ORATIO DE STUDIORUM INSTAuratione in inclyta schola Erphurdiensi, omnium ordinum consessu frequentissimo Auditorio. Ab Eobano Hesso habita.  Anno M.D.XIX Mense Septembri

Erfurt: Mathes Maler [1520]
4o:  8 leaves


Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, normalized the use of i/j and u/v, and, where appropriate, added paragraphing. For a critical edition, with translation and commentary, see: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, vol. 4, Between Erasmus and Luther, 1518-1524 = The Renaissance Society of America Texts and Studies Series 6, ed. Harry Vredeveld (Leiden, Boston: Brill, 2016), 79-115, 567-573.


 

[A1r]

ORATIO DE STUDIORUM INSTA-
uratione in inclyta schola Erphurdiensi,
omnium ordinum consessu frequentissi-
mo Auditorio. Ab Eobano Hesso
habita.  Anno M.D.XIX
Mense Septembri

Eiusdem ad Lectores Eulogium


Blandimenta diu placuisse, hodieque placere
   Quis, nisi qui nescit dicere vera, neget?
Quod nisi me blando fallant haec tempora flatu
   Invenient iterum libera verba fidem
Quae quia nulla minus, quam libera, verba [vera 1520] libellus.
   Hic habet, Authorem fassus et ipse suum est
Adde quod hic virtus est tutior, adde quod ex hoc
   Gericolae pendet nomen honorque Scholae
Quem si forte leges, novitatis amice, libellum
   Utcunque accipias, vel sine fronte, licet

 


 

[A1v]

OPTIMO AC HUMANISSIMO VIRO domino Bernhardo Ebelingo ex Brunsvig bonarum artium Magistro. Iuriumque Designato Doctori[,] Divi Severi Erffurdiensis Canonico[,] praeceptori suo Colendo. EOBANUS HESSUS. S. D.

 

Cum vellem optime Bernharde tuis in me et magnis et multis beneficiis aliquo quantumvis exiguo officio respondere. venit in mentem libellum hunc proxima apud me foetura aeditum tuo nomini inscribere. ac sic denique tuo patrocinio velut egregie armatum in vulgus emittere.  Quod sciam te sic amare. sic fovere bona studia. eorumque adsertores. ut plane Mecoenatem quendam in hoc nostro Erphurdiensi Gymnasio agere videaris, Qua in re quia habes auxiliatores Eximios viros Iohannem Albertum Scholasticum. et Iodocum Ionam, tui ordinis Canonicum, dabitur aliquando et illis gratulandi melior occasio. Si tu interim hanc meam in te piam magis quam magnificam voluntatem boni consulueris accepisse me a te. non dedisse tibi beneficium existimabo[.] Quod facturum te spondet illa tua singularis in me benevolentia quam ut exosculor unice, ita deum precor, diu ea tibi uti liceat
      Bene Vale communium studiorum decus Charissime Bernharde. 
      Erphurdiae Quarto Idus Februarias. M.D.XX.

 


 

[A2r]

SI ullo unquam alio tempore, hodierna potissimum die summo gaudio, summaque animi laeticia in conspectum vestrum prodii Viri bonis rebus omnibus ornatissimi, Non temere, nec de qualibet re, sed de longe omnium plausibilissima gratissimaque bonis auribus animisque, rectissimorum studiorum ac totius huiusce literariae reipublicae, tot retro annis, ne dicam etiam saeculis, ubique fere gentium eiectae, afflictataeque, instauratione restitutioneque verba facturus, non quidem ea tam splendida quam vera, nec magis ad ostentationem comparata quam ingenue simpliciterque pietati, ac vestris in primis meritis laudibus, patrocinantia, Nec enim vera virtus sua laude suisque praemiis, nec veritas suo testimonio est fraudanda, quippe qua nulla sit alia res ad virtutem gloriamque emulandam efficatior, Quod si eos, qui rerum domi militiaeque gestarum magnitudine deos ipsos aequarunt, meritis, ut videtur, laudibus efferunt, Si qui leges condiderunt, populum vicatim habitantem in urbes contraxerunt, Respublicas optimis institutionibus moribusque fundarunt, Regna, imperia[,] communitates, bene regendo auxerunt, immortalibus honoribus sempiternisque titulis sunt donati[,] Quid oro existimandum est, qui honores, quae praemia, quae verae solidaeque virtutis insignia conferenda sunt iis qui literarum studia, animi, qui divinus est, dotes non corporis quod mortale est, vel semel susceperunt fovenda, Tanto sunt ii illis laude digniores quanto est animus corpore divinior
      Quod, ne delirare me putetis, videte quo rem deducam,  Est equidem humano generi ad suiipsius conservationem in primis necessarium, ut aequis legibus cohereat, consentiatque, bonis moribus in mutuam societatem amicitiamque coalescat, optima religione semel imbuatur, iustis ac sapientibus magistratibus gubernetur, disciplina etiam militari bellicisque rebus assuescat, non quidem ut inferat sed ut forte illatam ab aliis propulsare possit iniuriam, quod cum natura parens optima reliquis etiam brutis animantibus ingeneraverit, quid ni homini maxime ad naturae ingenium exemplarque formato expediat licitumque esse debeat arma contra armatos ferre, sed iusta, sed pia, sed etiam, si fieri possit sola christiana fidem, pacem[,] charitatem, Quae [Que 1520] si omnia ostendam ex literarum cognitione. hoc est

 


 

[A2v]

sapientiae studio velut aeterno quodam fonte derivari deducique aliquam certe, si non magnam, mei propositi partem absolvero,
      Qui primi mortalibus leges condidere literarum scientia fuisse praeditos adeo non potest inficiari ut ne pueri quidem nesciant, Cum nisi fuissent qui mandarent fidelissimis aeternitatis custodibus literis, ex tam immenso corpore, tam ingenti acervo legum ne ulla quidem extaret, nisi si quas natura ipsa suis nobis manibus inscripsit, Unde tanta in illiteratis ac idiotis hominibus morum diversitas? unde nisi quod non didicerunt literas? Unde rursus tantus inter doctos ac vere eruditos morum consensus, nempe ex literis, ex studiorum similitudine quae [que 1520] magis etiam, (ausim certo dicere) animos inter se hominum quam ulla vis sanguinis, aut ullum affinitatis vinculum conciliant, Inde sunt illae doctissimorum amabiles in literis epistolisque blanditiae, Inde illi festivissimi Dialogi, amicissimae confabulationes, sapientes caenae, eruditae noctes, literata prandia, Ingeniosa saturnalia, Demum isti Hemicicli, Stibadia, Triclinia, horti, exhedrae, lucus, templa, porticus, Lycaea, Academiae, Tusculana, Formiana, et id genus alia multa literarum monumenta [monumentis 1520] ab illis sapientibus viris illustrata,
      Quid de religione attinet dicere? quam, si quis auferat literarum studia, quis est tam malis oculis qui non videat pessum ituram? cum alioqui sic fortiter, tamque magnis columnis fulcita tamen vacillet ac ruinae sit apud indoctos animos nonnunquam proxima, quam, quia sum alio in loco de ea dicturus. consulto nunc pretereo, Porro quod ad Magistratus attinet, Non potest esse bona ac diuturna Respublica quae ab indoctis gubernatur, atque ipsa veritate verius est eam demum foelicem fore civitatem in qua sapientibus cura rerum administrandarum sit delegata, nec enim crediderim falsum fuisse Platonem cum diceret Tales solere esse cives quales in Republica principes habeant, Cumque sint permulta ei qui ceteris bene velit praeesse necessaria nihil tamen quam doctrina magis in principe spectandum est, Nec libet nec opus est haec exemplis ostendere, quorum tanta se circumfundit copia ut ad alia nunc properantem in medio cursu posset opprimere[.]  Bellicae rei gloriam apud [pud 1520] Duces literarum cognitione praestantes semper fuisse

 


 

[A3r]

maximam, testimonio sunt Grecorum ac Romanorum historiae,
      Debent ergo modis omnibus foveri adserique bona studia, sine quibus nec hic orbis consistere, nec quicquam humanarum rerum firmum ac stabile potest esse, Sapienter igitur ab illis factum aequum est arbitrari, qui primi apertis ludis institutisque scholis publica foecerunt literarum studia, propositisque praemiis etiam invitarunt qui se dignos ducerent praeire ac praeesse aliis in docendo, Cuius maxime [maximam 1520] procul dubio rei initium a Grecis ad Romanos, deinde ad alias quoque gentes, demum et ad nos Germanos defluxisse nemo dubitat, Sed ita defluxisse, O iacturam temporum inaestimabilem, ut multis hactenus saeculis latinas dumtaxat literas atque eas deum immortalem quam foede corruptas, quam impuras, velut per nebulam aspexerimus, non agnoverimus, Tempus enim fuit[,] dolor est meminisse, quo pueris nobis in trivialibus ludis praeter nugas meras, et adeo portentosa, ut nominare pudeat, ludibria grammaticorum, tot virgarum flagris nihil incuteretur [incuceretur 1520], quae multo satius erat nunquam attigisse quam semel imbibita sic haerere tenaciter ut dedisci non possint, taceo, quorum nos temporum non meminimus, multo corruptiora, In qua ingeniorum negligentia, totque pulcherrimarum virtutum ac scientiarum cladibus calamitatibusque sic aliquandiu obstinati perduravimus ut eam solam philosophandi rationem, hoc summum sapientiae studium, eam bonam foelicitatis partem esse somniaremus, Donec ducente deo flammam inter et hostes ad hunc melioris spei portum, ad hanc lucem clarissimam ex ista odiosa nocte nonnihil, ut videmur, emersimus, Quid enim non dicam lucem clarissimam quae [que 1520] tot quaque circum nos populis inveteratam ab oculis caliginem removit, viamque aperuit qua veritatem, quae perpetuo latere non potest, agnoscerent. An enim non videmus tot iam per Germaniam passim florentia Gymnasia bonis et honestis disciplinis, magnis ingeniis[,] optimis professoribus partim suapte natura ad frugem veram, post tot glandes devoratas eniti et contendere [enitentibus 1520], partim favore et indulgentia principum foveri evehique quorum utique posteaquam aliqui coeperunt honorem habere rectis ingeniis, melius agi caeptum est cum literarum negocio,

 


 

[A3v]

      Quos quia nobis invidit fortuna nosipsos consolemur oportet[,] a nobismetipsis extorqueamus[,] non aliunde quaeramus auxilium, in nostram utilitatem, in nostram gloriam tota mole, omnibus nervis incumbamus Ea profecto via quae nuper a vobis sapientissime excogitata, omnibusque volentibus per eam ambulare proposita est, quae nuper a vobis, velut diligentibus medicis, in male affecto corpore, cura adhibita, futuram ac prope presentem totius morbi sanitatem salutemque pollicetur[.]  Si quidem oportet cautos medicos non ita statim intellecto morbi genere Pharmacum dare quod vi expellat, sed rescindere prius quod pestem alat ac nutriat. Deinde adhibere curam ut omnes morbi causae velut venae ac radices unde ea pestilitas oriri videbatur resecentur ad vivum, postremo sublata aegritudine regulam quandam vivendi praescribere ne rursus in eandem voraginem possit recidere, multo vos sapientissime foecisse quis dubitet literarum proceres, qui quod maximum erat studiorum nostrorum impedimentum, quodque in primis ab sapientiae tyronibus abesse debet id primum removistis?
      Illam dico inutilem non minus quam pernitiosam tot prandiorum, tot epularum impensam, tot convivia inquam immodica. tot sumptus in conferendis scholasticis insignibus profundi solitos, rem, sicut vere est, execrabilem ac mortiferam bonis ingeniis prorsus abiecistis[.]  Quo ut est hoc quidem tempore nihil a vobis factum prudentius ita operam dare debebitis ut constitutiones vestrae velut quaedam sacrosanctae leges ratae habeantur ab omnibus qui in hac nostra Academia vel iam sunt emeriti vel adhuc desudant philosophicum pulverem[.]  Quod facturos vos et istos omnes approbaturos promittit cum primis vestra insignis modestia, lauta frugalitas, moderata continentia. Et istorum quos dico virtus eximia, parta iamdudum ex literis gloria[.]  Neque enim tam omnino perditos huius soeculi mores existimo, ut sint etiam nunc qui isthaec improbare facta audeant, qui tantum ventri ingluviaeque foedissimae tribuant ut corrumpi potius optimos mores, negligi istorum iuventutem, admitti potius quodcunque flagitium velint, quam suae aliquid voluptatis gulae decedere, quae tamen haud scio an voluptas sit dulcior quam cruciatus et poena maior sic bestialiter vini cibique luxuriosa mole miserum

 


 

[A4r]

degravare stomachum, ut scire difficile sit ventrem geras an utrem vitio turgidum inflatumque aliquo noxio spiritu
      Equidem homines rationem cum diis immortalibus participantes quibus duobus sensibus, gustu videlicet et tactu, in primis nos temperare oportuit, ii sunt nobis maxime cum Sue et Asino communes, peneque etiam nihil ab illis tam immoderate viventes discriminant, imo faciant bestialiores, illis enim natura modum praescripsit quem minime egrediuntur, nos vero et ipsam naturam cogimus in depravatam consuetudinem, dum velut bello partis rebus in aliena mensa fruimur lauticiis, explemusque nos ampliter ingurgitantes quicquid in istis biremibus velut mari aliquo, invectum fuerit, indeque discedimus graviter affecto corpore, nihil profecto praemii, praeter stomachi cruditatem, nobiscum auferentes, aciemque mentis multis crassis vaporibus sic obtundimus, sic verberamus, ut nullis parum subtilioribus rebus possimus intendere, Cum ut Galenus inquit Animus adipe et sanguine suffocatus coeleste nihil pervidere possit. Sed haec velut in communem huius aevi non solum nostrae scholae pestem dicta velim intelligatis
      Quod vero ad nos attinet quanti aestimare convenit tot annorum sumptus inutiliter in hos scholasticorum prandiorum apparatus profusos? ausim dicere: Si decem his proximis annis, parum dico, insumptam in prandia ista pecuniam in aerarium referri placuisset, esset iam unde aleretur hic mixtus tyronum ac veteranorum exercitus, Unde daretur stipendium absque privato incommodo in his studiorum castris merentibus, ordinesque ducentibus. Sed nos numerus sumus et fruges consumere nati, sponsi penelopes, nihilo saniores, ut idem ille vir ait, quam si omnia illa quae absorbemus in rapidum fluvium aut cloacam iaceremus, nihilo enim conservatur melius et vergit omnino in perniciem et cladem ingeniorum, et nihil debet esse magis a studiosis alienum quam sic perdite te ipsum perdere,
      Qua de re, quoniam commune malum est, dabitur fortasse melius ac copiosius dicendi tempus aliud opportunius[.]  Nunc enim non ista nostra vitia prosequenda, sed vestrae virtutes extollendae evehendaeque sunt. quibus tandem utcunque tamen emergentibus ad hoc pervenimus ut inter mala et bona studia

 


 

[A4v]

habeamus discrimen[.]  Quotus enim iam quisque est qui non intelligat a via se declinasse, errasse non dico, dum istis vanis, quibus non semel periimus, illusionibus sic intenderemus ut alio averti etiam volentes non possemus, Dicam enim quia semel coepi, libere, non agnovimus vera studia, atque utinam vel sero agnoscamus, et tamen herebamus in istis spinosis vepribus, nec dabatur ad meliora effugium, quoniam et nos plecti voluimus, et sic ut opinor fati maligni coegit necessitas, donec illae verae germanae, et amabiles literae prodierunt,
      quae sunt illae? iam etiam hoc quaerendum est, non dubito quin sint vestrum aliqui sed pauci, qui putent me privatam rem agere, ac de meis literis, tanquam illae a vestris differant, et ego proprias habeam, loqui, quam opinionem si possem ex animis vestris aliqua manu eximere nulla vellem oratione uti, Sed vereor ne qui vobis falso sapientiae titulo blandimini statim hoc inculcetis sicut ille nuper. Quid grammaticus [grammatico 1520] cum theologis? appello enim ut semel sciatis, vera et recta studia theologiam, sed veram, piam, sanctam, puram, non sic inquinatam indoctissimorum portentosis magis quam necessariis quaestionibus, A qua perversitate vos mirum in modum abhorrere iam ipsi clarum datis testimonium, dum nihil attenditis quid isti garriant qui a vobis semel defecerunt, hoc est, ut clarius dicam, quos ipsi in hoc gymnasio velut vestris manibus evexistis, quibus honores, dignitates, ne dicam insignia, sed tamen dicam, omnia quaecunque habent contulistis, Hii sunt illi transfugae, qui in aliena castra cum venissent suarum prorsus obliti sunt partium[.]  oro in tot annis, quibus stetit haec sancta literarum sedes, quis retulit unquam ex illis aliquam pro benemeritis huic matri gratiam? An non plerique perierunt, ipsi inter medias divitias, inter acervos, inter divitiarum maria, qui ne scrupulum quidem ullum vobis unde acceperunt contulerint, quin potius sordidis satellitibus[,] immundis scortorum gregibus, rapacibus adulatoribus numerosam hereditatem reliquerunt, potuerunt illi sic, si fuissent homines, cogitare secum, Cum sit prima diis immortalibus, secunda parentibus ac patriae, tercia Magistris habenda gratia, si non primam, habe tamen secundam gratiam parenti tuae Academiae

 


 

[B1r]

quae magis te evexit quam illa quae te genuit, si est hoc nimium, habe saltem terciam praeceptoribus tuis gratiam, quorum magis doctrina curaque es enutritus quam illis quae suxisti uberibus
      Iamdudum horum nihil fit, O corruptum soeculum, O depravatos [depravatas 1520] animos, O nos non homines, et quid tamen blandimur nobis sapientiae titulo?  quid nosipsos admiramur solo nomine re ipsa nihil gloriosi nec digni gloria, nisi in nos descendentes videamus manticam quae in tergo est, ac deinde feramus aequo animo si in alieno festuca offenderit, pudet illorum qui sic coecutiunt ut pene nihil videant, intelligant volebam dicere, ut prae se contemnant omnes alios ac eos praecipue [praecipuae 1520] quorum ex numero me quoque esse putant, qui semel humanitatis nomen assequuti sunt et poeticam: sic enim ipsi vocant: disciplinam exercent, tanquam isthuc sit maius flagitium attrectare virtutem veram quam fictam et simulatam animis innocentum praetendere religionem et fucatam castimoniam, Sed non, ut existimo, intelligunt illi quam cohereant, quam sint cognata studia, grammaticos vocat quos ille contemnit ac si hoc adytum sacrosanctae disciplinae illi soli patuerit, ac si quicunque sit eruditus in grammatica is non habeat ius attrectandi sacras literas,
      O caput improbum[,] O os impudens quid dicis? Tu me ab isto sacrario excludis in quod non admissus modo sed etiam vocatus sum ab eo qui dixit Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos, tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde, Idem nec infantes quidem excludit, dicit enim Sinite pueros venire ad me et nolite vetare eos, Vides homo bulla tuam vanitatem? quid me vetas? agnoscisne tuam ventosam ac tumidam ignorantiam? Ego ut sanctae scripturae [scripture 1520] scientia fortasse tibi caedo, ita eius amore sum te multo superior, quantumvis turgeas, quantumvis inflatum vicio ventrem habeas, hoc non deterrebit bona ingenia quo minus tam bonis, quales isti sunt, praeceptoribus ad optima quaeque enitantur, Illi enim nuper optime volentes huic ordini studiosorum consultum, difficiles illas [illos 1520] et valde spinosas ambages abiicientes foecerunt ad philosophiae campos pulcherrimum compendium et adeo expeditum iter, ut iam non sit opus amplius in saxosis vepretis totam

 


 

[B1v]

aetatem insumere, 
      Queso quid fuit ingeniis ad meliora aspirantibus magis noxium quam tot horis una die una in re detineri, occupari, interimi, nihil enim agebatur aliud quam velut quoddam discurrendi certamen ex uno in aliud auditorium[.]  Memini ego olim me maximis sudoribus ultro citroque in hoc Gymnasio cursitasse, dum ab alio priores, ab alio posteriores, nunc analytica, nunc elenchos, Interdum Physica, sepe plus quam physica, sepe quorum non sit reddenda ratio, audirem, et nihil praeter quam quod audirem, nihil enim eorum scio vel didici unquam, quae illi qui legerunt nunquam didicerunt[.]  Quinque: ut parum dicam: horis in logica non vera singulis diebus consumi, quis non putet esse miserum: et fiebat hoc tum sine modo, fine nullo, tanquam non esset quidpiam aliud quod sciri oporteret Cum interim iaceret illud amaenissimum divinae scripturae studium, ad cuius eximium splendorem quicquid fuerit collatum sordescet et obscurabitur,
      Quanto fuerat melius puerilem animum veris imbuisse disciplinis et ad istam Christianae philosophiae maiestatem animasse, in qua sita non solum est omnis nostra salus sed etiam delectatio, amor, desiderium[.]  Non dico illam impeditam theologiam quam arbitrantur profiteri se isti balbi infantes quos [quas 1520] ita inflat falsa scientia ut eorum apud alios charitas nihil edificet sed sola inflet ac turgidos faciat vana scientiae persuasio, Qui ita nobis seminant spiritalia ut habeant multo potiora quae carnis sunt[,] Qui sunt enim illi quidem [quidam 1520] insigniter secundum soeculum eminentes, in Christo depressi / qui quoties ad crumenam accedit aliquid, possunt omnia, ubi ad sanctarum literarum vel mentionem vel negotium perveneris, tum ne verbum quidem quod audiri dignum sit, tum vel obmutescunt prorsus illi pastores christianarum ovium illi magistri ac etiam (. si diis placet.) apostoli gentium, vel si inciderit de quopiam bono et erudito viro mentio ita non ferunt ut exiliant clamitantes sic loquentes esse asinos, et tamen ego nunquam audivi loquentem asinum, rudentem sepe, Sed ferunt et haec tempora multa portenta, quid enim magis portentosum quam docere quod nunquam didiceris, quam damnare, quod nunquam vel legeris vel intellexeris, dignum te qui multo pluribus lapidibus oneratas aures habeas,
      communem iacturam non meam, quis enim

 


 

[B2r]

ego sum? deploro, viri optimi, quam vestra nunc benignitate, vestris virtutibus, vestra probitate exuimus, vobis ducibus ex iniquis locis ad tutiora evadimus[.]  Quid enim non tota mente exultem? quid non lasciviam animo? O foelicem et fortunatum, O candido lapide signandum diem quo vos latinae imo literariae civitati consules, praetores ac tribunos praefoecimus, tum nobis melius arrisit coelum, tum favit Iupiter, tum adfuerunt omnia dextra numina[.]  Iam enim nihil est ab illis periculi qui reclamant[,] qui [quin 1520] vestris sudoribus saginati nunc etiam cuperent exugere sanguinem, qui tantum abest ut honorem habeant bonis literis ut etiam qui se ex vestro numero prodisse fateatur, eum execrentur ac devoveant, quorum quo sunt maiora vicia eo vestra sunt clariora merita, dum sic administratis hanc rempublicam literariam ut nihil iam deesse nobis possimus conqueri quod faciat nos omnibus reliquis Germaniae nostrae Academiis clariores. Sive enim libet recensere studiorum ordinem, ut a minimis incipiam, quid exactius fuit illo iudicio quod optima quaeque et brevissima ex grammaticis, sine quibus ad altiora non ascenditur: teneris annis proposuit, resectis istis infinitis aspretis ita ut iam nunc sit facilius in utraque lingua nobiscum institui puerum quam fuit olim in una, possumus enim et nos nostro iure eam nobis adserere laudem, ac non in latina solum sed etiam in graeca lingua excellere eiusque et nunc habere et habituros in posterum optimos praeceptores,
      porro quod ad me attinet Iam tertius annus est, postquam vestra erga me liberalitate et bona studia voluntate stipendium honesta conditione facio, si vestram benignitatem considerem satis magnificum, Id iam duplum fecit vir ille quisquis quisquis est, nihil enim blandior non quo mihi sed quo communibus studiis gratificaretur ac prodesset, non in qualibet sed in optima, sed in pulcherrima re[,] in sacrarum literarum studio, quod nunc sapere nobis incipit postquam illis minime sapit quibus laesus est gustus ex diuturna barbarie: Voluit ille praelegi suis impensis, suo sumptu. christianum militem opus vere Christianum et Christo dignum exercitium,
      nolim adesse quosdam qui ad hoc nomen frontem contrahunt, ne forte ut fieri solet abeuntes clamitent

 


 

[B2v]

Erasmum esse asinum[.]  Cum aliter loqui non possint quam ut assuevere miseri prorsus qui non intelligant sese esse miseros, qui cum permulta se scire existiment nondum cognoverunt quomodo oporteat eos scire, Cum ille vir quem Paulo ante nominavi viam nobis velut digito demonstrarit qua possimus ad veram scientiam pervenire, dimotis tot inutilium quaestionum nubibus, tot inanium cavillationum nebulis, illustrato utriusque aetatis instrumento / restituto Hieronymo, praescripta ad veram theologiam compendiaria via, aeditis tot clarissimis libris, ex quibus velut plena messe liceat optimam frugem demetere foelices nimium si nostra bona norimus,
      dicebam de grammatica sed abripuit me impetus ad hoc quod praecipue specto, Logicae [Logice 1520] tribulos ac infinitos centones vos exemistis, relictis floribus in quibus non minus inest fructus quam dulcedinis, ut quod olim nulla aetate, nullo ingenio poteramus consequi, nunc nullo negotio velut effectum habeamus, Rethoricam hoc est bene dicendi artem adeo non negligitis ut ei praelegendae semel me praefeceritis [praefaeceritis 1520] atque iterum sitis praefecturi, Sive illam ex ea quae fertur Ciceronis, sive ex Quintiliano haurire placeat, Iam quid dicam de reliquis artibus, Musicae [Musice 1520] professores, modo sint virtuti sua premia et habetis et semper habebitis optimos, Mathematicae disciplinae tantum abest ut iaceant ut pulcherrimae artis meros Archimedes, meros Euclides habeamus, Quid deinde de illis summis dicam. Iurisprudentia nusquam in meliori loco nusquam sic exculta, nusquam magis ornata est, nullo in loco magis floret aequitas, tot in utroque foro viventibus nobiscum legum dominis,
      Sanctae scripturae maiestas maior est quam quae a me attrectari velut illotis manibus debeat[.]  Eam illustratam ac restitutam sic vobis debebimus optimi viri ut iam pridem debet hic orbis christianus quantus quantus est illi magno Erasmo vere theologo, vere christiano, vere pio, vere etiam docto, utut reclament [reclameant 1520] illi miseri, utut invideant[,] utut moleste ferant illum apostolis proximum spiritum, non expugnabunt tamen, ne si se ruperint quidem, odiosum plane ac non ferendum genus hominum qui quod ipsi vel non didicerunt vel non potuerunt assequi id etiam invident aliis non aliter suas sordes

 


 

[B3r]

quam gryphes aurum cuius ipsis nullus usus est defendentes[.]  Quibus si non est satis tot iam in Germania florere theologos utriusque linguae doctissimos, plerosque etiam Hebraicae. tot hodie iuvenum vigere ingenia quae ipsi aequare nequeant, toties se iam quotidie superari, si hoc inquam non habent satis ut quiescant, ad restim illis confugiendum censeo, hoc enim miseris solum est relictum perfugium,
      Sed o immortalem deo gratiam quam nihil est uspiam a malis periculi vobis defensoribus, vobis huic studiorum arci dominantibus, vobis o praeclari viri hanc rempublicam administrantibus ex qua tot eruditi scholastici vestris auspiciis prodeunt quot olim ex Equo Troiano prodisse aiunt milites, ut iam illi et ipsi milites non ignavi sed fortes et boni in his castris habiti vestra nuper exactissima censura sic probati ut sub vestro imperio a me velut Legato ad hoc misso virtutum suarum insignia accipiant, atque ut illis olim qui fortiter stetissent in acie aut aliud quodpiam egregium opus edidissent ornamenta dabantur: Coronae, torques, armillae et id genus. sic illis etiam suae virtutis non desit testimonium[.]  Quocirca boni et eruditi iuvenes ut animos habuistis habetisque etiam nunc magnos et excelsos ad haec praeclara virtutis opera aggredienda, sic etiam corpora erigite ut stantes in hoc literario senatu id feratis a me praemium quod et ipsi petitis et illi vobis non negant qui per me conferunt, tribuentes vobis omnibus item et singulis ea quam ipsi habent et ego istorum nomine, summorum orbis principum authoritate ac indulgentia baculariatus coronam et insignia in liberalibus disciplinis, ut hoc nomine omni deinceps aevo donec ad altiora evehamini omnibus privilegiis ac bonis huic ordini adherentibus, libere ac ubicunque vobis expedierit uti, frui possitis, in huius inclytae scholae Erphurdiensis gloriam, decus ac honorem[,] christianae pietatis augmentum. demum futurae foelicitatis accessionem.  Quod sic a nobis approbatum ratum etiam faxit ille, per quem spiramus hunc aerem, cuius gratia sumus id quod sumus Iesus Christus dominus et deus noster.

 


Last modified: April 18, 2017