem iram Regis derivem. nam nunc mihi
Vetus et sapientum illud dictum commode in mentem venit:
Praevenire esse melius semper, quam praevenirier.
Huic equidem consilio palmam do: hic magnifice me effero:
Qui tantam potestatem et vim habeant tantae astutiae:
Vi cum se purget mulier, maritus non credat tamen.
Ibo adeo Regi obuiam; atque ei de hac conquerar iniuria.

ACTUS SECUNDI. Scena III. Carolus, Talandus, Lubertus.

Eiusdem generis.

EXpedivi omnia: quae volui. TA. eccum Regem ipso in tempore.
CA. Sed ubi nunc Ludobertus antistes meus? quo se abstulit?
LV. Hem praesto sum, et te iam dudum expecto. CA. non potui ocius
Me dissoluere. TA. nunc inuenta opus est audacia et dolis.
CA. Pergamus. LV. sequor. TA. ego faxo, ne me frustra deriserit.
CA. Sed quid hoc, quod exanimatus huc Talandus cursitat?


image: s259

TA. Haeccine flagitia facere illam? haeccine scelera committere?
CA. Me miserum quidnam est? TA. nam sic, ut irridere me sinam,
Satius est mihi, quovis exitio interire. LV. tristis est.
CA. Adeamus. Talande optate, salue. TA. saluum gaudeo
Te advenire; cedo tuam mihi dexteram, ubi sunt spes meae.
CA. Quid tibi est? TA. tenebrae oboriuntur, genuae inedia succidunt.
CA. Quid rei est? ocius. TA. retine me, retine tu obsecro.
CA. Viden ut expalluit, ut misere miser homo contabuit?
LV. Video sane, et miror, unde haec macies ei. TA. perii, occidi:
Os amarum habeo, dentes plenos, aridas fauces fame.
CA. Quid mali est? dic, neque me suspensum tene. TA. ah vereor tibi
Dicere. CA. quid vereris? TA. mulier quaedam me male perdidit.
CA. Mulier? TA. sic. CA. quaenam? TA. pessima: cui scilicet hanc maciem fero
Acceptam. CA. quamobrem? TA. pudet hoc praesente loqui. LV. abiero,
Si placet. TA. cedo te mihi soli solum. CA. age fiat: tu parum
Abscede hinc Ludeberte. LV. lubens. CA. age loquere. TA. postquam ego regio
Edicto morem gero, et regni administro negotia:


image: s260

Video, nescio quam Rosimundam, aut Fraedegundim in intima
Esse domo: procos video: video Amelchidas et Silios:
Video Messalinam, Cleopatram, Brunhildim: conspicor
Eurydicen, Phaedram, Parisatin. quid multis verbis opus?
Nova quaedam in Talandum Sassia fuit: sed non Talandus hic
Erga eandem Melaenus fuit. CA. quas tu ambages mihi
Occinis? quas Sassias, quas Phaedras, quas Parisatidas
Profers? quin tu quicquid est, ad capita perveni. TA. mox venero.
Quaedam in illa deprehendi: quae ubi displicebant omnibus:
Coepi ei aduersari primum, obiurgari, minari mala.
CA. Cuinam homini Talande? TA. tace, mox audies. CA. sine audiam.
TA. Illa lacrumans [Orig: lacrimans] ultro ad me venit, orans, obsecrans,
Uti sibi haec facinora ignoscerem, tacerem, crederem:
Ignotum est ei, tacitum est, creditum est. Rogat ad cenam adsiem:
Relligio fuit negare. quippe nullius mihi
Culpae conscius, Ventum est, cenatum est, appoti sumus.
Ibi mulier prehendit dextram, seducit: ego nil mali
Mihi timens, ingredior ostium. Illa retro pessulum
Obdit, ianuam obserat: meque intus detinet
Pro captivo: et diris insuper vexat ieiuniis.
Hic nunc sextus est mensis, cum caeco huic inditus ergastulo
Strenue esurio, et dura fame contabesco miser.


image: s261

Hodie primum, ubi illa de reditu tuo fit certior,
Me dimisit: ne quod carcer afferret periculum.
CA. Obsecro, quaenam, aut cur hoc fecit? nam scire istuc expeto.
TA Quid rogas? ne scilicet obseruare possem, quid gerat,
Neu reprehenderem, aut quas afferrem flagitiis moras.
CA. Quas moras? quibus flagitiis? quid ais? quin verbo expedis?
Odiosa est oratio, cum rem agas, longinquum loqui.
TA. Dicam igitur paucis, sed hoc prius rogatum te volo.
CA. Quidnam? TA. scin tu, qualis in Iosephum uxor Putipharis,
Absente viro, olim fuerit? CA. scio. Sed cur istuc rogas?
TA. Quia talem omnino erga me, atque alios se praebuit tua
Uxor bellatula. CA mea uxor: TA. haud alia. GA. Hildegardis? hem.
TA. Ita loquor. Ca. cave mendacium. TA. mentiri non meum est:
Nisi tu me in eo eredis esse hominum numero: qui iniuriam,
Sibi factam ultro expostulant, quam fecere ipsi, et ultro item.
Accusant Ca. non crediderim. TA. ausculta ergo, ut rem discas prius,
Quam diiudices. Ca. dic igitur. TA. ubi te absente diutius
Uxor me solum videt, remotis arbitris, adit,
Orat, compellat. Ca. quid orat? TA. quod mulier nequam, impudens.


image: s262

CA. Hem, quid ais? TA. quid enim? nisi quod me oravit illa saepius,
Uno ut lectulo secum accubem. CA. proh bone Deus. TA. mane.
Nondum rem omnem percepisti. nam ubi me facturum nego,
Illa alios sibi accersit, vocat cenatum, ducit. CA. hem.
TA. Accubat, propter dormit, pudoris oblita et tui
Immemor interim me inductum fraude et muliebri dolo,
Hoc ergastulo inelusum, fame enecat: ne scilicet
Obseruem, quas res gerat: hinc ista macies, hinc pallor est.
CA. Heu me miserum. TA. faciem specta: vera locutum senties.
CA. Ah miser ego, praeter alias uxorem meam ratus
Sum frugi, castam, piam et amantem mei, quam maxime.
TA. Ego quoque hercle illam antehac mulierem sum frugi ratus.
At nunc dehinc scito illam ante omnes mortales minimi preti,
Nihili, incontinentem, lascivam, inimicam viro suo:
Fredegundi et Brunhildi consimilem, reginis Gallicis.
CA. Ludeberte, ubi es? LV. praesto sum, si quid me vis, impera.
CA. Heu me infelicem. LV. quamobrem? CA. hanccine vitam ego parsi perdere?
Nec in acie Aquitanica, aut Italica, aut Saxonica occubui?
Haccine causa ego eram tantopere cupidus redeundi domum?
Cui quanto fuerat praestabilius, ubivis gentium


image: s263

Agere aetatem: aut servitium subire Longobardicum:
Quam huc redire, atque haec ita esse resciscere.
LV. Obsecro, mi Talande: quid ortum turbarum est domi? TA. audies.
CA. Nam nos omnes, quibus est alicunde aliquis obiectus labor,
Omne quod est interea tempus, priusquam id rescitum est, lucro est.
TA. At sic citius, qui te expedias his aerumnis, reperias.
CA. Incertus sum, quid agam: praeter spem hoc mihi contigit.
Ita sum irritatus, ut animum ad cogitandum nesciam
Instituere LV quid actum est? CA. Ludeberte, ego prae iracundia
Non sum apud me. LV. quamobrem? CA. ego ille Pipini sum filius,
Martelli nepos, rex Carolus, qui vici Saxones,
Hunnos contudi, superavi Auares virtute bellica?
Hem cui te, et quae habes concredas: hem cui imponas regium
Diadema: istuc ut viderem, ut ferrem has contumelias?
Prius vitam perdam, quam non hoc ulciscar malum. TA. nae ego
Inuitus tibi ista dixi. Sed pietas facere hoc iubet.
Nam vir nullus est, quin sit malus, qui reticet subdole,
Si quid peruerse fieri videt. CA. heu heu, perdis me tuis
Dictis. TA. imo te seruo, et servatum volo. nam scio,
Quanti tu illam facias CA. quanti faciam? gestio dari
Hanc mihi in conspectum mulierem, sua culpa, ut sciat,
Lenem regem illum, factum nunc esse acerrimum. TA. scio.
frisc6\frisc264
Quae tua sit facilitas: qui amor erga illam. nam quae nunc ita
Tecum iratus tute cogitas: egon illam? quae me ita?
Quae alios? quae sic? sine modo, mori me malim: iam sentiet,
Qui vir sim. haec verba, me hercule una falsa lacrimulae guttula,
Quam terendo oculos misere vix vi maligna expresserit,
Restinguet: et ultro tete accusabis, et ultro ei dabis
Supplicium. CA. o facinus indignum: quemquam animo tam futili
Aut leni putas, qui hoc fer at inultum? TA. nolim me hercule.
Atque ideo hortor, admoneo, rogo: caveas tibi: ne idem
Experiare, quod Mithridates a sua olim Laodice.
CA. Istuc, si vivo, cavebo satis nam famulis nunc domi
Edicam omnibus, obtorto ut collo trahant, atque in vada
Iulae amnis demergant. LV. quem hominem? CA reginam, uxorem meam.
LV. Obsecro, quid ea admisit? CA. ah pudet eloqui: pudet hercule,
Et piget. sed quid sto? quid cesso intro irrumpere, atque ubi
Quemquam inspexero, sive ancillam, sive seruum, occidere in aedibus?
Eo. LV. nisi aliud me vis amplius, ibo salutatum lares,
Et vota solutum in sacello hoc proximo. CA. i sane, ut lubet:
Vos sequimini me huc intro serui, manipulares mei.


image: s265

ACTUS SECUNDI Scena IIII. Talandus.

Senarii.

ABiit uterque: ego solus adsto: quid agam?
Nisi dum regina hoc exedit: modo quod ei
Intrivi: et hae crescunt turbae: interim aliquo
Abeam, meque reficiam: nam diuturna inedia
Me propemodum confecit diebus proximis:
Neque ego ante unquam in vita esurivi fortius.
Stomachus etiamnum latrat, viscera murmurant,
Intestina crepant. quod erit mihi bellissimum,
Antiqua recolam: et hunc diem genio dabo,
Et Veneri et deliciis: et certe sic agam.
Nunc Benzelonem accersam: qui hodie prandium
Mihi apparet. nam annum illo caruisse videor.
Heus nemon huc prodit? abi Conceline, et huc
Adduce Benzelonem parasitum ocius:
Dic in popina me conveniat proxima.


image: s266

ACTUS SECUNDI Scena V. Hildegardis, Ludobertus.

Octonarii Iambici.

PRoh Deum et hominum fidem, Ludoberte, quid narras? LV. dictum puta.
HI. Itane tandem ut Rex tam in brevi spatio omnem eiecerit [(transcriber); sic: eicerit]
De me animum? LV. omnem prorsus. HI. me miseram: quodnam ob facinus? quid ego
Tantum sceleris admisi? LV. id nescio. nam scitanti mihi
Ne verbulum quidem respondit Rex: sed ira concitus,
Aedes perrupit: caedem prius interminatus omnibus.
HI. Hei mihi, quid audio? LV. quin etiam famulis edixit serio,
Ut obtorto collo te abripiant, atque in amnem hinc auferant.
HI. O Caelites: hine exspectati reditus: hine triumphi erant?
Haeccine trophaea, quae denuntiavit Eberthalius mihi?
Haccine causa tot vota solui? tot donis altaria
Cumulavi? an poenam ut capitis luerem immerito? LV.
hera, scio ego, quam grave hoc
Sit tibi, cui fit. Verum, mihi credas, ego non minus aegre
fero:


image: s267

Qui quamobrem hoc supplicium luas, nescio: nec rationem satis
Capio: nisi quod tibi ex animo condoleo. HI. non dubito. LV. utinam.
Profecto meliore, adveniens modo, te exhilarassem nuntio.
HI. At nisi te sors ipsa in sacellum hoc, ubi iam divinae rei
Operam dabam, mirando casu detulisset; ego in manus
Irati Regis incidissem infelix. LV. non dubium est mihi.
Adeo properabat ille te cum familia omni perdere.
HI. Ah me miseram, quis optimum virum eo potuit impellere?
Aut quis cum illo prior me sermonem ullum contulit? cedo.
LV. Ego praeter unum vidi neminem. HI. quisnam fuit obsecro?
LV. Illum cum meditata querimonia ivisse ad Regem scio:
Verum quid dixerit, haud scio. nam solus cum solo astitit:
Ego remotus. HI. quis homo? LV. frater Regis. HI. Talandus? LV. haud alius.
HI. Heu heu malo meo isthic [Reg: istic] hodie compositis mendaciis,
Audaciae columen, consutis sycophantiis et dolis,
Praevertit Carolum Regem, Dominum meum. LV. sic autumo.
HI. At ego tam scio, quam me vivere, LV. miseret profecto me tui.


image: s268

HI. Ah, ah, quid egi? cur dimisi? cur non in custodia
Detinui? hei mihi, animus me deficit: animo meo male est.
LV. Hera, lacrimas mitte: ac potius, quod ad hanc rem
opus est, porro consule.
HI. Quid consulam? quid agam? quod remedium inveniam iracundiae?
Loquarne? incendam: taceam? instigem: pungam [(transcriber); sic: pungem] ? laterem lavem.
LV. Quod consultissimum videtur, Regina, id facias velim.
HI. Quidnam? LV. aliquo aufugias: teque occultes per aliquot dies:
Dum consilescunt hae turbae, et Regis commitescit animus.
HI. Ita me facerem certissimum est. LV. veruntamen hera mea optima,
De me quicquid erit: ibo ad Regem. nam nolo mehercule,
Ex me te rescivisse resciscat quisquam. HI. fac ut lubet.
LV. Quicquid in illo reconciliando potero: id faciam hera, lubens.
Tu vero, quisquis [Reg: quicquid] sors feret: id omne aequo animo feres.


image: s269

ACTUS SECUNDI Scena VI. Hildegardis, Rosina.

Eiusdem Generis.

ILlic abiit: Deum immorialem: quonam incomitata fugiam?
Quo sola nunc me recipiam? ubi insistam misera, aerumnosa, inops:
RO. Durare hic intus nequeo: ita Rex modo tumultuans venit in domum:
Quosque obuios sternit, tundit, rapit: flagris pene ad necem
Multat: neque quid se dignum, quidue indignum, quicquam pensi habet.
HI. Sed eccam mihi Rosinam commode obuiam. RO. credo illum ego
Talando sic iratum, cuius flagitium forte et scelus
Rescivit aliqua: nunc ibo, ut visam, ubi Regina sit quod e
Sacello nondum rediit. HI. hem Rosina. RO. ellam: adsum hera. quid iubes?
HI. Conuasa intus, quae habeo, optima, et te me cum conicito in pedes.
RO. Quamobrem? HI. quia sic facto opus est. nam nisi fugiamus ocius:
Vitam ego meam vitiosa non emam nuce, RO. obsecro quid rei est?


image: s270

HI. Vitae insidiantur nostrae. RO. quis? HI. vir optimus, et vir pessimus.
RO. Qui pessimus et vir optimus? HI. Rex Carolus, vir optimus,
Talandus pessimus. RO. quid ais? an ille culpam flagitii
Non deprecatus est? HI. imo ne venit huc quidem scelus.
RO. At ille se venturum, et ad omnia descen surum dixerat.
HI. At ille Regi occurrit, me praevortit: probi et propudii
Falso insimulavit. RO. eheu me miseram; quid ego ex te audio?
HI. Nunc nisi celeriter profugero, vix effugiam infortunium.
Quare properato opus est mihi. RO. quid vis faciam? HI. quod iusseram.
Abi, fer huc argentum, aurum, gemmas, ac dudum redi. RO. abeo.
HI, Sic apparata sum ad fugam, ut videtis. egomet mihi comes,
Calator, eques, satelles, apparitor: egomet mihi fero,
Quod usus est. o misericors (Dimeter)
Deus: tu quem vis cofidentem facile tuis dictis facis:
Eundem, si vis, ex confidente diffidentem facis.
Da mihi, ne in hoc tristi casu succumbam tantis miseriis.
RO. Quicquid prehendere potui, id huic vidulo indidi, atque ad te affero.
HI. Limen superum in ferumque salue: simul extremum vale.


image: s271

Hunc hodie postremum extollo mea domo Aquisgrani pedem:
Usus, fructus, victus, cultus nunc istarum aedium mihi
Interfectus, alienatus, peremptus est. RO. cura te hera
Amabo. siccine immunda? HI. ah fortunas immundas decet
Squalorem consequi. Sed dum properamus: in mentem venit
Adelindis germanae: quae ubi rescierit meas has miserias,
Dolori succumbet. RO. neque id mirum. HI. quod igitur optimum est:
Te maximopere oro. RO. quid est? faciam lubenti animo, o hera,
Et quae te velle arbitrabor, ea expetam: volo esse, ut me voles:
Quin imperas. HI. velim, ut pauca ad sororem Adelindim deferas,
Eique infortunium hoc denunties. RO. quamquam te inuita, hera,
Carebo: animum inducam tamen. HI. Sed nostin viam, quae ferat
In arcem Caldariensium? RO. quidni noverim, hera: quippe ea
Arx non procul abest a Podmana arce: ubi sedes mihi patria est:
Et in arce, proxima huic loco, facile comites invenero.
HI. Ibis igitur. RO. Ibo: sed quid Adelindi sorori perferam?


image: s272

HI. Nihil, nisi ut his ereptam me malis in tuto collocet:
Ego interim apud hunc Regulum, vicinum nostrum, quasi latens,
Reditum tuum exspectabo. RO. sat habeo: vale. HI. bene ambula.

ACTUS TERTII.

Scena I. Benzelo, Parasitus.

Senarii Iambici.

HOc vivitur nunc more morum pessimo,
Si quis sit pauper, atque haud malus, ut ceteri,
Nequam aestimarier solet: dives est,
Et malus, is frugi habetur nunc cliens:
Qui neque leges, neque aequum, neque bonum colunt,
Patronos sollicitos habent: qui foenore,
Periuriis, vi, rem locupletarunt suam,
Illi nunc primis insident subselliis.
Nam uti quique sunt magni et potentes, hunc habent
Morem: volunt amicos sibi esse plurimos:
Boni an mali sint, id nequaquam quaeritant:
Res quaeritur magis, quam amicorum fides.
Huius rei coniecturam de me capio.
Nam si vir bonus essem, si doctus Philosophus,
Si clarus Orator, si vates elegans:
Prius fame periissem, quam semunciam
Favoris apud Talandum hunc reperissem [Reg: repperissem] . id scio.


image: s273

Nunc quia duas artes profiteor, quas ei
Novi acceptissimas; in magna gratia,
In magno sum numero apud istum Principem.
Eas, propter paucos quosdam ordinis mei
Socios et collegas, quos hic novi, proferam.
Una est lenonia, quam multis exercui
Annis: altera parasitica, quam aeque calleo.
Nam meus herus ita magnus moechus mulierum est:
Ut neminem fuisse, nec fore creduim,
Tum vero sectator popinae maximus.
Nam illic homo homines non alit, sed educat:
Saliares cenas dat: ita mensas exstruit:
Tantasque concinnat strues patinarias,
Ut standum sit tibi: si quid de sum mo petas.
Is quia nunc me accersit, sibi ut conuiva sim,
Nefas duxi hoc illi officium ne gare: cui
De media nocte sic seruire haud abnuam.
Nam omnes inimicitias pluris non aestimo:
Quam mensa inanis nunc si apponatur mihi:
Infamia perire malo, quam fame.
Vah ridiculos Philo sophos, de summo bono
Qui disserunt: et interim quod potitent,
Aut quod edant, non habent: mihi sententia alia est.
Ego summum esse bonum iudico: alienum cibum
Arrodere, et aliena quadra vivere.
Hoc, qui foris non credit: is esuriat domi.
Sed comprimenda mihi vox atque oratio:
Ipse egreditur meus Dictator Patinarius.


image: s274

ACTUS TERTII. Scena II. Talandus, Benzelo.

Octonarii Iambici.

PArasitus otiose cessat, prandium corrumpitur,
Sed eccum. BE. simulabo, quasi per totam urbem ipsum quaesiverim.
Age [(printer); sic: Ager] si quid agis. Di immortales, ubi conveniam nunc herum
Meum Talandum? quem per omnem urbem defessus sum quaerere:
Per ganeas, per lustra, per popinas in toto foro:
In omni gymnasio, per myropolia TA. Benzelo. BE. quis homo est,
Qui revocat? TA. ego sum. BE. O commoditas mea. TA. saluus sis Benzelo.
Be. Salue opportunitas mea, quam nunc post sextum mensem lubens
Video. sed ubi Dominus meus interim delituit tamdiu:
Quod nusquam prodiit? TA. ubi minime cupiebam. BE. ubinam igitur?
TA. Dicam post intus, ubi plus otii erit. nam ad hoc narrandum hodie
Vacuum esse me oportet. sed tu unde venis tam tarde? cedo,
BE. Quidam meorum curialium remoratus est: cui


image: s275

Hodie aduocatus causam dixi capitalem clientulo.
Di perdant illum, qui mihi hunc diem corrumpit, ut adeo
Tarde adsim e curia. TA. Decuria forte volebas dicere.
BE. Sive decuria, sive e curia, parum interesse iudico.
TA. Qua tu ades e curia: qui in nullum unquam senatum veneris?
BE. Vah, qui istuc audes dicere: qui Dictaturam te cum gero
Per annos integros decem? TA. quam Dictaturam Benzelo?
BE. Ubi ego coquis, meretricibus, et scortis, tu parasito imperas.
Nam mihi popina, non popina eat, sed curia. TA. qui curia?
BE. Quia ibi consul mihi condus, praetor promus est. TA. intelligo.
BE. Doctores, coctores; qui iura proferunt in lancibus
Et patinis. ibi ego capitalis triumvir, accuso capitis
Gallinas, anseres, boves, oves, lotum altilium gregem.
Ibi culpa, pulpa: poena, cena: codex, lodex [Reg: lodix] : fabula,
Pabula: supellex, pelex: fiscus, discus: iam me deficit
Spiritus. TA. egregiam mihi profecto memoras curiam. BE. ut placet?
TA. perplacet. BE. in hac ego malim consenescere, quam in Regis foro:
Ubi obsurdescendum clamoribus, tabescendum inedia.
TA. Et ego tecum una perpetuam in eadem aetatem agere: modo


image: s276

Nunc liceat, Benzelo. BE. quid prohibet? TA. eundum est hodie in proelium.
BE. Quod proelium? cedo. TA. ubi imperator, apparator: lanx, phalanx:
Ubi signum pugnae militibus dant tibia tibicinae:
Ubi proelii locus, focus: fossa, ossa: lances, lanceae,
Cristae, cistae: acies, facies: bella, labella: spicula, pocula:
Vagina, lagena: spolia, dolia: scutum, scortum: proelia,
Prandia: stratagemata, tragemata numquid placet hoc proelium?
BE. Imo optime: modo hostem aggrediamur. TA. iam fiet illico.
Sed numquid forte novi? BE. nihil, nisi quod milites domum.
A legione remissos vidi plenis ire viis. TA. quid ferunt?
BE. Iumenta secum ducunt plurima. TA. quid tum? BE. simul arma referunt.
TA. Quid mihi cum armis? quid cum iumentis? BE. pueros, virgines,
Et novicias puellas ductitant. TA. haec merx mihi placet.
BE. Tum meretricum numerus, Talande, tantus es: quantum expetas.
Hoc adeo veni, ut nuntiem tibi. TA. nimis factum bene.
Sed nullamne ex illis vidisti virginem, ego quam depeream?
BE. Imo vidi unam auratam, ornatam, ut lepide, ut concinne, ut nove?


image: s277

TA. Beas me Benzelo - nam hodie genio meo multa faciam
Bona, tuo auspicio: tua ope et opera, HB. Sic faciundum censeo.
Nam iuvenis cum sis, te dum solidae vires, sanguis integer,
Voluptati, et vino operam convenit dare: olim cum senex
Fueris, et te horum ceperit satietas, tunc in ocium
Te colloces: teque ad pietatem componas. TA. dicis cate
Et dicis lepide, Benzelo. BE. quid ni dicam? offa me monet.
TA. Atqui una haec concio magis mihi placet, quam Ludoberti decem.
BE. Senectus et maeror sponte sua veniunt: frontem exporrige,
Dum licet. TA. ausculto. BE. tempus reliquum appone lucro: qui crastinum
Metuit, nunquam vivit hodie. TA. sane istuc facio, et suavia
Habeo praesentia. nam frater dissimili studio est Carolus.
Ego hanc clementem vitam, atque ocium secutus sum hactenus:
Et, quod fortunatum putant, uxorem nunquam habui. BE. scio,
Quae propria foret, sed usurarias quam plurimas, TA. in his
Me oblecto: quod praesens et suave est: solum id est carum mihi.


image: s278

Ille autem contra, haec omnia: sub dio vitam agere: patriae
Fines tueri: militiam sequi: equitare, aut venarier:
Semper parce se habere ac duriter. BE. fratris tui me quidem
Pudet et piget. nam mihi crede, nimium inter vos, nimium interest.
Tu, quantus quantus es, Talande, nil nisi sapientia es:
Ille rudis, iners, futilis, ignarus huius vitae, somnium,
TA. Euge Benzelo: dono te ob hoc dictum duobus Francicis.
BE. Di te seruent, bonorum custos, decus inopum, salus mea,
Amoris deliciae. nun quid palpum obtrudo homini sic satis?
Ta. Quid agis? BE. virum te maximum et optimum hic astare conspicor.
Numquid aliud? Ta. intro ut abeas, et mecum una prandeas. BE. eo.

ACTUS TERTII. Scena III. Carolus, Ludobertus.

septenarii Trochaici, Octonarii Catalectici et Acatalectici.

QUanto in pectore meo hanc rem voluto magis Ludoberte,
Tanto mihi aegritudo in animo augescit magis quotidie.


image: s279

Ad hunc modum mihi verba data: sic perturbatam familiam.
Tum vero uxor, vitio, stupro, dedecore plena, me enecat.
LV. Haud mirum est, domine: si modo vera sunt, quae dicta sunt tibi.
CA. Ah veriora, quam velim. Nam ut liceat obliviscier,
Iam depacisci morte cupio: tu conicito ceterum,
Quid ego ex hac miseria capiam. LV. plus quam te capere convenit.
Nam qui alios casus pertulisti fortiter: nunc minus malum
Tam acerbo fers animo. CA. o mi Ludoberte, domestica mala gravius
Afficiunt, quam extera. LV. siquidem tam iniquo accipiantur animo.
CA. Semper tu memineris, tunicam propiorem esse ipso pallio.
LV. Scio: sed velim tamen, ne quid in hac re tam grandi, temere agas:
Neu frustra te excrucies: neu falso suspectam habeas coniugem.
Sapientem omnia magis ratione, quam ira aut odio agere decet.
Haud facile animus verum peruidet, ubi illa officiunt iudici.
CA. Eho, numnam dubitas, me absente corruptam esse coniugem?
LV. Dubito certe, et perquam vehementer. CA. at quamobrem? LV. quia tuam


image: s280

Uxorem istarum esse operarum, nemo unquam credidit: novum hoc
Et inauditum crimen si percrebrescat [(transcriber); sic: percrebescat] : omnes aulici,
Omnes cives, noti, ignoti, incolae, advenae, fictum esse credent.
CA. At multae opiniones concurrunt, Ludoberte, quae mihi
Animum exaugent: locus, occasio, vir peregre absens. mulier domi
Relicta: res ipsa loquitur; ipsa in medio est: Talandus hanc
Praeterea rem novit: abi, interroga, seduce, quaere rem.
LV. At tu, quod pace tua dictum volo, nimium isti homini es credulus.
CA. At eum fidelem esse mihi invenio, cum egomet mecum cogito.
LV. Certe, quod dicendum hic sit, vidi ego illum semper perdite
Circumferre oculos, et quasque obseruare mulieres obuias.
CA. Quid tum postea? LV. quid enim? suos profecto, Dive Carole,
Domitos habere oportet oculos et manus: si quis velit
Perhiberi se probum. CA. Sic est. Sed me interim certum facit,
Ut ei credam, pallor, inedia, macies, carcer, captivitas:
Tum quia viro semper plus credier debet, quam feminae.
LV. At tantam in illam, quae sit mulier, cadere audaciam,


image: s281

Non fit mihi verisimile. CA. at mihi, qui mores mulierum probe
Exploravi, probe cognovi. Nam neque eques quisquam. neque pedes,
Tanta est audacia: qui faciat [(transcriber); sic: factat] aeque confidenter, atque
Audacter, quam quae mulieres faciunt. Haec confidentia
Rosimundam amore adolescentis male prurientem perpulit,
Ut Alboinum regem nocturnis insidiis tolleret.
Hac freta audacia Fredegundis Chilpericum Franciae
Regem, maritum occidit: Sigisberto privigno suo
Letiferum exhibuit poculum: haec muliebris fraudulentia
Brunhildin compulit: ut duos fratres, ambo nepotes suos,
Ad arma concitarit mutua! donec alter alterum
Occideret: quod reliquum fecerat armorum et belli furor,
Id ipsamet avia veneno sustulit: an quicquam muliere
Peius, audacius? LV. ita isthaec esse, ut dicis, teneo memoriter:
Veruntamen omnes aestimare eodem precio, aut omnibus
Eundem, propter paucas esse, iniquum prorsus arbitror:
Praesertim ubi aetas grandiuscula et senectus advenit.
CA. Quid aetas, quid senectus in lupo immutat, praeter pilos?
Vitia mulierum cum annis crescunt: in viro senium parit


image: s282

Constantiam et fidem: in muliere levitatem et periuria.
Nihil tam mobile est, quam feminae voluntas: tam vagum
Nihil nihil tam positum in lubrico, quam muliebris animus.
Quot veterum matrimoniorum facta repudia novimus?
Quam multae, quos amaverunt in adolescentia sua,
Post in communi deseruere senectute? quoties, Deus
Bone, anile vidimus divortium? quam multarum mulierum
Notus amor notiore odio mutatus est? LV. novi hoc idem:
Et ut dicis, ita animum induco meum. sed tamen nihilominus
Idem me vellicat adhuc semper scrupulus. CA. qui scrupulus?
LV. Heram reginam falsi apud te insimulatam esse propudii.
CA. Sine eximam tibi istum scrupulum. LV. qui poteris? CA. facillime [(transcriber); sic: facilime] .
Nam nisi tam audacis facinoris sibi esset conscia, nunc meum
Conspectum haudquaquam fugeret. ac nisi ego fuissem incogitans,
Iram omnem dissimulassem, dum comprehendissem ipsam adulteram:
Priusquam quoquam tetulisset pedem: sic fecissem optime.
Nunc autem ubi scelerosam inveniam? aut ubi quaeram? quanam viae


image: s283

Insistam? LV. cave, quaeso, ne plus irae, quam famae consulas:
Neu plus valeant peccata aliorum apud te, quam tua dignitas.
CA. Tantamne contumeliam ut feram inultam? non possum pati.
LV. Semper ii laudem invenerunt, qui fortiter domesticos
Casus tulerunt: ut Iacobus, ut Davides, ut alii
Similes fecere. CA. invenerint sane: mea sic sententia est.
LV. Nihil me vis aliud? CA. nihil. LV. eo domum, ut salutem familiam.

ACTUS TERTII Scena IIII. Talandus, Benzelo, Carolus.

Septenarii Trochaici

FAc ita, ut iussi, Benzelo; cenam appara: et lectulos iube
Sterni: tum scorta adduci glabra, et tuam una filiam,
Molliculam et forma lepida puellam; ego mox revertero.
Nam nimis misere cupio hunc diem in laetitia degere.
BE. Dictum ac factum puta. TA. nunc, quando omnium rerum satur


image: s284

Sum, provisam, quomodo meae technae processerint:
Quid agat Hildegardis: iamne poenas soluerit viro.
Sed videon Regem? solus est: nescio, quid secum murmurat?
CA. Me miserum Regem, multoque maxime miserabilem;
Cui, cum ab ortu Solis, ad occasum, omnia domita victaque
Armis pareant: domi ocium atque divitiae affluant:
Quae quidam mortales prima putant: fuerunt hic tamen,
Qui me, remque meam obstinatis animis irent perditum
Scilicet hi triumphi sunt: quos refero a victis hostibus?
TA. Compellabo. CA. sed eccum germanum mihi commode obuium.
TA. Quo loco sunt res nostrae, frater mi Carole? CA. pessimo.
TA. Quid ita? CA. quia me uxoris discruciat meae negotium:
Et quod eam non habeam, sicut iam cupio habere in domo.
TA. Praeter aetatem et virtutem timidus es, Rex Carole.
Idne pudet? quia adulteram domi tuae tecum non habes?
CA. Pudet hercle et piget me maxime. TA. eho num nam abesse eam,
Id dolet tibi? CA. dolet vero. TA. quamobrem? CA. vah satin
Sanus es, qui istuc Togas? TA. itane cordi tibi adultera est?


image: s285

CA. Tibi cordi est, qui nunc Patronus ei es. TA. egon patronus siem?
CA. Quippe qui gaudes abesse. TA. annon multo consultius
Est, ubivis gentium esse, quam tibi sic illudere?
Nam tibi Dei virtute, propter divitias tuas,
Aliam dotatam licebit genere summo ducere:
Dummodo oblatratricem nolis in domum intromittere.
CA. Non hoc iam ago: sed illam adesse malim: ut poenas det mihi.
TA. Eho, num nam illa abiit? CA. abiit, evasit, erupit. TA. Deum
Immortalem, erupit? CA. Sic. TA. quonam? CA. hac illac, ego nescio.
TA. Male cum sit sibi conscia, ideo conspectum fugit tuum
Sed cur tu cessasti illam, priusquam aufugeret, persequi?
CA. Credo ego prius illam fugisse, quam huc ego venerim. TA. male
Quippe conscia. Sed ubi sit diu celari non polest.
CA. Quid nunc author [Orig: auctor] es, ut agam: quo hanc maestitiam a me segregem?
TA. Si placet: adeamus vicinum hunc Regulum, animi gratia.
CA. Placet: eamus. pueri, insternite equos, atque huc adducite.
Quo tu abis? TA. est, quod mandem huic puero negotium:
Mox adero. CA. Tu Eberthali, reginam matrem obserua: domum
Custodi: partibus nostris fungere: ego ad huc vicinum eo.


image: s286

TA, Tu Conceline, Benzilonem nunc adesse mihi, iube illico,
Ne qua in mora sit mihi: si quid eum voluero. quid stas? abi.
Nunc ad te redeo. CA. Si placet, eamus hac. TA. lubet: i prae sequar.

ACTUS TERTII Scena V. Hildegardis, Carolus, Talandus.

Octonarii Iambici.

SI quid homini miseriarum est, quo miserescat: miser animo est.
Id ego nunc experior: cui multa in unum confluunt locum,
Aerumna, exilium, solitudo, hostis, crux, terror et pavor:
Quae mentem perturbant; neque ubi meas spes apte collocem,
Habeo usquam munitum locum: neque de sorore mea audio:
Neque Rosina huc revertitur: neque ad Regem mihi reditus
Patet: neque hospitium sat commodum neque sat tutum obtigit.
Nunc exeo huc, ut alicubi Rosinam reducem conspicer.
CA. Adeon rem rediisse, ut quae mihi carior oculis nuper fuit,


image: s287

Eam nunc cane peius et angue oderim, ubi in mentem eius mihi venit?
HI. Itan ab illo divelli, quem unum exoptavi mihi virum.
Quo cum perpetuam aetatem degerem? CA. discrucior animi: ehem
Tantum mihi mali obici de improviso, ut neque quid agam,
Neque quid de me faciam, certum sit. TA. conquiesce: ex his malis
Exspediet te, quam minime speras, fortuna. CA. nihil pectore
Consilii consistit: animus dolore obstupuit. TA. sustine
Et vince animum, qui vicisti tot hostes aduersarios.
HI. Sunt multa quidem, quae me misere agitant: sed hoc mihi maxime
Dolet, ea, quae a Talando sunt facta, infecta esse scilicet:
Quae neque sunt facta, neque ego in me admisi, illorum ream me agi.
Haec rex meus ignorat: mendaciis deceptus et dolis.
At non ignorat idem vindex Deus: qui falli non potest.
CA. Quae isthaec mulier, obsecro Talande? TA. ipsa
est: lupus est in fabula.
HI. Perii: imprudens a Rege visa sum: quae mala sors obtulit?
CA. Lorarii. satellites, ubi estis vos? HI. perii, occidi:
Nisi quadrigas Eliae conscendero: quibus in caelum fuit
Subuectus: infortunium non effugero. CA. Lorarii.
Hanc vitii et probri plenam feminam hinc e conspectu meo


image: s288

Abripite. HI. ab mi Rex, mi vir, obsecro te, miserere inopis mei.
CA. Vir ego tuus sim? ne me appella falsa falso nomine.
HI. Quid ego feci? quapropter isthaec dicta dicantur mihi?
CA. Id tute noveris. tu te ipsam interroga, venefica.
HI. Deum testem invoco, quod falsi apud te accusor criminis
CA. Non mihi placent, qui se prius purgant, quam eos quisquam arguat.
HI. At ego liquido iurare possum: ut extra te unum mihi virum:
Nemo mortalis corpus corpore contigit. CA. vera haec velim.
HI. Vera loquor: sed nec quisquam: quia iuranti non vis credere.
CA. Mulier es: audacter iuras. HI. quae non deliquit, eam decet
Confidenter, et animose, et audacter pro se loqui. CA. nimis
Audacter. HI. ut pudicam decet. TA. in verbis, non factis probat.
HI. Falso propudii insimulat, qui pudicitiam attentat meam.
TA Quid hoc? vin tu auscultare mulieri, tanquam aliquis Sarmata?
Quin tu igitur inter ancillas una opera tibi pensum dari
Iubes. HI. Deus, innocentiae meae testis, te puniet.
TA. Vide, ut scelesta sola secum murmurat. CA. Lorarii.


image: s289

HI: obsecro, verbum unum audi. CA. nequiquam oras: non audio.
HI. At unum verbum. CA. surdus sum. Lorarii: satellites,
Inicite manicas huic veneficae; collum constringite:
HI. Me miseram. CA. in syluam educite. HI. perii. CA. rapite: eruite oculos.
HI. Interii. CA. ereptos ad me ferte. HI. vae miserae mihi, vae mihi.
CA. Talande, cura, ut haec fiant; ego huc intro me recipiam.
Nam propudiosam istam diutius ante oculos ferre nequeo

ACTUS TERTII. Scena VI. Talandus, Benzelo.

Trochaici septenarii Catalectici.

PER Deos ego, atque homines vobis edico, uti meum
Imperium sapienter habeatis curae, quaeque imperat
Rex, quaeque imperavit, faciatis: nisi vos satis diu
Vixisse arbitramini: rapite, oculos illi exeludite.
Quid statis? iam sublimem raptam esse oportuit; irruite.
Sed ubi Benzelo: BE. iamdudum hic stat propter fortem virum
Atque fortunatum, et forma regia, tum strenuum
Bellatorem, ubi pugnandum scaphis (scyphis volebam ei


image: s290

Dicere) Carolus imperator haud est consimilis tui
Apparator; nec suas aequiparare queat ad tuas
Vir tutes. TA. cuius ego legionem difflarem spiritu:
Non aliter ac ventus, qui muros subruit Pampilonios.
BE. Ego periuriorem hoc homine vidi neminem: neque
Gloriarum pleniorem. TA. ubi es? BE. ibi, ubi tu esse me iubes.
TA. Pulchre aduortis et facete animum tuum, ad animum meum.
BE. Ego novi omnes temporum articulos: novi quid frons velit,
Quid oculi loquantur: quid nutus. TA. hem Benzelo, sic places.
BE. Novisse tuos me mores, Talande, meditate decet.
TA. Quaeso, quid de me homines praedicant? EB. quid praedicent? nisi
Te unum in terra vivere, fama et factis invictissmis.
TA. Non possum pati, quin tibi caput demulceam. Sine
Faciam tibi aliquid boni pro isthac re, Benzelo, ac lubens.
BE. Quin imo, plerique sic statuunt, diadema regium
Nulli hominum potius, quam tibi competere. TA. quid mihi competat?
Quin tu istuc scias velim, me, si voluissem Carolo
Regni gloriam praeripere, unum potuisse. BE. sic credo hercule.
TA. Nam ut primum pater Pipinus e vita decesserat:
Totius regni proceres ad me coronam deferunt:
Orant supplices, ut consulam saluti publicae:
Et perturbati regni negotia in me transferam.


image: s291

BE. Hoc purum putum est mendacium. Sed, pace quod tua
Dictum volo; male abs te factum iudico. TA. cur mi Benzelo?
BE. Quia dum tu coronam defers alteri, et te negligis,
Res simul negligitur publica. TA. istuc audio sic queri
Omnes optimates? quibus imperii huius curae est salus.
Nam me amari ab illis certo scio. BE. et ab omnibus quidem
Curialibus, condis, promis, collegis meis; tuis
Vero inprimis legionariis, tribunis anserum,
Legatis, lixis, cuppediariis: ut pol satis
Mirari haud queam: quibus artibus favorem hunc omnium
Conciliaveris [(transcriber); sic: Concilaveris] . TA. quibus artibus? dando, obsequendo,
Largiendo. nam dum studeo singulis placere:
Facile omnes perferre: coepi his una me dedere: cum quibus
Vivebam: studiis eorum obsequi. BE. ita est, et mea quidem
Sapienter factum sententia. TA. nulli me praefero:
Neque culpanda culpo, neque laudanda laudo. BE. ita me Ceres,
Bacchus, Venus et Vesta ament, ut te ausculto, Talande, sedulo
Ac lubens. TA. tum mores in mensa didici aulicos.
Non sum disputator: non sum oblocutor alteri:
Non praeripio pulpamentum: non praeverto poculum.
Nam haeres solae hodie spectantur ab aulicis: ut tutius
Nonnulli in Deum, quam in hos mores peccari iudicent.


image: s292

BE. Hoc illud opus virtutis, tacenda cum silentio
Dissimulare: mores ad venustatem componere.
TA. Veruntamen orationis iustam partem persequi,
Ubi opus est possum: possum et tacere itidem partem meam:
Cum aliena est oratio: apud graves, gravis sum: apud leves,
Sum levis: denique ut homo est, ita morem illi gero. BE. Dii caelites,
Istuc est sapere: qui, ubicunque opus, animum possis flectere
TA. Tum negotiis amicorum intentus, mea negligo,
Nihil ulli denego. BE. ubi eundum ad prandia et conuivia;
Hanc tu certe laudem apud omnes invenisti, haud iniuria:
Ac non quia ades praesens dico hoc. nam ex eorum non sum grege:
Qui aliud clausum in pectore: aliud promptum in lingua habent. TA. scio,
Qui vir sis: neque unquam aliter, atque es, animum induxi meum.
Sed scin tu Benzelo, quid ego te nunc velim? BE. non hercule,
Sed sciam, ubi dixeris. TA. hodie, volo, ut eas mecum in proelium.
BE. At ego vellem, hodie ires una mecum in curiam. TA. volo.
Nam tua mihi curia placet. BE. placet et tuum mihi proelium.
TA. Certe hoc bene cum mihi successerit negotium: volo


image: s293

Tecum proeliariusque ad diurnam stellam crastinam:
Nec surgemus quoquam: donec a me erit signum datum.
BE. O Imperatorem probum, Regem hunc factum oportuit.
Sed quis hic est. qui gradum huc feri tam celerem? TA.
Eberthalius hic quidem est.
Cedamus intro in curiam: adstitisse ne nos sentiat,
ACTUS TERTII. Scena VII.
Eberthalius.
Senarii.
MEditatus egomet mecum sum multis modis:
Et ita esse reor: non esse quemquam, neque fore
Mortalium: cui non a vitae exordio
Mala obtingant quam plurima, et maximis quidem
Maxima. velut huic Regi Francorum Carolo,
Domino meo: cui tot aduersae res accidunt:
Ut mirer, quomodo eas aequo animo perfer at:
Nisi Deus illi supponat manum suam.
Tot aerumnas haud quaquam possit perpeti.
Foris bella faciunt ei Saxones, et Auares,
Hunni, Angrivarii, Chumani, Bructeri:
Novique passim exsistunt motus bellici,
Domi Hildegardis Regina probri et propudii
Insimulatur, domo eicitur, neci datur,
Nunc matrem Caroli Bertham vis detinet


image: s294

Morbi gravissimi. nam postquam hunc exitum
Reginae audivit Hildegardis: illico
Conicitur ipsa in morbum ex aegritudine.
Heri neminem voluit nostrum intro admittere.
Talandus interim genio indulget suo:
Haud cogitans, in quas miserias optimam
Reginam Hildegardim suis technis coniecerit.
Sed hi sunt huius aevi mores pessimi:
Impii homines fremunt, insurgunt, perstrepunt.
At cum se vivere putant, maxime ruunt.
Vidi impium florere, ut alnum in vertice
Vogesi: post paulo transibam: nec usquam erat.
Nunc ad Regem eo, ut illum hoc impertiar malo:
Si forte morbus amplior factus siet:
Quod sane nolim, heri causa mei:
Mature consilium rebus capiat suis.

ACTUS QUARTI.

Scena I. Hildegardis, Lorarii.

Octonarii Iambici.

VAE mihi miserae: vae mihi: quo trahor? quo abripior? quid hoc rei est?
Quid commerui? Sinite me Reginam vestram Lorarii.
LO. Ah Regina Hildegardi, nulla nostra hic culpa est, per Iovem,
Quando imperata facimus: quibus refragari nefas.
HI At nihil admisi sceleris. LO. eo peribis certe honestius


image: s295

Nam qui per virtutem perit, non interit. HI. ah obsecro vos,
Regios sublinite officioso mendacio. LO. dic quomodo?
HI. Occisam dicue: et interim incolumem quaeso quaeso dimittite.
LO. Scimus nos nostrum officium. nam si Regis Caroli exsequi
Velimus imperium: tibi ereptos oportebit oculos:
Non nos simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare.
HI. Si omnino obstinatis estis animis; unam hanc rem rogo,
Vosque obtestor per supremi Regis regnum, Lorarii:
Prius occidite: quam exculpatis oculos. mori me satius est,
Quam cruciatus hos perpeti. LO. at gravius est vitam perdere,
Quam oculos. HI. non est: quid enim vita affert commodi, ubi in poenam sibi
Vivitur? a morte nihil est, quod metuam, mali: mors omnium
Aerumnarum requies est: mors extrema rerum linea.
Morte nihil melius in luctu atque miseriis: occidit.
LO. Caedem iniussam perpetrare, nefas maximum. HI.
quod ego volo,
Quod ego iubeo, ego quod misere expeto, id iniussum haud committitur.
LO. Si Deus immortalis te voluit istanc aerumnam exsequi,
Decet id pati animo aequo: si id facias, labor erit tibi levior.


image: s296

Mala aspera leni ingenio saepe redduntur lenia.
HI. O felicem Hiltebrandum Sueviae Ducem, patrem meum:
Quod fatis iamdudum concessit: ut haec ne persentisceret.
O felicem Regardim, Bavariae Ducem, matrem meam:
Quae in hos miseros casus reservata ad hunc usque diem non fuit.

ACTUS QUARTI. Scena II. Fraedebergius, Rosina, Hildegardis, Lorarii.

Octonarii Iambici.

O Regem iniquum, o infortunatam Reginam coniugem.
Hanc cine mulierem in huiuscemodi suspicionem criminis
Unquam venire? RO. est factum. FR. et multari suo matrimonio.
RO. Scilicet. FR. et eiectam domo patria exulare [(transcriber); sic: exularc] , nec locum
Habere munitum: in quo spes suas collocet. RO. videlicet.
FR. Non credidissem unquam, tam inhumanum fore Regem Carolum:
Tamque atroci ira percitum in immerentem. RO. neque´ego per Iovem.


image: s297

Ac proin oro te atque obsecro: ex summis opibus et viribus
Enitere: ut Hildegardis opera et ope conseruetur tua.
FR. Certum est mihi usque illam inuestigando quaerere: quoquo loco,
Quoquo latuerit gentium. neque mihi amnis, neque mons, neque
Mare obsistet. neque calorem, neque frigus metuo: neque hiemem,
Neque grandinem. ventos patiar, laborem sufferam, sitim,
Famem. non concedam, neque quiescam noctu atque interdiu:
Priusquam aut Hildegardin, aut mortem ipsam inuestigavero.
RO. Et mihi res certa est, mi Fraedebergi, eadem tecum perpeti.
Ita nos ambos rogavit Adelindis. Sed iam non procul eo
Loco absumus, unde nuper ab Hildegardi hera digressa sum.
FR. Pergamus igitur, et bonis avibus moliamur hoc iter.
LO. Nunc tu Regina, quando in hanc perducta es solitudinem:
Regis sententiam in te latam fortiter, et imperterrito
Animo sustineas. HI. o aeterne Deus, o misericors Deus,
Fer miserae et innocenti opem mihi: subveni inopi mihi.
RO. Deum immortatem, Fraedebergi: quid ego oculis prospicio meis?


image: s298

Heram Hildegardim, nescio qui indignissime vinctam trahunt:
Loris ligatam misere ductitant. FR. ubinam, ubinam obsecro?
RO. Huc ad nos recta contendunt via. FR. latrones sunt: age
Tu subsiste hoc loco, atque intra haec arbusta te occulta, mali
Ne quid tibi ab his eveniat praedonibus: ego coniciam in fugam
Hos nebulones, et illam vi summa eripiam. RO. perge ocius,
Ocius obsecro, priusquam vitam illi adimant. FR. in mora haud ero.
LO. Fridoline, tu caput mulier is sic sublime distine:
Primo pupillas transfodiam, post indice digito eruam.
HI. Inuoco te misericors Deus, ut in hac lucta ne deseras:
In te omnis spes sita est mihi: te solum habeo patronum et patrem.
FR. Quid hoc? scelesti, raptores, praedones, fures, sicarii.
Hem vobis, hem tibi. quid restitas? hem vapula miser.
LO. O facinus indignum. HI. obsecro te, quisquis es, da operam mihi:
Nec in immerentem mulierem fieri hanc iniuriam sinas.
FR. Imo et operam dabo: et defendam te, et iam demam vincula:
Nunquam perire te patiar. nam me perire est aequius.


image: s299

Concedite atque abscedite omnes, de via decedite:
Nec quisquam tam audax sit homo, qui illam minimo attingat digitulo.
LO. Regis dicto audientes sumus: eius iussu hic nunc adsumus.
Quamobrem te nobis magis par est decedere de via.
Nostro aequum est morigeros Regi: eius studio seruire addecet.
FR. Quid tu oblatras mihi? nisi hinc ilicet aufugias, hac lancea
Tuum diminuam tibi caput: ut cum dentibus linguam exspuas.
LO. At obsecro unum verbum audi. FR. non audio: discedite.
LO. Nescis tu, nescis hercule: ut res se habeant huius mulieris.
FR. Immo scio. LO. atqui si scires: in nos haudquaquam iniurius
Esses. FR. iniurius? quo pacto? LO. quia mandata non sinis
NOs exequi. FR. mandata? quaenam? LV. Regis nostri scilicet,
Qui hanc mulierem nobis dedit in manus: oculos effodere ei
Iussit: post effossos referre, sibique tradere serio
Mandavit. hoc nisi fiat, comminatus est necem omnibus. (Catalect.)
FR. At ego vobis edico: ut illic o hinc facessatis scelesti,
Nisi fortasse hunc diem vobis supremum illuxisse cupitis.


image: s300

Nam latrones et praedones estis: qui ex rapto vivitis.
LO. Non, per Tuisconem, sed regii sumus satellites.
FR. Redite ergo ad Regem vestrum. LO. at quid illi dicemus? cedo.
FR. Quid id mea interest? vobis quod allubescit, dicite.
Duntaxat hinc confestim [(transcriber); sic: constestim] abite. LO. malo quam maximo et tuo,
Et huius abimus. HI. ah mi vir, quisquis es, obsecro te, ne in malum
Voluntarium te imprudenter conicias. FR. quamobrem HI. quia enim hi
Certo sunt regii satellites, quorum violentiae
Et caedibus exposuit me miseram rex Francorum Carolus:
Iccirco tibi cavendum est maxime: ne illi rem deferant.
Nam si hoc permanet ad regem; continuo ille aderit cum manu
Armata: nec prius inuestigare ab sistet: quam reperiat:
Ibi nos omnes una perierimus perpetuo. FR. Si est ita,
Ut dicis: ager evocemus: heus vos, consistite. LO. quid est rei?
FR. Si praedones non estis, neque vos tales iam perhiberier
Vultis: agite, si incolumes dimisero, fidem mihi date,
Quod hanc rem nulli hominum detecturi sitis. quid ringimini?
Quid respectatis vosmet inuicem? LO. fidem tibi dare
Profecto non possumus. FR. ecquid vetat? LO. quia nisi symbolum


image: s301

Regi afferamus, actum erit de nobis. FR. quodnam symbolum?
LO. Exclusos huius mulieris oculos. FR. hoc vobis symbolum
A me nunquam impetrabitis. LO. nec tu a nobis silentium.
FR. Periistis ergo iam nunc illico. nam servulis meis,
Quos adstare videtis, iam iam ius vitae et necis in vos dabo.
LO. Oh mi vir, sive hic pereamus, sive domi, paululum interest:
Deum testamur, et hanc ipsam, quod nihil iniussi fecimus.
HI. Sic est: itaque te oro, fac, inveni, finge, effice, consule.
Ut salui simus omnes praesidio, ope atque auxilio tuo.
FR. Agite vos, si regi oculos referatis: quid uultis amplius?
LO. Nihil. FR. eripite ergo aut hinc, aut cuicunque, obuio vobis, cani
Oculos, atque ad Regem referte: ut sint vobis vice symboli.
LO. Bene mones: symbolum placet. FR. praestabitis igitur mihi
Silentium et fidem? LO. utrumque. FR. age promittite. LO. en promittimus.
FR. Nunc ite, quo lubet. LO. Fridoline, canem prehende, et sequere ilicet.
Verum est, cuius eram propemodum oblitus, heus tu mi vir. FR. quid est?
LO. Hanc in tuto loco velim constitui. FR. istuc curabitur.


image: s302

LO. Ne in conspectum Regis aliqua perveniat. FR. hoc cavebitur.
LO. Alio qui nos perpetuo perierimus. FR. et hoc cavebitur.

ACTUS QUARTI Scena III. Fraedebergius, Hildegardis, Rosina.

Septenarii Trochaici.

Edepol nae Hildegardi tibi suppetias in tempore
Attuli. HI. Deus tibi, mi homo, quisquis es, faciat bene.
Nam absque te essem, hodie nunquam Solis ad occasum viverem.
Sed quaeso te, mi vir, unde meum nomen notum est libi?
Aut ubinam locorum tu me vidisti prius? cedo.
FR. Tam ego nomen tuum commemini, quam meum. HI. Sic arbitror.
Sed nomen tuum velim memores. FR. lubens: nomen mihi
Fraedebergio est. HI. laeti profecto nomen ominis:
Deus obiecit te mihi hodie. nam si paululum modo
Cessasses;a actum de me fuerat. FR. Sic ego praevideram.
HI. Obsecro quae via te huc tulit? FR. si dixero tibi: vix mihi
Credes. itaque malo istuc [(transcriber); sic: instuc] e comite iam nunc resciscas mea.
HI. Qua comite? FR. quae me huc adduxit. HI. ubi ea est? FR. sistam huc illico:


image: s303

Heus Rosina, prodi ex arbustis: ubi latitas? quid times?
Quid trepidas? RO. tota tremo: ubi mihi latronum in mentem venit.
FR. Ne pave: coniecti omnes sunt in fugam. RO. admo dum timui
Nostris partibus. HI. Deus bone, seruas me: quam conspicor?
O Rosina: dedita opera spes mihi sancta subvenit:
Cum te mihi Deus reducem facit, cum hoc Fraedebergio.
Nescis tu, quam profuerit hodie is mihi: ex qua miseria,
Ex quanta aerumna me extraxerit. quid pavitas? quid tremis?
RO. O Regina, videon te, an non? HI. imo vides profugam, exsulem.
RO. Cedo manum. HI. accipe, aerumnosam et miseriarum compotem.
RO. Ah quam video? HI. ne fleas Rosina. RO. egon te non fleam?
Te non defleam? talem tali prognatam stemmate:
Modo supremo sublimem loco, nunc sortis ad infimae
Miseriam et calamitatem detrusam? o spes mortalium
Fallaces: o fors fortuna, ut nulli perpetuo es bona
HI. Ah Rosina, multa in hominum aetate eveniunt huiusmodi:
Capiunt nunc voluptates, capiunt miserias: flent modo
Modo rident: sicut visum est Deo. nam si quid a Deo
Praefinitum est, id ab hominibus interuerti non potest.
Fata haec me premunt. ferendum est, quicquid corrigere haud licet


image: s304

In mala re, si bono animo utaris, id demum adiuvat.
FR. Animose loqueris, atque ut Reginam generosam decet.
HI. Imo ut recti consciam sibi. nam quod me accusat vir meus,
Sum extra noxam. FR. non dubium id est. HI. Nam ita me summus amet Deus,
Ut nunquam sciens commerui, merito ut caperet illum odium mei.
Nunc ita animum induxit, ut facile expurgatu hoc non siet.
FR. Nequeo satis, hoc quam mihi prave videatur factum, eloqui.
HI. Verum hoc mihi nondum dixistis, unde veniatis modo.
RO. Unde, nisi ex illis locis, in quos me miseras hera?
HI. A sorore ne? RO. maxime. HI. mea Adelindi? RO. videlicet.
HI. Ex Caldariensium arce? RO. imo. HI. obsecro te, quidnam agit?
Ut valet soror? RO. tuo casu pene exanimatur. HI. hei,
Hei mihi, huc ne perveni, ut meis maerori sim, quibus
Esse voluptati studebam maxume: sed quomodo
Alas vivit? ut valet? RO Valet, ut vidua maestissima.
HI. Ut vidua? RO. etiam. HI. quid? num Otho maritus intermortuus?
RO. Mortuus vero: qui cum tribus filiis fortissimis
Reginolfo, Berigario et Gebhardo in acie procubuit.
HI. In acie? FR. Sic certe. nam mecum una eidem proelio
Interfuere: quod cum Hunnis et Avaribus commisimus,


image: s305

In Planchina valle Biberacensium. RO. Sic est hera.
HI. Heu heu, nunc demum intelligo, quam verum sit verbum illud vetus:
Cum nullam calamitatem solam esse uulgo dictitant.
Sed ubinam vivit, domi ne an alibi? RO. patrios lares
Deseruit, peplum induit, coenobium condidit, seque a grege
Hominum seiunxit, Dei totam se addixit cultibus.
HI. O fortunatam, hoc cui licuit: o miseram, cui non idem
Hoc licet: nam nunc mihi nullum remedium gratius
Obtingat: mearum aerumnarum, quam solitariae
Vitae conditio: ubi me curis istis exuerem omnibus.
RO. At nunc si sorore cum tua vis una vivere,
Poteris. nam tui quaerendae causa, nos ambos soror
Huc misit. HI. Si sat tuto latere possem illo loco:
Irem utique. RO. imo poteris: nec quisquam te hominum exploraverit.
FR. Edepol: nam coenobium id situm est in solitudine.
HI. Nulli confido loco viciniori. FR. cur? HI. quia
Nota sum nimium FR. quo tu ergo animum inducis proficiscier?
HI. Romam. FR. forte ad summum Pontificem, ut reconciliet tuo
Te marito. HI. haudquaquam Fraedebergi. FR. quid Romae ergo ages?
HI. In magna et frequenti turba hominum latitaro tutius.
RO. Sed victum unde comparabis hera? HI, ne sis pro me anxia.


image: s306

Dominus providebit: in illum reiciam curas meas.
Nunc tu Fraedebergi, et tu Rosina, ad germanam meam
Hinc revertimini: nolo vos mecum communi premi
Infortunio. RO. egon ut abs te discedam? te deseram?
Hem quid ais? HI redite: ego Romam ibo. FR. et nos tecum una ibimus.
RO. Sine me comite nusquam ibis. HI. comitem pudicitiam mihi
Duxero. RO. recte: et me una comitem alteram. FR. et me tertium.
HI. Non molesta ero vobis. RO. quid ais? a pueris, una parvulae
Educatae sumus; una domi et foris fuimus: bona
Et mala una pertulimus. quapropter nitar, experiar,
Denique hanc animam potius relinquam, quam te deseram.
FR. Idem et ego faciam. nam Romam usque equis meis vos deveham:
Inde ad Adelindim revertar. sequimini me illuc. HI. sequimur.

ACTUS QUARTI. Scena IIII. Carolus.

Octonarii Iambici.

NEmini ego credo plura prius acerba e matrimoniis
Unquam accidisse, quam mihi: neque quemquam esse, aut fuisse arbitror:


image: s307

Cui magis omnes bonae felicitates aduersae sient.
Galienam Toletani Regis filiam vix biennium
Habui: cum vitam illa miseram misera mutavit cum lue.
Nunc Hildegardim plenam vitii, orbatam matrimonio,
Neci dedi: oculos illi ereptos accepi a Lorariis.
Hoc ubi Regina mater rescivit, protinus in maximum
Morbum incidit. hoc adeo propere Eberthalius accurrit nuntians.
Quod si ex hac aegritudine mors eam consequitur, quod Deus
Prohibeat: quid restat, nisi ut porro fiam miserrimus?
Somnum hac nocte oculis non vidi, dum de illa cogito.
Hodie ut vix e lecto consurgo, legati Roma advolant,
Portantes literas Adriani Pontificis: quibus ille opem
Meam aduersus Desiderium implorat, populumque Insubriae.
Nam Bertha Carolomanni fratris vidua, nescio quibus
Inducta consiliis, auxilia quaerit Longobardica:
Ut filiis corona imponatur regni Francici. Adeo
Nusquam tuta est fides: nec quid credam, aut cui credam sat scio.
Vix illis a me dimissis, Heresburgo alter nuntius
Aduentat, qui violato foedere bellum affirmat Saxones,
Undique reparatis viribus instaurare, et nova studia sequi.
An non ingenio egregie ad quasuis miserias
Natus sum? quid agam? quid nunc capiam consili?
Quod optimum est Romam ibo, quam possum itineribus celerrimis?


image: s308

Ibi cum Pontifice, de summa rerum deliberavero.
Sed quid rei est? Talandum video huc ducier.

ACTUS QÚARTI. Scena V. Talandus, Benzelo, CArolus.

Octonarii.

UT te Benzelo cum curia tua supremus Iupiter
Malis exemplis perdat pessime, atque ut de me promeritus es.
BE. Cur imprecaris mihi? TA. quia dum consector curiam tuam,
Oculos mihi fumus curialis exedit. BE. fumus? facis
Iniuriam meae profecto curiae. quin tu potius
Maledicis praeliis et pugnis tuis. Nam ubi audisti prius,
Unquam oculos amitti in curia? in acie audivi saepenumero
Exturbatos oculos sagittis: ibi mutilantur milites.
TA. Heu, heu, quam subito nec opinanti hoc accidit malum mihi?
Repente factus sum caecus: talpae me acutius vident:
Lippio cucurbitas, hem Conceline gressus dirige
Meos: necubi pedes offendam, neu titubem. CA. Deum optimum:
Quid ego illi iam dicam evenisse mali: quod manibus pueruli
Deducitur? opperiar. TA. utinam in terris nunc aliquis viveret


image: s309

Mihi Aesculapius: qui huic lippitudini afferret aliquod
Collyrium. BE. facete nunc mihi, Talande, in mentem venit:
Olim quod ex te audivi dictum sapientissime. TA. quid hoc?
BE. De rege Phaone, filio Sesostris. TA. quid nam fecerat?
BE. Is cum visu esse orbatus, de oraculi sententia
Monitus fuit: ut mulieris, quae unum esset tantummodo suum
Experta virum, urina oculos elueret. nam sic saluum fore.
Quid si et tu nunc idem adhiberes oculis tuis collyrium?
TA. Tum mehercle mihi caecutiendum foret ad horam funeris,
Aut etiam post mortem, cum Tiresia. BE hem, cave istuc dixeris.
Quasi nullae in terris matronae sint incorruptae et integrae.
TA. Phao certe omnes Aegypti urbes ferme peruagatus est,
An aliquam reperiret, cuius lotio posset sanarier:
Nec ullam invenit, praeter unius olitoris mulierem;
Quam etiam recepto visu, uxorem duxit, reliquis omnibus
Igni crematis. BE. ah modestius, quaeso, de feminis
Loquere innocentibus. TA. unde haec nova religio te, mi Benzelo,
Incessit subito? BE. nescio, nisi quod de bonis et malis


image: s310

Eadem loqui et sentire iniquum censeo. TA. bonas mihi
Commonstres, et loquar, ut voles. BE. lotium uxoris meae afferam TA. tuae
Uxoris? BE. scilicet. TA. siquidem ex lippo luscum, ex lusco caecum,
Ex caeco caeciorem me cupis fieri. BE. cur hoc velim?
TA. Quasi te uno tua contenta sit: quasi ego cum ea millies
Non accubuerim, te lenone, et pronubo. BE. vera memorat.
CA. Ibo obuiam: sequimini me manipulares mei aulici.
BE. Rex advenit. TA. ubinam? BE. hac tendit. TA. modo horum nihil audiverit.
BE. Non crediderim. TA. amolire te hinc parum: iam ad te revertero.
Puer i. CA. Talande, quid hoc mali est? unde haec repente caecitas?
TA. O Rex, o mi germane, nescio profecto quae haec sit, malum,
Miseria, quod tam subito diris occaecatus sum modis.
GA, Miseret profecto metui. TA. ah obsecro te mi frater, mi here.
CA. Quid obsecras? TA. medicum ostendas mihi, qui visum reddat mihi.
CA, Facilius istuc petitur, quam datur. Veruntamen,
Ut occupatus nunc sum, et propere propero, quod mihi placet:
Consilium si vis, dabo. nam auxilium polliceri non queo.
TA. Obsecro. GA. sunt medici Parisiis, sunt Papiae, in nostris Academiis:


image: s311

Illos te consulere aequum est, antequam inualescat hoc malum.
TA. Prudenter consulis. CA. habet et Roma suos Aesculapios.
Quod si illo comitari me vis: paratus ut sies, vide.
Nam nunc iter illuc institui: tantum hic interuisam domi.
TA. Ibo hercle. CA. Sequere tu Eberthali cum Ludoberto, antistite sacro,
Sodali et comite tuo: confestim ad hoc iter te iam para:
Et sine mora adesto: tu me sub sequere Talande. TA. iam hic ero.
Famulis quod dicam prius habeo. ubi Benzelo? BE. assum. TA. volo hodie
Cum fratre Rege Romam abire: vin tu me comitarier?
BE. Non renuo; dum sciam modo, ubi Romae esurus siem. TA. papae,
Quasi nulla sit Romae popina, aut quasi ego impransum te famem
Velim sufferre. BE. non hercle velis: nam etsi tu maxime
Velis, ego tamen minime possim. TA. sis quietus: ego fami
Prospiciam. BE. ita velim: nam fami, quam famae malo consulas.
TA. Concoline, duc intro: tu sequere. BE. Sequor per prandia,
Per cenas, per popinas, per lupanaria, per ganeas,
Per quicquid ubique est, unde voluptas expetitur. sed audi here


image: s312

Talande. TA. quid est? BE. rheda mihi opus est: nam longius
In Italiam iter est. ferre non queo. TA. tolutarium meum
Inscendas. BE. siquidem a ventre meo popa, vis illum supprimi.
TA. Veredum tibi dabo Westphalum. BE. nimio profecto pondere
Affligetur: mihi essedo opus erit. TA. sequere: curabitur.

ACTUS QUARTI Scena VI. Ludobertus, Eberthalius.

Senarii.

AIn tu, captum esse oculis fratrem Caroli
Regis Talandum? EB. sic aio Ludoberte. LV. quid
Illi accidit? lapsun an ictu perdidit
Visum, an morbo? EB. nil constat mihi de hac re: nise
Quod assidue illum cum Parasito vivere:
Una potare, et scortari certo scio.
LV. Quo cum Parasito? EB. Benzelone pessimo:
Quo Sol, ita me supremus conseruet Deus,
Scelestiorem nullum illuxit alterum:
Qui neque Deum metuit: neque eum respicit Deus.
LV. Dignum sane patella istuc operculum.


image: s313

EB. Sed obsecro, an non tu Reginae innoxios
Oculos, quos rex praecepit erui, putas.
Hac caecitate Talandi vindicem Deum
Probe esse ultum? LV. Sic arbitror certissime.
Nam iustus est Deus, qui hominum periuria
Haudquaquam ridet: et quae pravi perpetrant,
Ea longe ante videt, quam fiunt. EB. at interim
Patiuntur innocentes, vexantur pii,
Boni premuntur: ut Hildegardis exitus
Nos docuit, proh dolor. LV. nihil prorsum interest.
Nam Deus immeritos respicit: et quos amat,
Eos castigat in hoc aevo, ne in altero
Pereant: exstinguit, enecat: rursum erigit,
Fovet: quos enecat, hi vivunt, atque sapiunt:
Quos erigit, si male sapiunt, atque tumidi
Superbiunt: male pereunt. EB. pol ita est.
LV. Nihil accidere bono viro mali potest:
Aerumna, exilium, mors, ita sunt cuilibet:
Ut est animus eius, qui ea fert: si bene,
Bona sunt; si male, mala. nam bonus in statu
Permanet, et quicquid evenit, ad suum vertit bonum.
Ut enim tot amnes, tot fontes, qui intrant mare:
Saporem illius non mutant: ita impetus
Rerum adversarum non foedat animum
Hominis pii. EB. Sapienter Ludoberte memoras.
LV. Paternum, Eberthali, Deus animum obtinet.
Ut enim patres torpere liberos, situ
Perire aut otiari non sinunt; ita
Deus, quos amat, exagitat laboribus:
Ut patiendo praelustre robur colligant.


image: s314

EB. Dicis magnifice. LV. idem impios, quis parcere
Videtur, deterioribus seruat malis.
Erras, si quem futuris exceptum putas:
Veniet ad illum felicem sua portio.
Quisquis videtur dimissus, dilatus est.
BE. Mirabar equidem, quae haec Dei esset lenitas:
Neque animum inducebam haec tanta huius facinora
Talandi sic abitura esse. LV. tacito pede
Divina solet vindicta olim procedere.
Sed tarditatem poenae, gravitate acriter
Compensat. nam si quem pro scelere ulciscier
Vult Deus: ei diuturniorem, ut plurimum
Impunitatem consuevit concedere:
Ut ex rerum immutatione fortius
Doleat. EB. Talando hoc olim eventurum esse idem,
Tam non dubito, quam me saluum in caelis fore.
Sed tempus est abeundi. nam tuba datur
Profectionis signum. LV. properemus igitur.
EB. Eadem te mecum rheda velim avehi.
LV. Lubet. si grati tibi sunt sermones mei.
EB. GRAtissimi. nam nosti illud proverbium:
Viae comitem facundum, esse loco vehiculi.


image: s315

ACTUS QUINTI

Scena I. HIldegardis, Rosina.

Senarii Iambici.

QUando hoc iter, Rosina, evenit prospere:
ET omnia lepide succedunt sub manus,
Quae ago: Deo immortali habenda est gratia.
RO. Ita est. nam video re ipsa propitium tibi
Deum: qui sic tuas fortunarit manus:
Ut medicinam facias tam bene, tam commode.
Nam quis morbus tibi obvenit: quem remediis
Tuis, non propulses? quae podagra? quae lepra?
Quae aqua intercus, quam tu medicando istactenus
Non prompte exterminaveris? miror equidem,
Unde haec tanta tibi innata siet industria.
HI. Dei praesidio atque ope, Rosina, provenit,
Quicquid boni est nam soli huic acceptum fero,
Hoc quicquid est industriae. RO facis, ut te decet.
HI. Quaecunque agimus, Rosina, in vita, ea maxime
Dei ducuntur nutibus: ipsi obtemperant
Uni: Deum spectant: Deo quod displicet,
Haud facile admittunt ceteri: quicquid Deo
Placuerit: hoc sequuntur, quae vivunt, movent,
Et sentiunt. RO. ita est: sed istuc interim
Non inficias ibis, multum experientiam
Usumque rerum profuisse tibi quae enim


image: s316

Puerpera fuit, aut quae gravida femina,
Cui tu domi non obstetrix quasi fueris?
HI. Non inficior. nam siquid facio, quod hominum
Vitae conducat, ea voluptas maxima est.
Quamquam Alcuino non parum deberier
A me lubens fateor: cuius nunc olim quasi
Discipula in re medica fui. RO. novi edepol:
Et Alcuinum hoc mihi recordor saepius
Memorasse: sed dum tu aliis remedium
Paras: velim tuis quoque subvenias malis.
Nam inscitus est medicus, qui in alienis malis
Medicinae profitetur tenere scientiam:
Se ipsum curare nescit. HI. quid nam ergo mali
In me est, quod ego curare nolim aut nesciam?
RO. Vah, quid rogas? aerumnae, exilia, mors, fames,
Paupertas, inopia. HI. ne te haec sollicitent mala.
Est in telis mihi Aesculapius, Deus:
Qui medicinam his morbis adhibet, me sublevat,
Me sustentat, me recreat, reficit, fovet, alit.
RO. AT interim tuis nihilo minus hostibus
Das supplicium; qui de te exsule triumphum agunt.
HI. Nullum putandum supplicium est, quo etiam boni
Fortesque possunt affici: fati, o soror,
Haec tela sunt, non culpae: supplicium quod est,
Sceleris poena est: quae nemini accidere potest,
Nisi nocenti. RO. vera quidem memoras: sed dolet
Tamen hoc mihi interim: te immerentem sic premi:
Cum perduelles tui cristas domi erigant.
HI. Sine erigant; at exilium hoc mihi mortuae
Erit memorabile, meum me periculo


image: s317

Caput praeoptavisse ponere: quam ut domi
Splendens et fortunata pudorem amitterent.
Talandum sua manet poena, sua portio.
RO. Heu cor mihi rumpitur, cerebrum finditur:
Istius hominis ubi fit quique mentio.
Ut illum Deus exemplis perdat pessimis.
HI. Thyestaea isthaec execratio est: mala
Inimico non precor: meliorem animum precor.
RO. Ah Hildegardi, hera dulcissima: quam facilis es?
Quam lenem animum obtines? HI. sic esse me decet.
Sed tu interim praecepti oblita es, quod dedi.
RO. Cuius? HI. ne sic imprudenter me nomines.
RO. Intelligo. HI. neve tuam Reginam appellites.
RO. Pol, ego si te audeam meam matrem nominem.
Nam tu secundum matrem mater proxima es.
HI. Laudo te ob hoc, et propterea te unum obsecro:
Quoniam Deus Omnipotens suum ostendit animum:
Ut heram me tibi fuisse, nunc sociam velit:
QUod antehac pro iure imperitabam meo:
Nunc oro per commune hoc infortunium,
Ne honore me secus honestes, quam par erit:
Et quae nunc sum, meminisse ut recte memineris.
RO. Ero memor. HI. nunc ingrediamur, si forte quis
Operam requirat medicam, inveniat nos domi.


image: s318

ACTUS QUINTI Scena II. Talandus, Benzelo, Rosina.

Octonarii Iambici.

NAe ego sum homo miser, qui tam longum confeci iter, neque medicum
Romae ullum invenio: qui huic malo medicinam faciat: quid rei est?
Quid hoc dicam esse Benzelo? quid censes? credam ne ego oculos
Mulieri? BE. praesagiebat mihi animus rem tandem ad mulierum
Auxilia redituram: ut postquam nihil in ceteris medicis spei
Tibi esset reliquum, exemplo Phaonis, rogares feminas.
TA. Pudet me hercle. BE. imo illos pudeat suae potius inscitiae:
Quod, cum huic morbo remedium afferre nequeunt, te ad mulierculam
Remittunt. TA. vera loqueris. BE. nam hodie ita sunt animati inscii
Et imperiti, ut quos curare nesciunt, hos transferant
Ad indoctos: ut commissa per alios suae nemo imputet
Inscitiae. TA. ex tripode hoc dictum esse reor. BE. quidam hodie perfidis


image: s319

Iudaeis Christianos excruciandos committunt. TA. ita
Fit, per Iovem. BE. qui novitii sunt medici, ii periculis
Nostris discunt: per mortes experimenta sua agunt. TA. ita est.
BE. Nam soli medico homines occidere, summa hodie est impunitas.
TA. Per Manum. BE. qui peritiores aestimarier volunt
Ubi medendo peccaverint: mille effugia, mille inveniunt:
Rimas, per quas elabantur: ne culpa ipsos penes haereat.
TA. Experto credite. BE. nam aut dicto immorigerum culpant, et nimis
Pavidum aegrotum: aut ipsum morbum accusant, velut immedicabilem.
Haec enim eorum est oratio. Cur consilio non pares bono?
Cur uteris vino interdicto? aut haec: non in medici manu est
Semper, ut aegri curentur: interdum arte plus valet malum.
Nec nulla ideo medicina est, quia non omnes conualescimus.
TA. Ego pol istos sermones audivi ex medicis plus millies.
BE. Atego, Talande, nugas has omnes minoris aestimo,
Quam ancillam, quae foricam lavat. TA. videris, quod verum est loqui.
BE. Ego novi mores istorum hominum, qui cum semel aliquod malum
Sanarint: lusciniae prius defuerit cantio, quam iis
Verborum sesquipedalium iactantia. at horum operas ego
Omnes, ita me Bacchus amet, uno non redimam teruncio.
TA. Obsecro te, quando oculorum morbus aggravescit hic


image: s320

Quotidie. et lepra mihi accedit insuper. quid author [Orig: auctor] es
Mihi, ut faciam? BE. fac, quod lubet. TA. censen mulierculae
Ad opem confugiam? BE. fortasse ita censeo? TA. quid hoc est dicere?
Non tu credis, mulierem tam famosi nominis, mihi
Opem laturam? BE. fortasse. TA. age igitur, pergamus celerius.
BE. At iam, quantum oculis coniectare possum, ad ostium domus,
Ubi habet haec mulier, peruentum est. nam has aedes esse iudico,
Quae demonstratae sunt mihi. puer, i, pulsa: ad fores adi.
En ut propudium pulsat. abscede, aut provoluam te in luto.
Panem cibarium comesse tres pedes latum potes,
Fores pultare nescis. TA. sine Benzelo, me adduce: ego feriam.
Heus, heus aperito aliquis ac dudum hoc ostium, pandite fores.
BE. Prodit nescio quis: concedamus huc. RO. quis ad fores? TA. ego
Sum. RO. Quem tu te esse ais? Talandum. RO. quem Talandum? TA. Caroli
Fratrem. RO. cuiusnam Caroli? TA. regis Francorum: patre satum
Pipino matre Leuburga. RO. ipsusne es? TA. profecto ipsissimus.
RO. Quae dirae huc te appulerunt? TA. caecitas et lepra, res pessimae:
Dirae execrabiles. RO. quid vis tibi? TA. heram volo conuentam tuam.


image: s321

RO. Hera neminem ad se intromittit: Si quid voles, ego referam.
TA. Obsecro te, salutem ei dicas verbis meis, quam plurimam.
RO. Quid tum? TA. rogare me illam per Deos, per sacra: ut opem ferat.
RO. Quid mulier opituletur tibi viro? TA: fama illam. praedicat
Quasi Deam. RO. ah paupercula mulier est: quae admodum timet viros.
Nam a praepotentibus quibusdam passa graves iniurias.
TA. Utinam Dii illos eradicent omnes. RO. ita velim quidem.
TA. Scelestus est, quisquis mulieri tam praestanti iniuriam
Inferre non erubuit. RO. bipedum nequissimus est, furcifer,
Fur, latro est; carnifex, periurus, perfidus: matrem domi et
Patrem occidit, sororem incestavit: glores [(transcriber); sic: glotes] et fratrias
Falsis criminibus ad necem dedit: nihil fecit boni.
TA. Obsecro te, quicunque ille tandem sit, ne isthaec mihi imputet.
RO. Cui potius imputet, quam illi, qui fecit? TA. age igitur, meis
Verbis opem ab ea mihi petas: nullis ego parcam sumptibus,
Dum morbo inveniam remedium meo. i modo: refer hoc ei
RO. Mane hic: iam redeo. BE. si visum hodie recipis: quid mihi dabis?
TA. Quid? faciam, apud me primus sis: lepidis te victibus,


image: s322

Excipiam festivo loco: ubi curemur ambo mollius,
Quam lippo oculi curarier solent. BE. promittis largiter.
TA. In munditiis et deliciis faxo aetatulam agas. BE. gestio.
TA. In lecto lepide strato, lepidam aliquam complexus mulierem
Ut contrectes. BE. perge obsecro. TA. vino et victu, et piscatu probo
Vitam ut colas. BE. quid tum? TA. cena dubia apponetur tibi? BE. quid hoc
Verbi? TA. ubi tu dubites, quid sumas potissimum. BE. oh fiam Deus.
TA. Ubi te conuivii pertaesum erit, comessatum [Orig: comissatum] ibimus.
BE. Sat est; mulier redit. RO. hera hoc tibi renuntiarier
Iussit: si morbo liberatum te velis, in templum eas:
Et quicquid unquam sceleris ac flagitii perpetraveris,
Cuius tibi conscius sis, id sacerdoti facias palam:
Dicas aperte, teque illo expiari cures. Hoc nisi
Fiat, iuvari te non posse. sic sententia est herae.
Nunc tu, quid acturus sis, responde mihi: ut ei renuntiem.
TA. Tametsi istuc inuitus facio: tamen illi morem geram
Potius; quam caream oculis, et leprae sic foeder contagio.
RO. Ibis igitur? TA. iam nunc ibo illico. numquid aliud? RO. nihil,
Nisi ut statim redeas. TA. licet; opinione tua prius hic ero.
I Conceline, meque in proximum sacellum deducito.
BE. At ego vos interim hic opperiar. TA, ut lubet. BE. non expedit [(transcriber); sic: expedt]


image: s323

Mihi hos sequi. nam parietinas templi inde a pueritia
Timui, ne qua ruat. tum laruae simulacrorum me territant:
Gabalis affixi homines, confossi telis et lanceis,
Prunis assi candentibus, sagittis peruii,
Exsenterati, ut lepores: desquamati, ut pisces a coquis:
Radiis rotarum districti, ut apud inferos Rex Tantalus.
Locus mihi non placet: malo ego lepidas spectare feminas,
In prandio: malo accubare scorto, quam scuto. Ta, i puer.
BE. Sed eccum mihi Talandum, ut cito redit e fano? TA. ubi nunc Benzelo?
BE. Hic expectat. TA. dissolui me ocius. BE. apparet. TA. pulsa ostium.
BE. Heus vos. RO. quis est? BE. Talandus est. RO. numnam e templo iam ille rediit?
BE. Rediit. RO. mane: mox adero. BE. probus es, et paucorum scelerum homo.
TA. Ita sum. BE. qui tam cito ab illis te intus expedire potueris.
TA. Dixi rem breviter: nulla usus circuitione. BE. apparet hoc.
Sed nihil celasti antistitem? TA. quae occurrebant, dixi omnia.
BE. Etiam de Regina; scin quid velim? TA. confessus sum omnia,
Amores, cenas, conuivia: quae tecum agito quotidie.
BE. Quid opus erat me nominare? TA. sic lubuit. BE. quid vero? an is
Veniam tibi dedit: ignovit: criminis ab soluit? Ta. maxime.
BE. Bene factum: et nunc eo tecum conuivabor lubentius


image: s324

Ac tutius. sed mulier adest. RO. hera hoc tibi collyrium
Dare iussit, ut oculos inungas; hoc itidem unguentum, ut cutem
Eo undiquaque perfrices. BE. heu tam parum collyrii.
RO. Sat erit. nam si semel tantum oculos illo inunxerit, statim
Aperientur. TA. beas me: sed quanti aestimas collyrium?
RO. Bonus medicus non quaerit pretium, sed salutem morbidi.
TA. Dandum tamen est, quo digna merx est, pretium: dic, quodnam dabo?
RO. Ubi convalveris, da quantum voles: redeo intro.´TA. sat habeo.
Nunc te oro Benzelo: inunge oculos mihi hoc tam pretioso unguine.
BE. sine inungam: fragrans est: numquid odoraris?) TA. certe. BE. quid olet?
TA: Nescio quid Euphrosyni: sed proh Deum; EB. quid est? TA. videon ego
Te Benzelo? BE. men vides? TA. video equidem. BE. stantem an sedentem ibi?
TA. Sedentem. BE. in scamno, an sella? TA. in sella. BE. quid gero in manu: viden?
TA. Gladium. BE. Nihil me fallis: video te videre aptissime.
TA. Ad regem mihi curso opus est, quam celerrime. BE. quid ages ibi?
TA. Hoc ei renuntiabo, et animum illius explebo novo
Atque inopinato gaudio. BE. mane. TA. quid maneam? BE. scin mihi
Quid promiseris? TA. Egon? BE. vah tam cito oblitus es? an prandium
Prius non dabis? ubi nunc cena illa dubia est? TA. abi et para.
BE. Aurum haec res poscit praesentarium. TA. dabitur: hem tibi meam


image: s325

Crumenam auro tumentem: abi atque obsona opipare et largiter.
Ego ad regemin Palatium me confero; illic reperies.

ACT. V. SCENA III. Benzelo

Septenarii Trochaici.

ILle hinc abiit: mihi rem credidit pecuniariam,
Obsonare iussit pro lubitu. Deus bone, quanta larido
Labes, quanta pernis pernicies venit? quot anseres,
Quot pullos damnabo capitis: nam si alia memorem, mora est.
Nunc ibo ad praefecturam meam: ius dicam larido:
Pernas indemnatas accusabo, apud promum et coquum.

ACTUS QUINTI Scena IIII. Eberthalius, Rosina.

HOc ostium credo esse, ubi mulier habitat,
Quam ad Regem accersere modo sum iussus: fores.
Pulsabo. ecquis aperit: quis prodit: RO. hem quis est,
Qui ianuae sic insultat? EB. tun mulier es:
Quae visum reddidit hodie Talando? RO. ego
Non sum. EB. Erravi igitur a limine. quaeso da operam
Hanc mihi, et aedes commonstra: in quibus ista mulier
Habitat. RO. hae vero sunt: quid vis heram meam?
EB. Adrianus Pontifex, et Rex ipse Carolus,
Summis illi imperant imperiis, ad se ut ocius,
Absque mora omni deveniat in Palatium.
RO. Referam hoc illi. EB. noscito ego hanc? nam videor eam


image: s326

Nescio ubi prius vidisse: sed diuturnior
Dies animum incertat, sin est ea, quam autumo.
RO. Hera in Palatium venire posse iam
Negat: veniam hanc dari cupit: orat, si integrum
Sit summo Pontifici, Regique Carolo,
Exspectaturam se utrumque in fano Petri.
EB. Referam istuc dominis meis. Vale. RO. bene valeas.

ACTUS QUINTI Scena V. Rosina, Hildegardis.

Senarii Iambici.

NUnc Hildegardis partibus timeo, meae
Dominae: quid agat, quid dicat, quid respondeat:
Si Carolus illam de suo negotio
Interroget. Sed ipsa progreditur foras.
HI. Ere nata melius fieri haud potuit, mea
Tu, quam factumst. RO. quo pacto? HI. quod scelestus hic
Ad id miseriarum redactus est, uti
Meam implorare opem necesse ipse habuerit.
Nam caecitatem hanc ei fatalem cum lepra
Fuisse, nemo sanus inficias potest
Ire. RO. edepol. HI. nunc ubi Rex Carolus meam
Fidem, Talandi flagitia resciverit:
Dubium non est, fore mitiorem, quam fuit.
RO. Sed si ille iterum praeoccupet. HI. iam non potest.
Nam mihi aderit sacerdos, cui apertum est scelus:


image: s327

Aderit et Pontifex, quem ille reverebitur.
RO. Cave obsecro, ne in maius incidas malum.
HI. Bono animo es: nihil est, quod timeas. RO. sollicita sum,
Quid dicas. HI. quid enim dicam? quae patrata sunt:
Quae facta sunt: quae inique passa sum, eloquar.
RO. Tace. HI. quid est? RO. Rex egreditur: cedamus huc.

ACTUS QUINTI Scena VI. Carolus, Talandus, Hildegardis.

Octonarii Iambici.

SUnt mira, quae narrasti [(transcriber); sic: narasti] intus mihi Talande. TA. at vera sunt.
Nam caecitas non aliter mihi depulsa est hoc collyrio,
Quam felle piscis inuenti, Tobiae visus est datus.
CA. Aliquid monstri haec alunt. HI. istuc satis docebit exitus.
CA. Nam propulsare lepram, caeco visum reddere: haec Dei
Aut divum sunt opera. quare nihil magis desidero:
Quam medicam hanc intuerier Aesculapiam. TA. idem et ego cupio.
HI. Videbis me, sed magno cum tuo malo: nisi mentior.


image: s328

CA. Intremus ergo Divi delubrum Petri: quo se mihi
Nunc effuturam promisit mulier. TA. nil moror. CA. nam Pontifex
Adrianus praegressus est: sequimini me omnes. TA. praecede: sequimur.
HI. Intravit hic: o misericors Deus, nunc adsis mihi hodie:
Opem fer mihi: perhibe innocentiae meae testimonium:
Si Deus es, cui scelerate facta displicent, iniuriam
Mihi a Talando illatam vindica: meam vitam assere.
Sis idem mihi: qui Iosepho in carcere: quis Susannae tuae
In extremo periculo fuisti. Hoc te per unicum
Gnatum tuum oro, obsecro, obtestor. Quod si divina ope tua
Hodie in conspectu heri mei, Francorum Regis Caroli,
Invenero, quam spero, gratiam: voveo templum tibi:
Voveo aedes sacras: voveo animum tibi perpetuo gratissimum.
Nunc tempus ingredi: sequere me, nec recede longius:


image: s329

ACTUS QUINTI Scena VII. Benzelo, Eberthalius.

Octonarii.

BEne obsonavi atque ex sententia: puer, hanc fer sportulam
Coquo Talandi: lectulos cura nobis insternier:
Et cetera parari: fidicinae quas conduxi, hic iam erunt.
Proh Iupiter, quanta hic meretricum copia est? quot formices?
Quot prostibula? iurare ausim, omnes Veneres atque Cupidines
Romam migrasse. Vah nunc demum mihi lubet vivere: ubi tot
Lepida forma sunt mulieres, tot commoditates optimae,
Tot pompae, tot popinae, tam bene instructum cibariis
Forum. Aeson et Titonus possint reiuvenescere his locis.
Nam quod neque Phryne potuit in Xenocrate, neque tot pellices
Mithridatis in Pompeio: id possint Romanae meretriculae.
Sed quis hic homo est, qui huc procurrit tam celeriter? quid brachia
Iactat? quid ille stupet? EB. hominum fidem: quid hoc rei est: modo


image: s330

Quae intus Regi obtigit: nequeo satis mirari: nec quid prius
Dicam aut posterius, sat scio: Talandi ne magis culpem scelus,
An Reginae fidem ac pudicitiam laudem. BE. meum herum istic nominat.
EB. Hoccine facinus facere ausum: ut Reginam nihil tale meritam,
In tantum Regis odium adduceret? disrumpor ira, ubi
Hoc in mentem mihi revenit. BE. quid huic homini accidit mali?
EB. Sane, ut verum fatear, haec res semper suspecta mihi fuit:
Neque unquam credere potui, Reginam in hac noxa meam.
Itaque nunc haec ita evenisse, ex animo laetor: quod Carolo
Sua uxor, liberis, sua mater restituitur. Nam bona
Haec medica, quae Talando oculos aperuit, uxor Caroli.
Inuenta est: quam nos omnes extinctam credidimus. Nunc eam
Et vivam et innocentem, praeter spem omnem et suam, et omnium,
Rex Carolus reperit. BE. quid narrat? accedam propius. EB. ubi
Primum aspexit, suam uxorem agnovit: plane obstupuit. ibi
Supplex mulier ad genua procidit: narrat periuria
Talandi, miserias et aerumnas suas: testem inuocat


image: s331

Sacerdotem, cui scelera sua Talandus secreto aperuit.
Rex cognita innocentia, in fidem atque antiquam gratiam
Receptat trabeam regalem induit: capiti imponit, sibi
Quod ipse detraxerat, ornatum gemmis Diadema: omnia
Laetitiis complentur [(transcriber); sic: cnmplentur] : Rex finem amplexando nullum facit.
Adrianus Pontifex Magnam Hildegardim, ut magnum Carolum
Salutari iussit: novasque inter eos fecit nuptias.
BE. De quibus hic loquitur nuptiis? mirum ni Parasitus hodie
Vocetur ad conuivium. EB. Talandus morti addictus est.
BE. Ehem. EB. capite multabitur. BE. male pereas nugigerule.
Nam si hoc ita se haberet: ego una perpetuo perierim miser.
EB. Quis hic loquitur? BE. nolim hoc ita esse. EB. parasitus hic est Benzelo;
Quo auctore et consultore, Talandus isthaec fecit omnia,
Per tempus advenit. nam dudum iram evomere in illum meam
Optavi. heus tu: quid hic obambulas? BE. quid id exquiris tu? EB. itan
Respondes mihi? seruus ne an liber? BE. seruam operam, liberam


image: s332

Linguam me voluit habere herus meus. scin iam? EB. quis herus tuus?
BE. Talandus. EB. nequam ambo estis, pessimi heri minister pessimus.
BE. Quaeso hercle, meo ne hero tu mucide homo pergas maledicere?
EB. Quid ais, flagitium hominis? tu nequam domini nequam servule.
BE. Dispeream, nisi ego illi haec maledicta deferam. EB. quid deferas?
Hem tibi cinaede calamistrate, unguentis delibute. BE. vae.
Vae mihi: sine me. EA. hem tibi pro maledictis mercedem: quam deferas
Hero tuo, tui simili. BE. ut te magnus perdat Iupiter.
EB. Etiam imprecare? abscede hinc nisi pro mortuo auferri cupis.
BE. Malo auspicio in hunc hominem infelix incidi: male pereat:
Fugiam hinc, quantum isthic [Reg: istic] meus aqualiculus non obstiterit mihi.
EB. Clamor oritur: nunc ibo ad Ludobertum, ut ei haec nova denuntiem.


image: s333

ACTUS QUINTI Scena VIII. Carolus, Talandus, Hildebrandis.

Octonarii Iambici.

EXI sceleste: homo, quantum hominum terra fovet, periurissime,
TA. Ah obsero te, mi Rex, mi germane. CA. furiae germanae tuae
Sunt, non Reges aut Principes. TA. per Deum, per communem patrem
Pipinum, per genua te obtestor, stultitiae, inscitiae
Atque imprudentiae ignoscas. CA. quasi vero ob stultitiam tuam
Fieri hanc piacularem oportuerit: orbari coniuge
Maritum, coniugem marito, liberis matrem, sua
Parente liberos: quasi haec inscitia sit, coniugum odia
Inter se mutua excitare; quasi sit imprudentia,
Falsi accusare criminis: in periculum deducere
Necis innocentem. Nam culpa, ego quam istius esse credidi,
Ea te penes est: ecquid te pudet audacissime? TA. fateor quidem
Peccasse maxime: fateor promeruisse malum maximum:
Fateor uxori me tuae fecisse iniuriam, meae
Dominae, quam colere me fuerat aequissimum: sed te obsecro:


image: s334

Quanto animus tuus est gravior, maior, ignoscentior: ut meae
Stultitiae sit aliquid praesidii, nunc tua misericordia.
CA. Ratus ne sic me esse hominem minimi pretii, si ego me conscio,
Paterer uxori insignem hanc fieri apud me contumeliam?
TA. Ah ego nunc demum me insipientem factum esse fateor miser:
Cum rem agnosco. nam imprudenter hoc feci. CA. imo nequiter,
Scelerate, malitiose. sed quid verba tecum confero?
Lorarii vincite, rapite. TA. ah obsecro: si post hunc diem
Peccavero, dato excruciandum me. egomet me dedam tibi.
Nunc hoc mihi ignoscas quaeso. CA. quid faciam? nisi loco huic sacro,
Et summo Pontifici pepercissem, adeo exornatum probe,
Adeo depexum te dedissem; ut te iam ipsum non noveris;
Qui tibi me pro ridiculo delectamento putaveris.
Pergite Lorarii: TA. obsecro, obtestor. HI. da veniam istanc mihi:
Fac, quod rogat. CA. Lorarii. HI. remitte; quaeso, hanc noxiam
Mea causa. CA. aliud quiduis impetrari a me facilius sinam.
TA. Heu mihi. HI. sine te exorem: ne te obfirma. CA. huic habeto gratiam:


image: s335

Quod dignas te, atque ut meritus es, non das poenas hodie mihi.
Sed ne impune auferas hoc tantum flagitium, cras amove
Te e conspectu meo: fuge in insulas usque remotissimas:
Illic tantisper exsula, dum te revocem. abscede ocius.
TA. Ah me miserum; quid egi? quid feci: cur praeceptis tuis,
Ludoberte, quae dabas, sacerrimis dudum non parui?
Nunquam me in haec flagitia ingurgitassem. heu ubi nunc Benzelo
Hortator scelerum? istan fides, amicum in rebus asperis,
Sorte aduersa deserere? ut illum dii perdant radicitus.
HI. Scin'nunc meam in te Rex fidem, an adhuc dubitas? CA. imo sat scio:
Neque opus est, ut ad integrum redeat haec eadem oratio.
Deo potius agamus gratias, quod ex his miseriis
Tantis et te et me exemit. Nam nunquam quicquam fuit animo
Meo aegrius, quam posteaquam audivi esse in hoc te crimine.
HI. Ego illud scio, quam doluerit cordi meo: cum patria
Eiecta, exul, inops inter ignotos aetatem agerem: sine
Culpa. CA. satis audivi, satis tuas aerumnas maximas.
HI. Ah quam timui male, ne nunc animo ita esses aspero:
Ut olim in me fueras. CA. mea Hildegardi, uxor suavissima,


image: s336

Non licet homini esse saepe ita, ut uult, si res non sinit. Itaque
Per dexteram tuam te oro: ignosce hoc: irata ne sies.
Nam dissidium hoc nulla evenisse mea culpa, id testor Deum.
HI. Et ego scio me cavisse, ne ulla merito contumelia
In te unquam fieret. CA. explevisti animum meum: teque hoc satis
Superque crimine expedivisti. HI. ita sperat animus quidem.
CA. Hoc tantum te oro: ut sis porro eadem, quae hactenus. HI. ne dubita here.
CA. Saepe inter coniuges irae interveniunt istius modi:
Post ubi rursum inter eos reventum est in priorem gratiam:
Bis tanto amici sunt inter se, quam prius. HI. sane nihil
Est, quod ego malim, quam hoc ipsum. Nam concordi connubio
Nihil est amabilius. CA. eamus ergo intro. Vos plaudite.

FINIS.


image: s337

NOBILISSIMIS, ET PRUDENTISSIMIS, CLARISSIMISQUE VIRIS: D. PHIlippo a Kettenheim, Praetori et Academiae Argentoratensis Cancellario: D. Carolo Lorchero, Consulari: et D. Nicolao Cniepsio, utrique quindecimviro: suis Dominis, colendiss. S. P.

QUoniam ea, quae hanc sequitur, Comedia, Iulius Redivivus, dedicata et consecrata est a me, nomini et memoriae, huius amplissimae Reipub. Argentinensis, sempiternae: iccirco non putavi committendum: ut sine vestro praesidio, viri nobilissimi, atque amplissimi, prudentissimique, in lucem hominum abeat: atque ad manus principum et optimorum, in hac urbe, virorum iam temporis perveniat. Intelligo enim mihi, e peregrinis locis domum reverso, opus esse cum multis ad conata perficienda adminiculis, tum inprimis eorum hominum ope, atque auxilio: qui et per se, et per alios, in optimarum artium, et literarum studiis promovendis, plurimum possunt. Non enim raro fit, ut quae optimo animo, a scriptoribus in literas


image: s338

referuntur, ea aut ad optimos quosque non perveniant: aut si perveniant, non perferantur eo, sine malorum hominum calumniis. Est enim huius exulcerati saeculi ea perversitas: ut quidam improbi, e bonorum et innocentium virorum contumeliis atque iniuriis, laudem se inuenturos esse confidant. Ac tametsi non sum nescius, plerosque optimatum, in hac urbe, de studiis literarum recte sentire: tamen praeteritorum annorum memoria hoc a me efflagitat: ut ego piscatoris icti morem imitari, ac damno accepto, sapere deinceps consuescam: non quod antehac quicquam a me insipienter scriptum sit, aut quod alius quicunque aliquid, imprudenter a me scriptum esse demonstraverit: sed quod ego videam, et reapse intelligam, eas calumnias, quae a malis, et malevolis proficiscuntur, etiam in aliorum hominum mentibus atque animis ita inhaerere: ut vix ulla deinceps oratione, quam libet vera, rursum evelli possint. Cumque ignotus sim ego, huius urbis amplissimo senatui, aut non ita notus (quamquam famigeratorum culpa) ut esse cuperem: nullos certe aptiores mihi comparare potui patronos, per quos hic Iulius meus toti senatorio ordini


image: s339

commendetur: quam vos triumviros, homines praetoria, et consulari dignitate conspicuos: Academiae huius pulcherrimae scholarchas. Quis enim candidiori animo affectus sit, erga praeconem Germaniae, et ludum Germanicarum, quam praetor, quam consularis, quam quindecimvir, in primaria totius Germaniae Repub? quis meliorem ferat sententiam, de laudibus rei equestris: quae in hoc Iulio celebratur: quam nobilis, et princeps civitatis? quis rectius iudicare possit de libro, et de re libraria, quae itidem in hac Comedia laudatur, quam literatus, quam Academiae Cancellarius, quam scholarcha? Equidem magna, ut verum fatear, cum voluptate nuper audivi dicentem te, nobilissime et amplissime vir, Ioannes Philippe Kettenheimi, praetor huius urbis: cum tu potestatem faceres Decano promovendi magistros. Mirabar enim, te ad veterem prosapiam, et ad eam, quam a maiorib [Abbr.: maioribus] . accepisti lucem, ceterasque virtutes, quae in te praedicantur, pietatem, prudentiam, liberalitatem, iustitiam, humanitatem, etiam adiungere studia literarum, et famam doctrinae. Nec minori voluptate afficiebar, cum


image: s340

post in suave illud colloquium venissem: quod mihi, et optimo doctissimoque viro, Poetae, Oratori et Iurisconsulto, D. Nicolao Reusnero, huius Academiae professori, et scholarum visitatori, tecum fuit, Carole Lorchere: vir praeclarissime, et multis nominibus mihi colendissime: cum nos a sollemni prandio, amice inter nos conuersaremur. Nam ex illo statim perspexi, vera esse, quae de tuis praestantissimis virtutibus ego iam ante, hominum fama, et literis, quam plurima acceperam. Philippi Cniepsii, quae sit humanitas, quae in Deum, et omnes bonos viros pietas, quod de optimis quibusque bene merendi studium: quis quaeso in hac est Repub. qui nesciat, qui ignoret? Et quomodo ego meliores mihi, meoque Caesari Iulio et Ciceroni parare potuissem amicos et patronos: quam vos ipsos, tot tantisque ornatos virtutibus: quantis ad meum institutum mihi opus esse video? Si enim ea velim in lucem edere: quae conscripsi: et quae tot amici a me efflagitant: si coepta velim absoluere: si absolutis ultimam manum addere: facile intelligo, quorum ego hominum patrocinio et praesidio indigeam. Et cur ego de benevolentia vel vestra, vel etiam


image: s341

totius senatus quie quam dubitem? Nam quid possit ceteris huius urbis praetoribus esse, vel generis nobilitate, vel studio pietatis, vel fide vel usu rerum, vel humanitate antiquius? quid consulibus, quid Iurisconsultis, quid curialibus, vel pietate prius, vel sapientia praestantius, aut ullo denique laudum genere excellentius? Quod siqui erunt, qui argumentum huius Comoediae extenuare ausint: illorum ego animis hoc cogitandum relinquo, quanti illud sit, quod quicquid Cicero loquitur, suis loquitur verbis: quibus adhuc vivus uti solebat: quaeque etiamnum in hominum exstant memoria: et quod Caesar, quicquid loquitur: id prope omne, e commentariis suis depromptum, loquitur. In Prisciano vapulante mirati sunt aliqui, Iavellum, Nevisanum, Barberium, nihil aliud loqui, quam quod olim scripserant: et Philonium atque Lilium aliis non uti verbis, quam suis, hoc est, quae in Lilio et Philonio Medicinali passim occurrunt. Quod isti in re ridicula mirandum esse censent: idem haud dubie in re gravi et seria nequaquam culpabunt. Sed ad vos redeo, viri Nobilissimi atque amplissimi: vosque oro et obtestor:


image: s342

ut quae vestra est, de literis et literatis viris, bene merendi alacritas, eam in hoc quoque Iulio promovendo usurpare velitis. Nam hac ratione, non me solum, huius Caesaris, atque huius Ciceronis patrem, sed alios etiam quam plurimos, qui reliquos ingenii mei fetus, summo cum desiderio iam diu expectant, vobis deinceps obstringeris, Christus, Deus et homo, optimus maximus: qui ante annos 1584. in hunc mundum pronatus est: vos vestrasque familias omnipotenti manu sua protegat atque gubernet.

Argentorati Idib. Novemb. Nicodemus Frischlinus.