Almansor, sive ludus literarius : Comoedia: Ex Recensione autoris, secundo edita.Machine-readable textHayneccius, MartinHayneccius, MartinXML version, markup prototype, December 1999Ruediger NiehlmarkupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/hayne1haynecciusalmansor.htmls001.htmlhaynecciusalmansor.xmlhayne1/jpghtmlLeipzig: Abraham Lamberg, 1588.
Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
November 2004Ruediger Niehlmarkup
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check
ACTUS IIII. SCENA I. Esavus. Ophnius.
Iambici, Senarii, Octonarii, et Septenarii. NUnc belle defaecatis animis revortimurAlacriores, quam si litterario inLudo fuissemus. Quid tu ais?gestio, io, medius fidius.Abi sis mater, istoc dementato cum ludo tuo.Quem pol carnuficinam vocemus longe rectius.Ita me sanctissuma Nequitia servet, ut a sodali meoTercentum huiusmodi plagas malim lubens.Quam verbum duriusculum a magistro unum pati.Quid autem pessumae rei obtigisse dixerisPatri? quod affers insignitam frontem stigmate.Nam per Belum, nae certe, ludum oportet hic mentirier,Quem oculis numquam hodie videris.Phy, nihil inventu facilius. Iterum ille insaniitBacchanal.ut fidem modo facias.haec frons adest,Hem purpuratus testis. Quid requiras amplius?Nimrodium te praebes: novi artificem probum. Sed heus.quid est?Memorem esse oportet mendacem.Memini. Sed quis venit,Currens per plateam hac velociter? nisi maleProspicio, Iesabelis Absolon est.auscultemus hunc.Quid afferat.non temere est.et gemens venit.Et loquitur iam.huc concedamus, dum cognoscamus, quid siet.
ACTUS IIII. SCENA II. Absolon. Esavus. Ophnius.
Iambici, Octonarii, Septenarii, Senarii. UT me Beelphegor, Baal Bosor, Peor, Baalim omnes per duintSimul: quam facinus audax occepi: quam vix evasi. In acieStabam novaculae. Quid si insequantur nebulones? NihilPericli est.Revocemus hominem.sta ilico.Quis, qui me?non resitis verbero?potin'Me ut omittas?Potin' ut stes?vapulabis scelus.id fiet tibi.Ad pristinum revortere, unde aufugisti.ob, quid belluaAdeo nunc autem pertimui?compraehendere.Salvos sum.Iam senties.Eho, quid signi tutemet geris,Stigmatica in fronte fugitivus?quid tu tibiVis?E qua militia te profugum huc in pedes?E ludi militia.Num vos eidem obsecro datisOperam ludo, ad quam ego hodie Deo irato meoDeveni? quem ludum tu dicis? explana dilucide.Ubi flent nequam pueri, qui terunt libellulos:Apud fustitudinas, virgicrepidinas insulas.Ubi plagigera hominum genera se exercent alacriter.Ubi latebricolae infantes verberibus exagitant senes.Ubi otium est negotiosum; et lacrimabilisLudus, videris mihi, dicere.nimirum ubiVexansque vexatusque mutuam dolent vicem,Luto implicarier se, pulveribusque et sordibus,Suapte voluntate coacti.ut sibi ingratis adsuescereDiscant, quae vero grata sunt, iis se abdicent.Ut nota sibi dediscant, addiscantque incognita.Istunc ipsum ludum dico lutulentum et sordidum.Certe hercle, tu mihi philosopharier uno diePraeclare didicisti. Sed quid factum est? narra obsecro.Ille in me ineptus paedotriba debaccharierSuo more: ac nescio quibus me ludificarierIurgiis.nihil te meritum fortasse.ego illos desidesTroch: sen: Vellicare.quos?scholares: et scholarchumIamb: sept: Quoque.Palmario dignus.turbare audaciter omnia:Troch: oct: cat: Dissimulare callide: gaudere postea: clanculumIamb: tet: acat: Ridere.tandem deprehensus?opinione celerius.Credo.ubi tum impatiens iniuriarum, libris impactis in virum,Tantum me, quantum modo poteram in pedes.ô Baal Berith bone,Quam belle factum. Nam ni´mia est miseria, probum esse hominem nimis.Iamb: tet: cat:Quid vos? et unde? dicite quaeso.nos quoque clam parentesTroch: tet: cat: In ludum, non litterarium, sed nequitiarium,Perplaces.profecti, disco, pugnis, iaculis, saltibus,Luctaque et cursu, perquam eleganter ibidem insumpsimusHunc diem.ut me Baal perdat, qui istic non una interfui.Iamb: Tet: Cat:Hic ego nescio quibus pol exagitatum discum furiis,Troch: Tet: Cat: Dum salit, huius in frontem impingier.dii illi MoabiticiIambici, Septen: Malefaciant: Vulnus atrox ad medium usque pollicem.Nunc imus domum: et scholarchum huius facti insimulabimus.Iamb: Quadrat: Dignus est. Vel ego, si mihi nunc usus veniret, quid facerem scio.Septenar:Nunc tu nos ergo tuo suffragio iuva, si opusFuerit: nos tibi vicissim suffragabimur.Senarius.Lubenter: nulla mora est. audaciter invocate.ehem,Septenarii. Ludus aperitur.fugiendi tempus est.fac sis memorDimeter. Nostri.noli obsecrare: ero.
ACTUS IIII. SCENA III. Helius. Nathan.
Iambici, Tetrametri, Acatalectici. ITa faciam, ut iubes.namque aliud remedii non est.itaAudio.quin hoc tibi persuasum volo, eius ad me pueri nihilAttinere perniciem, cuius in ludo rara datur copia.Istuc enim, parentes curare addecet, qui perveniant.Ego mea non apparentibus in schola, nihil debeo.Ignavi, eo loci me redigunt, ut quid agam, aut quo pacto eosCogam, nesciam.qui coactus facit officium, nullus facit,Nisi ubique praesto sis. Aliter, ad ingenium cito redit.Potissumum vero in discendi studio, quod vel maxumeVoluntate tenetur, quae cogi non potest. Haec proptereaSensim formanda, et adsuefacienda est subinde ad optumum,A paruis, ante, quam sciant, quid facinus siet. Ubi omnibusModis simulare nesciunt, et praecipienti habent fidem,Beneque monenti sponte obtemperant facillume sua.Ubi vero in pravum induruit, frangas, quam corrigas, citius.Adeo, a teneris adsuescere, multum est. Sed tu fac, cum tuis utRedeas in viam. Et quod usque adhuc neglectum est, ut resarcias.Ego quod meum est, facio: et tibi tuisque non desum.habeo gratiam.
ACTUS IIII. SCENA IIII. Nathan.
Iambici, Trimetri, Acatalectici. PRofecto quanto magis magisque seriamOperam navamus, tanto illa apparet minus.Qui sit? Non me Christe reperio: nisi illud est,Quod magnus ille Stagirites videtur mihiPestem huius adduc ere geminam sane rei:Mollem educationem istam, indulgentiamAristot. 10. h)qi. cap. ult. Et 4. polit. cap. II. Et 8. cap. I. Quam appellant: et legum, quique legibusPraefectus est, magistratus incuriam.Hic mihi virorum usus est opera, qui litterasA puero amaverint, reique publicaeSciant interesse, litterarum auctoritas,Et quale quondam in disciplina nobiliSpartanorum pueritiae studium fuit,Auctoritate muniantur ut sua.Quod nisi fiat, quando beata civitasViris amabo nostra florebit bonis?At mihi passim nunc illa patrum indulgentiaeMentisque infringit una vires et corporis:Veteremque ludi sanctitatem proterens,Omnem invehit proteruit at is libidinem.Nam sic patrum disciplina nunc est, quasi parumReferat, utrum frugine, an nauci filiumHabeas: aut sane sic abutuntur scholis,Ut vitae liberorum sine controversiaTotius rationem iure inde reposci autument.At nae mihi suas falso rationes conficiunt.Ipsi quid negligant, parui pendunt: quid inScholis fiat, non fiat (ipsorum e captu) omnibusArticulis computant. Sed quam imperite? ageQuam importune? Vos spectate, quid loquor.Est, in animadversione qui pueriliumStudiorum, vitae, famae non parcit suae.Omnem profectum, omnes horas digitis suisMetitur, ut ne quid remittat uspiamSuo de studio, opera, labore, industria.Hunc inclementem, insanum, crudelem, asperumProclamitant, verbisque persequuntur acFerro. Rursum, si non dissimilis industriaDissimiliter cadit, ut fit, suntque plurimiDuri capitones, quos aratro, tribulo,Pistrino, caupona, incude (taceo cetera)Potiri conveniat, qui sunt asini ad lyram,Deus bone, quid iurgiorum? quae verba improba?Ludi moderatorem feriari, stertere,Cessare, connivere, hunc neglegere, aliumDocere: disciplinae operam fatiscere.Ludi coetum deminui ac dissiparier.Centena sunt haec, si commemorem, et amplius.Qui si recta rem reputarent via, mihiPropediem, scio, referrent alias gratias.Nunc iterum unam coitionem pertuli:Exspecto aliam: quae, si vivo, aderit perbrevi.Sic est enim nostrae salus provinciae,Ut omnium conviciis et iurgiisExpositi, non nisi velitationibusStipendium his mereamus. Ehem tibi Nathan,Colonus a praedio. Quid afferat novi?Nisi expolitum ad stivam retrahat suum.
ACTUS IIII. SCENA V. Nabalus. Nathan.
Iambici, Tetrametri, Trimetri, et Septenarii. POstidea, quam in astu dano, Caninum ad litteras,Non quivi ruri operam navassere, vixque absistere,Quin ocius retraxim ad stivam actutum, atque ad tribulum.Sed me suis usque antedhac argutulaMater venenis blanditiisque prohibuit.Et ipsa sum profectus nunc huc inscia,Visurus, an non dudum fatis CainulusStuduerit. Ergo mecum retraxo domum.Nam absque istoc tota familia tabescens perit.Neque diutius pati queo.Congrediar. Salve Nabale.hem scholarche, te,Te ipsum volo.quid novae rei?venio meumCainum videre: quid studeat: quid discat: anAbsolvit pensum in litteris dudum suum:Ut rebitet iam mecum rursus ad aratra et vomerem.Iam recte adsuescit ludo: primas litteras tenet.Hui, hoi, primas litteras? totum trimestre? at ut diiTe perduaxint litterator, cum libris ac litteris,Et cum scelesto ludo. Non tu tanto temporePlanissume eruditum carnufex duis?Quem ego trium dierum spatio, ruris omne magisteriumPerdocui, arando, pastinando, stercorando, occandoque,Birandoque, runcandoque, quantum est cumque. Tu scelerum caput,Me perdidisti, cum Caino, stimulorum seges.Cedo dum huc meum: Quem bubulcitarier domi satius est.Age dabo: et verus es.ego hac semestri litteratura tuaPlus damni feci, postquam huc (proh Dagon) ad te nos penetravimus,Quam biennium potessit integrum, vel triennium quoqueResarcirier: ita tagax me male tetigisti, et Cainulum.Pro quo mihi satisfaxis, ad praetorem ubi vocasso. Tenes?ut lubet?Veni mecum Cainule: et istuc litteratoris malamRem ire sine. Istunc quoque silicernium, qui exit: et utrumque: NosHabemus domi, ista qui contemnamus mendicimonia.
ACTUS IIII. SCENA VI. Syracides. Helius. Zipora. Ophnius.
Iambici, Tetrametri, Trimetri, Acatalectici, Et Septenarii. ITa facies, Heli, ut te moneo. Ne demulceto tuosBlanditiis liberos: ne quando in aerumnas te coniciant,Ex quibus haud facile te rursum expedias. Sed coniugem tuamVideon'?ipsa est: nisi me oculi fallunt.quid autem?quid?puerIpsam sequitur?atat occidi: Syracidem cum patre: niMox profugio, interii oppido miser.gnatumne ego aspicioMeum?subducit sese furcifer: clam profugit.quid sietMiror.Ehem tempestive video cum viro Syraciden.His ego primum flagitium hominis edisseram:Itaque faciam, in re manifesta nihil ut ausine causarier,Ad defensionem tam crudelis et inhumanae saevitiae.Quid est Zipora? quid portas? satin' recte sunt omnia?Hem litteratorem vobis nostrum patres. Quid ille nonHomo plagiarius audet in misellam nostram infantiam?Quid est?quin quicquid est, suo dic nomine.quid siet, rogas?Carnuficinam exercuisse oportuit, non aperire liberumAtque ingenuum ludumnum ergo ludi magister fecit?ah,Quid verbis opus est? Quia vos mariti, quando ad miseram infanti:Defensionem ventum est, tum estis infantuli, ideoque nos eumLaborem mulieres capimus. En his flagitium in filium.Ubi is obsecro nunc est? ubinam?quis?meus maior natu filius.O miseriam pueritiae miserrumam, his legibus, et hisMoribus. Quid est flagitium amabo, si hoc non est?cur eiulas?Quid vociferaris inepta? Explana atque explica, quid est.Quis in te fecit, quantam narras iniuriam?Quis? nisi noster ille grammatista plagiarius.Quid ita?quo pacto? dic.pugnis ac fustibusIta nostrum maiorem natu male contudit:Ut vix agnoscas, eundem esse. Sed ubi nunc est? obsecro vos.Nam me, sequebatur.male sibi consciusAufugit nebulo.certe hercle, quid sit, ego non intellego.Quin is hodie pedem in ludum non tetulisse unum dicitur.Convicium dicunt, qui id dicunt.pace sic dicas ipsius.Nolite credere. Ego aliter scio: et novi meum.Abi tu, percontare, quid verum siet: ne in te malumIstuc redundet ipsam, cuius alium insimulas nequiter.Tu hic mecum praestolare, Heli, ut sciamus, quid feratCum gnato Iesabel. Audiemus opinor iurgia.
ACTUS IIII. SCENA VII. Iesabel. Absolon. Syracides. Helius.
Metra eadem quae proxima. HAnccine ego iniuriam tam atrocem in me accipiam ut denuo ignaviter?O scelus, ô tempora, ô mores. O libertatem civiumIntermorituram. Quid erit, gnate mi, si sic erit, ut mihiNarrasti dudum?Sic est, mater mea. Ego mentiar tibi?Non didicisti, scio: Absolon miet non potui omniaNarrare: tot sunt, si meminerim.ô populares, incolae,Indigenae omnes. Tantan' crudelitate mendicabulumIn ingenuorum ingenuos uti liberos scelerosissumum,Impune? Vah, quo pacto plagium hominis audacissumiDigne suo ulciscar pro merito? Ut ipsi aegerrumeFaciam, mihique omnem libidinem atque animum expleam meum.Non est, mihi crede, in terris aliud pestilentius malum,Vindictae muliebri: quando iram femina talis concipit,Qualis haec est.Non sum apud me prae iracundia. A Edepol mihiDolor extorquet lacrumas. Ut illum intemperiae omnes ilico.Ita me Christus bene amet, ut cum leonibus et draconibusHabitare malim, quam cum femina irritate huiusmodi.Vah, quis cum mihi dabit obviam? Virum me natam oportuit.Proh, quam his cum manibus raperem, discerperem.Fiat tibi pessuma, quod impiis solet.Verum cur non adimus ante, quam furore percitaRapiatur, et se ipsam una, nosque eat omnes perditos?Quis homo est?Vah mater, ille est capularis sacrificulus.Ehem mulier mea, non te sic decet.vide,Quid inceptat?quid non me sic decet? fac sis mihi tuumSilicernium litteratorem: ut ei ostendam, quid siet,Opulentiorum liberos pro ludo habere: ut carnufexTuus iste me meosque nunc secundo iam ludos facit.Noli insanire mea tu: fac sis iracundiaeModereris, ut furori, ne te consumat, tuo.Mater mea, contiones occipit: quin imus hinc?Ecce autem: tu me etiam nunc ludificarier?Satin constat, quod stomacharis?ego videro.Non satis est. Ipsum percontarier magistrum convenit.Men' grammatistae plus fidei, quam naturali filio?Qui dignus iste non futurus est unquam gentium.Non turpe est.os durum.ego mendacem viderimMeum?non credo: nec praedico. Verum errat mea sententia,Qui magis plecten: em insectatur, quam peccantem conviciis.Plectentem? quasi plagis potius, quam libero.Pudore meliores fiant?Quo plaga crebrior,Hoc soboles melior.apage te senium nequam.tuas tibiRes habe: ad quem ego sinistro veni hodie genio.quin amabo te,Obsequere monenti hercle fideliter: et nobis morem gere.Eho tu, non tibi ille tuum proinde, ut meum mihi maleCruentatum habuit?non est.non?cascus cascum.adeon te quoqueVenenis iste fascinatum reddidit statim suis?Ut quod oculis vides, id perneges: quod non vides, tibiPersuaderi sinas?audi pauca.Quid, audi? captus es: habes.Quid habeo?pestilentiae habeas, quod nunc non habes, malum.An non infelix es, qui huic sic auscultaveris.Praestigiatori? qui succenturiatus hic adest,Ad socieni istius defendendam culpam sui.Ille male sibi conscius, nusquam comparet carnufex.Quapropter ego ad praetorem eo.Laudo mater. Servas filium.Ut illi dicam impingam grandem: et his una omnibus,Qui cum illo sentiunt.Vos hinc ite in cruciatum pessumum.Nam cornici oculos, aiunt, haud unquam cornix confixerit.Hunc certe nulla, nisi istaec mulier pepererit. Matrissat: hem?Tu ita facies, Heli, ut monui de filiis te prius tuis:Ut verum percontere serio: ne vostra indulgentiaPereant. Ego magistrum viso, actum ut quod est, sciat.