HELII EOBANI HESSI POETAE In Hypocrisim vestitus Monastici ekphônêsis.
Psalmi quatuor ex Davidicis carmine redditi.

[Nürnberg: Johannes Petreius, 1527]

8o: 8 leaves


Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, normalized the use of i/j and u/v. A critical edition, with translation and commentary, is to appear in Harry Vredeveld, ed., The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, vol. 5 (Leiden and Boston: Brill).


[1r]

HELII EOBANI HESSI POETAE
In Hypocrisim vestitus Monastici
[Greek:] ekphônêsis
[ekphônesis
1527]. [roman:]
Psalmi quatuor ex Davidicis carmine redditi.
Ad R. P. D. Fridericum Abbatem divi Aegidii
apud inclytam Nurenbergam.
 

Ioan. Pregellus Hessi discipulus Lectori.

Cuius habes Hessi iam tot nova carmina Lector,
      Hoc quoque de multis sed breve carmen habe.
Quo non illecebras malesani, ut nuper, amoris
      Sed partem vera de pietate canit.



[1v]

REVERENDO PATRI DOMINO Friderico Abbati apud divum Aegidium Nurenbergae, patrono colendo suo, Eobanus Hessus S.

ELegidion illud adversus hypocrisim vestitus monastici, quod tumultuaria omnino opera (ut scis) ad te scripsi R. P. cum in lucem essem aediturus, visum est non appendicem id facere aliorum ut tu iusseras, ne velut parum sibi fidens alieno auxilio indiguisse videretur. Sed ipsum potius, quale quale esset, suis vestitum plumis, suoque periculo emittere, adeoque horum temporum iudiciis, quae nunquam peiora fuere de literis, exponere. Cum vero alia quapiam, tum hac quoque ratione, quod videbam te talem talique dignitate ac virtute praeditum virum non oportere muneris alicuius parte, sed integro potius munere donari. Itaque cum neque libelli iusti modum expleret breve carmen, neque tu tam exiguo munusculo honorandus viderere, psalmos quatuor quos anno superiori Philippi nostri iussu in versus contraxeram, vel distraxeram potius, adieci, quo et libellus ipse, quantumvis exiguus, magis tamen a vera pietate pio lectori commendaretur, et tuae quoque dignitatis ac professionis habita ratio videretur. Id quicquid est libelli tibi nominatim, ut vides, inscripti si gratum habebis, dignum te iudicabimus, cui et alia deinceps, et his fortasse meliora inscribantur. Bene vale.
      Nurenbergae, ex Insula Musarum nostrarum e regione Scholae. XIII. Cal. Aug. 1527.



[2r]

IN HYPOCRISIM VESTITUS MOnastici,
ad R. P. D. Fridericum Abbatem S. Aegidii
Nurenbergensis Eobani Hessi Carmen.

EXigis abiecti laudes Friderice Cuculli
      Carmine per gentes quo meruere legi.
Aequa petis, neque nos tibi possumus aequa petenti
      Carmina nec meritis pauca negare tuis.
Nam quia te merito virtus in honore locavit,
      Et dotes animi se capientis habes.
Qua decet abiectum tibi pinximus arte Cucullum,
      Tam bona res tali laude vehenda fuit.
Sed ne forte morer propensas longius aures,
      Sic cecinit subitis nostra Thalia modis.
Quis furor humanas, ratio quae frivola mentes
      Luserit, incertum est, et ratione caret.
Credidit informem superis placuisse Cucullum,
      Heu plus quam decies vana superstitio.
Numina ceu cultu possint coelestia falli
      Corporis, aut animum pallia fluxa tegant.
Crediderit sanctos pullo sub tegmine mores
      Talibus insidiis turba sueta capi.
Ergone contulerit color ille vel iste salutem?
      Traxerit et facilem succida lana deum?
Qui si personas nulla ratione moratur,
      Dic age quo possit vestis honore trahi?



[2v]

An quia pictorem color afficit unus et alter
      Plus aliis, sine quo laude tabella vacet?
Non puto, nam sapiens laudem spectabit, et illa
      Se feret, et precii pondere amabit opus.
Nunc pictum Monachis quis non color inficit orbem?
      Errabit numerum qui retulisse volet.
Et miramur adhuc volucres, tot milia, pictas,
      Grex avium plumis pluribus iste volat.
Ut taceam cuculos monachos aliena vorantes,
      Dum sua furtivis luxibus ora premunt.
Ne pingues referam et clamosos nuper anates,
      Praetereo fraudes improbe corve tuas.
Quis nescit passim picas volitare molestas
      Ut doctis noceant, pessima monstra, viris.
Quo feror huc autem, quia quod non posse canebam
      Comprehendi numero, cur numerare velim?
Sed cito credenti facile est imponere vulgo.
      Cuncta videns nulla fallitur arte Deus.
Relligione homines ficta coepere, quis autem
      Insidias pullae credat inesse togae?
Candorem species externa ferebat ovinum,
      Introrsum videas dixeris esse lupos.
Nam quae cura lucri? quantus fuit ardor habendi?
      Quam fundum vestis non habet ista vorax?
Namque quis ignorat vaga mendicabula passim,
      Mentiri falso nomine pauperiem?



[3r]

Ut taceam quibus illecebris ea deliciisque
      Affluat, et quantas penula cogat opes.
Praecipue qui pauperiem saccumque professi,
      Fratribus implerunt omnia regna suis.
Cuncta quis expediat? nec enim finemve modumve
      Fallendi tacita fraude cucullus habet.
Quo nisi contectus fueris contemptus abibis,
      Non habiture fidem quicquid ubique petes.
Iamque diu afflictum ratio stetit ista per orbem,
      Dii faciant nequeat stare, stetisse queat.
Praestiterit mores vitae candore probatos
      Exprimere, et fucis imposuisse modum.
Omnia quam fatuo metiri facta cucullo,
      Et petere a sola veste salutis opem
Devovet in sola vestis levitate tumentes
      Christus, et hoc nobis ducimus esse pium.
Quae nam larvalis mala sit natura cuculli
      Quod sapiunt omnes arrogat omne sibi.
Non alio melius latuisse superbia cultu,
      Non alio poterat luxus honore tegi.
Hoc se cuncta vorans asotia texit amictu
      Velamenta latens talia livor habet.
Illa tamen populo pestis persuasit, in isto
      Esse piae cultu relligionis opus.
Usque adeo ut Francisce tuo velatus amictu
      Crederet ad superos se reperisse viam.



[3v]

Omne nefas sola vestis pietate remitti
      Credidit. heu nimium vana superstitio.
Quis furor est ista quemvis in veste sepultum
      Credere poenarum legibus absolui?
Tanquam non deceat Christi pia sacra professum
      Qua libeat vestis conditione frui.
Dum non immodicos operosa superbia cultus
      Exigat, et quendam possit habere modum.
Dum non exemplo noceat moresque pudicos
      Laedat, et in vitam semina mortis agat.
Sit nigra, sit viridis, sit rubra, sit alba, sit atra,
      Certe Christicolam vestis aperta decet.
Nam libertatem nobis permisit, et auxit,
      Supplicio cuius libera turba sumus.
Mens igitur recti sibi conscia nullius unquam
      Vestis lege ream se patiatur agi.
Desinat humanis vinclis captiva teneri
      Mens pia quae Christi legibus obsequitur.

FINIS

 
Sequuntur Psalmi quatuor per
Eob. Carmine redditi.



[4r]

 
PSALMUS PRIMUS.
Beatus vir qui non abiit etc.

BEatus ille qui negavit impiis
      Caussis iniquis congredi.
Nec acquievit in viis peccantium,
      Nec in cathedra pestili.
Quin lege totus ipse divina stetit
      Immobilis tota die.
Nec maior ulla ei voluptas extitit,
      Quam lex et imperium Dei.
Hic fructuosae conferetur arbori
      Ad profluentem consitae.
Suos adulta facta quae fructus facit
      Messemque tempestiviter.
Non huius ulla frondium pars defluet
      Semperque stabit florida.
Quae procreabit evalescent omnia
      Clementer et prosperrime.
Non sic resurget aut virebit impius
      Sed ut leves pulvisculi.
Quos undecunque mollis [1530, quaevis 1527] aura ventilat,
      Peribit a factis suis.
Et ergo non consistet ante iudicem,
      A cuius ira corruet.



[4v]

Nihilque peccatoribus commercii
      Manere cum iustis potest.
Cognovit ille namque iustorum viam,
      Qui novit unus omnia.
Et ipse propter se peribit impius
      Quod ambulet fallax iter.

 
PSALMUS CXXXIII.
Ecce quam bonum. etc.

QUae ligat unanimes foelix concordia fratres,
      O quales fructus utilitatis habet.
Consona fraterno si vita sit omnis amori,
      Quis verae dubitet dicere pacis opus?
Tam sanctam sequitur pacem iucunda voluptas,
      Quam pius aethereo nectare pascit amor.
Non secus ac liquidos stillantia balsama succos
      In sacra pontificum tempora fusa fluunt.
Inde sub extremis ita deflua vestibus haerent
      Dulcis ut in toto corpore spiret odor.
Sicut et aereus Libani de montibus humor
      Ubere foecundam rore Siona facit.
Talis ubi est interque manet concordia fratres,
      Ipse bonum praesens influit omne Deus.
Nam vitam tribuit meritis coelestibus auctam,
      Illa est divitiis non redimenda quies.

Finis.



[5r]

PSALMUS CXXVIII.
Beati omnes qui timent dominum. etc.

QUem peccare dei vetuit timor, ille beatus,
      Illius ut rectas noverit ire vias.
Foelix quem manuum nutrit labor, omnia cedent
      Quisquis es, ex votis accumulata tibi.
Larga tibi plenum diffundet copia cornu,
      Gratia verarum nulla deerit opum.
Aemula certabit gravibus tua vitibus uxor,
      Quae repsere domus per latus omne tuae.
Quam multus placidae succrescit palmes olivae,
      Tu quoque tam multa prole beatus eris.
Gaudebis propriae spectans convivia mensae,
      Delicias mensae pignora chara tuae.
Haec bona provenient domino peccare timenti.
      Has tam praeclaras semper habebit opes.
Hunc deus aspiciet supera placatus ab arce,
      Quamque diu poterit vivere laetus erit.
Natorum et longo numerabit ab ordine natos,
      Pacatamque bona pace habitabit humum.

FINIS



[5v]

 
PSALMUS CIIII.
Benedic anima mea domino.

HUC ades Uranie[Uraniae 1527] coelestia plectra movemus
      Plectra creatori psallere docta deo.
Non cuivis veterum, vana de gente deorum,
      Sed quo nil maius, maximus orbis habet.
Quem decet omnis honor, cui laus et gloria soli,
      Cuius id immensum dextera claudit opus.
Omnia qui proprio clarissima lumine reddit,
      Concordes vario qui secat orbe polos.
Qui pluvio nubes super ambulat imbre gravatas [gravatos 1527],
      Et ventis tanquam curribus invehitur.
Cui comites adsunt animae, dominumque salutant
      Angelicae, atque illis igneus ardor inest.
Hic ubi cunctarum iaceret primordia rerum,
      Et tantum artifici mente crearet opus.
Terrarum validis fundavit basibus orbem,
      Quemque dedit semper iussit habere locum.
Iusserat, illa stetit liquido circumflua coelo,
      Protinus haec illi ceu nova vestis erat.
Haerebant gravidis condensae in nubibus undae,
      Plurimus et coelo proximus humor erat.
Iusserit ille deus magni faber unicus orbis,
      Vis ea coelestis defluet omnis aquae.



[6r]

Ignea terribili librarit fulmina dextra,
      Imbre gravis coelo praecipitabit hiems.
Hic altos vacuum produxit in aera montes,
      Ille suum iussit vallibus esse locum.
Atque haec limitibus compescuit omnia certis,
      Quos ultra nulli transiliisse licet.
Eduxit liquidos fontes e vallibus imis,
      E quibus inde amnes per cava saxa fluant.
Unde sitim relevent volucresque feraeque, nec ulli
      Munefici desit gratia larga dei.
Garrula quinetiam per saxa cadentibus undis
      Vocibus obstreperae succinuistis aves.
Arida nymbosis de nubibus arva rigantem
      Esse deum praegnans facta fatetur humus.
Quadrupedum gregibus foenum produxit et herbas,
      Unde homini pecudum serviat omne genus.
Iussit et acceptas terram bene reddere fruges,
      Unde fugent saevam corpora pasta famem.
Haerentem placidis astrinxit vitibus uvam,
      Unde levent siccam dulcia vina sitim.
Tristia quo facili corda exhilarentur Iaccho,
      Inque suo melior corpore sanguis eat.
Paciferae sobolem succrescere iussit olivae,
      Ut renovet mollis corpora fessa liquor.
Indidit arboribus vires quibus hae [haeae 1527] quoque possint
      Crescere, et uberibus se vegetare modis.



[6v]

Omnibus ille dedit latebras animantibus aptas
      Naturae et certum quod sequerentur iter.
Sicut enim vario, volucrum domus, alite sylvae,
      Sic aliis gaudent proxima regna feris.
Montibus involitant damae cervique fugaces,
      Fossa suis praebent vulpibus antra domos.
Putribus immundi iacuere cubilibus ursi,
      Foetibus alta suis lustra paravit aper.
Omnia quid memorem? nutu illius omnia fiunt.
      Per quem perpetuo talia facta manent.
Iussit et instabilem metiri tempora Lunam,
      Et certas cursum Solis habere vices.
Solis ad occasum tenebras induxit, et harum
      Nomine nox terras officiosa tegit.
Quae simul amplexa est terras sua lustra relinquunt
      Tuta parum quibus est praeda diurna ferae.
Nimirum pascit deus omnia, et omnis ab illo
      Est cibus, et quicquid condidit ipse fovet.
Liquerit aurorae rutilantes lucifer ortus
      Et vacuam flammis irradiarit humum.
Ad sua mortales redeunt opera, accipit illos
      Prima laborantes, serior hora refert.
Omnipotens deus, ingentis faber unice mundi,
      Quam late in rebus vis operosa tua est.
Quam tua multiplicem sapientia condidit orbem,
      Quam virtus dextrae possidet ista tuae.



[7r]

Quid loquar immensi spaciosa [speciosa 1527] volumina ponti,
      Quaeque habitant istas caerula monstra domos?
Quaeque rudentiferae sulcant vada salsa carinae
      Qua draco pestifera fauce marinus hiat.
Sed tamen illa tuo constant pater omnia nutu,
      Illorum ut foveas tempore quodque suo.
Omnibus his adaperta feret tua dextra salutem
      Auferet haec eadem clausa quod ante dedit.
Quem dabis ille suum renovabit spiritus orbem,
      Cui vitam debent cuncta creata suam.
Sit tibi summe opifex rerum tibi debita soli
      Gloria, quae factis est tibi plena tuis.
Cuius ad intuitum tremit ictibus anxia tellus,
      Cuius ad attactum culmina fumus obit.
Huic mea quem laudat domino devota iuventa est,
      Hunc ego cantabo, si volet ipse, senex.
Sit modo grata meae qualem dedit ipse [ipsae 1527] camoenae,
      Illius in laudes gratia tota fluet.

FINIS


Last modified: January 2019