07 August 2001 Susanne Mussmann
TEI header added
17 Juli 2003 Peter Ströbel
markup completed, fragments joined and ordered
18 Juli 2003 Rüdiger Niehl
Line tags added - metre attr. added - TEI-header reformed - validated and transformed
23 Oktober 2003 Peter Ströbel
semantic tagging (name classifications) completed - spell check (MORPHEUS correction) completed Editorial status: typed text - structural tagging complete - semantic tagging formally complete, but name classifications shaky - no spell check (MORPHEUS correction ongoing)
26 April 2004 Peter Ströbel
partial spell check - partially new typed text added
June 2005 Ruediger Niehl
worked in corrections supplied by H. Vredeveld, some of them from earlier editions.


page 325b, image: s662

HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER NONUS.

REVERENDO PRINCIPI D. [Abbr.: Domino] IOANNI Dantisco a Curiis Episcopo Culmensi.

QUAM mihi misisti plenam Dantisce favoris,
Reddita Campensi littera teste fuit.
Tempus erat Tartesiacas iam Phoebus in undas
Stabat anhelanti praecipitandus equo [Note: Vredeveld: Orig.: aequo],
Parca sedebamus non magnae ad fercula cenae,
Cum tua sunt manibus tradita scripta meis.
Protinus appositae contempsimus omnia mensae,
Legimus et digitis verba notata tuis.
Nec legisse semel fuerat satis, inter edendum
Lecta quater nobis littera tota fuit.
Inde animis laeti, et tanquam votiva ferentes,
Sumpsimus audaci pocula plena manu.
Proque tua sacrum Baccho Dantisce salute
Fecimus, et Charitum Pieridumque choro.
Scilicet incolumem non te laetemur amici
Venisse ad rapidi littora Danubii?


page 326a, image: s663

Et quia te scribis regis pietate Poloni,
Visurum patriae regna beata tuae.
Hanc quoque gratamur sortem tibi, sed tamen illic
Nonnihil adversi quod quereremur erat.
Sicut enim gratum est patrios te invisere fines.
A nobis sic te tam procul ire dolet.
Ibis ad aequoreos sine me Dantisce Borussos?
Heu oculis, iterum quando vidende meis?
Ibis ad Arctoas Germani littoris oras,
Qua tibi sunt patriae subdita regna tuae,
Illic ut fueris propria iam sede receptus,
Dic age qui poteris non meminisse mei?
An poteris cari fieri precor immemor Hessi,
Qui te tam vere nec simulanter amat?
Non puto, nam duri nec te genuere parentes,
Nec stupidum tardo frigore pectus habes.
Quin potius cum sis mira pietate fideque
Praeditus, et tanto dignus honore coli
Cum tua fortunae virtus respondeat isti,
Quae tibi divitias ingeniumque dedit.
Cum tibi subiecto populo potieris, et arces
Altaque tranquilla moenia pace reges.
Saepe meo dices quae nam fortuna poetae,
Lubrica deducat tempora, scire velim,
Saepe meum dices seu nunc pia fata poetam,
Numina seu videant impia, scire velim


page 326b, image: s664

Atque ea cum volves animo, graphiaria posces,
Et scribes animi nuntia verba tui.
Namque nec Aethiopas ultra transibis et Indos,
Et nec Hyperboreo regna perusta gelu.
Communis mecum sub eodem sidere caeli,
Milia sed tantum pauca remotus eris.
Unde aliquam possis transmittere saepe salutem,
Unde queas Hesso scribere saepe tuo.
Quo queat et mitti nostrae tibi littera dextrae,
Littera non aliqua lassa futura via.
Nam quae nunc reliquos aderit mihi Musa per annos
Quanta futura mihi est tanta futura tua est:
Hoc tibi Meonio dici dignissime versu,
Voce Sybillina certius esse puta.
Accipe nunc tibi devotum Dantisce poetam,
Exhibitas vates accipe vatis opes.
Quas quia non alias habeo, quae mittere possum,
Munera, non animo despiciente feres.
Hoc tuus ille animi candor promittit, et ille
Qui mihi de tali pectore spirat amor.
Vive diu victure meis Dantisce Camenis,
Vive brevi versus subsequar ipse meos.

AD CLARIS. [Abbr.: CLARISsimum] VIRUM D. [Abbr.: Dominum] HIERONYMUM Ebnerum urbis Noricae Aerario praefectum.

QUod totiens te nostra vir ornatissime turbat
Littera, non vicio, sed ratione facit.


page 327a, image: s665

Nam mea Musa tuae pietatis imagine fidens
Non timet in vultus saepe venire tuos
Unice contemptis patrone Hieronyme Musis
Tempore quo vanum nil nisi nomen habent.
Accipe nunc etiam non vultu Ebnere maligno
In patriae laudes carmina facta tuae
Et si forte sinunt quae tanta negotia tractas
Hoc versus oculo vel properante vide
Forsitan invenies quod te oblectabit in illis
Et placida totum mente probabis opus
Et sat erit missi partem legisse libelli
Qui satis ex primo lemmate notus erit
Munera, de nobis meritae bene, fecimus urbi
Quae nequeant ulla munera clade mori
Nam quia vos vestram Musas duxistis in urbem
Se vobis gratas exhibuisse decet
Vos quoque tam gratas non deseruisse decebit
Ne vicio pereat gloria prima novo
Quantula nam res est unum fotum esse poetam
A populo rerum divite mille modis?
Quod te per superos, per et omnia numina testor
Carmina ne dura reice nostra manu
Tempus erit cum tu laudabere nominis huius
Famaque venturae posteritatis eris.
Atque aliquis spectans Ebnerum in carmine nostro
Dicet, et hac dignus laude vir iste fuit.


page 327b, image: s666

Quare age vir nostro fama dignissime saeclo
Adsere sincera munera nostra fide.

D. [Abbr.: Domino] CHRISTOPHORO COLERO V. C. [Abbr.: Viro Consulari] Norico.

Non te digna quidem, sed qualia munera possum
Mittere, quaeso hilari fronte Colere feras.
Qui cum sis merito sacri pars magna Senatus
Et doctis faveas doctus et ipse viris
Non metus est ne despicias haec vilia, neve
Displiceant animo carmina nostra [Note: Vredeveld: Orig.: nostro] tuo
Quamquam autem exsulibus nulla est hoc tempore Musis
Gratia, conveniens non ea caussa tibi est
Te studiis Musae puerum fovere benignae
Te tulit in molli gratia blanda sinu
Nimirum quia nostra probas tua sacra retractas
Et studia haec dextro nostra favore iuvas
Macte vir ingenio, atque animo dignissime tali
Debetur meritis gloria vera tuis
Et nisi vana animum veri delusit imago
Incluta per Musas fama parata tibi est
Nam cum tot superent nostrae praeconia Musae
Quae cecinere bonos, quae cecinere malos
Cur mihi non aliqua virtus tua laude feratur?
Mendacem virtus non habitura notam.
Nunc lege tristantis funebria carmina Musae
Tristia nunc, alio tempore laeta leges


page 328a, image: s667

Cum tamen haec inter Bilibaldi occurret imago
Et pia Nucelii fata, probabis opus.

MICHAELI ROTINGO AMICO carissimo suo.

Cum me tot meritis cogar debere fateri
Praeter amicitiae nomina sancta, tibi
Pectoris ingrati merita sim labe notandus,
Arguar, et nullam dicar habere fidem
Si tua sit nostris non indita fama libellis
Si potero officii non memor esse tui
Praecipue cum tu cupias e carmine nostro
Victurum aeternos nomen habere dies
Ingenui est animi specimen Rotinge, modesta
Ambitione, istas quaerere laudis opes
Vera quidem virtus, nec adultera, talia quaerit
Praemia, quae sancti nominis instar habet
Quae, nisi divina, nulla ratione parantur
Hei mihi quam multos iste fefellit amor
Quae quia divina tibi tu ratione parasti
Non aliqua falli conditione potes
Quo minus ad verae meritum virtutis honorem
Te tua quam minimo vita labore levet.
Alta petant alii spumantibus aequora remis
Opposito quaerant subdita regna polo
Divitias cumulent, celebrent fora, iurgia tractent.
Sceptra ferant, condant oppida, bella gerant.


page 328b, image: s668

Tu tibi tranquillae quae deligis otia vitae
Prosequere, haec pars est debita sorte tibi
Namque nec ingenium facilis natura negavit
Nec tibi sors etiam tota maligna fuit
Felix quem fortuna bonis mediocribus auxit
Quodque dedit proprium perpetuumque dedit
Hic neque magnorum miretur inania regum
Nomina, nec tumidi splendida iura fori
Cui sit honesta domi nec prodiga sumptibus uxor
Quae coquat ad tenuem prandia parca focum
Ille nec immodico spectet convivia luxu
Fercula nec multo pulverulenta croco
Ille nihil Siculas, mensarum crimina, cenas
Nec maneat famula mista Falerna manu
Sed si sorte sua vivet contentus, habebit
Commoda, quae regum nullius arca dabit.
Liber enim vivet, metuet nihil, omnia ducet
Frivola, quae vulgi pectora vana stupent
Quae Rotinge dei postquam tibi munere vita
Contigit, hac felix parte manere potes
Rebus in humanis quantum licet esse beato
Parta tuis studiis vita beata tibi est
Quae precor ut tranquilla tibi et diuturna supersit
Ut sibi concessam sera relinquat humum.

AD IOACHIMUM CAMERArium suum.


page 329a, image: s669

Saturnalitiis quid agam Ioachime diebus
Te vere digna simplicitate rogas
Dum totis plebae sonant spectacla theatris
Dum tota Bromius regnat in urbe pater
Mutua dum celebrant laeti convivia amici
Dum minimum tota quisquis in urbe sapit
Cum me nemo vocet, nemo me accedat amicus
Cum spernant omnes quos ego semper amo
Quid faciam potius quam solus inertia tractem
Quae studia in vacua sunt mihi sola domo?
Nam quis, ut in tali populo, dignetur amicum
Qui nunc istarum non sit amicus opum?
Quis nam tali inopem dignetur honore poetam
Qui nisi Musarum commoda nulla ferat?
Atque ea Musarum quis amet iam commoda, quando
Contemnunt etiam quos adamasse putes?
Haec mihi caussa fuit laetis Ioachime diebus
In vacua solum delituisse domo
Qui scis quam soleam gaudere sodalibus illis
Qui mea non aegre libera verba ferant
Quamquam haec ipsa suos novit sibi ponere fines
Si qua mihi est animi libera simplicitas
Nunc tamen hoc mirum poterat Ioachime videri
In tanto populo posse latere aliquem
Praecipue dum nemo latet, dum laeta laborum
Pectora, laetitia concutiente, strepunt


page 329b, image: s670

Hoc urbs tam populosa viris mihi tempore facta
Desolata viris, sicut eremus, erat

AD EUNDEM

Pro bene vestito Fabio Ioachime poetam
Mittimus investem nos tibi Simichidam
Non male vestitum tamen illum, Doride palla
Sed Latia tristem semiferumque toga
Qui tamen hoc etiam quod de Sybaritide terra
Venerit in silvas Romule Thybri tuas
Parte bona debere tibi Ioachime fatetur
Non ita nullius nomina frontis habet
Iure igitur peregrinatus fer pascua mecum
Romula, Secaniam te duce rursus adit.

D. [Abbr.: Domino] IOANNI MYLIO IUREconsulto.

Nudarum Chorus ille gratiarum
Blandarum Chorus ille ineptiarum
Pictarum ille chorus facetiarum
Seras convenimus ad lucernas
Sed serae tamen ante quam lucernae
Accedantur, in arce regis Hessi
Regis non per inepta gloriosi
Regum nomina perditissimorum
Sed per mustea regis ebriosi
Bacchi munera delicatiosi
Quare care Myli tuum vocamus


page 330a, image: s671

Tam carum caput, fidele pectus
Ad seras, et ad ebrias lucernas
Ponemus tibi nobilis ferinae
Partem, Calidonidosque propinqua
Missam indagine vepribusque silvae
Et nil praeterea, sed ipse tecum
Adduces breve symbolon, quod isto
Pacto conveniemus, ut luamus
Et vino simul et vacante mensa
Quicquid perdiderint et haec et illa
Quaeris nomina forte, Quaestor, Hessus
Hoepellus, Stibarusque Micalusque
I nunc esse nega chorum facetum.

IN LIBELLUM [Note: Vredeveld: Orig.: LIBELLAM] ASTROLOGICUM Ioachimi

Si memoratur Atlas caelum sudasse ferendo
Si tulit Herculeus sidera fessa labor
Si flammas rapuit Iovis alta ex arce Prometheus
Si Lunam superis abstulit Endymion
Te quoque posteritas credet Ioachime fuisse
Caelestes solitum scandere saepe domos
Qui tanquam astrifero sis nuper ab aethere lapsus
Astra, gradus, orbes, lumina, signa doces
Qui tam pulchra novae potuisti tradere luci
Scripta palam nullo tempore visa prius

IN POETICAM HIERONYMI VIDAE


page 330b, image: s672

Non ita pontigenam Venerem bene pinxit Apelles
Non ita Phidiacae numina sancta manus
Quam bene puberibus iuvenem deducit ab annis
Ad Musas docti provida cura Vidae
Hunc lege qui magni cupis aurea scripta Maronis
Tramite difficili non remorante sequi
Una fere patria est, non una est vena, sed ausum
Hoc sperare tamen dixeris esse Vidam

LAURENTIO VIGELLIO SUO.

Cum nostra fugeres Laurenti nuper ab urbe
Cur me tanta tibi fallere cura fuit?
An quia me comitem fieri tibi posse timebas?
An quia quem cuperes fallere dignus eram?
At mihi dixisses abiturum mane, dedissem
Quae tibi nunc sero carmina missa vides
Omnia debebant non falsos inter amicos
Verba etiam falsam non habuisse fidem
Si tamen officii ratio te iusta coegit
Non est ad veniam ianua clausa tibi
Nam potius mandata tui contempseris Hessi
Quam patris, haec venia res caritura fuit
Interea haec age trade meo mea carmina Paulo
Serius at culpa carmina missa tua
Me, si forte roget, venturum dicito, sed quam
Tu prius huc redeas, posse venire nega


page 331a, image: s673

Quod si Pieridum tibi nunc subit ille sororum,
Quem modo iactabas, non simulatus amor.
Non te cura diu patriae damnosa tenebit,
Iam volucer certe Daedalus esse voles.
Iam tu Triptolemi cuperes conscendere currus,
Iam quoque si careas talibus, ire pedes.
Quod si cura tenet cari te iusta parentis,
Exspecta, nihil est cur properare voles.
Et si iam meliore loco res facta parenti est,
Non video cur non huc rediisse queas.

IN PLUTUM ARISTOPHANIS A Thoma Venatorio versum.

Auribus ut placeant Graiorum versa Latinis,
Res est difficili plena labore dari,
Praecipue numeros numeris qui reddere possint
Crede mihi paucos tempora nostra ferunt.
Quamquam sunt etiam multi qui fortiter audent
Carmina Romano vertere Graeca sono.
Cum tamen exhibeant nil quam quod fortiter audent,
Praestitit audaces forte fuisse minus.
Non tamen ergo sua fraudandi laude fuerunt.
Qui bona de Graiis nostra dedere bonis,
Sic Venatoris Romano carmine Thomae
Iam loquitur noster factus Aristophanes.
Non equidem totus, nec enim fuit utile totum
Vertere, quod melius comica Graeca sonent.


page 331b, image: s674

Hoc tamen ingenii specimen dedit utile Thomas,
Forsitan exemplum si placuisse queat.
Tu cui caecus erat prius et sine lumine Plutus
Aspice, num sumpta luce videre queat.

ANDREAE OSIANDRO.

Cum neque sic magni tractes oracula Christi
Ut queat humani te puduisse loci.
Cum neque sic sophiae mysteria sacra sequaris,
Ut nolis levibus te recreare iocis.
Cum te nulla adeo curarum seria turbent:
Ut gerere a Musis corda aliena queas.
Cur mihi non animum nugas Hosiander ad istas
Quas damus a curis dissoluisse voles?
Et tua quandoquidem nobis praesentia rara est,
Et mea, nescio qua conditione, tibi.
Ne sit amicitiae tamen haec iactura, quod illa
Debuit officium littera testis agat.
Lugubris interea funebria carmina Musae:
Perlege sic videas funera sera, Vale.

AD GEORGIUM HALOANDRUM.

Si quid Haloander sacratis legibus oci
Subtraxisse queas, ista prophana vide,
Non quia sint adeo sacratis dissita, ut ore
Hoc Musae possint erubuisse loqui.
Sed quia funebres imitantia carmina luctus,
Laetitiae cultus non habuere suae.


page 332a, image: s675

Nec tu Pieridum nunc es novus incola regni,
Cognita iamdudum Castalis unda tibi est.
Non opus ergo meas tibi depinxisse Camenas,
Quas satis ex ipso nosse colore potes.
Quod si forte tibi minus haec legisse vacabit,
Hoc satis est, oculo transiliente vide.

AD HONESTUM.

Sunt qui quod numquam potuerunt esse vocantur,
Moribus et vitae nomina falsa gerunt.
Tu quoniam vere, quod diceris esse vocaris,
Et quod te decuit nomen honeste geris.
Quid mirum si nostra tuis se moribus aequam
Exhibet officiis capta Thalia tuis.
Musica sume igitur grato munuscula vultu,
Quae damus et nostri hoc pignus amoris habe

MICHAELI ROTINGO.

Divinam, placido qui praefers nomine, pacem
Candida qui placidae munera pacis amas.
Pacifici placidas Regis te transfer in aedes,
Cum vagus occiduas Phoebus adibit aquas,
Mollia securae tractabimus otia pacis,
Qui chorus aetheriae pacis amamus opus.
Angele pacis ades, pacem fer, Veneris autem
Omnia pacificae plena quietis erunt.
Quamquam saepe soles pacem turbare loquendo,
Et sedet in lingua bellica virgo tibi.


page 332b, image: s676

Sed venias, quia pacis amans Deus omnia nobis
Laeta bono propriae pacis amore dabit.

GEORGIO HOEPELLO COMPATRI.

Huc mi Compater huc adesto quaeso,
Postquam sol feret Hesperum cadentem,
Arcem tunc pete Regis imperantis,
Notos iam tibi cognitosque ab usu,
Montes scandere, nam chorus tuorum
Nostrarumque simul sodalium te
Exspectabit in arce consueta,
Atque ut cuncta scias, memento tecum
Nudae symbolon attulisse mensae,
Sed parvum sed inutile et minutum,
Nam magnis rata poena iam statuta est.

HUMANISSIMO VIRO D. [Abbr.: Domino] GEORGIO Gaudero Patricio Norico.

DIcere saepe tibi voluit Gaudere salutem,
Anxia amicitiae nostra Thalia tuae
Dicere sed variae caussae tenuere volentem
Non passae audaci currere, ut ante, via.
Quarum cum plures aliae, tamen omnibus illis,
Plenior, improbitas temporis huius erat.
Nam quis inaudaces hac tempestate Camenas,
Iudiciove probet consiliove iuvet?
Sic abiecta iacet contempti gloria Phoebi,
Palladis artisciae languit omnis honor


page 333a, image: s677

Rara suum studiis adhibet quem debet honorem
Gratia, rara suum littera pondus habet.
Artibus eximiis tantam invexere ruinam
Nuper honorificum turba professa locum.
Munera linguarum tam pessum cuncta dederunt,
Tam populo nugis imposuere rudi.
Ut sit in hoc ullis vix hiscere tempore tutum,
Qui colimus sacri Musica regna chori.
Qualiacumque tamen sint haec Gaudere Georgi,
Non deploratae conditionis erunt.
Spirat adhuc aliquis Musis favor et sua nondum
Deserit abiectas gratia Pieridas.
Dum te dum similesque tui non prorsus honorem,
Sacraque Musarum deseruisse iuvat
Tu tamen in primis nisi me vaga fama fefellit,
Unicus Aonidum diceris esse comes.
Macte tua virtute chori comes unice nostri,
Praemia virtuti sunt nova danda tuae.
Gratulor applaudoque tuae super omnia famae,
Nec laus hac melior quam sequerere fuit,
Ardua namque mihi res et praeclara videtur,
Inter opes studiis invigilare bonis.
Semper enim studiis inimica opulentia rerum est:
Ut status et ratio temporis huius habent.
Nanque vetus melior fuit et sapientior aetas,
Cum pulchrum doctis regibus esse fuit.


page 333b, image: s678

Cum res principibus nisi doctis nulla daretur,
Publica quo patriae cumque gerenda modo.
Tu quoque divitias doctae iunxisse quieti
Prorsus honorifica conditione studes.
Cunque trahant alios ad inertia ventris avari,
Otia, te studiis appopulantur opes.
Macte iterum virtute ista, qua gloria numquam
Accedet titulis clarior ulla tuis.
Me nisi fama chori vatum vulgata fefellit,
Nominis ista tui fama perennis erat.
Nam mea non possunt aliquam sentire ruinam
Carmina, sit Musas illa secuta licet.
Vive igitur missa laetus Gaudere salute,
Si qua potest Musis tristibus esse salus.

CLARISSIMO VIRO D. [Abbr.: Domino] HIERONYMO Baumgartnero V. C. [Abbr.: Viro Consulari] Norico.

Sic tibi faustus eat sic sit sine nubibus annus,
Cuius nunc subeunt limina solis equi.
Sic te nec tergo videat nec fronte maligna,
Cuius hic apta deo nomina mensis habet.
Ut bonus esse soles nostris Hieronyme rebus,
Sive benigna dea est, sive maligna dea est.
Cumque alii dubiis seu certis casibus actum,
Vel male dissimulent, vel simulanter ament.
Solus fortuna retines in utraque tenorem,
Constantes animi quem retinere solent.


page 334a, image: s679

Cunque satis videar desertus ab exule Musa,
Nostra est in patria te duce Musa sua.
Tu quod erat certe sine me mihi triste futurum,
Exilium patria dulcius esse facis.
Nate deas inter Phoebaeia regna tenentes,
Corporis atque animi nacte decenter opes.
Debeo plura tibi quam debuit optimus olim
Temporis Augusto conditione Maro.
Nam neque tunc ullo fuerant sine honore Camenae
Nec sua principibus fama maligna fuit.
Tunc sua erant vulgo non invidiosa poetis
Praemia, tunc censu non caruere scholae.
Nunc studia aversum frigent neglecta per orbem
Et vix quo miserum corpus alatur habent.
Et nisi neglectis urbs Norica praestet asylum,
Aut nulla aut tenuis vita futura fuit.
Qua tamen et talem nisi te fortuna tulisset,
Quid mihi cum turba Noris amoena tua?
Ante meos ergo viventis spiritus artus
Deseret, et rursus cum volet intus erit.
Quam tantis possim meritis ingratus haberi,
Nomine quanta tuo iam mihi ferre grave est.
Quod tamen ingenio possum studioque fideli,
Non erit officii languida cura mei.
Et mea si vitam, quam sperant, scripta merentur,
Forte aliqua hoc veniet nomine vita tibi.


page 334b, image: s680

CHRISTOPHORO COLERO V. CONS. [Abbr.: Viro Consulari] NORICO.

Qui quod habes veris nomen virtutibus aequas
Digne quidem versu sed meliore cani.
Quanta tua est probitas qui quae tibi scribimus olim
Vilia, laudari carmina digna putas?
Tale equidem nihil agnosco quod nominis huius
Mensurae ratio parvula ferre queat.
Dum tamen ingenue laudas mea, laude ferendum
Candorem ostendis pectoris esse tui.
Note per Aonii nemoris spatiosa vireta,
Tu quoque Castalio fonte Colere satur.
Quas tibi pro pietate tua persolvere grates?
Quae possum meritis praemia ferre tuis?
Quid nisi quod laudem, si quam mea scripta merentur
Deberi fatear tempus in omne tibi.
Qui me nil meritum de te bene, fronte benigna,
Accipis et multa dexteritate foves.
Quae quia natura est tibi tam generosa, nec umquam
Parte bona similis desinis esse tui.
Certa meae venit de te fiducia menti,
Per te etiam nostras posse valere preces.
Cum sis Noricidae pars tu quoque magna Senatus,
Turbaque patronum te studiosa colat.
Non est quod metuam ne sit tibi nostra molestum
Carmina mansueta sustinuisse manu.


page 335a, image: s681

Accipe nunc igitur missi tibi scripta libelli
Et patriae laudis perlege scripta tuae
Non tamen hic opus est totum legisse libellum
Pene satis fuerat lemmata sola legi
Quod si forte tibi mea scripta Colere placebunt
Fac precor effectum quae placuere ferant
Sit tibi sit felix qui nunc novus inchoat annus
Integer, et nulla labe notandus eat
Sidera sic nullam cladem tibi saeva minentur
Sic tua te salvo sit tibi salva domus.

IN LIBELLUM GEORGII SABINI.

Unius immenso monumenta volumine dixit
Caeculus, errantis per duo lustra viri
Multorum exiguo monumenta volumine dixit
Hac duplici claudens fine Sabinus opus
Accipe nunc generosa tuas Germania laudes
Ni sis, ut solita es, nescia forte tui
Quanta sit ingenii, quae gratia carminis huius
Tam te scire velim quam rogo ut ista legas
Si qua fides tamen est senioris habenda Poetae
De Iuvene, oracli carmen id instar habe
Me nisi fama chori vatum vulgata fefellit
Gloria Pieridum prima Sabinus erit.

VINCENTIO OBSOPOEO SUO


page 335b, image: s682

Cui verum non falsa dedit victoria nomen
Vincenti solida vincere docte fide
Si qua tui te cura tenet, sicut tenet, Hessi
Ad Madidi mecum vina bibenda veni
Quod si non mecum venias post ipse venito
Cum fuerint soceri prandia sumpta tibi
Invenies illic quod te invenisse iuvabit
Simpliciter plenum pectus amore tui

D. [Abbr.: DOmino] GEORGIO STURTIADAE

Cum nec finem habeat virtus tua maxima nec dum
In me profusa desinat esse liberalitas
Nunc quoque Sturtiade non desinis esse benignus
Quin vina mittis illa quae promiseras
Condita de veteri quae tu nova ducis amurca
E fece vini vina dicta sobria
Sic quoque nunc crescet meritorum turba tuorum
Augebiturque vera liberalitas.

IOBO GASTO SUO.

Gaste salutiferi mysteria promere verbi
Docte bona nobis cognite Gaste fide
Cum tibi non desit facundae gratia linguae
Quique bonis vere candor inesse solet
Cum tibi sint et opes nec iniquae, nec nimis amplae
Sed quae sufficiant teque decere queant
Quid mirum si te placide studiosa colentem
Otia, doctorum candida turba colat


page 336a, image: s683

Quorum praecipuo quia me dignaris in albo
An meriti possim non memor esse tui?
Anne ego cum celebrem per nostras plurima silvas
Nomina, te tacitum praeteriisse queam?
Non ita me faciles adament super omnia Musae
Non ita me vatum numina sancta probent
Quae mihi nunc caro deducere carmina Gasto
Incipient, et tu carmine dignus eras
Dignus eras et qui nostris legerere libellis
Quique decus scriptis adiicerere meis
Sed tamen haec alias tibi liberiore feremus
Pectore, nunc aliud quod meditabar erat
Iam Sol hiberno fugiens Chironis ab arcu
Capripedem modico lumine Pana subit
Orgia nascentis prope sunt natalia CHRISTI
Gaudia quae nobis laetitiamque ferunt
Nos domini tecum genitalia festa colemus
Nos duo amicitiae maxima turba tuae
Nos duo fatidici non ultimus Hessus honoris
Et Lucas verae cultor amicitiae
Non opus ut speciosa pares convivia nobis
Fercula sunt tecum qualiacumque satis
Plurima non etiam perdemus vina bibendo
Cultores CHRISTI sobria vita decet
Tres erimus tecum, si quartum quaeris amicum
Adde Sigismundum, plena Phaselus erit


page 336b, image: s684

Si tibi forte alia ratione videtur agendum
Rescribas quid non, quidquid morere. Vale

IN MENSA SUA NORIBERGAE

Ter tribus atque tribus mensa est haec sacra puellis
Non tibi cui mater, qui pater ante, fuit
Si tamen et Bromium super hac libabis honorem
Pro numero Charitum Pieridumque bibes
Tredecimus Genio dabitur, sed plenior, haustus
Laetitiae reliqui laetitiaeque deo
Si qua voluptati debentur sobria sumes
Pocula, deformis sit procul ebrietas

AD IOANNEM CATZMANNUM Noricum Iocus.

Regis amans magnoque comes gratissime Regi
Quo non maiores possidet alter opes
Denique sceptrigero carus Keczmanne Poetae
(Regia nunc fatuus sceptra Poeta tenet.)
Cum sis sceptrigero carus Keczmanne Poetae,
Cuius tu Musas non simulanter amas
Cum tua non habeant aliquem praecordia fucum
Nec mens a lingua dissonet ipsa sua
Quid mirum nostros si non sis inter amicos
Ultimus, et multis si videare prior
Sicut amicitiae constabant iura fidelis
Donec in una annis pluribus urbe sumus.


page 337a, image: s685

Sic quoque temporibus debet constare futuris
Quo nos cumque loco fata futura manent
Ergo ego non patiar nostris tua grata libellis
Nomina non aliquo laudis honore legi
Non tamen huius erat mihi nunc suscepta laboris
Non etiam ratio haec temporis huius erat
Longe aliud fuerat quod nunc mea Musa volebat
Res tibi versiculis nota duobus erit
Lyncus et ipse tuas hodie veniemus ad aedes
Si vacat, et si nos forte venire voles.

IN FORIBUS SCHOLAE ERPHURDIANAE CUM E NORICO REVERSUS esset Anno M. D. XXXIIII.

Ecquod adhuc reduces quo nos adducere Musas
Possimus placido sidere, tempus erit?
Fallor an hanc fato melius currente reduxit
Versa remolliti numinis ira, diem?
Sic ego, Castalidum sic reddidit una sororum
Nec de gente novem carior ulla mihi est:
Quae modo fatalem casum clademque secutae
Indigno miserae vulnere concidimus
Spem nactae meliora dari iam numine Divum
Tempora, de tenebris tristibus eruimur
Et simul amissum studiis reparamus honorem
Heu nimium clades haec diuturna fuit


page 337b, image: s686

Quare age perge datum fatis urgere laborem
Cetera permittens, qui regit ista deo
Talibus Uranie dictis solata rogantem
In patriae rediit lucida regna suae
Nec tu Ghericola [Note: Vredeveld: Orig.: Ghericula] sive es vetus incola in urbe
Seu novus in nostris sedibus hospes ades
Ne tu vana putes nostra te voce moveri
Certa est, et causas res habet ista suas
Quas tamen hic nimium fuerit memorare molestum
Et fuit alterius temporis iste labor
Nunc age qui reduces poteras sperare Camenas
Me duce Musarum limina rursus adi
Me nisi versa retro fati vis certa fefellit
Iam suus ingeniis restituetur honor
Iam studia amissum decus et detracta resument
Praemia, iam virtus nulla iacebit iners
Nam quid ut humanis rebus studia ista negemus
Quae colimus? quae nam vita futura fuit?
Numquid ut indoctis regerentur et orbis et urbes?
Qua ratione nec hae stare, nec ille potest
Mille alias taceo caussas, si mille requiras
Qui sapis, occurrent milia multa tibi
Quisquis es aut parvi novus aut vetus accola Gherae
Ne sine iudicio scripta fac ista legas
Nos tibi, ne dubites, Pegnesida liquimus Urbem
Cultaque Thuringae venimus arva plagae


page 338a, image: s687

Non quia non fuerim meritis et honoribus auctus
Sed quia magna Scholae cura mihi huius erat
Quae me quo potuit semper dignata favore est
Huic ego me gratum qua ratione negem?
Hanc modo fert animus merito relevare iacentem
Si sinat hoc qui nos, quod sumus, esse sinit
Quis tamen hoc ausit de se promittere solo
Multorum series ista laboris eget
Accedent alii qui nos aut artibus aequent
Aut etiam ex ista vincere parte queant
Cetera succrescens moderabitur omnia tempus
Proxima iam tanget littora nostra ratis.

IN EFFIGIEM PRINCIPIS HESSORUM

Quem iuvat Hessiaci faciem vidisse Philippi
Haec videat docta facta parerga manu
Nondum contigerat sexti confinia lustri
Floris ad huc primi tempore talis erat.
Tempore servilis quo dira incendia belli
Sustulit, et pacem per sua regna dedit
Reppulit insidias positas sibi fortibus armis
Fulmineo Francas terruit ense plagas
Exitium praesens elusit ab hoste paratum
Illius Augustum paenituisse ferunt
Omnes Europae reges conspexit et urbes
Cumque his certa sibi foedera constituit.


page 338b, image: s688

Pronior ad pacis, quam belli semper ad artes
Tanta gerens primo tempore, talis erat
Nunc quoque terribili quatiens arma horrida motu
Talis ad huc magnos fulminat ante Duces
Talis in arma viros rapit, et Mavortia sternit
Agmina, ceu gladiis obvia quaeque metens
Wirtemberga [Note: Vredeveld: Orig.: Vvittemberga] domos talem nunc esse fatetur
Hoc duce quandoquidem reddita tota sibi est.
Tanta sui primo potuit qui tempore veris
Illius autumnus conice qualis erit?
Quicquid erit, nisi mens veri praesaga fefellit,
Ipse brevi magnis tempore maior erit.

IN EFFIGIEM DUCIS UDALRICI WIRTEMBERGENSIS [Note: Vredeveld: Orig.: Vvirtenbergensis].

Hac ducis Ulrichi depinxit imagine vultus
Nil praeter vultus pingere docta manus
Quod si tam possent animi quam corpora pingi
Taliter haec aliis posset imago loqui
Florebam regno, atque opibus, me gloria bello
Extulit, eximio milite fortis eram
Qualis in imperium fuerim, nec tu puto Caesar,
Maxime si vivas Aemiliane neges.
Iam pulchra nimium felix mihi prole videbar,
Iam mihi summa bonae spes rata pacis erat.
Invidit fortuna, meosque evertit honores,
Et patrias fractis rebus ademit opes.


page 339a, image: s689

Exutus patria atque opibus tria lustra peregi
Tam sunt exilii tempora longa mei
Nec merui cur indicta ratione perirem
Quae fuerat facti certa decensque mei
Vidit, et ex merito quod iudicat omnia numen
Reddidit et patriam divitiasque mihi
Frivola Siggingi quo tempore bella repressit
Et capto pretium laudis ab hoste tulit
Insta meus pro me num moverit arma Philippus
Debita iustitiae gloria testis erit.

D. [Abbr.: Domino] GEORGIO SPAlatino suo.

QUalis eras in flore tuae Spalatine iuventae
Talem nunc etiam gratulor esse virum
Cum soleant alios aulae corrumpere Regum
Miror te mores non posuisse tuos
Qui dum Saxonidos splendore moraris in aulae
Quinque tuae vitae lustra peracta vides
Da Curios Fabiosque mihi magnosque Catonas
Desinerent istic moribus esse suis
Quando igitur puero nihil es mutatus ab illo
Quem mea Bucolico carmine Musa canit
Si qua tuo temere Spalatine negaveris Hesso
Iam mihi longe alius quam Spalatinus eris


page 339b, image: s690

Ergo ubi pastus eris mensae condita ducalis
Insipidum panem vix habiture, veni
Nos tibi pro patinis numeros, pro carne libellos,
Pro condimentis libera verba damus.
Talia si potes esse veni, sed ut omnia possis
Quam venias ad me sis satur ante vide
Sed cur non venias etiam ieiunus ad Hessum
Qui verbis alios exsaturare potest.

D. [Abbr.: Domino] THOMAE GRANMERO REGIS ANGLIAE Legato.

Magne vir et certe meliori digne Thalia
Quae memoret laudi carmina digna tuae
Quaerere praecipuo cur me digneris honore
Caussa satis praesens, cum libuisset erat
Quod ni praecipuis clarus virtutibus esses
Non esset meriti gratia tanta tui
Quod nisi tam magno Regi carissimus esses
Non esses patriae gloria tanta tuae
Quas quia tam raras generoso in pectore dotes
Quod quia tam meritis nobile pectus habes
Dignus Homeriaco Thoma Grammere fuisti
Carmine, nec Musa tam titubante cani


page 340a, image: s691

Dispeream tamen et cunctos extinguar in annos
Ni tua perpetua nomina laude feram
Et tua Germanum non nesciet Anglia vatem
Anglia Germani sanguinis alta domus
Nunc non passa fuit brevis haec angustia longum
Scribere, et hoc quod habes vix rude carmen erat.

Finis Libri Noni Silvarum.