November 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

ACTUS II. SCENA I. Sathanas, cum tribus geniis malis.

SA: [Note: ska/zontes, Trimetri.] NE quis miretur, qui siem, eloquar paucis.
Ego LAR familiaris sum, ex familia vostra
Amplissuma, spectatores, per immensum
Beneficio quicumque habitatis orbem nostro.
Eam ego domum possideo multos nunc annos:
Deoque, generique inimicus hominum summus
Eorum, qui degeneres parent (malum) deo:
Et angelis caelestibus proinde ipsis:
Quibus ego fui longe beatior quondam.


image: s046

Nunc invidentia dei, atque odiis diris
Caelestium, exutus bonis illis, tenebrosam
Averni sedem habito, et stygis paludem atram,
Rex atque princeps omnium, quaeque sunt hisce
In terris, quaeque immensus ambiens orbem
Oceanus continet, quaeque aereis passim
Ventorum in regionibus volitant, quaeque
Per igneis aethereos vorsantur, inque imis
Terrae visceribus quaecumque latitant tandem.
Haec univorsa rex ego optumus, summus,
Et maxumus possideo: et cui lubet cumque,
Qui me veneratur et colit, lubens dono,
Utenda fruenda, possidenda pro arbitrio,
Quare velim admonitos omnes, et oratos,
Quibus nostra incolumitas et salus cordi est,
Quicumque sunt (sunt autem plurimi) summi
Et infimi iuxta, videant, per aeternum
Chaos Tartareum, perque regium nostram
Sedem, maiestatemque: ne quid hostili
Ab agmine ullo nostra detrimenti res
Publica capiat. Nam per Stygem, ab hoste non uno
Vexamur. Exhorresco Tartari pesteis,
Truculenta nomina. Sed vostri eloquar causa
Monendi. Vos accipite paucissumis quaeso.
Primum agmen, et omnium illustrissimum sane,
Sceptro eminens, ac diademate, homines inter,
Mentitur nomen scilicet arrogans diuûm:
In ceterosque ius sibi suum usurpat.


image: s047

Alterum, imbecille et ignavum genus, lingua
Ferox, loquacitate garrula pugnax
Tantum, cathedrae auctoritate confidit
Sola suae: nimis hercle iniuria, si fas
Est dicier: Tamen locus est, ubi ulciscar.
Restant duo agmina hostium, dolo ac fraude
Pugnantia, et insidiis magis, quam aperta vi:
Quod militiae sobolem gignunt diuturnae:
Numerumque ceu ex insidiis militum complent:
Suis freta sibi latibulisque lustrisque,
Domibusque furtificis, ludisque plagosis
Inanium litterarum. His ego suos cunctis
Ac singulis Thersitas, Arrios diros,
Asmodeos truces, Iulianosque
Veteratores habeo, et habebo. Sed mihi, dicam
Vere, quod res est, nil mihi tristius ludo:
Nihilque litteris potest magis quicquam
Excogitari invisum, et omnibus infensum
Modis. Quibus expugnatis, omnium victor
Euasero. Hoc est namque caput rei, et haec summae.
Hinc omnis tela ad nostram texitur cladem.
Quae nisi fraude et dolo, manuve violentae
Rumpatur, actum agimus. Etsi diu hoc saxum
Volvo iam frustra. Namque in hunc gregem nobis
Nimium licere non sinit patibulatus
Ille deus. Adeo hunc tuetur anxie, et munit
Excubiis angelorum: eumque defendens
Studiose pro illo acerrumeque propugnat.
Haec ita se nunc habent. Verum nisi fallit,
Qualem profitetur, Veritas dei, spes est,


image: s048

Futurum propediem, ut meo arbitrio impune
Saevire in hunc tandem liceat semel coetum.
Hanc ego ne occasionem negligam, cautio est.
Quare, mei ô proceres, quibus pari mecum
Sorte obtigit quondam Orci regia, et nobis
Quicumque nomina ex humano grege dudum
Dedistis, ac dabitis, datisque nunc vostra:
Vos, quaeso, in hanc incumbite unice curam,
Et omnibus huc modis contendite: hunc unum
Ut paedagogicum miserrumum coetum,
Quantum licet, hodie expugnemus audacter.
Quod sedulo qui fecerit, mihi in primis
Rem fecerit omnium gratissumam: et mundi
Huius dimidium sortietur: inque Orci
Basilica maiestatem proxumam nostrae
Tenebit. At quid video? Prodit en nostrae
Ipsius farinae homo optatissumus: dignum
Mala malum gallina ovum. Fugit nempe
Ludi palaestram, opinor. Hic malum magnum
Paedotribae dabit. Vos obsecro, quorsum
Euadat, attendite. Vostrae malumque ovum,
Malamque gallinam simul fidei mando.
Certum est, hodie fortunam periclitari omnem:
Quo isti saltem aegre faciam litteratori,
Ludoque. Nunc iam vos imitamini exemplum
Nostrum strenue. MINISTRI CUM PLAUSU:
I. age, age.
II. fuat, fuat. III.
age fuat.

ACTUS II. SCENA II. Absolon.


image: s049

[Note: Trochaici, Tetrametri, Catalectici.] PRoh dii immortales, ut mihi istic homines insaniunt:
Qui tam alacriter et iurgia, et plagas, et flagra, ob litteras
Persequuntur: et ludum haec, et artem, et otium vocant.
Valeat, valeat nobis iste ludus, atque hoc otium:
Quod magis occupatum reddit, atque defessum magis
Omnibus modis, quam cum est negotium in negotio.
Huc ego postea, quam ad ludum veneram, insuetus loci,
Litterariique ludi, sane quam rem egimus
Eleganter, adventum ante paedotribae, fortiter
Pugnando verbis et verberibus, usque adeo, ut ludum libris,
Pugnis, lucta, saltu, tantum non expugnaremus. Hic,
Hic ludus, vel extra ludum, eximius videatur mihi.
Quid multis? ex improviso litterator ilico
Intervenit. Ecce autem derepente, ceu praetorio
Edicto silentium: et concursus ad sedilia.
Ille primulum me, tamquam ignotum hospitem, ac velut
Saulem inter Prophetas, rogare: Qui? quid? qualis? unde sim?
Ego statim, a matre, inquam. Is, scilicet? inquit. Ego, etiam, inquam. Cedo,


image: s050

Inquit, a qua matre? Ego, mea, inquam. Bona verba quaeso: Sed
Quidnam instructus, inquit, advenis? Ego, libris, inquio.
Sane, video, inquit, sub alula. Quid ingenio, obsecro?
Instruendus, inquam, advenio. Tu mihi videre, non
In caula, inquit, natus, verum in aula. Cur? Quia tam aulice
Respondes. Sic sum, inquam. Ergo matrem, inquit, huc adduce tuam:
Ut quid ipsi mentis siet intellegam: Nunc igitur
Illam adductum eo. Sed non, plagiator, maxumo tuo
Sine malo: postquam gesta et non gesta ei enarravero.

ACTUS II. SCENA III. Abigael. Cainus. Penina.

AB: [Note: Trochaicum, Tetrametrum, Acatalecticum.] QUaeso te, fili, noli esse mihi aegritudini ac dolori:
Dum reduco te ad magistros: ubi pie informatus atque
Solide, in eximium tandem virum evadas. Id quod pater tuus
Imprudenter negligit sane atque incircumspecte. Ego vero


image: s051

Te moneo, fili mi, et si fas est, oro etiam, et obsecro te,
Obtestorque per Deum, et per amorem nostrum, ac per salutem
Et meam, et tuam, perque tui causa quos cepi labores
Sollicitudinesque: ne fili, ne ne contempseris: neu
Matris, quae tuarum rerum satagit, nihili auctoritatem
Pendas: ut reliquom volgus nunc liberorum. Sed pietatem
Reverere: et sapientiae atque disciplinae studium amore
Prosequere. Ipsae namque amore complectentur te vicissim:
Ac veluti sponsae amplectentur: et aureo collum monili,
Gemmeaque corona caput exornabunt, deliciae, amorque
Tuus, et vita, cura, lux, desideriumque, corculumque.
CA: Faciam, mater mea: Si ita est, ut dicis.
AB: age, video Peninam,
Ante aedes. Et certe in occursum properat venire nobis.
PE: Salvam Abigaelem te de rure gaudeo.
AB: habeo gratiam.
Quid me vis Penina? dic, quid est: ut ne in mora mihi sis,


image: s052

Dum negotium conficio.
PE: dic, mea Abigael, amabo:
Quid gnatum adducis tuum: quid ipso factura, obsecro te?
AB: Ad scholam deduco, ut artibus bonis ibi imbuatur.
PE: Ad scholam amabo? quem bene domi erudias.
AB: tun' ais? domi? inter
Bubsequas rusticanos, runcantes subulcos.
PE: haud ego istuc
Dixim. Sed tibi est, virtute dei, tuaque, rerum opulentia
Tanta, qui privatum alere magistrum pote quam facillume.
AB: et est nobis,
Largitate dei, utque suppetat diu, Id quod est, precamur.
Sed domesticam gnati veremur institutionem
Intra parietes, ne sit pudori magus, quam emolumento.
PE: Quid vereris? nihil est.
AB: ne nega. Numquam bene cum magistro
Mater educat suum. Aut haec indulgentia magistrum
Sua fatigat: aut parentum lenitatis opinione
Factus confidentior gnatus, ludit operam magistri.
Tanta copia domesticae praesertim pravitatis,
Ubi servorum, et nostra licentia peccandi aeque est infinita.
PE: Non hoc dixis: quod magis de ludo verum sit: ubi tanta est


image: s053

Ingeniorum varietas, et exemplorum pessuma semper
Semina. Taceo indignitatem rei.
AB: nam quid ego te moror autem?
PE: Audi pauca: meo te ut exemplo edoceam, quid isti ludo
Sit habendum fidei.
AB: audio.
PE: gnatum egomet habui, Pol felicem
Ingenio, et valde docilem, miro discendi studio. Verum
Hoc scholarcho discebat nihil praeter plagas pati. Ergo
Tandem aufugit.
AB: sua fortasse culpa?
PE: non. sed plagiarii
Victus importunitate, ut iis se studiis abdicaret.
AB: Ubi nunc est?
PE: in longinquis terris: ubi in aula est a tabellis,
In re lauta et splendida.
AB: res salva est.
RE: at tu tuis indignum
Factis feceris, tuaeque familiae ac rei sane indecorum,
Si gregario In ludo patiare desidere gnatum,
Volgus inter ignobile, bene educatum et eductum tuum.
AB: Bene mones. Verum etiam Pauli episcopi utar consilio, ut ne
Tibi molesta esse videar, mihi dum consilium requiro.


image: s054

ACTUS II. SCENA IIII. Penina.

[Note: Trochaicum uti proximum.] AUt falsum est, omnes quod aiunt, facile currentem incitari:
Aut haec admodum non currit, quorsum ego volo Quantum laboris
Mihi sumpsi, huic ut persuaderem? nulla tamen adhuc ea labascit.
Nec mihi fidem habet. NIMIRUM quisque ut sentit animo suopte,
Ita facilius obtemperat monenti, Quamvis haud mecastor
Curo, quam bene moneam: modo ei noceam, cui male ex animo pol
Cupio: ut istic plagiatori, qui gnatum hinc expulit meum.
Quem frater, ubi primum e militia meus revenit, probe. Nunc
Iesabelem viso, si domi est. Quae nunc lubenter audit
[Note: Trochaicus, Senarius.] Me, tum ut bene monentem, colit atque veneratur.

ACTUS II. SCENA V. Abigael. Paulus. Cainus.

AB: [Note: Iambicum, Tetrametrum, Acatalecticum.] QUid stamus? quin pultamus ostium leviter?
PA: quis homo est? eho,
Tun' hîc eras, Abigael mea? Boni quid portas?
AB: breve est:


image: s055

Nisi molesta sum.
PA: praefari mitte.
AB: virum nosti meum?
PA: Novi: quid tum?
AB: is flagitationibus tandem victus meis,
Hunc nostrum nuper ad vos erudiendum dederat in scholam.
PA: Quid tum postea?
AB: ibi, ut assolet, magistrum rustica sua
Licentia cum offendisset, reduxit, nescio quomodo, in
Rus illum secum. Hîc ego materni amoris benevolentia
Non potui facere, quin magistro commendarem denuo.
Offenso autem nosmet rursum, quantum possem, viro optumo
Reconciliarem. Id propterea te oratum advenio, ut me iuves.
PA: Facis tu, Abigael, sapienter, quod fers mansuetudine
Virum tua moderatius. Ita enim decet, onera mutua
Ferre invicem: ut exsequamur omnia pietatis sedulo
Officia.
AB: quid ergo censes? nam tibi obsequi certum est.
PA: ego
Tecum ad magistrum causam tuam agam, nisi quid est, quod me amplius
Vis, introimus.
AB: unum est. At nae inepta ego, quae tibi nimis


image: s056

Nunc occupato negotium facesso etiam amplius.
PA: nihil
Pericli est: audire expeto.
AB: est hominum genus praeposterum,
Sua quod nihil, aliena curat plurimum. Hi mihi modo,
Privatos intra parietes erudiendum gnatum ut darem,
Persuasum voluerunt.
PA: Sic est malorum medicorum ingenium,
Qui alienis in morbis scientiam profitentur, se ipsi curare non
Queunt. Tu mea, si hîc sis, non eos audias.
AB: Bene admones. Tuam
Auctoritatem persequi placet: quae multorum est prior
Mihi rationibus. Tibi pro benignitate multum tua
Deus benefaxit.
PA: et tibi. Sed iamne imus intro?
AB: I prae, sequor.