23 Sept 2003 Ruediger Niehl
markup added; typed text - structural tagging incomplete (speaker tags applied only in 'Venus') - semantic tagging incomplete - no spell check
09 July 2004 Angela Reinthal
Morpheus spell check performed; name tagging completed. Note: All religious names have been marked as personal names.


image: s454

NICODEMI FRISCHLINI PRISCIANVS vapulans.

Spectatum admissi risum teneatis amici.

Cum Privilegio Caesario. Apud Bernhardum Iobinum. --------------- M. D. LXXXV.


image: s455

NOBILIBUS AC VERA PIETATE, MAGNOQUE RERUM USU CLARISSIMIS VIRIS PERANTIQUAE CIvitatis Imperii, NORDLINGAE, Consulibus et senatoribus: suis Dominis obseruandis. S. P. D. Nicodemus Frischlinus.

CUm in Italia essem viri Nobiles: Consules prudentissimi: non tam urbium magnificentiam, et agrorum fertilitatem regionumque situm, et amoenitatem admirabar, quam hominum ipsorum mores, ingenia et sermones. Nam permagno mihi eveniebat commodo, ut tum Venetiis, tum Patavii, in notitiam pervenirem summorum virorum, etiam illorum, quorum ego nomina prius, quam ora et vultus noveram: et quorum in hoc quoque Prisciano, non inhonesta, aut obscura a me iam olim facta fuerat mentio. Sed nihil tamen accidit mihi vel gratius, vel auditu iucundius quam quod intelligebam hanc ipsam mentionem non ingratam fuisse tam doctis, tamque eximiis in Italia viris:


page 1, image: s456

quippe qui ultro mihi gratias agerent: quod in hoc lepido et perfaceto Dramate tam honorifice illorum meminissem. Magna quidem est et detestanda quorundam Italorum superbia: qui nos Germanos tam elato supercilio audent contemnere: ut propter paucos, e nostra gente, bestiarum similes, omnes Germanos pro bestiis habeant. Veruntamen ea rursum est multorum Italorum humanitas, praesertim solide doctorum, ut ii praestantium Germanorum ingenia non solum admirentur, sed etiam diligant: neque solum diligant, sed etiam ament. Atque hic, quem dixi, Priscianus cum iam quartum esset in lucem proditurus, et quidem praeeuntibus ipsi tribus feminis castissimis, Rebecca, Susanna, et Hildegardi: comitante autem summo, et inuictissimo Imperatore, Iulio Caesare: sequentibus vero ipsum a tergo duabus maximis reginis Venere et Didone: id ego operae mihi credebam dandum esse: ut tum emendatior exiret, quam antehac: tum eorum hominum Nomini atque memoriae consecraretur: quos sciebam hominis et saucii, et multis injuriis affecti, vere atque ex animo commiserescere: et vim manifestam, ab hominibus factiosis Grammatico immerenti


page 2, image: s457

illatam, prosus virili profligare, atque defendere. Equidem intellectum est mihi, cum literis, tum ex sermonibus multorum amicorum, id vos agere: ut quam primum fieri possit, ludum litterarium, in urbe vestra aut aperiatis novum, aut veterem, ac paene collapsam denuo instauretis. Quod si ita est, gratulor vobis, de hoc laudabili et pio instituto, ita ut debeo, [Gap: Greek text] vos ecclesiae, et Reipub. vestre tam bene pro spectum, tamque probe consultum cupitis. Scholae enim, quod intelligitis, utriusque Reipub. quoddam seminarium sunt: quae nisi recte constituantur, fere maius inde damnum, quam emolumentum ad Ecclesiam Christi redire solet. Dein de vero vos etiam atque etiam oro: et si quid possum, etiam moneo: ut in schola sive constituenda, sive instauranda, primum hoc cogitetis, diligenterque cavendum vobis credatis ne ubique locorum vapulans Priscianus, novo modo etiam apud vos vapulet. Hoc cuius modi sit quaeso viri Optimi et praestantissimi, nisi molestum est paucis accipite. Reprehenduntur a me in hoc Prisciano, et in strigili mea Grammatica, aliquot libri insulsissimi, qui passim huc usque in scholis propositi sunt pueris, ad verbum ediscendi. Cum


page 3, image: s458

autem illorum librorum, qui optimus est, sexcentis abundet manifestissimis erroribus: an non intelligitis, viri prudentissimi, atque Amplissimi, in hanc primam curam, vobis esse totis mentibus insistendum: ut eiusmodi libri futiles at quae noxii, ante omnia e schola vestra exterminentur. Nisi enim pueris proponantur idonei et utiles libri, unde ipsi [(transcriber); sic: ipfi] Graecas et latinas litteras addiscant: quid obsecro aliud efficitur: quam ut illi verba, et res obscuras, cumque omni latinitate pugnantes, pro verbis et rebus utilissimis atque optimis arripiant? aut quid aliud quaeritur, quam ut teneris puerorum animis ea venena instillentur, quae postea in omni reliqua vita, omnem illorum orationem defoedant, atque contaminent? Et quando e strigili, atque Prisciano meo intelligitis tot absurda, tot illatina, tot falsa, tot inutilia, toto damnosa tradi in scholis, et quidem ex istis peruulgatis libellis: nolite quaeso committere Patres optimi, uti liberi vestri in eiusmodi errorum salebras consulto praecipitentur: aut propter res nullius pretii, cum vapulante Prisciano vapulent, et ferula indoctorum, at quae adhuc docendorum hominum tam inique verberentur. Quod ut pluribus verbis vos moneam,


page 4, image: s459

nihil est opus: neque mihi conveniens, ne forte videar, aut prudentiae vestrae aliquid diffidere, aut consilium dare, non rogatus. Iesuitae, qui hodie vocantur, ut studiis discipulorum suorum post hac melius consulant. jam nunc collatis sententiis, unam meditantur conscribere Grammaticen, unam Dialecticen, et unam Rhetoricen: quorum librorum deinceps communis sit usus in septuaginta Iesuitarum collegiis. Laudabile est sane hoc institutum, et consilium valde prudens, et quo uno maius illi damnum dabunt suis adversariis: quam centum annorum consultationibus et commentationibus dare potuissent. Ubi enim conjunctis viribus agitur: et ubi indoctior doctiorem audit: semperque alter alteri manum praebet: ibi fieri non potest, quin tandem in veniatur id, quod quaeritur. Quo certe magis detestanda est nostrorum hominum rabies, quod suos illi errores ne quidem volunt agnoscere, ne dum emendare, sed illos aliorum hominum una errantium patrocinio adhuc defendere: et per vim in scholis retinere. Itaque nihil tale sperandum est nobis, quantisper illae furiae in consilium Reipub. litterariae adhibentur: quale


page 5, image: s460

et iam praestitum a Iesuitis vidimus: et propediem longe maius praestitum iri vide bimus. Nam ubi civitates, ubi scholae, ubi Academiae, ubi provinciae, de libris pessimis severiter admonitae, nihilominus oscitantur, suumque officium negligunt: ibi Iesuitae, homines eleganter docti, et viri prudentes recordantur suum. Sed ad Priscianum redeo: quem turpiter vulneratum, et misere saucium vobis, viri praestantissimi, Consules, et Senatores amplissimi, de meliori nota commendatum esse volo, et fore quoque non dubito. Nam ea ornati estis prudentia, ea pietate, ea fide, ea humanitate: ut ista quae dico, sicut et alia Reipub. vestrae ornamenta in vobis sint summa. Quare nihil aliud restat, quam precari Deum, ut is vos: omnes, cum uxoribus et liberis vestris conseruet, vobisque et toti civitati vestrae annum hunc octogesimum quintum jam jam ineuntem felicem, at quae auspicatum esse velit.

Datae Argentorati 18. Calend. Ianu: Anno. 1584.


page 6, image: s461

DAVID SIGEMUNDUS CASSOviensis Hungarus L S

NOn ab re est, amice lector, quia Plutarchus morum non minus gravis, quam sapiens [Gap: Greek text] Unum e comitibus Ulyssis, quem Gryllum appellat, fingit ab humana forma tantopere abhorrere, ut e natura et ingenio Suis emigrare nullo pacto velit. Nimirum simile quiddam accidit superioris saeculi hominibus, qui cum in profunda barbarie, lucem literarum reviviscentium, noctuarum instar sustinere oculis non possent, maluerunt in immundicie, et paedore studiorum consenescere, quam eam vitae rationem ingredi, quae certum generi humano praesidium atque salutem afferret. Ita enim fere cum hac natura agitur, ut plerunque homines salutaria pharmaca errorum suorum contumaciter repellant, ad ea vero, quae certissimam patefaciunt fenestram, ad omnem vitae morumque nequitiam, proni atque praecipites ferantur, [Gap: Greek text] ut inquit Poeta Hesiodus, [Gap: Greek text] Quae causa fuit, cur illis temporibus in tanta discentium multitudine tam pauci insigni aliqua eruditione excellerent. Fuerunt quidem patrum nostrorum memoria, ingenia felicissime nata,


page 7, image: s462

et viri magni in omni facultate, Haymones, Hugones, Richardi, Ruperti inter Theologos: Fulgosii, Accursii, Panormitani, Felini, in iure: Nicoli, Forlivienses cum tota Arabia in re medica: sed hi omnes dum aduersus politioris literaturae studia, ut in speciem tenuiora, supercilium distringunt, atque adeo in maximas gravissimasque disciplinas illotis, quod aiunt, pedibus irrumpunt, incredibile dictu est, quantam in communem vitam barbariem, quantos errores et tenebras in omnes disciplinas inuexerint. Videntur profecto mihi ne id quidem novisse, quod noverant: Nam ut Pericles ait apud Thucydidem, sapiens destitutus copia disertae orationis, vecordi et incogitanti affinis est. Atque utinam hac ratione uni tantum saeculo nocuissent: nunc videmus malum latius proseminatum esse. Etsi enim haec aetas, Dei benignitate, ita omni ingenii humani laude, disciplinarum quae scientia effloruit, ut vix illis temporibus, quae Romani imperii [Gap: Greek text] consecuta sunt, hoc nomine postponenda videatur: tamen impressam a superiore aetate labem, sordemque studiorum nondum in omnes partes eluere potuit. Tantam habet vim consuetudo perversa, ubi paulo altiores


page 8, image: s463

in animis hominum radices posuit. Sunt enim non parum multi hodie, qui eam studiorum viam rectissimam docent, quam a maioribus suis tritam acceperunt, omnemque Latini sermonis elegantiam, ac orationis munditiem funditus repudiant, atque adeo, si Diis placet, hoc ipso contemptu eximie cuiusdam sapientiae nomen venantur. Nam hoc est, quod passim clamitant, neminem posse sapientis numero haberi, nisi omnes Grammaticorum regulas, omnia Rhetorum praecepta, omnemque dicendi ornatum despicatui habeat. At mihi profecto videtur omnis istorum hominum ratio similis et maxime genuina esse illis Philosophis, quos proditum est antiquis temporibus paedore ac squalore horridos, pannis obsitos, muco plenos, illotos atque intonsos, illo ipso incultu ac neglectu philosophorum nomen vulgo aucupatos esse: imo hoc sunt deteriores, quod illorum multi curam colendi corporis, orationis ornandae studium nemo fere negligebat: isti vero contra, ut habitu corporis operoso ple runque utuntur: ita orationem nullo studio elaboratam Philosophiae professoribus convenire aiunt. Atque ita dissidium quoddam quasi linguae atque cordis in humanam


page 9, image: s464

naturam introducunt, absurdum sane modis omnibus et reprehendendum, ut alii nos sapere, alii dicere doceant. Nam vetus quidem doctrina, ut docet Cic. 3. de Oratore, eadem videtur et recte faciendi, et bene dicendi magistra, neque disiuncti doctores, sed idem erant vivendi praeceptores atque dicendi: ut illic apud Homerum Phoenix, qui se a Peleo patre Achilli iuveni comitem esse datum dicit ad bellum, ut illum efficeret [Gap: Greek text] id est, ut Cice [Abbr.: Cicero] . vertit, Oratorem verborum, actoremque rerum. Quod ipsum intelligi potest etiam ex Aeliano, qui tradit antiquitus fuisse in more positum, ut Reges et Principes haberent a latere alumnos aliquos, a quibus tum ad sapientiae, tum ad eloquentiae studia serio exercerentur. Sic legimus Ulyssem ab Alcinoo, Achillem a Chirone, Agamemnonem a Nestore, Telemachum a Menelao, Hieronem a Simonide, Polycratem ab Anacreonte, Praxenum a Xenophonte, Antigonum a Zenone, Alexandrum ab Aristotele institutos in utroque genere esse. Quin et inter Romanos Lucullus Antiochum Ascalonitam, teste Plutarcho, Cicero Apollonium Rhodium, Maecenas Arium, Augustus Athenodorum, eosdem rerum


page 10, image: s465

verborumque praeceptores habuere. Neque alio respexit Homerus parens ille et Oceanus omnis humanae sapientiae, qui, ut sempiternum naturae foedus inter has duas facultates ostenderet, Sirenibus non canendi solum suavitatem, sed etiam scientiae varietatem affinxit, ut Cicero 5. de finibus recte interpretatur. Praeterea idem Poeta, cum Oratores in medium producit, neque illis inanem eloquentiam, neque elinguem sapientiam tribuit, sed communi quasi vinculo utramque facultatem coniungens, [Gap: Greek text] eos pro contione dicere solet. Iam quanti illud putandum est, quod neminem fere ex omni scriptorum numero, qui alicuius momenti sit, reperiamus, quin idem in dicendi studio elaborandum sibi sum me putarit. Nam et Aristoteli Cicero auro fluentem orationem tribuit, et Platonem tantum dicendi suavitate valuisse tradit, ut Iovem ipsum, si graece loqui vellet, non alio quam Platonico sermone usurum esse affirmet. Medici vero Hippocrates et Theophrastus, ut de Galeno nihil dicam [(transcriber); sic: dieam] , adeo in summa rerum scientia infantes in dicendo non exstiterunt, ut hic quidem a loquendi divinitate nomen invenerit: ille cum Doricus, Ionica suavitate orationem tamquam melle


page 11, image: s466

condiret, teste Aeliano, divino ore locutus esse creditur. Non commemorabo Historicos, Herodotum, Thucydidem, Xenophontem, de quorum eloquentia nemo dubitat: illud dicam, ne Theologos quidem hac laude caruisse. nam et Origenes tantum dicendo valuit, ut etiam acerrimi hostes pietatis, Porphyrius et Proclus eum hoc nomine summe commendarint: et Basilium magnum, qui inter Patres eloquentissimus ha betur, ferunt tanta cum laude Rhetoricen aliquando professum esse, ut Libanius Sophista celeberrimus, suas declamationes eius censurae submitteret. Quid dicam de Gregorio, Nisseno, Naziazeno quem quidam Demosthenem Christianum appellare non dubitarunt? Quid de Latinis Tertulliano, Cypriano, Hieronymo, Augustino, quorum eloquentiam omnes admirari, imitari pauci possumus. Sed et ipsa natura hoc ipsum docere videtur. Nam ideo ex omni animantium genere soli homini facultas rationis et sermonis a Deo op: Max: contributa est, ut non solum cogitare, quae vellet, verum etiam cogitata exprimere oratione posset. Hoc enim existimandum est, primis illis temporibus coetus hominum congregatos


page 12, image: s467

esse, civitates constitutas, leges, iura, iudicia descripta, introductam honestam vitae morumque disciplina: et haec quidem omnia ideo, ut alii alios de bonis rebus erudirent, ac, mutuis consiliis communem vitae societatem tuerentur. At quaeso, quae potest esse consiliorum communicatio, quae bonarum rerum doctrina, nisi sermonis beneficio homines sese mutuo intelligant, nisi quae sentiunt explicare diserte possint? Nulla re infeliciores sunt animantes ceterae, quam quia orationis facultate deficiuntur: nulla re contra felicius est genus humanum, quam quod hoc excellenti bono [Gap: Greek text] praeditum est. Nam si ad civilem vitam conditi sumus, si homo, ut inquit Aristoteles, [Gap: Greek text] maxime [Gap: Greek text] est, nihil ne cogitari quidem miserius illo homine potest, qui id quod sentit, communicare cum aliis nequit. Quam in partem praeclare Seneca, Si, inquit, sapientia mihi offeratur ea lege, ut eam inclusam pectore teneam, nullique enuntiem, repudiem. Quanto itaque praestabilius erat naturae, et nobilissimorum auctorum vestigiis insistere, atque adeo, ut oraculum habet, [Gap: Greek text] quam infelici dissideo harmoniam optimarum disciplinarum dissoluere.


page 13, image: s468

Sed non est fortasse serio agendum cum his hominibus, cum nulla sit tam firma et bona argumentatio, quae errorem contumaciae eripere valeat, ridendus est potius eorum error, et interim acerrime notandus, quo facilius ad frugem reducentur. Nam ut apud Herodotum lib: Hist: 4. legimus, Scytharum famulos, cum armis seriis nihil effectum esset, flagellis ad disciplinam revocatos: ita sepe quod accuratissimis argumentis confici non potuit, ridicula quapiam et iocosa ratione confectum esse constat, id quod etiam M. Agrippae exemplum apud Livium declarat. Quo magis laudanda est industria N. Frischlini, poetae et Comitis Palatini, viri doctissimi, qui cum omnes curas et cogitationes in iuvanda re litteraria defigat, sub praetextu superioris se culi, barbariem quorundam amoenissima facetissimaque comoedia insectatus est, quo hominum studia ab agresti illo et illiberali orationis genere ad politioris literaturae culturam traduceret. Quod in loco quantum prudentia et iudicio valeat, abunde declaravit. Ut enim sapientis medici est, austeritatem salutarium pharmacorum miti aliquo sapore temperare, ne delicatiores et insolentes talium potionum primo statim


page 14, image: s469

gustu deterreantur: ita non minore prudentia in sanandis hominum vitiis opus est, ne ferociora ingenia disciplinae severitate offensa resiliant, atque omnem subito medicinam repudient. Quae causa est, quod inclementiores Satyrici, ut sunt Iuvenalis et Persius, habeant suam quidem commendationem, sed quia nimis violentum pharmacum hominibus propinarunt, minus hodie probentur, quam Horatius, lenis ille morum humanorum Aristarchus, qui vultu quodam pene Comico, et lepore amabili ita contemperavit suas Satyras, ut cum acerrime hominum vitia notet, tamen alias res agere videatur. Unde et Persius de illo.

Omne vafer vitium ridenti Flaccus ab ore
Tangit et admissus circum praecordia ludit.

Quin et Socrates ille Philosophorum Princeps, a quo initium moralis philosophiae cepit, ut Cicero de Orat: testatur, non aliter quam ridendo et familiari quadam illusione notasse hominum mores traditur. Habet enim omnino hae cratio aculei plurimum, et interdum plus affert efficaciae. quam seriae et apertae reprehensiones, id quod etiam Horatius confirmat alicubi, cum dicit.

Ridiculum acri
Fortius et melius magnas plerunque secat res.


page 15, image: s470

Porro quantum in hoc genere scriptorum vir iste doctissimus excellat, argumento esse possunt complures Comoediae brevi tempore ab ipso editae, In quibus passim Plautinae et Terentianae eloquentiae vestigia impressa agnoscas, ut taceam interim saluberrimas sententias ex omni genere auctorum conquisitas, suoque loco cum summa dignitate insertas. Neque enim putandum est Frischlinum nostrum vulgari tantum isto et pervagato modo (quo vulgus Comicorum solet) in literis versatum esse: Nullus est Poeta tum inter Graecos tum inter Latinos paulo celebrior, quem ille non ad unguem legerit, nullus Historicus, quem non evoluerit, nullus Philosophus, quem non attigerit, id quod ostendunt tot annorum disputationes ex omnibus Philosophiae partibus depromptae, quibus ex instituto Clarissimae huius Academiae Tubingensis quasi [Gap: Greek text] quidam et [Gap: Greek text] summa cum laude praesidet. Iam quantum in Mathematicis valeat, quae studiosa, ut ait Cicero, summa in obscuritate et recondita quadam in arte, multiplici subtilique versantur, abunde existimari potest, vel ex unico illo opere, quo nuper artificiosam et admirabilem machinam horologii Argentinensis, accurate et sollerter


page 16, image: s471

complexus est, quae ratio tota Astronomiae principiis continetur. Nihil dicam de Graecis literis, quarum singulare nuper specimen edidit, dum nobis Callimachum propemodum vetustate consumptum, labore maximo in lucem revocat, dispersum colligit, ac, quia familiam ducit, luculentissimis scholiis illustrat atque explanat. Quan quam in hoc quidem genere, quae sit eius facultas, propediem uberius intelligetur ex Aristophane, quem solum de tot Graecis Comicis reliquum habemus, et quem ille eodem genere Carminis [(transcriber); sic: Carmiuis] , quo hodie exstat, in Latinum sermonem transferre, atque adeo commentariis explicare cepit, idque brevi, si vita et otium suppeditabit, ad umbilicum deducet. Possum multa dicere de aliis eius lucubrationibus, in omne genus studiorum diffusis, quas partim affectas inchoatasque partim consummatas in manu habet, sed malo quaedam in exspectatione hominum relinquere, quam in oratione mea ponere. Accipe itaque, Lector erudite, Comoediam hanc in tanta bonarum artium varietate et copia natam, meminerisque eam auctori inter varios studiorum, munerisque sui occupationes, quibus diverse trahitur, quasi aliud agenti excidisse, dum nimirum a gravioribus


page 17, image: s472

disciplinis animi levationem in his ludicris quaerit. Nosti enim illud Herculis apud Euripidem. [Gap: Greek text]

Vale. Tubingae. Cal: Maii. 1579.

PERSONAE. Iavellus, Franciscus Philosophi. Priscianus, Grammaticus. Corydon, Rusticus Lilius, Philonius Medici. Nevisanus, Barberius Iurisconsulti. Quodlibetarius Sacerdos. Breviarius, Monachus. Erasmus Roterodamus. Philippus Melanthon.


page 18, image: s473

PROLOGUS

POeta postquam aduertit rumore populi,
Studiose vos expetere novam Comoediam:
Id credidit solum negoti sibi dari:
Ut re nova, et novae argumento fabulae,
Bonis placere posset perquam plurimis.
Malos enim et malevolos iampridem nihil
Prorsus moratur: ut qui tantummodo sua
Admirantur, sua praedicant, sibi placent
Solis, neque quisquam nisi quod sibi placet, probant.
Nam uulgo fit cuique suum ut sit pulcherrimum.
Sed est, quod paucis vos praemonitos hic velim,
Ut fabulae argumentum credatis novum.
Nam simile a veteribus tractatum comicis
Nusquam legitur, neque argumento, neque stylo.
Vos eritis Arbitri, qui adestis hic boni.
Nam de bonis mali non nisi male iudicant.
Qui melius inuentum scit in scenam novo
Modo novum proferre, is profer at novum.
Si id facere nequeat, det locum illi, qui queat.
Nunc nisi molestum, nomen dare vobis volo
Comoediae: sin quibus odio est, dicam tamen.
Soloecismus vocatur haec Comoedia.
Latine uult Priscianus esse vapulans.
Nam multis ille seculis misere habuit:
Passim locorum ictus, punctus et verbera
Perpessus innumera: vestras etiam manus
Satis duras expertus quam saepissime.
Is hodie uulneribus suis quaeret aliquod
Remedium a Professoribus his Artium:


page 19, image: s474

Iavello praesertim indocto Physiologo.
Sed misere vapulans ad medicos mittitur
Philonium, et Doctorem ineptum Lilium.
Hic multo factus, qua in ante fuerat, aegrior,
Medicis grandem impingit apud Iudices dicam:
Ubi in hostes longe atrociores incidit.
Nam rabulae indocti et duo quidam glossarii
Ius quaeritantem excipiunt indignissime.
Quare animam agens duos accedit Theologos,
Ut ab illis capiat paululum solatii.
Ibi verbis lapideis obrutus, animam prope
Agit, animoque deficit: donec opera
Et ope Erasmi et Melanthonis restituitur.
Haec res agetur nobis, vobis fabula.
Non exquisite facta est, neque uti ceterae:
Non hic parasitus, leno est, nec ferus Ismael,
Neque suspicax maritus, neque petulans senex.
Ridicula est res: date benignas aures mihi:
Ut Priscianus quid sibi velit, ocius
Cognoscatis, quiete et per silentium.
Iustam rem et facilem esse oratam a vobis puto.
Nam iniusta a iustis impetrari non decet.
Iusta autem ab iniustis petere insipientia est.
Tantum est: valete: adeste cum silentio.


page 20, image: s475

ACTUS PRIMI, SCE. [Abbr.: Scena] I. Iavellus, Franciscus.

Octonarii Iambici.

[Gap desc: illustration]

QUID est, quod hodie et heri in manu gerit vestra Dominatio,
Ornatissime Domine Magister Francisce? FR. Est epistola,
Quam scripsit ad me unus senex discipulus, qui pronunc studet
Parisius in philosophia naturali baccalarius
Formatus ibidem ab Humanistis. IA. Quid scribit quaeso boni?
FR. De mobilitate subiectiva physicae: deque entitatibus
Formalibus materiae primae, et similibus rebus aliis
Realiter aut formaliter, aut conceptibiliter entibus.
IA. In qua via, Francisce, suas intentiones is tenet?


page 21, image: s476

FR. Partim in via Thomistica, partim in via Scotistica:[Note: Phrases Iavello usitatissimae]
In quantum scilicet Scotus concordat cum Thomae via.
IA. Certe haec oratio acceptatur in nostra via. Sed dubiam
Moventur, aut responsivae conclusiones a tuo
Discipulo ponuntur? nullae distinctiones initione
Ponuntur? FR. Si vestrae Dominationi non erit grave:
Accipite et legite Epistolam. Ia. Tegat vestra dominatio.
FR. Cooperta sit etiam vestra, Iavelle, reverenda dignitas.
Ia. Aduerte, dum lego Epistolam. FR. Iamdudum intendo aduertere.[Note: Erasmus de conscrib. Epist.lib. I.]
Ia. Francisco de Maronis, septem liberalium artium
Candelabro aureo: radianti Theologorum apici: ordinis
Minorum lucifero: sacrae scripturae gazophylacio;
Haeresiarcharum malleo; virtutum Heroicarum omnium
Et non Heroicarum speculo dilucidissimonneo
Domino dignissimo: domino praeceptori, humilimus suae
Dominationis discipulus et servitor vilissimus
Oscula pedum, loco salutis. FR. Quomodo vobis haec placet
Inscriptio? Ia. Pro tanto, ut intendam relegere denuo
FR. Nolim istuc pronunc fieri. Ia. Quamobrem? FR. Quia alias nimis foret
Longum, bis legere quod pulchrum est; sed volo legatis Epistolam.
Ia. Aduerte. Illuminate Domine Doctor; vestra dignitas
Reverenda teneat, quod Studentes nonnulli Parisius
In artibus, propriae facultatis transeundo terminos,
Manifestos errores, quasi dubitabiles, nunc in scholis
Lectare et disputare praesumunt. Hoc quia relatio
Gravium personarum insinuavit: Parisiensis Episcopus
Totaliter condemnavit: eos excommunicans, suos
Qui errores dogmatisaverint, aut dogmatisare aliquo modo
De eisdem, aut defendere praesumpserint: quomodo eorum quoque


page 22, image: s477

Simul audientes: processurus ad acres poenas contra eos
Pro qualitate culpae. FR. Quantum ad hoc, videtur mihi, quod hoc
[Note: Iavell. p 4. lin. IO. in phys. Anno 1567. Lugd [Abbr.: Lugdunum] . edit.]Prudenter est factum; ne in tanta locutio trahat simplices
In errorem. IA. Sed aduerte, quod ille Parisius Episcopus
Ad hanc deductionem aliam solutionem commodam
Non invenit, nisi dicere esse errores: quod non sufficit
Viro docto: sed debuit aut soluere rationes, aut eis
Ostendere, quomodo est error. Sicut nos in Thomistica
Via tenemus hanc intentionem. FR. Dico igitur ad hoc,
Mi Cordialissime Domine Magister Iavelle, quoniam
Contra loquentes natur aliter non disputatur hic,
Et in articulis condemnatis magister noster optimus
Sententiarum non tenetur; hoc factum esse aliqualiter
irreprehensibile. IA. Sit sane; sed ego non adhaereo viae huic
[Note: Id. p. 96. l 5. etc.]Post expositionem, quae loquitur ad mentem Beati Philosophi.
Nam in oppositum arguere, rationes soluere, beatum patrem
Thomam defendare et Scotum: prout concordat cum via
Thomae omnibus licet. FR. Ad istud nihil respondeo, sed volo
Quod pergatis reliqua legere. IA. Age, aduerte: quid scribat magis.
FR. Aduerto. IA. Ego igitur, gloriosissime Domine Doctor, meus
Praeceptor, in considerando mandato hoc Episcopi,
[Note: Anton. Andr. in Tractatu de tribus Princip. col. I. li. 17.]Sine disputatione, ad habendum citius et perspectius
Scientiam Philosophiae naturalis, per literas
Intendo ali qua movere dubia, et principaliter quidem
Nunc unam quaestionem de subiecto huius scientiae,


page 23, image: s478

Utrum mobilitas sit formalis et subiectiva ratio
Primi subiecti physicae: an corpus naturale sit magis
Subiectum adaequatum in Philosophia naturali: Et rogo
Vestram reverendam dignitatem, quod mihi illam scibilem
Quaestionem, ad mentem Philosophi resolvatis finaliter [Note: Vide titulum Ioan Scoti, et Iau. super Metaphys.]
Cum textualibus expositionibus, ut olim maximi
Regentes Parisius mihi tradiderunt, metaphysicaliter
Determinantes. FR. Quae vestra est, Iavelle, intentio in hac via?
Nam vos estis unus Magister primus de Regentia.
IA. In hac quaestione invenio pro nunc ego duas vias
Famosas. Una tenet, quod ens mobile solum et non aliud est magis
Subiectum: de subiecto adaequato istius scientiae [Note: Iavell. p. I. lin II. Edition. Lugdunens. ann. 1567.]
Intelligendo. Alia vero tenet, quod corpus mobile
Et non ens mobile est subiectum adaequatum in Philosophia
Naturali. Primam viam Beatus Thomas meus tenet:
Ut in prooemio suo in principio primi sat patet.
Cui concordat Iandunus in primo. Secundam autem tenet
Albertus in primo. Et quoniam tenemus hanc Thomae viam
Esse ad mentem philosophi et commentatoris: ideo via
Thomae defensabitur, et rationes soluentur omnium:
Qui concordant cum Alberto, prout contra Thomae viam
Hae militant. FR. Quod igitur subiectum est pronunc ens mobile,
Quomodo probare intendis? IA. Duabus intendo rationibus. [Note: Iavell. p. I.]
prima est beati Thomae; et sic intendit arguere alibi.
Subiectum adaequatum in philosophia vel est ens mobile,
Vel corpus mobile: non secundum: ergo primum. FR. Logicaliter.


page 24, image: s479

[Note: Iavell. p. 3. lin. 3. et c.]Ia. Quod non secundum: quia scientia subiectum ponit suum
Aut praesupponit, non probat. Et pro nunc supponatur itidem,
Et quomodo consequentia haec teneat: quod omne mobile
Est corpus. FR. Sed Iandunus et Egidius non concedent tibi,
Quod omne mobile est corpus: sicut qui formas, vel etiam entia
Abstracta tenent localiter moveri. Ia. Respondeo: aliqui
Moderni nomen assumentes Thomistarum, nesciunt
Defensare hanc beati Thomae rationem contra Egidium:
Inter quos Petrus Pomponatius est in lectura sua
Super libros Physicorum. Ideo Beatum Thomam dictitant
Opinionis huius non fuisse, nisi dum foret adhuc
Iuvenis. Nam tunc scripsit Thomas super octo Physicorum libros.
Deinde in aetate senili sua scripsit super libros
De Caelo: et tenuit illic subiectum esse corpus mobile:
Quasi se ipsum corrigens. FR. Verum quia Thomistae antiqui tenent
Mentem Thomae absolute ita fuisse; quod ens illud mobile,
Et non corpus mobile sit subiectum in nostra scientia
Adaequatum: quomodo Thomam defensare hic intenditis
Contra Egidium? Ia. Aduerte igitur: quod licet non sit formaliter
Idem, probare esse aliquid mobile et esse corpus: et aliquod


page 25, image: s480

Corpus item mobile esse: tamen unum sequitur ad alterum,
Et si probatur unum, consequenter probatur alterum.
Nam ex hoc, quod Philosophus probat mobilitatem ipsi corpori
Competere: probat idem sic consequenter corpus mobile
Esse vel actu, vel aptitudine. Quoniam non est opus
Tenere in omni ratione sciendi actualem exsistentiam,
Sed aliquando aptitudinalis sufficit. FR. Subtiliter
Dixit vestra reverenda dignitas. IA. Haec prima fuit intentio:
Nunc quantum ad alteram, sic procedo in via Thomistica.
Supponitur in totum, quod motus sit prima rei passio:
Ex quo supposito arguitur. Idem subiectum prima passio [Note: Iau. p. 2. lin. 8.]
Habet; quod habet scientia eius, in qua talis passio
Consideratur: sed subiectum motus est ens mobile:
Ut patet ex declaratione, facit illic Philosophus:
Quando declarans diffinitionem motus in libro
Tertio exemplificat de generatione et corruptione. Cum
Ergo ens mobile sit primae passionis subiectum, illius
Ingrediens diffinitionem, consequens est, ens ut mobile [Note: Vid. Ant. Andr. p. I. col: 2. lin. ultima etc. ]
In hac scientia subiectum sit. FR. Contra. illud non potest
Formalis esse ratio alicuius subiecti scibilis,
Per quod subiectum constituitur inesse opposito scibili.
Sed mobilitas est huiusmodi. Ergo. IA. Dico ad mentem Antonii
Per distinctionem: ly mobilitas entis supponere potest,
Vel pro motu aptitudinaliter aliter vel actualiter
Sumpto. Si mobilitas primo modo: sic dico quatuor.


page 26, image: s481

Primo quod mobilitas est respectus ad aliud formaliter:
Secundo, quod conuertibilis est cum subiecto passio:
Quod discurrendo inductive probatur: tertio, quod haec
Mobilitas non distinguatur ab eo, cuius est passio. FR. satis
[Note: De hac quaest. Anton. Andreas sup. citatus.] Est factum uni intento: nunc pergite legere consequentia.
IA. Praeterea disputare intendo: utrum in Physica substantia,
Materia dicat aliquam positivam entitatem realiter
Distinctam ab entitate formae: an vero conceptibiliter
FR. Haec quaestio magnae importantiae est: sed quoniam intentio
[Note: Usitatissima Iavello phrasis.] Antonii declaratur in uno tractatu de tribus
Principiis, mittam sibi librum. IA. Omnis difficultas stat in eo:
Ut videatur, quomodo compositio illa, se in rebus habeat.
Sed quia de conceptibilitatibus et formalitatibus,
Quiditatibus, realitatibus mox quodlibetaria
Agetur disputatio, protunc concludam correlarie,
Nunc pergam legere. aduerte. FR. Aduerto ego cum ambabus auribus.
IA. Haberem etiam alias argutas quaestiones plurimas:
Quas discutere vellem: utrum anima causetur ex semine hominis:
Qualiter item esse possit forma corporis, substantia
[Note: Vide Titulum.] Intellectualis: sed alias movebo dubia eiusmodi,
Rogo autem, quod mittatis mihi pro nunc Vocabularium
Ex quo. Nam quia vocabularii varii et authentici,
Videlicet Huguiton, Catholicon, Brevilogus atque Papias,
Aliique codices in comparatione sunt ita
Pretiosi, in intellectione obscuri, et in numero admodum


page 27, image: s482

Multi in collectione prolixi: ut scholares pauperes
Eosdem de facili, et pro precio competenti, scilicet
Ratione eorum paupertatis habere et prospicere sibi
Non valeant, ut tamen facilius possint literaliter
Sacram Scripturam intelligere (ut Mamotrectus) imo quodlibet
Latinicale scriptum: pro utilitate collectus fuit
Vocabularius iste. FR. Sane valde utibilis est liber,
Quem quilibet fidelis meliorare tenetur, qui potest:
Ut vitam aeternam possideat: quae promittit sapientiam
Elucidantibus: pro ut octavo sapientiae dicitur.
IA. Si non habetis ex quo, mittite Variloquum. FR. Bonus et hic est liber,
Et utibilis vocabularius: qui idem vocabulum
Diversimode acceptum diverse teutonisando exprimit
Consolabile quoddam enavigium praedicatoribus: et est [Note: Vid. titulum eius libri. ]
Compilatus per venerandum Magistrum nostrum. IA. Nam quia
Multi Germani pro nunc Parisius student: intendo ego
Teutonisando una cum illis parlare interdum. Nunc nihil magis,
Nisi quod vestra reverenda dignitas diu et bene valeat.

ACTUS PRIMI. SC [Abbr.: Scena] . II.

Eiusdem generis cum superioribus.

Priscianus, Iavellus, Franciscus.


page 28, image: s483

AH me miserum: quis est mortalium, qui vivat miserior?
Spes atque opes vitae meae iacent sepultae in pecore:
Animo meo male est: male maceror: male crucior miser.
Caput dolet; neque audio; neque oculis prospicio satis:
Nec me miserior est, neque videtur magis esse ullus hominum.
Ia. Benedictus dominus, qualis hic homo est Francisce? FR. Ego nescio
Iavelle. Nam nunquam vidi illum per totam vitam meam.
PR. Neque Pentheus tam misere discerptus a Bacchis fuit: neque
Orpheus a Maenadibus, neque Hippolytus a phocis Nerei,
Neque a Medeae Absyrtus, neque Deiphobus a coniuge Helena.
Ia. Videtur mihi, quod est unus Lolhardus. FR. Per treugam meam.
PR. Membra omnia lassitudo tenet, genua propemodum succidunt
Ossa atque pellis sum misera macritudine, longa inedia.
Cutis tam varie mihi maculosa est, quam nutricis pallium.
Ia. Quid si sit unus ex trulliferis nostris? FR. Fortassis est.
PR. Nam ego sum miser ille Priscianus, qui male ubique vapulat.
Ia. Aduerte, quid dicit. FR. Nimium subtiliat, in quantum audio.
PR. Ut enim de praeteritis malis nihil dicam, quae passim
Locorum pertuli: quis tam alieno a Latinis literis


page 29, image: s484

Animo est; ut uulnera et plagas non videat, quas modo hic mihi
Haeresiarcharum malleus intulit? FR. Haeresiarchas nominat.
Ia. Fortasse est unus pravitatis haereticae inquisitor. FR. est
In quantum ego iudico. PR. Nam malleo suo pene cerebrum
Excussit mihi. Ia. Mi Francisce audis, quid dicit? FR. vix audio.
PR. Nunc huc processi, ut medicum quaeram, qui uulneribus remedium
Meis paret: aut munitum commonstret locum. quocunque enim
Devenio, quoquo deferor, illic vapulo. Ia. Adeamus hominem:
Proficiat mi vir. PR. Dii te saluum velint et sospitem,
Ac tibi magis sint propitii, quam mihi. Ia. Quid est tibi mi senex?
PR. Male patior miser. Ia. Quid pateris. PR. Inediam, verbera, famem.
Ia. Fortasse nimis diu ieiunasti? PR. nimis hercle, quam velim [Note: Philon. Medic. 188. col. 4 de fame finco; pati. ]
Ia. Es ne unus Carthusianus, an Franciscanus? PR. Ego sum miser.
FR. Fortasse post aliquam aegritudinem virtutes debiles
Sunt, et stomachum multum sensibilem habes, et valde de bilem,
Ita quod nullum nocumentum sustinere famelicum potes,
Idcirco cum famescis, fies syncopizans illico:


page 30, image: s485

Nisi cum cibo repareris et potu. PR. Facile est misero homini
Insultare, et iacentem opprimere. FR. Nequaquam: potius tibi
Compatior ego. Ia. et ego simul, et cupio certificari modo
Unde venias? PR. Unde homo miser. Ia. an ex militia? PR. videlicet.
Ia. Quali? PR. pulverulenta et misera; ubi punctim et caesim verberant
Me saucium, pueri et viri, et stolidi senes quotidie.
Ia. Quales sunt isti pueri, aut qui viri, aut senes? PR. vah, quid rogas?
Tu quem non puduit modo me verberare ictibus durissimis? IA. Egone te verberavi, quite non vidi prius? PR. imo, quia
Non vidisti, ideo verberasti. IA. hoc est contra omnes Thomae vias.
PR. Quin imo viis tuis, et omnibus item intentionibus
Hodie, hodie inquam, infregisti plus quingentos colaphos mihi:
Ac nisi clypei et libri huius oppositu me texissem, prope
Exossasses me, non secus ac murenam cocus. Intelligis?
IA. Neque imaginativa, neque sensitiva hoc apprehendere potest.
PR. Atqui hic collega tuus suis formalitatibus itidem
Me sauciavit pessime. FR. Dic quomodo? PR. Nam uulnera
Mihi abs te plura data sunt, quam Gothis a Belisario.
FR. Tamen hic nunquam fuisti. PR. vestra culpa istuc mihi accidit.


page 31, image: s486

FR. Quare? PR. quia vos me profligastis miserum, egenum et inopem.
FR. Ego te nunquam hic vidi. IA. Neque ego, quod sciam, oculis vidi meis.
PR. Eo tractabar a vobis inclementius et durius.
Nam quo minus in conspectum devenio vestrum, hoc plus vapulo.
IA. Impossibile est, ut verberetur, qui praesenter non adest.
PR. At enim Iavelle, quod mihi hic a vobis obtigit modo,
Hoc ipsum mihi in omni passim nunc accidit Germania,
In Italia, Gallia et Hispania, Sarmatia et Dania:
Ubi indocti Typographi, pictores, scribae, statuarii,
Et quicunque illotis manibus in literarum sacrarium
Irrumpunt, innumeras mihi plagas inferunt quotidie.
Sed omnium miserrime iam iam excrucior in Graecia,
Aegypto et Asia: quibus in locis propemodum occidor nunc miser.
Ia. Tu non recte sanus es, isthaec qui praesumis sic dicere:
Quasi Corporeitas tua sit actu infinita. PR. ah manum abstine.
Ia. At est impossibile; et contra Thomae et contra Scoti viam,
Aliquam substantiam vel magnitudinem esse actualiter
Infinitam, et simul in multis locis. Discordat enim a viae
Philosophi et positionibus Aristotelis, atque interpretum.
PR. Sed non a veritate rei, nam nullus est terrae angulus,
In quo docentur literae, ubi non millies uno die
Vapulem. Ia. Homo hic ebrius est. PR. utinam ita essem, non indigerem ope
Medici. Ia. Imo opus est tibi helleboro. PR. miserrima est viro


page 32, image: s487

Bono miseria, qui vera loquitur, si verum spernitur.
FR. Dic obsecro: quomodo potes hic esse et alibi, et in multis locis?
PR. Quomodo? ubivis locorum vapulando. FR. Quis te vapulat.
PR. Franciscus, Iavellus et horum similes Philosophi Barbari.
Nam modo, modo inquam, priusquam huc tetulissem miserum pedem,
Pene ad necem deverberastis me miserum, et nihil mali
De vobis unquam promeritum senem. FR. Mentiris per gulam.
PR. Utinam mentirer, nam sic non ferirer in omnibus locis
Italiae, Hispaniae, Sarmatiae, Galliae, Germaniae.
Ia. At tale subiectum non est dabile, in hac natura: et quia
Subiectum non est dabile, nec proprietas sua, quod sic probo.
PR. Ah obsecro, Iavelle, ne quid damno cum meo probes.
[Note: Vide Iavel. in Phys. Pag [Abbr.: Pagina] , 161. et 162.] Ia. Impossibile est actu infinitum corpus simpliciter dari
Nam corpora naturalia simplicia, ut elementa, sunt ad invicem
Contraria; et se mutuo alterant et corrumpunt: et id
Probatum est alibi. Et quando unum contrarium totaliter
Super alterum obtinet, aut dominatur alteri: ex tum alterat
Et corrumpit. Ad hoc autem quod non corrumpit, id ipsum prius
Debet proportionatum esse secundum virtutem suam.
Nam virtus infiniti excedit improportionaliter


page 33, image: s488

Cuiusque finiti virtutem: sicut magnitudinem
Finitam finita etiam excedit improportionaliter.
PR. Proh Iupiter, quo secedam, quo fugiam ab his tot ictibus?
Ia. Iam factis his suppositionibus sic formatur mea
Ratio ad conclusionem. Pr. Per Deum te oro, Iavelle mi,
Concludas ocius: ne cum ratione tua vitam mihi
Intercludas. IA. Tace tu. PR. Satius multo erat, tacere te,
Qui cum damno meo loqueris. IA. Si corpus naturale hic datur
Simpliciter actu infinitum, esset aut elementum scilicet
Aut elementatum. Si elementatum, aut erit ex componentibus
Simplicibus unum infinitum et alia finita: aut certe ex eis
Erant plura infinita. Non primum. Quoniam corrumperet
Omnia alia simplicia componentia finita, et sic statim
Destrueretur compositum. Ad hoc quod compositum permaneat,
Proportionata esse oportet omnia componentia.
Non secundum. quoniam plura infinita corpora non erunt
Simul in hac natura. quoniam unum quodque tale cum siet
Infinitum secundum omnem divisionem (aliter enim
Non esset infinitum simpliciter) omnem occupat locum.
Et sic non compatitur extra se aliud infinitum, neque
Finitum corpus. Nam si extra se compateretur aliud
Corpus, tunc terminaretur ea ex parte, qua corpus aliud
Compateretur: et ita ex ea parte esset finitum quippiam:


page 34, image: s489

Quod implicat contradictionem. Et haec est ratio philosophi
Ad destruendum corpus infinitum. Nam nunc sufficit
Contra trufatorem istum sustinere: quod nullum datur
Infinitum corpus. PR. Vae mihi misero, Iavelle, quam feris
Me duriter: quam misere saucias? nam uno ictu omnes mihi
Dentes labefecisti. Ia. Es dignus verberibus. PR. Qua re? Ia. Quia mihi
Dicis, quod ego te verbero, et ego te non tetigi: et dicis, quod in
Multis locis simul es: quod est impossibile. Pr. Vae mihi iterum.
[Note: Iavell. P 183. l. 31. etc.] FR. Aduerte Iavelle, quod hic trullifer fortasse arguere potest,
Ex multis famosis sermonibus: et prout communiter
Tractabant veteres de loco, et tractabant de loco magis
Mathematice, quam Physice. PR. Quid tu cornicaris de loco
Personate Philosophaster, qui nondum didicisti literas?
FR, Atqui tu aliter intendis, quam Scotistae et Thomistae tenent
PR. Pereas cum istis tuis intentionibus, quas perperam
Tenes. FR. Iavelle, proponamus illi unum dubium. Ia. placet.
[Note: Scot. p. 56. l. 1.] FR. Heus tu, quia praesumis arguere de loco: quaeritur utrum
Locus entitas sit respectiva, vel absoluta quidditas,
In quantitatis praedicamento, vel ubi reponibilis?
Quid dicis ad hanc Quaestionem? PR. Dico tibi ut male pereas


page 35, image: s490

Cum barbaris tuis respectivis entitatibus omnibus.
Ia, Sic nunquam deveniemus ad resolutionem simplicem,
Fr. Quid tu ergo dicis ad hoc intentum, Iavelle? Ia. Secundum viam
Scoti aduerte, quod est duplex locus, ut ad propositum sufficit:
Potentialis et diffinitivus, qui nihil aliud
Est, quam potentialitas quaedam, qua aliquid formaliter
Alicui praesens. Et sic nullibi loquitur philosophus de loco.
Alius est circum scriptivus, qui non est aliud quiddam, nisi
Formalis circum scriptio: et potest dupliciter accipi.
PR. Ah obsecro te, mi Iavelle, desinas distinguere.
Nam tot tuis divi sionibus, mihi caput dividis.
Ia. Uno modo fundamentaliter, et sic est nihil aliud,
Nisi superficies circum scribens rem locatam, alio modo
Formaliter: et sic auctualis est relatio locus:
Vel potius aptitudinabilis, exsistens realiter
In conscribente locatum superficie. Haec relatio
Apellatur localitas. PR. Hei mihi, quam duriter iterum
Vapulo? totum caput verberibus tuber est: tenebrae oculis
Oboriuntur: quo fugiam, aut quem medicum adhibebo tot malis?
Ia. Heus truffator mane: quo fugis? PR. Obsecro medicum ostendas mihi
In hac urbe habitantem: qui vulneribus [(transcriber); sic: vulneribis] meis det remedium,
Et dentes excussos restituat. Ia. Hic unus quidam bonus
Habitat Chirurgicus. PR. Chirurgi haec non sanabunt uulnera.
Ia. Habitant et duo medici hic, Doctores: Lilius et Philonius.


page 36, image: s491

PR. Nihil mihi proderunt medici, qui tantum uulnera cor poris
Possunt sanare: aut aegritudinem amovere pharmacis.
Ia. Quinam igitur? PR. Grammatici et boni Logici. Ia. Grammatici uulnera
Tua non curant. PR. Qualis quidem tu Grammaticus aut Logicus es.
Sed mea vulnera longe sunt alia, quam tu reris. Ia. qualia
Sunt ergo, aut a quo et ubi data? PR. a vobis et vestri similibus,
In omnibus scholis. Ia. Fortasse non es unus Realium,
Sed Nominalium. PR. quin imo unus sum verberalium.
FR. Quaenam ista nova secta obsecro? PR. Quae passim locorum vapulat.
Nam literas dum doceo, hanc mercedem a discipulis aufero.
Fr. Ubi doces literas. PR. In omnibus scholis Academicis.
Fr. Es ne unus de Regentia Magister noster? PR. Non sum ego.
Fr. Quare? PR. Quia multis verberibus a vobis excussus sum foras
Longe indignissime, nullo meo merito. Fr. a quibus obsecro?
PR. Nempe a Magistris his Regentiae, et comprimis a tuo
Andrea philosophastro physiologo, homine nugacissimo,
Maledicentissimo, vanissimo. Sed quid sto saucius?
Quid cesso pergere ad medicos? Aut cur verba cum his hominibus
Commuto; qui tot ictus inferunt mihi, quot verba efferunt.
Ia. Retineamus hominem. FR. Quamobrem? IA.


page 37, image: s492

Ut prius sciamus quis sit, quam hinc eat:
Heus tu. PR. Quid est? Ia. Dic mihi nomen tuum. PR.
Mihi nomen est novum.
Ia. Novitate Moderni plurimum gaudent: dic quale sit tibi
Nomen? PR. Ego vocor Onoctonos, nam asinos occido, et ab asinis
Vicissim occidor. FR. Sine abeat in patibulum ad carnifices suos:
Ego nunc revertor in domum meam, ut rescribam ei, qui studet
Parisius. Ia. Et ego hodie disputabo quodlibetarie.

ACTUS SECUNDI

SC [Abbr.: Scena] . I. Priscianus.

[Gap desc: illustration]


page 38, image: s493

Septenarii Trochaici.

PRoh Deum, qua nunc via insistam? Quod remedium his malis
Inveniam? nisi enim in medicis, qui hic habitant, spes restat mihi,
Nusquam hodie tutum a verberibus invenero locum: usque adeo
Foeda loquendi barbaries inolevit passim in omnibus
Doctrinarum studiis. Nam temporibus hisce barbaris
Solus prope Avicenna, solus Mesue in Academiis
Loquitur: atque uni plus tribuitur Rasi, quam ceteris
Omnibus. Tacet Galenus: silet Hippocrates: plinius
Plane obmutuit: Celsus situ periit: vocem libri,
Quos ego Cosroi scripsi, Regi Persarum maximo,
Omnem iamdudum amiserunt: penitusque suppressi iacent.
Quod si in tales medicos incidam, quales sunt barbari
Arabes: quid restat mihi, nisi ut porro fiam miser?
Verum enimvero quia Doctores sunt; haud dubie his erunt
philosophis Magistris multo doctior es: et simul
Culti oris sermone iisdem loquentur elegantius.
Ibo adeo: et Deo auspice conveniam monstratum Lilium.
Sed videon aliquem ante ipsum ostium cum vase vitreo?

ACTUS SECUNDI SCENA II. Corydon, Lilias, Priscianus.

Octonarii Iambici.

HOllo hoschaho. Li. Quis clamat ante ostium? CO. Ubi est Doctor Lilius?
Li. Quid vis? CO. Estis vos Doctor Lilius? PR. Nist ego fallor oculis,
Aliquem hac domo egressum video. Li.


page 39, image: s494

Quid stas? Quid verticem scabis
An te mordent pediculi, aut pessolatae [(perhaps: pessulatae)] , aut lendes, Rustice?
CO. Vestro consilio opus est mihi, PR. Certe hunc esse credo Lilium:
Nam rubeum gestat pileum, et barbam mulcet Philosophicam.
Li. Argentum vivum extinctum cum lithargyro et aceto et oleo
Permisceatur, et ungatur caput. Aut corrigia caput [Note: Vide Lilium Medicinale p. 161. lin. 6. edit Lugdunens. Anno 1559. ]
Corpusque mundetur: et interficientur omnes pediculi.
PR. Hic est profecto Lilius, quantum ex sermone colligo:
Huc concessero, ut in occulto subauscultem loco:
Ne qua in periculum me coniciam forte voluntarium.
CO. Nullos ego habeo pediculos. Li. Quid ergo brachium fricas?
Num scabies te vexat? CO. Non per Faunum. Li. Quid ergo vis tibi?
CO. Lotium fero. Li. Cuius hominis exsistit? CO. aegroti, Li. quod nomen ille habet?
CO. Tam scies, ubi urinam inspicies, quam meum. Li. neutrum scio, dic tuum.
CO. Duo iugera longum exsistit. Li. Decurta. CO. Tentabo an possiem
Ego Menalcamynthathyrsidamoetacorydonis vocor.
PR. Olim fuere longa nomina Regibus hodie sunt rusticis.
Li. Corydon, porrige mihi lotium. CO. Quaeso inspici te lotium probe.
PR. Quae haec illatina rusticitas, aliquem unum [(transcriber); sic: nnum] multitudinum
Numero alloqui? Li. Muliebre exsistit lotium. CO. Boztauset: quis hoc
Tibi indicat? Li. Qualis nam exsistit illa Mulier aegrota: an tua


page 40, image: s495

Filia? an Uxor? an aliqua cognata? CO. Hoc ex urina videris.
Li. Aliud urina significat. CO. Quidnam? Li. Febrim, et quidem brevis [Note: Lili. p. 12. lin. 26.]
Omnino terminationis: quae propter nimiam suam
Subtilitatem prolongari non potest: neque patitur
Prolixitatem, neque molestationes accidentium:
Quoniam aegritudo haec est cum terribilibus accidentibus.
PR. Malo hercle auspicio in hunc medicum incidi infelix. Nam nisi mihi
Mature prospexero: mala omnia ingeminabit, sat scio.
Li. Nonne inflammatio est in toto corpore cum inquietudine?
CO. Sane. Li. Malitia tolerandi, phrenesis, vigiliae instantia? [Note: Vide Philonium Medicinae p 16. Col. 1. Edit. Lugd [Abbr.: Lugdunum] . 1535.]
CO. Sane. Li. Aliquando somnietas est, atque timorosa somnia.
Nigredo et ariditas linguae, sitis, stupor, ventris etiam
Stypticitas, ictericia, syncopis, horripilatio?
PR. Quid hoc? siccine agitur? enimvero scuto aut clypeo opus est mihi.
Nisi enim sermo sit elegantior et purior, ego impetum
Imbelli, et iam ante saucio corpore minime sustinuero.
CO. Quis vobis dicit omnia? Li. Urina indicat. Sed interim
De hoc certiorari volo: an habet etiam ventos? CO. plurimos,
Nam mea domus parietes ventis peruios habet undique.
Li. Non hoc volo. CO. quid ergo? Li. An tussit etiam ex imo gutture? CO. Supra
Et infra. Nam acetosas eructuationes valde habet.
[Note: Lil. P. 31. lin. 25]PR. Et vos ambo olidas voces: quibus hunc mihi librum tersissimum


page 41, image: s496

Conspuitis. Li. An etiam habet sedes? CO. Imo quernas et faginas.
Nam filius meus est scriniarius: qui sedes plurimas
Mihi fecit. Li. Non hoc rogo: sed an assellare quoque solet tua
Patiens? CO. Eia etiam sellas domi habemus. Li. Tu nimium stupidus es.
An fluxus adest ventris, an aliqua stypticitas, et retentio
Egestionum? PR. e sterquilinio foedae voces aduolant,
Quod optimum erit: capiam hanc Grammaticam, et his opponam sordibus.
CO. Urinam inspice, nam si alia vidisti ex illa, forsan etiam
Istud videbis. Li. Nihil ago, dic hoc primum mihi Corydon,
Ubi patiens aegrotat plurimum? CO. Isthic [Reg: istic] in domo mea.
Li: Aliud respondes, ac ego volo. CO. Quid ergo vis? Li. Quonam loco
Se pessime habet? CO. In lecto. Li. Nihil ais: an non in capite est dolor?
CO. Sane. Li. Gravativus [(printer); sic: Gravatimus] ? CO. Sane. Li. Intrinseca, an extrinseca passio?
CO. Utraque. Li. Nihil dolorosum in tergo? CO. Nihil scio. Li. Nihil
Vel mordicativum, vel pungitivum? CO. Nihil equidem scio.
PR. At ego, scio, meam quid pungat Grammaticam, et quid mordeat:
Li. An nullus alius habuit eam in sua cura? CO. Chirurgicus
Noster phlebotomavit. Li. Modo non nimis: ut unus Chirurgicus
Quendam Magistrum nostrum phlebotomavit: et in nimia quidem


page 42, image: s497

Extraxit quantitate in tantum, quod mortuus est: et erat is
Annorum quadraginta. PR. Hoc exemplum diphtherae iudico [(printer); sic: iudicio]
Fuisse inscriptum. Li. Sed, Corydon, nemo illi praeterea dedit
Medicinam? CO. Vicini mei uxor cum herbis plurimis bonis:
Li. Magnum est periculum, cum remediare Mulieres volunt.
[Note: Philon. p. 95. col. 2. lin. 9. etc.]Et ponam in alia passione tibi exemplum: quod in meo
Tempore alibi accidit. Unus quidam mihi notus clibanarius
Multum in radice molarium patiebatur: cui quaepiam
Indocta medica: cum multis herbis in vino fervido
Coctis aliquam evaporationem fecit, ponendo caput
Et faciem super os ollae, circum quaque cum linteamine
Cooperiendo, et in principio aliquod invenit remedium
A medica. Sed dictam evaporationem continuans bonus
Clibanarius, tantum de materia ad collum, et guttur sibi
Fluxit: quod est factus squinanticus, et mortuus est postea.
PR. Haec verba Carmentam credo suo locutam esse olim filio.
CO. At hoc faciendo, quod consuluerat mulier, se bene habuit
Li. Pro tanto est peius: et exemplificabo tibi in casu quopiam:
Quem Collega meus accidisse ait valenti cuipiam
[Note: Phil: p. ead: col: 1. lin: 38. etc.]Magistro in Medicina: qui aliquando habuit ex quodam rheumate
Inflationem circa auris radicem cum rubore, cum
Calore et cum tumore; cui tumori is motu proprio
Apponens cum modico aceto quassatum oleum rosaceum
Unus suus Baccalarius dixit: Materia talis a


page 43, image: s498

Tali loco non est repercutienda: cui rursum ipse ait:
Hoc faciendo frequenter me bene habui. Quodam tempore
Illud continuare volens, materia est repercussa a loco
Extrinseco ad intra: et mortuus est squinaticus. Quia accidit
Resolutio, et pro tanto de materia ad subiectas fluit
Partes, quod interdum causat squinantiam. PR. Pro Iuppiter,
Scutum propemodum perforatum est mihi: adeo validus fuit
Hic impetus. Li. Ita saepe indoctae deteriorant mulieres,
Non meliorant. CO. Nimium diu de passione disputas:
Morietur patiens, antequam redeo domum. Li. Atque ante omnia [Note: Lil: p. 13. li: 17. ]
Sciendum est ingenium diaetandi. Dic ergo, quos cibos
Haec mulier accipit. CO. Eos, quos habet. Li. An valde nutribiles,
Et digestivos, an contra? CO. Ego nescio, quoniam non sum cocus.
Li. Certe hoc primum opus est, quod regimen accedat: et [Note: Lil: ibid [Abbr.: ibidem] : lin: 19 etc. et lin: 40 ] detur sibi
Cibus iuxta morborum particularium convenientiam:
Ut brodium cicerum, brodium paruae pullae. Nam ingrossantia
Subtilibus competere contra maleficiatos arbitror.
PR. Et ego mihi elegantiam competere aduersus barbaros
Opinor. Li. Non subtilietur, neque minoretur cibus.
Et quia adest stipicitas, clysterizetur, et cum electuariis
Confortetur, Nam valde sunt iuvativa, et habent ibi suam
Haec fortitudinem; et actualiter et virtualiter iuvant.


page 44, image: s499

PR. Utinam electarium e Donato nunc depromatur mihi.
Nam barbarae hae voces propemodum cor totum exenterant.
Li. Si forte venerit syncopis, ex tunc panis intinctus in aqua
Rosarum, aut vino, vel acetositate citri detur sibi.
[Note: Lil. p. 15. li. 10.]PR. At mihi Syrupus e Cicerone si detur, saluus siem.
Li. Aut etiam lardetur et assetur gallina: et patiens eam
Odoret modicum post modicum. PR. At mihi flores e Sallustio
Promantur: et prius admoveantur male pertusis naribus,
Quam animus me deficiat. Li. Si somni adsit nimietas et stupor, [Note: Lil. p. 184. lin. 10.]
Pro tunc trahantur nares et pili: et digiti fortissima
Ligatura duplicati, stringantur in extremitatibus,
Sine omni misericordia: et fricentur cum sale, et sues
Habeantur cum porcellis coram facie eius quotidie:
Et cogantur clamare fortiter; et tubae sonent ibi, et
Campanae magnae, et Tympanum, et fera magna, quae quotidie
Percutiantur cum martello, vasa aenea terribiles sonos
Edentia. PR. Proh Deum, quid opus est suibus, quid fera aut tubis,
Ad excitandos somnolentos? Tua vox, sermo tuus, tua
Oratio barbara et dura veternum excutiat lethargico.
[Note: Lil. p. 18. li. 26.]Nam tu mihi non verba, sed lapides videris proloqui.
Li. Sin autem vigiliae adsint, pro tunc capiatur papaveris
Albi farina; et ovorum distemperetur cum albumine:
Et applicetur temporibus. Nam cum narcoticitate sua


page 45, image: s500

Domesticus est papaver, ut dicit Avicenna, maximus
Medicinae discussor, et ante alios autor practicabilis.
Aut emplastretur cum rubea trochiscata inter tempora.
PR. At mihi Cataplasma detur e Terentio: aut Plinii oleum
Fronti illinatur, antequam me foetor hic prorsum enecet.
Li. Caputpurgio in hac aegritudine haud opus est: contra sitim
Confert mundare linguam, et os cum cannula et manutergiis:
Et abluatur cum melle et aceti pauco, et cum multa aquae:
Infrigidetur etiam ader, et umectetur sibi cum aqua,
Et aduertendum, quod frigida aqua potest mirabilissime
Competere. His te basibus appodia Corydon. nam satis tibi
Iam fabulavi; modo tu etiam, quae dixi, satis intelligas.
CO. Vix partem unam centesimam. Li. Quid ergo narravi tibi?
CO. Surdo narrasti fabulam. nam quomodo possum isthaec omnia
Seruare solus? opus est mihi mille capitibus. Li. Scribam tibi
Igitur appropriatas, purgativas, solutivas bonas
Aliquot receptas: et curam ordinabo secundum tempora.
CO: At ego, neque legere literas, neque scribere possum. Li. Ergo tibi
Pronunc, si vis, puerum addam, qui potest. CO. Volo maxime. Li. Prius
Pecuniam numera. CO. Quantum? Li. Pro inspectione unum bacum,
Pro consilio decem, pro scriptura totidem: puero duos


page 46, image: s501

CO. Scribite igitur; ego pecuniam quaeram interim. PR. Proh Iupiter
Ut foede mihi contaminatus est Grammaticus hic liber?
Ut sordidatus, ut conspurcata omnia, ut nihil integrum,
Nihil purum remansit? en participia Nominalia,
Ut Grammatici vocant, quam foeda et barbara, quam lutulenta sunt?
En pungitivus, en illud gravativus, squinanticus,
Iuvativus, timorosus, dolorosus, nutribilis,
Extrinseca, intrinseca. tum substantiva haec barbara,
Grossities, somnietas, nimietas, stypticitas, aquositas,
Recepta, brodium, martellum, ut spurca, ut modo nata vocabula?
En evulsum Pronomen tu tuus, et vos vester sordidum.
En barbaricum suus, ut foedis contaminatum faecibus.
En sibi quam turpiter conspurcatum. quid haec verba? ut foetent male:
Odoro, causo, fabulo, remedio, assello et embrocho,
Emplastro, clysterizo, conforto, minoro, infrigido,
Subtilio, certioro. Ecce Aduerbia praepositionibus
Foedata, protanto, intantum, protunc, extunc, pronunc; Item
Adextra, adintra, defacili, Actualiter, virtualiter.
Ubi Pliniana et usitata participia nunc vigent?
En vibicem Praepositioni Cum inflictam plus millies.
Li. Cape has schedulas, et porta ad Apothecarium: sequere puer,
Et applica medicinalia. CO. Numerata est iam pecunia.
Li. Da mihi, et abi, et vide, quod omnia recte iam fiant. CO. Eo.
PR. Sed ne coniunctio quidem permansit, integre. en Quod. ut


page 47, image: s502

Est sordidatum, ut male pro particula Ut positum? et quae, per Deum
Immortalem, est orationis pars reliqua, quam barbarus
Isthic [Reg: istic] non defoedavit? sola mihi nunc misero manet
Integra interiectio: qua vulnera lamentari queam.
Heu me miserum, in quos casus, quam sortem reseruor ego miser?
Ah, ah, hei mihi, vae mihi: quid querar, aut quo fugiam, proh dolor?

ACTUS SECUNDI SC [Abbr.: Scena] . III. Lilius, Priscianus, Philonius.

Eiusdem generis.

QUis clamor hic est, qui planctus, quae lamentatio miserabilis?
PR. Ab his ne medicis implores opem foedis et barbaris,
Qui te ad scopulose tranquillo inferant, et uulnera innovent?
Li. Bone Deus. qualis hic vir est? PR. Dii deaeque pessimis
Exemplis illum perduint [(printer); sic: perderint] , qui me hodie indignis habuit modis,
Et librum hunc conspurcavit barbaricae vocis sermonibus.
Li. Accedam. quid tibi est? quis fecit tibi? PR. Tu qui me verberas,
Et hunc librum meum foedis sermonibus contaminas.
Li. Egone. PR. Tute ergo. Li. Non est verum. quia te non ante tetigi,


page 48, image: s503

Neque te, neque librum tuum vidi. PR. Hoc plus, me feris, quo minus vides
Li. Tu non es sanus. PR. Fateor, et tua culpa potissimum,
Qui me innocentem et immerentem pulsasti durissime:
Et uulnera dedisti innumera. Li. Vulnera? PR. Nae crudelissima.
Li. Ostende mihi. PR. Non ea vides, caesim et punctim mihi indita?
Li. Nulla video. PR. Adeon caecus es? Li. Sine, collegam evocabo. age
Philoni, Domine Doctor exite. PR. Ecce autem iterum me feris.
Li. Non est verum. PH. Quis me vocat? Li. Hic homo se plagatum a me ait,
Et ego, nunquam illum tetigi: et dicit, quod habet multa uulnera,
Et ego nulla video. PH. Quid ais? PR. Ah obsecro fer opem mihi:
Et si medicus es, huic, quod patior aegerrime, fac medicinam malo.
PH. Quid est tibi? PR. Animo meo male est: tot corpore sum saucius,
Et uulneratus undique. PH. Vulneratus? ubinam? PR. Non vides?
PH. Non, per Iovem. PR. at ecce hoc atrox uulnus in frontispicio SUUS
Pro eius, non conspicis? PH. Nihil. PR. Quid hoc? SIBI, pro ei non vides?
PH. Nihil. PR. Quid tu viden verbo EXSISTO fractum craneum?
Li. Nihil, PR. At hoc ulcus in humero QUOD pro ut, viden Li. prorsum nihil.


page 49, image: s504

PR. Sed hanc vibicem in capite CUM, praepositionem superfluam?
PH. Si dicendum hic sit, credo quod patitur melancholiam hic homo.
Nam signa passionis huius habet multa. Li. Equidem; sed sine Volumus videre, an signa manifesto detecta sint. PH. Placet.
Li. An universalia sint quaedam, an particularia. PH. Perplacet.
Li. Audi tu: an non videtur tibi, quod in somno vides nigros [Note: Lil: p. 204 lin: 25 etc. ]
Monachos, et daemones, aut fures suspensos, aut mortuos:
Et cum hoc habes phantasmata diversa et terribilia. PR. Non: sed hic
Videor mihi duos occursare carnifices, qui me male
Crucient. Li. Audis, quid dicit? PH Habet melancholiam bona fide.
Li. An non videtur tibi, quod es Gallus, et ita moves brachia?
PR. Non hercle, sed tu mihi videre esse Cuculus: qui male
Et inepte multa garrias. Li. An non videris tibi vitrum,
Quod frangerer is si te tangerem? PR. Quid ultra frangeres:
Qui crura, qui pedes, qui brachia, qui manus mihi fregeris?
Li Futurae maniae sunt haec signa, cum aliquis imaginatur, aut
Cogitat ca, quae non debet cogitare. PR. Vah, quid cogitem?
Quid imaginer: qui tot plagas, tot abs te accepi uulnera?
PH. Atrabilarius est; nam ego nulla video uulnera. PR. Non vides?


page 50, image: s505

At ecce, quae mihi inflixerit hic, antequam tu huc accesseris:
Pronunc, extunc, passio pro morbo: cura pro curatio:
Adextra, adintra, defacili, locus extrinsecus, intrinsecus,
Squinaticus, timorosus, clysteria, caputpurgia,
Squinantia, nihil conspicis? non excussum mihi cerebrum.
Cum martello tuo? non cernis hanc vibicem turgidam
Inflictam hac praepositione CUM? quam occaecatus es?
En saniem verborum e meis uulneribus profluentium:
Appodiare, assellare, remediare, appropriari [(printer); sic: oppropriari] : viden
Istud tuum prolongare, dietari. quid quaeso stupes?
En pectus mihi transfossum verbo causo pro causor? quid fremis?
[Note: Lil. p. 204 lin. 18. etc.]Li. Philoni, iam signa manifesta sunt mihi, quando dicitur
Cum ore, quod in corde concepit: et ita loquitur, quod initio
Habet stoliditatem infantilem, et profert ita verba fatua:
Quae non habent caudam, neque caput: nec prosequitur verba: nec
Reddit rationem de eis, modo superius aberrando, modo
Inferius: sicut Cucubuth facit: quod vadit super aquas
Fontium, et habet praelongas tibias: et quando ire incipit
Aduersus unam partem, antequam motus sit perfectus, statim
Incipit alterum: et ita de secundo, et ita de omnibus, PH. Euge elegans


page 51, image: s506

Similitudo, melior dari non possit: sed vide obsecro
Mi Domine Doctor, signa melancholiae se ostendunt plurima:
Superflua cogitatio, et assiduatio solicitudinis,
Profundatio oculorum. Li. Et somnietas. PH. Et tenebrositas
Cutis. Li. Ructuum acetositas. PH. Et ventris quoque aquositas.
PR. Et sermonis vestri nimis illatina fatuitas. Li. Sine
Quaeso, curam aggredi volumus. Nam Avicenna noster [Note: Gatinarias p. 2 lin. 1. ] praecipit,
Quod in aegritudine hac debemus praevenire ab initio.
Quia aegritudo confirmata est difficilis curae. PH. Modo
Iste melancholicus admittat curam. Li. Rogabimus. an cupis
Sanari? PR. Nihil est, quod malim. PH. Etiam purgari? PR. Volo maxime.
Nam sanie concreta est facies, caput foedis vocabulis
Conspurcatum est. PH. Videtur, quod stomachus participat in mala [Note: Philon. p. 27 fac : 2 col. 1 lin. 43. ]
Malignitate; provocetur cum vomitiuis (sicut est
Ellebori virtus) vomitus sibi. PR. Nihil opus elleboro est mihi.
Nam quotiens barbaras tuas voces deglutio, nausea
Vomitum excitat. Li. Huic homini non satis in cura erunt duo iugera
Ellebori. PR. Tibi opus elleboro est, qui recte sapientem vocas
Melancholicum. LI. Atqui talis es per Phoebum et Aesculapium.
PR. Ah me miserum, quo nunc me vertam, aut quem medicum


page 52, image: s507

quaeram? PH. Age Li. Quid est?
PH. Cornemusae instrumentum percutiamus, ut fiat hilaris.
Li. Imo, prius erit phlebotomandus de mediana. PH. Ego arguo
[Note: Philon: p: 25 col: 2 lin: 23.]Quod non. Li. Quare? PH. Quia visus est maniacus, Qui solummodo
Vana loquebatur, et phlebotomatus per indoctu, statim
Insanivit, et in tantum factus est rabiosus, quod eum
Ligari oportuit: et noluit aliquid per os insumere,
Neque cibale, neque medicinale: et finaliter est mortuus.
Li. Num ergo diaetandum erit prius? PH. Censeo. sed prius interroga,
Qualem habeat nunc diaetam. Li. Quale bibis vinum: grossum an tenue?
PR. Meram barbariem auribus imbibo. Li. Sine tangam pulsum. PH: Non erit
[Note: Gatinar. p. 20. l. 3 ]Conducibile, ut prope accedas. Aduerte ad casum, qui accidit
Matthaeo Gradi, qui cum unum visitaret atrabilarium,
Per Cameram deambulantem: et cum esset ipse in pontili, sibi
[Note: Ultra Ticinum non transibit iste Latinum,]Exivit obuiam: et ostendens eum amplecti, complexus est:
Et voluit eum proicere extra pontile, ut ait Gatinarias.
Medicus quondam probatissimus, Almansoris in Academia
Ticinensi nonum exponens, veluti Tullii eloquentia.
PR. Heu me miserum, quae ista est verborum crassities: quae barbara
Vocum sartago. nam hi mihi non Latina, sed Osca proloqui


page 53, image: s508

Videntur. Li. Ecce solus secum loquitur. PH. Quid si [Note: Phil. p. 29. col. 3. lin. 6. ] sanguinem
Enare provocemus cum setone? nam curabam ego
Unum, qui continuo ridebat: et feci ipsum phlebotomarier:
Et post evenit sibi fluxus sanguinis: et e naribus quasi libram
Emisit unam: et gratia Dei bene curatus fuit.
PR. Male pereas cum flebotomia tua. PH. Et dicit Avicenna, quod
Bonum est, quod semel in mense evacuentur cum hiera pigra:
Et cum forti medicina: et semel in septimana cum levi.
Et in hoc concordant Avicenna, Serapio et Haly. Li. Valet quidem
Medicina vestra, ubi melancholia est propter materiam malam, [Note: Ibid [Abbr.: ibidem] . lin. 33. ]
Exsistentem in cerebro sed si quid provenit totius a
Communitate corporis. PR. Mihi cerie totum est saucium.
PH. Protunc stude in melancholicae complexionis sedula
Rectificatione et in evacuatione melancholiae; oculum
Semper habendo ad cor et cerebrum. PR. Dii superi, dii caelites
Quid hoc mali est? haccine ego causa medicos fugi barbaros:
Ut hic essent, qui me in Academia regali occiderent?
An non hoc est Charybdi vitata Scyllam incidere? PH. Gravem
Paroxysmum patitur. PR. ah me miserum, et quando [Note: Gatinar. p. 20 col. 2. lin: 16. ] huius miseriae
Optatus finis occurret? Li. Philoni novistis, quod hi


page 54, image: s509

Melancholici secundum varietatem phantasiarum opus
Habent varia medicorum industria in cura. Quandoque enim
Oportet verberare eos, et eis minari. PR. Id iam antea
Facitis, Li. Quandoque eos applaudere et confirmare in super
Opiniones illorum: et ea dicere, quae dicunt: velut
Magistro Marliano contigit; qui cum esset proxime
Mediolani, quidam melancholicus ranas se habere in corpore
Existimabat, et medici aiebant non esse verum. ita
Nondum ipse voluit liberari. neque eis oboedire voluit.
Unde vocatus Marlianus, postquam interrogasset eum, quid
Haberet: respondit se habere ranas in suo corpore.
Et ipse dixit, verum dicis; et scio te in corpore
Multas habere ranas, sed si oboedies mihi, extraham
Eas, et ille multum congaudens curare assenserat,
Et Marlianus cum purgare eum intenderet: astantibus
Praecepit: ut cum ostenderent egestiones ponerent
Ranas vivas in vase, ut ipse videret: et factum fuit:
Et sic bono cum regimine liberatus est, censeo
Idem pro nunc faciendum vobis: et ne falsa verbera
Imaginetur sibi, veris deverberandum eum ictibus.
PR. Fugiam hinc, quantum possum, ne gemino vapulem modo.
Erit, ubi vos ulciscar: nam nunc huius illico ad loci
Praetorem et causidicos vos deferam: scribam vobis dicam:
Capitis reos agam. PH. Non suadeo tibi, ut ad illos eas;
[Note: Phil p. 24. col. 1. lin. 10.]Nisi vis, quod ibi flagelletur cum verberibus culus tuus;


page 55, image: s510

Et mox ponaris in fundo turris, cum pane et modica aqua:
Donec veniam ab insania tua petas. PR. Fugiam ocius,
Ne prorsum occidar. Nam in carnifices incidere praestat mihi
Quam medicos istos, quovis Arabe barbariores barbaro.
PH. Unde est melancholicus iste homo LIli? Li. Ego. ne scio, bona fide,
Unde est. nam prius eum nunquam vidi. PH. Sine ire, quo ei placet:
Inveniet curatorem. ego redibo intro ad patientes meos.
Li. Quales habetis patientes pro nunc in cura? PH. Unum senem
Legistam, et unum phlegmaticum magistrum nostrum: similiter
Unum cornutum baccalaureum. Li. Sed qualem morbum habent?
PH. Legista habet capitis vertiginem: quam Scotomiam vocant:
Magister noster habet Lethargiam, ut vocas tu in Lilio.
Li. Recte. dicitur enim a lethes, oblivio et targos, quod est
Morbus: sicut Scotomia a scotos, id est videre dicitur,
Et mia, Id est, musca: quia sit muscarum quaedam visio.
Verum habeo et ego pronunc patientes in cura. PH. Quales? Li. Duos
Aegrotos aulicos. PH, Quam passionem habent? Li. Quam? Colicam
Et Hydropisin: quos causavit morbos intemperantia.
Sed properandum est, priusquam colicus ex punctura clamitet.
PH. Et mihi eundum, priusquam Legistam vertigo circum agat.


page 56, image: s511

ACTUS TERTII SC [Abbr.: Scena] . I. Nevisanus, Corydon.

Octonarii.

[Gap desc: illustration]

QUID tu Corydon habes agere in hac silva ubi nulla ligna sunt?
[Note: Vide Syluam Nuptialem Nevisani Lugduni edit. Anno 1556. pag [Abbr.: pagina] . 59. lin: 15. p: 173. I. 1. p. 360. lin. 25. P. 56. lin 19. p. 28. lin: 4.]CO. Ah mi Domine Doctor, quaeso nihil habeatis mihi pro malo:
Quod in hanc syluam ad vos venio. Ne.
Omnino nihil: dic mihi modo, quid cupis?
CO. Audivi, quod magnam vos experientiam habetis in locis
Silvestribus: unde fiendae sunt sagittae, durique baculi.
Ne. Quales sagittae, aut quales baculi? CO: Pro baculando mulieres
Et Clericos, et plebanos. Ne. Quosnam? CO. Quibus vita laicorum


page 57, image: s512

Est passio, mors consolatio. Ne. quibus ais? CO. Qui [Note: p. 311 lin: 16. ]
Stant multum in colloquio uxoris meae: etiamsi nihil habent
Cum ea agere. Ne. Dic illos. CO. Est hic unus plebanus, qui mihi,
Adulterat uxorem. Ne. Quomodo vocatur? CO. Quodlibetarius
Nequam. Ne. Maritus non debet suspectio sus esse: ita [Note: p. 303 lin: 27. p: 302 lin: 30. ]
Ut sunt Itali, qui mulieres pro thesauris custodiunt.
CO. Qui non volunt esse in suspicione, hi non debent dare
Occasionem ad suspicandum: sicut mea fecit modo.
Ne. Quid fecit? CO. Infirmam se finxit, et ego ivi quantocius
Ad unum medicum aromatarium sive herbolarium,
Et attuli sibi lotium; pro tunc vocavit Clericum
Ad se mea uxor: et ab eo deosculata est, et statim
Sanata. Ne. Ibi vide et cogita, si ita est, et quisnam viderit
CO. Ancilla quae notificavit mihi. Ne. Or vide an illud fecerit
Dando benedictionem. nam potest praesumi Clericus, [Note: Alexand [Abbr.: Alexander] : 4 volum [Abbr.: volumen] : cons: 117 col: 3 ver: et propterea. ]
Quod faciat ex zelo pietatis, ut Alexander limitat.
CO. A tali caritate libera nos Domine. Ne. Cur? CO. Quia
Ex hoc non praesumuntur dicere Pater noster [(printer); sic: Pater] . Ne. Est bene
Verum, sed tales non praesumuntur plebani et Clerici
Tam incontinentes osculatores vestrarum mulierum.
CO. Deus meus hoc non est verum, quia ipsi uxoribus carent: [Note: p. 69 lin: 27. ]
Et sunt luxuriosi. Ne. Istuc dicit Papiensis Practicus,


page 58, image: s513

[Note: p. 7. lin: 16. p. 69. lin: 29.]Qui more laicorum contra clericos passim inuehit:
Et facit unam artem de lascivis obloquendi clericis,
Cuius dicta recitare pudet: licet per hoc tanquam merus
Relator reprehendi non possem. CO. Sunt alii etiam viri:
QUi longam linguam habent contra omnes Clericos. Ne. Male faciunt.
CO. Quare? Ne. Quia Dantes post mortem damnatus fuit, quasi de haeresi:
Quia sic teneret contra Ecclesiam: refert Bartholus. CO. age
Cum pauci inveniantur sine vitio carnis, nonne melius
[Note: p: 71 lin: 30.]Esset, quod nuberent, quam scandalisare de lascivia?
NE. Bene fateor: sed quia cultrix iustitiae ecclesia non potest
Errare: Practicus melius fecisset defendere Papam
Ab his, qui dicunt eum facere hoc, ut impinguet suam curiam.
Unde his attentis, forte non inconveniens fuerit, ita
Dicere: quod lingua transiens super terram, non debet os
[Note: Bald: in l: rescripta: C: de prec: imp: offer:]In caelum ponere: dicit Baldus. CO. Hoc est derisorie
Dictum. NE. Or aduerte, cum sunt scandalosi quidam Clerici,
[Note: p: 281 lin: 1.]Si sit etiam iste Quodlibetarius: ne fiat clerico
Iniuria. CO. Si non meam uxorem adulteravit, certe eam
Cucurbitabit. Ne. Unde hoc scis? CO. Quia mentionatus clericus
[Note: p: 59:]Saepe ante personaliter cum ea loqui repertus est.
Ne. Scis autem, quid sibi dixit? CO. ego possum ad mo tum labiorum eos
Intelligere. Ne. Extunc tu similis esse potes Doctori Nelo


page 59, image: s514

De Gabrielibus, quem Bartholus refert et Baveria
Resumit. CO. Ita sum. Ne. Or iterum cogita, si uxor tua est nocens.
CO. Ego non dubito de hoc. Ne. At ego. CO. Cur? Ne. Quia rusticanae simplices
Sunt, et habitu incedunt vili, non ut madonnae nobiles
Aut Curtisanae Venetae. CO. Nihil refert, nam Celestina item
Cum mantello incedebat beguinarum et longa filzia [Note: p. 309 lin. 15. ]
Pater nostrorum. Ne. Sed tua mihi videtur esse antiquior.
CO. Quid tum? Ne. Quia antiquae minus ad Venerem [Note: P. 69 lin: 15. ] ascenduntur feminae.
CO. Vetus corium multo maiori indiget adipe: et capra iuvenis
Comedit sal, antiqua vorat sal et sacculum. Ne. At deformis est.
CO. Quid tum? Ne. Quia macellariorum tabulis similes sunt ita
Deformes, ut tua est: quae nocte atque die sine custodia [Note: p. 176. lin: 37. ]
Et absque ablationis ullius periculo in suis
Plateis remanent: dicit Bustus in suo Rosario. [Note: Bust [Abbr.: Bustus] : in 1 part [Abbr.: partis] : Ros: serm [Abbr.: sermones] : 332 lit [Abbr.: littera] : o. ]
Et Clerici quaerunt meliorem panem, quam triticeus est.
CO. Etiam miles frequentius curtaldum equitat, quam sonipedem.
Et noctu sunt omnes vaccae nigrae. Ne. Or iterum adverte Corydon,
Ne tu sis in culpa, quod quaerat alium. quia si mulieri [Note: p: 295: ]
Satis non fit de vestibus et carnibus, cornibus ulciscitur,
Et adibit alium, qui format in una calida, ut aiunt, duos
Clavos. CO. Haec verba habent aliquam secretam intelligentiam.
Ne. Habent. nam aliqualiter excusantur, si exercent [(transcriber); sic: excrcent] peculium


page 60, image: s515

Suum. CO. Bene fateor. sed ego adimplevi omnia mihi incumbentia,
[Note: p: 337 l: 9.]Et taliter, quod nihil adscribi mihi potest, etsi voluerit
Esse meretrix. Ne. Quid si ambo iurent per suam conscientiam?
[Note: p: 309 l. 18.]CO. A clericorum conscientia, a disputationibus
Medicorum, a cetera notariorum, a baudientibus
Duas missas omnia mane, a iurante per fidem meam,
Per conscientiam meam, tu libera me Domine, Amen.
Ne. Est una pulchra precula. CO. Sic oro fere quotidie.
Ne. Mi Corydon, quaeso te, vide, aduerte, atque cogita amplius
[Note: p. 28 et 29.]Si sit melius tacere aliquo tempore, quam sic famam tuam
In alterius manu ponere. Nam saepe melius est, bene
Tractare talem uxorem, prout medici faciunt, quando vident
Non posse curari sine magno personae periculo.
Quia protunc curant sustentari naturam: ne latius
Procedat aegritudo: donec natura se ipsam adiuvat.
CO. Quid vultin quod Parisius ducar ab uxore mea adultera
Per vicos super asinum retrogradus? Ne. Nequaquam: sed censeo
[Note: p. 280. l: 20.]In istis deliciis carnalibus esse agendum mitius.
Quoniam mulier propter suam imbecillitatem faciliter
[Note: p. 284. l. 38.]Potest corrumpi: et de facili per drogas hominis decipi.
CO. Aliam ego inveni medicinam. Nam ut primum ad notitiam meam
Res devenit, statim improperavi uxori: et baculavi insuper,
Sed vapulata ad sanguinem, nihil [(transcriber); sic: inhil] fateri ipsa voluit.


page 61, image: s516

Et dixi sibi: Si te magis cum eo videro stare aut loqui,
Tum Diabolus te et clericum mecum permerdabit. Ne. Nimis
Incogitanter. CO. Quare? Ne. Quia si uxor cognovit te deeo
Aduertere, peccabit licentius. CO. Retinebo [(transcriber); sic: Reinebo] illam domi.
Ne. Catenatam tenere vix poteris: nisi facias eam [Note: P. 337. 1. 16. ]
Gestare ferreum braccherium, ut vidi fieri Venetiis.
CO. Ne sitis de hac re curiosus: sed consilium mihi date:
Quomodo nunc ulciscar plebanum. nam postquam mulier mea
Reportavit verbera, pronunc nihil magis expeto, nihil
Opto amplius, nisi ulcisci nebulonem Quodlibetarium.
Ne. hac igitur practica utere: coge tuam uxorem, unam horam dare [Note: p. 56. lin. 18. ]
Adultero, quem habes suspectum, ut veniat: et conuoca
Affines cum baculis pro eum baculando. CO. imo occidendo eu,
Nam consultius est occidere, quam verberare Clericum.
Ne. Hic ponam tibi aliquot advertentias. Primum facias ei
Denuntiationem aut protestationem per aliquem
Nuntium: ut abstineat clericus ab uxore tua, et domo tua.
Deinde facias scribi per unum publicum notarium
Denuntiationem, et ab eodem in scriptis poni roges,
Et in fine facias tres testes subscribi: et denuntiet
Notarius loquendo: prout debemus stare in terminis.
CO. Ego sum laicus, qui non potest statuere super his casibus.
Ne. Ecce huc accedit commode Barberius cum sua Practica,
Et aureo viatorio Iuris, ubi libelli in sunt quam plurimi:
Hunc consulas: hic te iuvabit optime. CO. Nisi me oculi
Fallunt, ducit aliquem secum. Ne. Age paulum. hic cum exspectabimus.


page 62, image: s517

ACTUS TERTIUS SCE. [Abbr.: Scena] II. Barberius, Priscianus, Nevisanus [(transcriber); sic: Nivisanus] , Corydon.

Eiusdem generis.

[Note: Lege passim Bart. in viatorio Iuris.]DIcis mihi Onoctone, quod Philonius atque Lilius modo
In tantum uulnera tua non sanaverunt, quod insuper
Te colaphizarunt. PR. Admodum. Ba. Et realibus ac verbalibus
Iniuriis affecerunt. PR. Vae mihi. Ba. Tum pluribus in super
Percussionibus cum maxima cruenti sanguinis
Effusione percusserunt cum gladiis? PR. Heu mihi. Ba. Ita quod mala
Et ictus [(printer); sic: icus] etiamnum sentis? PR. Videlicet, cum te audio.
Nam ad quodlibet verbum tuum mihi omnia propemodum mala
Recrudescunt subito. Ba. Et dixisti, quod praesumis malevolos
Percussores accusare apud hunc praesidem. quod pro suis
Percussionibus nunc puniantur? PR. Ah me miserum. Ba. Et es
Acturus criminaliter? PR. Imo lamentabiliter. Ba. Age
Libellum iniuriarum quem super hoc casu in scriptis tibi
Formavi, nunc legam. PR. Obsecro te Barberi, ne mihi legas.
Ba. Quamobrem? PR. Quia metuo ne me prorsum eneces. Ba. Quomodo? PR. Quia


page 63, image: s518

Tu non ita scripsisti, ut iussi. Ba. Imo iuxta Practicabilem et
Modernum curiae stylum: qui uult nos stare in terminis.
PR. Omitte me. Ba. Quaeso audias saltem. PR. Non audiam hercule.
Nam malo ego ius meum amittere, quam maiorem a te perpeti
Iniuriam. Ba. Quam obsecro iniuriam? PR. Vah quid me interrogas?
Quando tu non minus indigne tractas, quam medici Philonius
Et Lilius? Ba. Nequaquam. PR. At ecce vibices et uulnera,
Quae tu mihi modo inflixisti. Hoc falsum est; quia te non attigi.
PR. Fateor, prout attingere me debuisses. Ba. Tu truffator es.
Ne. Eamus obuiam. CO. Sequor. Ba, Sed ecce Nevisanum obuiam:
Apud hunc oportebit te dicere, si te verberaverin.
PR. Certe si vir bonus est, et veritatis amans, testabitur
Id, quod dico, esse vero verius. Ba. Tute videbis. PR. Utinam.
Ba. Habet timoratam ille conscientiam; et veritatem amat. [Note: Nevis. p. 561. lin, 20. ]
Nam conscientiam qui non habet, bonus haud dici potest:
Prout nec ille frater, si quis habet Diabolum sub capa.
Ne. Bene veniat. qui lux mundi cognominatus est: tuba [Note: Mandag. ch. 4 col. 1. ]
Iuris Canonici, doctor super omnes consummatissimus
Et optimus Legista, cum aurea sua ista practica:
Cuius lecturam apostillant moderni. Ba. Bene sit etiam ei,
Qui mens est legum, et vas electionis, qui totidem citat
Autoritates doctorum, quot verba ponit: et inter hos
Omnes glossatores obtinuit principatum. Ne. o nobilis
Et vere nobilis aduocate: cuius nobilitas bona
Circa caput est. nam aliorum declinat propemodum ad caudam: uti [Note: Nevis. p. 368. ]


page 64, image: s519

Ille aiebat. Ba. Saluus sit Doctor, qui bona adducit loca,
Et experientiam habet totius practicae PR. Iam mihi caput,
Mihi os, mihi malae trepidant. nam videor mihi videre aulicum
Qui pugnum sex librarum stringat, quem nunc illico mihi
In buccam impingat. Ne. Qualem habetis hic in comitiva virum?
Ba. Onoctonus vocatur, sicut mihi modo indicavit: et
Habet causam aduersus medicos: a quibus ait non recte, et ut
Natura morbi ac uulnerum requisivit, sanatum: adhuc
Ab illis verberatum iniuriose et appensate. Ne. Age,
[Note: Neu p. 575. l. 39.]Dic hoc mihi primum, si causa haec coram ordinario
Iam ad ius apunctuata sit. Ba. Nondum: sed nunc libellum ei
Bene circumstantionatum, iuxta parlamenti stylum
Feci; et volui pisi legere: Sed non uult audire, dum lego.
Ne. Quare? PR. Quia vitiose scriptus est. Ba. Rogo vos Clarissime
Doctor Nevisane inspicite saltem, si bonus tenor
Sit. nam debita peritia excusatur, deponens iuxta suum
Ingenium, informatum ex rebus aliqualiter apparentibus,
[Note: Vide Barb. in viator. Iuris tract [Abbr.: tractatio] de judic [Abbr.: judicium] . p. 518. Edit Colon. An. 1576.]Cum discursu mentis. Ne. Igitur auscultate: ego legam. PR. Vae mihi.
Ne. Coram vobis Clarissimo, magno, et potenti viro agit, et
Dicit, ponit, et asserit; et citra onus quoduis superfluae
Neque necessariae probationis, quatenus est opus,
Intendit iustificare Lilium et Philonium,
Duos medicos Onoctonus actor, quod praelibati Rei
Praedictum Onoctonum, male verberatum ab asinis philosophis,


page 65, image: s520

Et sauciatum non recte curaverunt: et insuper
In publico loco apud Templum Sophiae, praeterito tertio
Die Ianuarii, in comitiva multorum hominum: ubi Onoctonus
Pacifice se retinebat, nec cuiquam dabat iniuriam,
Supervenerunt ambo praefati Rei, Philonius
Et Lilius: et praedictum actorem per rixosas plurimas,
Iniuriosasque allocutiones verbis pessimis
Iniuriarunt in tantum: quod et bonorum nominis,
Et famae ipsius actoris, quaedam denigratoria
Et infamatoria dixerunt. PR. Hominum fidem. quale hoc chaos
Verborum? quod sermonis lenocinium? Ba. Quantam mihi facis
Guerram? tace: aut os tibi claudam. Ne. Sinite me legere. Ba. Pergite.
Ne. Neque istis verbalibus iniuriis tune contenti Rei,
Etiam ad iniurias facti venere: et in ipsius Onoctoni
Personam irruerunt; et praelibatum actorem cum pluribus
Buffis percussere in faciem: et contusiones insuper
Dedere et alias iniurias permultas fecerunt sibi.
PR. Vae mihi. Ba. Tace. PR. Heu, heu; accipiunda est et mussitanda iniuria.
Ne. Quas sane omnes iniurias praefatus actor illico
Et mox in continenti ad animum revocavit: et iterum vocat,
Nolens tales, et tam atroces iniurias, illatas sibi
Fuisse, pro summa mille librarum auri puri. PR. Vae tibi,
Qui contumelias mihi illatas auro aestimas. Ba. Tace.


page 66, image: s521

Ne. Quin imo malit tantum perdidisse, quam has iniurias
Praedictas sustinuisse, vel passus fuisse. ad quam quidem
Taxationem dictas has iniurias existimat.
PR. Proh Iuppiter, qua fronte haec ausus es inserer: de quibus
Ne somnians quidem unquam cogitavi. Ne. Si mihi obloqui
Sic uultis, desistam legere. Ba. Quin tu concludis os tuum.
PR. Occluderem lubens, si aut vos muti aut ego surdus essem. Ba. Age,
Tace. nam superiori praesenti taceat inferior: interim
Vos pergite. Ne. Quare ex his et aliis ex iure resultantibus
Praefatus actor agit contra praelibatos duos reos:
Et petii ambos condemnari iuris viis et remediis:
Et alias sibi ius et iustitiam fieri uult: in omnibus
Vestrum benignum quod, quale et quantum officium vobis decet,
Etiam loco actionis, si fuerit opus, implorando. Ba. Age,
Quid amplius requiritis in tenore huius libelli. Ne. Ego
Nihil desidero: quoniam eleganter informatus est.
[Note: Nevis: p. 470 Id: p. 459:]PR. Imo futiliter, inepte, barbare. Ba. Quis hoc tibi diceret?
Qui nihil unquam gustasti de brodio iuris. Ne. Fortassis hic
Aliquantisper stetit in studio Iuris. Ba. Non per treugam meam.
Sed unus asinus plumbeus est, differratus [(printer); sic: differatus] : qui curiam
Intelligit, in quantum mula. PR. [Gap: Greek text] Bar. Haec Graica [(printer); sic: Graeica] sunt, non possunt legi. Ne. or vide mi Onoctone,


page 67, image: s522

Ne quid temere arguas: quia nos loquimur intelligentibus
Leges, non hominibus grossi capitis, qui non intelligunt
Subtilia. Ba. Incapaces aures non capiunt, quae de apicibus
Iuris sunt: quia de Speculativis et subtilibus asinus
Non gustat. PR. Ah me miserum, quam malo fato in vos incidi. [Note: Nevis: p: 471 lin: II. ]
Ne. Quid vociferat? PR. Hei mihi, trucidor infelix. Ne Quid brachia
Iactitat? Ba. Exemplum valde conforme actis et gestis senis [Note: Ias: 141 Cons: circa prim. num: 7 volum [Abbr.: volumen] : 4. ]
Huius truelliferi Iason ponit de eo, qui brachia
Hinc inde iactat: et facit clamores in vico, in domo
Et in plateis, et in ecclesia, et passim vadit ululans,
Et proicit lapides contra primum obuiantem, qui nihil
Ei fecit PR. Proh Deum: quo aufugiam? Ba. Quo, nisi in unum patibulum?
PR. Ibi sum quidem, quando te audio loqui de iure et iustitia,
A sinum de cithara: Itaque malo fugere, quam ius adipisci tuum.
Ne. Fortasse cogitat de compositione et concordia. [Note: Neu: p: 563 ]
Quia non necessitatur litigare: et ideo ius suum
Vult indiscussum dimittere, ne praesumatur tanquam homo
Calumnio sus. Ba. Imo dicit, quod ego non minus male
Se tractarim, quam medici. Ne. Or cogita, ne te accuset itidem.
Ba. In quantum fatuus est, ad accusandum inadmissibilis est.
PR. Sed tu ad me verberandum admissibilissimus. Ne. Sine ampliem:
Onoctone, possumusne reguliter negotium


page 68, image: s523

Tuum transigere? PR. Etiam, secundum regulas artis meae.
Ne. In propria cuasa nemo potest esse iudex. PR. Scilicet.
Ne. Facite compromissum. PR. Ah obsecro fac tu me missum, quisquis es.
Ne. Istuc facio. nam nihil habeo tecum agere. PR. Imo plus quam volo.
Nam verberando me nimium agis: vapulando ego nimium
Patior. Ba. Audis, quid dicit hic stultus? PR. Proh flagitia hominum,
Ecquid pudet vos saucium senem ferire fustibus:
Et uulnera infligere? Ne. Vulnera? PR. Videlicet. Ne. Ubi ea sunt? mihi
Ostende. PR. En vibices, en plagas; en cruorem per genas
Manantem. Ne. Heus Corydon. CO. Quid uultis her Doctor? Ne. Videsne vulnera
Aut sanguinem e uulneribus profluentem in hac facie? CO. nihil.
PR. Me miserum, quid rudis et illitteratus videat Rusticus:
Quandoquidem doctiores non animadvertunt mea uulnera?
Ne. Quid opus est eruditione aut arte, in fluxu sanguinis
Aut uulneribus tuis cognoscendis? PR. Certe hic artis opus est.
Nam uulnera mea non oculis, sed sollerti mentis acie
Dignosci solummodo possunt. Ne. Hic homo deridenda[Note: L. I. p apud et I 4 ff. de aedilit: edict:] loquitur,
More insanorum, ut ait legista, Ba. Certe aliqualis est
Praesumptio, quod homo est tali accidente perculsus: quia


page 69, image: s524

Si quis derisoria verba loquitur, fatuus praesumitur,
Ut marginalis glossa notat. CO. At mihi videtur quopiam [Note: Ead. leg. 4. ]
Alio accidente correptus. Ne. Qualinam mi Corydon, cedo?
CO. Defectuositate cerebri: et herbolarius in malo
Cognoscendo erravit. ut in aegritudine uxoris meae. [Note: Nevis p. 512 ]
Ne. Videtur, quod verum est, loqui Corydon, nam nostro tempore
Mediolanensi tot medici errarunt, adhibendo remedia.
Ad hydropisin unius mulieris, quae tamen praegnans erat:
Et alibi cuidam principi, qui erat Spleneticus, prout
Compertum est ex inspectione cadaveris: et medici tamen
Credebant hydropicum: et Galenus ad Iliacam de colica
Erravit. Ba. Idem in hoc accidisse Onoctono iuraverim.
Ne. Novi ego Doctorem nescientem ibi Latine loqui: et tamen
Plures et varios curasse, a peritis medicis antea
Sacerdotibus in urbe derelictos. PR. Atqui a talibus
Latinitatis ignaris propemodum sum occisus hodie.
Ne. Et ipsi soli urinae plures portabantur, quam tribus
Ex medicis doctis. quamquam ipse imperiti more in omnibus
Morbis eandem purgationem indistincte patientibus
Praeberet. BA. Audivi et ego quendam medicum aromatarium,
Qui dicebat, quod ex urina olfaceret aegritudinem.
Ne. Olfaciant illi empirici secundum glossam in lege, quae incipit
Agaso, ad ipsum verbum olfecit, Digestis, si quadrupes


page 70, image: s525

Fecisse pauperiem dicatur. Ba. Age quaeso interroget eum
Vestra Dominatio, si medici Lilius et Philonius
Errarint in cognitione aegritudinis. Ne. Quid dicis? an
Dixerunt tibi qualem habeas passionem? PR. Diversissimam
Ab ea, quam ego suffero. Ne. Qualia igitur dederunt pharmaca.
Aut quam curam adhibuerunt? PR. Nullam prorsus, quae esset idonea.
Ne. Frequenter ab herbolariis aegri decipiuntur per drogas,
Et medicamina vetera et sophistica vel misculata: ut refert
Angelus in lege Annonam, Codice de cognitionum ordine.
Et protunc, quae per imperitiam medici commissa sunt
Ei [(printer); sic: Et] imputari possunt, ut legislator determinat:
Et communis ferme Doctorum opinio tenet, alias
[Note: I. Illicitas, paragrapho potentiores ff. de off [Abbr.: officialis] . praesidis.]Casus humanae fragilitatis imputari non solet
Medico: ut glossa interlinearis appensate annotat.
Ba. Certe evidentialiter apparet, quod male curatus est:
Nam adhuc insanus est. Ne. Ego non insanum, sed fatuum reor.
Nam consuetudinarie ponunt hanc differentiam:
Quod fatuus est: ut plurimum quieta cum dementia:
Furiosus autem cum impetu et rabie, prout doctrinaliter
[Note: Bald. in I. humanit. num. 15. C. de Impub. et al. subst.] Baldus loquitur. PR. Ecquando vapulavi a vobis hic satis?
Ba. Quis plagat te? PR. Barberius, Nevisanus et alii glossarii.
Ba. Cave, ne fortis imaginatio tandem faciat tibi
Casum. PR. Fugiam hinc, priusquam occidar, aut animam penitus agam:


page 71, image: s526

Nam propior morti nunquam mea vita fuit. Ba. Heus tu, prius mihi
Exbursa debitum salarium pro curiae stylo:
Aut faciam te arrestari nunc coram praeside, re [(printer); sic: ] et corpore.
PR. At nihil habeo, quod dem. Ba. Quid ad me? PR. Sum Codro mendicior,
Ba. At debes. nam ego nihil propterea emi banchum notariae. [Note: Nevis. 173. lin: 32. Idem: p: 387. ]
Ne. Hic est unus passus notabilis et lucrativus hodie.
Ba. Redde ocius, quod debes, mihi. Ne. Facias eum promittere
Quod tibi dabit, cum habebit. Ba. NOlo cum quicquam promittere [Note: Iason: in leg. I in f I. col. ff. de offic [Abbr.: officialis] . Procons [Abbr.: Proconsul] . ]
Sed exbursare. Ne. At est miserabilis: cui debes in foro
Patrocinari sine solario, ut dicit Iason. quia
Fatui, furiosi et maniaci sunt personae miserabiles.
Ba. Sed tamen illis favere non debemus ita, quod ceteris
Iniustitiam faciamus. Ne. Est bene verum. sed lex praecipit
Ut in dubiis, viam hanc teneamus in reo miserabili.
Quoniam talem tuetur infelicitas fati: ut notat
Glossa. Ba. Oh, vos partialis estis. Ne. Minime, sed tantummodo
Compassionem habeo cum eo. PR. Male pereas tu [(printer); sic: tenes] cum tuis [Note: Nevis: p: 322, l. 25. ]
Compassionibus, et personis miserabilibus omnibus
Quisquis es, homo insanissime. Ba. Hem tibi personam miserabilem.
Ne. Maniacus est manifesto. Iam non compatior ei amplius.
PR. Quovis cum alio sic compatere, dum modo me non de verberes.
Ne. Incarceretur. nam hoc remedio furiosis ire obuiam [Note: l. Congruit: ff de off [Abbr.: officialis] : praes. ]
Per Praesidem expressus textus iubet. PR. Obsecro dimittite:


page 72, image: s527

Neque prorsus occidite miserum. Ba. Aliud mihi consilium incidit.
Ne. Quodnam? Ba. Ducatur ad divum hunc Anastasium: qui plurima
Miracula fecit in aliquot talibus hominibus maniacis:
Per virgatores et ribaldos, qui percutiunt hos maniacos
Quotidie ab initio Miserere usque ad Vitulos. PR. Dimittite
Me obsecro. Ba. Guardiani, rapite hunc trufatorem ad Anastasium ocius,
Eumque ligate duobus vinculis. Ne. Recte: optime: quia
Duo fortiora sunt uno, ut notatur in Authentica, itaque.
PR. Hei mihi quo rapior? quo trahor exanimis, inops, aeger, miser
Et saucius? Ba. Pergite, quid statis? Ne. Corydon, i iuva. Ba. Hunc virum
In conspectu meo ferre haud possum. Ne. Neque ego, perge Corydon.
CO. Non habeo iam ocium. Ne. Quare? CO. Quia meum quoque negotium
Fiendum est, ut baculetur aut interficiatur clericus.
Ne. Iuva hos prius. CO. Illorum sunt satis, et nunc abduxerunt eum.
Ba. Quale hic habet negotium? Ne. Grave. Ba. Est ne opulentus Rusticus?
Ne. Excellenter. Ba. Dic mihi, mi Rustice, quale est hoc negotium?
Ne. Ego dicam vobis: habet unam Mulierem veteranam et malam
Quam duxit olim viduam. Ba. Quid habet contra eam. Ne. Dicit, quod est


page 73, image: s528

Ei rebellis: et obloquitur: nec retinet linguam maledicam,
Etiamsi verbera reportet. Ba. Si me habuisset consulere: ego
Suasissem ei unam pulchram Virginem. nam viduae istae suis
Maritellis de rebus obloquuntur, et improperant sibi
Primos maritos. Nam etsi primus unus fuerit Diabolus, [Note: Nevis: p. 46: ]
Tu unus sanctus, tamen obiciet tibi semper primi sui bona
Tractamenta, Ne. Audivi et ego unum ex antiquis, quod habuit duas:
Et quod, si tertio sibi nubendum foret, adhuc virginem
Capere vellet. quoniam docere hanc mores posset facilius.
Nam tritam et veteranam uxorem male est reformare. CO. At scias,
Quod domus est construenda de lapidibus, qui sese offerunt:
Et fiendae sagittae ex eo nemore, quod habemus in manu.
Verum interim de clerico, quid agendum erit? Ba. Quo clerico?
N. Habet suspectum Quodlibetarium de adulterio: dedi
Consilium, quod domi obseruet, et affines omnes conuocet
Cum baculis pro baculando eum. Ba. Consilium hoc mihi valde placet.
Ne. Sed ipse non contentus baculis intendit eum occidere.
Ait enim melius esse occidere, quam baculare clericum.
Ba. Non est mentitus Ne. Et propterea viam iuris quaerit: et ego


page 74, image: s529

Dixit sibi: quod per publicum notarium in scriptis ei
Faciat denuntiationem. Ba. Prudenter. Ne. Nunc formulam
In scriptis poni cupit. Ego unam monstravi in silva mea,
Quam describere iam non possum, quia properandum erit mihi.
Ba. Quo properabis? Ne. Eundum ad choreas Ba. Etiam in carnisprivio?
Ne. Cur non? Ba. Quia edictum est prohibitorium per Episcopum:
Per quod prohibentur laici et clerici chorisare hoc tempore.
Ne. Licet hoc est terribile contrarium, quod doctorando etiam
In examine rigoroso pro puncto proponi potest;
Ego tamen dico secundum opinionem, cum reverentia,
Quod non licet tale edictum facere Episcopo irrationabile,
Tanquam non conveniens huic tempori vel consuetudini.
Ba. Quamobrem? Ne. Quia talis chorea fit ad exercitium fidei
[Note: Distinct [Abbr.: Distinctio] : 44 conui: comia: et de cons. Dist: 5 cap [Abbr.: capitulum] : non mediocriter.]Et religionis, tempore imminentis quadragesimae:
Prout late in sanctis Decretis pontificum deciditur.
Ba. Non etiam potabitis apud Mulieres? Ne. Imo, quia bonum
Vinum laetificat cor hominis, ut ait glossa. Ba. Ita certe. Ne. Amplia,
Quod vasa evacuanda, antequam necessaria sint ad aliud
Vinum ponendum, ut eadem glossa monet. CO. Hae glossae mihi magis
Placent, quam clericorum praedicationes quindecim.
Ba. Bene fateor; vinum non est effundendum per corbem, ait
Eadem glossa: sed hoc tempore tamen melius est ire in domum


page 75, image: s530

Luctus, quam conuivii. Ne. Verum dicis: sed properandum est mihi ocius:
Nam fistulator utricularius iam facit unum chorum.
Na. At ego tecum ibo Corydon in domum tuam. CO. Quid statuitis
Illic agere? Bar. Ibi libellam protestationis tibi dabo
Aduersus Clericum: et simul obseruabo, si iterum veniat, ut
Possim contestari. CO. Bene nam nimis illum cupio occidere:
Et scio, quod hodie adhuc ad minimum semel est venturus mihi,

ACTUS QUARTI. SCE. [Abbr.: Scena] I. Quotlibetarius, Breviarius.

Septenarii Trochaici.

[Gap desc: illustration]


page 76, image: s531

[Note: Lege Felicem Malleolum de plebanis et religiosis medicantibus.] HOra tertiarum est: sacrista in campanili supra
Templum S. Anastasii campanavit: nunc huc eo,
Ut confessiones audiam isto Quadragesimae
Tempore: et parochianis pro veteri more praedicem.
Nam huius ordinationis usus et obseruantia
Regulariter et religiose patenter omnibus
Temporibus, benigniter et pacifice continuata suit:
Nisi quod religiosi quidam cappa ti, fallaciter,
Sumentes scapulare, curatos Ecclesiasticos,
In collatione praedicationis impediunt:
Et longaevae consuetudinis ritum ordinarium,
Venerabiliter introductum, oboediunt maligniter.
Qualis est Breviarius hic, qui per dies prope singulos,
Hora tertiarum occurrit ad istum paenitentiae
Forum. Et ecce video pronunc ipsum ante Templi hoc ostium.
Br. Benedictus dominus, quid hoc? quod nemo hodie in Templum venit
Confitens mihi, aut Anastasio? Qu. Voce altisona alloquor:
Proficiat venerabilem patrem, dominum Breviarium:
Proficiat. Br. Beneveneritis: Qu. Deo gratia, quid statis hic?
Br. Imo quid vos huc venitis [(transcriber); sic: nenitis] ? Qu. Haec mea est Ecclesia
Parochialis: hic iam praedicabo parochialibus
Subditis meis ad horam tertiarum. Br. Largiter
Praedicas aliis diebus, et plus, quam possunt pati,
Si benignitatis gratia tibi faveret: nos quidem
Per novitatum talium inusitatam disuetudinem
Non perturbares; nec nostra quies pro cupiditatibus


page 77, image: s532

Clerici inquietaretur. Qu. Qui sic? Br. Quia vos clerici
Curati, si ipsimet nolletis, vos non compelleret
Superioris ulla auctoritas, et vos defenderet
Disuetudinis hodie immunitas, et actus raritas.
Quia constat, quam haec hora penitus tibi discernitur,
Praedicanti extraordinaria, sed tu cum tuatibus
Et tuis sodalibus patenter lucraris tibi:
Quia quod nobis aufertur, de illo tu percipis, et tui.
Et igitur non possumus vos ferre in hoc. Qu. Ah mi bone
Frater, ne insultes mihi tubaliter: Nam clerici
Seculares iure hoc faciunt, quia oves pascuae suae
Debent pascere, ex suae fidelitatis vinculo,
Consolationis, et compassionis optimo
Usque potentatu Et igitur tibi antrorsum respondeo,
Per distinctionem: quod duplex est officium meum:
Unum proprium, alterum tecum commune et qualiter
Curatus sacramenta dabit parochiano subdito:
Quem non novit dispositum, tum praecipue in mortalibus?
Br. Psy. Qu. Salus. Br. Deo gratia. Qu. Quod si cupiditatem arguis:
Ex proprio ore iudicabo te. nam cupiditas tua
Tanta est, ut maior non possit esse. Br. Quomodo? Qu. Quia [Note: Verba cuiusdam Monachi Esslingensis in Suevia ad suos conventuales. ]
Vos fratres parum oratis, multum potatis, plurimum
Scortatis: non faciet in longum bonum. Br. Haec ad me nihil.
Nam ego sum religiosus regularis in habitu, pro ut vides, [Note: Fortalic. Fidei. ]
Male cappatus et scapulariatus: nihil habeo, nisi
Hanc cappam unicam, quam continue duco. Qu. Quid audio?


page 78, image: s533

Vos fratres nihil estis habentes, sed tamen omnia
[Note: Felix Maleol.]Possídentes. quia contrarium patet ipsa in Practica.
An tibi per Spiritus sancti pinguedinem tuus
Venter impinguatus, incrassatus, dilatatus est?
Br. Ne proicias sermones meos retror sum Clerice.
Nam quod sum dilatatus, dat mihi Deus, et ego usque nunc
Atque in perpetuum pronuntiabo sua mirabilia.
Qu. Scriptum est in sudore uultus tui vesceris pane tuo.
Br. Et tibi dictum est: labores manuum tuarum domi
Manducabis, et bene tibi erit, Qu. Parochianis hoc meis
Atque hominibus Laicis dictum est: at ego sum Clericus
Secularis, et beneficiatus: et habeo meam
Praebendam bonam pro inoffitiatione Ecclesiae.
Br. Allegare inconveniens non est soluere. Verumtamen
Si dicendum est hic, quod ipsa postulat necessitas,
Non est differentia magna inter me et te, nisi quod mihi
Saccus apportatur in domum: tu vero cursitas
Cum sacco per civitatem. Qu. An enim [(reading uncertain: print faded)] saccus ducitur
[Note: Felix Maleol.]Ad te, qui tecum cubet? Br. nolite iudicare me,
Et non iudicabimini. Qu. Tantum modo te interrogo.
Verum idem tibi accidit, quod cuidam Moniali [Reg: Sanctimoniali] probae.
Nam quaedam Monialis [Reg: Sanctimonialis] praeteriens domum cuiuspiam:
Burgensis, qui habuit unam Monedulam in cavea sua
Ante fenestras, quae communiter Mulierem quamlibet
Praeterientem ibidem acclamavit meretricem: et ipsa tunc
Sursum aspexit, et inquit: quis Diabolorum tibi
Secretum meum revelavit? Br. Trabem gestas, mi Clerice,
In oculis, et vis educere festucam meam. Qu. quamobrem?
Br. Quia tu concubinarius es, et coinquinatus (ut
[Note: Idem de Anno Iubilaeo.] Te Vincentius ordinis Sancti Dominici in Gallia
Praedicator arguit specialiter) procedis ad


page 79, image: s534

Aram Domini conficiendo corpus Christi, vas habens
Omnis iniquitatis. Qu. Non est contra naturae modum
Concubinam habere; quando etiam ancillam hero licet
Cognoscere carnaliter Facit hoc exemplum de Abraham,
Qui ad petitionem Sarae cognovit Agar. Br. Optime.
Qu. Quin et Episcopus hoc permittit. nam si dedero Episcopo
Annuatim centum oves, tum concubinam mihi sinit.
Br. Quid? oves annuatim das, an ova Episcopo tuo?
Qu. Inter ves et va non est ita magna differentia.
Br. Certe avaritia tua vix oves dabit. nam haec propria
Est vobis plebanis in quarto modo. Qu. Dic parcius.
Br. Uberioris informationis causa largius.
Nam meum et tuum fecit hodie Euangelicum clericum.
Qu. Omnia in nostrum rostrum, per Christum Dominum nostrum: et hoc
Nunc olim fecit statum Monasticum. Br. Audi me amplius. [Note: F. Malleolus. ]
Nonne tibi datur pecunia in Sacramento annuae
Paenitentiae aut confessionis, itemque in ultima
Unctione. Qu. Cur non detur?`Br. Nonne pro lacrimabili
Vigiliarum septimarum, item tricesimarum, item
Missarum celebratione gaudes tot specialibus
Praebendis et donis; nec te aliter excusas clerice,
Nisi in antiquae consuetudinis conservamento, habens
Vas iniquitatis? Qu. sum contentus his solutionibus:
Et habeo vestrae reverentiae pro honore gratias.
Br. Et igitur, domine plebane, volo te scire, quod hoc die
Haec potestas confitentem audire, competit mihi
In solidum: et cum frater implevit cum persona sua: [Note: Idem. ]


page 80, image: s535

Non potest curatus super eodem aliquid cum eadem. Qu. At hoc
Soluitur secundum eum, ubi duo dati essent, cum fuit
Ecclesia fundata ab initio. Sed unde nam licet tibi
Confitentes quoscunque recipere, prout libet tibi?
Br. Est concessio gratiosa privilegiariter
Data, per bullas pontificum, atque indulta aliquot specialia.
Qu. Curatus datus est ab antiquo, sicut habens liberam
Hanc potestatem: sed tu frater modo advenis mihi:
Qui dari praesumeris, non ut potestas clerici
Curati auferatur, sed iuvetur. Unde ius vetus,
Et commune fortius pro curato est, iure eiusmodi
Privilegiato. Nam Papa non aufert mihi clerico
Seculari, ius meum, prout praetactum est. BR. Scilicet.
Qu. Et igitur iure communi nos praedicabimus.
BR. Non notabiliter perpendis, sed superficialiter
Tangis. Nam habeo ego alia multa, multum etiam subtilia
Argumenta, pro et contra: cum copiosis admodum
Allegationibus pronunc brevitatis gratia
Posterganda. Qu. Sum contentus de praesenti hoc modo:
Quousque fuero per peritiores de his syncerius
Informatus. BR. Per meam treugam, altricationibus [Reg: altercationibus]
Nunquam ad simplicitatem veritatis pervenies. Qu. Ita est.
BR. Quia adinventae inauditae novitatis curialitas
Generat zizaniam discordiae. Qu. Hanc horam in tui
Gratiam intermittam, atque alio pronunc divertar. Br. Mane.


page 81, image: s536

ACTUS IIII. SCE. [Abbr.: Scena] II. Priscianus, Breviarius. Quotlibetarius.

Octonarii Iambici.

QUO me rapitis miserum? quo trahitis? Br. Peregrinatores eunt
Huc et ducunt ligatum. Qu. Ubi nam? Br. Hic in occursu nostro. vides?
Qu. Video. PR. Dimittite me obsecro, et ad heros redite servuli.
Qu. Ligatus est cum vinculis. Br. Erit maniacus, qui sacro
Anastasio curandus committetur. Qu. Eamus obuiam.
PR. O populares ferte mihi opem misero atque inopi. BR. Consistite,
State parum: volo quaerere aliqua ex ipso. PR. Ah quaeso te, libera
Me ab his hominibus. Br. Dic mihi prius, qui vir es. PR. Ego sum miser.
Br. Quod tibi nomen. PR. Onoctonus. Br. Es ne imbitarius, an polyparius, [Note: Ex Malleolo et aliis petita nomina horum artificum. Vide Mall. de negot. Monach. ]
An currifex, an funifex, an abigeus, agellarius,
Lucarius, Marscalcus [(printer); sic: Marscacus] , an coriger, an scutellarius?
PR. Nihil horum sum: neque tales audivi unquam nominarier.
Br. An vero balmus, an scultetus, an scabinus quispiam?
PR. Hei mihi. Br. Num secularis es anne regularis. PR. Hei mihi.


page 82, image: s537

Br. Quomodo tibi est? PR. Ah pessime: vae mihi. BR. Habe quaeso cor bonum.
PR. Nemini ego credo plura acerba unquam esse oblata quam mihi.
Br. Quis te ligari sic iussit? PR. Duo rabulae glossarii,
Barberius et Nevisanus. BR. Quamobrem? PR. Quia me saucium
Et uulneratum dixeram. BR. Quid tum? PR. Nam ubi nulla uulnera
Apparuerunt, insanire me dixerunt: et suis
Mandarunt servulis, ut pro insano in locum hunc producerent:
Et Divo Anastasio sanandum traderent Br. In quantum ego
Aduerto, non recte illi de tuis uulneribus sentiunt.
PR. MInime. Nam mea sunt occulta, et latent hic intus vulnera.
Br. Ego melius video quam Iuristae. PR. Quomodo? Br. Theologicis
Oculis. Nam video, quod anxiatus es in tot peccatis tuis,
Et vermis conscientiae te tribulat. Qu. Et ego video idem.
PR. Ah ah Phalaridis aeneo tauro inclusus mihi videor:
Ita torqueor, ita maceror: cum tua verba et vocem hanc audio.
BR. Compunctiones cordis sunt, quae vehementer te angustiant,
Et si mihi confiteri vis, absoluam te. PR. Ex his vinculis?
Br. Non ex his tantum, sed te eripiam ex aliis etiam angustiis.
PR. Oh gestio. sed quid vis confitear tibi? Br. primum hoc mihi


page 83, image: s538

Dices: an habeas seriam contritionem? PR. Imo, mihi
Attrita sunt omnia membra, attritae omnes ossium mihi
Medullae: cor mihi contritum et iecur. Br. NOn male dicis: quia
Cor contritum et humiliatum non despiciet Deus. PR. Ita ego quidem
Spero. BR. Age igitur, peccata tua mihi confitere, aut clerico.
Nam si cupis exbanniri a Satanae vinculis, ante omnia
Oportet te peccata confiteri nobis singula.
Qu. Omnino oportet et totaliter: atque hoc si tu feceris,
Protunc ego te oleo ungam, et te communicabo protinus,
Et providebo te viatico, et dabo Eucharistiam,
Ut proficiat animae tuae in vitam aeternam. PR. Quinam obsecro
Vos estis barbari? BR. Qui? duo Theologi sumus: ego Monachus
Breviarius dictus. Qu. Et ego sum sacerdos Quotlibetarius.
PR. Me miserum, haccine de causa in hunc productus sum locum,
Ut etiam a Theologis prius discrucier, quam mortem oppetam?
Nonne satius erat in manibus Philonii aut Barberii
Perire, quam plagas in ipsis extremis sic perpeti?
Hei mihi, nam quid sum, nisi verberea statua, aut stimulorum seges?
Qu. Ululatu angoris penitus angustiatus est. Br. Age
Ego confessor tuus ero. PR. Confitere ergo scelera tua.
Br. Non ego tibi, sed tu mihi confiteri debes. PR. Attamen


page 84, image: s539

Modo aiebas, quod confessor tute esse velles. Br. Tu male
Intelligis vocabulum. PR. Imo tu nihil prorsus intelligis.
Br. Certe confessor est idem, qui poenitentiarius.
PR. Uterque barbarus. Br. Domine Quotlibetarie, roga. te vos
Eum, et iubete confiteri vobis. Qu. Age dicas mihi,
An etiam audis Missas? PR. Fac tu me obsecro missum Clerice.
[Note: Verba Bonaventurae.]Quo. Grossum hoc peccatum exsistit; quod animam ad peccata inhabilitat:
Voluntatem deordinat: et a sanitate quod magis
Elongat. PR. Certe a me quam longissime abest sanitas.
Qu. Nunquam edisti carnes in quadragesima? PR. Imo ne quidem
Intra annum quadragesimum. BR. Probus hic vir est. dic unum mihi
Pater noster, quatuor Aue Maria, et tres Credo: et statim
Te absoluam. PR. Vae scapulis, vae lumbis, vae tergo et cordi meo.
Qu. Velletis vos illi imponere tam facilem paenitentiam?
Br. Idem fecit sanctiss [Abbr.: sanctissimus] : Dominus noster. Qu. Quis? Br. Pontifex.
[Note: Narratio petita ex Fortalitio Fidei.]Qu. quomodo? Br. Mulier quaedam remotis partibus egressa ad Papam
Venit, qui asinabat per Romam; puerulum in brachiis habens,
Et voce magna incepit ter clamare, Pater sancte, o pater
Sancte miserere peccatricis, et da paenitentiam
Mihi grandem; quia puerulum, quem hic porto, habeo a filio meo.


page 85, image: s540

Et protunc Papa coram omnibus absoluit eam, et imposuit sibi
Hanc Paenitentiam, quod ieiunaret sextas ferias
Per annum in pane et aqua. Qu. Non grossa paenitentia haec fuit.
Pro. Lapides loquuntur hi homines, quibus excutiunt mihi cerebrum.
Br. Recedens tum mulier, secumque revoluens gravitatem rei,
Et pravitatem paenitentiae putavit quod Papa
Non recte intellexisset eam: et in crastinum accessit iterum:
Et Papae confessa est sicut prius et Papa imposuit sibi
Hanc paenitentiam, quod ter diceret Pater noster. Qu. Nimis
Levis haec et scandulosa paenitentia fuit. PR. Hei,
Hei mihi. Br. Recedens mulier, et revoluens paenitentiam,
Iterato ad Papam venit: et confessa est publice, ut prius.
Extunc Papa absoluit. et imposuit quod diceret unum pater
Noster. Qu. quamobrem hoc fecit? Br. quia cum post rogitaretur Papa,
Quare ita modicam sibi paenitentiam imponeret: extunc ait,
Plus ascendit dolor et verecundia, quam passa est publice
In confitendo peccatum suum, quam si omnibus suae
Vitae diebus ieiunasset in aqua et pane. ha pfy. Qu. Salus.
Br. Tu quoque dic unum mihi tantum Pater Noster: et ego iam volo
Contentus esse, sicut olim Papa contentus fuit. [Note: Similitudo sumpta ex F. Malleolo. ]
PR. Ah me miserum. Br. quomodo tibi est? dic aerumnas tuas; quia


page 86, image: s541

Bonus consessor facit, ut medicus ad infirmum letaliter.
Quia medicus non superficialiter de urina iudicat:
Sed dicit: faciamus ita omnes cautelas diligentiae:
Et tangit pulsus; et plus perficit, et perpendit sanguinis
Corruptionem: et sentialiter ab infirmo discutit
Omnem distemperationem totius aegri corporis:
Sic confitens fidelis ad sacerdotem ait, ostende mihi
Quantas iniquitates habeo: et tunc confessor suum
Ad confitentem dicat: in quantum in te est, fac quantocius
Confessionem profundissimam. Qu. dictum notabile est.
Br. Contritionem habeas amarissimam. Qu. Et hoc rationabile est.
Br. Iniunctionem paenitentiae imple sincerissimam.
Qu. Hoc correlarium [Reg: corollarium] est. Br. Compensabis cuiuslibet insuper
Offensionem et indulgentiarum inquires omnium
Similiter dispensationem. Qu. Hic punctus radicalis est.
PR. Mihi vero cordis radices rumpuntur. Br. Utinam ergo Deus
Adhuc sanare animam tuam, ut purgatorii amarissimam
Poenam evadas. PR. Ah cur non morior, qui in poenam vivo mihi
[Note: Holcot. in lectione prima.]Br. Confide in Domino: Dominus petra mea et robur meum, canit
Psalmista; quibus verbis dicuntur quatuor, primo quidem
Quod Deus est munimentum Maiestatis. Qu. Et hoc notabile est.
Br. Secundo fundamentum firmitatis. Qu. Et hoc nola bile est.
Br. Et tertio complementum potestatis. Qu. Notabile est.
Br. Tandem emolumentum proprietatis. Qu. Et hoc notabilissimum est.


page 87, image: s542

PR. Disrumpor. Br. primum magnificat, secundum ratificat,
Tertium fortificat, quartum dignificat. PR. Iugulor, peri mor, necor.
Qu. Recommitte Beatae te virgini, quatenus et ab hoc malo
Te liberare dignetur. PR. Ab hac aerumna nemo, nisi
Bonus Grammaticus me eripiet. Qu. Diabolus tribulat hunc virum.
BR. Videamus quid respondet, an vitam aeternam expetis? PR. Utique.
Br. Oportebit te igitur abrenuntiare Satanae et omnibus
Pompis suis, PR. Male pereas cum pompis omnibus tuis,
Et abrenuntiatione tua Satanica. Br. Quid tu ais?
PR. Dico tibi ut male pereas. Qu. Daemonium manifeste hic habet.
Br. An non vis abrenuntiare Satanae? PR. Male pereas. Qu. Homo
Ab immundo tribulatur Spiritu. Br. Ita certe: exorciza eum.
Qu. Aquam benedictam non habeo. Br. Signa te cum signo crucis.
Qu. Age signabo me ter. age nunc, veni exterius male Spirite.
PR. Ah ah trucidor. Br. Audis quid dicit malus iste Spiritus?
Qu. Exorcizo te spirite immunde. PR. Hei mihi. BR. Perge ocius.
Qu. Exorcizo te Per Deum verum. PR. Hei misero mihi, Qu. per Deum


page 88, image: s543

[Note: Vide Canon. Retulerunt distinct [Abbr.: distinctio] . 4. de consecrat.]Vivum. PR. Heu, heu. Qu. per Deum sanctum. PR. Ah ah nunc vita eripitur mihi.
Qu. Adhuc te exorcizo in nomine Patria. PR. Perii. Qu. Et filia.
PR. Interii. Qu. Et Spiritua sancta. PR. Occidi. BR. Diabolus iam exiit,
Sacristae portate illum in templum intus, et sinite iacere ibi,
Donec recipiat rursus animam. Qu. Modo non sit plane mortuus,
[Note: Bebelius in facetiis.]Quod nolim. Br. Cur? Qu. quia neque oleatus [(transcriber); sic: oelatus] est, neque chrismatus, neque
Unctus. BR. Redibit, ut spero, ad se. Qu. Ego interim ibo aliam viam.
BR. quonam ibis Domine Quotlibetarie? Qu. In huius vicini domum.
BR. quid habetis illic agere? Qu. Visitabo aegrotum. Br. Pergite.
Bene proficiat. Qu. proficiat et venerabilem Patrem. BR. Ego interim
Pro misero isto homine, donec ad se redeat, collectam legam.

ACTUS IIII. SCE. [Abbr.: Scena] III. Breviarius.

Senarii Iambici.

[Note: Ex breviario Romano: Anno 1569. Antverpiae edito.]ORemus. praesta quaesumus Omnipotens Deus
Ut familia tua per salutis commodam
Viam incedat: et hortamenta beati tui
Praecursoris sequendo ad eum, quem iugiter


page 89, image: s544

Praedixit, secura veniat, per propitium
Dominum nostrum: qui vivit et regnat Deus
In saecula saeculorum, Amen, Procedimus
In pace, in nomine Domini iugiter. Amen.
Comitetur Angelus nobiscum in hac via:
Ut cum pace, salute atque gaudio bono
Revertamur, nunc ad propria. Kyrieleison.

ACTUS IIII. SCE. [Abbr.: Scena] IIII. Barberius, Corydon, Quotlibetarius.

Octonarii Iambici.

HIC Clericus plebanus, qui modo in hanc [Note: Vide Barb. pa. te. 3. Rub [Abbr.: rubrica] : 2. ] subintravit domum,
Sollicitat huius rustici mulierem ad matrimonium
Infringendum, ut corrumpat extra ordinarie. Et quia
Suspectum habuit de adulterio Corydon, dedi tabulam sibi
Denuntiationis. nunc deprehensum in domo sua
Luxuriantem istum clericum cum baculis tractare incipit.
Oritur clamor. Qu. Sinite me ire. CO. Hem cape tibi.´Hem tibi. Qu. Dimittite.
CO. Baculate illum serui, baculate. Qu. Vae mihi. CO. in totum occidite.
Qu. Vae mihi. CO. Baculate magis atque magis. Qu. Vae mihi. CO. In totum occidite.
Qu. Acusabo te apud meum episcopum? quod baculis me verberas,
Personam ecclesiasticam. CO. Merito te baculavi tuo.


page 90, image: s545

Qu. Quid feci? CO. Quid rogas? qui luxuriose vivis publice
In scandalum parochianorum Ecclesiae tuae. Qu. Proba.
CO. Domine Barberi, ubi estis vos? Ba. Adsum CO. Plebanus iste Clericus
Vult quod probetur sibi, quod vivit luxuriose in scandalum
Ecclesiae notorium legite libellum ei modo
Quem scripsistis; tu nebulo ausculta nunc. Ba. In nomine Domini
[Note: Nevis. p. 59.]Amen. Anno millesimo atque quingentesimo
Et decimo septimo, indictione quinta, septimo die
Februarii. Ego Corydon in his meis scriptis denuntio
Et protestor tibi Quotlibetario sacellano meo,
Sicut habeo te suspectum de adulterio cum muliere
Mea. Et quia plane nihil habes cum ea agere, me inuito: abstine
In posterum, ne secum convenias, neve loquaris cum ea.
Quod si fueris ausus tentare: denuntio, contestor et
Protestor in his scriptis, quod contra te te utar remedio et viae
Et executione mihi concessis a iure. Et ut huic
Denuntiationi adhibeas maiorem fidem: hanc ego
Denuntiationem et protestationem in his scriptis ita
Poni rogavi, et per testes infra scriptos fideliter
Subsignari CO. Nunc antequam abeas, verberator amplius.
Ba. Ne puniatur ultra corporaliter. CO. Quomodo igitur.
Ba. Pecunialiter. Qu. Nihil ad me isthaec denuntiatio.
Ba. Si incorrigibilis efficieris propter scandalum notorium,
Quod ex tua fornicatione causatur notoria:
Aut degradaveris ab episcopo, aut occideris a meo
Cliente. nunc elige quod vis. Qu. Neutrum volo. CO. bacculate eum.
Qu. sinite me. Ba. Nisi pecuniam dabis, quam petimus, vilici


page 91, image: s546

Huius te occident. Qu. Quid petitis? CO. Ego peto pro lascivia
Tua et suspectione mea centum florenos. Ba. Atque ego
Viginti pro libello, quem scripsi. Qu. Nimium est. Ba. At nisi tu dabis.
Continuo apud tuum te episcopum accusabo. Qu Sumite
Dimidiam partem: et omnem rem tenete cum silentio.
Ba. Promittis te daturum. Qu. promutio. Ba. Et hodie. Qu. Ita, sequimini
Mode. Ba. Veni mecum Corydon: subsequamur Clericum. CO. Sequor.
Tu Alexi una mecum veni, vos pueri este interim domi.

ACTUS QUINTUS: SCEN. I. ERASMUS, PHILIPPUS.

Senarii Iambici.

[Gap desc: illustration]


page 92, image: s547

AIN tu? PH. Sic est. ER. Priscianum male
Tractatum a philosophastris? PH. Admodum male,
Ut quem Thomas et Scotus et Iavellus et
Similes quidam Scriptorculi insulsissimi [(transcriber); sic: insulssimi] ,
Alapis et colaphis pene dederunt ad necem.
ER. Etiam male curatum a Medicis? PH. Ah pessime.
Quoniam a Philonio et medicorum Lilio,
Propemodum enectus, occisus, peremptus est.
ER. Tum indigne defensum a nostris glossariis?
PH. Certe indignissime. Nam Barberius inops
Latinitatis, et Nevisanus ludibrio
Habitum constrinxere. ER. Etiam inique a Theologis
Elusum? PH. Iniquissime. ER. Et adhuc in vinculis
Pro insano distineri. PH. Sic Erasme. ER. Age [(transcriber); sic: Agn]
Philippe, suppetias feramus huic viro:
Et quantum in nobis est, demamus vincula,
PH. In me nihil est morae, quamquam mihi timeo
Aliquantulum. ER. Quamobrem? PH. Quia non est ita
Tutum aliquid machinari contra Theologos,
Iurisperitos, et Medicos: qui plurimum
Hodie in aulis Magnatum possunt. ER. Possient
Sane: an tu propterea amicum, in extremis malis
Et vitae discrimine versantem deseres?
PH. Non deseram, si opem ferre liceat mihi.
ER. Imo licet, modo libeat. PH. Libet quidem:
Sed metuo, ut possim: ER. Quare non possis? PH. quia


page 93, image: s548

Iurisperiti et Theologi hodie praevalent
Ludimagistris: et pluris fit unus hoc
Tempore rudis medicus, quam Grammatici decem.
ER. Nihil interest. nam sic de Doctoribus
Omnes indocti iudicant quorum ego mihi
Favorem omnem uno non redimam teruncio
PH. At barbariae accusare tam doctos viros:
Ut sibi videntur: fuerit quasi piaculum.
Tum praesertim, si quis redarguere velit
Theologos, aut Latinitatem carpere.
ER. Quamobrem obsecro sic metuis foedos Theologos?
PH. Quia privilegium a summo pontifice habent.
ER. Quod illud? PH. Quod, licet per ignorantiam
Grammaticae artis aliquid vitiosum proferant:
Non ideo despiciendi sint a ceteris
Scholasticis: quia morum vitia clerico
Magis, quam orationis praecavenda sint.
Et alio Canone, Romanus ait Pontifex:
Monendi sedulo sunt et Scholastici:
Ut Christiana humilitate induti viros
Non contemnant: quos vitia morum prope magis
Quam verborum devitantes cognoverint.
Nam sic non riserint, si quos antistites
Ecclesiae aut ministros audiant Deum
Cum barbarissimis et soloecismis suis
Orare: vel verba eadem, quae pronuntiant,
Minus intelligere, aut etiam male distinguere.
ER. Nihil hoc te privilegium perterreat,
Nam commune id habent cum asinis indoctissimis
Indocti antistites. PH. Certe quid Pontifex
Zacharias cuidam Episcopo olim scripserit,


page 94, image: s549

Distinctionis quartae verba nos docent
De consecrationibus, Canone sacro
Retulerunt. Quare Theologos offendere,
Grave est: cum praesertim priscianus vapulans
Adhuc in illorum potestate sit. ER. Age,
Quia facinus magnum et memorabile, non sit sine
Periculo, relinque Theologos mihi,
Docendos Tullianas elegantias.
Tu Philosophos primum aggredere: quique Logicas
Artes et disciplinas tractant barbare.
Horum ex manibus nunc Priscianum vindica.
PH. Ita faciam: et nunc iam mecum habeo tres libros
De dicendi artibus, quas pueris tradidi.
ER. Et ego librum de scribendis Epistolis:
Et de Verborum et Rerum Copiis; item
Ecclesiastem, et similes libros bonos.
Pergamus modo ad illum locum: ubi miser et inops
Animi compedibus vinctus etiam nunc iacet.
PH. Nisi me fallunt oculi, locum illum conspicor:
Qui mihi monstratus est. ER. Properemus ocius.
PH. Ego Filium Dei, [Gap: Greek text]
[Gap: Greek text] generis humane inuoco:
Et toto pectore ac votis ardentibus
Precor, ut det prosperos successus, protegat
Scholas: quae sunt hodie sedes discentium:
Pariterque docentium: colligat Ecclesiam
In genere humano: et artes conseruet bonas:
In quibus famam de se sparsit, ut inquit Plato.


page 95, image: s550

ACTUS V. SCE. [Abbr.: Scena] II. Priscianus, Erasmus, Philippus.

Octonarii.

O Me infelicem hominem: cui melius fuerat nunquam nascier:
Quam tot miserias, tot mala, tot in vita, aerumnas perpeti.
Nam quid mihi vita prodest, ubi sic vivendum, ut pene omnibus
Momentis supremum diem optes, optatum non impetres?
ER. Clamorem audio philippe. PH. Vocem hominis et ego auribus
Mihi percepisse videor. PR. Nam modo intus iacui inops, miser,
Desertus, exanimis: neque hominum quisquam est, qui me vinculis
His eximat; aut aegrum restituat, aut a morbo liberet.
ER. Quis isthic [Reg: istic] est Philippe? PH. Ubinam? ER. Qui illic in atrio ambulat.
PH. Ipsus erit, nisi me omnes sensus fallunt. nam adhuc constrictus est.
PR. Sed eccos obuios mihi alios homines. ER. Miserae huic est viro
Facies. PH. Quid mirum, si miserrimus sit qui toto accipit
Colaphos, tot alapas quolibet die patitur? Nam quot putas
Illum quotidie accipere uulnera ab indoctis Typographis?
Quot a Statuariis? quot ab Amanuensibus et Pictoribus?
ER. Innumerabilia profecto, ut mirer qui possit perpeti
PH. Ita ut vides. nam caput ei verberibus totum tuber est.


page 96, image: s551

PR. Ah quinam isti tam lepido uultu homines? Specie tam amabili?
Reviviscere mihi videor, cum illos intueor. nam ceteri,
Quos aspexi hodie, ex antro prodiisse videbantur mihi
Trophonio. ER. Atque culpa haec est ludimagistrorum, qui suos
Meliora non docent discipulos. PH. Consentio. ER. Nam pro bona
Grammatica Prisciani, mala Alexandri pueris traditur.
PH. Ita fit: nam et hodie cum ego mea Grammatica prisciano opem
Ferre aggredior? eandem aliqui mihi referunt nunc gratiam:
Quam Prisciano Alexander retulit. PR. Ah quales nam viros
Istos credam? PH. nam quid ludimagistros dicam aliquos novicios?
Qui praecepta cumulant Grammaticae Graecae atque Latinae, et libros
Meos e puerorum excutiunt manibus, et substituunt
Suos: ut melius scilicet videantur sapere, quam ego sapui.
ER. Idem mihi accidit. Sed committenda res haec est Deo:
Qui ingratos cuculos et plagiarios iratus puniet.
PR. Ibo obuiam. PH. Ad nos accedit. ER. Bamus nos itidem illi obuiam.
PR. Saluete amabiles viri. PH. Salue Reverende mi senex.
ER. Salue Grammatice. PR. Habeo gratiam. Sed unde tu, mi homo,


page 97, image: s552

Me nosti Grammaticum? ER. Quia tibi perforatum est pallium,
Fenestrata toga, et ventis perula, subucula perflabilis,
Et profecto vetustior quam sunt lenae pellenicae:
Caligae depiles, attriti sunt calcei: tum macra tibi
Facies, genae suppallidae, os livens, et ceruix debilis.
PR. Facile est miserum irridere. ER. Pol ego istuc haud facio, senex:
Sed ex animo condoleo, cupioque afferre remedium tibi.
PH. Et ego consimiliter. PR. Non me luditis? PH. Egone te rideam?
Te ludam? intermori me malim letho pessimo: cedo
Manus tuas. PR. Quid cum iis ages? PH. Demam has manicas tibi ocius.
Nam Priscianum liberum esse oportet, non his vinculis
Ligatum. PR. Obsecro dic mihi nomen tuum. PH. Dicam edepol:
Ego sum Philippus ille Melanthon: et hic est ille maximus
Erasmus Roterodamus. PR. Ah tu sustine me, sustine.
Nam prae laetitia concido. ER. Philippe Grammaticam tuam
Illius naribus admove: ut animales redeant spiritus.
PH. Ita faciam. PR. Proh Iuppiter quam iucundus nidor meas
Nares ferit? ER. Hae verborum et rerum copiae, ut placent tibi?
PR. Euge optime. nam vitam ereptam a Breviario reddunt mihi.
PH. Haec Rhetorica quomodo te reficit? PR. Optime. PH. Certe calor
Antiquus ille redit in faciem. vin etiam aliquid cibi?


page 98, image: s553

PR. Volo maxime inam vestras elegantias et Tullii
Phrasin diu nunc esurio sed vereor ut nausea mei
Stomachi cibos admittent [(printer); sic: abmittat] . ER. Quamobrem? PR. Quia tantam deglutii
Barbariem, ut nisi prius evacuetur, omnes ego fastidiam
Cibos: nam intentionibus et viis Iavellicis,
Prognosticationibus atque clarificationibus
Philonicis, ampliationibus insulsissimis
Nevisani [Orig: Nevizani] , et tribulationibus Breviarii, meus
Ventriculus ita distentus est, ut nisi purgantibus
Medicamentis per aluum deiciantur, salvus esse non
Possim. ER. Si morem vis gerere, hoc stabulum Augiae expurgabimus.
PR. Agite ut vobis lubet. Nam me dicto audientem habebitis.
ER. Dic tu prior Philippe, quod remedium nunc tibi aptius
Videtur ad educendas Philosophastri istius nenias?
PH. Dic tu prior Erasme. ER. Alternis agemus: Deus alterna amat.
PH. Igitur contra Iavelli intentiones et Thomae vias,
Recipe Ioannis Caesarei Dialecticorum tractatus decem,
Rodolphi Agricolae de Dialecticis inuentionibus
Libros duos; Dialecticae nostrae volumina quatuor:
Quinque Peripateticorum Cisalpini [Reg: Coesalpini?] Aretini libros:
Iacobi Scheccii Demonstrationum libros quindecim,
Et Commentarios in Organon, et in Physicam atque Ethicam
Aristotelis prope universam: tum eiusdem Compendia,
E manibus puerorum excussa ingrati discipuli audacia.
His addantur, si placuerit, nostri libelli physiologi
Et Ethici: Praeterea admisce, grati saccari loco,


page 99, image: s554

Colloquia Erasmi, et Chiliades, et quicquid ille unquam edidit;
Camerarii item de exercitatione Rhethorica librum
Unum; partitiones Sturmii: Rhethorica Valerii
Et Rami concoquantur in aqua fontana Terentii:
Et colentur per Livium. Colaturae addantur Cato,
Cicero et Seneca: fiat haustus. an speras te sic saluum fore?
PR. Confido maxime. Sed quomodo per aluum egeram rudes
Prognostitationes et clarificationes Lilii?
PH. Tu dic Erasme. ER. Perge tu Philippe, quoniam te audiam
Libentius. PH. Igitur cura instituatur ad Methodum et modum
Fernelii: adhibeatur venae sectio per Vesallium.
PR. Nimium exsucus sum, ferre vix potero. PH. Igitur caput
Purgetur per pilulas Brasavolae. PR. Istuc placet. PH. Quod reliquum erit
In intestinis, ex herbario Mathioli et Fuchsii
Curetur: herbae utriusque per Gesneri et Langii epistolas,
Opera Cratonis colentur: colaturae addas Plinium,
Collumellam, Celsum, Varronem, Mercurialem, Ruellium,
Et Thomae Erasti disputationes ad Paracelsicos.
PR. Euge lepide Melanthon, ut mihi grata et suavia medicamina
Commonstras. PH. Modo tu mature adhibeas: saluum te feceris.
PR. Adhibebo iam nunc illico, si modo prius ex sermonib [Abbr.: sermonibus] .
Tuis cognoscam, quo remedio dein utendum sit mihi
Aduersus ampliationes Nevisani rudissimas:
Et contra Practicam Barberii plumbeam, non auream.


page 100, image: s555

PH. Hoc melius dicet Erasmus. PR. Die obsecro, mi Erasme. nam lien
Adhuc torquetur mihi tot vanis limitationibus
ER. Igitur aduersus ampliationes Nevisani; et nigras
Barberii rubricas, et glossas Accursii ineptissimas,
Sive ordinariae sint, sive interlineares, ut vocant,
Seu marginales: contra has omnes recipe Ulrici Zasii
Censuram in quosdam barbaros [(transcriber); sic: barberos] Iurisconsultos et rudes:
Qui proprietatem negligentes sermonis, spectare se
Dicunt rem ipsam; ecquid hoc iuvat remedium? PR. Sane plurimum
ER. Recipe Tiraquelli et Alciati operum manipulos quindecim.
PH. Probe. ER. Observationem Cuiatii et Hotomanni manipulos
Totidem: paratitlorum Vesebeccii libros tersissimos:
Gulielmi Budaei annotationum in Pandectas, item
Antonii cuiusdam Augustini emendationum, ad haec
Methodorum Gribaldi, Lagaei, et variorum Raevardi, item
Diatribarum Eleni libros quoscunque: Molinaei Analyticos
Tractatus omnes: tum Ferrerii Montani regulas
Iuris: librorum Viglii Zuichemi, Corasii, Oldendorpii.
Duareni, Conani, quotquot reperiri poterunt PH. Optime.
ER. Item institutionum Balduini, Hoperi, Lignii,
Mynsingeri, Vigelii. PH. et Klingii. ER. Manipulos quindecim.
Redigantur in olea: addatur cerae e Pandectis et sacro
Codice, quod satis est, fiat unguentum lienare. an putas
Dolorem desiturum esse? PR. Imo maxime: dum modo rudis
Breviarii et Quotlibetarii barbaries, mala non innovet.
PH. Contra hanc antidotum tibi dabo, quo nullum erit prae sentius.


page 101, image: s556

R. Quod nam? PH. Recipe operum Augustini, Hieronymi, Ambrosii libros
Omnes: Hilarii et Bernhardi omnes: et niveo Lactantii
Lacte aliquantum dilue. permisce et tempera. ER. Lectissime.
PH. Locos item communes nostros. ER. et meum consimiliter
Ecclesiasten, et paraphrasin Euangeliorum omnium.
PH. Recte, praeterea Cyprianum, Tertullianum, Gelasium.
Redige in subtiles pulueres. ER. Sed non in Scotisticos tamen.
PH. De his mane et vesperi, ante et post cibum sumito quantum lubet.
ER. Certe hoc Antidotum etiam contra Serpentis antiqui asperos
Morsus et ictus proderit, et aduersus pestilentiam
Eiusque cathedram: et viscerum dolores mitigabit. PR. ah
Philippe. PH. quid est? PR. Urget me extrema quaepiam necessitas.
PH. Qualis? PR. Nam quia tot praebuistis purgantia medicamina,
Subito nunc vim exercere suam incipiunt. Quare locum
Commonstres, in quo ventrem exonerem: si tibi non grave fuerit.
PH. Sequere huc: est quaedam publica cloaca hic, Illyricum nominant,
Olim Pilatus dicta, in hanc te abducam ilicet.
Erasme tu interim hic operire me: revertar ocius.

ACTUS V. SCEN. III [(transcriber); sic: IIII] . Erasmus, Corydon.

Iambici Senarii.


page 102, image: s557

ABiit uterque proh Deum et hominum fidem,
Quantum interest, mature na agas rem quamlibet,
An vero cunctanter. Nam paululum modo
Cessassemus: iam de viro optimo actum erat.
CO. Vidisti Alexi, quomodo plebanus habeat
Multam pecuniam: et tamen nihil pro ea
Facit? nihil operatur. Et vidisti item,
Quod scriba hic Barberius pro parvula scheda
Decem florenos accepit: et hic Lilius
Pro una recepta argentum accepit maximum.
ER. Quis illic est, qui huc accedit homo Rusticus?
CO. Quia igitur nunc habeo pecuniam, volo
Te ducere in scholam: ut stes aliquo tempore
In studio: et hos nummos dabo, quod discas mihi
Legere et scribere, et huiusmodi pecuniam
Mihi lucrifacere: sequere me. ER. Ibo obuiam et alloquar.
CO. Vide, quod hero tuo oboedias, et te bene
Geras, et sumas urbanum uultum tibi.
ER. Salue mi Rustice. CO. Detrahe pileum tuum
Tu nequam. Gnad Her. ER. Unde aut quo tendis viam?
CO. Quaero hic virum qui pueros docet. ER. Hic plurimi
Sunt tales. CO. Nomen eius dictum est, sed mihi
Non incidit. ER. Quod est principium nomini?
CO. Ille ille vocatus est, ille ille vocatus est:
Modo versabatur in labris primoribus,
Chididascus. ER. Neminem ego novi huius nominis.
CO. Chidalascus. ER. Neque talem novi aut vidi uspiam.


page 103, image: s558

CO. Chidimascus. ER. Nihil agis. CO. Neque curo per Deum,
Satis est quod ego modo meum nomen scio.
ER. Fortassis est Didascalus. CO. Ipse est Hercule.
Deus illum perdat. ER. Quid cum illo negotii est?
CO. Puerum huc affero mecum in scholam. ER. Quid aget ibi?
CO. Si uultis auscultare mihi, dicam. ER. Prius
Nomen volo scire tuum. CO. Est longum admodum.
ER. Fac brevius. CO. Non possum: sed tentabo tamen.
Sum Thyrsidamaeta corydonis Corydon. ER. Age,
Nunc dic. CO. Postquam video quod ii qui scribere
Et legere possunt, bene vivunt, sine manuum
Laboribus; et quod nos agricolae in imbribus
Et ventis operari nunc soli cogimur:
Coepi in animo meo, sic mihi proponere:
Quod filium hunc volo posthac in studio alere,
Per annum unum aut duos: si fiat forsitan
Plebanus, aut scriba, aut Doctor. ER. Nullam prius
Scholam frequentavit? CO. Nullam: sed habet caput,
Caput inquam: non credis ER. Imo video caput
Praegrande et brassicatum, ut sic appellitem:
Sed in genium non video. CO. Tentetis igitur.
Nam bene cantare potest formosam [(transcriber); sic: formasam] Amaryllida:
Et uulgo dicunt, quod avis e cantu noscitur.
ER. O Corydon, eruditio non ita facile
Acquiritur ut tu censes. Nam quinque aut tribus
Annis vix addiscet, quod tu illum mensibus
Duobus apprehensurum speras. CO. Fimo
Onerare carrum, stabula purgare pecudum,
Et stercorare agros intra annum didicerat.


page 104, image: s559

ER. Non eadem caloni apta sunt, quae Musico:
Alii mores requiruntur in his artibus.
Atque en, ut hiat ore tuus iste filius.
CO. Iam nunc contemplari et spentisare incipit.
ER. Quot annorum est? CO. Viginti quatuor: ut mihi
Sua mater indicat. ER. Non sunt alii tibi
Nati? CO. Imo; sed hic est omnium pulcherrimus.
ER. Ridiculus es. CO. Quare? ER. Quia non interrogo
De specie, sed de aetate. CO. Cur? ER. Quoniam hic
Consenuit. CO. Atqui nunc est robustissimus:
Et ad labores tolerandos aptissimus.
ER. Labores Rusticos: sed caloni tuo
Sambucam non facile adaptaveris. CO. Quid hoc
Est dicere? ER. Filium tuum esse asinum ad lyram.
CO. Non intelligo. ER. Si consilium vis, dabo. CO. Volo.
ER. Quia rusticam artem iam didicit, exerceat:
Et sorte sua perinde tu pater, siet
Contentus. CO. An non speratis eum literas
Doceri posse? ER. Asinus citius tangere fides,
Camelus saltare addiscet. CO. Veni igitur hinc
Mecum. hodie duo arabis iugera ER. Ita censeo,
Sed Priscianus ut cito expurgatus est.

ACTUS V. SCEN. IIII. Priscianus, Philippus, Erasmus.

Octonarii Iambici.


page 105, image: s560

AH mi Philippe, nunquam in mea vita cacavi largius.
Nam quicquid in me sordium fuit, id omne in foedum tuum
Illyricum egessi. PH. Mihi certe mi Prisciane, visus es
Omnia tua intestina effudisse: ut haereticus ille Arrius.
ER. Quomodo iam nunc habes mi Prisciane? PR. Bene. Nam faecibus
Per alvum deiectis, nihil mali sentio. ER. Hem optime.
Nam ego istas tibi purgationes sic evenisse admodum
Laetor, mi Prisciane. PH. Erasine dici certe non potest:
Quot ille sordidos, quot putidos libros egesserit.
ER. Dic obsecro. PH. Primo omnium, Iavellum cum omnibus suis
Intentionibus et viis excrevit: inde omnes libros
Parrisiorum Sorbonistarum: tum Mamotrectum et vetus
Catholicon. Huguiton, Grammaticam Alexandri, Gemmas item
Gemmarum, ex quo. ER. Quid postea? PH. Clarificationes Lilii,
Cum toto Avicenna et Haly et Rasi, tot barbaris scriptoribus.
ER. Nullas dominationes, nullas deiecit reverentias?
Humanitates, Magnificentias? PH. Immo turpissimas
Nam gratiarum hanc actionem antistitis, seu clerici, ut vocant,
Habitam in coetu Monachorum totam egessit. ER. Recita mihi obsecro. PH. Quod
Reverentiae atque dignitates vestrae hodierno prandio
Adesse, et reverenda ac dignissima sua praesentia id


page 106, image: s561

Ornare haud sunt gravatae: pro hoc beneficio reverentiae
Et dignitatibus vestris. hi Quotlibetarii novi
Cum toto Quotlibetariorum coetu gratias agunt,
Quantas animis concipere possunt [(printer); sic: possum] maximas. ER. Haec ultima
Usu paravit. PH. Apparet; sed ausculta. Reverentiam
Et dignitates vestras valde orantes, ut reverentia
Et dignitates vestrae, tenue hoc prandium, pro temporum
Horum conditio ne tenuiter instructum: aequi et boni
Velint consulere. ER. Et hanc suam latinitatem ex usu habet.
PH. Passim bona se malis admiscent. ER. perge. PH. Quia reverentia
Et dignitates vestrae tractatae sunt adeo tenuiter:
Iuxta ignorantiam nostram. ER. Euge. PH. Quod reliquum est, reverentiae
[Note: Vide Pogg. in facetiis.]Et dignitatibus vestris totum collegium, et hi novi
Quotlibetarii, operam suam omnem vestris dignitatibus
Humanitatibusque quam promptiss; [Abbr.: promptissimam] sic deferunt:
Reverentiis et dignitatibus vestris sese interim
Commendantes. ER. Philippe, quis Gnatho, aut Colax, aut Gelasinus
[Note: Eras: de conscrib. Epist: p. 35:]Usque adeo fuit unquam impudens: aut in tantum esurist, ut haec
Verba suo regi in os ausus sit dicere? PH. Haud quisquam arbitror,
Neque ego me his si milia unquam legere memini. ER. qui plagas pati
Possunt: qui iure perfundi, qui osse peti, qui commeier
Se sustinent: tamen hoc non sustinent: ut sic a ceteris
Salutentur, quemadmodum nos Christiani etiam viris


page 107, image: s562

Gravibus adulamur. PH. Vera profecto memoras. ER. Quando aut ubi
Licentiosus ille parasitorum effictor, comicus,
Talem ausus est in fabula inducere? PH. Nusquam invenies huic
Consimilem puto. ER. Nusquam per Iovem. Sed quidnam amplius:
Egessit sordium? PH. Nevisanum cum ampliationibus.
Et Barberium cum rubricis suis, et Petrum Ferrerium,
Et spurcum Lancelottum. praeterea tot glossas rancidas,
Tot feuda intra atque extra curtem Domini: tot Feuda Guardiae
Castaldiae, Ligia, illigia: tot consilia, tot barbaras
Decisiones: ut dies ad enumerandum non siet
Satis. Nam ultra triginta sedes habuit. ER. Proh summum Deum
Quid narras? PH. Theologos vero excrevit plures foedissimos,
Bricot, Holcot, Mephret, Gritsch, Biel; Hortulum animae, Breviarium,
Confessionale et praecordiale Sacerdotum, qui habent
Devote celebrare: quadragesimale novum: Lumen animae:
Fortalitium fidei: et quis posset haec percensere omnia?
ER. Miror profecto quomodo tam largam evacuationem homo
Potuerit sustinere. PH. Pene animi deliquium expertus est.
Itaque corroborantibus nunc medicamentis indiget.
PR. Certe post tam largam purgationem vires corporis
Instaurari opus est: ut cibos ingestos possim firmiter
Retinere et digerere. ER. Philippe, quod factu optimum esse censeo:
Ducamus hominem in pharmacopolium aliquod: atque ibi floribus
Poetarum corroboremus. PH. Sic equidem iam censeo.
ER. Nam melle condita iuvant plurimum. PH. Sed quod potissimum


page 108, image: s563

Pharmacopolium intrabimus? ER. Frobenii. PH. Non abnuo:
Sed tamen etiam Egenolphus habet in suo Myrothecio bonas
Confectiones plurimas. ER. Etiam illic promemus aliqua
Electaria. PH. Nec non Oporinus, Voegelius, Rihelius,
Et inprimis Henricus Stephanus habet conseruas optimas;
Longolios et Bembos in literis humanioribus,
Item Scaligeros, Sadoletos, Muretos, Lambinos: item
Manutios. ER. et Stephanos. PH. et Camerarios. ER. et Linacros.
PH. Micyllos et Cordos. ER. et Moros. PH. In medicina Fuchsios,
Fernelios, Valleriolas, Andernacos, Cornarios.
ER. In iure Grempios, Ramos, Menochios. PH. iis
Certe ventriculi, iecoris, cordis, reliquorumque viscerum
Vires corroborabis optime. PR. Consentio hercule.
PH. Tum Theologorum, qui nunc eleganter scriptitant, libros
Innumeros. ER. Sic est. PH. Quin ergo illuc ibimus. ER. Eamus. PR. Sequor.
Vos spectatores, non est, quod nos expectetis hic: apud
Frobenium et Oporinum Priscianus roborabitur:
Vos autem, quia et ipsi colaphos mihi impegistis plurimos:
Nec dum veniam a me petiistis: tum demum eam impetrabitis:
Si et post graves me, atque iniurias abstinueritis manus:
Et quod postremum est condimentum fabulae;
[Note: Duo Senarii.]Mihique gregique voletis huic applaudere.

FINIS COMOEDIAE.


page 109, image: s564

EPICEDION DE OBITU, IACOBI FRISCHLINI BALINGENSIS: Patris sui optimi: ipso die Stephani protomartyris, Anno 1566. extincti.

Scriptum a Nicodemo Frischlino, F. pietatis ergo.

SICcine care Pater, viridi sublatus ab aevo
Commoreris: matremque piam, prolemque relinquis
Impubem, et teneras hoc tristi tempore natas?
Nec mihi supremum potuisti dicere maesto
Ore vale; neque nostra tui morientis ocellos
Officiosa manus patrio sub limine clausit?
Heu me infelicem, primis cui tantus ab annis
Eripitur genitor: fiducia magna nepotum,
Et nati praedulce decus, generisque paterni
Praesidium, multisque viris super orbe voluptas,
Deliciaeque hominum. Quae te mors improba nostro
Avellit gremio, tenerisque amplexibus arcet?
Ite meos circum feralia serta capillos:
Atratoque humeri tristes velentur amictu:
Et nigrae veniant ad busta paterna cupressi.
Tuque tuam depone chelyn: qua laeta virorum
Festa canis, thalamosque Ducum, magnasque Deorum


page 110, image: s565

Phoebe refers epulas. Nunc tempus pollice maesto
Sollicitare lyram: qua quondam Thracius Orpheus
Eurydicen luxit: qua dura in funera mersum
Statius insignem flevit cum prole parentem.
Phoebe tuam depone chlamyn, laurosque recentes
Exue: nunc alias fas est assumere vestes:
Quando tuus fato mortali cessit alumnus,
FRISCHLINI pater ille tui FRISCHLINUS, et horti
Pieridum custos sacer, antistesque Deorum.
Te duce fas mihi sit cari deflere parentis
Funera, et exili manes celebrare paternos
Carmine; quando aliud tristi solamen alumno
Haud ullum superest. Placet officiosa parentum
Cura Deo, tenerum qui proli insevit amorem.
[Note: Balinga, Urbs Ducatus Vviurtembergici, patria Iacobi Frischlini.]Urbs iacet in plano pulcherrima rure Balinga:
Quadrato peramoena situ; quam perluit uber
Steinachius mediam: murosque allabitur unda
Dividua, et campi fecundos irrigat agros:
Zollerii quondam sceptri: nunc subdita magno
Teccigenum Domino, Vvirtembergaeque potenti.
Illius in medio sublimi vertice surgit
Turris, operta cupro, et gelida perflabilis aura.
Unde patet longe pingues prospectus in agros,
Et vicos omnes: qui moenia pulchra Balingae
Circumdant: instarque arctae cinxere coronae.
Vitiferi circum colles, et fructibus horti
Consiti, et arua, suo quae parent rite colono.
Hoc natale solum Frischlino: haec patria tellus.
[Note: pater, Ioannes Frischlinus, Dissenhovius]Nam pater helvetica Ioannes ortus ab ora,
Quo Dissenhovii rapido alluit agmine muros
Rhenus: et ingenti cumulo defertur aquarum


page 111, image: s566

Schaffusiam: primum ius in civile Balingae
Ascitus fuit: et terra meliore potitus.
Ante quidem Huldrichi Teccaeam principis aulam
Sectatus, magnique Ducis per limina custos
Eximius fuerat: fidusque satelles: et aequa
Sorte Tubingaeae penetralibus additus arcis:
Ut res Tecciacas intra conclavia tectas,
Instratosque toros seruet, pictosque tapetes.
Ipse artem doctus Phrygiam, filoque Minneruae
Praesignis magnusque opifex, et acumine sollers.
Sed postquam patriis Huldrichus cesserat oris
Exul: et externae parerent omnia genti:
Castra Tubingaeae Ioannes deserit arcis,
Cumque sua repetit dilectam uxore Balingam,
Civibus optatis adscriptus, agroque potitus,
Et Metii fundo laris, et penetralibus altis.
Institor huc varias peregrinis intulit oris,
Prostituitque aequo venales munere merces,
Vir pius, et sancti conseruantissimus aequi,
Iustitiaeque colens, et relligionis avitae:
Comprimis facundi oris, comique facetus
Serone, et misero facilis largitor egeno. [Note: Henricus Frischlinus Iacobi avus, civis et senator Dissenhovensis. ]
Huic pater Henricus, quem Dissenhovia circum
Moenia viderunt, agris opibusque potentem,
Vitiferisque iugis: fulcrum praelustre Senatus,
Insignemque armis, et Gallica castra secutum.
Nam quando Insubrum populavit Carolus agros,
Carolus hic qui sese octavum nomine Regem
Gallorum, fortique animo factisque ferebat:
Tum socios duxit patria ad vexilla maniplos
Signifer Henricus, Frischlinae gloria gentis.


page 112, image: s567

Adde viri fundos, vinetaque densa, lacusque
Et glebae praepinguis agros, semperque recenti
Torcular proprium vino mustoque refertum.
Arma paterna viro: galeae sua crista comatae
Flore viens vegeto, scutique insigne decorum,
Gramineo florens trifidoque in colle triphyllum:
[Note: Henrici Frischlini ex Filia Margaretha nepos, Adamus Suaner, senator et Capitaneus Dissenhovensis. Suanerorum insignia.]Margaris huic bello praesignem armisque nepotem
Filia progenuit, Suanero iuncta marito:
Cuius Olorinae surgunt de vertice cristae,
Et clypei praesigne decus, galeamque paternam
Candidus ornat olor. Sed non obscurus Adami
Serpit humi decor: et multis Suaneria bellis
Enituit virtus, duroque exercita Marte.
Nam Geticos olim Castrensia movit in hostes
Arma, sub imperio Fernandi miles: et urbem
Pannoniae Scythico Budam defendit ab arcu:
Et Mahometicolas obsesso reppulit istro.
Caesaris hinc acies, victriciaque arma secutus
Algieram Libyae, nostro procul orbe remotam,
Signifer inuasit: multos pelagique Notique
Expertus plagas. Nam quae non fata malorum
Hic adiit, duri passus discrimina Martis?
Tandem ubi sopitis cepit requiescere bellis,
Consiliis autor fuit utilis, utilis orbi
Ductores inter belli numeratus; et alta
[Note: Margarethae Frischlinae nepos. Hieronymus, Abbas Muriensis in Turegovia]Fulcra patrum, fruitur sua cum laude senecta.
Margaris haec eadem tibi docte Hieronyme praesul,
O Sacer antistes, avia exstitit, et pia mater:
Quae te saepe suo gremio complexa nepotem
Sustulit ambobus caelum ad sublime lacertis:
Atque ait, o utinam stirpis cognomen avitae


page 113, image: s568

Per te florescat, viresque exaequet olympo.
Non illam augurii spes exoptata fefellit.
Nam tu Pierias annis puerilibus artes
Sectatus, studiis operam sanctaeque dedisti
Palladi: et antiqui divian volumina Mosis
Rimatus, priscae pietatis amore subisti
Coenobium vetus, et sacrae penetralia sedis:
Hic ubi sublimi stat dives Muria tecto
Relligiosa domus, veterum pro more penatum.
Tanta tibi vitae integritas sic cognita templis,
Tanta fides, studiumque almae probitatis et aequi:
Ut longo illius teneas moderamina sedis
Tempore; et Abbatis titulos et munia gestes.
Vive diu, sed vive Deo. Nam vivere mundo
Mortis opus: vita est verissima vivere CHRISTO:
Et soli seruire Deo, confidere soli, [Note: Frischlini milites praetoresque Dissenhovenses: ]
Spemque omnem in meritum crucifixi ponere CHRISTI:
Quid vero memorem Bernhardos, quidue Iacobos,
Henricosque alacres, FRISCHLINAE nomina gentis,
Militiae addictos quondam, et castrensibus armis:
Qui data per densas gestarunt signa cohortes:
Duxeruntque aciem, atque hostis repulere maniplos?
Novit adhuc veteres urbs Dissenhovia cives
Frischlinos, patrii quondam pia fulcra senatus,
Armatasque manus bello; cum posceret usus,
Tutari patriam, certaeve occumbere morti.
At neque materni genitorem stemmatis ortus
Deficit eximius, longoque insignis ab aevo
Linea maiorum. Nam docto fida Iacobo
Leutgardis mater fuit, apto nomine mater: [Note: Leutgardis filia Conradi ]
Quam vere posses populorum dicere cultum,


page 114, image: s569

[Note: Metii, civis et Senatoris Balingensis, uxor Ioannis Frischlini: et Iacobi mater.]Fragrantemque herbis, et pomis mitibus hortum.
Tanta illi pictas inerat, tam gratia dives,
Tam praelarga manus, turbaeque haud aspera egenae.
Huic genitor Conradus erat, praelustre Senatus,
Et fidum columen, Betiorum stirpe creatus:
Postera quos Metios aetas cognomine dixit.
Nam bis centum annis patriam rexere Balingam,
Praetores magni, et sancti fulcimina coetus
[Note: Metii praetores Balingenses. Anno 1350.]Vivit adhuc Betii Bernhardi nomen et ingens
Gloria perpetuis chartarum inscripta tabellis,
Qui reditus olim templi, censusque sacratos
Oeconomus patria bene dispensavit in urbe.
Ecquis Bernhardos nostra non norit in urbe.
Henricosque alta Betiorum a stirpe nepotes,
Insignes proavos? quando praetura Balingae,
Seu veteri pro more hominum, seu iure locorum
Supremum regimen moderamenque urbis habebat:
Nec dum praefecti dicebant iura colonis,
Nobiliore satu et magnis natalibus orti.
[Note: Metiorum insignia Apollonia Rieberina, Theodorici Rieberi, Praetoris Ebingensis Filia: Conradi Metii uxor: mater Leutgardis Metiae: avia Iacobi Frischlini.]Illis frondenti crinitur cassis oliva,
Nigraque puniceas inter plicat infula cristas:
Et lanius clypeo culter nigricante coruscat.
Sed quo nunc referam Leutgardae carmine matrem,
Frischlinorum aviam: Rieberi sanguine cretam,
Uxorem Conrade tuam? quo persequar ore
Magnae aviae laudes: celebrat quam summus ab imo
Cive Balingaeus? Fuit Appollonia dextrae
Munificae, et capitis vere matrona pudici,
Et prudens animi: qualis Cornelia Mater
Gracchorum fuit, et facundae Laelia linguae.
Comprimis pietatis amans, et sedula divum


page 115, image: s570

Cultrix, et veterum mulier studiosa penatum.
Huic Theodoricus genitor, proavusque Iacobi
Frischlini maternus erat, de patre creatus
Henrico; celebri Rieberae a Stemmate gentis? [Note: Rieberi Praetores Ebingenses, 300. annis. ]
Quae ter centum annis Praeturam gessit Ebingae,
Oppidulo in patrio, quod amoena valle beatum
Confidet: et Teccae Domino sua subicit arua,
Hic pater Henricus Praetoris munia gessit,
Sceptra loci, et patriis dixit sua iura colonis, [Note: Henricus Rieber Praetor Ebingensis. Anno 1535. ]
Urbanus Praetor: quando Germanidos orae
Frena Sigismundus divo moderamine gessit.
Huic insigne Domus antiquae et stirpis avitae
Rapum erat: ut genti Pisonum nobile pisum:
Et lens Lentuleae stirpi, et Ciceronibus ipsis
Fecundum cicer, et Fabiae faba pallida genti.
Nam fuit haec aetas, quae Praetor vomere terram
Scinderet, et posito Romam dictator aratro
Intraret: colerentque agros et rura Catones.
Filius Henrico patria in vestigia patri [Note: Theodoricus Rieber Luitgardis avus, Praetor Ebingensis: Anno 1460. ]
Succedens, capit arma manu, Theodorus et urbis
Antiquae fasces, Friderico frena tenente
Imperii: Austriacae pressit qui gentis habenas.
Non fuit eloquio maior, nec pace, nec aequi
Cognitione prior: Comiti neque gratior alter
Vvirtembergiaco, cui non ignobile nomen
Barba dedit: primique Ducis divinus honorem
Ac titulum tribuit regali pectore Caesar.
Saepe illum princeps positis accumbere mensis
Iussit, et arcanis socium sibi iungere rebus
Consuevit: sensitque fidem praetoris, et almae
Pacis opus, studiumque sacrae pietatis et aequi.


page 116, image: s571

Tempore forte illo tu Westerstette fremebas
Tecciacum aduersus comitem: cui bella parabas
Efferus, et sumptis frendebas acer in armis.
Iamque Comes duri partes Mavortis agebat
In rabiem, et forti Strasbergam milite passim
Cinxerat: hocque illam Mavors e sedibus imis
Tempore vertisset: nisi Theudoricus amoeno
Eloquio laesi placasset principis iram.
Huic tum frater erat divini Balthasar oris,
[Note: M: Balthasar Rieber, Benzingensis sacellanus, fundator praedicaturae Balingensis.]Artes edoctus sacras, Sophiaeque Magister,
Et sacer antistes, qui cum taxasset abusus
Sacrorum, et falsos Christi per limina cultus:
In pedicas manicasque datus, diroque revinctus
Carcere delituit: tandem a custode solutus,
Urbe Balingaea monumentum struxit, et aram
Imposuit Templo, et censu fundavit opimo:
Unde Euangelium populo caeleste Sacerdos
Diceret, et veram monstraret praeco salutem.
[Note: Caspar Rieber Theodorici F: Apolloniae Frater, Leutgardis avunculus, Praetor Ebingensis, Anno 1500:]Iam Theodorico celsum super aethera rapto.
Filius ad fasces Caspar succedit, et urbis
Ad regimen praetor divino pectore venit:
Cum Maxaemilius, tali cognomine primus,
Arbiter imperium tractaret, et orbis habenas.
Vir fuit hic multis aliis prudentior unus:
Et fidei cultor priscae, et pietatis avitae
Eximius custos, rigidi et servator honesti.
Qualem fama refert Curium, paruoque beatum
Fabricium, et dura conspectum fronte Catonem.
Ille supergressus centum feliciter annos,
Cum consorte tori postrema ad tempora vixit:
Cana fronte senex, et fessus anilibus annis.


page 117, image: s572

Qualis Deucalion, Parnasi in vertice montis
Coniuge cum socia primaevo tempore vixit:
Quo nemo melior, nemo seruantior aequi
Vir fuit; aut illa metuentior ulla Deorum.
Aut Isacus qualis, parilique aetate Rebecca
Una sunt annis iuncti iuvenilibus, una
Consenuere casa, sociamque egere senectam.
Ipse ambos vidi (nec me vidisse pigebis)
Par hominum, quales vix aurea protulit aetas.
Sed quo digredior? quo gentis amore paternae
Abripior? retraham (sic fas) undantia lora:
Adque patrem, Musa cursum revocante, revertar.
Ex his ille viris cum tantis duceret ortum:
Noluit eximios vita obscurare penates.
Ergo literulis operam Frischlinus Ebingae [Note: Pueritia Iacobi Frischlini. ]
Imposuit primam, cognatos inter amicos
Et patruos longa consanguinitate propinquos:
Post et Erythropolin, quae nunc Rotovilia fertur,
Se tulit, et primis studio maiore vacavit
Usque rudimentis: ludumque inuisit amoenae
Urbis, praeclaro doctus parere Magistro.
Inde Rotemburgum Phoebi ad penetralia venit,
Hercyniae linquens saltus: Nicrumquae secutus:
Ut studiis illic opera maiore Latinis
Incumbens, Graii commercia disceret oris.
Nanque sagax. animique erat ad praecepta capacis,
Et flore ingenii velocis et indole felix.
Hoc condiscipulum te clare Hermanne Lycaeo
Oxembacche habuit, memorem aetatisque locique
Tempore forte illo, medica clarissimus arte [Note: Studia adolescentiae: ]
Fuchsius, Aoniam stirpesque herbasque Tubingam,


page 118, image: s573

Publicus interpres, magna cum laude docebat.
Cuius fama viri Frischlinum concitat, urbis
Desertire [(transcriber); sic: Deserfire] antiquae sedes, et tecta Tubingae
Visere finitimae. Nam doctam Paeonis artem!
Discere iampridem mens feruens intus agebat.
Nec mora: servitio sese submittere Fuchsi
Approperans, medicas coepit cognoscere Vires
Herbarum, et varios campo conquirere flores.
[Note: Iacob. Frischlinus CL. V. Lehonardi Fuchsii herbarius.]Nanque illo densum pingebat tempore librum
Fuchsius: et multas indebat sedulus herbas:
Quam passim e Syluis puer apportabat et agris
Frischlinus: Domino gratus suavisque minister.
Vidi ego post chartis exsucas pluribus herbas
Insertas numero ingenti; vidi ordine pictas.
Ossea quin etiam patrio sub pollice forma
Compacta, effigiem fertur duxisse timendam
Corporis humani. Tanto pollebat amore
Artis Paeoniae, vigilisque indagine mentis.
[Note: Exercitationes Iacobi Frischlini Poeticae et oratoriae.]Tum Vaio didicit Versus cantare Magistro:
Inque suos numeros Latias includere voces,
Non segnis Vates. Sed praeceptore Benigno
Rhetoricen coluit, prisci Demosthenis artem.
Multos ille Virum thalamos, et funera multa
Versibus ornavit: numeris Epigrammata multa
[Note: Iacobi Frischlini studium Theologicum:]Condidit urbanis: quae nunc ego condita seruo.
Sed quia tum studii coeptum finire laborem,
Multa patris soboles, et res angusta vetabat:
Principis Huldrichi miles stipendia sumpsit,
Atque animum sacris adiecit: et artibus altis
Sedulus incubuit: priscique volumina Mosis,
Et veterum evoluit divina oracula Vatum


page 119, image: s574

Namque Lyram totum, totum percurrit amoeni
Augustini opus, et Martini scripta Lutheri,
Et quicquid sacro collegit Brentius ore.
Tum pius antistes optatae templa Balingae,
Huldrichi iussu Ducis, imperioque Senatus [Note: Iacobus Frischlinus Ecclesiae Balingensis antistes Anno. 1546. ]
Erudiit verbis, et sano dogmate CHRISTI:
Pacificus mystes, et fida mente benignus,
Non obtrectator, non ambitiosus, et irae
Prodigus: a fastu vir vere alienus, et omni
Liber avaritia falsoque Cupidine liber:
Non astu, non fraude tumens: sed cordis aperti,
Sincerique animi. Tum vero largus egeno,
Munificus inopi partem officiosus in omnem.
Addo salesque hilaresque locos, animumque facetum,
Qui totam possit lepidis sermonibus urbem,
Ingentesque hominum lingua oblectare cateruas.
Laudat adhuc illum vicinia tota Balingae,
Et decus eximium Frischlinae praedicat aedis.
Ingeniumque viri, et vitam sine labe peractam.
Iamque pater misero cum matre excesserat aevo: [Note: Iohannes Frischlinus cum Leutgarde coniuge, et reliquis liberis obiit Balingae. Anno 1543. ]
Et fratres aberant, tristi omnes morte perempti.
Orba domus solum heredem Frischlina Iacobum
Accipit, et pratis et agris florentibus auget,
Vitiferoque iugo, et densis cum fructibus horto:
Quaeque domum patriam replebat multa supellex.
Tunc sibi coniugio sociam delegit amicam,
Consortemque tori: qua cum concorditer aevum
Exigat: et caros producat in urbe nepotes:
Et genus antiquum seros transmittat in annos.
Non hic divitias, quae sivit, opesque superbas:
Non genus inflatis natalibus, et lare prisco


page 120, image: s575

[Note: Agnes Ioannis Rufi Civis Balingensis filia Iacobi Frischlini uxor: Anno 1546. ducta in matrimonium.]Spectavit tumidum, non pulchri ludicra uultus.
Sed quae virgo bonis enata parentibus esset,
Et pietatis amans, et sedula rebus agendis:
Et casti seruans, cum religione, pudoris.
Protinus Agnetem sociam sibi deligit aequam
Cive Balingaeo, et sancta genitrice piaque
Enatam: ambobus castis, ambobus honestis.
Nam pater Agnetis natalis origine terrae
Ioannes erat, antiquo cognomine Rufus:
Tormentorum opifex, fabra celeberrimus arte.
Qualis Cecropidum fertur vixisse sub ora
Daedalus, inuentor Serrae, Cyclique fabrilis.
Ille suam caste primis eduxit ab annis
Progeniem: docuitque Deum superosque timere.
[Note: Adelheidis Rufa:]Mater Adelheidis: Breuningo sanguine creta,
Civis Ebingaei ruris, virtute polita
Heroina, operis, curaeque domusque focique
Applicuit natam, telaeque admovit, et artem
Palladis edocuit: lanam glomerare nitentem [(transcriber); sic: nitantem] ,
Pingere acu vestes, aurumque immittere filis.
Et teretem versare levi sub pollice fusum.
Assyrias inter qualis vixisse puellas
Rachelis legitur, divo sociata Iacobo:
Quae saepe hirsutos pavit sub sole bidentes,
Aut digitis detondit oves, repetitaque longo
Vellera molivit, nebulas aequantia, tractu,
Hac cum bis denos vixit feliciter annos
Coniuge Frischlinus, fortunae aequalis utraque:
Sive pater pluvios caelo demitteret imbres:
Sive die Titan fulgeret ubique sereno:
Dena ipsum pariter ditavit prole parentem:


page 121, image: s576

Me primum genito, non infecunda marita. [Note: Nicodemus Frischlinus Iacobi ex Agnete uxore primogenitus F. nascitur anno 1547. Septemb. die 22. hora matutina 4. Leutgardis Filia I. Susanna Filia I. ]
Nam quando decimo phoebus nova cornua mense
Sumeret: et noctem aequaret iam libra diei,
Natalis primum fulserunt tempora nostri.
Altera Leutgardis nomen referebat avitum,
Orta soror, rosa virginei pulcherrima caetus:
Quam phrygias artes scires a Pallade doctam.
Proxima feminei referens Susanna pudoris
Eximium decus, aequaeve prope iuncta sorori,
Vixque anni spatio minor unius: arte trahendi
Vellera, et auratis pingendi stamina filis
Eximie praestans, et Pallade doctior ipsa,
Sed pereunt ambae vix pubescentibus annis,
Inque suae occumbunt aetatis flore: iacentque
Nunc cinis, heu patrio vicina cadavera busto.
Nomen magnae aviae tulit Apollonia felix, [Note: Apolonia Filia 3. Agnes Filia 4. M. Iacob. Frischlinus Paedagogus Waiblingensis F. secundus. ]
Maternumque Agnes: sed primo in limine vitae
Occumbunt ambae, genitricis ab ubere raptae.
Filius hinc alter patri cognominis ipsi,
Nascitur, Aonia quem frater tinxit in arte
Pupillum, auxiliis orbatum in flore paternis:
Proque suo eduxit, studiisque admovit, et almis
Artibus, inque gradus fecit pro more locari.
Scribit hic Ausonium carmen, carmenque Pelasgum:
Et nunc Vvayblingum (Gibelinae ubi semina gentis.
Et Fridericorum sedes fuit incluta Regum.
Romula Germanas qui sceptra tulere per oras)
Gymnasium regit: et pueris praecepta Latina
Instillat linguae: proceresque patresque futuros
Instruit: inque patrum vestigia ducere perstat.
Perge ite. Nam qui sese exili in munere fidum


page 122, image: s577

[Note: Philipus Frisch. F. 3. Maria Iacobe Filia 5.]Exhibet: huic olim credent maiora penates:
Tertius in prima occubuit aetate Philippus,
Funera Leutgardis fera Susannaeque secutus,
Et Mariae, quae quinta fuit germana, Iacobae.
Namque illam roseo praestantem corpore Nympham
Ambrosiisque genis, uultuque decente puellam,
Mors nimium velox puerili exemit ab aevo.
[Note: Martha filia 6 Agnes filia 7. Nicodem Frischlin. Academiae Tubingensis Profes poeticus et Historicus, atque eiusdem Philosophus.]Martha tamen superest, CHRISTO servire parata:
Et quae maternum fert Agnes altera nomen.
Ambae in flore sui crescentes iugiter aevi.
Me vero sollers Academia nostra Tubingae,
Sacra per undenas nunc carmina pangere messes
Audit, et antiquos edissertare Poetas,
Et legere historias, et doctae tradere pubi.
Audit Aristotelis praecepta docere, sacramque
Rimari Sophiam et dubios dissoluere nodos:
Dramataque in claram tot scripta emittere lucem.
O utinam meus haec genitor monumenta tueri
Nunc coram posset (sit fas mihi tale precari)
Aut saltem caros hic aspectare nepotes:
[Note: Ioannes Iacobus et Fridericus Frischlini, Nicodemi ex Margaretha Brentia, coniuge, filii Anna Maria et Dorothea, Ursula Nicodemi Frischlini filiae.]Filiolos geminos, geminas hoc tempore natas:
Filiolos magni ingenii: quorum alter amoenam
Nomen avi proavique refert: fert principis alter
Montepeligardaei nomen Fridericus et omen:
A quo caelesti fuit ille e fonte levatus.
O utinam caris licuisset neptibus olim
Basia ferre suis, Mariaeque dare oscula natae
Dorotheaeque tuae: quam Vvirtembergica princeps,
Tecciaci dux magna soli, de fonte sacrato
Sustulit, et superis sollemnia [Reg: solennia] vota peregit.
En hos filiolos, has pulchro corpore natas


page 123, image: s578

(Nam morte ablatas praesens in tempus omitto) [Note: Margarethae Brentiae pater Ioannes Brentius Quaestor Ducis Vvirtembergici, et praefectus. Brentiorum insignia gentilicia. Andreas Brentius Wilensis, Margarethae avus. Martin Brenti. Praetor Wilae oppidi Imperialis: Margarethae proavus. ]
Feminei diadema gregis, mea Margaris uxor,
Edidit: illustres inter numeranda maritas,
Graecia quas peperit, quas Ausonis ora creavit.
Illi quaestor erat genitor, de stemmate prisco
Ingenuoque satus, Weilanae Brentius orae,
Acer Ioannes: pietatis idoneus auctor:
Vir prudens animi, concessa sorte beatus,
Et modicis opibus: cui scuti insigne paterni
Muscetum expansis ostentat comminus alis,
Et similem galeae super alto vertice nisum,
Huic pater Andraeas, fului faber aureus auri:
Vir pius et sapiens, et magni magna Senatus
Portio: consiliisque habitus non futilis autor.
Andreae genitor Martinus maximus ille,
Wilanae Praetor, Consulque ter optimus urbis:
Cuius fama manet nullum moritura per aevum,
Ob verae pietatis opes, et nomina Brentii
Eximiae Sobolis quem scripta volumina toti
Ostentant orbi, et celsum super aethera vectant.
O utinam nurui potuisses iungere dextram
Saepe tuam pater et socer: affarique maritam
Saepe meam, et placidos illius cernere uultus.
Diis aliter visum, qui te rapuere iacentem. [Note: Iacobus Frischlinus moritur Talfingae Anno 1566. ipso die Stephani Anno aetatis 44. ]
Infectumque lue, et pestis contagia passum.
Nam cadis ante diem, completis scilicet annis
Vix quater undenis, et nunc Talfinga sepulcro
Relliquias cineresque tenet, vicinus Ebingae
Pagus, et in plana nemorum conualle reductus.
Hic ubi pascebas divinus ovilia Christi,
CHRISTi pastor oves, non mercenarius, agnos


page 124, image: s579

Qui male desereret duro in discrimine sortis.
Heu mortem inuisam, quae sic inopina cruentas
Exerit orbe minas: sic importuna profanat
Illustres magnasque domos: sic funera tecta
Eximia incestat: viridi sic eripit aevo,
Quos aequum fuerat Pyliam superare senectam:
Sed tamen hoc melius. quod cum mortalibus auris
Eximimur: caeli superas hoc tramite ad oras
Migramus: morimurque Deo, cui viximus olim.
Nam quotquot Christo vivunt, moriuntur eidem:
Nec vere moriuntur humi; sed lubrica tantum
Vitae huius miserae cum caeli vertice mutant.
Hoc pater agnoscens, Christum, quem voce manuque
Indice monstrarat populis, in vota vocatum
Duplicibus palmis, ardentique ore poposcit:
Delictis veniam daret, et peccata cruore
Cuncta sui, et crimen vitae letale piaret.
Sic animum exhalans, patrio succedit olympo:
Unde prius vitae caelestem duxerat ortum:
Ingrediturque polos, et amoena sorte potitur.
Salue sancte parens, manes saluete paterni.
Ruris Talfingi cineres. me Plura querentem
Effari dolor ipse vetat, lacrimaeque cadentes
Iamdudum abrumpunt lugubris verba querelae.


page 125, image: s580

RECTOR ET SENATUS ACADEMIAE TUBINGENSIS, Omnibus et singulis hasce literas inspecturis, [Note: Testimonium Anno 76. scriptum et ad Comitia Ratisponensia abeunti N. F. datum.] salutem et felicitatem in Christo Domino et Salvatore nostro, precamur.

SI honores aliquibus decernere, Vel commendare alios aliis volumus, non tam habenda est ratio eorum, qui commendantur, et laudibus evehuntur, quam eorum, apud quos in laude et honore eos positos fore exoptamus, ut ita veris elogiis aliquem exornemus. Quod utrumque Academiae nostrae Senatus omni tempore faciendum esse iudicat, ne res communem utilitatem continentes, quae publicae appellantur, fraudentur, et circumveniantur, atque indoctum et imperitum genus hominum, pro literatis, doctrina excultis, et praeclara eruditione ornatis hominibus habeatur, reputeturque. Horum consideratione habita, eximia laude ornare possumus, ornatissimum virum, ingenio, studio atque doctrina praestantem, M. Nicodemum Frischlinum, qui superioribus diebus, a nobis studiorum suo rum, vitae et laborum, in nostra Academia per integros novem annos susceptorum,


page 126, image: s581

et adhibitorum, testimonium petiit. Quod ipsi pro singulari nostra in eum benevolentia et favore, quem praeclara eius eruditio atque doctrina merentur, denegare nequaquam voluimus. Cum igitur honeste et laudate nobiscum vixerit, in studiis suis tantum progressum fecit, ut primo aetatis tempore, primam et secundam Lauream adeptus sit, adeoque eruditione, scientia et lingua rum cognitione polleat, et in tantum quidem, ut sive mentis sensa et consilia, soluta oratione exprimere, sive numeris astricta ad harmoniam cantare velit, praeclare et felicissime sua sponte et [Gap: Greek text] id praestare possit. Et hoc quidem non solum Latino perelegantiomnis generis: verum etiam docto et erudito Graeco carmine. Quod sane orationibus gravissimis, verbis, sententiisque plenis apud nos publice habitis, et multis aliis editis scriptis atque monumentis, abunde et luculenter ostendit. Quamobrem etiam nominatus Frischlinus, duabus lectionibus: alteri publicae, alteri vero in Paedagogio nostro a nobis praefectus fuit: quibus hactenus bene et fideliter praefuit. Hinc sequentes praeclaros auctores in nostra academia proposuit, enarrando et explanando absoluit, Vergilianam Aeneida, Caii Iulii Caesaris, rerum a se gestarum


page 127, image: s582

Commentarios, Salustium, Horatium, Doctrinam Sphaericam, et nunc Ciceronem. Praeterea disputationum publicis Candidatorum Magisterii exercitiis, per an nos quatuor et amplius ita praefuit, ut pene totam Cyclopaediam, hoc est, physiologiam et naturalem disciplinam, Moralem, Astronomicam, Logicam et Rhetoricam, ad misso opponente, de re in contrarias partes disputando explicuerit, et enodaverit. Quae cum ita sese in rei veritate habeant, omnes et singulos, cuiuscunque conditionis,l status vel dignitatis sint, rogamus, ut hunc Frischlinum tanquam hominem literatissimum, varia doctrina ornatissimum, et optimum Poetam, sibi commendatissimum habeant, et favore suo, honore, benevolentia et beneficio, quo dignus est, una nobiscum libenter complectantur. Id quod nos oblata occasione, summo studio et omni officiorum genere, vicissitudineque promereri studebimus. Ut autem haec omnia suum pondus et robur fidei, et authoritatis, magis apud omnes consequerentur, hasce literas publico nostri Senatus sigillo communiri fecimus. Quod actum est Tubingae 25. Ianuarii, Anno redemptionis humanae supra 1576.


page 128, image: s583

EPIGRAMMATA QUAEDAM DOCTISSIMORUM VIrorum in Priscianum Nicodemi Frischlini. etc.

[Gap: Greek text] I.

[Gap: Greek text]

AD PRISCIANUM SAUCIUM. II.

PRaescius an Priscus dederit tibi nomen: ab arte
Grammatica summum qui modo nomen habes:
Nescio. Sed doleo paucos, tua iussa sequentes,
Absque soloecismis barbarieque loqui.
Hoc leve. Sed grave, quod colaphis tot caederis insons:
Et non est quis quam qui tua damna levet.
Nam tua qui satagunt obducere vulnera, quid sint?
Unguis in hulceribus, carnificesque meri.


page 129, image: s584

At si forte seni parere libebit amico:
Effugies medicas discipulasque manus.
Aegrotant ipsi medici: nec discipulorum
Est tibi qui sano pectore praestet opem.
Barbaries morum tenet horrida regna. Quid ergo
Te crucies, si quae barbara verba crepent.
Ambitio, Venus, ingluvies, vecordia, Mammon
Hic viget. Ah alias Prisce require domos.

Hieronymus Wolffius Augustani Gymnasii Rector.

III. EPITAPHIUM PRISCIANI; eodem auctore.

DIcuntur male velle Prisciano:
Et pugnis miserum senem ferire:
Qui foeda stribiligine inquinato
Eructant male sarcinata verba.
Hinc tuber caput est: et ulcerosum
Crebro uulnere corpus; ut mederi
Chiron iam nequeat, nec ipse Phoebus,
Nec serpens Epidaurius. Parentur
Ergo funera digna Prisciano:
Ut tellus tegat alma Priscianum:
Subtractum colaphis tot atque turbis:
Quis indocta movet cohors magistro.
Haec inscriptio sed notet sepulcrum.
Dum fari doceo rudes asellos:
Et dum rudere dedocere conor:
Hi me calcibus improbis petitum
Demisere neci. Cave viator.


page 130, image: s585

N. FRISCHLINUS SUO HIEronymo Wolffio. IIII.

LAudabunt alios terrae de semine nati:
Unde Giganteum dicitur esse genus.
Quos mihi, si frugi sunt, legitimare potestas
A Divo nuper Caesare facta fuit.
Laudabunt illos elumbi carmine, pravis
Versibus, et miseris flebilibusque modis.
Tu mea si laudas conscripta poemata Wolfi,
Sanguinis ingenui patribus orte, sat est.
Caenoso reliqui seruoque poemate gaudent:
Qui stipula miserum carmen inerte canunt.
At tibi pro docto grates Epigrammate, librum
Quo decoras nostrum, nostra Thalia refert.

DE PRISCIANO NICOdemi Frischlini. V.

INflicta misero Prisciano uulnera
Ostendit: et medica manu
Curat eadem Frischlinus: huic merces datur
Victura semper gloriae.
Merces et auro potior haec, et omnibus
Muneribus est Regum omnium.

Iohannes Posthius Medicinae Doctor et P. L. AD NICODEMUM FRISCHLInum Poetam Caesa: et Com: Palat: VI.


page 131, image: s586

PErge sacer vates Musarum promere fetus,
Quibus scatent tua pectora.
Perge inquam, curasque alias, aliosque labores
Aliis relinque: hoc unum opus
Hoc decet ingenium: caelum hoc et sidera, et ipsi
Frischline, mandant Caelites.

Iohannes Posthius M. et P. L.

De Prisciano N. Frischlini Ioannes Lauterbachius Poeta Nobilis et Coronatus. VII.

COntra Grammaticam loquens amussim,
Fertur caedere fronte Priscianum.
Lingua Grammaticus quod in Latina,
Normam tradidit optime loquendi.
Quas plagas miser immerens priori
In saeclo tulerit tenebricoso,
Dum saxis, colaphis, stylis, flagellis,
Sermonem referens, parum latinum,
Illum corpore nemo non cecidit:
Frischlinus docet, inclutus [Orig: inclytus] poeta.
Lector pectore qui pio dolentis
Gaudes, commiserans vicem, mederi
Multo uulnere saucium, latinam
Omni tempore disce doctiorum
Consuetudine personarum linguam.
Caedunt barbara verba Priscianum:
Sanant verba latina Priscianum.


page 132, image: s587

In Rebeccam Frischlini eiusdem.

CUm geminas vates genuisset forte Rebeccas
Uno Frischlinus tempore, Parca rogat:
Carior utra tibi, longaevior utra videtur?
Hic memor humanae sic brevitatis ait;
Carior unde tuli graviora pericula: vivet,
Longior humana quae brevitate caret.
Aegre Parca ferens responsum, fila recentis
Abrumpit natae, corpore quam genuit.
Sic ea, qua retulit graviora pericula gignens
Et pariens, laeto conspicit ore diem.
Humanos hominum patiuntur semina casus.
Quod caret humano semine, morte caret.

De eadem et Susanna Frischlini idem Lauterbachius.

CUm Frischline mihi comoedia lecta Rebeccae.
Cum Susanna, movens tincta lepore iocos.
Desunt verba, quibus, Frischline diserte Poeta,
Laetitiae dicam gaudia vera meae.
Gratus erat puri sermone Terentius oris,
Ob lepidos Plautus gratus et ipse iocos.
Dramata sed postquam tua mi Frischline relegi,
Quae mihi docta tuo nomine Musa dedit.
Sorduit en puri sermone Terentius oris:
Sorduit in lepidis Plautus et ipse iocis.
Purus es ore, iocis lepidus, pietate verendus,
Qua caruere duo dramate, solus habes.


page 133, image: s588

In Susannam Frischlini, idem. VII.

ORnatus, pietas, pudor, venustas,
Est scenae decus optimum pudicae.
His comoedia dum triumphat orbe
Frischlini medio recens, venustum
Cui Susanna dedit venusta nomen.
In scena decus optimum videtur
Ornatus, pietas, pudor, venustas.

IN EUNDEM NICOLAUS REUSnerus Iureconsultus, P. L. Rector scholae Lavinganae. VIII.

ET quando bone Nicodeme vates,
O et dulcis amice, Priscianum
Clara luce videbo Vapulantem?
An nondum satis est tibi politus?
Et si Vapulat, expolire quorsum,
Tam male, et misere est opus luentem
Plagas, verbera, verberum dolores?
An nondum tibi verbero malignus
Spurcavit fatis ore sordidato
Linguae Romuleae optimum patronum?
Ohe, iam satis est, ohe modum fac
Tot plagis domitum necare prorsus,
Linguae Grammaticum bonum Latinae.
Plagis Phryx melior fit: et domatur
Plagis assiduis rudens asellus.
Plagis non opus esse luculentis
Docto censeo nempe Prisciano:
Plagis ni cupis hunc malis peremptum.


page 134, image: s589

IN REBECCAM, SUSANNAM, HILDEGARDIN MAGNAM, et Priscianum Vapulantem, D. D. Nicod: F. Comoedias lepidiss: Ioannis Weidneri Lendsidelii, Schol: Hal. Sue. Moderatoris, ad Lectorem Epigramma. IX.

FRISCHLINUM decorent cur laurea serta Poetam,
Et cur Caesarei sit Comes ille Fori:
Desine mirari Lector: VIRTUTIS et ARTIS
PRAEMIA tanta bonus, Caesare dante, tulit.
Testis erit socco donata Rebecca latino,
Altera testis erit casta Susanna tibi.
Tertia nunc, rutilum decus, his connata repente
Hilgardis, vati nomina celsa dabit.
Dixeris hic Carites, castissima pectora, iunctas,
Frischlini vates quas sacra Musa canit.
Frischlinus vates metrico has ornavit amictu:
Consimili rursum dignus honore cani.
Addendus dudum tribus his, prope maximus olim
Grammaticus, PRISCUS Caesariensis, erat:
Sed quia letiferis (eheu miserabile) plagis
Immeritum laesit barbara turba senem:
Iamque Tubingiaci Doctorum cura Lycaei
Afficto medicas applicatusque manus:
Mox redivivus erit, sanatus uulnera: differ:
Haec mora parua tibi commoda multa feret.
EIA age, rumpe moram, properato tramite prodi,
Exspectate diu, PRISCE petite diu.


page 135, image: s590

En tibi, Lector, adest, vitali vescitur aura,
Tot sera qui pridem uulnera passus erat.
Ergo quisquis amas non barbarus esse Latinis:
Parce precor nostro, Lector amice, seni.
Hunc quoque qui vivum, nitidoque reduxit amictu,
FRISCHLINO vati fausta precare: vale.

EPIGRAMMA. IN COMOEDIAS NICODEMI Frischlini Poetae et Comitis Palatini etc. scriptum a Davide Sigemundo Pannonio. X.

SUnt etiam nobis animi, non omnia vatum
Saecula priscorum, quae veneremur, habent.
Multa recens aetas meliora prioribus annis
Edidit, inuentis nobilitata suis.
Seu monumenta manus, animi seu pignora spectes,
Aemula seu prisci temporis acta petas.
Ingeniosa nihil non tactum industria linquit,
Apponitque aliquid proxima quaeque dies.
Sic artes crevere bonae. sic gloria rerum
Per numeros sese sustulit aucta suos:
Visa diu res est non attingenda Camenis
Comica personis reddere verba suis.
Sic tragicos multi desperavere cothurnos,
Carmina ceu nostro tempore nulla forent.
Primus iter Buchanane secas, positoque timore
Magniloquo fortes induis ore sonos.
Victricemque refers deserta per avia palmam,
Vidit, et audaces risit Apollo pedes.
Te sequitur lenta vates Frischlinus in umbra,


page 136, image: s591

Exhilarans salibus tota theatra suis,
Laeta viro facies, et amicae gratia frontis,
A tergo sequitur Suada, Minerva, Venus,
Comica nemo illo natum generosius alter
Rettulit in proprios verba diserta modos.
Testis erit nuper regalibus acta theatris
Casta maritali iuncta Rebecca toro.
Testis erit mulier mediis erepta periclis
Grande puellarum dicta Susanna decus.
Testis erit prisco Regum de sanguine creta
Coniugii consors, Carole Magne, tui.
Feminei, Regina decus venerabile, sexus,
Inuictum terris numinibusque caput:
Testis et hic pugnis confusus tempora Priscus:
Fabula plena salis, fabula plena ioci.
Ingenii tanto quam lusit acumine, quanto
Comicares tantas ludere Musa potest.
Macte animo tali fortunatissime vates
Numine caelestes quem tetigere Dei.
Iam tibi, carminibusque tuis, paruoque libello
Aetatum Genius semina laeta trahit.
Longa dies Regum gemmas consumet et aurum,
At tua non ullo tempore fama cadet.

IN EIUSDEM NICODEMI FRISCHLINI, etc. HOSPITIS et Praeceptoris sui colendi, Priscianum Saucium Epigramma. HENRICI WELLINGII, Tubingensis. XI.


page 137, image: s592

DII tibi dent quisquis [Reg: quicquid] iam, mi Frischline, mereris,
Et rata perpetuo, quae tribuere, velint:
Saucia Prisciadae saevis qui membra caputque
Vulneribus, medica vis relevare manu.
Scilicet ut Latiae tandem sua gloria Linguae
Detur, et antiquus restituatur honos.
Optatis potiere tuis (res ipsa probabit)
Nec tua agent tepidi per mare dicta Noti.
Iam iam Prisciaden formidant laedere multi,
Queis [Reg: Quibus] pudor est ingens barbara verba loqui.
Aetheria redeat si missus ab arce MELANTHON,
Quique olim Batavum gloria, ERASMUS, erat:
Se scriptis potuisse suis, Frischline, negarent
Curando miserum restituisse virum.
Solus Prisciadae tollis medicando dolorem:
Seruari medico debuit ille suo.
Te Germana igitur praeclaro auctore iuventus
Spirat ad antiquum, non sine laude, decus.
Vix ulli est promptae maior facundia Linguae:
Carmina sed nitido digna Marone facis.
Dignus es usque cani praestantum carmine vatum:
Dignus es aeterno semper honore coli.

M. IACOBUS GRAETER. XII.

QUidnam Prisciades feret? quid inquam
Iam nunc amplius est, quod ergo possis
Excultum nisi, prorsus absolutum,
Quod dulce et lepidum nisi, et venustum,
Et cunctis numeris celebre Drama,
Expectare? recens renata Magna,
Si bis quinque diebus, Hildegardis,


page 138, image: s593

Tam modis potuit placere miris?
Cui sales nitidi, facetiaeque,
Cui perlucida, multiplexque vena
Tam cultae fluitat fluore vocis.
O omnis sapientiae Magister,
O Frischline tuus, quid ergo porro
Quidnam Prisciades feret? quid ultrae
Restat praeterea? nisi ipse tete
Vincas? ah moneo, vide, caveque.
Ne Divos, hominesque amore captos,
Ad rixam cieas, vocesque ad arma,
Et sis causa tuae, volens, ruinae
Rapti Prisciadis, potente cultu.

PHALAECIUM SCRIPTUM AD MAGNIFICUM ET NOBILISSIMUM VIRUM, D. RUPERtum a Stozingen, etc. S. Caes. Ma. Consiliarium, et Archiducum Austriae Magistrum Aulicum: Dominum et Maecenatem suum colendissimum: a M. Hieronymo Megisero Iuniore Stucardiano. XIII.

CUi quaero facilem novum patronum,
Stirpe et pectore nobili expolitum?
Prisciane tibi, tu enim medela
Et patrocinio cupis iuvari:
Dum novis iterum malis laboras,
Et sentis cumulos molestiarum:
Qui te ter miserum, sed immerentem,
Torquent, discruciant, premunt, necantque,
Et cogunt ita denuo moriri.


page 139, image: s594

Mystae, rabula, plinici, asophique,
Cohors carnificum cruenta, saeva,
Dira, barbara: contumeliosa,
Atrox et male feriata: multo
Cum te verbere nuper enecassent.
Spurca barbarie, nocentiore
Telis omnibus, omnibus venenis:
Mox tibi exanimi poeta mira
Frischlinus reparavit arte vitam:
Et magno studio, labore, cura,
Te refecit amoenitate vocum.
Et iam tum poteras beatus esse,
Cum surgunt alii molestiores:
Nati sanguine nobili, sed arte
Nobiles minime: atque literarum
Osores stupidique, plumbeique:
Illi turpiter, impie, impudenter,
Te novis ita pertudere plagis,
Et tantum tibi uulnerum dedere
Ut vix hanc animam trahas relictam.
O turbam insipientem, et impolitam:
O monstra, o cerebri Cyclopas atri:
Saecli incommoda, et omnium bonorum:
Centaurosque, hominesque belluinos,
Quos mens effera, quos furor scelestus
Egit praecipites tuos in artus.
Sed quisnam ergo luem, aegritudinesque
Sanabit Clario tuas liquore?
Quis vitam tribuet beatiorem?
Fallor an Medicum scio et patronum
Nobilem, celebrem, pium, peritum:


page 140, image: s595

Qui te his casibus eximet malorum,
Qui possit stygiis levare morbis
Semimortua membra, uulnerumque
Sanet Paeonia manu dolores?
Novi, novi equidem, quis ista possit
Praestare eximia fidelitate.
STOCINGA genitus domo RUPERTUS,
Illud Pieridum de cus RUPERTUS,
Doctorum columen perenne Vatum.
Patronus facilis novem Dearum:
Hic est, qui poterit tuae mederi
Fortunae miserae atque luctuosae:
Hic te sollicitum benigniori
Consolabitur allocutione:
Hic fletus, querimoniasque crebras
Et iugi lacrimas, gravesque luctus
(Heu turbam misero dolore natam)
Longe deliciis suis repellet,
Tuorum et requies erit laborum.
Ergo mine age, Prisciane, vade,
Et cito pete nobilem Rupertum.
Vix potest melior tibi Machaon
Aut peritior uspiam inveniri.
Illum namque duplex ad astra tollit
Virum nobilitas: simulque certant
Sanguis, ingenium, eruditioque.
Nil hoc suavius, elegantiusue est:
Et quantum est hominum eruditiorum,
Nil hoc doctius est, politiusue.
Nam dici meruit bonus Poeta:
Et Rhetor meruit bonus vocari


page 141, image: s596

Ut linguas taceam, optimosque mores,
Meras delicias, meros lepores.
O iam te incolumem brevi futurum,
Qui nunc de numero es miserrimorum.
Non illic homines malos timebis:
Non facta impia, non graves dolores,
Risus, scommata, verberum procellas,
Probra, uulnera contumeliasque:
Non casus alios periculorum:
Sed semper tibi erit bene ac beate.
Et quod te faciet beatiorem:
Illic invenies tuas sorores,
Rebeccam roseam, piam Susannam,
Et plenam pietatis Hildegardim:
Puellas lepidas, amabilesque
Et multis salibus perelegantes.
Haec tu commoda tam beata, segnis
Noli negligere, aut putare parui:
Verum mox age, vade Prisciane:
Et cito pete nobilem Rupertum,

IN NOMEN NICODEMI Frischlini. Epigramma Nathanis Chytraei.

CUR victor populi vegetus Frischline voceris
Indicat ingenii vis generosa tui.
Indicat et corpus vegetum, sublime, decorum,
Indicat et linguae gratia grata tuae:


page 142, image: s597

Ingenii certe Latias, Graiasque camenas
Historiaeque omnes vis superavit opes,
Et de devictis statuit quasi grande trophaeum,
Quod multis referunt carmina culta libris,
Quos num ero haud paucos in lucem strenuus edis.
Quis etiam doctos vincere posse doces
Scilicet hoc diae perspexit acumine mentis
Qui patria imperii sceptra Rodolphus habet.
Cum plebi exemplum lauri cum fronde locavit
Te claros inter nobilitate viros.
Macte animo populi et doctorum strenue victor,
Iam tibi sit te ipsum vincere velle labor.

IN LAUREATUM FRISCHLIni Mercurium.

QUi tibi nascenti faustis; Frischline, diebus
Felici affulsit sidere Mercurius:
Idem etiam voluit Phoebaea fronde decorus
Spectari in clypeo, magne poeta, tuo.
Quid mirum tantos tribuat si Caesar honores,
Cui fata, ac caelum, Numinaque ipsa favent?

Iohan: Posthius M. et P. L. F.

AD PIERIDES DE FRISCHLINO Ioan. Lauterbachius Poeta L. etc.

INgenii varia decorat Frischlinus ab arte
Dum genus et patriam, magnanimumque Ducem
Non tantum iunctae Phoebo cum fratre Sorores,


page 143, image: s598

Illius ornastis daphnide fronde caput:
Oscula quin etiam iunxistis suavia libris,
Dulcia quae casti mella Heliconis habent.
Quis nisi mentis inops illum non ardeat, optet?
Dat generi, patriae, dat quoque mella Duci.

Frischlino Poetae L. Et. P. C. Idem.

QUod Frischline meos princeps stas inter amicos
Inque loco sedem nobiliore tenes:
Hoc faciunt mores, Chelys hoc blandissima cantu,
Hoc donis virtus, digna favore, suis.
Nam quoties dignos considero nomine mores,
Virtutem, et blandam voce modisque chelyn.
Non toto possum tibi non ex corde favere:
Stas merito princeps nobiliore loco.

Eidem.

FRischlino, tenues mei, Poetae,
Multas Hendecasyllabi salutes
Primum dicite: tum tribus Poeta
A Lauterbachio referte verbis:
Gaude, vive, vale: sed a Podagra,
Qua multum cruciatur absolutus,
Diris quam cupit ad procul iacentes
Indos et Garamantas, ut releges,
Addens pollicitis fidem: a Podagra
Liber versibus in suis, ituque
Ut possit pedibus, frui, nec ullas
In versu pedicas ituque posthac
Multos amplius experiri in annos.


page 144, image: s599

Istis Hendecasyllabi peractis
Frischlino reduces mihi a poeta,
Sed cum foenore, praepetes adeste.

Ad Illustriss: Principem Wirtenbergicum.

SIT licet eximium tibi Dux celsissime nomen:
Quod toto nemo non bonus orbe canit:
Fit tamen hoc maius, laudum Philomela tuarum,
Frischlinus Musa dum graviore canit.
Dignus quem victu, studiis, auroque poetant
Afficias, nomen cantet ut usque tuum.
Temporis absumit progressu cuncta vetustas,
Cantatum Musis nomen in orbe manet.

Frischlino Poetae et Palatino Comiti,

QUod Frischline virens tua cingit, tempora laurus
Esque Palatinus Caesare dante Comes.
Gratulor accepto, quo splendes auctus, honori:
Gaudeo te virtus quod super astra locat.
Mercurius ligno pulcher non fingitur omni:
Felix quem virtus, quem veneratur honos.

Eidem.

TU mortale mihi numen Frischline videris,
Dant immortales tot tibi dona Dei.
Mars animum, Pallas sophiam, mel Athlantius oris
Hermes, dat carites aequore nata Venus.
Laurigeri taceam doctas ut Apollinis artes,
Hic te sacra facit Pieridasque loqui.


page 145, image: s600

Tot tibi dum veniunt Divum immortalia dona,
Mortalis Divum dote videre Deus.

Ioannes Lautherbachius Poeta nobilis et Coronatus, Ludi literarii apud Heilpronenses Rector.

AD NICODEMUM FRISCHLInum in calumniatores P. Melissus Schedius P. L.

QUid tibi cum genere hoc? Frischline vetabis, opinor,
Rana sub infami ne maledicat aqua:
Neu bubo ferale canat, neu pica loquatur
Garrula, neu coruum guttura rauca sonent.
Neu strix horrendum stridat, neu merdivorus sus
Grunniat, et latrent improba turba canes.
Iampridem didici vanas contemnere voces,
Iam pridem fatuos nil metuisse sonos.
Suffenus Baviusquae tuum detrectet honorem:
Maevius, hircus olens, crimina foeda crepet:
Ride. nam cumulat veterator laudis aceruum:
Per nequam atque bonos laus venit aequa bonis.


page 146, image: s601

Salomon Frenzelius Vratislaviensis. P. L.

LIs de Prisciade est tuo duobus:
Alter ridiculum vocat, stupendum
Alter: remque ait approbare id ipsam,
Omnem interveniens repente litem
Diremit Clarii gregis sacerdos:
Frischlini ingenium est, ait, mearum
Sedes Pieridum: Galenus ipse,
Ipse et Bartholus, et Plato ipse (quodque
Summum est) Relligio, Dei ministra
Verax, hic habitant. Vocet stupendum,
Seu quis ridiculum, nihil morabor.
A magno ingenium datum Tonante
Dico; quod medicus Galenus ipse,
Ipse et Bartholus, et Plato ipse, quodque
Sedem Religio sibi paravit.

Idem contra virulentos momos Frischlini.

CUm noceant aliis, Frischlinum toxica sanant;
Dic, quid mome velim? laudo tuos stimulos.

Idem ad Frischlinum.

IMpallescentem quod ego te turbo camaenis,
Ignotus; stomachum si gravis ira coquit;
Ne mihi succense: tua fama merebitur iram:
Illa tuas pridem iussit adire fores.


page 147, image: s602

NICODEMUS FRISCHLINUS Salomoni Frenzelio poetae L. salutem.

SCribis inter alia ad me, circumferri Tubingae a quibusdam magistellis, nugacissimum, sordidissimum et stolidissimum Epigramma hexastichum: quod sceleratus quidam asinus in me scripserit. Sed quia tu nomen illius nebulonis non exprimis: ego nescio, quibus in latebris, ista tam virulenta vipera sese occultet. Gratissimum mihi feceris, si eum hominem mihi nomines, et eam mensam, ad quam volenti tibi istud Epigramma describere, illum, cuius erat, eripuisse ais. Atque hoc ut facias, te non solum oro, sed etiam hortor: et hortor per eam Palatii Caesarii dignitatem, cuius beneficio, tu summos in re poetica honores assecutus es: etiam Doctoreis honoribus omni iuris ratione aequales. Nam me quoque eiusdem Palatii Comitem esse, non ignoras. Interim vero nolim hoc tibi mirum videri: quod eiusmodi sunt nebulones et sycophantae, in patria mea, omnium nebulonum et sycophantarum longe nequissimi: qui M. Wagneri,


page 148, image: s603

pessimi ardelionis, exemplum secuti, omnis generis conuicia in me immerentissimum aut ipsimet dicunt scribuntque, aut alios dicentes et recitantes cum risu et voluptate audiunt: ac non potius meam auctoritatem et famam, ut hominis de universa patria, fortasse non omnino male meriti: contra eiusmodi fures, et nequam sycophantas defendunt. Nosti illud: nemo propheta acceptus in patria. Sed consolatur me recte dictorum et factorum in omni vita mea, bona conscientia: tum inprimis aliorum quoque et meliorum hominum de me honorifica iudicia atque testimonia: quae ego hisce Comoediis, pro vindicando honore meo, ad iungenda duxi: ut et tu, et alii similes tui, iam deinceps habeatis, quod istis asininis crepitibus, quibus ego alias sublato pede oppedere soleo, possitis opponere. Nam hac ratione istos teterrimos nebulones, crucemque meritos furciferos, perfacile irridebitis.

Argentorati, Idibus Decemb. LXXXIIII.


page 149, image: s604

AUCTORIS AD LECTOrem aequum admonitio.

NE quis in hoc Dramate existimet a me reprehendi, aut studia Philosophica, aut doctrinam medicam, aut Disciplinam iuris civilis, aut denique hanc aliamve religionem: sciat aequus lector, nihil hic taxari, nihil rideri, nihil carpi praeter sordidum sermonis genus: quod superioribus seculis, omnia artium et doctrinarum studia, quasi diluvium quoddam inundavit. Equidem Thomas et Scotus tam profunde fuerunt docti: ut mihi videantur multa in Philosophia vidisse, quae ipsum Aristotelem latere potuissent: sed genus sermonis, quo utuntur tam ineptum est, tamque insulsum, ut nihil possit dici ineptius, nihilque insulsius. Quod autem mores Quod libetarii sacerdotis e Malleolo carpuntur: id boni et innocentes, non ad se, sed ad malos pertinere sciant. Nam horum luxuriae, Nevisanus [Orig: Naevisanus] in sylua Nuptiali eandem, quam nos, medicinam adhibet. Neque Philippus aut Erasmus in hoc dramate de negotio religionis, aut de articulis fidei disputant: sed tantum de studiis agunt humanioribus,


page 150, image: s605

et de rebus, quae pertinent ad universos. Qua quidem de re breviter te admonendum esse putavimus, ne quis calumniator, aut sycophanta mentem et nostram, et nostrorum verborum temerario ausu possit inuertere. Vale et Priscianum saucium pro tua virili sana et cura.

Argentorati, Anno etc. 84. 8. Calend. Ianuarii.

[Gap desc: errata list]