CLARIS. VIRO DOMINO IUSTO IONAE PRAEPOSITO WITTENBERGENSI AMICO incomparabili suo Helius Eobanus Hessus S. D.
PRIORES TRES silvarum mearum libros, optime ac doctissime Iona, singulis amicis nominatim dedicavi, quartum tuo clarissimo nomini reservavi, non quod in eo tantum tuum nomen celebretur, sed quod primus hic est, qui Lyrica contineat, quibus te semper mirifice delectari solitum esse non sum nescius, cum et in eo genere, sicut et in elegiaco 1535: Orig.: eligiaco multa luseris, hodieque ludere soleas, quoties animum illum vere generosum a gravioribus curis, quae tuae dignitatis ratione numquam fere tibi non sunt obeundae, remisisti. Quid enim esse potest uno te urbanius? quid civilius? quis morum elegantia ornatior? quis ad risus liberales, et iocos cum dignitate facetos aptior? Cum enim ab ineunte ferme aetate eisdem initiati studiis, magna ex parte una vixerimus, quid mirum si
te vix quisquam novit, quam ego melius? Est profecto inquis, in Elegia dignitas maior, et naturae vis amplior, fateor, sed in isto genere vel tristia vel non satis pudica describuntur, magna ex parte, neque enim sic praefractus ac rigidus esse velim, ut honestatem ac gravitatem elegis adimam. Nam Philippus quidem noster eo genere psalmos et "et" lacking in original, supplied from 1535 ipse scribit, et ab aliis exigit. In Lyricis vero gaudia, ioci, risus, sales, amores, et alia id genus dominantur, non tamen adeo sola haec ut seria non admittant. Nam ego quidem ut in elegia ab impuritate rerum et verborum semper abesse volui, sic lyrae iocos et lasciviam saepe gravitate sententiarum atque etiam rerum quantum quidem ego potui, temperavi: id quod etiam hoc lib. quarto factum observabis, quem non ideo tibi dedico quia quartus est, sed quia vitae moribusque tuis aptissimus, nihil enim impuritatis habet admixtum. Nam si hic ratio tuae dignitatis, in qua te tua collocavit eximia virtus, habenda fuisset, non quartus modo sed omnes hi libri tibi fuerant dedicandi, sic ut non in frontispicio tantum sed etiam in omnibus aliis libri partibus ponereris, et ut nostro more iocemur, sub nulla 1535: Orig.: nullo non arbore totius huius silvae spatiareris. Et ego satis sciebam pro summo animi tui candore nihili facturum te quacumque in parte libri nomen tuum legeretur. Nam et in tertio inter elegias conspicitur, quid ita? quia nolebam maestos
versiculos paulo laetioribus commiscere, cum alioqui non magnum in collocandis ac ordinandis huius silvae arboribus, delectum adhibuerim. Nam et quintus qui paucissimis exceptis totus Ioachimi est ex maxima sui parte Lyricos continet, quamquam argumenta istic sunt non parum liberiora. Non dubito mi Iona carissime quin si hos libros legas iucunda tibi sit futurae studiorum nostrorum ac dulcissimarum consuetudinum recordatio: quod dum facies simul cogitabis non omnia imo perexiguam partem eorum quae scripsi in hos libros cogere me potuisse, cum innumera eorum et mea ipsius incuria et pravo amicorum de me iudicio, hoc est, nimia meorum aviditate perierint: et ego semper sic fuerim ingenii mei contemptor, ut multosum ne exemplar quidem apud me retinuerim, sed ipsae au)to/grafa in quae effuderam saepe numero, numquam descripta amicis dederim, et erat horum quoque haud dubie bona pars peritura, nisi quae adhuc exstabant in multas manus pervenire curavissem. Vale mi Iona, et librum hunc meque simul in patrocinium suscipe. Ex urbe Norica Mense Martio. Anno M. D. XXXIII.