IN P. VIRGILII MARONIS BUCOLICA AC GEORGICA adnotationes, ac loci omnes maxime Theocriti, tum etiam Hesiodi quidam, quibus usus est Virgilius, latine redditi per H. Eobanum Hessum. E Schola Norica.

Haguenau: Johann Setzer, 1529
8o: 152 leaves (last leaf blank)


Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the printer’s abbreviations, and normalized the use of i/j and u/v. Greek texts have been transcribed according to modern conventions. Paragraphing has been adjusted, where necessary.


Image

[A1r]

IN P. VIRGILII MARONIS BUCOLICA AC GEORGICA
adnotationes, ac loci omnes maxime Theocriti, tum etiam Hesiodi quidam,
quibus usus est Virgilius, latine redditi per H. Eobanum Hessum.

E Schola Norica.



Image

[A2r]

REVERENDO IN CHRISTO PATRI, DOMINO FRIDERI-
co Nurenbergae apud Divum Aegidium Abbati, Eobanus Hessus S. D.

ADnotationes in Virgilium meas, Reverende pater Friderice, quas exigenti tibi saepe me sum pollicitus aediturum: cum iam transmissurus essem Typographis coepi nonnihil, ut quod verum est fatear, subdubitare mecum ipse, emitteremne in vulgus opusculum minime ad ostentationem elaboratum, an premerem potius, contentus interim non ita magna vel temporis vel ingenii iactura laborem istum mihi constitisse, quia satis videbam non defuturos, qui non tam laborem hunc insolitum



Image

[A2v]

hactenus mihi quam subitam quasi naturae quandam immutationem essent admiraturi: in me praesertim, qui tot iam aeditis libris nullum omnino, nec alia in re nisi scribendis poematis nomen ambierim unquam nunc subito, quasi ingenii me poeniteat, ad scribendas adnotationes animum adiecerim. Verum amicorum tuoque in primis hortatu, statui ingenii potius subire periculum, quam vel amicorum iustis fortasse desyderiis: vel, si quid bonae frugis per me adferri possit, studiosae iuventuti deesse. Tametsi enim quidam haec, ut dixi, admiraturi sunt, mirabuntur tamen minus, ut opinor, ubi consilii mei rationem propius inspexerint, quod quidem ipsum quem eventum sit habiturum, ut incertus sum, ita haud quaquam magni facio. Rationem certe talem quandam habuit, ut crederem non minus ex officio me facturum, biennio iam amplius in hac urbe profitentem, si optima poemata iuventuti huius Scholae, quam possem fideli interpretatione traderem, quam si nova ipse atque etiam, si Diis placet, non extreme mala scriberem. Et videbatur, his praesertim temporibus tam corruptis, tamque parum sua bona agnoscentibus aliquanto praestabilius vetera instaurare quam nova condere. Quotus enim nunc quisque est ita fidelis studiorum praeceptor, ut veterum ac ob id optimorum scriptorum lectione suos assuefaciat, dum omnes certatim novos libros scribimus, et inutilibus



Image

[A3r]

chartis omnia, ac tantum etiam non cloacas opplemus, neglectis interim veris bonarum artium traditionibus fuco tantum eruditionis quodam contenti.
      Itaque quum id mea nunc professio requirere videbatur, non puduit me in has veluti τὰς τῶν λαχάνων προσθήκας καὶ τὰ τοιαῦτα λεπτολογήματα scribendarum adnotationum descendere, quod cum ante hunc diem fecerim nunquam, et viderem etiam horum temporum doctissimos viros Erasmum ac Philippum hoc ipsum non sine laude agere, ut aeditis talibus quibusdam (quis ignorat vero quanto me foelicius?) libellis collabentes undique literas quasi fulciant, et ipse persuasus hisce rationibus, cum velut expeditionis huius Scholasticae ab latinorum poetarum principe Virgilio sumpsissem auspicia, resumpsi in manus, ea, quae biennio iam integro docueram, atque in chartas sparsim et αὐτοσχεδίως, uti fit, conieceram, in libellumque contraxi, et in primis collegi, qua potui diligentia locos omnes Theocriti, quos in suo carmine bucolico Virgilius vel transtulit vel imitatus est, eosque utcunque latine reddidi. His adieci in quattuor Georgicorum libros adnotationes breves quidem illas, verum, meo quidem iudicio, studiosae iuventuti non omnino inutiles futuras. In quibus ipsis quoque ex Hesiodo ac aliis nonnullis, utcunque vel suppetebat ingenium, vel permittebat extemporalitas quaedam



image

[A3v]

verti, sed non nisi quae ad rem pertinere visa sunt. Eaque omnia qualia qualia sunt in hunc, quem vides, libellum contracta tuo nomini, humanissime ac Reverende pater, inscripsi ac dedicavi, non quia te vel eius honoris avidum esse, vel ipsius accessione quicquam gloriae tibi adstrui posse existimem. Sed quia sic et ipse de me privatim merebaris, et postulabat tua in recta studia, eorumque studiosos singularis humanitas, recta voluntas, summa fides, qui cum et ipse eruditione non vulgari sis, tum eruditos omnes, praecipueque nostrum ordinem, qui Scholae praefecti sumus, incredibili quodam favore prosequaris. Huc accedebat quod videbatur nominis tui dignitas, et existimatio huic nostro libello non parum authoritatis conciliatura quod spes bona sit intellecturos homines nondum omnino deploratam esse literarum caussam, ubi tales, hoc est, tui similes patronos adhuc habere eas viderint. His rationibus nulli rectius quam tibi, quicquid est hoc libelli nominatim inscribere vel potui vel debui. De quo ita iudices velim, ut credas tum existimaturum me totam hanc operam, quam rectissime collocasse: primum si tibi placuisse, deinde si tuo quoque nomini studiosis, non omnino ingratum fuisse sensero. Vale
      Nurenbergae, Mense Augusto. Anno. M.D.XXVIII.



image

[A4r − H7r: Text of Vergil’s Eclogues and Georgics]





image

[H7v]

IN VIRGILII BUCOLICA, ANNO-
tationes Eobani Hessi.

THeocritus Syracusanus Bucolica carmina scripsit, numero triginta sex, quae quidem extare novimus, quae vel ab ipso, vel, ut quidam volunt, ab interprete Idyllia, id est, parva poemata inscripta sunt. Hunc in scribendo bucolico carmine Virgilius imitatus, numero quidem Eclogarum, sic enim sua hic maluit adpellare pastoralia carmina, longe ab illo abest, quippe quas non nisi decem fecerit. Verum argumento materiae illi par, et per omnia similis, nisi quod Allegorias plerunque miscet, cum contra omnia simpliciter, et sine troporum involucris describat Theocritus, qua in re tantum hunc ab illo dissentire scribit Servius: plerunque tamen sicut quaedam ab illo sumere, ut et prorsus alia faciat, et suo usui accommodet, sic, ut quae ab illo constet simplicissime dicta, ab hoc figurate, ad aliud quiddam significandum detorqueantur. Observatis tamen ubique et pastoralis sermonis simplicitate, et perso-



image

[H8r]

narum decoro. Plurimas tamen harum Eclogarum Theocriticis similes fecit, nisi quod locis saepe, sic ipsa rerum necessitate exigente, figuratis, quae natura ipsius argumenti sit, insperguntur, quae omnia suis locis indicabuntur.

ARGUMENTUM PRIMAE ECLO-
gae paulo altius repetitum, huiusmodi fere est

POst mortem Iulii Caesaris flagrante toto fere terrarum orbe bellis Civilibus, cum Augustus devictis Bruto et Cassio in Thessalia. L. Antonio Triumviri fratre in Italia ad Perusium, cum a Triumviratu iam Lepidus excidisset. Sexto Pompeio copiis omnibus destituto in Asia: demum et M. Antonio Triumviro apud Actium Epyri promontorium pace terra marique parta, cum miles stipendia et in promissos agros mitti flagitaret, nec aliter ipse diutinis bellis exhaustus esset solvendo, agros Cremonensium, qui in partibus fuerant, militibus divisit, quibus non sufficientibus, Mantuanorum agros adiecit. Non tam quia quicquam illi deliquissent, sed tantum, quia vicini essent. Inter quos cum et Virgilius agrum suum amisisset, Romam profectus favore primum Pollionis, deinde Mecoenatis, et aliorum potentum amicorum Augusti obtinuit, ut agrum suum reciperet: qua de re gratias illi agit hac Ecloga, et per Tityrum personam suam, per Meliboeum, quemvis Man-



image

[H8v]

tuanorum ob amissum agrum dolentem significat.
      Quoniam vero in his decem Eclogis Theocritum sequutus est Virgil. et plurima ex eodem in suum carmen, et aperte et dissimulanter, ubique tamen summo artificio transtulit. Iccirco locos maxime a Theocrito sumptos adnotabimus, non scribemus commentarios, nisi quod et quosdam alios ex aliorum commentariis, non tamen vulgares indicabimus locos.

TItyre tu patulae recubans sub tegmine fagi
Sylvestrem tenui musam meditaris avena.
[E. 1.1-2]

      Ad similitudinem principii Theocritici, coepit a vocativo proprii nominis. Nam is ita incipit.

      ἁδύ τι τὸ ψιθύρισμα, καὶ ἁ πίτυς αἰπόλε τήνα
      ἁ ποτὶ ταῖς παγαῖσι μελίσδεται, etc. [Id. 1.1-2]

id est.

      Aepole dulcis hic est vicinae sibilus aurae
      Dulcis et haec strepitu fontes prope consita pinus.

Alii tamen Latinorum quoque aliter coepere, ut L. Calpurnius a periphrasi.

      Nondum solis equos declivis mitigat aestas etc. [Ecl. 1.1]

Baptista [sc. Mantuanus] tamen conterraneum opinor imitatus a vocativo proprii nominis coepit. Sed et alii Latinorum variant, inter quos sunt quos norim, Petrarcha, Pontanus, Nemesianus.



image

[I1r]

      Ex recentioribus maxime lectu dignae videntur Eclogae Euricii Cordi, quas decem luculentissimo carmine descripsit. Ante quem nos quoque anno aetatis nostrae vigesimo secundo, undecim Eclogas scripsimus, addidimusque. Sed nuper recognitas et auctas maxima ex parte: ex undecim Eclogis, tria de viginti fecimus Idyllia, sic enim nunc inscripsimus, quae et ipsa propediem in manus studiosorum exibunt, famamque priorum, ut bona spes est, et diuturna expectatione ac iudicii, eruditionisque accessione longe superabunt. Verum haec quia praesentis instituti non sunt, ad Virgilium revertamur.       Quod ad usurpationem propriorum nominum attinet, sciendum est, omnia nomina propria, quibus in Bucolico carmine usus est hic Poeta, exceptis paucis Romanis, a Theocrito desumpta esse, ut in hac prima Ecloga Tityrus, quo arietem maiorem, alii hircum significari aiunt. Meliboeus vero ab eo quod curam gerat boum, ὅτι μέλει αὐτῷ τῶν βοῶν. Unde etiam κατ’ ἀντίστιχον est verbum meditaris, Graeci enim μελέτω dicunt, id est, curae sit. Unde meditor Latini fecerunt, converso λ in nostrum d.

Formosam resonare doces Amaryllida sylvas. [E. 1.5]
      Amaryllidis nomen, apud Theocritum celebre est, cum alibi, tum praecipue in Comaste: verum



image

[I1v]

huius nominis Poetam Latinum, quasi quandam ἀλληγορίαν fecisse volunt quidam et secretius quiddam significare. Qua in sententia video fuisse Angelum Politianum Epistolarum lib. 1. ubi sic scribit [Ep. 1.2.3], Triplex fuisse nomen urbi Romae proditur: unum hoc quod diximus pervulgatum. Alterum, quod arcanum fuit, unde Amaryllida suam quae amorem proprie significat in Bucolicum carmen Poeta detorsit. Tertium, sacrificiis debitum, de quo vocabulum Floralibus impositum etc.

Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxem. [E. 1.65]
      Idem Politianus Misc. 37. [137. 1529] Servii, super hoc loco opinionem improbat, et foede lapsum existimat, quod Oaxem fluvium accipiat Mesopotamiae, quem ipse Cretae Insulae esse dicit scribere Vibium sequestrum. Inde citat super eadem re versus Apollonii ex primo Argonauticon, qui sunt

      δάκτυλοι ἰδαῖοι κρηταέες οὕς ποτε νύμφη
      ἀγχιάλη δικταῖον ἀνὰ σπέος ἀμφοτέρῃσιν
      δραξαμένη γαίης οἰαξίδος ἐβλάστησε. [Arg. 1.1129-31]

Quos ita licebit vertere, nam ab eo a quo citantur versi non sunt.

      Dactyli erant Idaea virum gens incola Cretae
      Quos nympha Anchiale tellurem Oeaxida utraque
      Dictaeo complexa specu, genuisse putatur



image

[I2r]

      Verum cum in his versibus in dictione Oeaxide, longa sit prior syllaba, eo quod diphthongon habeat. In Poeta vero nostro et brevis sit, et sine diphthongo scribatur: ipse Politianus viderit, quid rationis habeat. Ego certe, ut iuditio doctissimi viri libenter steterim, ita suspicor, etiam subesse rationem aliquam, quae me subterfugiat.

IN ECLOGAM SECUNDAM.

Formosum pastor Corydon ardebat Alexim. [E. 2.1]

SUnt qui dicant sic a Virgilio (quem per Corydonem hoc loco accipimus) adamatum Alexim, ut a Socrate amatus sit Alcibiades, ut a Platone aliquot ingenui pueri, hoc est, amore casto ac sobrio, neque enim quicquam turpe suspicari necesse est de Poeta, quem continentissimum et pene virgineis moribus fuisse legamus. Alii ad dissimilitudinem morum studiorumque flectunt argumentum, male cohaerentis amicitiae, quorum est Erasmus, qui hoc Argumentum copiose et eloquenter, ut solet omnia, tractat in eo commentario, quem de instituendis pueris conscripsit. Alexim vero hunc antea Alexandrum vocatum, quem ab Asinio Pollione dono acceperit, liberaliter a Virgilio institutum fuisse accepimus.



image

[I2v]

      Argumentum factum est ad similitudinem Idyllii tertii Theocriti, qui Comastes inscribitur. Ut enim in illo Aepolus desertum se et spretum ab Amaryllide amica multis modis queritur. Sic in hac quoque Ecloga Corydon indigne fert ab eo se contemni, de quo sit optime meritus. Verum, ne hic fuerit aliquis tam ambitiosae eruditionis, qui vel cum iactura et offensione, morum puerilium, aliquam aliam veritatem conetur ex hoc loco, sine ulla necessitate eruere: maximopere Erasmum audiendum censeo, qui hunc locum maxime tractat et caute et utiliter.

O crudelis Alexi nihil etc. [E. 2.6]
      Theocritus Idyllion γ.

      ὦ χαρίεσσ’ Ἀμαρυλλί. τί μ’ οὐκέτι τοῦτο κατ’ ἄντρον
      παρκύπτοισα καλεῖς τὸν ἐρωτύλον ἦ ῥά με μισεῖς. [Id. 3.6-7]

Et paulo post. ἀπάγξασθαί με ποιησεῖς. [Id. 3.9]

      O dilecta Amarylli quid hoc tibi solus in antro
      Deseror, et neque prospiciens me nuper amantem
      Blanda voce vocas.

Et paulo post. Fractone mori me gutture coges?

Nam per interrogationem erat exprimendum, quod aliter satis commode non potuit. In Graeco enim simpliciter est, ἀπάγξασθαί με ποιησεῖς, id est, strangulari me



image

[I3r]

facies. Quod et hic simpliciter expressit, mori me denique coges.

Nunc virides etiam occultant spineta lacertos. [E. 2.9]
      Locum ex Thalisiis Theocriti imitatus est, qui est huiusmodi. Εἰδύλ. η.

                  πᾷ δὴ τὺ μεσαμέριον πόδας ἕλκεις
      ἁνίκα δὴ καὶ σαῦρος ἐφ’ αἱμασιαῖσι καθεύδει. [Id. 7.21-22]

Id est. Quo tu in meridie te confers. Quando et iam lacertus in sepibus iacet. Nos ita.

                                           Tempore quo nunc
      Sol medium coeli curru ferit igneus orbem
      Et virides recubant subter consepta lacerti.

Mille meae Siculis errant in montibus agnae
Lac mihi non aestate novum, nec frigore defit.
[E. 2.21-22]
      Sumptus est hic locus ex Idillio 11. in quo Cyclops amans Galateam inducitur, sic loquens.

                                           βοτὰ χίλια βόσκω.
      κἠκ τούτων τὸ κράτιστον ἀμελγόμενον γάλα πίνω
      τυρὸς δ’ οὐ λείπει μ’ οὔτ’ ἐν θέρει. οὔτ ἐν ὀπώρῃ
      οὐ χειμῶνος ἄκρω. [Id. 11.34-37]

                                           Mihi pascua florent
      Mille ovibus, quibus emulsis datur optima lactis
      Copia, quae nullo defit mihi tempore, Non cum



image

[I3v]

      Aut aestas venit, Autumnusve, aut bruma nivalis.

      In quibus versibus hoc tantum omissum est, quod in Graeco dicitur de caseo, super quo loco dicit Servius rectius latinum fecisse quam Graecum, qui caseum dixerit non lac: nam caseus, inquit, quia servari potest, omni tempore habetur. Dicitur tamen nihilominus et in Graeco κράτιστον ἀμελγόμενον γάλα πίνω, quod est, mulgens optimum lac bibo.
      Locum igitur hunc melius sic vertimus.

      Mille meas pasco Siculis in montibus agnas
      Dulcia quas mulgens nivei bibo pocula lactis
      Caseus haud ullo defit mihi tempore, non cum
      Aut aestas venit, Autumnusve, aut bruma nivalis.

Nec sum adeo informis, nuper me in littore vidi
Cum placidum ventis staret mare etc.
[E. 2.25-26]
      Theocritus in Bucoliastis Idyllio vi.

      καὶ γάρ θην οὐδ’ εἶδος ἔχω κακὸν ὥς με λέγοντι
      ἦ γὰρ πρὰν ἐς πόντον ἐσέβλεπον ἦς δὲ γαλάνα
      καὶ καλὰ μὲν τὰ γένεια, καλὰ δ’ ἐμὶν ἁ μία κώρα
      ὡς παρ’ ἐμὶν κέκριται κατεφαίνετο τῶν δέ τ’ ὀδόντων
      λευκοτέραν αὐτὰν παρίας ὑπέφαινε λίθοιο [Id. 6.34-38]

Quod est huiusmodi.

      Nec tam sum forma turpis quam dicor, In unda
      Nuper enim vidi ipse meos de littore vultus



image

[I4r]

      Cum nulli flarent tranquilla per aequora venti
      Formosaeque genae fuerant, formosus et ipse
      Unicus hic oculus, me iudice, deinde venusti
      Et nivei Pario certabant marmore dentes.

Negat quidem Servius ex mari effigiem ullo pacto posse reddi, sed Lucianus alicubi in marinis opinor dialogis videtur dicere posse. Rationes tamen habent suas Physici cur non possint. Sed haec curiosiores viderint.

Alba ligustra cadunt vacinia nigra leguntur. [E. 2.18]
      Magnus est error Servii, inquit author Cornucopiae, qui versum illum Maronis exponens

      Alba ligustra cadunt vacinia nigra leguntur.

Ligustrum, inquit, lilium est album, vacinium vero flos nigri coloris, qui Graece Hiacynthus dicitur. Haec verba Servii sunt. Idem scriptor ait, arborem hanc alio nomine vocari Cyprum, quod in Cypro insula nascatur, odoris suavitate praestans. Eius lignum aptum esse tesseris conficiendis, vocarique in Italia Ligustrum. Plin. lib. 12. cap. 25. Non hoc adfirmat quidem, sed de Cypro loquens, dicit esse quosdam, qui dicant eam esse arborem Cyprum, quae in Italia vocetur Ligustrum, ex quibus satis patet arborem dici ab eodem ligustrum. In eadem sententia est et Dioscorides libro primo capite 115. Cuius interpres Marcellus Virgilius, vir, meo quidem iuditio, multae lectionis, variaeque eruditionis, fruticem esse dicit vulgarem, et



image

[I4v]

ubique paratum non contemnendo argumento vilescere nobis quae abundent, nascique in sepibus Maio Mense cum floret. Autumno autem cum maturescat baccis nigrescere. Quae verba mihi videntur ad opinionem Servii propius accedere, qui lilium album esse dicit ligustrum. Huc adde quod apud Columellam quoque, in hortis herba est, cuius hi versus sunt.

      Et tunc [Extunc 1529] ne despernat opes Corydonis Alexis
      [...]
      Fer Calathis violam, et nigro permista ligustro
      Balsama etc. [Col. 10.298-301]

Itaque variantibus duorum summorum trium non infimorum sententiis, quem quisque sequi malit, liberum est.
      De vili certe ac vulgari, seu herbae seu arboris flore, loquutum Virgilium satis constat.

Praeterea duo nec tuta mihi valle reperti etc. [E. 2.40]
      Verbis et re nonnihil variatis a Theocrito totum locum sumpsit, cuius in Comaste haec sunt verba.

      ἧ μάν τοι λευκὰν διδυματόκον αἶγα φυλάσσω
      τάν με καὶ ἁ μέρμνωνος ἐριθακὶς ἁ μελανόχρως
      αἰτεῖ καὶ δωσῶ οἱ ἐπεὶ τύ [μοι] ἐνδιαθρύπτῃ. [Id. 3.34-36]

Hoc nos paulo fusius in hunc modum.

      Nunc tamen hanc pasco bis foetam albamque capellam
      Quam sibi [tibi 1529] iam toties Mermnonis Erithacis ultro
      Filia deposcit nigrum pulcherrima corpus
      Et certe feret, et quod tantum quaerit habebit



image

[I5r]

      Quandoquidem tu me multum spe fallis inani
      Et tibi delitiae sunt haec ludibria nostri.

Non dissimilis admodum et in Cyclope locus est huiusmodi.

                                    τρέφω δέ τοι ἕνδεκα νεβρώς
      πάσας ἀμνοφόρως καὶ σκύμνως τέσσαρας ἄρκτων
      ἀλλ’ ἀφίκευ τὺ ποτί με καὶ ἑξεῖς οὐδὲν ἔλασσον. [Id. 11.40-42]

Quod fere ad verbum est.

      Ter tres atque duas foetas tibi nutrio cervas
      Quattuor ursorum catulos. Quin certe mecum
      Hos ad me veniens, nec me minus ipsa tenebis.


Florentem Cytisum sequitur lasciva capella. [E. 2.64]
      τὴν κλίμακα fecit, quam figuram Latini gradationem vocant. Est autem locus ex Theocriti Ergatinis.

      ἁ αἲξ τὸν κύτισον, ὁ λύκος τὰν αἶγα διώκει
      ἁ γέρανος τὤροτρον, ἐγὼ δ’ ἐπὶ τὶν μεμάνημαι. [Id. 10.30-31]

      Capra salax viridem Cytisum, lupus ipse capellam
      Incurvum sequitur grus errabundus aratrum
      Te sequor, in te praecipuo feror ipse furore,

Ah Corydon Corydon, quae te dementia coepit [E. 2.69]
      Totus ad finem locus ex Cyclope Theocriti est, cuius verba sunt.



image

[I5v]

      ὦ κύκλωψ κύκλωψ. πᾶ τὰς φρένας ἐκπεπότησαι
      αἴκ’ ἐνθὼν ταλάρως τε πλέκοις καὶ θαλλὸν ἀμάσας
      τοῖς ἄρνεσσι φέροις τάχα κεν πολὺ μᾶλλον ἔχες νοῦν
      τὰν παρεοῖσαν ἄμελγε. etc. [Id. 11.72-75]

Quod est fere.

      O Cyclops Cyclops quae te dementia coepit
      Quam fuerat melius calathos contexere, et altos
      Lanigeris ovibus in pabula sternere ramos
      Hanc mulge interea etc.

Porro quo concludit.

      Invenies alium si te hic fastidit Alexis. [E. 2.73]

In eodem loco est

                                    τί τὸν φεύγοντα διώκεις
      εὑρήσεις γαλάτειαν ἴσως καὶ καλλίον’ ἄλλαν. [Id. 11.75-76]

                  Quid enim sequeris fugientem
      Invenies aliam, quae sit formosior illa.

Hunc tamen locum in ipso Idyllio sic expressimus.

                  Quid enim fugientia captas
      Gaudia? forte aliam quae sit formosior illa
      Invenies Galatean etc.



image

[I6r]

IN ECLOGAM TERTIAM.

Dic mihi Damoeta cuium pecus? an Meliboei.
Non, verum Aegonis, nuper mihi tradidit Aegon.
[E. 3.1-2]

AD verbum sumptus a Theocriti Nomeo, qui et ipse sic incipit.

      εἰπέ μοι ὦ κορύδων τίνος αἱ βόες ἦ ῥα φιλώνδα
      οὔκ ἀλλ’ Αἴγωνος βόσκεν δέ μοι αὐτὰς ἔδωκεν [Id. 4.1-2]

      Dic precor o Corydon cuium pecus? anne Philondae [Philonda 1529]
      Non, verum Aegonis pascendum tradidit Aegon.

Novimus et qui te transversa tuentibus hircis
Et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello etc.
[E. 3.8-9]
      Quintil. lib. 9. [11. 1529] cap. 2. loquens de figuris verborum, quae per detractionem fiunt, citat hunc locum, dicitque similem illis figuratis esse, in quibus decenter verbum aliquod pudoris gratia subtrahitur. Negat tamen recte ἀποσιώπησιν dici posse, quam reticentiam interpretantur. Nam eam praecedenti capite, figuram sententiarum facit. Locus est autem ex Hodoeporis Theocriti, obscoenus quidem intellectu, sed verbis multo quam ille Graecus verecundior. Nam hic pudoris gratia res turpis non nominatur: illic manifeste obiicitur.



image

[I6v]

Non ego te vidi Damonis pessime caprum etc [E. 3.17]
      Theocriti in Hodoeporis hi versus sunt.

      οὐκ ἀπὸ τᾶς κράνας σίττ’ ἀμνίδες; οὐκ ἐσορῆτε
      τόν μευ τὰν σύριγγα πρώαν κλέψαντα κομάταν. [Id. 5.3-4]

      Non a fonte meae fugitis, quem nunc tenet, agnae
      Furatus nuper nostram Syringa Comatas?

An mihi cantando victus non redderet ille [E. 3.21]
      Quintil. lib. 9. cap. 2. inter varios modos figuratarum interrogationum et hunc ponit, cum scilicet confessionem praecedit defensio, ut Apud Virgilium, inquit, in Bucolicis dicenti,

      Non ego te vidi Damonis pessime caprum
      Excipere insidiis,

occurritur,

      An mihi cantando victus non redderet ille.

Cantando tu illum? aut unquam tibi fistula caera
Iuncta fuit? non tu in triviis indocte solebas etc.
[E. 3.25-26]
      Theocritus in Hodoeporis.

      τὰν ποίαν σύριγγα; τὺ γάρ ποκα δῶλε συβάρτα
      ἐκτάσω σύριγγα τί δ’ οὐκέτι σὺν κορύδωνι
      ἀρκεῖ τοι καλάμας αὐλὸν ποππύσδεν ἔχοντι; [Id. 5.5-7]

      Quam Syringa mihi memoras dic serve Sybartae?
      An tibi qua caneres fuit unquam fistula? Verum
      Cur tibi cum calamo fit fistula facta palustri



image

[I7r]

      Non satis est misero Corydona lacessere cantu?

Vis ergo inter nos, quid possit uterque vicissim. [E. 3.28]
      Theocritus in Bucoliastis Idyl. 8.

      χρῄσδεις δ’ ὦν ἐσιδεῖν, χρῄσδεις καταθεῖναι ἄεθλον. [Id. 8.11]

Quod est

      Vis igitur certamen obire et ponere pignus?

Ego hanc vitulam ne forte recuses. [E. 3.29]
      Ibidem Theocritus.

      μόσχον ἐγὼ θησῶ τὺ δὲ θὲς γ’ ἰσομάτορα ἀμνόν [Id. 8.14]

      Hunc ego depono vitulum, tu mollibus agnum
      Velleribus similem pulchrae depone parenti.

Bis venit ad mulctram, binos alit ubere foetus. [E. 3.30]
      Sumptum est ex Thyrside, hoc est, Idyl. 1. Theoc.

      αἶγά τέ τοι δωσῶ διδυματόκον ἐς τρὶς ἀμέλξαι
      ἃ δύ’ ἔχοισ’ ἐρίφως ποταμέλξεται ἐς δύο πέλλας. [Id. 1.25-26]

                                                      Hanc tibi dono
      Capram quae duplici partu foecunda quotannis
      Et licet emulso binos alat ubere foetus
      Bis tamen uberibus mulctram lactentibus implet.

De grege non ausim quicquam deponere tecum etc. [E. 3.32]
      Theocritus Idyl. 8. Bucoliastis.

      οὐ θησῶ πόκα ἀμνὸν ἐπεὶ χαλεπὸς θ’ ὁ πατήρ μευ



image

[I7v]

      χἁ μάτηρ τὰ δὲ μᾶλα ποθέσπερα πάντ᾽ ἀριθμεῦντι. [Id. 8.15-16]

Quod est Latine.

      De grege non ausim quicquam deponere tecum
      Nam mihi difficilis pater est, et provida mater
      Solis ad occasum numero pecus omne recensent.

Diffusos haedera vestit pallente Corymbos. [E. 3.39]
      Ex primo Idyllio Theocriti totum hoc de poculo sumptum est. Nam et ille de hedera sic.

      τῶ περὶ μὲν χείλη μαρύεται ὑψόθι κισσός
      κισσὸς ἑλιχρύσῳ κεκονισμένος. etc. [Id. 1.29-30]

Nos ita

                  Teretes qui circumfuderit oras
      Extantem foliis hederam flavo Helichryso [Heliochryso 1529]
      Distinctam, quam serpit Helix laetissima circum etc.

Necdum illis labra admovi, sed condita servo. [E. 3.43]
      Ex eodem Idyllio est, ubi sic habetur.

      οὐδὲ τί πω ποτὶ χεῖλος ἐμὸν θίγεν ἀλλ’ ἔτι κεῖται
      ἄχραντον etc. [Id. 1.59-60]

Quod est

      Nec dum illi labra admovi, nec pocula quamvis
      Haec mea sint tetigi, sed tantum condita servo
      Immaculata quidem etc.

In medio duo signa, Conon, et quis fuit alter. [E. 3.40]
      Non ut opinatur Servius Cononem illum praeclarum Atheniensium Ducem, sed insignem illum Mathematicum,



image

[I8r]

qui sub Ptolemaeo vixit, de quo est apud Catullum in Elegia Callimachi ab eodem versa, Omnia qui magni despexit sydera mundi etc. Et paulo post.

      Idem me ille Conon coelesti numine vidit
            E Berenicaeo vertice Caesariem. [Catul. 66.7-8]

Meminisse autem convenit raro fieri, ut rusticis et pastoribus sermo tribuatur de Philosophis, aut alioqui magnis rebus, quas illi non intelligant. Itaque ut decorum personarum servetur fieri haec fere semper cum quadam excusatione: igitur adiecit

Et quis fuit alter, descripsit radio totum qui gentibus orbem. [E. 3.40-41]
      Eudoxum, inquit Servius, aut Ptolemaeum, aut Aratum significat, suum igitur decorum pastori tribuit, qui cum vix unum nomen expresserit, alterum non invenerit etc.

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit. [E. 3.44]
      Irrisio est ex iteratione: non enim ut laudet pocula, sed ut si ad vitulam conferantur, vilia existimentur. Quam figuram sumpsit, opinor, a Theocrito, apud quem Idyllio octavo, cum dicat Menalcas depositurum se pignus fistulam novem vocum, respondet Daphnis, omnia fere quae ille dixerat iterando se quoque habere talem fistulam, ac per omnia similem, ut et hic Damoetas de poculis. Rem enim hic mutavit tantum.



image

[I8v]

Ab Iove principium Musae, Iovis omnia plena. [E. 3.60]
      Theocritus in Encomio Ptolemaei Idyl. 17.

      ἐκ διὸς ἀρχώμεσθα καὶ εἰς δία λήγετε μοῖσαι. [Id. 17.1]

Quod ad verbum est.

      Ab Iove suscipite inque Iovem concludite Musae.

      Sumptum est autem hoc principium ab Arato, qui Phoenomena sua sic orditur. Hinc et Statius [Silv., praef.],

      Ab Iove principium magno deducit Aratus. [Germ. Arat. 1]

Quod vero dicit

      Iovis omnia plena. [E. 3.60]

Catholica est sententia, quam ipse in sexto Aeneidos fusius exequitur illo loco

      Principio coelum ac terras camposque liquentes
      [...]
      Spiritus intus alit etc. [A. 6.724-26]

Cuius loci interpretationem vide apud Macrob. super Hom. lib. 1. cap. 14. Lucanus [Lucretius 1529] quoque idem dixit

      Iuppiter est quodcunque vides, quocunque moveris. [Luc. 9.580]

Et me Phoebus amat, Phoebo sua etc. [E. 3.62]
      Theocritus in Hodoeporis.

      καὶ γὰρ ἔμ’ ὡ’ πόλλων φιλέει μέγα καὶ καλὸν αὐτῷ
      κριὸν ἐγὼ βόσκω. τὰ δὲ κάρνεα καὶ δὴ ἐφέρπει. [Id. 5.82-83]

      Et me Phoebus amat multum, Phoebo mihi pinguis
      Pascitur hic aries, dum Carnea sacra propinquant.

Malo me Galatea petit lasciva puella. [E. 3.64]



image

[K1r]

      Ibidem Theocritus.

      βάλλει καὶ μάλοισι τὸν αἰπόλον ἁ κλεαρίστα
      τὰς αἶγας παρελῶντα, καὶ ἁδύ τι ποππυλιάσδει. [Id. 5.88-89]

      Malis me Clearista petit dum forte capellas
      Propello, et suaves dulci canit ore susurros.

Parta meae Veneri sunt munera nanque notavi etc. [E. 3.68]
      Ibidem Theocritus.

      κἠγὼ μὲν δωσῶ τᾷ παρθενῳ αὐτίκα φάσσαν
      ἐκ τᾶς ἀρκεύθου καθελών. τηνεὶ γὰρ ἐφίσδει. [Id. 5.96-97]

      Ipse meae dominae dabo munera grata palumbum
      Ex hac Iunipero rapiens, nam considet illic.

Aurea mala decem misi cras altera mittam. [E. 3.71]
      Theocritus in Comaste.

      ἠνὶ δέ τοι δέκα μᾶλα φέρω τηνῶθε καθεῖλον
      ὧ μ’ ἐκέλευ καθελεῖν τύ, καὶ αὔριον ἄλλα τοι οἰσῶ. [Id. 3.10-11]

      En vero haec tibi mala decem, tua munera, porto
      Arboribus decerpta illis quibus ipsa volebas
      Altera cras dabimus.

Partem aliquam venti divum referatis ad aures. [E. 3.73]
      Theocritus in Thalysiis.

      καὶ ζανὸς ἐπὶ θρόνον ἄγαγε φάμα etc. [Id. 7.93]

Cohaeret vero cum eo quod praecedit, et est

                                          Me quoque Musae



image

[K1v]

      Multa quidem docuere, alti iam cognita fama
      Ante thronum Iovis etc.

Cum faciam vitula pro frugibus ipse venito. [E. 3.77]
      Macrob. Sat. lib. 3. cap. 2. inter multa quibus locum hunc exponit, hoc etiam addit, Vitulam Deam vocatam fuisse, quae praesit laetitiae. Unde quidam, inquit, nomen eius animadversum putant, quod potens sit vitae tolerandae. Inde huic Deae profrugibus sacra fieri dicuntur, quia frugibus vita humana toleratur. Unde hoc esse animadvertimus quod ait Virgilius,

      Cum faciam Vitula pro frugibus ipse venito,

ut vitula dixerit pro vitulatione, quod nomen sacrificii est. Meminerimus tamen sic legendum,

      Cum faciam vitula pro frugibus ipse venito,

id est, cum faciam rem divinam, non ove, non capra, sed vitula: tanquam dicat, cum vitulam pro frugibus sacrificavero, quod est: cum vitula rem divinam fecero.

Triste lupus stabulis maturis frugibus imbres. [E. 3.80]
      Simile est apud Theocritum Idyl. 8.

      δένδρεσι μὲν χειμὼν φοβερὸν κακόν, ὕδασι δ’ αὐχμός
      ὄρνισιν δ’ ὕσπλαγξ ἀγροτέροις δὲ λίνα. [Id. 8.57-58]

      Arboribus mala pestis hyems, incommoda terrae
      Ariditas, cervis retia, fiscus avi.

Nam hoc in loco Graecus Poeta usus est Elegiaco car-



image

[K2r]

mine. Quod nos quoque imitantes, ut oportuit, non omnino verbum verbo reddidimus, contenti sensum explicasse.

Ipse ubi tempus erit omnes in fonte lavabo. [E. 3.97]
      Theocritus in Hodoeporis.

      αἶγες ἐμαὶ θαρσεῖτε κερουχίδες αὔριον ὔμμε
      πᾶσας ἐγὼ λουσῶ συβαρίτιδος ἔνδοθι κράνας [Id. 5.145-46]

      Cornigerae nunc ergo meae sperate capellae
      Cras ego vos omnes Sybaritidis amne lavabo
      Fontis etc.

Vix ossibus haerent. [E. 3.102]
      Theocritus in Nomeo.

      τήνας μὲν δή τοι τᾶς πόρτιος αὐτὰ λέλειπται
      τὠστέα, μὴ πρῶκας σιτίζεται ὥσπερ ὁ τέττιξ [Id. 4.15-16]

      Illius ipsa quidem superant vix ossa iuvencae
      Nunquid ut aestivae rorem sub sole Cicadae
      Aerium gelidas depascitur illa per herbas?

      Fascinare autem verbum quod priore versu ponitur, a Graeco est βασκαίνειν, hoc est, invidere, ut author est Gell. lib. noctium att. 16. cap. 12. quoniam ex invidia quenpiam fascinemus, id est, praestringamus oculos, hoc enim fere fascinare est. In qua sententia est et Petrus Mosellanus, hunc locum Gellianum explicans, vir ut in vita olim summa mihi coniunctus amicitia, sic nunc quoque omni honorificentissimae recordationis officio



image

[K2v]

ac pietate prosequendus, et, ut ne quid privatis adfectibus indulgeam, quantum eo viro amisso recta studia, hoc tempore maxime periclitantia, praesidium amiserint, et docti omnes sentiunt, et supervacaneum est queri, quando querelis talium rerum, adeo nihil proficitur, ut etiam ingratae sint. Sed ut redeam eo, unde digressus sum, non videtur id significatum huic loco convenire, sed potius id esse fascinare spiritu quodam noxio ex oculis alienis in corpus eius qui fascinetur penetrante, ipsumque male affici, et ceu morbo quodam consumi, ac tabescere, et hoc est quod dicit, Oculus mihi fascinat agnos etc. De qua re longior esse non volui, quod sciam eam rem ab aliis multis etiam commentariis traditam. Vide infra Dum rore cicadae etc.

ECLOGA QUARTA.

Sicelides Musae paulo maiora canamus. [E. 4.1]

HUius Eclogae argumentum tale fere est. Asinius Pollio, orator insignis, et sub Augusto Dux Germanici exercitus, post captas a se in Delmatia, Salonas urbem, cum triumphasset ad Consulatum est evectus, pauloque post filium genuit,



image

[K3r]

quem a captis Salonis, satis arroganti, ut tum ferebant mores, appellatione, Saloninum nominavit. Huic recens nato in gratiam patris, cum potens apud Augustum esset, et cum primis Poetae ingenium admiraretur, foveretque, Genethliacon decantat hac Ecloga, quae ex magna parte est Allegorica, quod ipsum tamen apud hunc Poetam in hoc quidem carmine, nec passim nec nusquam fieri observandum est, simulque Augusti, Pollionis, et pueri Salonini laudationes continet. In cuius prima parte hoc observandum est, quod quae de adventu et nativitate Christi, Sibyllae quaedam maxime Cumaea praedixerant, ut Augustinus, Lactantius, Eusebius, et caeteri meminere. Poeta eius Theologiae ignarus foelicitati imperii Augusti adscribit. Primo igitur Argumenti gravitatem excusat, quod eo paulo sublimiori hic uti coactus sit, quam permittat pastoralium sermonum simplicitas. Cum id minime videat fecisse Theocritum, quem imitatur, qui tametsi et ipse quoque laudes fortium virorum celebrat, simpliciter tamen et sine omni figura perpetuo id agit. Quod cum huic nostro haud quaquam propter argumenti, cui servire coactus est, sublimitatem permitteretur, hanc Eclogam sicut alias quoque duas summa cum modestia, metuens scilicet ne parum rusticae viderentur, honesta confessione praemunit dicens, Sicelides Musae etc.



image

[K3v]

      Multa praeterea fuerant in hac commentarios scripturo adnotanda circa voces, figuras et sententias, quod quia nequaquam instituimus, et tantum polliciti sumus locos Theocriticos, et quosdam etiam et a doctis observatos et observari dignos indicare, adiiciam eum qui in fine est huius Eclogae.

Incipe parve puer, qui non risere parentes
Nec deus hunc mensa[,] Dea
[Deae, 1529] nec dignata cubili est. [E. 4.62-63]
      Nota est Servii in hunc locum fabulosa expositio. Quintilianus certe libro 9. cap. 3. sic exponit, Ex illis qui non risere, nec hunc dignatus Deus, nec dignata Dea, ut numero plurali singularis figurate subiungatur. Quid vero significet Deum dignari mensa, et Deam cubili aliquem, Politianus docet, per Deum Genium, per Deam Iunonem intelligendam esse, probans aliquot exemplis: nam singuli Genii singulaeque Iunones singulis hominibus attribuuntur, Genio mensa, Iunoni cubile seu lectus convenit, habes apud Politianum Misc. Cent. LXXXIX.


image

[K4r]

ECLOGA QUINTA.

Cur non Mopse boni quoniam convenimus ambo. [E. 5.1]

DUo amici pastores hac Ecloga introducuntur, alternatim laudantes, caedentesque qua ex re occasionem captat Poeta scribendi Epitaphion, quod omnino ἀλληγορικῶς accipiendum est, vel Iulio Caesari pauloante quam haec scriberet Romae in Senatu interfecto, quod ipsius argumenti materia satis videtur indicare: vel Quintilio cognato suo, ut ait Servius, cuius mortem immoderate lugebat, qua de re elegans est carmen Horatii primo Odarum: vel fratri Flacco, cuius immaturum obitum sub nomine Daphnidis deploret. In quam sententiam extat illud pervulgatum, verum ἄδηλον

      Tristia fata tui dum fles in Daphnide Flacci
      Docte Maro fratrem Diis immortalibus aequas.

      Verum in re dubia parum refert quam quisque sequatur opinionem, hoc maxime loco, qui citra omnem iacturam, vel veritatis rei, vel sententiae carminis potest venire in contentionem. Meam tamen sententiam, si quis requirat, eam esse sciat quae illis assentiatur, qui Iul. Caes. potius quam quemvis alium hic intelligendum existimant. Nam et crudeli funere interemptum dicit,



image

[K4v]

et Armenias tigres curru iunxisse, hoc est, Liberi patris sacra instituisse Caesar dicitur, et ἀποθέωσιν facit, et divinos illi honores decernit, quae omnia satis constat de Caesare dici verius quam de alio quovis posse.

Imo haec in viridi nuper quae [quae nuper 1529] cortice fagi. [E. 5.13]
      Theoc. in Thalysiis,

                                                ὅρη φίλος εἴ τοι ἀρέσκει
      τοῦθ’ ὅ τι πρὰν ἐν ὄρει τὸ μελύδριον ἐξεπόνασα [Id. 7.50-51]

      Cognosce igitur si forte placebunt
      Carmina quae patrio iamdudum in monte coegi

Virgilium imitatus est T. Calpurnius sic,

      Sed quae nam sacra descripta est pagina fago
      Quam modo nescio quis properanti falce notavit. [Ecl. 1.20-21]

Extinctum Nymphae crudeli funere Daphnin. [E. 5.20]
      Ex primo Theocriti immutato nonnihil argumento sumptus est locus, sed varie tamen etiam ex aliis mistus. Nam quod ait

Nulla neque amnem libavit quadrupes nec graminis attigit herbam. [E. 5.25-26]
      Ex Nomeo eiusdem est, in quo hic est versus

      ἦ μὰν δειλαῖαί γε καὶ οὐκέτι λῶντι νέμεσθαι. [Id. 4.14]

      Nempe satis miserae namque ultra pascere nolunt.

Quod ipsum alibi copiosius vertimus, sic.

      Nempe satis miseras desyderio illius aegrae
      Gramina non carpunt, nec pabula nota requirant.



image

[K5r]

Daphni tuum Poenos etiam ingemuisse leones. [E. 5.27]
      Theocritus in Thyrside.

      τῆνον μὰν θῶες τῆνον λύκοι ὠρύσαντο
      τῆνον χ’ ὡκ δρυμοῖο λέων ἀνέκλαυσε θανόντα [Id. 1.71-72]

      Illum omnes flevere ferae, flevere lupique
      Pantherae [Thoes]que nec illius impia flentes
      Funera sylvestres ignoravere Leones.

Vitis ut [et 1529] arboribus decori est, ut vitibus uvae etc. [E. 5.32]
      Theocritus Idyl. 8.

      τᾷ δρυῒ ταὶ βάλανοι κόσμος τᾷ μαλίδι μᾶλα
      τᾷ βοῒ δ’ ἁ μόσχος. τῷ βωκόλῳ αἱ βόες αὐταί [Id. 8.79-80]

      Ilicibus glandes, pomo sunt poma decori
      Taurorum vituli, pastorum gloria tauri.

Tale tuum carmen nobis divine Poeta. [E. 5.45]
      Theocritus in Thyrside, seu Idyl. 1.

      ἅδιον ὦ ποιμὰν τὸ τεὸν μέλος ἢ τὸ καταχές
      τῆν’ ἀπὸ τᾶς πέτρας καταλείβεται ὑψόθεν ὕδωρ. [Id. 1.7-8]

      Tale tuum carmen nostrae iucundius auri
      Quam quae praecipitans alta de rupe suavi
      Murmurat unda sono.

Nec calamis solum aequiparas sed voce [vocem 1529] Magistrum. [E. 5.48]
      Videtur de Theocrito dicere ac seipso, quasi se futurum ab eo secundum.



image

[K5v]

Pocula bina novo spumantia lacte quotannis. [E. 5.67]
      Theocritus in Hodoeporis.

      Στασῶ δὲ κρητῆρα μέγαν λευκοῖο γάλακτος
      ταῖς νύμφαις στασῶ δὲ καὶ ἁδέος ἄλλον ἐλαίω [Id. 5.53-54]

      Ipse novem statuam magnum cratera camoenis
      Lacte redundantem niveo, iuxtaque reponam
      Mox alium praedulci olei liquamine plenum.

Et mox

      στασῶ δ’ ὀκτὼ μὲν γαυλὼς τῷ πανὶ γάλακτος
      ὀκτὼ δὲ σκαφίδας μέλιτος πλέα κηρί’ ἐχοίσας. [Id. 5.58-59]

In ipso Idyllio a nobis verso sic,

                                                Bis quattuor inde
      Constituam situlas magno libamina Pani
      Lacte mero plenas, totidem plenos redolenti
      Melle scyphos, plenumque favorum nectar habentes.

Et multo in primis hilarans convivia Baccho
Ante focum si frigus erit, si messis etc.
[E. 5.69-70]
      Totus hic locus est apud Theocritum in Thalysiis, hoc est, Idyl. 7.

      τὸν πτελεατικὸν οἶνον ἀπὸ κρητῆρος ἀφυξῶ
      πὰρ πυρὶ κεκλιμένος κύαμον δέ τις ἐν πυρὶ φρυξεῖ
      χἁ στιβὰς ἐσσεῖται πεπυκασμένα ἔστ’ ἐπὶ πᾶχυν
      κνύζᾳ τ’ ἀσφοδέλῳ τε πολυγνάμπτῳ τε σελίνῳ.



image

[K6r]

      καὶ πίομαι μαλακῶς μεμνημένος ἀγεάνακτος
      αὐταῖσιν κυλίκεσσι καὶ ἐς τρύγα χεῖλος ἐρείδων
      αὐλησεῦντι δέ μοι δύο ποιμένες, εἷς μὲν ἀχαρνεύς.
      εἷς δὲ λυκωπίτας etc. [Id. 7.65-72]

Quod nos ita totum ipsum Idyllion vertentes expressimus.

      Inde haec vina bibam pateris Pteleatica plenis
      Ante focum residens, aliquis mihi grata fabarum
      Segmina, de sociis calido torrebit in igne
      Lectus erit vero variis densissimus herbis
      Cnysaque Asphodeloque reflexibilique Selino
      Molliter ipse bibam chari memor Ageanactis
      Evacuans plenos toto crateras Iaccho
      Donec in allapsis immergam fecibus ora
      Pastores duo cantabunt, quorum hic sit Acharnan
      Ille Lycopites.

Et cum lustrabimus agros. [E. 5.75]
      Macrobii ex 3. Saturnalium cap. 5. haec sunt verba. Ambarvalis hostia est, ut ait Festus Pomp. quae rei divinae caussa circum arva ducitur ab iis qui pro frugibus faciunt, huius sacrificii mentionem habet Virg. in Bucolicis, ubi de Apotheosi Daphnidis loquitur.

      Haec tibi semper erunt et cum sollemnia vota
      Reddemus Nymphis et cum lustrabimus agros. [Ecl. 5.74-75]

Ubi lustrare signifi-



image

[K6v]

cat circuire: hinc enim videlicet et nomen hostiae acquisitum, ab ambiendis arvis. Sed et in Georgicon lib. 1.

      Terque novas circum foelix eat hostia fruges. [G. 1.345]

Damnabis tu quoque votis. [E. 5.80]
      Idem Macrobius eodem libro cap. II. [cap. 11. 1529] citans illum locum ex 5. Aeneid.

      Vobis laetus ego hoc candentem in littore taurum
      Constituam ante aras voti reus etc. [A. 5.236-37]

Reus, inquit, voti vocatur, qui suscepto voto se numinibus obligat. Damnatus autem, qui promissa vota iam solvit. [Macr. 3.2.5]

Dum rore Cicadae. [E. 5.77]
      Rore pasci cicadas adnotatum supra est ex Theocriti Nomeo ibi, Vix ossibus haerent

      μὴ πρῶκας σιτίζεται ὥσπερ ὁ τέττιξ; [Id. 4.16]

      Nunquid rorem depascitur ut Cicada?

Hic adiiciem dum quod Plin. nat. hist. lib. 11. cap. 26. quiddam illis aculeatum ait esse in pectore, quo rorem lambant, et excitatae, inquit, cum subvolant, humorem reddunt, quod solum argumentum est rore easdem vesci.

ECLOGA SEXTA.

Prima Syracusio dignata est ludere versu. [E. 6.1]



image

[K7r]

SIcut alibi hic quoque fatetur De Theocriti, quem imitetur simplicitate se recedere cum excusatione quadam rerum et temporum suorum, in quibus illa Theocritica simplicitas ubique exhiberi non poterat, etsi ita rem et argumentum temperat, ut tamen de summis rebus quantum fieri potuit, non nisi rusticis et pastoralibus quibusdam Allegoriis loquatur.
      Quod vero ad argumentum attinet, ut in quarta Pollionem et filium celebravit, sic hac Ecloga ad Varum scribens, eius laudes dicturum pollicetur: et quoniam ille Epicuraeus fuit, ut ait Servius, ideo existimant et Epicuraeam sectam in hac Ecloga expressam: quod Silenum Bacchi nutricium et paedagogum deum ebrium et semper temulentum quasi voluptatis potandi symbolum inducit: duos vero Satyros quos in Venerem proclives et salacissimos credidit antiquitus, quibus et eo nomine Nympham adiicit formosam et lascivam, significat enim αἴγλη splendorem, cui Deus bene potus minatur stuprum: praeterea et Satyros canendi studiosos fuisse scimus, ideoque illis carmen promittit, ut nihil hic omnino desit, quod bestialem illam voluptatem relinquat imperfectam, quamvis et canendi voluptas si sola et sine reliquis lenociniis adhibeatur, iure optimo possit honestissima dici. Reliqua quae ab eo de rerum primordiis et mundi ortu canuntur, de sententia Epi-



image

[K7v]

cureorum sunt in vacuo atomos, id est, insecabilia corpuscula confluentes mundum constituisse, quod et Democritus affirmat. Qua de re quam sint variae ac diversae Philosophorum opiniones, haud quaquam praesentis instituti est disserere, quandoquidem nec commentarios, sed adnotationes tantum scribimus. Illud itaque non dissimulandum, quod in quibusdam exemplaribus sic legitur.

      Nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea [Ecl. 6.30]
      Quantum omnis mundus gaudet cantante Sileno

Ubi ultimum versum suppositicium esse, et ab impudente quopiam plagiario adiectum, vel id satis argumenti est, quod nomen Silenus nuspiam, quod sciam, apud idoneos saltem prima brevi reperiatur: verum ut apud hunc semper longa. Praeterea nec quicquam Virgilianae venae καὶ τῆς φράσεως redolet hic versiculus. Nec sententiam impedit, quod relativum quantum non est adiectum antecedenti adverbio tantum. Cum illud et intelligi possit commode: et inveniatur hoc sine illo saepe positum, ut in proxima Ecloga.

      Nam neque me tantum venientis sibilus Austri etc. [Ecl. 5.82]

Cynthius aurem vellit et admonuit. [E. 6.3-4]
      Videto Erasmum in Proverbio Aurem vellere [Adag. 1.7.40].

Ut littus Hyla Hyla omne sonaret. [E. 6.44]
      Idyllion Theocriti. 13. quod inscribitur Hylas hanc fabulam amissi et a Nymphis rapti Hylae continet, quod breviter hic attigit.



image

[K8r]

Tum canit Hesperidum miratam mala puellam. [E. 6.61]
      Et hic breviter attigit, quod apud Theoc. in Comaste, seu Amaryl. paulo latius indicatur his verbis.

      ἱππομένης ὅκα δὴ τὰν παρθένον ἤθελε γᾶμαι
      μᾶλλ’ ἐν χερσὶν ἑλὼν δρόμον ἄνυεν, ἁ δ’ ἀταλάντα
      ὡς ἴδεν ὣς ἐμάνη ὣς ἐς βαθὺν ἅλλετ’ ἔρωτα [Id. 3.40-42]

Quod est Latine

      Et sane Hippomenes Atalantae captus amore
      Mala ferens manibus calida decurrit arena
      Quem virgo [iugo 1529] interea rapido praevertere cursu
      Ut vidit periitque profundum[que] hausit amorem.

Tum canit errantem permessi ad flumina Gallum. [E. 6.64]
      In Bucolico carmine maxime tres amicos apud Aug. potentes celebravit, Pollionem, Varum et Gallum, quem hic Poetam fuisse dicit, atque id muneris a Musis ipsis non secus, ac Hesiodum accepisse, cuius amores ultima Ecloga celebrat. Hic est ille Gallus, cuius et Plinius in Epistolis mentionem facit, scribitque legisse se libros eius de comparatione eloquentiae patris Pollionis, huius enim filius hic Gallus fuit et Ciceronis, in quibus ausus sit patrem eloquentia Ciceroni praetulisse, de quo et ipsius versus sunt.



image

[K8v]

      Cum libros Galli legerem quibus ille parenti
      Ausus de Cicerone daret palmamque decusque
      Lascivum inveni lusum Ciceronis etc. [Ep. 7.4.6]

Contra quem in defensionem Ciceronis scripsit Claudius Imp. Extat locus Ep. lib. 7.
      plura de hoc Gallo dicentur Ecloga ultima.

ECLOGA SEPTIMA.

FOrte sub arguta consederat ilice Daphnis
Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum.
[E. 7.1-2]
      Theocritus in Bucoliastis Idyl. 6.

δαμοίτας καὶ δάφνις ὁ βωκόλος εἰς ἕνα χῶρον
τὰν ἀγέλαν πόκ’ ἄρατε συνάγαγον etc. [Id. 6.1-2]

Pastores duo Damoetas et Daphnis Arate [Arati 1529]
Compulerant armenta simul,

Ambo florentes aetatibus Arcades ambo
Et cantare pares et respondere parati.
[E. 7.4-5]
      Theocritus Idyllio 8.

      ἄμφω τώγ’ ἤτην πυρροτρίχω, ἄμφω ἀνάβω
      ἄμφω συρίσδεν δεδαημένω, ἄμφω ἀεῖδεν [Id. 8.3-4]

      Ambo aetate pares tenera, flaventibus ambo
      Crinibus, et pulchro docti contendere versu.



image

[L1r]

Eque sacra resonant examina quercu. [E. 7.13]
      Theocritus ἐν ὁδοιπόροις.

      ὧδε καλὸν βομβεῦντι ποτὶ σμάνεσσι μέλισσαι [Id. 5.46]

      Suavibus hic resonant apiaria mellea bombis.

Idem versus est et in Thyrside. [Id. 1.107]

Hic tantum boreae curamus frigora quantum etc. [E. 7.51]
      Theocritus in Nomeo.

      τῶ δὲ θέρευς φρύγοντος ἐγὼ τόσσον μελεδαίνω
      ὅσσον ἐρῶντι πατρὸς μύθων καὶ μητρὸς ἀκούειν. [Id. 9.12-13]

      Torrida ego aestatis tam curo tempora siccae
      Quantum verba iuvat natos audire parentum.

Muscosi fontes et somno mollior herba [E. 7.45]
      Theocritus Idyl. 8.

      κρᾶναι καὶ βοτάναι γλυκερὸν Φυτόν etc. [Id. 8.37]

      Fontes et vegetae plantatio nobilis herbae etc.

At si formosus alexis Montibus his abeat etc. [E. 7.55-56]
      Ibidem.

      πάντα ἔαρ, πάντα δὲ νομοί, πάντα δὲ γάλακτος
      οὔθατα πλήθουσιν καὶ τὰ νέα τρέφεται
      ἔνθ’ ἁ καλὰ παῖς ἐπινίσσεται αἰ δ’ ἂν ἀφέρπῃ
      χὠ ποιμὰν ξηρὸς τηνόθι χ’ αἱ βοτάναι. [Id. 8.41-44]

      Omnia tunc vernant, tunc omnia pascua florent
      Omnia plena boves ubera lactis habent,
      Cum virgo huc formosa venit, postquam illa recessit,
      Flaccescunt herbae, pastor, et omne pecus.



image

[L1v]

Et eadem similitudine est et sequens locus.

Populus Alcidae gratissima etc. [E. 7.61]

      λεύκαν ἡρακλέος ἱερὸν ἔρνος [Id. 2.121]

      Herculi sacram populum esse.

Locus extat in Pharmaceutria, hoc est Idyl. 2.

ECLOGA OCTAVA.

Pastorum Musam Damonis et Alphesiboei. [E. 8.1]

DUplex argumentum habet haec Ecloga. Prima pars conquestionem amantis contempti ab ea a qua speraverat amari continet, quae simile quiddam habet Comasti, seu Amaryllidi Theocriti et Cyclopi. Secunda ad similitudinem τῆς φαρμακευτρίας eiusdem, quam pene totam huc transtulit, facta est: in qua mulier veneficiis quibusdam et incantamentis animum viri pervertere, et in suum amorem allicere, conatur.

Mopso Nisa datur [E. 8.26]
Sparge marite nuces [E. 8.30]
Non omnia possumus omnes. [E. 8.63]
      Loci sunt ab Erasmo in Adagiis satis explicati [Adag. 2.5.100; 1.5.35; 2.3.94], et nobis huiusmodi adnotare non fuit consilium, sed locos fere Theocriti.



image

[L2r]

Dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae
Hirsutumque supercilium, prolixaque barba.
[E. 8.33-34]
      Theocritus in Cyclope.

      οὕνεκά μοι λασία μὲν ὀφρὺς ἐπὶ παντὶ μετώπῳ
      ἐξ ὠτὸς τέταται ποτὶ θ’ ὥτερον ὦς μία μακρά.
      εἷς δ’ ὀφθαλμὸς ἔπεστι πλατεῖα δὲ ῥὶς ἐπὶ χείλει. [Id. 11.31-33]

Quod est.

      Densa supercilio quia frons est plurima nigro
      Idque aurem flexu contingit utranque supremo
      Unus inest oculus, supraque capacia nasus
      Vasta mole iacet mea labra, atque imminet ori.

Sepibus in nostris parvam te roscida mala
Dux ego vester eram, vidi cum matre legentem.
[E. 8.37-38]
      Theocritus in eodem

                                                ἁνίκα πρῶτον
      ἦνθες ἐμᾷ σὺν ματρὶ θέλοισ’ ὑακίνθινα φύλλα
      ἐξ ὄρεος δρέψασθαι. ἐγὼ δ’ ὁδὸν ἡγεμόνευον. [Id. 11.25-27]

                                                Quo tempore primum
      Venisti cum matre, volens folia his Hyacinthi
      Carpere montibus, ipse viae dux fidus habebar.

Traduximus hunc locum alias copiosius, quem habes in Idylliis nostris in Euryto.



image

[L2v]

Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error. [E. 8.41]
      Theocritus in Pharmaceutria.

      ὡς ἴδον, ὡς ἐμάνην, ὥς μευ περὶ θυμὸς ἰάφθη
      δειλαίας. [Id. 2.82-83]

      Ut vidi, ut perii, miserae ut mihi perdita mens est.

Et in Comaste.

      ὡς ἴδεν, ὡς ἐμάνη, ὣς ἐς βαθὺν ἅλλατ’ ἔρωτα [Id. 3.42]

      Ut vidit, periitque profundumque hausit amorem.

Loquitur de Atalante.

Nunc scio quid sit amor. [E. 8.43]
      Theocritus in Comaste.

      νῦν ἔγνων τὸν ἔρωτα, βαρὺς θεὸς ἦ ῥα λεαίνας
      μασδὸν ἐθύλαζε δρυμῷ τέ μιν ἔτρεφε μάτηρ [Id. 3.15-16]

      Nunc scio quid sit amor numen grave scilicet illum
      Nutriit in sylvis mater, saevaeque Leaenae
      Praebuerunt mammas.

Nunc et oves ultro fugiat lupus aurea durae
Mala ferant quercus narcisso floreat alnus etc.
[E. 8.52-53]
      Theocritus in Thyrside.

      νῦν ἴα μὲν φορέοιτε βάτοι φορέοιτε δ’ ἄκανθαι
      ἁ δὲ καλὰ νάρκισσος ἐπ’ ἀρκεύθοισι κομάσαι
      πάντα δ’ ἔναλλα γένοιτο, καὶ ἁ πίτυς ὄχνας ἐνείκαι



image

[L3r]

      δάφνις ἐπεὶ θνήσκει, καὶ τὼς κύνας ὥλαφος ἕλκοι
      κἀξ ὀρέων τοὶ σκῶπες ἀηδόσι γαρύσαιντο. [Id. 1.132-36]

Quod fere est huiusmodi.

      Nunc violis florete rubi, nunc mollis acanthus
      Nunc etiam pulchro Narcissi in flore comantes
      Iuniperique breves, pugnantia foetibus aedant
      Omnia nativis, ferat haec pyra mollia pinus
      Nunc timidae catulos agitent in retia cervae
      Stridula vocali Philomelae noctua certet
      Dum perit extinctus crudeli funere Daphnis.

Praeceps aerii specula de montis in undas
Deferar.
[E. 8.59-60]
      Theocritus in Comaste.

      τὰν βαίταν ἀποδὺς εἰς κύματα τῆνα ἁλεῦμαι. [Id. 3.25-26]

Quod est.

      Insiliam fluctus abiecta veste profundos.

καὶ ἐν τοῖς ὁδοιπόροις.

                                                               ἢ κατὰ τήνας.
      τᾶς πέτρας ὤ ῎νθρωπε μανεὶς ἐς κρᾶθιν ἁλοίμαν. [Id. 5.15-16]

Id est.

                                                Aut ego praeceps.
      De rupe insiliam subiectum in Crathidis amnem.

Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta. [E. 8.64]
      Simile est principium Theocriti Pharmaceutriae.

      πᾷ μοι ταὶ δάφναι, φέρε θέστυλι.



image

[L3v]

                                                πᾷ δὲ τὰ φίλτρα
      στέψον τὰν κελέβαν φοινικέῳ οἰὸς ἀώτῳ. [Id. 2.1-2]

Id est.

      Has lauros, haec mista fer huc age Thestyli philtra
      Atque haec purpureae tege pocula vellere lanae.

Ducite ab urbe domum mea carmina, ducite Daphnin. [E. 8.68]
      Versus intercalaris est ad imitationem Theocriti, qui duos habet, quarum est primus.

      ἶυγξ ἕλκε τὺ τῆνον ἐμὸν ποτὶ δώμα τὸν ἄνδρα. [Id. 2.17]

      Iynx redde domum retrahens, mihi redde maritum

Ubi notandum obiter, quod Servius τὴν ἴυγγα interpretatur turbinem. Alii aviculam aiunt esse, quae Latine dicatur motacilla, qua in veneficiis utantur maleficae.

Necte Amarylli nodos, et Veneris dic vincula necto. [E. 8.78]
      Simile est hoc Theocriti

      πάσσ’ ἅμα καὶ λέγε ταῦτα, τὰ δέλφιδος ὀστέα πάσσω. [Id. 2.21]

      Sparge simul dicens haec spargo Delphidis ossa.

Limus ut hic durescit, et haec ut caera liquescit
Uno, eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.
[E. 8.80-81]

      ὡς τοῦτον τὸν καρὸν ἐγὼ σὺν δαίμονι τάκω



image

[L4r]


      ὣς τάκοιθ’ ὑπ’ ἔρωτος ὁ μύνδιος αὐτίκα δέλφις [Id. 2.28-29]

      Haec ut agente Dea flamma mihi cera liquescit
      Sic in amore meo, liquefiat Delphis etc.

Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum. [E. 8.83]

      δέλφις ἔμ’ ἀνίασεν, ἐγὼ δ’ ἐπὶ δέλφιδι δάφναν,
      αἴθω. [Id. 2.23-24]

      Delphis me contristat, ego hanc in Delphide laurum
      Exuro.

                               Terque haec altaria circum,
Effigiem duco, Numero Deus impare gaudet.
[E. 8.74-75]
      Est et apud Theocritum hoc de ternario.

      ἐς τρὶς ἀποσπένδω καὶ τρὶς τάδε πότνια φωνῶ [Id. 2.43]

      Nunc ego ter libo, ter et haec bona carmina dico.

Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit. [E. 8.91]

      τοῦτ’ ἀπὸ τᾶς χλαίνας τὸ κράσπεδον ὤλεσε δέλφις.
      ὣ’ γὼ νῦν τίλλοισα κατ’ ἀγρίῳ ἐν πυρὶ βάλλω. [Id. 2.53-54]

      Perfidus hanc Delphis de chlaena perdidit oram
      Hanc ego nunc vellens duro infero protinus igni.

Has herbas, atque haec ponto mihi lecta venena
Ipse dedit Moeris etc.
[E. 8.95-96]
      Simile est Theocriti.

      τοῖά οἱ ἐν κίστᾳ κακὰ φάρμακα φαμὶ φυλάσσειν
      ἀσσυρίω δέσποινα παρὰ ξείνοιο μαθοῖσα. [Id. 2.161-62]



image

[L4v]

      Talia tamque potentia pharmaca cista recludit
      Haec mea, ab Assyrio didici quae cuncta magistro.

Et Hylax in limine latrat. [E. 8.107]
      Theocritus.

      κύνες ἄμμιν ἀνὰ πτόλιν ὠρύονται etc. [Id. 2.35]

                  Sed in urbe latratibus aedunt
      Nunc mihi signa canes etc.

ECLOGA NONA.

QUo te Moeri pedes? an quo via ducit in urbem? [E. 9.1]
      Theocritus ἐν θαλυσίοις.

      σιμιχίδα πᾁ δὴ τὺ μεσαμέριον πόδας ἕλκεις; [Id. 7.21]

Quod est.

      Simichida quo te ducit via tempore, quo nunc
      Sol medium coeli curru ferit igneus orbem?

Heu cadit in quenquam tantum scelus heu tua nobis
Pene simul tecum solatia rapta Menalca?
[E. 9.17-18]
      Per Menalcam hac Ecloga Virgilium intelligimus, cuius ab Arrio Centurione pene interfecti periculum hic aversatur. Quod et ἀλληγορικῶς expressit Ecloga tertia.

      Parcite oves nimium procedere, non bene ripae



image

[L5r]

      Creditur[.] ipse aries etiam nunc vellera siccat. [Ecl. 3.94-95]

Cum saluti illi fuisset propinquitas Mintii amnis, in quam ille se praecipitem immiserat.

Tityre dum redeo (brevis est via) pasce capellas
Et potum pastas age Tityre, et inter agendum
Occursare capro (cornu ferit ille) caveto.
[E. 9.23-25]
      Libet hoc loco adscribere verba Auli Gellii ex noctium Atticarum lib. 9. cap. item 9. ut cum ex his appareat quis sit modus verba Graeca in Latinas vertendi sententias, mihi quoque in his Theocriticis, aliisque vertendis paratior venia habeatur, si non omnia statim, nec ad verbum nec ad numerum versuum reddidero. Verba Gellii sunt huiusmodi.
      Quando ex poematis Graecis mutandae, vertendaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum, ut omnia verba omnino in eum, in quem dicta sunt, modum vertamus. Perdunt enim gratiam pleraque, si quasi invita et recusantia violentius transferantur. Scite igitur et consyderate Virgilius, cum aut Homeri, aut Hesiodi, aut Apollonii, aut Parthenii, aut Callimachi, aut Theocriti, aut quorundam aliorum locos effingeret partem reliquit, alia expressit. Sicut nuperrime apud mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Virgilii, animadvertimus reliquisse Virgilium, quod Graecum



image

[L5v]

mire quam suave est. Verti autem, neque debuit, neque potuit. Sed enim quod supposuit substituitque pro eo quod omiserat, non abest, quin iucundius lepidiusque sit.

      βάλλει καὶ μάλοισι τὸν αἰπόλον etc. [Id. 5.88]

Verum hunc locum nos supra Ecloga tertia exposuimus.
      Subdit vero Gellius. Illud quoque alio in loco animadvertimus caute omissum, quod est in Graeco versu dulcissimum.

      τίτυρ’ ἐμὶν τὸ καλὸν πεφιλαμένε βόσκε τὰς αἶγας
      καὶ ποτὶ τὰν κράναν ἄγε τίτυρε καὶ τὸν ἐνόρχαν
      τὸν λιβυκὸν κνάκωνα φυλάσσεο μή τυ κορύψῃ [Id. 3.3-5]

      Hi versus sunt in Comaste Theocriti, quos Gellianorum locorum interpres, quisquis is fuit, in hunc modum Latinos fecit.

      Pasce adamate mihi pulchre has heus Tityre capras
      Et potum ad fontes age Tityre, sed coleatum
      Hunc afrum rufumque cave, ne cornua vibret.

Nos cum totum Idyllion sicut et alia pleraque verteremus, sic expressimus inter alia

                                                Heus age nostras.
      Chare mihi ante alios mi Tityre pasce capellas
      Vicinique satis pastas, age fontis ad undam
      Hunc Lybicum tamen et coleatum, velleris albi
      Observa, ne te cornu feriente lacessat.



image

[L6r]

Cantantes sublime ferent ad sydera cygni. [E. 9.29]
      Ad hunc locum allusisse existimo omnibus modis doctissimum virum Erasmum Roterodamum eo carmine, quod duabus Tragoediis Euripidis Hecubae, et Iphygeniae a se versis proposuit, quod ipsum, quia est non solum elegantissimum, verum etiam his temporibus aptissimum, visum est, ex maxima sui parte, neque enim attinet totum, adscribere.
      Est vero huiuscemodi.

      Scite Poetas doctus [doctos 1529] appellat Maro
      Cygnos Guilielme praesulum eximium decus
      Res mira dictu, ut cuncta consensu novo
      Vati atque olori congruant divinitus
      Niveus utrique candor, alter lacteis
      Plumis, amico candet alter pectore
      Musis uterque gratus ac Phoebo sacer
      Et limpidis uterque gaudet amnibus
      Ripis adaeque uterque gaudet herbidis
      Pariter canorus uterque, tum potissimum
      Vicina seram mors senectam cum premit
      Sed, qui tenent arcana naturae, negant
      Audiri olorem ni sonent favonii.
      Nil ergo mirum barbaro hoc si saeculo
      Canorus olim, obmutuit vatum chorus
      Cum tot procaces undique obstrepant Noti



image

[L6v]

      Boreaeque tristes invidorum et pinguium
      Nulli faventum provocent Favonii. [Carm. 65.1-18]

      Quid verius dici potuit in mores horum temporum, in quibus ut nullus ferme habetur ingeniis honor, ita misere et magna cum futurorum hominum clade iacent recta studia, nisi quod paucis adhuc in locis (de Germanis loquor) languidas voces trahunt, in aliis velut reviviscunt. Una Vittenberga ad Albim munificentia ac sapientia optimorum Principum foelicis recordationis Friderici nuper, nunc vero ipsius fratre Germano Ioannis Rom. Imp. Electorum una cum optimae spei filio Ioanne Friderico, studio vero et industria, in primis doctissimi viri Philippi Melanchthonis, velut communi clade collabentem, in Germania omnium bonarum disciplinarum statum sustinuit, et non solum ipsa sustinuit, verumetiam in alias urbes rectorum studiosorum professores misit. Taceo, quanta cum laude illustris Hessorum Princeps Philippus Marpurgi nuper scholam publicam conductis ad eam rem liberalibus stipendiis trium linguarum et optimarum omnium artium professoribus instituerit. Hoc silentio transire non possum, nec debeo, quod Magnificus, ac sapientissimus Senatus Nurenbergensis accitis a Vvittenberga Philippo Melanchthone, cuius auspiciis ea res tantum ordiretur, Ioachimo Camerario Graecarum ac Latinarum lite-



image

[L7r]

rarum, Micalo Rotingo Rhetoricae ac Theologiae, Iohanne Schonero a Bamberga, rerum Mathematicarum, Ioanne Boschenstenio, Hebraicarum literarum, me quoque ab Erphurdia, utinam tanta laude non fraudanda, Poeticae disciplinae professoribus, hoc biennio scholam eam instituit, cuius fructus et utilitas non ad suos tantum cives, verum et ad longe dissitos homines sit aliquando perventura, ut in hac urbe politicarum rerum disciplina ex omnibus Germaniae civitatibus unicam laudem, ac praecipuam gloriam iamdudum omnium mortalium consensu obtinente, etiam non defuturae eruditionis fundamenta iacta videantur.
      Verum haec ego non eram scripturus, nisi Erasmici carminis argumentum in hoc me diverticulum velut abripuisset de spacio. Nunc ad institutum redeo. Extat apud Politianum eadem cygnorum et Poetarum comparatio Epistolarum lib. 7. Quam Erasmus multo fecit elegantiorem, quod et carmine lepidissimo expressit, et ad temporum mores verissime accommodavit.

                                          Et me fecere Poetam
Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt
Vatem pastores, sed non ego credulus illis
Nam nec adhuc Varo videor, nec dicere Cinna




image

[L7v]

Digna, sed argutos interstrepere anser olores. [E. 9.32-36]
      Theocritus in Thalysiis.

      καὶ γὰρ ἐγὼ μοισᾶν καπυρὸν στόμα κἠμὲ λέγοντι
      πάντες ἀοιδὸν ἄριστον, ἐγὼ δέ τις οὐ ταχυπειθής.
      οὐ δᾶν οὐ γάρ πω κατ’ ἐμὸν νόον οὔτε τὸν ἐσθλόν.
      σικελίδαν νίκημι τὸν ἐκ σάμω, οὔτε φιλήταν
      ἀείδων βάτραχος δὲ ποτ’ ἀκρίδας ὥς τις ἐρίσδω [Id. 7.37-41]

Quos ita reddidimus.

      Et mihi blandiloquum dedit os in carmina Musa
      Et me pastores cuncti dixere Poetam
      Optima qui cantem. Sed non ego credulus illis
      Iudice [Indice 1529] me nec enim Siculum devicero vatem
      Qui Samon incoluit, nec Coi pulchra Philetae
      Carmina, sed volucres tanquam si rana locustas
      Sic ego sic certo doctos superare Poetas

Huc ades, insani feriant sine littora fluctus. [E. 9.43]
      Theocritus in Cyclope.

      τὰν γλαυκὰν δὲ θάλασσαν ἔα ποτὶ χέρσον ἐρεχθεῖν. [Id. 11.43]

Nos inter alia sic.

      Interea glauci feriant sine littora fluctus.

Lupi Moerim videre priores. [E. 9.54]
      Sensum hunc invertit Theocritus Idyllio ξ, quod



image

[L8r]

inscribitur, κυνίσκας ἔρως,

      οὐ φθεγξῇ λύκον εἶδες. [Id. 14.22]

Erasmus in proverbio, Lupi illum priores videre [Adag. 1.7.86], sic vertit,

      Edere non poteris vocem, lupus est tibi visus.

Hinc adeo media est nobis via, namque sepulchrum
Incipit apparere Bianoris etc.
[E. 9.59-60]
      Theocritus in Thalysiis.

      κοὔπω τὰν μεσάταν ὁδὸν ἄνυμες, οὐδὲ τὸ σᾶμα
      ἁμῖν τὸ βρασίλα κατεφαίνετο etc. [Id. 7.10-11]

      Nec dum forte viam mediam confecimus, et nec
      Apparebat adhuc Brasilae sublime sepulchrum.

ECLOGA DECIMA.

Extremum hunc Arethusa mihi concede laborem,
Pauca meo Gallo etc.
[E. 10.1-2]

HAc ultima Ecloga amorem Galli celebrat, sed ita, ut a pastoralibus personis, ac comparationibus non discedat. Qua in re



image

[L8v]

maior aliquanto est adfectuum amantis expressio, dum ipsum inter pastores et pecora, et quasi in solitudine abiectum ac relictum numina, etiam rusticana et pastoralia consolantur. Quod totum argumentum fere sumptum est ex Thyrside, hoc est, Idyllio primo Theocriti, qui simile omnino tractat argumentum de suo Daphnide. Praeter ea, quae de hoc Gallo supra dicta sunt Ecloga sexta, scire etiam convenit Poetam fuisse eximium, et Eupharionis Poetae Graeci patria Chalcidensis carmina, in Latinam linguam transtulisse. Amoresque suos de Cytheride, quam hic Poeta Lycorim ficto nomine adpellat, scripsisse libris quattuor. Augusto fuit adeo familiaris, ut primus ab eo praefecturam Aegypti acceperit, postea ab eodem cum in suspitionem coniurationis contra se venisset, interfici iussus. Hunc Virgilius sic amavit, ut finem quarti Georgicorum totum ipsius laudibus occuparit, quem locum post sublatum Gallum iussu Augusti, in fabulam Aristaei, commutavit. Haec fere Servius.
      Non dissimulat autem in principio huius carminis Poeta minime arrogans, plurima, et hic sicut alibi quoque ex Theocrito, desumpta, ut illud statim.

Quae nemora, aut qui vos saltus habuere puellae
Naiades, indigno cum Gallus amore periret.




image

[M1r]

Nam neque Parnassi vobis iuga etc. [E. 10.9-11]
      Theocritus Idyllio primo.

      πᾷ ποκ’ ἄρ’ ἦσθ’ ὅκα δάφνις ἐτάκετο πᾷ ποκα νύμφαι
      ἦ κατὰ πηνειῶ καλὰ τέμπεα, ἢ κατὰ πίνδω
      οὐ γὰρ δὴ ποταμοῖο μέγαν ῥόον εἴχετ’ ἀνάπω.
      οὐδ’ αἴτνας σκοπιάν, οὐδ’ ἄκιδος ἱερὸν ὕδωρ [Id. 1.66-69]

      Quae nemora, aut qui vos saltus habuere puellae
      Naiades, indigno cum Daphnis amore periret
      Pulchrane vos tenuisse putem Peneia tempe?
      Num iuga Thessalici Phoebo gratissima Pindi?
      Nam neque detinuit placidi [placi 1529] vos flumen Anapi
      Non etiam scopuli flamma insuperabilis Aetnae
      Non sacrum coluisse putem vos Acidis amnem.

Illum etiam lauri, etiam flevere Myricae etc. [E. 10.13]
      Ibidem.

      τῆνον μὰν θῶες τῆνον λύκοι ὠρύσαντο
      τῆνον χ’ ὠ ’κ δρυμοῖο λέων ἀνέκλαυσε θανόντα. [Id. 1.71-72]

Quod est.

      Illum omnes flevere ferae, flevere lupique
      Pantheraeque, nec illius impia flentes
      Funera sylvestres ignoravere leones.



image

[M1v]

      Eundem locum usurpavit supra Ecloga quinta, et aliter, Daphni tuum etc.

Et formosus oves ad flumina pavit Adonis. [E. 10.18]

      ὡραῖος χ’ ὠ῎ δωνις ἐπεὶ καὶ μᾶλα νομεύει. [Id. 1.109]

      Ipse etiam formosus oves, nunc pascit Adonis.

Venit et upilio tardi venere bubulci,
Uvidus hyberna venit de glande Menalcas
Omnes unde amor iste rogant etc.
[E. 10.19-21]

      ἦνθον τοὶ βοῦται τοὶ ποιμένες ὡ’ πόλοι ἦνθον
      πάντες ἀνηρώτευν τί πάθοι κακὸν ἦνθ’ ὁ πρίαπος
      κἤφα, δάφνι τάλαν τί τὺ τάκεαι etc. [Id. 1.80-82]

      Pascua linquentes tardi venere bubulci
      Venerunt teneras soliti pavisse capellas
      Omnes unde amor iste rogant, tibi venit et ipse
      Impiger hortorum custos dixitque priapus
      Daphni miser, quid nam tanto consumeris aestu.

Et solus hic locus ad imitationem Theocriti est factus.

Et nigrae violae sunt, et vacinia nigra. [E. 10.39]
      Theocritus in Ergatinis.

      καὶ τὸ ἴον μέλαν ἐστὶ καὶ ἁ γραπτὰ ὑάκινθος
      ἀλλ’ ἔμπας ἐν τοῖς στεφάνοις τὰ πρῶτα λέγονται. [Id. 10.28-29]



image

[M2r]

Id est.

      Sunt etiam violae florum pars maxima nigrae
      Decolor et rubros Hyacinthos littera signat
      Praecipue tamen haec in florida serta leguntur.

Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus
Scythoniasque nives hyemis subeamus aquosae,
Nec si cum moriens alta liber aret in ulmo
Aethiopum versemus oves sub sydere cancri.
[E. 10.65-68]
      Theocritus in Thalysiis.

      εἴης δ’ ἠδωνῶν μὲν ἐν οὔρεσι χείματι μέσσῳ
      ἕβρον πὰρ ποταμὸν τετραμμένος, ἐγγύθεν ἄρκτου.
      ἐν δὲ θέρει πυμάτοισι παρ’ αἰθιόπεσσι νομεύοις. [Id. 7.111-13]

Id inter alia sic vertimus.

                                           Iaceas in montibus altis.
      Edonum mediae sub tempora frigida brumae
      Culmina qua gelidus Rhodopeia praeterit Hebrus
      Fronte pruinosa gelidam conversus in Arcton
      Cum vero medios sol ardentissimus aestus
      Excitat Aethiopum per prata calentia pascas.

Pani minatur, nisi copiam amati faciat etc.
FINIS.



image

[M2v]

IN VIRGILII GEORGICA ADNO-
tationes, per Eobanum Hessum.

LIbri Georgicorum Virgilii, quos nuper in hac schola Norica, studiosae Iuventuti exponendos, tum scholiis quibusdam nonnihil illustrandos suscepimus, quantam utilitatem cognitionis, cum rerum, tum verborum, studioso Lectori adferant, supervacaneum fuerit, longiore hic sermone disserere, cum nec scribendi commentarios, nec valde laudandi rem laudibus omnibus superiorem: sed tantum adnotationes quasdam adiiciendi (ut in Bucolicis fecimus) animus nobis fuerit. Cum et permulta passim extent scripta, huiusce rei, laudem continentia, et praesens de industria quaesita brevitas materiam quavis copia maiorem capere, nec possit, nec debeat. Ideo pauca quaedam ex multis, quis enim omnia, vel ferat vel excutiat? de laudibus rei Rusticae et agriculturae, satis visum est indicare tantum ceu digito, non etiam recensere. De harum itaque rerum laudibus scripsere, quos obiter meminisse potuimus, hi fere.



image

[M3r]

      Cato in praefatione de Re rustica.
      Varro Rerum rusticarum lib. 1. cap. 2.
      Columella in praefatione et lib. 1. cap. 1.
      Plinius historicus. lib. 18. a principio capitibus aliquot.
      Horatius libro Epodon Ode 2. Epistolarum, lib. 1. Epist. 10. et 14. et 17.
      Plinius iunior in Epistolis aliquoties per descriptionem villarum, maxime Laurentis et Tusculani.
      Virgilius ipse, praeter alia plenissimum vitae rusticae ἐγκώμιον facit lib. Georg. 2.
      Hesiodus quoque passim περὶ τῶν ἔργων καὶ ἡμέρων
      Ab Homero quoque eximie satis laudata est, dum Pheacum regem Alcinoum summa cum voluptate in hortis versari scribit Odyss. 6. et 7. et Laertem senem desyderium, quod de absentia filii capiebat, agricultura lenientem inducit, eiusdem operis libro ultimo.

Scriptores Rei Rusticae.
      Scripsere de re Rustica ex Latinis, Cato, Varro, Columella, Palladius, Virgilius, Plinius, et hi (quos norim) extant tantum. Praeterea Hyginus, Cor. Celsus, Iul. Graecinus, Iul. Atticus, Sasernae duo, Tremelius Scropha, et hi quidem (ut existimo) desyderantur.
      Ex Graecis plus L. de quibus videto, si libet,



image

[M3v]

Varronem et Columellam. Enumerantur etiam, qui de hac scripsere reges aliquot et duces a Plinio libro decimooctavo, capite tertio.

Quid faciat laetas segetes, quo sydere terram
Vertere Mecoenas, ulmisque adiungere vites
Conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori, atque apibus quanta experientia parcis.
[G. 1.1-4]
      Hesiodus ab invocatione orditur, ut Graeci fere solent, ab argumento fabuloso propositionem sumens

      μοῦσαι πιερίηθεν ἀοιδῇσι κλείουσαι
      δεῦτε δί᾽ ἐννέπετε σφέτερον πατέρ᾽ ὑμνείουσαι. [Op. 1-2]

      Musae pierides proles Iovis inclyta cantu
      Vera patris caussa precor aspirate canenti.

      Indeque in fabulas Promethei et Pandorae latius evagatur. Hic vero noster non a fabulis, sed quod Latini solent, a propositione statim orditur, eamque quadripartitam facit: proponit enim, quid in singulis libris sit scripturus, eo quo proponit ordine executurus. Deinde invocat, non Musas, ut ille Graecus, sed Solem et Lunam, aliosque Deos rusticos, quod et alii Latinorum quidam fecerunt, et Augustum ipsum quem non hic tantum, ut Deum celebrat, nec id ratione caret, cum vivo divinos hono-



image

[M4r]

res decreverint Romani, postremo narrat ibi,

      Vere novo etc.

                                    Vos o clarissima mundi
[Lumina, labentem coelo quae ducitis annum]
Liber, et alma Ceres, vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista
Poculaque inventis Acheloia miscuit uvis
[G. 1.5-9]
      Macrobius Sat. lib. 1. cap. 18. Virgilius, inquit, Liberum patrem Solem esse scribit, et Cererem Lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus, vel nocturno temperamento, vel diurno calore moderantur etc.
      Idem lib. Sat. 5. cap. 18. ostendit, non sine ratione Acheloia pocula dixisse Virgilium, cum de quavis aqua vellet intelligi, in eaque significatione Acheloum veteres Graecos dixisse, aliquot rationibus docet.
      Varro 12. Deos consentes invocat Iovem et Tellurem, Solem et Lunam, Cererem et Liberum, Robigum et Floram, Minervam et Venerem, Lympham et Bonum eventum. Quos et Virgilius designare videtur, cum ait

      Diique Deaeque omnes studium quibus arva tueri
      Qui[que] novas alitis nonnullo semine fruges. [G. 1.21-22]

Urbisne invisere Caesar. [G. 1.25]



image

[M4v]

      Urbis legendum hoc loco, non urbes, docet Aul. Gellius noctium Atticarum lib. 13. cap. 19. Quod περὶ τῆς εὐφωνίας, et iudicio aurium plerarunque talium locutionum pulcherrimum est caput.

Anne novum tardis sydus te mensibus addas. [G. 1.32]
      Quidam per tardos menses hic significari putant Iulium et Augustum, quorum prior, cum antea vocaretur Quintilis, in honorem Iulii Caesaris, qui Augustum adoptavit, dictus est Iulius: sequens antea Sextilis in Augusti honorem, id nominis, quod nunc habet, accepit. Macrobius 1. Sat. cap. 12. Alii generaliter aestivos menses intelligunt, mihi magis arridet prior opinio, quoniam plus rationis habet.

Qua locus Erigonen inter chelasque sequentes. [G. 1.33]
      Non sine ratione Mathematica dictum est, futurum ipsum inter Zodiaci signa, inter scorpium et virginem, quod spacium libra, quae chelae scorpionis sunt, occupat. Ideoque dicit Scorpium in eius gratiam brachia, id est, chelas suas contrahere, ut illi locum succedendi relinquat. Et fortem victoremque ostendit, quod circa scorpium, qui domicilium est Martis. Iustum, quod in libra: prudentem, quod circa virginem, quae domicilium habet Mercurii, ipsum collocat.

Vere novo, gelidus canis cum montibus humor
Liquitur etc.
[G. 1.43-44]



image

[M5r]

      Primo vere, agrum ferendo frumento destinatum, proscindendum esse, ferme omnes, qui de re rustica scripsere, cum hoc Poeta consentiunt, qui sunt Columella lib. 1. cap. 4. Plinius lib. 18. cap. 19. Varro lib. 1. cap. 28. et inde Palladius lib. 2. cap. 3. Hesiodus operum ac dierum lib. 2. aliter praecipit, ut qui omnia, quam hic negligentius tradiderit, tametsi et is excusari possit ratione diversitatis locorum, scribebat enim, ut ait Plinius, in Boeotia Helladis. Eius verba sunt

      πληϊάδων ἀτλαγενέων ἐπιτελλομενάων
      ἄρχεσθ᾽ ἀμήτου. ἀρότοιο δὲ δυσσομενάων. [Op. 383-84]

      Incipe Pleiadum messem fecisse sub ortum
      Iisdem proscindas sese abscondentibus arva.

Illa seges demum votis respondet avari
Agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit.
[G. 1.47-48]
      Id ita intelligendum est.
      Terra bis sentit frigus, semel ante aestatem ab aratione verna. Iterum semente facta ab aratione Autumnali.
      Bis solem, semel aestate, qua cessat ab aratione verna. Iterum, qua fructum fert.
      Plinius vero lib. 18. cap. 20. sic scribit, Quarto seri sulco Virgilius existimatur voluisse, cum dixit esse segetem, quae bis solem, bis frigora sensisset.



image

[M5v]

Ventos ac varium coeli praediscere morem
Cura sit.
[G. 1.51-52]
      De observatione salubritatis aut pestilitatis locorum ex ventis ac regione coeli, ac aeris saluberrimum praeceptum traditum a veteribus, Catone de re rustica, cap. 1. Quem Columella citans lib. 1. cap. 3. Portius Cato, inquit, in emendo agro, praecipue duo consyderanda esse censebat, salubritatem coeli et ubertatem loci. Varro item lib. 1. cap. 4. diligenter id exequitur. Haec vero consequemur ait Columel. lib. 1. cap. 4. si verissimo vati velut oraculo crediderimus, dicenti, Ventos ac varium etc. ubi obiter nota legendum varium, non proprium, ut habent vulgati codices. Plinius quoque citat hunc locum lib. 18. cap. 24. De eadem re tradidit Palladius lib. 2. cap. 2. et 3. et 4. et 5. et 7.

Et quid quaeque ferat regio, et quid quaeque recuset. [G. 1.53]
      Varro lib. 1. cap. 23. Duo, inquit, consyderanda sunt, quae et quo quidque loco maxime oporteat serere. Alia enim loca adposita sunt ad foenum, alia ad frumentum, alia ad vinum, alia ad oleum etc. Videto Columel. ubi supra. Plinius lib. 18. cap. 18. hunc locum vocat Oraculum.

      Nonne vides, croceos ut Tmolus odores
India mittit ebur, molles sua thura Sabaei.
[G. 1.56-57]



image

[M6r]

      A specie descendit ad genera, et peculiares certis locis dotes adsignat.

Virosaque Pontus. [G. 1.58]
      Putant quidam ἀμφίβολον esse, ut dubites virosane pontus, an virosa castorea accipias. Mihi magis placet, virosa pontus, quod venena multa ferat, haec regio. Quod ipse testatur in Bucolicis, Ecloga nona.

      Has herbas atque haec ponto mihi lecta venena
      Ipse dedit Moeris nascuntur plurima ponto. [Ecl. 8.95-96]

Unde homines nati durum genus. [G. 1.63]
      Non sine ratione fabulam inserit, sed ut sub figmento philosophice ostendat hominem animal esse laboriosum, ac ad laborem natum, et labore esse opus, si victum ad necessitatem ex agro parare voles, ut infra quoque, ibi,

                                 Pater ipse colendi.
      Haud facilem esse viam voluit etc. [G. 1.121-22]

A quo non abhorret illud in nostris literis, In sudore vultus tui, vesceris pane tuo etc. [Vulg. Gen. 3.19] Fabulam Deucalionis narrat Ovidius lib. 1. Metamorph.

Pingue solum primis extemplo a mensibus anni. [G. 1.64]
      Operaeprecium visum est verba Plinii hoc loco adscribere, quod totum hunc rectissime exponunt. Sic igitur scribit lib. 18. cap. 19.



image

[M6v]

      In arando magnopere Catonis oraculum, observandum est. Quid est primum? agrum bene colere. Quid secundum? bene arare. Quid tertium? stercorare. Sulco vario ne ares, tempestive ares, tepidioribus locis a bruma proscindi arva oportet. At frigidioribus ab aequinoctio verno et maturius sicca regione quam humida: maturius densa terra, quam soluta: pingui, quam macra. Ubi siccae et graves aestates, terra cretosa et gracilis utilius inter Solstitium et Autumni aequinoctium aratur. Ubi leves aestus, frequentes imbres pingue herbosumque solum, ibi melius caloribus. Altum et grave solum, etiam hyeme moveri placet. Tenue valde et aridum, paulo ante sationis tempus. Sunt et hae leges, Lutosam terram ne attingito: vi omni arato, priusquam ares, proscindito: hoc utilitatem habet, quod inverso cespite herbarum radices necantur. Quidam utique ab aequinoctio verno proscindi volunt. Quodque vere semel aratum est, a temporis argumento vernactum vocatur. Hoc in novali atque requieto necessarium est. Novale est, quod alternis annis seritur etc.
      Eadem fere et alii Columel. lib. 1. cap. 4. Palladius lib. 1. cap. 3.

Alternis idem tonsas cessare novales. [G. 1.71]
      Plinius lib. 18. cap. 21. Virgilius alternis cessare arva suadet, et hoc si patiantur ruris spacia, utilissimum proculdubio est etc.


image

[M7r]

Urit enim lini campum, seges urit avenae [G. 1.77]
      Plinius in prologo lib. 19. loquens de natura lini, sic scribit, Ut sciamus favisse poenas, nihil gignitur facilius: ut sciamus nolente id fieri natura urit agrum, deterioremque ipsum facit. Columel. lib. 2. cap. 10. Lini semen, inquit, nisi magnus est eius in ea regione [regio 1529] quam colis proventus et precium proritat, serendum non est, agris enim praecipue noxium est. Idem ibidem cap. 14. Tremelius, inquit, obesse maxime ait solo virus ciceris et lini: alterum, quia sit salsae: alterum, quia sit fervidae naturae. Quod etiam Virgilius significat dicendo, Urit enim lini campum seges etc.

Sed tamen alternis facilis labor. [G. 1.79]
      Hesiodus haec paulo diversius ratione opinor ea quam supra ex Plinio adduximus, huius verba sunt,

      αὔην καὶ διερὴν ἀρόων ἀρότοιο καθ᾽ ὥρην
      πρωὶ μάλα σπεύδων ἵνα τοι πλήθωσιν ἄρουραι
      εἴαρι πολεῖν θέρεος δὲ νεωμένη οὔ σ᾽ ἀπατήσει
      νειὸν δὲ σπείρειν ἔτι κουφίζουσαν ἄρουραν etc. [Op. 460-63]

      Sicca equidem tellus pro tempore et humida aranda est
      Mane sed accelera, melius quo exuberet arvum
      Vere novo, siccum ne forte novale per aestum
      Frustretur tua vota, sed illud arato quotannis
      Semina committens.



image

[M7v]

Nec saturare fimo pingui pudeat etc. [G. 1.80]
      Columel. eodem loco, quo iam diximus, statim subdit, sed omni solo quod praedictorum leguminum segetibus fathiscit, una praesens medicina est, ut stercore adiuves, et absumptas vires, hoc velut pabulo refoveas. Inde cap. 15. genera stercoris. 16. tempora stercorandi late prosequitur.
      Varro lib. 1. cap. 38. Cato cap. 36.
      Palladius lib. 1. cap. 33. Plinius lib. 18. cap. 23.
      Eundem videto lib. 17. cap. 9. de usu cineris et generibus fimi. Ubi et haec verba sunt, Virgilius et lino segetem exuri et avena et papavere arbitratur.

Saepe etiam steriles incendere profuit agros
Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis.
[G. 1.84-85]
      Plinius lib. 18. cap. 29. Sarmenta, inquit, aut palearum acervos et evulsas herbas fruticesque per vineas camposque cum timebis (intellige sterilitatis incommoda) incendito, fimus medebitur.
      Et capite sequenti. Sunt qui accendant in arvo et stipulas magno Virgilii praeconio. Summa autem ratio, ut herbarum semen exurant.
      Hunc locum Macrobius lib. Satur. 5. cap. 1. adducens ex quatuor dicendi generibus mixtum esse, ait, Ecce, inquit, dicendi genus, quod nusquam



image

[M8r]

alibi deprehendes, in quo nec praeceps brevitas, nec infinita copia, nec ieiuna siccitas, nec laetitia pinguis etc.

Et qui proscisso quae suscitat aequore terga
Rursus in obliquum verso prorumpit aratro.
[G. 1.97-98]
      Quoniam agrum, quae sementi bene comparatum volunt, quater arant agricolae, proscindunt, iterant, tertiantur, lirant, quod fit iacto iam semine. Sulcis enim tunc minuunt percas, et sulcos per transversum ducunt, quo vocant elices, per quos aqua defluat ex agro in fossas, ad hoc ipsum factas, quas vocant Colliquias.

Humida solstitia, atque hyemes optate serenas
Agricolae, hyberno laetissima pulvere farra
Laetus ager, nullo tantum se Moesia cultu
Iactat, et ipsa suas mirantur Gargara messes.
[G. 1.100-03]
      Hunc locum satis, ut opinor, exponit Macrobius Saturn. libro 6. cap. 20. post multa igitur sic ait. Est igitur sensus horum versuum talis, Cum ea sit anni temperies, ut hyems serena sit, solstitium vero hymbricum, fructus optime proveniunt. Haec autem agris adeo necessaria sunt, ut sine his nec illi natura foecundissimi Moesiae agri responsuri sint opinioni fertilitatis, quae de his habetur etc.



image

[M8v]

Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis
Luxuriem segetum tenera depascit in herba.
[G. 1.111-12]
      Plinius lib. 18. cap. 21. Sunt genera, inquit, terrarum, quarum ubertas pectinari segetem in herba cogat. Cratis et hoc genus dentatis stilis ferreis. Eadem nihilominus et depascuntur, quae depasta sunt sarculo, iterum excitari necessarium etc.

Strymoniaeque grues, et amaris intyba fibris
Officiunt, aut umbra nocet.
[G. 1.120-21]
      Ut alias frugum pestes omittam a Plinio, Columella, et aliis satis indicatas, de umbra ipse sic ait in Bucolico ludicro, Nocent et frugibus umbrae. Et paulo post, Et ruris opaci falce premes umbras.

                                 Pater ipse colendi
Haud facilem esse viam voluit etc.
[G. 1.121-22]
      Hunc locum ex primo libro Hesiodi desumptum latius expressit. Sic enim ille Graecus

      κρύψαντες γὰρ ἔχουσι θεοὶ βίον ἀνθρώποισι
      ῥηϊδίως γάρ κεν καὶ ἐπ᾽ ἤματι ἐργάσσαιο
      ὥστε σέ κ’ εἰς ἐνιαυτὸν ἔχειν καὶ ἀεργὸν ἐόντα
      αἶψά κε πηδάλιον μὲν ὑπὲρ καπνοῦ καταθεῖο
      ἔργα βοῶν δ᾽ ἀπόλοιτο καὶ ἡμιόνων ταλαεργῶν
      ἀλλὰ Ζεὺς ἔκρυψε χολωσάμενος φρεσὶν ᾗσιν
      ὅττι μιν ἐξαπάτησε προμηθεὺς ἀγκυλομήτης



image

[N1r]

      τ᾽ οὔνεκ᾽ ἄρ᾽ ἀνθρώποισιν ἐμήσατο κήδεα λυγρά
      κρύψε δὲ πῦρ etc. [Op. 42-50]

      Occuluere Dei victum mortalibus aegris
      Cum posset praestare diei opus unius olim
      Quantum vel totum posset satis esse per annum
      Ocia servanti, tum fumo adhibere quietum
      Temonem poteras, nec quicquam armenta laborum
      Exercebat, et immunem sensere quietem
      At pater iratus versuti fraude Promethei
      Decoeptus, subito eripuit mortalibus istaec
      Tanta bona, et curas tristes immisit, et ignem
      Occuluit.

      Verum haec idem Poeta paulopost in descriptione aurei seculi copiosius prosequitur, ut et hic noster. Sed et pulcherrime Ovidius 1. Metamorph.

                                          Labor omnia vincit
Improbus, et duris urgens in rebus egestas.
[G. 1.145-46]
      Iterum ostendit labore opus esse, si vitae necessaria consequi velimus, nec enim ociosis et ignavis huiuscemodi evenire, cum permulti alii, tum praecipue Hesiodus testatur, qui ignavum virum fucis spiculo carentibus comparat, his verbis.

      τῷ δὲ θεοὶ νεμεσῶσι καὶ ἀνέρες, ὅς κεν ἀεργός
      ζώῃ κηφήνεσσι κοθούροις ἴκελος ὀρμήν [Op. 303-04]



image

[N1v]

      Oderunt superi ignavos et semper inertes
      Nam similes fucis sunt, qui sua spicula condunt.

      Idem ait, sine labore ad virtutem pervenire non posse: quem locum, quia multis rationibus, utilis etiam studiosis est, haud gravatus sum adscribere. Est vero in primo τῶν ἔργων καὶ ἡμέρων.

      τῆς δ᾽ ἀρετῆς ἱδρῶτα θεοὶ προπάροιθεν ἔθηκαν
      ἀθάνατοι, μακρὸς δὲ καὶ ὄρθιος οἶμος ἐπ’ αὐτήν.
      καὶ τρηχὺς τοπρῶτον. ἐπὴν. δ᾽ εἰς ἄκρον ἵκηται
      ῥηϊδίη δ’ ἤπειτα πέλει χαλεπή περ ἐοῦσα. [Op. 289-92]

      Difficilis labor est virtutem attingere, Divi
      Illius ante thronum duros posuere labores
      Aspera ad hanc et longa via est quae ducit, ut autem
      Ardua contigeris facilis fit quae ante rigebat.

      Hanc sententiam nos olim in Heroidibus nostris παραφραστικῶς expressimus, ubi filium Ethnicum, mater Christiana sic admonet.

      Vadis ad interitum vita revocante, nec audis
            Clamantes, quam nunc pergis iniqua via est
      Floribus illa quidem variis peramoena videtur
            In quibus Alcides forsitan ire volet
      At cito quae spondet negat interiore recessu
            Prima rosam spirat summa Mephitin olet



image

[N2r]

      Accipit incautos specie bonitatis, ut autem
            Coeperit, in scrupulos praecipitanter agit
      Quam bene per scopulos et saxa urentia [virentia 1529] primum
            Itur ad aeternis cincta vireta rosis
      Arcta est ad superos paucis via trita, sed ampla est
            Quae fert ad stygios millia multa lacus
      Illa rudis deserta, arens, super ardua ducit
            Haec spaciosa virens inferiora petit
      Quas ferus Oechaliae raptor cum vidit Ioles
            Arentem viridi praeposuisse ferunt. [Her. Chr. 9.101-16; Her. 2.5.95-110]

Hic enim ad fabulam Herculis Prodici allusimus, cuius meminit Cicero Officiorum lib. 2 [Off. 1.118].
      Illud superius Hesiodium Erasmus ita vertit, adiectis praecedentibus duobus versibus.

      Omnino vicium facile est contingere cuivis
      Est via ad id brevis et vicina in sede moratur
      Contra virtutem sudoribus undique Divi
      Praesepsere et longus ad hanc perque ardua callis
      Asper et est primum, sed ubi alta cacumina victor
      Contigeris, iam fit facilis licet ardua dudum. [Adag. 2.1.12]

      Sed quoniam studiosis quoque non inutilem fore hunc locum arbitratus sum, non gravabor adscribere quod alibi ait idem.

      ἡ δ᾽ ὥρη παραμείβηται μινύθῃ δέ τοι ἔργον
      μηδ᾽ ἀναβάλλεσθαι ἔς τ᾽ αὔριον, ἔς τ᾽ ἔννηφιν
      οὐ γὰρ ἐτωσιεργὸς ἀνὴρ πίμπλησι καλιήν



image

[N2v]

      οὐδ᾽ ἀναβαλλόμενος μελέτη δέ τοι ἔργον ὀφέλλει
      αἰεὶ δ᾽ ἀμβολιεργὸς ἀνὴρ ἄταισι παλαίει. [Op. 409-13]

Quod est.

      Crastina ne spectes faciendis commoda rebus
      Tempora, nec serae suspende opera ulla diei
      Nam domus ignavi vacua est, et semper egebit
      Quin magis assiduo crescit res aucta labore
      Nam mala paupertas adfligit semper inertem.

Falce premes umbras. [G. 1.157]
      Quia supra dixit, Aut umbra nocet.

Dicendum et quae sint duris agrestibus arma. [G. 1.160]
      De universo instrumentorum fundi apparatu, quae hic Poeta arma vocat agrestium, videto Varronem lib. 1. cap. 22. Palladium lib. 1. cap. 42. Sunt autem haec, quae a Poeta enumerantur, nota satis omnibus instrumenta.

Huic a stirpe pedes temo protentus in octo. [G. 1.171]
      Hesiodus operum et dierum lib. 2.

      ἄξονά θ᾽ ἑπταπόδην μάλα γάρ νύ τοι ἄρμενος οὕτω.
      εἰ δέ κεν ὀκταπόδην ἀπὸ καὶ σφῦράν κε τάμοιο [Op. 424-25]

      Temonem lege septipedem, sic nempe quadrabit
      Octipes ut fuerit, tibi malleus inde paretur.

Et totum hunc locum latius quidem, sed ut solet



image

[N3r]

paulo ab hoc diversius prosequitur ibidem Poeta Graecus, quem, quia notus est, et passim obvius, non est iustum, ut quasi transcriberem.

Omnia quae multo ante memor provisa repones. [G. 1.167]
      Et hoc ex Hesiodo sumptum.

      τῆμος ἄρ᾽ ὑλοτομεῖν μεμνημένος ὥριον ἔργον [Op. 422]

      Tunc incide memor, quae sint opera apta futuri
      Temporis etc.

Area cum primis ingenti aequanda Cylindro. [G. 1.178]
      Plinius lib. 18. cap. 29. scribit circa initium Autumni sub fidiculae occasum inter alia opera rustica id quoque esse. Aream ad messem creta praeparare Catonis sententia, amurca temperata. Virgilii operosius. Maiore ex parte aequant tantum, et fimo bubulo dilutiore illinunt.
      Idem libro 15. cap. 8. Super omnia, inquit, celebravit amurcam laudibus Cato. Dolia olearia cadosque illa imbui, ne bibant oleum, amurca subigi areas terendis messibus, ut formicae rimaeque absint.
      Palladius lib. 1. cap. 36. copiosius qua ratione facienda sit area, docet.
      Columel. lib. 2. cap. 20. perfodiendam aream permixtis amurca pales scribit, eamque rem a populatione murum formicarumque defendere frumentum, tum aequandam paniculis, aut molari lapide. Idem



image

[N3v]

lib. 1. cap. 5. de loco areae. Varro item lib. 1. cap. 51. copiose, qualem oporteat esse aream, docet. Cato cap. 129. eadem docet. Verum hos modo faciendi areas cum sit alia nostris temporibus talium omnium rerum ratio, usus invertit, praesertim in Germania et septentrione toto.
      Hesiodus lib. 2.

      δμωσὶ δ᾽ ἐποτρύνειν δημήτερος ἱερὸν ἀκτήν
      δινέμεν εὖτ᾽ ἂν πρῶτα φανῇ σθένος ὠρίωνος
      χώρῳ ἐν εὐαέι καὶ ἐϋτροχάλῳ ἐν ἀλωῇ [Op. 597-99]

      Ensifer Orion ubi primos extulit ortus
      Tum sacram Cereris vim latis confert ab agris
      Et versare iube, plenas tum frangat aristas
      Area versato iamdudum aequato Cylindro.

Contemplator item cum se nux plurima etc. [G. 1.187]
      Per nucem hic Servius intelligendam, nucem Amygdalam, quae et nux Graeca dicitur, et Thasia, ut author est Macrobius Saturn. lib. 3 cap. 18. Ponit aut futurae, et sterilitatis et fertilitatis signa.

Semina vidi equidem multos medicare serentes. [G. 1.193]
      Plin. lib. 18. cap. 17. vino semine perfusa, minus aegrotare existimant, Virgilius nitro et amurca perfundi



image

[N4r]

iubet, fabam sic etiam grandescere promittit. Haec ille. Ubi animadvertendum existimo, quod Virgilius

      Grandior ut foetus siliquis fallacibus esset. [G. 1.195]

Id videri Plinium de faba existimare dictum esse. Plures rationes medicandorum seminum ponit Columella libro secundo capite nono.
      Palladius lib. 1. cap. 35.

Vidi lecta diu et multo spectata [spectanda 1529] labore [G. 1.197]
      Columella lib. 2. cap. 9. sic scribit, dubium non est, ex robusto semine posse fieri, non robustum. Quod vero protinus exile natum sit, nunquam robur accipere manifestum est. Ideo Virgilius cum et alia, tum et hoc de seminibus praeclare sic discernit. Vidi lecta diu etc.
      Idem praeceptum libro quarto, ad totam agricolationis rationem pertinere dicit, et non tantum ad semina leguminum.

Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni. [G. 1.203]
      Quorsum Gellius hunc locum citet, vide ipsius cap. 29. lib. 10.

Praeterea tam sunt Arcturi sydera nobis,
Hoedorumque dies servandi, et lucidus anguis.
[G. 1.204-05]
      Citat hos versus Columella libro 12. cap. 1. ac deinde subdit haec verba. Contra quam observationem



image

[N4v]

multis argumentis me disseruisse non inficior in his libris, quos contra Astrologos composueram. Sed illis disputationibus exigebatur, id quod improbissime Chaldaei pollicentur, ut certis quasi terminis, ita statis diebus aeris mutationes respondeant. In hac autem ruris disciplina non consyderatur eiusmodi scrupulositas. Sed quod dicitur pingui Minerva quamtumvis utile continget villico futurae tempestatis praesagium, si persuasum habuerit, modo ante, modo post. Interdum etiam stato die occidentis vel orientis competere vim syderis. Nam satis providus erit, cui licebit ante multos dies cavere suspecta tempora.
      Et Plinius lib. 18. cap. 24. Hunc locum Virgilianum citans. Spes ardua, inquit, et immensa misceri posse coelestem divinitatem imperitiae. Sed contemplanda tamen grandi vitae emolumento. Eodem lib. cap. 27. suadet Plinius, ne utique stellas aspiciant agricolae, sed earum potius ortus et occasus in quibusdam herbis, ac aliis signis observent. Arcturus vero stella in signo Boote est, quidam ipsum Bootem esse dicunt, huius ortus et occasus magnas tempestates movent. Hoedi sunt in brachio, vel secundum alios in sinistra manu aurigae, qui capram Amalthaeam portat in humeris, Ovid. 5. Fastorum. Per Anguem vero hic Austrinus anguis intelligitur, in quo sunt Crater et Corvus, quam fabulam narrat Ovidius



image

[N5r]

2. Fastorum. Nam et aliae duae angues, in coelo sunt, de quibus nihil hic attinet dicere.

Libra die, somnique pares ubi fecerit horas. [G. 1.208]
      Aequinoctium Autumnale dicit, quod fit sole ingrediente primam partem librae, quod facit nostro tempore Idibus septembris. Quidam grammatici dixerunt Apocopen esse in dictione, die, ut abiecto i die pro diei dictum videretur, quos Servius arguens ait regularem esse Genitivum. Cum aliqui casus singularis numeri, debeant esse maiores Nominativo plurali. Verum id hodie non observatur, tam in hoc quam in aliis quibusdam nominibus. Verum Gellius aliter qui Idiographum Virgilii codicem citat dies non die legi, in eodem adseverat. Quem videto lib. 9. cap. 14. Locus Poetae indicat serendorum leguminum tempus.

Candidus auratis aperit cum cornibus annum. [G. 1.217]
      Macrobius super somnium Scipionis lib. 1. cap. 18. locum hunc explicans. Non vult, inquit, tauro oriente cum sole mox in occasum ferri Canem, qui proximus tauro est, sed occidere eum dixit tauro gestante solem, quia tunc incipit non videri sole vicino.

At si triticeam in messem robustaque farra. [G. 1.219]
      Columella lib. 2. cap. 8. Placet, inquit, nostro Poetae Adoreum atque etiam triticum non ante



image

[N5v]

seminare, quam occiderint Vergiliae, quod ipsum numeris sic edixerit.

      At si triticeam in messem robustaque farra etc.

      Absconduntur autem circa Calend. Octobres. Plinius lib. 18. cap. 29. Vergiliae, inquit, privatim attinent ad fructus, ut quarum exortu aestas incipiat, occasu hyems semestri spacio intra se messem vindemiasque, et omnium maturitatem conplexae.
      Hesiodus unum tantum serendi tempus ad Vergiliarum occasum observat πληϊάδων ἀτλαγενέων etc. Vide ibi Vere novo. Plinius libro 18. cap. 23. Virgilius, inquit, triticum et far, ad Vergiliarum occasum seri iubet, hordeum inter aequinoctium Autumni et brumam. Vitiam vero faseolos et lentem Boote occidente

Quinque tenent coelum Zonae, quarum una corusco
Semper sole rubens, et torrida semper ab igni
Quam circum extremae etc.
[G. 1.233-35]
      Macrob. de somnio Scip. lib. 2. cap. 8. hunc Poetae locum exponens. Quaeramus, inquit, quid sit quod ait Virgilius, quem nullius unquam disciplinae error involvit

                                          Duae mortalibus aegris
      Munere concessae divum et via secta per ambas
      Obliquus qua se signorum verteret ordo. [G. 1.237-39]]

Videtur enim hoc dicere Zodiacum per tempera-



image

[N6r]

tas ductum, et solis cursum per eas ferri, quod nec opinari fas est, quia neutrum tropicum solis cursus excedit. Inde subdit expositiones tres, quibus poetae locus a calumnia defenditur. Quarum prima est, in ea parte perustae Zonae, quae vicina temperatae est, habitatores esse. Secunda poetica forte licentia per ambas dixisse: pro, sub ambas. Tertia, per ambas, pro inter ambas dixisse Poetam, quem constet erroris ignarum. Servius scribit Metrodorum Philosophum vix quinque libris hunc locum explicasse.
      Has quinque Zonas eodem modo quo hic, describit et Ovidius libro Metamorph. primo.

Hic vertex nobis semper sublimis etc. [G. 1.242]
      Macrob. de Som. lib. 1. cap. 16. caussam adsignans, cur quaedam stellae a nobis non videantur. Locus, inquit, nostrae habitationis ita positus est, ut quaedam stellae ex ipso nunquam possint videri, pars enim haec terrae, quae incolitur ab universis hominibus, quam nos invicem scire non possumus, ad Septentrionalem verticem surgit, et Sphaeralis convexitas, Australem nobis verticem in ima demergit. Cum vero semper circa terram ab ortu in occasum coeli sphaera feratur, vertex hic qui septentriones habet, quoquo versum mundana volubilitate vertatur, quoniam supra nos est, semper a nobis videtur, ac semper ostendit

      Arctos Oceani metuentes aequore tingi. [G. 1.246]

Australis contra quasi semel



image

[N6v]

nobis pro habitationis nostrae positione demersus, nec ipse nobis videtur, nec sydera sua, quibus et ipse sine dubio insignitur, ostendit, et hoc est quod Poeta naturae ipsius conscius dixit

      Hic vertex nobis semper sublimis etc.

Illic ut perhibent aut intempesta etc. [G. 1.247]
      Poetica ἔκτασις [ἔκτασι 1529] Antipodas significat, id est, homines adversa nobis urgentes vestigia. Qui an sint fuit etiam, ut ait Plinius ingens quandoque literarum pugna. Qua in re notus est Lactantiani Firmiani error, qui esse negat, cum esse eos certa ratio persuadeat, videto Plinium et Macrobium.

Frigidus agricolam si quando continet imber. [G. 1.259]
      Macrob. Saturn. 6. cap. 8. Virgilius, inquit, ista duo verba maturare et properare, tanquam plane contraria scitissime separavit his versibus

      Frigidus agricolam si quando continet hymber
      Multa forent quae mox coelo properanda sereno
      Maturare datur.

      Bene et eleganter duo ista verba divisit. Namque in praeparatu rei rusticae per tempestates et pluvias quoniam et necessitate ocium est, maturari potest: per serenas vero, quoniam tempus instat properari necesse est.

Et quando infidum remis impellere marmor. [G. 1.254]



image

[N7r]

      Hesiodus quinquaginta diebus ab aestivo solstitio opportunam esse navigationem, scribit his verbis.

      ἤματα πεντήκοντα μετὰ τροπὰς ἠελίοιο
      ἐς τέλος ἐλθόντος θέρεος καματώδεος ὥρης
      ὡραῖος πέλεται θνητοῖς πλόος etc. [Op. 663-65]

Id est.

      Quinquaginta actis post aestivale diebus
      Solsticium, cum iam torrens describit aestas
      Tunc opportunum remis impellere marmor

Quippe etiam festis quaedam exercere diebus
Fas et iura sinunt.
[G. 1.268-69]
      Columel. lib. 2. cap. 22. locum hunc citat ac addit. Quanquam Pontifices negent segetem feriis sepiri debere, vetant quoque lanarum caussa lavari oves, nisi propter medicinam. Virgilius, quod liceat feriis flumine abluere gregem, praecepit, et idcirco fluvio mersare salubri, id est, salutari. Sunt enim vicia, quorum caussa pecus utile sit lavare: feriis autem ritus maiorum etiam illa permittit, far pinsere[,] fasces incidere, candelas servare, vineam conductam colere, piscinas, lacus, fossas veteres tergere et purgare, prata sicilire, stercora aequare, foenum in tabulata componere, fructus oliveti conductos cogere, mala, pyra, ficus pendere, caseum facere etc.
      Macrob. Satur. 1. cap. 16. de observatione feriarum apud veteres loquens, inter mul-



image

[N7v]

ta alia sic quoque. Unde et Maro, inquit, omnium disciplinarum peritus, sciens lavari ovem, aut lanae purgandae, aut scabiei curandae gratia, pronunciavit tunc ovem per ferias licere mersari, si hoc remedii caussa fieret.

      Balantumque gregem fluvio mersare salubri. [G. 1.272]

Adiiciendo enim salubri, ostendit avertendi morbi gratia tantummodo, non etiam ob lucrum purgandae lanae caussa fieri concessum.

Segeti praetendere sepem. [G. 1.270]
      De sepibus faciendis et viva sepe Var. lib. 1. cap. 14. et 15. Pallad. praecipue qua ratione viva sepes facienda sit lib. 1. cap. 34.

Ipsa dies alios alio dedit ordine luna. [G. 1.276]
      Plinius lib. 18. cap. 32. Virgilius, inquit, etiam in numeros Lunae digerenda quaedam putavit, Democriti secutus ostentationem. Omnia quae ceduntur, carpuntur, tondentur innocentius decrescente Luna, quam crescente fiunt etc.

Quintam fuge [fugae 1529] pallidus orcus etc. [G. 1.277]      
      Ab Hesiodo sumptum est, qui in prolixa de observatione dierum mentione, sic quoque scribit.

      πέμπτας δ᾽ ἐξαλέασθαι. ἐπεὶ χαλεπαί τε καὶ αἰναί,
      ἐν πέμπτῃ γάρ φασιν ἐριννύας ἀμφιπολεύειν
      ὅρκον τιννυμένας τὸν ἔρις τέκε πῆμ᾽ ἐπιόρκοις. [Op. 802-04]



image

[N8r]

      Quinta dies fugienda molesta est, nanque gravisque
      Tunc ulciscentes furiae lustrare feruntur
      Quae mala securam turbant periuria pacem.

      Varro autem lib. 1. cap. 37. pulchre de observationibus dierum Lunarum scribit.

Septima post decimam. [G. 1.284]
      Super hoc loco vide, si libet lector, qualia adducat Caelius [sc. Rhodiginus], optimorum authorum fucus, adnotationum suarum, lib. 11. cap. 3. Quae, quoniam ab ipso plurimis sunt verbis adducta vel producta potius, mihi non fuit necesse ea subscribere, alioqui non ignaro multo longiorem haberi posse de huiuscemodi rebus disputationem, quam quae adnotationibus conveniat.

Et lauri baccas. [G. 1.306]
      Sic distinguunt, ut Glandes dicamus in quercu, ilisce aesculo, robore fago etc.
      Nuces, quarum cortices duriores sunt, ut in iuglande, Amygdalo, Corylo. Sed et castaneas alibi vocat.

      Baccas in olea, lauro, corno etc.
      Acinos in uva, ebulo, sambuco, malopunico etc.
      Poma mala, pyra, pruna, cerasa etc.

Nudus ara, sere nudus, hyems ignava colono. [G. 1.299]
      Hesiodus in operis et diebus lib. 2.



image

[N8v]

      οὗτός τοι πεδίων πέλεται νόμος οἵ τε θαλάσσης
      ἐγγύθι ναιετάουσ᾽ οἵ τ᾽ ἄγκεα βησσήεντα
      πόντου κυμαίνοντος ἀπόπροθι πίονα χῶρον
      ναίουσι. γυμνὸν σπείρειν, γυμνὸν δὲ βοωτεῖν
      γυμνὸν δ᾽ ἀμᾶσθαι εἴ χ᾽ ὥρια πάντ᾽ ἐθέλῃσθα
      ἔργα κομίζεσθαι δημήτερος etc. [Op. 388-93]

Quod est.

      Agricolae lex est sive is prope littora ponti
      Seu longe inde habitet, pinguesve in vallibus imis
      Servet agros, ut nudus aret, proscissaque nudus
      Conserat, et nudus flaventia demetat arva
      Tempore si perfecta suo velit omnia, quae sunt
      Humano generi Cereris data munera magnae

Invitat genialis hyems [G. 1.302]
      Genialem vocat hyemem, quod id temporis maxime indulgere soleamus Genio, hoc est, animo obsequi, et naturae tribuere quod adpetit, quia Deus geniturae, hoc est, naturae hominis sit Genius. Cum sit vero natura hominis in voluptates semper prona, fit, ut Genio indulgere dicamur, dum voluptatibus obsequimur. Id fit commodissime, dum vacamus laboribus, et ociosi sumus, quod maxime fit hyeme. Persius Sat. 5.

      Indulge Genio carpamus dulcia etc. [Pers. 5.151]

Praetereo multa quae apud Poetas huiusmodi sunt. Nam et hoc praeter institutum nostrum agimus.



image

[O1r]

Saepe ego cum flavis messorem induceret arvis etc. [G. 1.316]
      Ectasis poetica est, qua latius evagatur, et tempestates, quae vel vere vel autumno possunt accidere, pulcherrimis imaginibus exprimens, ostendit, diligenter bono agricolae esse providendas etc.
      Pli. lib. 18. cap. ult. praesagia tempestatum placuisse magnopere Virgilio video. Siquidem in ipsam messem saepe concurrere praelia ventorum damnosa imperitis refert.

In primis venerare Deos, atque annua magnae
Sacra refer Cereri etc.
[G. 1.338-39]
      Hesiodus in operis et diebus lib. II. [11. 1529]

      εὔχεσθαι δὲ διὶ χθονίῳ δημήτερί θ᾽ ἁγνῇ
      ἐκτελέα βρίθειν δημήτερος ἱερὸν ἀκτήν. [Op. 465-66]

Id est.

      Vota refer Diti, et Cereri, sua munera castae
      Illius effigiem prae messis frugibus orna.

Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho. [G. 1.344]
      Macrobius Sat. li. 3. cap. 11. de hoc loco sic ait, Poeta aeque in rebus doctrinae, et in verbis sectator elegantiae sciens Cereri mulso libari, adiecit, miti Baccho favos dilue, scilicet mitescere vinum, dicens, cum mulsum coeperit fieri. Notum autem esse non diffitebere, quod ad 12. Kalendas Ianuarii Herculi et Cereri faciunt sue praegnante panibus, mulso.

Terque novas circum felix eat hostia fruges [G. 1.345]



image

[O1v]

      Ambarvale sacrificium dicit, quod fiebat Porcae de quo Macrobius. Quem locum in bucolicis explicavimus ecloga 5. Ibi, Et cum solennia vota Reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros.

Ipse pater statuit quid menstrua luna moneret
Quo signo caderent Austri etc.
[G. 1.353-54]
      Tempestatum praesagia, quae a sole, quaeque a Luna, quaeque a stellis, ac aliis rerum inferiorum signis sumuntur, plenissime describit Plinius lib. 18. capit. ultimo. Horum vero plurima pars ex Arato sumpta est.

Dilectae Thetidi Halcyones. [G. 1.399]
      Theocr. ἐν θαλυσίοις

      ἁλκυόνες γλαυκαῖς νηρηίσι ταί τε μάλιστα
      ὀρνίθων ἐφίλαθεν etc. [Id. 7.59-60]

      Dilectae Halcyones nymphis Thetidique marinae.
      Prae reliquis etc.

Haud equidem credo quia sit divinitus illis.
Ingenium, aut rerum fato prudentia miror.
[G. 1.415-16]
      Ex naturae arcanis deprompta quaestio, quam tamen ipse ut omnis naturae consultissimus mira facilitate dissolvit. Dicit enim non sentire ratione aliqua futurarum tempestatum immutationes bruta, sed secundum aeris qualitates moveri, et animorum habitus, et cum homo ratione possit hos animorum motus moderari, bruta so-



image

[O2r]

lo naturae instinctu, vel laeta esse, vel tristia. Tametsi apud Medicos et naturae rerum consultos in confesso quoque sit, ut animorum motus aeris qualitatem, ita corpora quoque animorum affectiones sequi. Nam ut Hyppocrates ait, quibusdam saepe corpus dolere parte aliqua, nec dolorem sentiri, his mentem aegrotari. Sic animo tranquillo non potest non corpus quoque alacrius et vegetius esse: et econtra, saepenumero ex animi aegritudine corpus quoque adficitur. Plus tamen animi motum corpus sequitur, quam corporis animus. Quod non medici solum, verum et Platonici docent, et nos in libello de conservanda bona valetudine expressimus iis verbis.

      Anxia mens non ipsa sibi non rebus agendis
            Constat ab hac vicium corpora saepe trahunt
      Hinc variae pestes morborum, hinc mille figurae
            Crede animum nostri corporis esse Ducem
      Saepe graves ista veniunt ex arce labores
            Sicut ab aeriis pestilis aura plagis etc. [Val. 111-16]

Verum haec nonnihil extra rem. De praesagiis praeterea animalium Plin. lib. 8. cap. 28. Milia praeterea, inquit, utpote cum pluribus animalibus eadem natura rerum, coeli quoque observatione et ventorum et imbrium tempestatum praesagia, aliis alia dederit, quod persequi immensum est aeque scilicet, quam reliqua cum singulis hominum societatem.



image

[O2v]

Sin ortu quarto etc. [G. 1.432]
      Quartam Lunam maxime observat Aegyptus, si splendens exorta puro nitore fulserit serenitatem, si rubicunda ventos, si nigra, pluvias portendere creditur. Pli. li. 18. cap. ult. Sed notandum Aratum maxime tertiam observandam docere.

Solem certissima signa sequentur. [G. 1.439]
      Arati est. Ille enim in Phaenomenis sic

      ἠελίῳ καὶ μᾶλλον ἐοικότα σήματα κεῖται. [Arat. 820]

Quid vesper serus vehat. [G. 1.461]
      His verbis librum Varronis ex Satyris Menippeis fuisse inscriptum, testatur Aul. Gellius noctium Atticarum libro 13. cap. 11.

Ille etiam extincto miseratus Caesare Romam. [G. 1.466]
      Totum hunc finem adulationi tribuit, nam per digressionem de morte Iulii Caesaris queritur, quod in gratiam Augusti facere dubium non est, cum et ut Deum in exordio operis invocarit, et ipsius etiam laudes in Epilogo ponat. Miscet vero portenta et prodigia, alias saepe et diversis temporibus facta, ac omnia vel interfecto iam Caesare, vel imminente eius morte accidisse scribit. Quae omnia quoniam in historia leguntur, et nota res est etiam vulgo literatorum Tyrannis, et ob eam interitus Caesaris, nihil visum est hic adnotare amplius, ne semel propositum non scri-



image

[O3r]

bendi commentarios consilium transgressus, aut immutasse videar. Ad reliquos deinceps libros veniemus.

IN SECUNDUM LIBRUM GEOR-
gicorum Virgilii, Adnotationes.

Hactenus arvorum cultus et sydera coeli
Nunc te Bacche canam.
[G. 2.1-2]

INterfatione utitur velut in parte narrationis, ostendit enim, quibus de rebus dictum iam sit, tum propositionem (quae illius superioris generalis erat secunda pars) subiicit, qua ostendit, quibus de rebus hoc libro sit dicturus, postremo invocat, sed haec ne admonitione quidem egent.

Principio arboribus varia est natura creandis
Namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae
Sponte sua veniunt.
[G. 2.9-11]
      Quia dixit in propositione,

      nunc te Bacche canam necnon sylvestria tecum
      Virgulta etc. [G. 1.2-3]

Et quia arborum virgultorumque cura, vel maxima pars est rei rusticae, quemadmodum scribit Columella, ideo non intempestiva narratione transit ad disciplinam plantandarum ac inserendarum arborum, de quarum cura antea quam-



image

[O3v]

plura dicantur, opereprecium erat videre prius distinctionem quandam arborum, eamque duplicem, vel sponte nascentium, vel humana cura provenientium. Quam et Colum. secutus li. 3. ca. 1 scribit.
      Placet igitur sicuti Virgilio nobis quoque duo genera esse surculorum, quorum alterum sua sponte gignitur. Alterum cura mortalium procedit. Illud quod non ope humana provenit, materiae est magis aptum. Hoc cui labor adhibetur, idoneum fructibus, atque id ipsum genus tripartito dividitur. Nam ex surculo vel arbor procedit, ut olea, ficus: vel frutex, ut rosae, harundines: vel tertium quiddam, quod neque fruticem, neque arborem proprie dixerim, sicuti est vitis.
      Haec ille. Sed hic notandum praeter opinionem Columellae videri Virgilium facere triplicem distinctionem arborum nascentium, quam ille facit duplicem. Nam et sponte provenire quasdam, et cura humana vel seminibus, et ex radicibus pullulare dicit. Hoc enim tertium genus addit cum dicit.

      Pullulat ab radice aliis densissima sylva [densiss. sylvis 1529]. [G. 2.17]

Quam distinctionem etiam Servius approbat, et Pli. li. 16. cap. 33. Arbores, inquit, quas naturae debemus, tribus modis nascuntur, sponte, aut semine, aut radice. De his igitur modis, quasi in genere latius nonnihil praefatur Poeta, qua dicit,

      Quare agite o proprios generatim discite cultus etc. [G. 2.35]



image

[O4r]

Non ego cuncta meis amplecti versibus opto
Non mihi si linguae centum sint, oraque centum
Ferrea vox etc.
[G. 2.42-44]
      Extenuat possibilitatem virium suarum in describendis omnibus, quae ad propositam rationem possint pertinere. Nam hoc immensi laboris, et sibi ait impossibile esse. Locus autem Homericus est, quo et alibi in 6. Aeneid. usus est[.] Homerus li. Iliad. β. sic ait.

      οὐδ᾽ εἴ μοι δέκα μὲν γλῶσσαι δέκα δὲ στόματ᾽ εἶεν
      φωνὴ δ᾽ ἄρρηκτος χάλκεον δέ μοι ἦτορ ἐνείη [Il. 2.489-90]

      Non mihi si linguaeque decem sint ora decemque
      Vox infracta meo sint aenea robora cordi

      Servius ait a Lucretio sumptum, qui et ipse ab Homero idem sumpsit etc.

Sponte sua quae se tollunt in luminis auras. [G. 2.47]
      Prima pars distinctionis est, qua naturam arborum sponte nascentium prosequitur, et has quoque posse inseri, et in aliam mutari naturam, si diligenter colantur.

Nec non et sterilis quae stirpibus exit ab imis. [G. 2.53]
      Quod supra tertium genus fecit, hic secundo loco exequitur. De hoc genere sic ad verbum Pli. li. 17. cap. 10. Natura et plantaria demonstravit multarum radicibus pullulante sobole densa, et pariente matre quas enecet.



image

[O4v]

      Eius quippe umbra turba indigesta premitur, ut in Lauris, punicis, platanis, cerasis, prunis, paucorum in hoc genere rami parcunt soboli, ut ulmorum palmarumque. Nullis vero tales pulli proveniunt, nisi quarum radices amore solis atque imbris in summa tellure spaciantur. Omnia ea non statim moris est in sua locari, sed prius nutrici dari, atque in seminariis adolescere, iterumque migrare, qui transitus mirum in modum mitigat etiam sylvestres etc. Et hoc paulo ante Poeta dixit. Exuerint sylvestrem animum, tam de illis quam de his intelligendum.

Pomaque degenerant succos oblita priores. [G. 2.59]
      Theophrastus de naturis plantarum li. 11. quibus quoque rationibus plantae degenerent, ut pyrus in pyrastrum, dulces mali in acidas, ac alias in alias docet, quo verius esse fructus quoque naturam arborum sequi.

Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos. [G. 2.57]
      De hoc tertio genere videto Pli. copiosius disserentem loco, quem pauloante citavimus etc. Omnia haec, inquit, tarda proventu, ac degenerantia, et insito restituenda, hoc enim dicit Poeta.

      Tarda venit seris [feris 1529] factura Nepotibus umbram.

Inseritur vero ex foetu nucis arbutus etc. [G. 2.69]
      Docet quae quibus arboribus possint inseri, ut arbuto nux, platano malus.



image

[O5r]

      Quod vero dicit Castaneae fagos, vix videtur accipi posse in Castaneam fagos inseri, sed ita distinguit Servius. Infoecundae arbores platani fortes ramos castaneae portaverunt (nam ramos hic legit, non malos) et fagos facit nominativum singularem graecum, cuius ultimam non natura, sed finalitatis ratione posse, ait, produci. Alios dicit sic distinguere, fagos ornusque incanuit albo
flore pyri, ut similiter fagos sit nominativus: quarum neutra rationum placet satis, et videtur rectius dici posse figurate dictum esse per ὑπαλλαγήν, ut sit castaneae fagos, pro eo quod est castaneas fagi, quae figura alias frequens est huic Poetae, ut dare classibus austros.
      Sic orno pyrum, ulmo quercum inseri posse. Plin. libro 15. capitul. 15. Pars haec vitae, inquit, iampridem pervenit ad columen expertis cuncta hominibus, quippe cum Virgilius insitam nucibus arbutum, malis platanum, cerasis ulmum dicat. Nec quicquam excogitari amplius potest, nullum certe pomum novum diu iam invenitur. Haec ille. Ubi miror scribi cerasis ulmum, cum de glande loquatur Virgilius.

      Glandemque sues [nuces 1529] fregere sub ulmo, [G. 2.72]

nisi quod coniectare licet mendum Plinianae lectioni invectum, et pro cerasis quercubus legendum, vel aliud quiddam etc.

Nec modus inserere atque oculos imponere simplex
Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae.
[G. 2.73-74]



image

[O5v]

      De generibus insitionum videto Pli. li. 17. ca. 14. ac aliis aliquot deinceps. Sed in hoc capite idem scriptor citat hunc locum Poetae, loquens de insitione, quae vocatur Inoculatio, Virgiliana, inquit, quaerit sinum in nodo germine expulsi corticis, gemmamque ex alia arbore includit.
      Item Columellam li. 6. ca. 9. nam is praeter vulgata tria insitionum genera, quartum a se repertum addit, et Pallad. li. 3. cap. 17.
      Vide item Col. li. 3. ca. 25. pulchre de his disserentem. Idem eodem libro ca. 27. docet qua ratione omnium generum surculi omnibus inseri possint.

Orchades et radii, et amara pausia bacca. [G. 2.86]
      Olivae Orchades a forma testiculorum dictae, quippe Graecis ὄρχις [ὄρχης 1529] καὶ ὀρχίδιον testiculum significat.
      Radii olivae a similitudine radiorum, id est, oblongae dicuntur.
      Pausiae a paviendo, id est, tundendo, quod nisi tundantur, oleum non reddant. Sunt et aliae species. Nam et Columel. libro 3. capit. 17. sic inquit. Optima est olea Liciniana, secunda Pausia oleo, escae Orchis. Sunt et regiae et Radii non sine specie neque oleo.
      Praeterea Palladius libro 3. capit. 18. Baccarum inquit, genus numerosum est, et plurium vocabulo-



image

[O6r]

rum, sicut Pausia, Orchades, Radius, Sergia, Licinia, Cominia, et caeterae quas nominare non attinet, plures item species enumerat Pli. li. 15. et capit. 3. et 4.

Pomaque et Alcinoi sylvae. [G. 2.87]
      Alcinoi sylvas vocat pomiferas arbores. Horti Alcinoi ab Homero primum nobilitati sunt. Quorum etiam Plin. meminit. Et quoniam in hortorum Alcinoi mentionem incidimus, libet et nobis velut in hortum aliquem expaciari, et locum Homericum, quo divinus Poeta hortos illos ingenii ubertate et copia nullis naturae dotibus pensanda, describit. Quem nuper non in hoc, ut huc adscriberetur, sed animi caussa, vertimus, his nostris, ceu παρέργοις adiicere. Is est Odysseae libro septimo sic a nobis latine redditus:

      At prope magnifico qua dives Regia cultu
      Visitur, ante fuit viridi locus undique sylva
      Consitus, umbrosaque nemus propagine densum,
      Ramorum regione viae conseptus ab omni
      Quadrifidae, super arboribus frondentibus intus
      Innumeri fructus, ceu punica mala, pyrique,
      Et mali teretes, pulcherrima poma ferentes,
      Et dulces ficus, et florens germen olivae.
      Non aliqua fructus his tempestate peribant



image

[O6v]

      Non hyeme, non igniferi sub syderis aestu.
      Sed ver perpetuum Zephyris spirantibus illos
      Confovet, et nunc hos nascentes excitat, et nunc
      In loca caedentum subeuntes digerit istos
      Fructus enim fructu super exoriente senescit
      Inque locum mali malum subit, uvaque in uvae
      E ficu veteri ficus nova protinus exit
      Fundit odoriferos genialis vinea fructus
      Et gravidae plenis pendent a vitibus uvae
      Quarum alias siccant aprici lumina Solis
      Sydereo expositas igni, lateque vagantes
      Falce alias curva resecant, stant germine quaedam
      Vernantes, et adhuc in succo floris acerbae
      Hinc aliae fructus maturis foetibus aedunt
      Praeterea virides extremi palmitis uvae
      Stant ramos amplexae altos, nec germine vivo
      Deficiunt, semperque virent, totumque per annum
      Luxuriante thoros diffundunt fronde comantes
      Hinc gemini fontes, quorum rigat alter amoenas
      Pomiferacis opes horti, regalibus alter
      Aedibus illapsus subit alti limina tecti
      Usibus aeternam praebens civilibus undam
      Talibus Alcinoi fulgebat regia donis
      Muneribusque Deum collatis numine dextro

Crustumiis syriisque pyris gravibusque volemis. [G. 2.88]
      Multa pyrorum genera enumerantur a Columel-



image

[O7r]

la li. 6. ca. 8. ubi de insitione et satione eorum agit, de qua re et Palladius diligenter li. 3. ca. 25. Multo plura genera etiam a Plinio ponuntur li. 15. ca. 15. ubi inter alia praeterea dixit volema Virgilius a Catone sumpta. Multa etiam recenset Macrob. Sat. li. 4. ca. 19. Dicta autem volema sunt, ut ait Servius, a vola quod volam compleant. Alia ferme pyrorum genera a locis vel gentibus, ac nonnulla etiam a familiis denominata sunt, quemadmodum in nostro quoque vulgari varie nuncupantur.

Non eadem arboribus pendet vindemia nostris. [G. 2.89]
      Nobiliora genera vitium tantum enumerat, sunt enim infinita pene, quippe, ut ait Columella, universae regiones regionumque pene singulae partes, habent propria vitium genera, quae consuetudine sua nominant, proptereaque subdit poeta. Neque enim numerum comprehendere refert.

      Quem qui scire velit Lybici velit aequoris idem
      Discere quam multae Zephyro versentur arenae. [G. 2.105-06]

      Multas tamen et Plinius nominat li. 14. ca. 2. et 3.
      Quae hic nominantur, ferme a locis denominatae sunt, ut Methymnaea vitis a Methymna urbe Lesbi, Thasia a Thaso Insula.
      Mareotis aegyptia vel Alexandrina, a lacu Mareotide, qui Aegypti circa Alexandriam est.



image

[O7v]

      Psithium, inquit Plin. lib. 14. cap. 9. Passi genus est, suum, non vini saporem referens.
      Passis uvis, et vino nomen a patientia factum est. Nam Plin. lib. 14. cap. 1. sic ait: Quin et patientia nomen, Acinis datur passis.
      Uvae passae quomodo fiant, pulchram habes descriptionem apud Columellam, lib. 13. cap. 16.
      Aliam vero apud Palladium in mense Octobri, hoc est, lib. 13. cap. 22. Qui uvam passam, non ut Italia, sed ut Graecia conficere consueverit, docet. Verum, quia nobis tantum adnotationes scribere consilium fuit, multa omittimus consulto. Qui totam et exactam rationem, tam uvae passae, quam vini passi omnino tenere volueruit, praeter iam citatos scriptores, videat interpretem Dioscoridis, Marcellum Virgilium, lib. 5. cap. 3. nobis locos demonstrasse satis sit.
      Lageos, latine dicitur Leporaria. Plin. inter genera vini et Lagaria nominat lib. 14. cap. 6. Omnium eorum, inquit, maxime illustrata Messalae potu et salute Lagaria non procul Grumento nascentia.
      Purpureae, a colore nomen habent.
      Praeciae, cito maturescentes, quasi praecoquae.
      Amineam, Colum. praecipue celebrat, lib. 3. cap. 9. et Plinius lib. 13. cap. 2. Amineis principatum dari scribit et Palladius: solae Amineae, inquit, ubicunque sunt, vinum pulcherrimum reddunt.



image

[O8r]

      Rhodia item et Rhetica a locis sortita nomina sunt, de quibus omnibus videto citatos iam scriptores. Nam ut ait Palladius quoque vitium genera numerare non attinet, verum de generibus nucum, malorum, pyrorum, ficorum, olearum, et uvarum, vide Macrob. li. sat. 4. ca. penultimo et ultimo.

Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. [G. 2.109]
      Varro li. 1. ca. 7. Non enim omnia in eodem [eadem 1529] agro recte nasci possunt, nam ut alius est ad vitem appositus, alius ad frumentum, sic de caeteris alius ad aliam rem. Inde eius rei ponit aliquot exempla, quemadmodum et hic Poeta facit. Et idem eodem libro capit. 13.

Media fert tristes succos tardumque saporem
Foelicis mali quo non praesentius ullum.
[G. 2.126-27]
      Macrob. sat. lib. 4. ca. 19. super hunc locum ita scribit, Ut nemo dubitet, inquit, haec de Citreo dixisse Virgilium, accipite quae Oppius in libro de Sylvestribus arboribus dicat, Citrea item mala et Persica, altera generantur in Italia, in Media altera: et paulo post de Citreo loquens. Est autem odoratissimum, ex quo interiectum vesti tineas necat. Fertur autem venenis contrarium, quod tritum cum vino purgatione virium suarum bibentes servet, generantur autem in Perside omni tempore mala Citrea. Alia enim praecarpuntur, alia interim maturescunt. Vides hic et



image

[O8v]

Citreum nominari, et omnia signa poni, quae de eo Virgilius dixit, licet nomen Citrei ille non dixerit.
      Sed Pli. lib. 12. ca. 3. sic scribit. Malus Assyria quam alii vocant Medicam venenis medetur, pomum, ipsum alias non manditur, odore praecellit, foliorum quoque, qui transit in vestes, arcetque animalia noxia. Arbor ipsa omnibus horis pomifera est, aliis cadentibus aliis maturescentibus, aliis vero subnascentibus, tentavere gentes transferre ad se propter remedii praestantiam fictilibus in vasis dato per cavernas radicibus spiramento, qualiter omnia transitura longius seri arctissime transferrique, quae meminisse conveniet, ut simul quaeque dicantur. Sed nisi apud Medos et in Perside nasci voluit, et subdit, Nec alia arbor laudatur in Medis. Hactenus Plinius. Quae cum scriberet, opinor ad hunc locum, ut alias huius Poetae valde studiosus, respexit.
      Quin et Dioscorides de Simplicibus Medicinis li. 1. ca. 142. de generibus malorum loquens, sic scribit. Quae Medica Persicave aut Citromala, a Romanis vero Citrea vocantur, omnibus nota. Arborem habent toto anno foecundam et superfoetantem, pomum oblongum est, rugosum, colore ad aurum inclinato, cum gravitate odoratum, semen habet pyrorum seminibus simile, quod in vino potum, venenis adversetur, et alvum deiiciat. Columella etiam in



image

[P1r]

horto suo sic lusit de hoc malo.

                              Et pomis quae barbara Persis.
      Miserat ut fama est patriis armata venenis
      At nunc expositi parvo discrimine laeti
      Ambrosios praebent succos oblita nocendi
      Quinetiam eiusdem gentis de nomine dicta
      Exiguo properant mitescere persica malo [Col. 10.405-10]

      Verum ea venenata fuisse, et a Cyro e Perside in Aegyptum pro veneno missa fabulosum esse scribunt. Interpretes Dioscoridis et Columellae, Palladius.

      Ipsa suos onerat meliori germine ramos
            Persicus, et pruno scit sociare genus.
      Imponitque leves in stipite Phyllidis umbras
            Et tali discit fortior esse gradu. [Pall. 14.95-98]

De his item multa Theophrastus lib. 4.
      De hoc pomo paulo longius evagati sumus, quoniam et Poeta velut e spacio digressionem in huius descriptione fecit.

Sed neque Medorum sylvae, ditissima terra.
Neque pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermus
Laudibus Italiae certent, non Bactra, neque Indi
Totaque thuriferis Panchaia pinguis arenis.
[G. 2.136-39]
      De laudibus Italiae plurima sunt scriptorum tam Graecorum quam Latinorum testimonia, e quibus, quoniam et hic operaeprecium est, cum Poeta excurrere, velut in locum plausibilem, pauca tantum, et



image

[P1v]

quae nunc occurrunt maxime attingemus, et indicabimus modo. Primum omnium Varro rerum rusticarum li. 1. ca. 11. dicit, nullam terram Italia, neque cultiorem, neque quae tam tota culta sit, esse. Nam cum orbis terrae, inquit, divisus sit in duas partes ab Eratosthene, maxime secundum naturam ad meridiem versus, et ad septentriones, et sine dubio quoniam salubrior pars septentrionis est quam meridiana, et quae salubrior, illa fructuosior dicenda. Ibique Italiam magis fuisse opportunam ad colendum quam Asiam, primum quod est Europa, secundum, quod haec pars temperatior est quam interior etc.
      Et paulo post, quod far conferam, inquit, Campano? quod triticum Apulo? quod vinum Phalerno? quod oleum Venafrano? Non arboribus consita Italia est, ut totum pomarium videatur? An Phrygia magis cooperta vitibus, quam Homerus appellat πολύπυρον quam haec? An Agros quam idem Poeta ἀμπελόεσσαν? In qua terra iugerum unum denos, et quinos culeos fert vini, quod quaedam in Italia regiones etc.
      Polybius historiarum lib. 2. copiosissime, et non maligne, quod graeci plaerunque solent huius regionis laudes scribit.
      Columella li. 4. cap. 8. inter alia sic quoque. His nimirum exemplis admonemur curae mortalium obsequentissimam esse Italiam, quae pene totius orbis fruges adhibito studio colonorum ferre didicerit. Haec ille.



image

[P2r]

      Et quia non est propositum recensere omnia, vide Dionysium Halicarnassaeum lib. antiquitatum primo. L. Florum Epith. lib. primo, ubi de Campania. Plenissimum tamen est Plinii testimonium, quod adscribemus[.] is libro 37. cap. ult. sic scribit.
      In toto orbe et quacunque coeli convexitas vergit, pulcherrima est omnium rebus meritoque principatum naturae obtinens Italia, rectrix parensque mundi altera, viris, foeminis, ducibus, militibus, servitiisque, artium praestantia, ingeniorum claritatibus. Iam situ ac salubritate coeli ac temperie, accessu cunctarum gentium facili, littoribus portuosis, benigno ventorum afflatu, etenim contingit recurrentis positio in partem utilissimam, et inter ortus occasusque mediam, aquarum copia, nemorum salubritate, montium articulis, ferorum animalium innocentia, soli fertilitate, pabuli ubertate. Quicquid est quo carere vita non debet, nusquam est praestantius, fruges, vinum, olea, vellera, lina, vestes, iuvenci, ne equos quidem in trigariis praeferri ullis vernaculis animadverto. Metallis, auri, argenti, aeris, ferri quam diu libuit exercere nullis cessit, et his nunc in se gravida pro omni dote varios succos et frugum, pomorumque sapores fundit. Ab ea exceptis Indiae fabulosis proxime quidem duxerim Hispaniam quaecunque ambitur mari.



image

[P2v]

      Idem lib. 3. cap. 20. succinctius. Haec est, inquit, Italia Diis sacra, hae gentes, haec oppida populorum, super haec Italia, quae L. Aemilio Paulo C. Statilio Regulo Coss. nunciato Gallico tumultu sola sine externis ullis auxiliis, atque etiam tunc sine transpadanis. Equitum 80. M. Peditum 700. M. armavit. Metallorum omnium fertilitate nullis cedit terris, sed interdictum id vetere consultu patrum Italiae parci iubentium.

Hinc Albi Clitumne greges etc. [G. 2.146]
      Describit huius fontis situm, naturam, amoenitatem, fluvium ex eo natum: religionem denique et vetustatem pulcherrime Plinius secundus epistolarum li. 8. epistola cuius initium est, Vidistine aliquando Clitumnum fontem etc.
      Pli. li. 11. cap. 106. in Falisco Clitumni amnis aqua pota candidos boves facit.
      Propertius.

      Qua formosa suo Clitumnus flumina luco
      Integit, et niveos abluit unda boves. [Prop. 2.19.25-26]

      Italiam ab abundantia pecorum nomen sortitam esse author est Gellius. lib. 11. cap. 1.

Iulia qua ponto longe sonat unda refuso [G. 2.163]
      Lucrinum et Avernum Lacus in sinu Baiano non procul Puteolis quondam sylvis impeditissimos Aug. siccavit. Portumque Iulium fecit, immisso in Avernum et Lucrinum mari per quadraginta milia passuum,



image

[P3r]

quam Iuliam undam vocant, ut hic. Meminit Pli. breviter lib. 36. cap. 15. et Hor. in arte.

                                                Sive receptus
      Terra Neptunus classes Aquilonibus arcet.
      Regis opus sterilisque diu palus aptaque [aptoque 1529] remis
      Vicinas urbes alit, et grave sentit aratrum. [Ars 63-66]

      Vide Suet. et Plut. in ipsius vita.

Nunc locus arvorum ingeniis etc. [G. 2.177]
      De natura et qualitate terrarum multa videre est apud Varronem li. 1. cap. 9.
      Columella genera terreni vocat, de quibus copiose disserit li. 11. cap. 11. et li. 4. cap. 11.
      Palladius li. 1. cap. 5.
      Plinius lib. 17. cap. 4. 5. et 8. Terrarum differentias plures ponit Diosc. li. 5. cap. 101. Sed nihil ad rem etc.
      Vide in primis Colu. li. 3. cap. 3. de terra vitibus apta, et li. 4. cap. 1. et alibi.

Talem dives arat Capua et vicina vesevo
Ora iugo etc.
[G. 2.224-25]
      Aul. Gellius noctium Atticarum li. 7. cap. 20. Scriptum, inquit, in quodam commentario reperi versus istos, a Virgilio ita primum esse recitatos atque aeditos,

      Talem dives arat Capua et vicina vesevo
      Nola iugo,

postea Virgilium petisse a Nolanis aquam uti duceret in propinquum rus, Nolanos beneficium petitum non



image

[P3v]

fecisse, Poetam offensum nomen urbis eorum, quali ex hominum memoria sic ex carmine suo derasisse, oraque pro nola mutasse, atque ita reliquisse. Et vicina vesevo Ora iugo etc.

Tristia tentantum sensu torquebit amaror. [G. 2.247]
      Idem Gellius lib. 1. capit. 21. Authoritate Higini, qui commentarios in Virgilium scripsisse dicitur, docet legendum esse, non amaro, sed amaror. Idque verbum non a Virgilio primum, sed ante eum a Lucretio quoque dictum. Servius item, legit amaror, eamque veram ait esse lectionem.
      Vesuvius autem, de quo paulo ante, qui et Vesevus Campaniae mons, celebratus maxime morte Plinii historici, ut epistolarum lib. 6. scribit, eiusdem nominis eius Nepos.

His animadversis terram multo ante memento [G. 2.259]
      De seminario faciendo loquitur, praecipitque, ut facturus seminarium plantas non transferat in locum dissimilem matri, id est terrae, in qua prius creverant. Item, ut partes plantarum spectent eam partem coeli quam prius spectarant antequam transferrentur, de qua re hoc praeceptum Catonis est cap. 46.
      Seminarium ad hunc modum facito. Locum quam optimum et aptissimum, et stercoratissimum poteris, et quam similimum genus terrae, ubi semina positu-



image

[P4r]

rus eris, hoc uti ne nimis longe semina e seminario serantur etc.
      Colu. lib. 3. cap. 1. Optimum est, inquit, eodem agro, quo vitem depositurus es, vel certe vicino facere seminarium. Totum hoc caput cum duobus sequentibus hunc Poetae locum satis explicabit diligenter legenti.
      Plin. lib. 17, cap. 10. Principio eligi solum refert, quoniam nutricem indulgentiorem esse, quam matrem saepe convenit: sit ergo siccum succosumque bipalio subactum, advenis hospitale et quam similimum terrae in quam transferendum sit.
      Videto item Palladium lib. 3. cap. 15.

Quin [Qui 1529] etiam coeli regionem in cortice signant [G. 2.269]
      Palladius lib. 2. cap. 13. sic scribit, plagam coeli vinea spectare debet, locis frigidis meridianam. Calidis septentrionalem. Tepidis orientem. Si tamen Austros vel Euros, regio non habeat inimicos. Quod si hoc est, vitium melius in Aquilonem vel Favonium vineta dirigemus etc.
      Eadem fere Colum. li. 4. ca. 12.
      Plin. lib. 17. cap. 23. Vites, inquit, Aquilonem spectare debent, ipsae palmites autem earundem ad meridiem etc.
      Verum id generale praeceptum postea latius exequitur Poeta ibi, Neve tibi ad solem vergant etc.



image

[P4v]

                        Nec secius omnis in unguem
Arboribus positis secto via limite quadret.
[G. 2.277-78]
      Varro ostendit arbores a veteribus in quincuncem seri solitas, li. 1. cap. 7.
      Quod ipsum quomodo faciendum sit, et de reliquis vitium intervallis, copiose docet Columella li. 4. cap. 15. Intervallo scilicet sesquipedum seri iubens, ne sese inter se contingant.
      Pli. li. 17. cap. 21. Interesse, inquit, oportet in plantario sesquipedes [sesquipedis 1529] inter bina semina in latitudinem, in longitudinem semisses.
      Sed hoc in plantario, capite vero sequenti libri eiusdem sic dicit, Interesse medio temperamento inter binas vites oportet pedes quinos. Minimum autem laeto solo pedes quaternos, tenui plurimum octonos. Umbri et Marsi ad vicenos intermittunt arationis gratia in his, quae vocant porculeta, pluvio et caliginoso tractu rariores poni, sicco densiores congruit etc. Eadem item Col. li. 3. cap. 4.

Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras [G. 2.288]
      De faciendis scrobibus Colum. satis multa li. 3. ca. 19. Ante annum quam ponere poma voles scrobes fodito, ita sole pluviaque macerabuntur, et quod posueris cito comprehendent. Sed si quo anno scrobes feceris etiam semina ponere voles, ad minimum ante



image

[P5r]

duos menses fodito scrobes, postea sarmentis eos impleto et incendito. Quo latiores scrobes feceris, hoc etiam laetiores erunt sapidioresque fructus etc. Et ibidem cap. 4. Si scrobibus aut sulcis vineam posituri erimus, optimum erit ante annum scrobes vel sulcos facere.
      Plin. li. 17. cap. 22. Sulco latitudo palae est, scrobibus ternorum pedum in quamcunque partem. Altitudo, in quocunque genere tripedalis. Ideo nec vitis minor transferri debet, extatura etiamnum duabus gemmis. Emoliri terram minutis in scrobe ima sulcis fimoque misceri necessarium. Clivosa altiores poscunt scrobes, praeterea pulvinatis a devexitate labris.
      Praeterea videto Colum. li. 5. cap. primo. Pall. li. 3. cap. 9. Catonem cap. 43.

Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem. [G. 2.298]
      Huc partim repetenda sunt, quae supra citavimus. Ibi, Nunc locus ingeniis etc. Partim addenda de terra vineali ex Colu. li. 4. cap. 11. et 12. ubi dicit, Quam regionem coeli spectari debeant vineae unice veterum esse dissensionem, ubi et hunc locum citat. Deinde addit. Nobis in universum praecipere optimum visum est, ut in locis frigidis meridiano vineta subiiciantur. Tepidis orienti vertantur. Si tamen non infestabuntur austris Eurisque. Vide supra, ibi. Quineti-



image

[P5v]

am coeli regionem in cortice etc. Varro item nonnihil lib. 1. cap. 25. et 26.

Optima vinetis satio est, cum vere rubenti
Candida venit avis longis invisa colubris.
[G. 2.319-20]
      Sequitur opus vineae conserendae, quae vel Vere vel Autumno tempestive deponitur. Vere melius si aut pluvius aut frigidus status coeli est, et ager pinguis aut campestris et uliginosa planicies. Rursus autumno, si sicca, si calida est aeris qualitas, si exilis atque aridus campus, si macer praeruptusve collis. Vernaeque positionis dies fere 40. sunt ab Idib. Febr. usque in aequinoctium. Rursus Autumnalis ab Idib. Octobr. in CAL. Decembr. haec Columel. lib. 4. capit. 14.
      Sed hae rationes Italiae fortasse, ut calidiori regioni conveniunt, nostrae non item, quae multo est frigidior, quia septentrionalior. Eamque ob rem quaecunque item alia de huiuscemodi rebus a nobis ex scriptoribus Rusticis citantur, non eo consilio citantur, ut quasi perpetuo et immutabili lege putemus esse observanda. Sed ut facile appareat, et quantum veteres diligentiam, quantum studium in re nobis pene contempta posuerint, et comparatione locorum regionumque facilius etiam omnia pro patriae cuiusque consuetudine, situ, ac natura moderentur. Non enim vocabula modo multa, sed et res pleraeque a veterum disciplina mutatae sunt etc.



image

[P6r]

      Idem Columella lib. 5. cap. 29. Verior est inserendi ratio tepentibus iam diebus post hyemem cum et gemmae et cortex naturaliter moventur, nec frigus ingruit quod possit, aut surculum insitum, aut fissurae plagam inurere etc.
      Vide item Catonem cap. 40. et 41.
      Palladium lib. 4. hoc est Mense Martio cap. 1.
      Plin. lib. 17. capit. 22. ex Catone, Vitis insitio una est per Ver, altera cum uva floret, ea melior est.
      Per candidam avem Poeta Ciconiam significat, quae serpentibus pullos pascit, ut ait Iuvenalis, Quae primo vere quasi aestatis nunciae e longinquo ad nos veniunt aves incertum unde, ut ait Plinius, sed haec extra rem.

Ver adeo frondi nemorum ver utile sylvis [G. 2.323]
      Amoenissima digressio in descriptione Veris κατὰ τὴν περίφρασιν, quae non incommode praeceptorum scrupulosam austeritatem opportuno in amoeniorem locum excursu lenit, et fastidium varietate levat. Quod cum alias saepe tum praecipue talibus excursibus Poetae celebriores facere consueverunt, et hic in primis, ut in primo per discriptionem mutatae aetatis aureae, et incendii, et naturae avium etc. Et



image

[P6v]

in hoc iam antea, Mali persici. Item laudum Italiae, et paulo post vitae rusticae, et in sequentibus alia permulta. Solent vero vel in primis circa verni temporis περίφρασιν luxuriare, quasi ingenii alacritate ipsam naturam sequente, sicut ipse in Bucolico carmine quoque.

      Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos.
      Nunc frondent sylvae, nunc formosissimus annus. [Ecl. 3.56-57]

Et Ovidius fastorum 4.

      Nec Veneri tempus quam ver erat aptius ullum
            Vere nitent terrae, vere remissus ager
      Nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt
            Nunc tumido gemmas cortice palmes agit etc. [Fast. 4.125-28]

Idem primo fastorum de Vere.

      Omnia tunc florent tunc est nova temporis aetas
            Et nova de gravido palmite gemma tumet
      Et modo formatis aperitur frondibus arbor
            Prodit et in summum seminis herba solum
      Et tepidum volucres concentibus aera mulcent
            Ludit et in pratis luxuriatque pecus etc. [Fast. 1.151-56]

Horatius primo carminum, et quarto, et alibi quoque. Sed horum nunc satis est.

Non alios prima nascentis origine mundi
Illuxisse dies etc.
[G. 2.336-37]
      Ovid. idem de prima aetate in Meth.



image

[P7r]

      Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
      Mulcebant Zephyri natos sine semine flores etc.      [Met. 1.107-08]      

      Et coniiciunt Mathematici quoque mundi ortum, a tempore verno coepisse. Aiunt enim Aegyptii, incipiente die illo, qui primus omnium luxit, id est, quo in hunc fulgorem coelum et elementa purgata sunt, qui ideo [quia Ide 1529] mundi natalis iure vocatur, Arietem in medio coelo fuisse, vide Macrob. de somnio li. 1. Itaque ratione non caret, quod alioqui poterat videri fabulosum, et verisimile est, quantum humanis rationibus licet coniicere, non ab hyeme utique, aut autumno, aestateve, nascentium omnium rerum exordium sumere voluisse creatorem etiam temporum, sed nemo illi fuit a consiliis, et impium fuerit fortasse velle haec rationibus ullis altius prosequi. Itaque relicto coelo, ad agros nostros redeamus.

Ferrea progenies duris caput extulit arvis [G. 2.341]
      Apud Hesiodum quoque in primo, quinta aetas ferrea est, ait enim

      νῦν γὰρ δὴ γένος ἐστὶ σιδήρεον. [Op. 176]

Id est.

      Nunc etenim genus est ferri de robore factum.

et apud Ovid. in primo Meta. Et ipse in primo dixit,

      Unde homines nati [nate 1529] durum genus, [G. 1.63]

loquens de saxis a Deucalione et Pyrrha iactis etc.

Quod superest. quaecunque premes virgulta per agros. [G. 2.346]
      Colu. li. 4. ca. 15. scribit Virgilium de ponenda



image

[P7v]

seu inserenda vite Magonem Carthaginensem secutum esse, qui simili ratione tutari ac muniri semina praeceperit.
      Eodem loco ait sic deponendam esse vitem, ne duarum vitium radices implicentur. Id enim, inquit, facile est vitare per imum sulcum, iuxta diversa latera fossarum dispositis paucis lapidibus, qui singuli non excedant quinquilibrale pondus etc.

Seminibus positis superest deducere terram. [G. 2.354]
      Col. lib. 5. ca. 4. et 5. Inter alia dicit. Numerus vertendi soli bidentibus, ut verum fatear, definiendus non est, cum quanto crebrior sit, tanto plus prodesse fossionem conveniat.

Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas. [G. 2.362]
      Hanc decussionem frondium insolationem vocant scriptores rustici, locum hunc satis explicabit tibi Columel. libro 5. capitib. 2. et 7. et Plin. lib. 17. capit. 22. Item alii, quos quia saepe citavimus, hic supervacaneum est visum. Quippe cum loci quoque iamdudum indicati sint harum rerum fere omnes.

Texendae sepes etiam etc. [G. 2.371]
      De ratione faciendarum sepium, locos indicavimus supra libro primo, Ibi, Segeti praetendere sepem etc.



image

[P8r]

Non aliam ob caussam Baccho caper omnibus aris. [G. 2.380]
      Ovidius primo libro Fastorum rationes assignat, quare et quae quibus Numinibus animalia immolentur, ut Baccho caper, Cereri sus, Aristaeo bos, Ovis Diis ruralibus, Equus Soli. Cerva et canis Dianae, Asinus Priapo, Gallus Nocti.

      Rode caper vitem tamen hinc cum stabis ad aram
            In tua quod spargi [spargo 1529] cornua possit, erit. [Fast. 1.357-58]

Vide Politianum in Miscellaneis [26].
      Idem Ovid. 15. Metamorph.

      Vite caper morsa Bacchi mactatus ad aras
      Dicitur ultoris etc. [Met. 15.114-15]

Mollibus in pratis unctos saliere per utres [G. 2.384]
      Ascaliasmon dicit genus saltationis, in Bacchi orgiis fieri solitum, in quibus utres ponebant inflatos unctosque, ut in eos uno tantum pede insilientes, facilius prolapsi risum circumstantium excitarent, quam rem ἀσκωλιάζειν vocant, nam utres ἀσκούς dicunt. Idque ab Atheniensibus maxime factum hic indicat Poeta. Hunc locum parum recte quidam hactenus interpretes intellexerunt. Adnotavit ex Athenaeo Celius. De saltationum studiis Macrob. lib. Sat. 3. capit. 14.

Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu. [G. 2.389]
      Antiquissimum morem sacrificandi tangit, quae



image

[P8v]

cum Diti et Saturno fieri solita antiquitus scribit Macrobius Sat. li. 1. cap. 7. hic vero ad Bacchum etiam transfert, eam ob rem opinor, quod Saturnalia sine Bacchi praecipuo honore haud quaquam celebrarentur. Saturno enim cum prius humanis hostiis litassent, et Diti humana capita offerrent, Hercules, alium et faustiorum ritum sacrificandi, nempe non capitibus humanis , sed oscillis ad similitudinem humanorum capitum factis Ditem placarent, et Saturno non viros, sed accensa lumina, utraque enim φῶτα vocant graeci, offerent. Baccho igitur hic Poeta oscilla, id est effigies seu vultus hominum ex pinu suspendisse Athenienses, et per unctos utres saltasse dicit.

Laudato ingentia rura, exiguum colito [G. 2.412-13]
      Colu. li. 1. ca. 3. Nos, inquit, ad caetera praecepta illud adiicimus, quod sapiens unus de septem in perpetuum posteritati pronunciavit. Adhibendum modum mensuramque rebus, idque ut non solum aliud acturis, sed et agrum paraturis dictum intelligatur, ne maiorem quam ratio calculorum patitur emere velit. Nam huc pertinet praeclara Poetae nostri sententia

                                    Laudato ingentia rura.
      Exiguum colito.

      Quod vir eruditissimus, ut mea fert opinio, traditum vetus praeceptum numeris signavit, quippe acutissimam gentem Poenos dixisse convenit, Imbecillio-



image

[Q1r]

rem agrum quam agricolam esse debere, quoniam cum sit colluctandum cum eo si fundus praevaleat allidi dominum. Nec dubium, quin minus reddat laxus ager non recte cultus quam angustus eximie.
      Inde addit in hanc rem quaedam exempla etc.

Contra non ulla est oleis cultura etc. [G. 2.420]
      Aperta sunt quae dicuntur hoc loco, qui tamen plura desyderet, videat, de olea Varronem libro 1. capit. 24.
      Colu. lib. 3. capit. 17.
      Pall. lib. 3. cap. 28.
      Plin. lib. 15. locis multis.
      Reliqua ab hoc quia facilia sunt, et nulli non passim, et in aliis scriptoribus obvia, adnotationibus non videbantur egere.

Bacchus et ad culpam caussas dedit etc. [G. 2.455]
      Libet hic expaciari parumper, et studiosis tantum literarum indicare, quantum sit malum et corporibus et ingeniis, vini immoderatus usus, quamque vere dixerit hic Poeta Bacchum ad culpam dedisse ac dare caussas, quod dum facio non describam omnes omnium super ea re longissimas plerunque narrationes, sed breviter indicabo locos quosdam et sententias celebriores non nisi celeberrimorum scriptorum, quos quidem ego legerim, non ignarus posse



image

[Q1v]

multo plures afferri et aperiri campum spaciosissimum volenti omnem scripturam cum sacram tum prophanam excutere ad destruendum ebrietatis vicium, sed nos prophanas duntaxat literas, quae nostrae nunc professionis sunt, delibabimus. Quae igitur Poeta dicit,

                                                Ille furentes
      centauros leto [laeto 1529] domuit etc. [G. 2.454-55]

Scripta sunt etiam, imo copiose descripta apud Ovidium transformationum libro 12. et in carmine eleganti sane, sed ἀδήλῳ, et si Virgilio adscribatur, cuius non minus quam Priapeia non est, de vino et Venere, quod quia notum est, non adscripsi, et quoniam de Poetis cepimus, horum quaedam in hanc rem testimonia proferemus, praeclarum in primis est illud Horatii, primo carminum Ode. 18.

      At ne quis modici transiliat munera Liberi
      Centaurea monet cum Lapythis rixa super mero
      Debellata, monet Sithoniis non levis Euhyus
      Cum fas atque nefas exiguo fine libidinum
      Discernunt avidi etc. [Carm. 1.18.7-11]

      Propertius elegiarum libro 2. sic ait.

      Vino forma perit, vino corrumpitur aetas
            Vino saepe suum nescit amica virum [Prop. 2.33b.33-34]

Citius enim senescere ebriosos ratione naturali, facile erat ostendere, nisi hoc non ageremus.



image

[Q2r]

      Ovidius quoque damnat ebrietatem in amantibus, ait enim in secundo de Arte.

      Ebrietas ut vera nocet sic ficta iuvabit [Ars 1.597]

Nocet, inquit, vera ebrietas, sed non tantum amatori. Et Iuvenalis de re turpi dixit.

                              Quid enim Venus ebria curet,
      Inguinis et capitis quae sint discrimina nescit. [Juv. 6.300-01]

      Idem Ovidius in secundo de amoris remedio, mediocrem ebrietatem damnat, immoderatam admittit, sed suo serviens argumento. Quam plerique nostro quoque tempore vehementer probant, ait autem.

      Aut nulla ebrietas, aut tanta sit ut tibi curas
            Eripiat, si qua est inter utrunque nocet [utranque necet 1529] [Rem. 809-10]

      Siquidem Poetae praecipue fugiendam ebrietatem censent, quod arcana prodat, nam verissimum est illud ex eodem quod paulo ante citavimus carmine

      Arcanum demens detegit ebrietas [Anthol. Lat. (R.) 633.6]

Et Horatius.

      Condita cum verax aperit praecordia Liber [S. 1.4.89]

Ubi allusit ad proverbium ἐν οἴνῳ ἀλήθεια[.] Et in arte,

      Reges dicuntur multis urgere culullis
      Et torquere mero quem perspexisse laborant
      An sit amicitia dignus. [Ars 434-36]

Verum est etiam illud Theognidis.



image

[Q2v]

      ἐν πυρὶ μὲν χρυσόν τε καὶ ἄργυρον ἴδρυες ἄνδρες
            γινώσκουσ’ ἀνδρὸς δ’ οἶνος ἔδειξε νόον [Thgn. 499-500]

Quod eum habet sensum.

      Argentum et fulvum spectatur in ignibus aurum
            Vina animos hominum non moderata probant.

Et Euripides

      κάτοπτρον γὰρ εἴδους χαλκός ἐστιν, οἶνος δὲ νοῦ,

      ut aera vultus vina pectus indicant.

Hunc senarium Erasmus [Erasmum 1529] citat ex Athenaeo, non tamen vertit [Adag. 1.7.17].
      Notum est illud quoque.

      Nox et amor vinumque nihil moderabile suadent
            Illa pudore vacat Liber amorque metu [Ov. Am. 1.6.59-60]

Et illud Plautinum ex Bacchidibus.

      Illecebrosius fieri nihil potest, nox, mulier, vinum
      Homini adulescentulo etc. [Bac. 87-88]

Aristophanes in Archarnanibus.

      οἱ βάρβαροι γὰρ ἄνδρας ἡγοῦνται μόνους
      τοὺς πλεῖστα δυναμένους καταφαγεῖν τε καὶ πιεῖν. [Ach. 77-78]

      Vel hosce solos Barbari putant viros
      Qui plurimum bibendo sine edendo polleant.

Et habendum semper in animo oculisque sapientis Oraculum οἴνῳ σεαυτὸν κεράννυε [κεραύνυξ 1529] circa vinum temperantiam servandam esse praecipiens [Planudes, Breves sententiae 29].
      Immensam sylvam talium congerere potueram, sed elevetur for-



image

[Q3r]

san poetarum authoritas a Philosophis, nisi ipsorum quoque nemo non praecipuus non praecipue damnet vinolentiam. Sicut idem, a quo iam cepimus, alibi quoque aliquoties. Plena detestatio, et omnia maxima ebrietatis mala, plurimaeque pestes enumerantur a Plinio lib. 14. cap. 22. E quibus illa velut axiomata quaedam notatu digna sunt.

      Vinum hominis mentem mutat ac furorem gignit
      Docet libidines temulentia
      Ebrii oculis matronas licentur et maritis perduntur
      Ebrii animi secreta proferunt
      Ebrii mortifera loquuntur, rediturasque per iugulum voces non continent, multis ita interemptis
      Ebrii Solem orientem non vident
      Minus diu vivunt. Ex ebrietate sunt pallor,
      Pendulae genae, oculorum ulcera, Tremulae manus,
      Furiales somni, inquies nocturna,
      Libido portentosa, foetidi ex ore halitus
      Rerum omnium oblivio, mors memoriae

      Princeps Medicorum Hippocrates multis locis nimium vini usum letiferum esse ostendit, sicut lib. 3. de morbis dicit, Fieri saepenumero, ut vinolenti obmutescant derepente, convulsionemque patientes moriantur. Et in libro de sterilibus, virum temulentum parum aptum generationi prolis dicit esse, et alibi saepe multa hoc modo.



image

[Q3v]

      Una legum Solonis fuit, morte multandum principem esse, qui deprehensus fuisset ebrius.
      Et Pittacus duplici incommodo dignos esse censuit, qui vino ad ebrietatem abuterentur, nempe, ut opinor, quod et pecuniae et sanitatis iacturam facerent.
      Arist. li. 7. politicorum vetat pueris et nutricibus vinum dari, nempe quod non pueritiae modo, verumetiam cuivis aetati periculosum sit, cum morbos et plurimos et maximos gignat. Et quoniam Rusticis nunc scriptoribus insistimus, libet adscribere Columellae sententiam, quam lib. 12. cap. 1. de bono patrefamilias, seu villae praefecto loquens, ponit his verbis, Somni et vini sit abstinentissimus, quae utraque sunt inimicissima diligentiae, nam et ebrioso cura officii pariter cum memoria subtrahitur, et somniculosum plurima effugiunt.
      Sed et nos in curam tuendae valetudinis

      Immodici sensus perturbat copia Bacchi
            Inde qui[s] enumeret quot mala proveniant?
      Corporis exhaurit succos, animique vigorem
            Opprimit, et mentes strangulat atque necat
      Sed prius in sicca gaudebit piscis arena
            Bacche oblite modi quam tua damna canam
      Atque ea sunt alio quodam mihi dicta libello
            Et sunt nequitiae nomina multa tuae
      Ergo modum praescribe Deo tam grande, nocenti
            Cum venit accepta conditione iuvat. [Val. 143-50]



image

[Q4r]

      Verum ne ea tantum quae viciosa ex nimio vini abusu proveniunt prosequentes, quae bona quoque ex eiusdem mediocri et temperata potatione existunt, praetereamus. Verba Auli Gellii ex noctium lib. 19. capite 2. huc adscribemus.
      Plato, inquit, in primo et secundo de legibus, non ebrietatem istam turpissimam, quae labefacere et minuere hominum mentes solet laudavit. Sed hanc largiorem paulo iucundioremque vini invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris, et magistris conviviorum sobriis non improbavit. Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici, integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existimavit, reddique eos sensim laetiores, atque ad intentiones rursum capiendas fieri habiliores. Atque etiam hoc Plato ibidem dicit. Non fugiendas esse neque respuendas huiusmodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam etc. Nam totum caput, ut huc pertinet, ita extra rationem instituti videbatur adscribere. Macrobius hoc in suum convivium ut permulta alia, impudenter tacito authoris nomine transcripsit. In eandem ferme sententiam est, et illud, quod Plutarchus scribit in libello de tuenda bona valetudine. Perdifficile scilicet esse in coetu hominum, et inter invitatiunculas illorum, teipsum intra mediocritatem solitamque temperantiam continere, ut non omnibus vehementer gravis ac molestus et onerosus esse videaris.



image

[Q4v]

      Haec hactenus in annotationibus attigissse satis fuerit, neque enim institueram ebrietatis vituperationem scribere, aut inter agricolas declamare, quod et impudentis erat, et sui prorsus obliti, Poetam igitur eos felices proclamantem audiamus

O fortunatos nimium sua si bona norint
Agricolas, quibus ipsa procul discordibus armis
Fundit humo facilem victum iustissima tellus.
[G. 2.458-60]
      Haec digressio qua librum hunc, ut superiorem narratione de morte Caesaris, et sequentem pestilentia pecorum, ultimum fabula Aristaei, concludit, continet plenissimam laudem vitae rusticae, quae cum satis clara per se sit, nulla magnopere eget expositione, et qui laudes vitae rusticae describant, in frontispicio harum annotationum indicavimus.

                                    Extrema per illos
Iusticia excedens terris vestigia fecit
[G. 2.473-74]
      Iusticia, inquit, cum ubique iam subeuntibus viciis exularet, et a nullo non hominum genere eiiceretur, diutissime tamen apud agricolas mansit, qui victum quotidiano labore quaerentes, nullam relinquebant viciis aditum, omnemque luxuriae viam praestruentes, diutissime innocenter vixere, donec tandem ad hoc quoque genus viciorum contagia irrepsere. Itaque ceu dedignatam mortalium consuetudinem iustitiam terris



image

[Q5r]

abiisse, et ad superos unde venerat, ut Hesiodus ait, rediisse Poetae passim canunt, ut Ovid. primo Met.

      Victa iacet pietas et virgo caede madentes
      Ultima coelestum terras Astraea reliquit [Met. 1.149-50]

Et idem primo quoque Fastorum.

      Nondum iusticiam facinus mortale fugarat
            Ultima de superis illa reliquit humum. [Fast. 1.249-50]

      Pulchra est de iustitia apud Hesiodum libro operarum et dierum narratio, quae quoniam prolixior paulo est, non videbatur huc adscribenda.
      Videto item Aratum ἐν φαινομένοις [φαινομαίνοις 1529] [Arat. 96-136].

Me vero primum dulces ante omnia Musae
Quarum sacra fero, ingenti perculsus amore
Accipiant, coelique vias et sydera monstrent
[G. 2.475-77]
      Hic locus admonet nullius scientiae ignarum oportere esse Poetam, nam praeter alias disciplinas hic quoque scientiam astrorum motus et cursus syderum et naturae totius arcana doceri a Musis cupit, quas illum pulchre ab illis ipsis edoctum fuisse, non hic tantum locus argumento est, sed sexcenti alii quoque.
      Sic Ovidius Fastorum lib. primo.

      Felices animae quibus haec cognoscere primum
            Inque domos superas scandere cura fuit
      Credibile est illos pariter viciisque iocis[que]
            Altius humanis exeruisse caput



image

[Q5v]

      Non Venus et vinum sublimia pectora fregit
            Officiumque fori militiaeque labor
      Nec levis ambitio perfusa[que] gloria fuco
            Magnarumve fames sollicitavit opum
      Admovere oculis distantia sydera nostris
            Aetheraque ingenio supposuere suo. [Fast. 1.297-306]

Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant [m. alta. tr. 1529]. [G. 2.479]
      Rationem terrae motuum reddit Plinius lib. 2. ca. 18. et deinceps aliquot.
      Idem eodem libro qua ratione mare accedat ac recedat cap. 99.

Quid tantum Oceano properent se tingere soles
Hyberni vel quae tardis. mora noctibus obstet.
[G. 2.481-82]
      Hos duos versus ponit etiam in primo Aeneidos. Reliqua usque ad finem libri lectu quidem iucundissima sunt, sed adnotatione non egent.

IN TERTIUM GEORGICORUM ANNOTATIONES.

Te quoque magna Pales et te memorande canemus
Pastor ab Amphryso etc.
[G. 3.1-2]

TErtiam partem generalis propositionis exequitur, qua dixerat



image

[Q6r]

      Quae cura boum, quis cultus habendo sit pecori [G. 1.3-4]

      Pales Dea pastorum et pabulorum habita, a Romanis sanctissime semper culta, ut quoniam initium a pastoribus profectum, diem illum quo urbs eorum primum condi coepta est, huic deae sacrum habuerint, et Palilia, et postea corrupto vocabulo Parilia vocarint, qui natalis esset urbis Romae, quem celebrarunt 11. CAL. Maii, quo Palicium sydus oriebatur, ut scribit Plinius libro 18. capit. 22. Hoc festum Palilia, et natalem urbis Romae, multis versibus describit Ovid. lib. Fastorum quarto.

Pastor ab Amphryso [G. 3.2]
      Fabulantur Poetae Apollinem ob interfectos Cyclopas divinitate a Iove privatum, armenti Admeti Regis Thessaliae apud Amphrysum amnem pavisse. Ovid. Met. libro 2.
      Verum Macrobius libro Satur. primo, capit. 17. Apollinem νόμιον, id est, pastoralem vocatum dicit, non ab officio pastorali, ut habet fabula, sed quia Sol pascat omnia quae terra progenerat, unde non unius generis, sed omnium pecorum pastor canitur ut apud Homerum Neptuno dicente.

      Φοῖβε σὺ δ’ εἰλίποδας ἕλικας βοῦς βουκολέεσκες. [Il. 21.448]

      Phoebe boves tu curvigrados per pascua servas.



image

[Q6v]

                  Quis aut Eurysthea durum?
Aut illaudati nescit Busiridis aras.
[G. 3.4-5]
      Defendit hunc locum a calumnia Gellius noctium suarum libro 2 cap. 6. contra grammaticorum quorundam opinionem, qui reprehenderint Virgilium, quod verbo hoc, illaudatus, abiecte usus sit. Quod et ipsum unum est de furtis Macrobianis, nam in conviviorum suorum librum sextum hunc locum transtulit tacito, ut solet, authoris nomine.

Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit. [G. 3.10]
      Gellius lib. primo. cap. 22. versum hunc citans, Videtur, inquit, hoc loco Virgilius ἀκυρωτέρῳ, id est, minus proprio verbo usus, quod supersit dixit, pro longinquius diutiusque adsit. Illud contra eiusdem Virgilii est aliquanto probabilius.

      Florentesque secant herbas fluviosque ministrant
      Farraque ne blando nequeant superesse labori [G. 3.126-27]

Significat enim supra laborem esse, neque opprimi [a] labore etc.

Primus Idumaeas referam tibi Mantua palmas. [G. 3.12]
      Sic Lucretius.

      Avia Pieridum peragro loca nullius ante
      Trita solo, iuvat integros accedere fontes
      Atque [...]
                        meo capiti viridem legere inde coronam etc. [Lucr. 1.926-29]

Quem Poetam, quia Maro in plaerisque aliis quoque



image

[Q7r]

non est dedignatus imitari, sic in hoc quoque opinor loco illum et item alios quosdam secutus, superbit nonnihil, et suo iure nec ultra modestiae laudem, et est in hoc loco mira et verborum et sententiarum elegantia, quae omnia diligenter intuenti non possunt non patere. Palma, quod pro victoria ponatur, natura arboris facit, quae contra omnia imposita pondera, quamvis gravia, sursum nititur, vide Plin. lib. 13. cap. 4. Gellium lib. 3. cap. 6.

Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae. [G. 3.49]
      De Origine ac dignitate rei pecuariae, videto Varronem de re Rustica lib. 2. cap. 1. Columella vero libro 7. in praefatione sic scribit. In rusticatione vel antiquissima est ratio pascendi, eademque quaestuosissima, propter quod nomina quoque pecuniae et peculii, tracta videntur a pecore, quod non solum veteres possederunt, sed adhuc apud quasdam gentes unum hoc usurpatur divitiarum genus, et ne apud nostros quidem colonos alia res superior, ut M. Cato credidit, qui consulenti quam partem rei Rusticae exercendo celeriter locupletari posset, respondit, si bene pasceret,
      plura in hanc sententiam, et Plin. libro 18. capit. 3.

Optima torvae, forma bovis. [G. 3.51-52]
      Qua forma boves legendi sint, copiose docet, praeter hunc, Varro lib. 2. cap. 5.



image

[Q7v]

      Columella libro 7, cap. 1.
      Palladius lib. 4. cap. 11.
      Plinius libro 8. cap. 45.
      Unius Columellae verba, quia cum sententia Poetae maxime concordant, adscribentur. Ea sunt. Parandi sunt boves novelli, quadrati, grandes membris, cornibus proceris ac nigrantibus et robustis, fronte lata et crispa, hirtis auribus, oculis et labris nigris, naribus resimis patulisque, cervice longa et torosa, palearibus amplis, et pene ad genua promissis, pectore magno, armis vastis, capaci ac tanquam implenti utero, lumbis latis, dorso recto planoque, vel etiam subsidente, clunibus rotundis, cruribus compactis arrectisque, sed brevioribus potius quam longis, nec genibus improbis, ungulis magnis, caudis longissimis, et setosis, pilosisque, corpore denso brevique, colore rubeo vel fusco, tactu corporis mollissimo etc.

Nec non et pecori est idem delectus equino. [G. 3.72]
      Plinius libro 8. cap. 42. Forma equorum, inquit, quales maxime eligi oporteat, pulcherrime quidem Virgilio vate absoluta est. Sed et nos diximus in libro de iaculatione equestri condito, et fere inter omnes constare video.
      Varro libro 2. cap. 7. Colu. lib. 7. cap. 27.
      Palladius libro 4. cap. 13.



image

[Q8r]

Honesti spadices glaucique color deterrimus albis. [G. 3.81-82]
      De coloribus equorum praeter supradictos, vide Gellium lib. 2. cap. 26. et libro 3. cap. 9. Ubi de colorum differentia quaedam, sed plura apud Nonium Marcellum.
      Spadica, Coccinum, Phoeniceum, rutilum pro eodem exuberantiam quandam splendoremque ruboris significare dicunt Gellius, Nonius, et alii quidam.

Tum si qua sonum procul arma dedere. [G. 3.83]
      Verba Columellae ex capite pauloante citato sunt, Cum natus est pullus, confestim licet indolem existimare, si hilaris, si intrepidus, si neque conspectu novaeque rei auditu terretur, si ante gregem procurrit, si lascivia et alacritate interdum et cursu certaminis aequales exuperat, si fossam sine cunctatione transilit, pontem flumenque transcendit, haec erunt honesti animi documenta. Inde pluribus quali forma debeat esse exponit, quae apud ipsum legere volenti licet, qui locus sit indicatus.
      Nobilium equorum exempla quaedam suo more ponit Plinius lib. 8. cap. 42. Sicut et hic.

Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis. [G. 3.89]
      Pollucem hoc loco pro fratre Castore ponit, quem equitem fuisse legimus, sicut Pollucem pugilem, Cyllarus equus Castoris fuit, a velocitate dictus. Equo-



image

[Q8v]

rum Martis saepe meminit Homerus, ut Iliad. ε. et alibi, sicut et Achillis equorum nomina quoque ponit Iliad. 16. quae sunt Xantus, Balius, Pedasus, quem imitatus hic in 12. Aeneid. de Equis Turni et Martis. Nam versum etiam integrum Homeri ex 10 Iliad. ponit.

      λευκότεροι χιόνος θείειν δ’ ἀνέμοισιν ὁμοῖοι [Il. 10.437]

Quod Homerus de equis Rhoesi, hic de Turni dicit.

      Qui candore nives anteirent cursibus auras [A. 12.84]

      Supervacaneum est adnotare, quae de Hectoris quoque equis Xanto, Podarge, Aethone, et Lampo idem scribit Iliad. 8. etc. nisi quod hoc loco insignium equorum nomina erant referenda, de quibus supra indicavimus locum Plinii. Porro Poetis fabulosa miscere moris est, ut hoc quoque, quod de Saturno in equum mutato adventu coniugis, sequitur, cuius meminit Ovid. 6. Met.

Frena Pelethronii Lapithae girosque dedere
Impositi dorso, atque equitem docuere sub armis
[G. 3.115-16]
      Aul. Gellius lib. 18. cap. 5. scribit hoc loco Virgilium equitem non pro homine equo insidente, sed pro ipso equo posuisse. In eoque secutum esse Ennium qui dicat.

      Denique vi magna quadrupes eques atque elephanti
      Proiiciunt sese.

Deinde adducens hos versus tres, Frena Pelethronii etc. In quo loco, inquit, equitem, si quis modo non inscite, inepteque argutior sit,



image

[R1r]

nihil potest aliud accipi, nisi equus. Plaeraque enim veterum aetas, et hominem equo insidentem, et equum qui insideretur, equitem dixerunt. Propterea equitare etiam, quod verbum e vocabulo equitis inclinatum est, et homo equo utens, et equus sub homine gradiens dicebatur. Lucilius adeo vir apprime linguae latinae sciens, equum equitare dicit his versibus.

      Queis hinc currere equum, vos atque equitare videmus
            His equitat curritque, oculis equitare videmus
      Ergo oculis equitat etc.

      Sublegit hunc locum Macrobius in librum Saturnalium suorum sextum, ut est authorum omnium vere [fere 1529] fucus, quemadmodum ait Erasmus [Adag. 2.3.31] etc.
      Equo vehi Bellerophontem invenisse, Frena et strata equorum Pelethronium
      Pugnare ex equo Thessalos, qui Centauri vocantur.
      Bigas primum iunxisse nationem Phrygum.
      Quadrigas Erichthonium scribit Plin. lib. 7. ca. 56.

Neptunique ipsa deducat origine gentem [G. 3.122]
      Existimat Servius referendum hoc esse ad equum illum, quem Neptuno fudit magno tellus percussa tridenti. Verum haud scio an possit etiam ad equorum Neptuni genus referri, quorum mentionem facit Hom. Iliad. 13. quos auricomos et aeripedes vocat etc. [Il. 13.23-24]

Denso distendere pingui. [G. 3.124]



image

[R1v]

      Columel. lib. 7. cap. 25. Eo tempore, inquit, quo vocatur a foeminis, roborandus est largo cibo, appropinquante vere hordeo, eruoque saginandus, ut Veneri supersit, quantoque fortior inierit firmiora semina praebeat futurae stirpi. Quod et Poeta ait,

      Ne blando nequeant superesse labore: [G. 3.127]

quem locum supra quoque citavimus, sed ratione alia, ibi, Primus ego in patriam etc.

Rursus cura patrum cadere et succedere matrum
Incipit etc.
[G. 3.138-39]
      Varro libro 2. capit. 7. Cum conceperint, inquit, equae, videndum ne laborent plusculum, aut ne frigidis sint locis, quod algor maxime praegnantibus obest. Et paulo post. Praegnantem neque impleri cibo, neque esurire oportet.
      Colu. lib. 7. cap. 25. Maior praegnantibus adhibenda cura est, largoque pascuo firmandae, quod si frigore hyemis herbae defecerint, tecto contineantur, ac neque cursu, neque labore exerceantur etc.
      Palladius lib. 4. cap. 13. Gravidae non urgeantur, nec famem frigusque tolerent, nec inter se loci comprimantur angustiis.

Post partum cura in vitulos traducitur omnis [G. 3.157]
      De vitulorum cura, vide Colum. lib. 7. cap. 22. 23. 24. etc. Varronem libro 2. cap. 5.



image

[R2r]

Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem. [G. 3.163]
      De bobus domandis, vide Colum. lib. 7. ca. 2.
      Palladium lib. 4. cap. 12.

Primus equi labor est animos, atque arma videre
Bellantum, lituosque pati etc.
[G. 3.182-83]
      Varro lib. 2. cap. 7. scribit, frenos circa equos nondum domitos esse suspendendos, ut oculi consuescant, et videre eorum faciem, et e motu audire crepitus. Et paulo post. Sunt qui dicant post annum et sex menses domari equuleum posse, sed melius post trimum, a quo tempore farrago dari solet.

Sed non ulla magis vires industria firmat
Quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris
[G. 3.209-10]
      Hoc praeceptum nequaquam de brutis tantum intelligendum est, pertinet enim ad hominem quoque, et volenti integrum corporis robur, vivacemque ac vegetam naturam, praetereaque diuturniorem iuventutis florem conservare, una voce, et verissima, Medici omnes praecipiunt, Veneris nimium usum, non secus ac deterrimam et praesens exitium afferentem pestem fugiendum esse, iuxta ac vini: de quo paulo ante diximus. Quo in loco iterum aperit se latissimus excurrendi campus, nisi iamdudum satis excursionum



image

[R2v]

esse existimarem, et haec notiora sint, quam observata pluribus imo fere omnibus. Tantum hoc addam, quod [quos 1529] de conservanda sanitate nos scripsimus.

      Quaeritis an Veneri liceat parere vocanti
            Hic quoque erit certus sicut ubique modus
      Multa Venus vires exhaurit, spiritibusque
            Noxia, consumit corpora mille modis
      Rara levat corpusque iuvat Venus, optima vita est
            Quae nec casta nimis, nec nimis est petulans
      At tu cui studii flores fructusque petuntur
            Si possis Venerem spernere, sanus eris [Val. 207-14]

Scilicet ante omnes furor est insignis equarum. [G. 3.266]
      Citatur hic locus a Columella libro 7. cap. 25. ubi de equis mentionem faciens, inter alia sic quoque, Id maxime, inquit, armentum si prohibeas libidinis extimulatur furiis, unde etiam veneno inditum [id inditum 1529] est nomen ἱππόμανες, quod equinae Cupidini similem mortalibus amorem accendant. Nec dubium, quin aliquot regionibus tacito flagrent ardore coeundi foeminae, ut etiam si marem non habeant assidua et nimia cupiditate figurantes sibi ipsae venerem cohortalium more avium vento concipiant. Cum sit notissimum etiam sacro monte Hispaniae, qui procurrit in Occidentem iuxta Oceanum frequenter equas sine coitu ventum pertulisse, foetumque educasse etc.



image

[R3r]

      Testatur idem Plin. lib. 4. cap. 22.
      Idem libro 8. cap. 42. sic scribit, Constat in Lusitania circa Ulyssipponem et Tagum amnem equas Favonio flante obversas animalem concipere spiritum, idque partum fieri, et gigni pernicissimum ita, sed triennium non excedere.
      Aristoteles quoque de natura animalium libro 6. cap. 22. interprete Theodoro [sc. Gaza] sic ait.
      Salacissimum omnium cum marium tum foeminarum equus est, homine excepto etc. Et paulo post, foemina quamdiu vivit, initur, nec ullum certum tempus libidinem aufert. etc. Idem libro eodem cap. 18.
      Horatius meminit primo carminum.

      Quae solet matres furiare equorum etc. [Carm. 1.25.14]

Hinc demum Hippomanes vero quod nomine dicunt. [G. 3.280]
      Aristoteles de natura animalium lib. 6. cap. 22 sic interprete Gaza scribit, Cum equa peperit, statim secundas devorat, atque quod pulli nascentis fronti adhaeret, Hippomanes dictum magnitudine minus Carica, parva specie laciusculum, orbiculatum, nigrum: hoc si quis praerupto odorem moveat, equa excitatur, furitque eo agnito odore, quapropter id a veneficis petitur et praeripitur mulierculis.
      Vide Erasmum in proverbio ἱππομανεῖν [Adag. 3.1.94]
      Plinius vero lib. 8. cap. 42. Et sane, inquit, pro-



image

[R3v]

ditur equis amoris innasci veneficium hippomanes appellatum in fronte, caricae magnitudine, colore nigro, quod statim aedito partu devorat foeta, aut partum ad ubera non admittit, si quis praereptum habeat.
      Idem lib. 28. cap. 10. Hippomanes, inquit, tantas in veneficio vires habet, ut affusum aeris mixturae in effigiem equae Olympiae admotos mares, equos ad rabiem coitus agat.
      De hoc item interpres Dioscoridis libro 3. cap. 72. Theocritus Idyllio. β. dicit esse plantam in Arcadia nascentem, his verbis.

      ἱππομανὲς φυτόν ἐστι παρ’ ἀρκάσι τῷ δ’ ἐπὶ πᾶσαι
      καὶ πῶλοι μαίνονται ἀν’ ὤρεα καὶ θοαὶ ἵπποι [Id. 2.48-49]

Quod ita vertimus.

      Nascitur Hippomanes in montibus Arcadis orae
      Herba nocens, quo tota armenta moventur equarum
      In furias, rabidique feruntur in avia pulli

Ovidius in Arte, libro secundo.

      Fallitur Aemonias si quis decurrit ad artes
            Datque quod a teneri fronte revellit equi. [Ars 2.99-100]

περιφραστικῶς Hippomanes significans.

      Iuvenalis Satyra 6.

      Hippomanes carmenque loquor coctumque venenum
      Privignoque datum etc. [Juv. 6.133-34]



image

[R4r]

      De hoc veneno verba Columellae supra posuimus scilicet Ante omnes etc.

Hoc satis armentis[.] superat pars altera curae [G. 3.286]
      Propositio est sequentis tractatus, qui de ovibus est futurus, qua hic quoque, ut alibi ceu in parte narrationis brevi utitur interfatione, ostendens, et de quibus dixerit, et dicturus sit, quae ad hoc valet (ut ait Fabius) ut et priorum fine reficiatur Lector, et velut ad novum rursus sese comparet initium.

Nec sum animi dubius verbis ea vincere magnum
Quam sit etc.
[G. 3.289-90]
      Totus locus ex Lucretio sumptus est, sed excultus, ut omnia ferme hic Poeta, quae ab aliis sumit, meliora facit, atque adeo in suam possessionem vendicat, sibique adserit, ut ne repetere quidem, quibus ademit audeant, et suppudeat tanquam sua agnoscere. Lucretius libro primo sic ait.

      Nec me [mi 1529] animi fallit, quam sint obscura, sed acri
      Percussit thyrso laudis spes magna meum cor
      Et simul incussit suavem mi in pectus amorem
      Musarum quo nunc instinctus mente vigenti
      Avia Pieridum peragro loca. [Lucr. 1.922-26]

Vide supra pri. Idum.
      Et quia dixerat,

      Hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni, [G. 3.288]

et

      magno nunc ore sonandum, [G. 3.294]

quibus verbis ostendit, difficilius esse de ovibus quam aliis ar-



image

[R4v
mentis scribere, quia magnum sit angustis rebus honorem addere, ut infra de Apibus quoque. Ideo velut in medio opere utitur etiam invocatione, Nunc veneranda pales etc. Quod et Horatius praecipit,

      nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus
      Inciderit etc. [Ars 191-92]

      Hoc non adnotassem, nisi vel semel ostendere voluissem huiusce modi minuta quaedam multa de industria praeterire me, et potuisse, si omnia istiusmodi prosequi voluissem, ingentes commentarios comportare. Aliud est enim exponentis Poetam, aliud locos dumtaxat quosdam sparsim adnotantis officium. Nec ego hunc laborem mihi in hoc desumpsi, ut in figuris verborum ac sententiarum, passim occurrentibus, tum periodis, commatis, ac quicquid est id genus elocutionis ornamentis, tum fabularum expositionibus, plus quam opus esset adnotationes scribenti haererem occupatus. Tale quid igitur si forte desyderetur, alicubi ex hoc nunc loco calumniam deprecatus sim.

Incipiens stabulis edico in mollibus herbam
Carpere oves etc.
[G. 3.295-96]
      Apud veteres tanta fuit existimatio utilitatis, quae ab ovillo pecore proveniebat, ut illustrissimos quosque pastores eius. Graeci τοὺς πολύαρνας καὶ τοὺς πολυμήλους ab abundantia agnorum ac ovium nominarint. Ipsasque oves propter caritatem et excellen-



image

[R5r]

tiam, aurea habuisse vellera, ut ait Varro, prodiderunt. Unde et mala aurea Hesperidum et vellus Aureum in Colchide ab Argonautis Heroibus tot omnia seculorum memoria celebratum, nam et ovem et malum graeci τὸ μῆλον vocant.
      De ovibus, earumque forma ac pastione et foetura, videto Varronem rerum Rusticarum lib. 2. cap. 2.
      Multo copiosius de his, ut solet omnia, Columella disserit libro 8. cap. 2. 3. 4. 5.
      De his item Palladius aliquot locis, nam is, ut omnium aliarum rerum singulas curarum partes singulis mensibus tribuit. Nam locis calidis, inquit, mense Aprili tondantur oves, et serotini foetus signentur li. 5. ca. 7. Idem libro 6. cap. 8. hoc est Mense Maio tonderi praecipit locis temperatis. Ibidem docet quomodo tonsae unguendae sint. Infra vero lib. 13. cap. 13. hoc est Mense Novembri. cap. 13. de ordine pascendi, vide pulchra quaedam etc.
      Plinius item libro 8. cap. 47.
      Aristoteles de nat. animalium lib. 6. cap. 19.

Posthinc digressus iubeo frondentia capris [G. 3.300]
      De capris incipit dicere, de quarum cura eisdem fere locis, quibus iam de capris dictum est, legi multa possunt, quas dicit Poeta non minore cura quam oves habendas esse, quando et tantundem fere emolumenti ab illis capere possit vita humana, quae quo-



image

[R5v]

niam ab ipso Poeta commodius, quam ab ullo dici possint, exponuntur, non libebat nominatim recensere, ne ab amoenissimo Poetae loco lectorem velut abstrahere voluisse viderer.

Et ros in tenera pecori gratissimus herba [G. 3.326]
      Pal. lib. 13. cap. 13. Aestivis mensibus, inquit, pascantur sub locis, initio cum graminis teneri suavitatem roris mixtura commendat. Eadem fere Colu. et Varro.

Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu
Prosequar etc.
[G. 3.339-40]
      Et hic velut levandi fastidii legentis gratia, in amoeniorem locum digreditur. Est enim haec ἔκτασις huic Poetae in his libris alioqui rerum difficultate, velut laboriosis pene familiaris, ut supra quoque indicavimus, in commemoratione aurei seculi, Zonarum, et Antipodum. Mali persici, laudis Italiae, vitae Rusticae, vi et effectu amoris: ita nunc in descriptionem pastionis Libycae, et a contrario etiam Scythicae digreditur, quam extendit usque ad illum versum

Si tibi lanicium curae primum aspera sylva
Lappaeque tribulique absint etc.
[G. 3.384-85]
      Columella libro 8. cap. 3. adducens hunc locum sic scribit, Sequeris autem novalia non solum herbida, sed quae plerunque vidua sint spinis. Utamur saepius authoritate divini carminis.



image

[R6r]

      Si tibi lanicium curae primum aspera sylva
      Lappaeque tribulique absint,

quoniam ea res, ut ait idem, scabras reddit oves.

                              Cum tonsis illotus adhaesit
      Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres etc. [G. 3.443-44]

Puniciaeve agitant pavidos formidine pennae [G. 3.372]
      Ne hunc quidem locum adnotaturus eram, nisi animadverterem quorundam pravo iudicio fieri, ut qui aliquod scriptorum quantumvis humilium genus vel sponte neglexerit, vel non legerit, hic statim vel maligne praestitisse, quod sit pollicitus, vel ea, quae non intelligat praeterire existimetur. Ob eam rem, quia futuros metuebam, qui cum scirent hunc locum a Celio adnotatum, me calumniarentur, vel non vidisse scriptorem illum, vel locum mihi non intellectum, quasi dissimulanter transisse, significandum hoc duntaxat existimabam, locum esse a Celio adnotatum, libro nono capite undecimo. Quem tamen scriptorem, si pluris facerem, citarem fortasse crebrius. Non quia erudito scriptori quicquam detraham, sed quia affectatissima eruditionis ostentatio non potest, non haberi suspecta.

Illum autem quamvis aries sit candidus ipse. [G. 3.387]
      Colum. lib. 8. cap. 3. verba haec sunt.



image

[R6v]

      Non solum ea ratio est probandi arietis, si vellere candido vestitur, sed etiam si palatum atque lingua concolor lanae est: nam cum hae partes corporis nigrae aut maculosae sunt, pulla vel etiam varia nascitur proles. Idque eximie inter caetera talibus numeris significavit, idem qui supra.

      Illum autem quamvis aries sit candidus ipse
      Reiice ne maculis infuscet corpora pullis
      Nascentum.

Et plura deinceps
      Idem scribit Varro lib. 2. cap. 2. his verbis. Animadvertendum quoque lingua, ne varia aut nigra sit, quod fere qui eam habent aut nigros aut varios procreant agnos.
      Plin. vero lib. 8. cap. 47. de ovibus loquens, In eo, inquit, genere arietum maxime ora spectantur. Quia cuius coloris sub lingua habuere venas, eius et lanitium est in foetu, variumque si plures fuere, et mutatio aquarum potusque variat etc.
      Aristoteles quoque de natura animalium libro 6. cap. 19. de ovibus loquens in hunc modum scribit. Candidi nigrive efficiuntur foetus, si sub lingua arietis venae nigrae aut candidae habentur, cuius enim coloris sunt venae, eiusdem et vellus est, varium etiam si plures venarum colores sunt.

At cui lactis amor. etc. [G. 3.394]



image

[R7r]

      De pastione ovium plura videto apud Varr. libro 2. cap. 2.
      Columella item lib. 8. cap. 3. inter alia sic. Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula, aut etiam pascua, quorum gratia non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito [praebita 1529] sale, quod velut ad pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis impositum, cum e pastu redierunt oves lambunt, atque eo sapore cupidinem bibendi, pascendique concipiunt.
      Palladius in Mense Novembri, id est lib. 13. de eadem re sic scribit, Salis crebra respersio vel pascuis mixta, vel canalibus frequenter oblata, debet pecoris levare fastidium.
      Porro, ut hoc obiter admoneam de lactium generibus et differentiis plura scribuntur ab Dioscoride, lib. 2. cap. 62. ibi lectu dignissima, quae in id caput ab interprete Marcello afferuntur. Sicut et de Lanis idem paulopost cap. 65.
      Varro item lib. 2. cap. ultimo, de lacte, caseo, et Lana scitu digna permulta.
      Columella quoque Lactis et casei commendationem habet lib. 8. cap. 2. Sicut et Plin. lib. 11. cap. 41. et alibi. Notum est illud ex Bucolico, Lac mihi non aestate novum etc. Vide item supra, Si tibi lanicium curae etc.



image

[R7v]

Nec tibi cura canum fuerit postrema [G. 3.404]
      Varro rerum Rust. lib. 2. cap. 9. Canis, inquit, custos est pecoris. In quo genere sunt maxime oves, deinde caprae. Has enim lupus captare solet, cui opponimus canes defensores.
      Plurima de canibus legito apud Columellam libro 8. capit. 12. ad hoc maxime propositum, nempe ad curam rei rusticae pertinentia. Nam quae alioqui de generibus, differentiis naturis, miraculis item, et id genus canum dici possunt, quis non merito rideat, si in hunc locum coniiciam.

Disce et odoratam stabulis accendere cedrum
Galbaneoque agitare graves nidore chelydros.
[G. 3.414-15]
      Columella libro octavo, cap. 4. sic scribit. Stabula vero frequenter everrenda et purganda, humorque omnis urinae devehendus est, qui commodissime siccatur perforatis tabulis, quibus ovilia construuntur, ut grex supercubet. Nec tantum ceno aut stercore, sed exitiosis quoque serpentibus tecta liberentur, quod ut fiat

      Disce et odoratam etc.

Nam hos versus ordine adducit, deinde subiicit. Vel ne istud cum periculo facere necesse sit, muliebres capillos, aut cervina saepius ure cornua, quorum odor maxime non patitur



image

[R8r]

stabulis praedictam pestem consistere etc.
      Plinius lib. 12. capit. 26. Galbanum syncerum, inquit, si uratur, fugat nidore serpentes.
      Idem lib. 24. capit. 5. Cedri scobe fugari serpentes certum est.
      Palladius libro 13. Tribus per annum totum diebus aprico die lotas oves oleo ungere oportebit, et vino propter serpentes, qui plaerunque sub praesepibus latent, Cedrum vel Galbanum, vel mulieris capillos, aut cervina cornua frequenter uramus.

Morborum quoque te caussas et signa docebo. [G. 3.440]
      Totum hunc locum copiose non minus, quam diligenter prosequitur Columel. libro 8. cap. 3.
      Hunc versum Columella in hortis sic est imitatus.

      Hortorum quoque te cultus sylvine docebo. [Col. 10.1]

Dum medicas adhibere manus etc. [G. 3.455]
      Locus moralis, nihil a Diis petendum ociosis, his enim non sunt propitii, quemadmodum ait Salustius.
      Ne scabrae fiant oves remedium videto apud Catonem cap. 96.

Tum sciat aerias Alpes, et norica si quis [G. 3.474]
      Servius enarrans hunc locum, huiusmodi quaepiam



image

[R8v]

adfert, cum tempore quodam solito plus Nilus inundasset, ac multo tempore constitisset in planis Aegypti, ea aqua calore, quae in ea regione maxima est concocto limo in aqua palustri plurimae species animalium enatae sunt, quae redeunte in suum alveum, fluvio in sicco destituto, eoque putrescentia totam regionem corrupto ex cadaverum foetore aere pestilentia infecere. Quam Auster ventus ex Aegypto primum in Atticam, et inde in maris Adriatici finitima venientia, Illyricum vicinaque his loca devexit.
      Hactenus Servii sensum, non verba retulimus. Sed addit, hanc pestilentiam ordine, quo diximus, plenissime Lucretius exequitur. Locus vero quem his verbis indicat Servius est in 6. Lucretii usque ad finem pluribus multo versibus, quam qui huc adscribi vel possint vel debeant, volenti legere locum indicavimus, vel ob hoc ipsum lectu non indignum, quod dignum duxerit hic tantus Poeta, quem imitaretur. Similem quandam pestem describit, et Hippocrates Medicus Epidemiarum libro tertio.
      Ovidius quoque mirabili, ut omnia, copia similem pestilentiam describit libro 7. Metamorph. Sed et Manilius libro primo Astronomicon.

Tempore non alio memorant regionibus illis
Quaesitas ad sacra boves Iunonis etc.
[G. 3.531-32]



image

[S1r]

      Ad historiam alludit, quam scribit Valerius libro 5. cap. 4. de fratribus Bytone et Cleobi Argivis, qui matrem sacerdotem ad Iunonis templum cum deessent bobus, ipsi currum subeuntes pertraxerunt. Praeter Valerium scribit hanc historiam Cicero prima Tusculanarum, circa finem, Solinus item in descriptione Siciliae. Herodotus libro primo,
      extat de his fratribus elegans Claudiani Epigramma huiuscemodi

      Si vetus Argolicos illustrat gloria fratres
            Qui sua materno colla dedere iugo
      Cur non Amphinomo, cur non tibi fortis Onapi
            Aeternum Siculus templa dicavit honor? [Carm. min. 17.39-42]

      Poterat sane locus hic, descriptionem pestilentiae continens, si commentario fuisset explicandus, vel solus instar libri occupare, adeo est non verborum modo, verumetiam rerum ex media philosophia sumptarum copia, gratia ac elegantia plenus, verum nos hic quoque quod alibi veriti, ac nihil praeter adnotationum, atque earum sane quam mediocrium, nomen affectantes, ista omnia vel loco vel ingenio aliis reliquimus.



image

[S1v]

IN QUARTUM LIBRUM GEORGICORUM, ANNOTATIONES.

Protinus aerii mellis coelestia dona
Exequar, hanc etiam Mecoenas aspice partem.
[G. 4.1-2]

QUarta pars est principalis propositionis, in qua de apibus et melle scripturus, insinuatione utitur. Dicit enim de rebus parvis ac levibus maxima se et admiranda dicturum, quae res attentum in primis auditorem ac lectorem facit. Et vix ulla in parte alia vel pluribus vel melioribus utitur translationibus. Nempe ceu Rempublicam quandam et Monarchian apum statuens, Reges ipsis, castra, praetoria, urbes, populos, mores, studia, et bella assignat. Quae omnia sic ubique exequitur, ut nusquam non memor pulcherrimarum translationum a proposito excidat: adeoque eleganter, adeo venuste hanc apum Rempublicam depingit, ut vel unico hoc libro satis immortale, ingenii lumen ac divinitatem optimus Poeta ostendere potuerit, si nihil etiam aliorum aedidisset. In hanc quoque partem adnotationes paucas adiecimus, atque eas eo breviores, quo copiosius est haec materia a diversis scripto-



image

[S2r]

ribus tractata, quorum pauci tamen admodum nobis visi sunt: qui igitur in manus nostras pervenire potuerunt, de Apibus scribentes, hi ferme sunt.
      Plinius nat. hist. lib. 11. cap. 5. et sequentibus aliquot.
      Varro de re Rustica, lib. 3. cap. 16.
      Columella lib. 10. a cap. 11. usque ad finem lib.
      Palladius libro primo cap. 37.
      Idem lib. 5. cap. 8.
      Aristoteles de naturis animalium, libro 5. capite 21. et 22.

Si quem numina laeva sinunt etc. [G. 4.6-7]
      Citat et exponit hunc locum Aul. Gellius noctium Atticarum libro 5. cap. 12.

Principio sedes apibus statioque petenda
Quo neque sit ventis aditus etc.
[G. 4.8-9]
      Col. lib. 10. cap. 11. Venio nunc, inquit, ad alveorum curam, de quibus neque quicquam diligentius praecipi potest, quam ab Higino iam dictum est, nec ornatius quam a Virgilio, nec elegantius quam Celso. Higinus veterum authorum placita secretis dispersa monumentis industrie collegit. Virgilius Poeticis floribus illuminavit. Celsus utriusque memorati adhibuit modum.
      Idem paulo infra cap. 4. Apibus destinari debent pabulationes secretissimae, et ut noster Maro



image

[S2v]

praecipit, Viduae pecudibus aprico, et minime procelloso coeli statu,

      quo neque sit ventis aditus etc.

      Idem infra cap. 5. Sedes apibus collocanda est, contra brumalem meridiem, procul a tumultu ac coetu hominum ac pecudum, nec calido loco, nec frigido, nam utroque infestantur.
      Et quae deinceps subdit, In quibus non tam ipse de apibus scribere, quam Virgilium videtur exponere, eamque ob rem omnia ista consulto relinquimus.
      Sed quoniam a Varrone plurima apiariae rei vocabula ponuntur, ea fortasse non fuerit ab re, in usum studiosorum in hunc locum coniicere.
      Nam cum natura, ut idem scriptor ait, plurimum apibus ingenii et artis dederit, opereprecium quoque est eius tam ingeniosae artis vocabula, et opera non omnino ignorare, quae non ex Varrone modo, verum etiam ex Plinio et Aulo Gellio adducemus. Primum omnium
      Quos graeci vocant μελισσῶνας ἢ μελιττῶνας, Latine dici possunt alvearia, seu potius Apiaria ab apibus enim, quae graece μέλισσαι dicuntur: eadem vocant et μελιτρόφια, quae latine dici possunt Mellaria. Sunt autem alvearia, quos et alveos vocant, et alvos, domunculae, in quibus vel con-



image

[S3r]

ficiunt apes: vide Varronem lib. [3.] cap. 16. et Gellium libro 3. cap. 20.
      Apiarium proprie locus dicitur, in quo siti sunt alvei apum.
      μελισσόβοτος, pastor apum
      μελιτουργός, qui mel conficit sive exercet
      μελισσόφυλλον, Apiastrum herba, vulgo binen kraut.
      Favus est, quem fingunt cavatum e cera, de quo vide Plin. libro 11. cap. 14. Varro.
      Domum in favo faciunt apes sex angulis, id est, totidem quot habent pedes, quod Geometrae hexagonon fieri in orbe rotundo ostendunt. Plin. Varro.
      Prima operis fundamenta Metyn vocant periti.
      Secunda Pissocaeron. Tertia propolin.
      Erythace apum cibus, quam alii Sandaracam, alii Cerinthum vocant[.] Plin. libro 11. cap. 7.
      Fucus quem et furem vocant, imperfecta est apis et aculeo caret, serotini foetus, et quasi servitia verarum apum. Plin.
      Vespa quae similitudinem habet apis, neque socia est operis, et nocere solet morsu, quam apes a se secernunt. Varro.
      Quid ex quolibet genere florum, herbarum, atque arborum conficiant apes, apud iam citatos scri-



image

[S3v]

ptore videre licet cumulatissime, praecipue Plinium et Varronem, sed et Columellam.
      De melle verba duntaxat Plinii adscribemus, qui libro 11. cap. 12. Venit hoc, inquit, ex aere, et maxime syderum exortu, praecipueque in ipso Syrio explendente fit, nec omnino prius Vergiliarum exortu sub lucanis temporibus. Itaque cum prima aurora folia arborum melle [mella 1529] roscida inveniuntur. At si qui matutino sub divo fuere unctas liquore vestes, capillumque concretum sentiunt, sive est ille coeli sudor, sive quaedam syderum saliva, sive purgantis se aeris succus, sive aquae est, et purus ac liquidus, et suae naturae qualis defluit primo. Nunc vero e tanta cadens altitudine, multumque dum venit sordescens, et obvio terrae halitu infectus. Praeterea a fronde ac pabulis potus, et in utriculos congestus apum, ore enim vomunt. Adhaec succo florum corruptus, et alveis maceratus, totiesque mutatus, magnam tamen coelestis naturae voluptatem affert. Hactenus Plinius.
      Quae verba ideo adscripsimus, quod videntur maxime proprie naturam mellis describere, et ex aere ipsum esse: quod Virgilius noster, omnis naturae consultissimus, haud quaquam ignoravit, cum diceret. Aerii mellis coelestia dona. Ideoque vel hoc Plinio loco, hic Virgilianus explicatus esto.



image

[S4r]

      Eadem ferme cum Plinio prodit Aristoteles de naturis animalium lib. 5. cap. 22. Conficiunt, inquit, favos e floribus, ceram ex lachrymis arboris, mella ex rore aeris etc.
      Supervacuum est praesertim aliud agentibus prosequi, quae de natura mellis Hippocrates, Dioscorides, Galenus, et alii Medici prodiderint.

Absint et picti squallentia terga lacerti
Pinguibus a stabulis Meropesque aliaeque volucres
Et manibus Progne pectus signata cruentis etc.
[G. 4.13-15]
      Plin. lib. 11. cap. 18. de apibus loquens. Odere, inquit, foedos odores et procul fugiunt, sed et infectos. Itaque unguenta redolentes infestant.
      Impugnant eas naturae eiusdem degeneres vespae atque crabrones, et e culicum genere quae vocantur muliones. Populantur hirundines, et quaedam aliae aves etc.
      Nota fabula est Prognen in hirundinem mutatam, Meropen vero aviculam aiunt esse, quae latine dicatur Apiastra, et vescatur apibus, pallido intus colore pennarum superne Cyaneo, priori subrutilo. Quo in loco Servii errorem notat, author Cornu Copiae.
      Columella item lib. 10. cap. 14. quemadmodum ab huiuscemodi incommodis curandae apes sint, docet. Idem capit. 7. plura.



image

[S4v]

      Simili modo Palladius libro 5. cap. 8.

Ore ferunt dulcem nidis immitibus escam [G. 4.17]
      Id cum de aliis avibus pullos suos, hoc cibo pascentibus tum maxime de Meropibus potest intelligi. Nam has produnt parentes suos in specubus reconditos sic pascere. Quod et ipsum de Ciconiis legitur. Idque graecis est ἀντιπελαργεῖν. Sed nihil hoc ad praesens.

At liquidi fontes et stagna virentia musco
Adsint, et tenuis fugiens per gramina rivus
Palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret.
[G. 4.18-20]
      Hunc locum citans, ut plaeraque alia huius Poetae, etiam exponit satis copiose Columella libro 10. cap. 5. et statim subdit. Sive igitur, ut dixi, praeterfluens unda, vel putealis canalibus immissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apum caussa.

      Pontibus ut crebris possint consistere etc. [G. 4.27]

Haec circum casiae virides, et olentia late [latae 1529]
Serpilla, et graviter spirantis copia thymbrae.
[G. 4.30-31]
      De pastione apum loquens Columella, Eadem, inquit, regio foecunda sit fruticis exigui, et maxime Thymi, aut Origani, aut etiam thymbrae vel nostratis cunilae, quam Satureiam Rustici vocant. Post haec



image

[S5r]

frequens sit incrementi maioris surculus, ut Rosmarinus, et utraque Cythisus. Item semper virens pinus, et minor Ilex, et quae sequuntur. Palladius quoque ante memorato loco, Sit abundans, inquit, locus floribus, quos in herbis vel fruticibus, vel in arboribus procuret industria. Inde nominatim plurima ponit, quae apud ipsum videre est. Eadem Varro et Plinius.

Ipsa autem seu corticibus tibi suta cavatis
Seu lento fuerint alvearia vimine texta
Angustos habeant aditus etc.
[G. 4.33-35]
      Varro memorato ante loco sic scribit, Alvos alii faciunt ex viminibus rotundas, alii e ligno ac corticibus, alii ex arbore cava, alii fictiles, alii etiam ex ferulis quadratas, longas pedes, circiter tres latas pedem. Et paulopost, Haec omnia vocant a mellis alimonia alvos: et item paulo post, Media alvo, qua introeant apes faciunt foramina parva dextra ac sinistra etc. hoc enim dixit Poeta, Angustos habeant aditus etc.
      Columella lib. 10. cap. 6. ea alvearia maxime probat ac utilissima esse dicit, quae ex subere ac corticibus fiant, quia nec hyeme rigeant, nec aestate candeant, fictilia ferme omnes damnant etc.
      Idem cap. 7. Foramina, inquit, quibus exitus et



image

[S5v]

introitus datur, angustissima esse debent, ut quam minimum frigoris admittant. Eaque satis est, ita forari ne possint capere plus unius apis incrementum. Sic nec venenatus stellio, nec obscoenum scarabei, nec papilionis genus, lucifugaeque blattae, ut ait Maro, per laxiora spacia ianuae favos populantur.
      Palladius item, Alvearia, inquit, meliora sunt, quae cortex formabit raptus ex subere, quia non transmittunt vim frigoris aut caloris etc.
      Idem, Angustus tamen aditus admittat examina propter frigoris et caloris iniuriam etc.

Tu tamen et levi rimosa cubilia limo
Ungue, fovens circum et raras super iniice frondes.
[G. 4.45-46]
      Col. lib. 10. cap. 7. Ora, inquit, quae praebent apibus vestibula, proniora sint quam terga, ut ne influant imbres: et si forte tamen ingressi fuerint, non immorentur, sed per aridum effluant. Propter quod convenit alvearia porticibus supermuniri. Sin aliter, luto punico frondibus illitis adumbrari Quod tegimen cum frigora et pluvias tum aestus arcet. Nec tamen ita nocet huic generi caloris aestus, ut hyems.

Saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris
Sub terra fodere larem etc.
[G. 4.42-43]
      Id Aristoteles 5. de natura animalium libro cap.



image

[S6r]

22. Apud Themisciram circa Thermodoontem amnem apes tam in terra quam in alveis faciunt favos, qui parum admodum cerae contineant, et mel crassius reddant. Idem paulo post, Sunt etiam apes, inquit, quae favos sub terra triplici ordine faciant, in quibus mel est.
      Plinius ibidem, ubi supra cap. 18. circa Thermodoontem, inquit, fluvium duo sunt apum genera: Aliarum quae in arboribus mellificant. Aliarum quae sub terra triplici cerarum ordine uberrimi proventus.

Neu propius tectis taxum sine, neve rubentis
Ure foco cancros, altae neu crede paludi
Aut ubi odor coeni gravis aut ubi concava pulsu
Saxa sonant, vocisque offensa resultat imago.
[G. 4.47-50]
      Taxus arbor venenata est, propterea vel nullum, vel pessimum ex ea mel gignitur. Igitur et ipse in Bucolico ludicro,

      Sic tua Cyrnaeas fugiant examina taxos. [Ecl. 9.30]

Vide Columel. libro 10. cap. 4.
      Cancrorum etiam, inquit Plinius, odore si quis iuxta coquat, exanimantur.
      Col. ubi supra cap. 5. Gravis et tetri odoris, inquit, non solum virentia, sed et quaelibet res prohibeantur: sicut cancri nidor, cum est ignibus adustus, aut odor palustris coeni, nec minus vitentur cavae rupes aut valles argutae, quas graece ἠχοῦς vocant.



image

[S6v]

      Hoc obiter admonendum, Columellam hic graeco verbo usum, quo latino usus est Varro. Is enim sic scribit. Melittonas sic facere oportet, quos alii melitrophia appellant, eandem rem quidam mellaria primum secundum villam potissimum, ubi non resonent imagines. Hic enim sonus harum fuga existimatur esse. Quis verbis imaginem latine dixit, quam graeci ἠχώ vocant, quae soni est repercussio, quod et pulcherrime expressit Poeta hac periphrasi

      Vocisque offensa resultat imago.

      Sed et Palladius sic latine. Vitetur odor coeni, et cancer adustus, et locus qui ad humanam vocem falsa imitatione respondet, et hic enim eandem rem expressit περιφραστικῶς
      Eadem Plin. cap. 19.

Quod superest, cum pulsam hyemem sol aureus egit
Sub terram etc.
[G. 4.51-52]
      Totus hic locus rationem quandam regiminis, et quasi Reipublicae administrationem apum continet, cuius descriptionem pulcherrimam videto apud Plinium eo, quem citavimus iam saepe libro, cap. 17. per totum, et apud Columellam citato libro cap. 9. ubi inter alia sic quoque.
      Talis est, inquit, natura apum, ut pariter quaeque plebs generetur, cum regibus, qui ubi evolandi vires



image

[S7r]

adepti sunt, consortia dedignantur vetustiorum, multoque magis imperia, quippe cum rationabili genere mortalium, tum magis egentibus consilii mutis animalibus, nulla sit regni societas. Itaque novi duces procedunt cum sua iuventute, quae uno aut altero die in ipso domicilii vestibulo glomerata consistens, egressu suo propriae desiderium sedis ostendit.
      Et paulo post[.] Siquidem fere ante triduum quam eruptionem facturae sunt, velut militaria signa moventium tumultus ac murmur exoritur. Ex quo ut verissime dicit Virg.

      Corda licet vulgi praesciscere, namque morantis
      Martius ille aeris rauci canor increpat et vox
      Auditur fractos sonitus imitata tubarum
[G. 4.70-72]

Itaque maxime observare debet, quae istud faciunt, ut sive ad pugnam eruperint, nam inter se tanquam civilibus bellis, et cum alteris, quasi cum exteris gentibus praeliantur, sive fugae caussa se proripuerint, praesto sit ad utrunque casum paratus custos, pugna quidem vel unius inter se vel duorum examinum discordantium facile compescitur. Nam ut ait idem

      Pulveris exigui iactu compressa quiescent. [G. 4.87]

Aut aqua mulsa passove, aut alio quo liquore simili resperso, velut familiari dulcedine saevientium iras mitigante. Nam eadem etiam dissidentes reges con-



image

[S7v]

ciliant.
      Eadem ferme omnia Plinius quoque et in primis Varro loco iam saepius citato.

Deterior qui visus eum, ne prodigus obsit
Dede neci, melior vacua sine regnet in aula.
[G. 4.89-90]
      Si constat, inquit Columella, principibus gratia maneat pax incruenta: Sin autem saepius aciem dimicantis notaveris, duces seditionum interficere curabis. Dimicantium vero praelia praedictis remediis sedantur. Ac deinde cum examen vel agmen glomeratum in proximo frondentis arbusculae ramo consederit, animadvertito, an totum examen in speciem unius uvae dependeat. Idque signum erit, aut unum regem inesse, aut certe pluris bona fide reconciliatos patieris, dum in suum revolent domicilium. Sin autem duobus aut etiam compluribus velut uberibus deductum fuerit examen, ne dubitaveris, et pluris proceres, et adhuc iratos esse, atque in his partibus, in quibus maxime videris apes glomerari, requirere duces debebis. Itaque succo praedictarum herbarum, id est Melissophyli vel apiastri manu illita, ne ad tactum diffugiant leviter inseres digitos, et deductas apes scrutaberis, donec authorem repereris, hactenus ille.
      Sed et sequenti mox capite, Omnes igitur duces notae deterioris

      Dede neci melior vacua sine regnet in aula,



image

[S8r]

qui tamen et ipse spoliandus est alis, ubi saepius cum examine suo conatur eruptione facta profugere etc.
      Hoc et infra Poeta significat. Tu regibus alas. Eripe etc.

Alter erit maculis auro squallentibus ardens
Nam duo sunt genera, hic melior insignis et ore
Et rutilis clarus squamis, ille horridus alter
Desidia, latumque trahens inglorius alvum
[G. 4.91-94]
      Versus hosce invertit nonnihil et accommodat suo proposito Columella, sed non ab re. Sic enim scribit, Sunt autem hi reges maiores paulo et oblongi magis quam caeterae apes, rectioribus cruribus, sed minus amplis, pinnis pulchri coloris et nitidi levesque, ac sine pilo, sine spiculo, nisi quis pleniorem, quasi capillum, quem in ventre gerunt aculeum putat, quo et ipso tantum ad nocendum non utuntur. Quidam etiam infusci atque hirsuti reperiuntur, quorum pro habitu damnabis ingenium

      Nam duo sunt Regum facies duo corpora plebis
      Alter erit maculis auro squallentibus ardens
      Et rutilis clarus squamis insignis et ore.

      Sic enim hos versus ille, paulo immutato ordine verborum citat, suo deserviens proposito.



image

[S8v]

      Atque hic maxime probatur, qui est melior, nam deterior sordido sputo similis tam foedus est.

                                          Quam pulvere ab alto.
      Cum venit et terram sicco spuit ore viator
[G. 4.96-97]

      Plinius quoque de Regibus apum inter alia sic.
      Duo autem genera eorum, Melior niger variusque. Omnibus forma semper egregia, et duplo quam caeteris maior, pennae breviores, crura recta, ingressus celsior. In fronte macula quodam diademate candens. Multum etiam nitore a vulgo differunt etc.
      Consentiunt in hoc et reliqui.

Invitent croceis halantes floribus horti
Et custos furum atque avium cum falce saligna
Hellespontiaci servet tutela Priapi etc.
[G. 4.109-11]
      Hoc loco videtur occasionem captasse tantum in dicandi se, de cultu hortorum non potuisse scribere, quae res maximae curae apum est necessaria, de quibus tamen post eum diligentissime scripserunt Columella, Palladius, et Plinius.

Namque sub Oebaliae memini me turribus altis. [G. 4.125]
      Oebaliae turres altas nunc περιφραστικῶς Tarentum dicit maritimum Italiae oppidum, quod in Calabriae finibus id condidere Oebalii, id est, Lacedaemonii, duce Phalanto, historia legitur apud Strabonem



image

[T1r]

et Iustinum. Est autem paulo durior haec periphrasis, quia de longinquo petita.
      Corytium vero senem Cilica dicit ab antro Coritio, quod in monte eiusdem nominis alii in Pamphilia, alii in Cilicia ponunt, iuxta hoc Mela optimum Crocum nasci tradit. Videtur hic Poeta alludere, ad historiam belli Pyratici a Pomp. Magno confecti, qui remigibus Pyratarum in Italia agros dedit, ut scribit Apianus in libro Mythridatico, et Plutarchus in vita Pompei.

Regum aequabat opes animis, seraque revertens
Nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis.
[G. 4.132-33]
      Laus est vitae Pythagoraeae, quae hortensibus contenta, abstinebat ab animantibus. Ostendit autem naturam paucis contentam esse, opinionem vero ne immensis quidem, ut ait Seneca: et Plinius cum saepe alibi, tum maxime libro 19. cap. 4. conqueritur. Aequabat igitur, inquit, divitias regum, non facultate, quae exiguae erant, sed animo, qui paucis contentus luxum Regium facile contemnebat. Hanc quoque vitam mirifice laudat Horatius in Epodo, Beatus ille etc. ubi inter alia sic quoque.

      Quod si pudica mulier in partem iuvet
            Domum atque dulces liberos



image

[T1v]

      Sabina qualis, aut perusta solibus
            Pernicis uxor Appuli,
      Sacrum vetustis extruat lignis focum
            Lassi sub adventum viri
      Claudensque textis cratibus laetum pecus,
            Distenta siccet ubera
      Et horna dulci vina promens dolio
            Dapes inemptas apparet,
      Non me lucrina iuverint [iuverent 1529] conchilia
            Magisve Rhombus aut Scari etc. [Epod. 2.39-50]

Ubi dapes inemptas simili ratione hunc opinor locum imitatus dixit, sed et Iuvenalis Saty. 3.

      Vive bidentis amans et culti villicus horti
      Unde epulum possis centum dare Pythagoraeis. [Juv. 3.228-29]

Verum haec ipse equidem spaciis disclusus iniquis
Praetereo, atque aliis post me memoranda relinquo.
[G. 4.147-48]
      Servius ait Gargilium Martialem quendam significari, quem de hortis scripsisse tantum intelligere possumus. Mihi quidem, ut hoc sicut alia plaeraque ingenue fatear, nihil de illo, vel quis fuerit, vel quid scripserit, compertum est. Verum Columellam hoc Virgilii velut decretum exequutum esse, nemo ignorat. Sic enim librum 11. auspicatur.

      Hortorum quoque te cultus Sylvine docebo



image

[T2r]

      Atque ea quae quondam spaciis exclusus iniquis
      Cum caneret laetas segetes, et munera Bacchi
      Et te magna Pales, necnon coelestia mella
      Virgilius nobis post se memoranda reliquit [Col. 10.1-5]

      Tum vero et de hortis diligentissime et elegantissimis carminibus, ut de prosa oratione, quae passim in Mensibus est, taceam, scripsit Palladius. Omnium vero longe felicissime Plinius.

Nunc age naturas apibus quas Iuppiter ipse [G. 4.149]
      Naturas dicit, id est mores, Nam, ut ait Plinius, mores habent, cuius verba paulo altius repetam, quod ad totum hunc locum praecipue faciant. Nam de insectis loquens, Inter omnia, inquit, principatus apibus et iure praecipua admiratio. Solis ex eo genere hominum causa genitis, mella contrahunt, succumque dulcissimum, atque subtilissimum ac saluberrimum, favos confingunt et ceras. Illae ad usus vitae laborem tolerant, opera conficiunt. Rempublicam habent, consilia privatim, ac duces gregatim, et quod maxime sit mirum, mores habent, hactenus Plinius.
      Eadem ipse idem latius infra cap. 10. ubi pulcherrimam earum τὴν πολιτείαν describit. Sicut et alii quoque quos citavimus.

Solae communes natos etc. [G. 4.153]



image

[T2v]

      Hoc quod praecepit in Republica sua Plato, uxores et liberos charitate Reipublicae debere esse communes, a solis apibus observari potuisse putant, cum nihil nisi commune norint, ut ait Plinius, nisi quod Regias imperatoribus futuris in una parte alvei extruunt amplas, magnificas, separatas, ac tuberculo eminentes, ut idem ibidem cap. 11. scribit.

Et pinguem tiliam et ferrugineos Hyacinthos [G. 4.183]
      Uno hoc loco, quod sciam, dissentit a Virgilio Columella, qui libro 10. cap. 4. sic scribit. At tiliae solae ex omnibus sunt nocentes, taxi repudiantur.
      Sed enim et Plinius Tiliam non improbat, libro 11. cap. 12. ubi Sorbetur, inquit, optimum et minime fronde infestum e quercus tiliae arundinum foliis.

Omnibus una quies operum labor omnibus unus.
Mane ruunt portis, nusquam mora[,] rursus easdem
Vesper ubi e pastu etc.
[G. 4.184-86]
      Etsi iamdudum multa satis de apibus dicta videri poterant, et locum paulo ante indicavimus, in quo haec, velut Reipublicae administratio describeretur, visum tamen est opereprecium, et hoc loco, propter adimendum nimium quaesituris laborem, pauca quaedam adscribere. Itaque Plinii verba sunt haec.
      Ratio operis, Interdiu statio ad portas more castro-



image

[T3r]

rum. Noctu quies in matutinum, donec una excitet omnes gemino aut triplici bombo, ut buccino aliquo. Tunc universae provolant, si dies mitis futurus est, praedivinant enim ventos, hymbresque, et tunc se continent tectis. Itaque temperie coeli (hanc enim inter praescita habent) cum agmen ad opera processit, aliae flores aggerunt pedibus, aliae aquam ore guttasque lanugine totius corporis. Quarum adulescenti ores ad opera exeunt, et supradicta convehunt, seniores intus operantur. Et quae in hunc modum sequuntur alia, quibus locus hic Poetae ad amussim respondet omnibus.
      Sed et Varro omnes, inquit, ut in exercitu vivunt, atque alternis dormiunt, et opus faciunt pariter, et ut colonias mittunt. Hique duces conficiunt quaedam, ut imitatione tubae ad vocem etc.

                                                     Saepe lapillos
Ut Cymbae instabiles fluctu iactante saburram
Tollunt etc.
[G. 4.194-96]
      Plinius ibidem ubi supra cap. 10. Gerulae, inquit, secundos flatus captant, si cooriatur procella, apprehensis pondusculo lapillis se librant, quidam in humeros eum imponi tradunt.

Illum adeo placuisse apibus mirabere morem



image

[T3v]

Quod nec concubitu indulgent, nec corpora segnes
In Venerem solvunt, aut foetus nixibus aedunt
Verum ipsae foliis natos et suavibus herbis
Ore legunt etc.
[G. 4.198-201]
      Plinius ibidem cap. 16. Foetus quo nam modo progenerent, inquit, magna inter eruditos et subtilis quaestio fuit. Apum enim coitus visus est nunquam, plures existimavere oportere confici floribus compositis apte atque utiliter. Aliqui coitu unius, qui rex appellatur in quoque examine, hunc esse solum marem praecipua magnitudine ne fathiscat. Ideo foetum sine eo non aedi, apesque reliquas tanquam marem foeminas comitari, non tanquam ducem, hactenus ille.
      E floribus nasci Poetae opinio est: sed eodem capite paulo post, suam opinionem interponens Plinius, Quod certum est, inquit, gallinarum modo incubant, id quod exclusum est, primum vermiculus videtur candidus, iacens transversus, adhaerensque, ita ut pascere videatur. Rex statim mellei coloris, ut electo flore ex omni copia factus, neque vermiculus, sed statim penniger etc.
      Aristoteles de nat. animalium lib. 5. cap. 21. interprete Theodoro [sc. Gaza], sic ait, De generatione apum varia sententia est. Alii enim eas parere et coire negant, sed



image

[T4r]

deportare foeturam existimant, nec unde portent, constat inter omnes. Sed alii ex flore Callyntri, alii ex flore arundinis, alii ex flore oleae aiunt: argumentumque offerunt, quod cum olivarum proventus sit largior, tunc plura examina prodeant. Sunt qui fucorum quidem foeturam comportari ab aliquo ex his, quae modo dixi, arbitrentur. Sed apum generi ortum praestari a ducibus etc. Vide eundem cap. mox sequenti.
      Varro sic scribit. Primum apes nascuntur partim ex apibus, partim ex bubulo corpore putrefacto.
      Plinius quoque libro eodem cap. 20. reparari eas posse scribit iuvencorum corpore exanimato. Sicut equorum vespas atque crabrones, sic asinorum scarabeos, mutante natura ex aliis quaedam in alia.
      Sed de hoc posterius.

Neque enim plus septima ducitur aestas. [G. 4.207]
      Hoc spacium et Plinius illis tribuit loco iam citato. Aristoteles autem, ubi supra ait, Vita apum anni sex, nonnullae etiam septem possunt complere. Similiter et alii.
      Examen tamen in decem annos durare potest. Columella, Plinius et Aristoteles.

Praeterea Regem non sic Aegyptus et ingens
Lydia, nec populi Parthorum etc.
[G. 4.210-11]
      Quoniam multa iam ante dicta sunt de apum Regibus, hoc tantum de honore et observantia, quibus



image

[T4v]

hoc genus Regem suum prosequitur, adiiciendum, in quo tametsi omnes una quasi voce de huiuscemodi rebus scribentes consentiunt, libentius tamen verbis utemur Plinii, ut cum plurimum authoritatis, tum non minus elegantiae habentibus. Ea sunt libro 11. cap. 17. huiusmodi.
      Illud constat imperatorem aculeo non uti. Mira plebei circa eum obedientia, cum procedit una est. Totum examen circa eum conglobatur, cingit, protegit, cerni non patitur. Reliquo tempore cum populus in labore est, ipse opera intus circuit similis exhortanti, solum immunis. Circa eum satellites quidam, lictoresque assidua custodientes authoritate, procedit foras non nisi migraturo examine. Id multo intelligitur ante aliquot diebus murmure intus strepente apparatus inditio diem tempestivum eligentium, Si quis alam ei detruncet, non fugiet examen. Cum processere, se quaeque proximam illi cupit esse, et in officio conspici gaudet, fessum humeris sublevant, validius fatigatum ex toto portant, si qua lassatus defecit, aut forte aberravit, odore prosequuntur. Ubicunque ille consedit, ibi cunctarum castra sunt etc.
      Eadem ferme caeteri omnes.

                                           Deum nanque ire per omnes
Terrasque tractusque maris coelumque profundum.
[G. 4.221-22]
      Sponte praetereo, quae plurima dici hic possunt,



image

[T5r]

de animorum immortalitate ac origine, rerumque transmutatione, cum ea et alibi tractari debeant, et locus sit idem pleniore descriptione in 6. Aeneidos libro explicatus, et apud Macrobium in Somnio, quem nos in adnotationibus, etiam Eclogae quartae, sed cursim attigimus, ibi, Ab Iove principium, Musae Iovis omnia plena.

Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros
Vita tulit, tristi languebunt corpora morbo.
[G. 4.251-52]
      Signa morborum apum hic prosequitur, inde ponit et remedia. Plin. lib. 11. ca. 18. sic scribit, Quin et morbos suapte natura sentiunt. Index eorum tristicia torpens, et cum ante fores in teporem Solis promotis aliae cibos ministrant, cum defunctis progerunt, funerantiumque more comitantur exequias. Rege a peste consumpto, moeret plebs ignavo dolore, non cibos convehunt, non procedunt. Tristi tantum murmure glomerantur circa corpus eius, subtrahitur itaque deducta multitudine, alias spectantes, exanimem luctum non minuunt. Tunc quoque ni subveniatur, fame moriuntur. Hilaritate igitur et nitore sanitas aestimatur.

Hic iam Galbaneos suadebo incendere odores [G. 4.264]
      Remedia apum docet, quae plaeraque ponunt, et alii



image

[T5v]

scriptores. Plin. lib. 11. cap. 20. Varro lib. 3. cap. 16. Hoc loco praecipue legendus Col. qui lib. 10. cap. 13. plurima apum morbis laborantium ponit remedia. Verba eius pauca subscribam. Ita enim libro 10. cap. 13. scribit.
      Necnon ille etiam morbus maxime est conspicuus, qui horridas contractasque carpit, cum frequenter aliae mortuarum corpora domiciliis suis efferunt: aliae intra tecta, ut publico luctu moesto silentio torpent. Id cum accidit, arundineis infudi calamis offeruntur cibi, maxime decocti mellis, et cum galla vel arida rosa detriti.
      Galbanum etiam ut eius odore medicentur incendi convenit, passoque et defruto veteri fessas sustinere. Hactenus Columella, haec autem omnia Poeta dicit, ac deinde subdit.

Est etiam flos in pratis cui nomen Amello
Fecere agricolae etc.
[G. 4.271-72]
      De hoc ita Col. eodem loco, Optime tamen facit amelli radix cuius est frutex luteus, purpureus flos, ea cum vetere vino Aminaeo decocta exprimitur, et ita liquatus eius succus datur. Et notandum, quod hanc per digressum quendam latius describit, ut supra lib. 11. malum persicam, et alia quaepiam alibi.
      De Centaurea vero, quam herbam hic graveolen-



image

[T6r]

tem Poeta dicit, videto Plin. lib. 25. cap. 6. Et Dioscoriden libro 3. cap. 7. Theophrastum libro 9.
      Item, vinum defrutum quale sit quoque modo fiat. Col. lib. 13. cap. 19. et 21. et Plin. lib. 14. ca. 9. etc. et Palladium libro 13. cap. 18.

Sed si quem proles subito defecerit omnis
Nec genus unde novae stirpis revocetur habebit
Tempus et Arcadii memoranda inventa magistri
Pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis
Insyncerus apes tulerit cruor etc.
[G. 4.281-85]
      Docuit quemadmodum a nocumentibus animalium caeterarumque rerum custodiendae. Deinde quomodo a morbis levandae sint apes. Nunc quibus rationibus, si vel casu, vel morbo perierint, reparari possint, ostendit. Quae ratio, et si non est fabulosa, nam ab aliis quoque traditur, παρασκευήν, tamen quandam habet in sequentem fabulosam narrationem. De hac igitur opinione Plinii et Columellae sententias, quoniam nec Aristoteles, nec alii quicquam huius meminere, adscribemus. Plinii ex libro 11. cap. 20. verba sunt haec. Sunt qui mortuas, si intra tectum hyeme serventur, deinde sole verno terreantur, ac ficulneo cinere toto die foveantur, putent reviviscere. In totum vero amis-



image

[T6v]

sas, reparari ventribus bubulis recentibus cum fimo obrutis. Virgilius iuvencorum corpore exanimato. Sicut equorum vespas atque crabrones, sicut asinorum scarabeos mutante natura ex aliis quaedam in alia etc.
      Columella lib. 10. cap. 14. loquens de tempore, quod est inter Solsticium et ortum caniculae, sic scribit, Caeterum hoc eodem tempore progenerari apes posse iuvenco perempto Democritus et Mago, nec minus Virgilius prodiderunt. Mago quidem ventribus etiam bubulis, idem fieri affirmat, quam rationem diligentius prosequi supervacuum puto, consentiens Celso, qui prudentissime ait, non tanto interitu pecus istud amitti, ut sic requirendum sit. Hactenus Columella.
      Quod vero Arcadii magistri dicit Poeta, de Aristaeo intelligendum est, quem scribit Iustinus regnasse in Arcadia, primumque usum mellis reperisse, Quamvis Poetae hoc Baccho tribuant, ut Ovid. 3. Fastorum.

      Liba Deo fiunt succis quia dulcibus idem
            Gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt [Fast. 3.735-36]

      Cuius Poetae, quoniam incidit mentio, habes eandem hanc rem ipsius libro Fastorum primo, et Metamorphoseos ultimo.

Pastor Aristaeus fugiens Peneia tempe [G. 4.317]
      Habet hic locus duplicem narrationem, utranque fa-



image

[T7r]

bulosam, usque ad finem libri. De Aristaeo scilicet et Orpheo, quem totum locum scribit Servius mutatum esse, cum ante laudes Galli (cuius mentionem supra in Bucolicis, Eglogis sexta et ultima fecimus, contineret, cumque iussu Augusti cum Gallus coniurationis compertus, et ob hoc occisus esset, in hanc fabulam commutatum. Est haec fabula Aristaei, ut pauloante dixi, etiam apud Ovidium primo Fastorum. Quae vero de Protheo dicuntur hac fabula, in Latinis et Graecis Poetis passim habentur, praecipue Homerum Odysseae libro 4. Orphei ad inferos descensum, recuperationem Eurydices, eiusdem rursus amissionem, ipsius fletus etc. Videto apud Ovidium libro Metamor. 10. Mortem eiusdem libro undecimo.
      Praeterea nihil visum est adnotare ex hac fabula, quoniam nec magnopere ad rem quam agebamus pertineret, nec longior in re fabulosa insumenda opera videretur, et essent alioqui ex aliorum iam commentariis satis nota, quae hic quoque commentarium aliquem desyderare potuissent.



FINIS.




Last modified: April 18, 2017