22 March 2004 Kim Barkowski
TEI-Header added; editorial description: typed text - structural tagging complete - semantic tagging complete - Morpheus spell check


image: s135

AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, D. [Abbr.: ?] ALBERTUM Ecclesiae Romanae Cardinalem, Principem Electorem, Archiepiscopum Moguntinum ac Magdeburgen. [Abbr.: Magdeburgensem] praesulum Germaniae Primatem, Administratorem Halberstatensem, Marchionem Brandenburgensem, Burggravium Noribergensem etc. [Abbr.: et cetera] M. [Abbr.: ?] SIMONIS LEMNII QUERELA.

NEC dixisse piget tua me praeconia princeps,
Exitus infelix quamlibet ille fuit.
Funera namque meos rapuerunt maesta libellos,
Cum quibus authori flebile tempus erat.


image: s136

Hos dum deflemus, tristes deflemur et ipsi.
Et nobis eadem pene ruina fuit.
Iamque neci nostros dederant sine crimine libros,
Et periit sacris charta cremata rogis.
Proh pudor in vestras damnant epigrammata laudes.
Quippe tuos titulos crimina nostra putant,
Oscelus, o furor, ah quid nam meruere libelli,
Ingenio perii nunquid et ipse meo.
At nondum perii, superest clementia vestra,
Credo quidem, vestrae praemia laudis erunt.
Non ita sunt silices circum praecordia vobis,
Quin es principibus nobilis ortus avis.
Et tibi cura fuit pectus coluisse per artes,
Montibus Aonides te decorare suis.
Hinc tua provenit Princeps clementia tanta,
Hinc me suscipies et bene tutus ero.
Nempe quod adferrent encomia tanta camenae,
Exitus illarum tristior iste fuit.
En ut te canerem per mille pericula fugi,
Principe te volui toto Helicone frui.
Hoc lege non una Princeps clarissime terra,
Et nosces istis quanta sit invidia.
Et quam vestra suo pariter praeconia vate
Expellant odijs, eiciantque plagis.


image: s137

Tempus erat messis, per cancrum Phoebus iturus
Infestos radios sicca per arua dabat.
Et mea gaudebat modulata sub arbore Musa,
Dum se cursuram mille per ora putat.
O quam non aequis fatis venere sub auras,
Non ita sed digitis carmina facta meis.
Festa dies fuerat, qua docta per ora cucurrit,
Urbe est et tota lecta camena mea.
Sensit ut in laudes Alberti principis ire,
Qui tenuit cursus iste Lutherus erat.
Hic nostros habuit tum quilibet ore libellos,
Et fuit hoc uno candida fama dic.
At non invidiam tumida vitavit in urbe,
O mihi quas subito praebuit ille minas.
Saevit in innocuam non iustior ira Thaliam,
Causaque cur fureret vix fuit ulla tamen.
Persequitur famam, nostrasque in principe laudes,
Et mihi successus invidet illa meos.
Causa sibi furor est, totaque agitatur in urbe,
Hei mihi quae species ista furentis erat.
Huc illuc currit, movet hunc, persuadet et illum,
Qui modo fautor erat, desinit esse meus.
Talis inest illi furor, atque insania mentis,
Quae fuerat famae tam male iuncta meae.


image: s138

Fraus soror est illi, rapiturque per omnia secum.
Invenit haec laqueos, hos tamen illa parat.
Si qua reperta via est, artes quaeruntur utraque,
Stat dominae clamans utraque iuncta comes.
Quis ruit in mediam furiosa calumnia turbam.
Iudicis hinc aures occupat illa sui.
In nos sic etiam tatam bachata per urbem
Insidias struxit, telaque prima dedit.
His ubi perfecit tota quod mente petebat,
Et populi peragor publicus ore reus.
Heu scelus invadunt nostras rapiuntque camenas,
Inque tuas laudes carmina facta premunt.
Tot lepidos versus lacerant, operisque labores,
Non potuit titulos ista videre tuos.
Quantum est invidiae vigilatas carmine noctes,
Uno tot pariter sustulit illa die.
Vidisses binos excultos arte libellos,
Legisses nomen nec minus ipse tuum.
Novisses veteres proavos, et stemmata gentis.
Quicquid et ad laudes pertinuisse putes.
Caesaris hic etiam nosses encomia nostri.
Te cecinit multis pagina culta locis.
Haec pariter rapuit furiosa calumnia nobis,
Invidit tantum scilicet illa decus.


image: s139

O furor, o crimen, seclique infamia nostri,
Non poteras Musis abstinuisse manus.
Tristia calcographi quis credat vincula collo
Iniciunt, iustus, quamlibet ille fuit.
Tota domus plorat, puerique in limine flentes
Haerent ad capti crura pedesque patris.
Interea nobis tacita quoque mente parabant
Iniecisse suas impietate manus.
Qui fueram quondam multis comitatus amicis,
In mediis solus ipse relinquor aquis.
Me miserum fugiunt tendentem brachia palmis.
Tempore sub duro vix duo fertis opem
Diffugiunt alii. nullus me nosse volebat.
Quod facit ignotus nec retulisse cave.
Non pietatis honos, non est reverentia iusti.
Nunc iterum terris cedere virgo potes.
His tamen in rebus fuerant qui noscere vellent.
Nomen amicitiae, et cum pietate fidem.
Vos tamen o duo vos sancta pietate colendi,
Vos o Thesea pectora iuncta fide.
Haec est rara quidem pietas aetate sub ista,
Rara fides nostri temporis esse solet.
Vos tamen insidias primi vidistis adesse,
Et me cur illis eriperetis erat.


image: s140

Illo nempe die soli curastis [Reg: curavistis] amantes,
Laetitiae fieret causa futura meae.
Dum nos extra urbem sicca spatiamur arena,
Cum fuerat seris lucifer ortus equis.
Nuntius hic aliquis nimirum venit amicus,
Ni caveas armis iam capieris ait.
Illa non metui trepidus tunc voce, sed audax,
Ut modo saevirem tam bona causa facit.
Irascor merito gressumque ad moenia tendo,
An sic iustitiae procubuistis opes.
Nulla Astraea tui mansit reverentia virgo,
Nunquid es humanum iam fugitura solum.
O vis o leges vos o Nemesisque pudorque,
An nihil hic contra vim pia iura valent?
Iam damnatus eram, nec iustior ulla patebat
Causa, nec audita est vox tamen ulla rei.
Iusserat impietas armari pace cateruas,
In caput hoc duro limine carcer erat.
Sed bene consuluit misero deus aequus, et author,
Ut fugerem saevas et sine clade manus.
Ille duos nobis dederat sine fraude sodales,
Pectora Thesaea [Reg: Thesea] non renuenda fide.
O mihi prisca fides, secum deduxerat alter
Invitum, firmas clausit et ille seras.


image: s141

Me tenet iratum, foris extant arma furorque,
Alter de media nocte ferebat opem.
Attulit insidias urbis, fugiendaque censet
Littora Saxonico non bene culta solo.
Et vigilum portas ait obsidione teneri,
Est tentanda tamen dixerat ille fuga.
Vix bene lux fuerat, nec dum cecinisse volucres
Constabat, roseum surgimus ante diem.
Tempus erat, pecudes quo pastor ab urbe vocabat
Et fuerat dempta porta reclusa sera.
Effugimus fraudes, sedesque relinquimus illas,
In quibus instabant aspera fata mihi.
Ingredior silvam, lassusque sub arbore sedi,
Mensque sinistra iterum sustinet ire domum.
Progredior rursus, sed terque, quaterque revertens
Moenia dum specto pesque manusque tremunt.
Quoque magis specto magis est fugisse voluntas,
Et dubium retraho spe meliore pedem.
Haero dumque diu, melior sententia vincit,
Et moveo porro sicut et ante pedes.
Urebat Titan arentia prata calore,
Aestus arenoso saevit ubique solo.
Saxonica tetigi vix tandem moenia terra,
Hic duo tum fuerant tempora longa dies.


image: s142

Deserti fuerant infelix cura libelli,
Illa dies istis attulit una necem.
Quam male deserui miseros in limine natos,
ingenii est soboles scilicet ista mei.
Vos ego deserui fateor mea cura libelli,
Parcite ne mortis causa fuisse ferar.
Vos volui mecum fateor pia numina Divum
Ferre sed obstabat non bona causa tamen.
Longius abfuerat sedes, civesque minantur,
Qui quoque dissuasit noster amicus erat.
Discedas inquit subito, mittemus et illos,
At vos non video dum moror ipse diu.
Qui quoque vos ferret de nobis nuntius ivit.
Iuit et a digitis charta notata meis.
Nec vos venistis ad nos, nec venerat ille.
Quid moror in libris unica cura meis.
Hinc ego diversis eo per tria Milia campis,
Arida siccarat feruida labra sitis.
Ut procul apparent surgentia moenia muris,
Quae parent late sub ditione tua,
Per medias segetes propero, camposque per omnes,
Contingoque meo quo licet illa pede.
Proh furor in vestram timidi perfugimus urbem,
Quodque minus credas non mihi tuta fuit.


image: s143

Unus erat qui me vero dilexit amore,
Cuius erat nobis intemerata fides.
Vix taceo, huius ego quam vellem dicere nomen,
Si non hoc illi damna fuisse putem.
Venit, et admonuit discedam protinus inde,
O pietatis amor, prebet et aera sua.
Albiaca subito tum littera venit ab urbe
Meque statim telis iusserat illa capi.
Quique capi mandat, legatus venerat illuc,
Iniustas causas protinus ille refert.
Causa fuit dixi, dederam de principe laudes,
Illius hoc urbis qui tenet imperium,
Nil movet hoc fugiam subito monet unus et alter.
hinc ad Cinnenses impetus ire fuit.
Huic quoque Saxonica pervenit epistola terra.
Nec tulerat nobis ille patrocinium.
At tamen illius iactant epigrammata laudes,
Auspicio princeps fecimus illa tuo.
Has retulit grates, haec dat mihi premia laudis.
Scilicet ingenuas non decet ille Deas.
Illum non decuit talis feritatis imago.
Nulla tamen quaese causa tuetur erit.
Fecerat hoc falsis non aequa calumnia scriptis
Haec erit Albiacae nil nisi crimen aquae.


image: s144

Heu scelus, et vestra non sum modo tutus in urbe,
Quae sibi de Iutta nomen adepta tenet.
Quamuis testentur vestras mea carmina laudes,
At tamen urbe tua tunc capiendus eram.
Euasi fateor sed non sine numine casus,
Cuius ego auxilio iam bene cautus eram.
Quam vellem tanti iam ponere nomen amici.
Qui facit ut fieret tutior inde fuga.
Quod si me vestra Princeps regione morari
Tum quoque novisses, cum capiendus eram.
Duxisses laetos turbata per aequora ventos,
Et mea per placidas cymba natasset aquas.
Hei mihi quod vestris tristes discedimus oris,
Et fugimus celeri qua licet ire pede.
Ardet agris Phoebus, tenues torrentur aristae,
Non secus ac campis nil nisi flamma foret.
Nusquam sunt patulae quae dent umbracula frondes,
Arida per siccum fervet arena solum.
Nullus adest usquam flueret qui rivulus unda,
Fervida currentis contrahit ora sitis.
Nec mora defessus propero per prata, per arua,
Quaque eo visa mihi forma sequentis erat.
Si quando lassus iacui sub lumine Phoebi,
Vespae sectantis murmura vocis habent.


image: s145

Attonitus surgo, saevos rapiorque per aestus,
Non ita difficilis cursus Ulyssis erat.
Nec Menelaus aquis tam magnos pertulit aestus,
Nec fuga maesta tibi tam tua Naso suit.
Haec fuga tuta fuit, nec qui sequeretur habebas,
Ast me qui perdat, quique sequatur erit.
Contigimus tandem silvas, et moenia tandem.
Hic ubi Coenobii maxima tecta patent.
In mediis fumant altissima culmina silvis,
Hoc nemus umbrosum nobile claudit opus.
Stant circum quercus, et ab omni parte videntur,
Quam procul e speculis nempe videre licet.
Ac veluti sedes nemorum stant fronde decorae,
Mulcet ubi Elysias aura beata comas.
Hic ubi felices animae versantur in herba,
Lactis et hic flumen, nectaris inde fluit.
Sic etiam muri lucis iunguntur opacis,
Circuit umbrosum celsa theatra nemus-
Ingentes caeli contingunt nubila turres,
Marchiacae quondam nobile gentis opus.
De tot praeteritis quamuis permanserit annis,
Durat adhuc veteri relligione tamen.
Res est prisca quidem proavum, docuere minores,
Quae fuit antiquis numine sacra suo.


image: s146

Marchio primus Otho posuit fundamina silvis,
Et dedit immensas relligionis opes.
Quas etiam seri post hunc sanxere nepotes,
Et vestri proavi, vester et ipse pater.
Tu cum fratre tuo veteres tenuistis honores,
Cumque pio ex proprio fratre nepote tuo.
Cum proavis frater iactat monumenta deorum,
In templis media relligione virum.
Vestrorum hic video clarissima busta parentum,
His super et fratris forma videnda fuit.
Huc fuga me rapuit, tanquam foret istud asilvm
Amplector bustum, Thuricremosque focos.
Huc ego divorum tutas fugiturus ad aras,
Suppliciter tristis tanta sepulchra peto.
Supplicibus fuerant quondam monumenta sacrata,
Et misero supplex ore rogabat opem.
Saepe aliquis supplex Heroum busta petivit,
Et tetigit maesta celsa sepulchra manu.
auxiliumque reus statuas quaerebat ad altas,
Ad statuas vixit qui moriturus erat.
Sic ego dum supplex haererem forte sepulchro,
Atque darem victas supplicis ore manus.
Liberat haerentem subito clementia fratrum,
Meque per undenos sustinet illa dies.


image: s147

Qui me susciperet magnae pietatis amicus
Adfuit, ut causas audiit ille fugae,
Meque quod est maius cedentem munere largo
Prosequitur, tutas iussit et ire vias.
Quippe fide maius, narrabat verba Lutheri
Hic forsan nobis qui novus hospes erat.
Ni captus subitae praebebit colla securi
Dixerat, haud unquam contionabor ego.
Attulit et falso conspersas crimine chartas,
Exiit in vulgus tam scelerata manus.
O furor o rabies quae non mendacia finxit,
Omnis ab hoc turpi decidit ore pudor.
Ausus in antiquos convitia vana nepotes
Dicere, tam magnum sustinet iste scelus.
Audet principibus famosos edere libros,
Omne nephas audet, flagitiumque licet.
Me quoque criminibus lacerat, falsasque querelas
Euomit, et saevit ceu feritate canis.
Insontes damnat, nocuos sed liberat ille,
Datque malis pretium, suppliciumque bonis.
Qui meruit diras scelerato sanguine poenas,
Polluit et saevas saepe cruore manus.
Quique cruore sui generi penetralia spargit,
Et maculat tepidas sanguinolentus aquas.


image: s148

Quique canes raptos, et ponunt saxa sepulchris,
Claruit urbs nuper crimine tota suo.
Non putat hos aliquas poenas meruisse Lutherus,
Quin mortis potius denegat esse reos.
Oscelus, o ingens dedecus, crimenque sepulchri,
Quae rabies furiis impulit ora tuis.
Qui mensas inter natum generumque trucidat,
Liberat hunc, quid ni, si scelus omne licet.
At qui primatum describunt carmine laudes,
Iudicio damnat scilicet ille suo.
Sint tibi mendacis liceat convitia linguae,
Et noceas oris garrulitate tui.
Praelucet pietas rabido tamen ista furori,
Musa iocosa mea est, vita pudica mea est.
Est mihi nota fides recti, pietasque pudorque,
Tu quod sis mendax notior esse potes.
Et tua si nescis norint [Reg: noverint] mendacia cuncti,
Immensum vacui qua patet orbis iter.
In quemuis dudum verbis odia aspera nutris,
Tempus erit poenam cum dabis ipse tuam.
Acris in armatos calamus mihi currat Iambos,
Charta Lycambaeo sanguine tincta fluat.
Hac ego famoso respondi fronte libello,
Forsan erit quando plura daturus ero.


image: s149

Haec ubi non mitis percepi verba Lutheri,
Ne satur insonti sanguine livor eat.
Discessi subito qua tutius ire licebat,
Proxima quaque via est in tua regna mihi.
Undique saxo suos fines custode tueri
Iusserat, in laudes tam furit ille tuas.
Insuper et cunctis spoliant me rebus, et aere,
Iustitiam contra plectere morte velint.
Impietate meum sitiunt sine laude cruorem,
Et cupiunt nostri sanguinis esse rei.
Proh dedecus morum, saevaeque insania mentis,
Quid iuvat insontes dilaniasse genas.
Quid iuvat innocuam ferro corrumpere vitam,
Testis erit certe qui videt ista deus.
Hoc ego non merui, non hoc meruere libelli,
Hoc lex iustitiae non dabit ulla mihi.
Me miserum si non arcebis protinus hostes.
In me Saxonici tam furit ira viri.
At vobis tanta est placidi clementia vultus,
Quanta vel Ausonio Caesare nulla fuit.
Hac quoque nos ventos in tempestate serenos
Speramus, placidis nec minus aequor aquis.
En mea quod celebrent vestras epigrammata laudes,
Pellitur in mediis fracta carina vadis.


image: s150

Eicimur terra, quacumque videbitur Albis,
Tam male tot laudes sustinet ille tuas.
Te Maecenatem nec me dixisse pigebit,
Vatibus Augustus nempe secundus eris.

FINIS. DATUM EX ITINERE.