IN INVIDUM LEVISS. ERROREM vitii nomine calumniantem Eobani Hessi Carmen.
Deflebam querula studiorum voce ruinam.
Nuper et ingeniis tempora iniqua bonis
Omnibus ex animo poteram lugere videri,
Non aliqua versus commoditate trahi
Publica moverunt animo peccata dolorem,
Nullaque privati cura laboris erat.
Testis es, et satis est uno te teste Melanthon,
Musa dolens uni nostra loquuta tibi est.
Excidit incauto, nec verba, sed ipsa videnti
Pondera, quod posses carpere livor edax.
Quod tamen excuset bonus omnis, et esse ferendum
Iudicet, haud stimulo confodiente notet.
Cuius et haud pudeat versus ratione remota,
Nunc secura sui Musa ligabat opus.
Atque ita dum nimio lascivit copia fluxu,
Versibus e multis longior unus erat.
Sic tamen erravit, pede sic deliquit in uno,
Ut facile in cursum Musa redire queat.
Atque ea confuso si in corpore menda fuisset,
Difficilis fuerat restituisse labor.
Nunc bona dum properat plus quam formosa videri
In cultu vitium non videt esse suo.
Viderat hanc toties luxu praedivite cultam,
Invidus, et cultae, quas videt, odit opes.
Nec mora prostantem limis observat ocellis,
Protulit incautum longius illa pedem.
Arripit hanc, culpaeque ream facit, instat et urget,
Et laqueum, causa si cadat, ipse parat.
Nunc age censurae campum subeamus apertum,
Stemus inoffensi iudicis ante pedes.
Invide quae ratio est, cum tu nihil aedere possis,
Quod placeat, tantum cur aliena notes?
Et bona cum videas doleasque ea multa videndo
Observes tantum si qua mala invenias?
Nimirum haec natura tua est moestissime livor,
Ad vitia exsultas, ad bene facta doles.
Cumque quod arrodas, nihil obtigit, effluis aeger,
Sensibus, et tristi pectore vulnus alis.
Heu quanto steriles depasceris igne medullas,
Dum furis, et soli carnificina tibi es.
Quam miser, ah quali traiectus pectora taelo
Nutris Idalio saevius igne malum.
Oscula et amplexus miseros solantur amantes,
Hanc curare luem nulla medela potest.
Quae quia sana tibi res et te digna videtur,
Dii faciant semper lividus esse queas.
Nunc ut coepta sequar, dum carmina nostra videres,
Improbe, cur uni displicuere tibi?
Cur, tibi vulgatos inter tot milia versus,
Hic oculi, hic tantum cur tibi nasus erat?
Cur quia carpebas unum non multa ferebas
Laudibus, at laudem nos meruisse negas?
Hoc age, perge, nega talis, quis laudis avarus
Est adeo ut vocis possit egere tuae?
Carmina iam dudum laudant mea, qualibus ipsae
Laudatae Aonides vocibus esse volent.
Atque ut gloriolae tribuam hoc te propter inani,
Nuper in hoc doctis ordine primus eram.
Qui fuerint si forte rogas, hunc vade rogatum,
Ad quem de studiis nostra querela data est.
Vade roga quam lata patet Germania, cui nam
In versu palmam tempora nostra ferant.
Glorior invitus, sed enim tu cogis ineptum
Me fieri, et pleno, quod pudet, ore loqui.
Parce tamen causam ingenii, pie lector, agenti
Si potes, et fasso se cecidisse fave,
Non ego defendam delatae crimina culpae,
Quamvis non aliqua hic culpa, sed error erat
Illud agam, partes quas adversarius urget,
Ostendam vicii quam sine fronte notet.
Summa erat, in versum pede plus inveximus uno
Quam decuit, causam vulneris huius habes,
Excusata prius male cautae copia Musae,
Erroris veniam debet habere sui.
Nempe merebatur quoniam sine teste fatetur,
Nec vitio lapsam quod probet hostis habet.
Ipsa quod urgebat causis intenta negoti,
Quid mirum properans si labat inter opus?
Sic cecidit tamen ut sine labe resurgere possit,
Si cadere est certos non habuisse pedes.
Atque utinam pauci casu peiore ferantur,
Tu quoque cum paucis nomen habere voles.
Et tua cum prostent nuce putidiora peresa,
Audes de nostris ceu rata censa loqui.
Cum nos iudicio plusquam frigente lacessas,
Doctorum in numero vis tamen esse miser.
Ut modo conciderim, facilis reparatio damni est,
Quod sarcire iterum qui dedit ipse potest.
Et super ipse fui, et sum nunc quoque qui dedit, idem
Errori poterat consuluisse suo.
Et quot scripta hodie revocantur et altera fiunt?
Et via iam multis tutior illa fuit.
Adde quod ex omni tam nemo est parte beatus,
Ut numquam peccet, sed bene semper agat.
Qui dormire bonum nonnunquam dixit Homerum,
Iudicio stulte dixerit ille tuo.
Nec placet hoc tibi, longo operi subrepere somnum,
Quando oculis Argi solus ubique vides.
At parvum quod tu scribebas est opus, inquis,
Qui scis tu cuius pars sit, et unde fluat?
Atqui vir bonus es, certe vis esse videri,
Erroris pietas admonuisse fuit.
Hoc erat officium quod te decuisse putarim,
Non ita de immerito noxia verba loqui.
Qui facile arreptum quovis de crimine vulgo
Traducit, rogo te qui bonus esse potest?
Prodit enim longa invidiae se peste teneri,
Dum malus ipse, bonis invidet omne bonum.
Qui bonus est quacumque studet ratione mederi,
Et vitia ut fuerint maxima, parva vocat.
Contra qui malus est quae per se parva fuerunt,
Maxima persuasis ut videantur agit.
Ergo vides quam te pingam tibi imagine vera,
Conveniat proprie quam color iste tibi.
Quod si frontis inest quicquam tibi, si pudor ullus
Non poterit te non paenituisse tui.
Nam quem non pudeat tam se genio esse maligno,
Nomina quod nequeat se meliora pati.
Quod si forte tumes animo confisus et audes,
Congredere, est luctae strata palaestra tuae.
Nunc age responde, si non pudet aedere nomen,
Quod mihi adhuc certum est dissimulare tuum.
Quod nisi te revocas, nisi desinis esse molestus,
Immortale voles nomen habere cave.
Hoc tamen interea non falsi munus amici,
Quo tua soleris vulnera, carmen habe.
Quisquis es lector qui in querelam nostram de occasu studiorum ad Phil. Melanthonem scriptam, ac nuper hic invulgatam vel incidisti iam, vel casu aliquo in posterum incides. Scito ob nimiam festinationem qua opus illud urgebamus, nulla prorsus ignorantia, sed sola incuria nos esse lapsos in hoc versu.
Purae rusticitatis ut exemplo satis ipse reliquit.
Quem sic emendes rogamus.
Purae rusticitatis ut exemplo ipse reliquit.
Haec scilicet erat illa Helena propter quam tantopere nobis erat depugnandum. Sed tu mi lector illi culpam hanc adscribito qui initium introduxit.